dante-verification/testi/BenvenutoDaImola_ValerioMas...

7 lines
18 KiB
Plaintext

Poscis, clarissime Marchio, memorandarum avidus rerum alta mente ut Valerii Maximi maximum breveque compendium exponendum adsumam, brevia dilatans, obscura declarans lucido cum sermone: arduum opus, fateor, per ora multorum volitans sed a pluribus ignoratum. Parebo tamen libens ut et tibi placeam et aliorum satisfaciam voto. Tu quidem vir ab ineunte etate pietate insignis et clementia, que peculiaris virtus principum hominem Deo similem facit, et iuxta tui allusionem nominis in omni opere gloriosus, gloriam siquidem promereri studuisti in edifitiorum opere ingenti. Sicut enim Augustus Cesar, quo nichil clarius sol sub se vidit, gloriatus est urbem quam invenerat lateritiam relinquere marmoream, ita tu, illustris princeps, terram quam inveneras asseritiam lateritiam fecisti; in cuius infima valle arcem extruxisti sublimem ad sidera inexpugnabili opera iuxta portam cui leo magnanimus incubat, ut cetera menia linquam, magnifico sumptu sed maiore anime mirifice fabricata more Agrippe. Quamquam pedibus eger, ut ille, acerbissime afflictatus, literarum gloriam perfectiori etate coluisti; nempe neglecta forma corporis, qua summe pollebas, libros avidissime semper legis hystcriarum, precipue Livium qui stilum habuit parem Romano gladio, illustrium Romanorum celebranda gesta recurrens, inter quos Iulium Cesarem tuo iure preponis. Verum ut veram gloriam cito actingam, que in sola virtute consistit, quis hac tempestate animi vigore prestantior signifer et pugilis Romanam Ecclesiam, velut naviculam Petri inter tot fluctuum turbines agitatam, solus intrepide iuvit, inter multorum dominorum et populorum rebelliones scaturientes magno tui cum discrimine? Quis sanctius inter proceres amicitias coluit? Quis costantius promissa servavit? Quis humanius benefitia erogavit? Tu, inquam, vir tante virtutis, cui nichil difficile videatur, preter cumulata maiorum multa quesisti. Nec quisquam regnantium in adversitate constantior, in infirmitate patientior, in periculo cautior, de quo dici potest illud quod de Cesare Cicero.
Commendaturus nobilissimum oratorem in cuius moralissimo opere velut in speculo relucent exempla virtutum et humana vita singulari quodam dogmate decoratur, ex verbis propositi thematis duo possum breviter elicere que excellentissimi auctoris laudem celebrant et extollunt; quorum primum est commoditas in se fructuosa, quod tangitur in auctoritate premissa cum dicitur Istorie antiquorum utiles sunt; secundum fructuositas in aliis luminosa, quod tangitur cum dicitur ad danda bona consilia civitati. Circa primum breviter advertendum quod Aristotiles et alii magni philosophy doctrinam moralem tradiderunt scientifice, subtiliter et theorice. Valerius autem, pluribus proficere cupiens, ipsam tradit pratice, exemplariter et positive. Illustrium nam antiquorum inclita gesta percurens ac perstringens plurima paucis mira contexuit brevitate. Secundum enim sententiam Varronis in suo libro Sententiarum elucentissimum docendi genus est studium exemplorum; quod elleganter declarat luculentus orator Tullius primo de Oratore sic inquiens. Sicut enim dyaletica est instrumentum scientiarum naturalium, ita rhetoricha moralium. Nichil ergo recte sine exemplo docetur aut discitur. Teste enim Seneca, breve est iter per exempla. Hoc brevissime de primo. Secundum quod tangitur in themate prelibato est fructuositas in aliis luminosa. Circa quod est advertendum quod numquam fuit regnum extra Romanum in quo rectores urbium et gubernatores rerum publicarum tam virtuosi quam pravi valeant agenda copiosius speculari. Secundum enim Augustinum, ubi de virtutibus loquimur nullus virtuosior populo Romano, ubi de vitiis nullus vitiosior. Quod considerans Valerius ipse Romanus alterutro calle procedens preclarissimas virtutes Romanorum et teterrima vitia duxit breviter colligenda. Quantum ad primum dicit Titus Livius libro primo, prohemiali capitulo. Unde Augustinus 5° de Civitate Dei loquens de ipsis Romanis dicit; et suddit, de qua materia ipse Valerius uberrime scribit. Due autem fuerunt arces super quibus fundatum est Romanum imperium, scilicet audatia in bello, equitas in pace, vel verius 3a fecerunt Romanos rerum dominos, scilicet sanum consilium in re publica, privata paupertas, et propositis pertinaciter adherere. Secundum Vegetium alia 3a fecerunt Romanos victores gentium, scilicet prudentia, exercitatio et fides. Aliam rationem assignat idem Augustinus in 5° dicens. Bene ergo Augustinus ibidem. Roma namque, ut ait Sidonius obscurus orator, est domicilium legum, gignasium litterarum, curia dignitatum, vertex mundi, patria libertatis. Deus autem qui fecerat Romam dominam temporalium voluit ipsam fieri clominam spiritualium. Unde novissimus poeta Petrarcha. Ieronimus etiam Romam laudat et ipsam laudatam