dante-verification/testi_2/EpistolaXIII_2_70.txt

1 line
483 B
Plaintext
Executable File

Quantum ad primum, probatur sic: continens se habet ad contentum in naturali situ, sicut formatiuum ad formabile, ut habetur in quarto Physicorum; sed in naturali situ totius uniuersi primum celum est omnia continens; ergo se habet ad omnia sicut formatiuum ad formabile, quod est se habere per modum cause. Et cum omnis uis causandi sit radius quidam influens a prima causa que Deus est, manifestum est quod illud celum quod magis habet rationem cause, magis de luce diuina recipit.