dante-verification/testi_2/EpistolaXIII_2_15.txt

1 line
308 B
Plaintext
Executable File

Eorum uero que sunt, quedam sic sunt, ut habeant esse absolutum in se; quedam sunt ita, ut habeant esse dependens ab alio per relationem quandam, ut ea quorum esse est ad aliud se habere ut relatiua: sicut pater et filius, dominus et seruus, duplum et dimidium, totum et pars, et huiusmodi, in quantum talia.