ab Apostolo dicit; et post apostolos et evangelistas doctores 4or, quorum duo fuerunt Romani. Ex predictis itaque in summa concludere licet illud quod scribit Policratus secutus Quintilianum. Bene ergo licet dicere cum Iustiniano. Ideo clarissimus poeta Virgilius. Et hec breviter de virtutibus Romanorum, de vitiis autem paucissima. Est igitur sciendum quod, ut verbis ipsius Valerii utar, sicut Roma omni genere mirificorum exemplorum orbem terrarum implevit, ita et atrocissimorum viciorum omni contagione fedavit in pristinas sedes, proh dolor, revoluta. Unde satiricus Iuvenalis. Genus namque Romanum a vulturibus cepit augurium, que aves cede et sanguine delectantur, et conditores ipsius urbis a lupa lactati sunt, que ubique figuraliter avaritiam representat rapacitate insaciata. Ad quod Iuvenalis, idest ladro. Sed ut ceterorum autorum testimonia non amplectar, uno solo contentus finem facio. Quid plura? Virtutis igitur cultum et vitiorum fugam nobis concedere dignetur, ad cuius felicitatem omnis virtus principaliter ordinatur. Amen.
Premissa commendatione multiplici materie quam exponendam assumpsi maximo cum labore, antequam descendam ad litere declarationem, premittam breviter quedam de more evidentialiter ad dicenda, scilicet quis autor, que materia, que intentio, que utilitas, cui parti philosophie supponatur hic liber, quis eius titulus. Ad primum dico quod autor huius operis fuit Valerius Maximus. Ad quod est notandum quod aliqui dicunt quod hic Valerius fuit de nobili et antiqua familia Valeriorum que postea dicta est Corvina, quod non credo, quia ipse aliquid expressisset in aliqua parte libri. Preterea Valerius non fuit vir militaris nec exercuit se studio armorum sed literarum: fuit enim cancellarius sive scriba cuiusdam Sesti Pompei in Asia qui et ipse fuit vir eloquentissimus, ut patet suo loco. Valerius etiam sepe defendit plebem Romanam contra nobiles. Sed quisquis fuerit, nomen eius est proprium: dicitur nam Valerius quasi valens virtute. Fuit civis Romanus, orator clarissimus. Valerius dictus est Maximus ad differentiam Valerii Ansiatis qui diu ante eum scripsit gesta Romana. Nec potuit istud cognomen assequi nisi propter aliquod singulare meritum, sicut et plures alii Valerii Maximi ante eum diversis temporibus, quorum unus fuit consul, alius censor, alter orator, sicut patet per Livium, Plinium et alios. Materia sunt exempla factorum et dictorum memorabilium ad omnem fere materiam de qua agitur et omnium proposita confirmanda applicabilia. Intentio est optima. Intendit nam autor tradere nobis doctrinam moralem exemplariter et plane. Est enim doctrina moralis tradenda faciliter teste Philosopho, scilicet rationibus persuasivis non demonstrativis, quoniam opus morale suscepimus non ut sciamus sed ut boni fiamus. Et virtus in operatione consistit. Utilitas est maxima, scilicet universalis cognitio virtutum et vitiorum et fere omnium actuum humanorum et agibilium mundi, ut visa exhortatione virtutum et detestatione viciorum lector fiat cautior ad agenda et dicenda imitatione aliorum. Hic liber supponitur philosophie morali per omnes partes, scilicet ethice, politice, yconomice, ut per se patet, quia scilicet est de instructione sui, familie et civitatis sive rei publice. Titulus libri debet esse talis: Valerii Maximi factorum ac dictorum memorabilium ad Tiberium Cesarem liber primus incipit et primo prologus. In quo titulo succinte tangitur causa efficiens, cum dicitur Valerii, causa materialis, cum dicitur factorum, tempus principis cui scribit. Non ergo scribit Augusto sicut quidam opinantur, quod est manifeste falsum, quia ipse autor expresse describit Tiberium, eius genus et imperium in multis libris et capitulis, licet videatur loqui de Augusto vivente; quod declarabo si et quando ad finem pervenero. Tangitur et causa formalis sive ordo, cum dicitur primus. Finis Valerii fuit ut acquirat principaliter gratiam principis, licet male meriti, favorem apud legentes, famam apud posteros. His breviter percursis, perstringatur brevis divisio. Liber totus generaliter dividitur in novem libros, unusquisque liber in capitula, unumquodque capitulum in paragraphos, et paragrafi singuli in particulas speciales; que patebunt vel declarabuntur discurrendo per singulas. In primo libro Valerius premictit prohemium in quo duo facit in generali. Nam proponit materiam quam scribere intendit et invocat auxilium Tiberii, cuius premium optabat et sperabat, et in hoc facit auditorem docilem, benivolum et actentum cum premittit humilitatem, brevitatem et magnitudinem. In prima parte prohemiali sententialiter vult dicere quod ipse intendit sub brevi volumine perstringere dicta et facta notanda antiquorum que priores scriptores prolixius et clarius descripserunt, ut unusquisque possit faciliter et cito sine lungo labore et magno tedio quod voluerit invenire.
