dante-verification/testi_2/EpistolaXIII_2_89.txt

1 line
651 B
Plaintext
Executable File

In parte uero executiua, que fuit diuisa contra totum prologum, nec diuidendo nec sententiando quicquam dicetur ad presens, nisi hoc, quod ubique proceditur ascendendo de celo in celum, et recitatur de animabus beatis inuentis in quolibet orbe. Et quia illa uera beatitudo in sentiendo ueritatis principio consistit - ut patet per Iohannem ibi: *Hec est uita eterna, ut cognoscant te Deum uerum*, et cetera; et per Boetium in tertio De Consolatione ibi: *Te cernere finis* -, inde est quod, ad ostendendum gloriam beatitudinis in illis animabus, ab eis tanquam uidentibus omnem ueritatem multa queruntur, que magnam habent utilitatem et delectationem.