dante-verification/testi_2/EpistolaXIII_2_76.txt

1 line
324 B
Plaintext
Executable File

Ad hoc etiam posset adduci quod dicit Apostolus ad Ephesios de Christo: *Qui ascendit super omnes celos, ut adimpleret omnia*. Hoc est celum delitiarum Domini, de quibus delitiis dicitur contra Luciferum per Ezechielem: *Tu signaculum similitudinis, sapientia plenus et perfectione decorus, in deliciis Paradisi Dei fuisti*.