Ordina ergo litteram sic. Ego Valerius constitui, idest concepi in animo et decrevi, deligere, idest de aliis eligere et deflorare, quasi dicat disposui deflorare ex multis pauca, facta ad dicta simul, quia dicere est prope facere, digna memoratu, idest memoria; non tamen omnia sed que memorabiliora crediderit vel magis servientia proposito: nam interdum scribit quedam vilia et ridicula, non tamen impertinentia materie; Urbis Rome principaliter, nam de una urbe Roma plura inveniuntur exempla rerum memorabilium quam de reliquo orbe terrarum, ut sepe patet apud Plinium, et exterarum gentium, idest extranearum - vel externarum, et est idem -, quasi dicat aliarum ab Urbe et potissime Grecorum, que sunt diffusa, idest diffuse descripta, apud alios, scilicet autores, latius quam ut possint cognosci breviter, et tamen brevitas est amica obscuritati, electa, idest excepta et abstracta, ab illustribus autoribus, rerum gestarum; non ergo ab omnibus accepit Valerius, sicuti multi faciunt, sed solum ab autenticis qui scripserunt libros annales, quos vocamus cronicas, quales fuerunt Celius, Polibius, Fabius Pictor et alii. Et ecce qua re, ut labor longe inquisitionis, idest investigationis et scruptinii, absit, idest removeatur, volentibus sumere documenta, idest argumenta ad aliquid persuadendum in aliquo genere cause; nec eum intentio fefellit. Nam videmus quam multi volentes perorare in scribendo vel predicando vel sermocinando recurrunt ad istud pulcrum et copiosum breviarium. Quis enim Hic facit antipoforam, idest respondet questioni tacite; posset nam quis dicere; dicit ergo nec cupido, idest cupiditas et aviditas, complectendi cunta, idest colligendi omnia, incessit michi, idest venit michi in mentem. Et continuo assignat causam sui dicti dicens quis, scilieet ita valens, comprehenderit, idest comprehendere potuerit, gesta omnis evi, idest omnia que facta sunt per decursus omnium temporum, quasi dicat per omnia secula: nam historie gentilium incipiunt omnes a Nino Beli filio, sicut Trogus describens gesta gentium externarum, et Livius describens gesta Romana incipit a Romulo. Quasi dicat nullus posset comprehendere modico numero voluminum, quasi dicat in his paucis libellis, qui sunt tantum novem, et faciunt parvum numerum sive volumen, cum tamen Livius descripserit sola gesta Romana in CXXXXII libris; et posito quod unus aliquis posset hoc facere, non tamen tam diligenter et tam eloquenter, unde dicit aut quis compos mentis, idest sane, quasi dicat qui non desipiat vel omnino fatuus, speraverit se traditurum, scilicet in scriptis memorie posterorum, seriem, idest ordinem, historie domestice, idest Romane - historia enim proprie est de preteritis, ut dicit Tullius - et peregrine, scilicet externorum, condítam, idest contestam, felici stilo superiorum, idest priorum historicorum quorum stilus fuit felix, precipue Livii qui habuit stilum parem Romane virtuti, vel actentiore cura, idest exactiori diligentia, vel prestantiori facundie?, idest perfectiore eloquentia. Et vere Valerius non potuit equare stilum Livii, non Salustii, licet superaverit stilos multorum; sic vide quomodo captat benivolentiam tam humiliter loquendo. Te igitur Ista est 2a pars principalis, in qua parte Valerius facit suam invocationem et sententialiter vult dicere quod ipse invocat Tiberium principaliter et fidenter, tanquam deum adhuc viventem et presentem, qui est dominator orbis et protector urbis virtute et felicitate sua. Sed antequam descendam ad litteram, hic occurrit dubitatio quomodo Valerius facit invocationem cum tanta commendatione ad Tiberium qui, ut ait Plinius, fuit hominum tristissimus, iuvenis ebriosus, senex