|
Quod autem subicit de magis et minus, habet ueritatem in manifesto, quoniam uidemus in aliquo excellentiori gradu essentiam aliquam, aliquam uero in inferiori; ut patet de celo et elementis, quorum quidem illud incorruptibile, illa uero corruptibilia sunt. |