dante-verification/testi_2/EpistolaXIII_2_54.txt

1 line
426 B
Plaintext
Executable File

Quod autem ubique resplendeat, ratio et auctoritas manifestat. Ratio sic: omne quod est, aut habet esse a se, aut ab alio; sed constat quod habere esse a se non conuenit nisi uni, scilicet primo seu principio, qui Deus est, cum habere esse non arguat per se necesse esse, et per se necesse esse non competat nisi uni, scilicet primo seu principio, quod est causa omnium; ergo omnia que sunt, preter unum, habent esse ab aliis.