luxuriosus, crudelis, inhumanus, fedatus omni labe turpitudinis erubescende, ut patet per Suetonium. Ad hoc dicunt aliqui quod quando Valerius incepit istud opus Tiberius erat bonus, circa initia scilicet sui imperii, unde Orosius dicit quod Tiberius ex mansuetissimo principe conversus est in sevissimam bestiam cum non impetrasset in senatu ut Christus pro deo haberetur. Sed dic breviter quod Valerius adulatur Tiberio, sicut Seneca tantus vir Neroni et Statius Domiciano. Nunc ordina litteram sic. Igitur Cesar, scilicet Tiberi, certissima salus patrie, idest qui velut pater patrie salvas Romam, invoco te huic cepto, idest huic principio tam ardui operis in quo potes me iuvare quia potentissimus es. Unde dicit penes quem consensus deorum et hominum voluit regimen marís et terre esse, quasi dicat quod, providentia deorum disponente et favore hominum consentiente, tu regis habenas totius imperii Romani. Et probat quod merito ipsum invocat, quia ipse est amicus virtutum et hostis vitiorum de quibus Valerius tractatum facere disposuit. Unde dicit cuius celesti providentia, scilicet tua, quia tu es celestis et divinus, virtutes, scilicet morales et militares, et tamen non habuit nisi duas virtutes, quia fuit strenuus armorum et hostis adhulatorum de quibus dicturus sum, in VIIII libris scilicet, benignissime foventur, imo verius malignissime exterminatur, vicia severissime vindicantur, idest rigidissime puniuntur, imo melius diceretur contrarium, quia dabat premia magnis potatoribus et aliis turpioribus. Nam Hic Valerius probat suam invocationem fore iustam et excludit causam dubitationis et admirationis, quia posset quis merito dicere. Dicit Valerius quia est magis certus de uno deo mortali et terreno qui virtute sua promeretur celum, sicut pater et avus qui iam deificati sunt et quibus decreti sunt divini honores. Ad quod est notandum quod ratio Valerii erat bona si Tiberius fuisset similis patri et avo. Nam tolerabilius poterat sacrificari Cesari et Augusto quam Iovi qui non valuit pedem eorum: Iupiter nam, historice loquendo, secundum Lactantium et Augustinum fuit violator patrie maiestatis, alienarum adulterator uxorum, pulcri pueri impudicus raptor et amator. Allegorice tamen si referatur ad astrum, Iupiter dici potest rex deorum et hominum, quia est benignissimus planeta et facit reges et principes et numquam infortunatur sicut alii planete. Cesar autem secundum Plinium fuit animi vigore prestantissimus, in clementia vero similis deo ut ait Tullius; Augustus vero sapientissimus, providentissimus, felicius et diutius ceteris gubernavit imperium. Ad litteram ergo dicit autor: Nam si priscí oratores, scilicet antiqui Romani eloquentes qui scripserunt ante me, sicut Marcus Cato, Marcus Varro, Marcus Cicero, a quibus Valerius multa accepit et potissime a Cicerone a quo accepit maximam partem huius libri primi, unde sine Tullio non potest bene intelligi hic liber, bene orsi sunt, idest laudabiliter inceperunt opera eorum invocantes, ab Iove maximo optimo, sub isto titulo Romani principaliter invocaverunt deum cum qui dictus est omnipotens (melius poterat dici omnipudens), si excellentissimi vates, idest poete sicut Virgilius, Oratius, Ovidius, traxerunt principia, idest exordia librorum suorum, ab aliquo numine, idest deo magno, sicut ab Apolline, Minerva vel Mercurio pro habenda sapientia vel eloquentia. Et hic nota quod oratores et poete poterant invocare in prohemiis suis, historici vero non: unde Livius in principio se excusat de hoc, et Salustius et Suetonius et alii non invocant; Valerius tamen invocat non deum sed hominem. Vel dic quod non est proprie historicus sed orator moralis: dicit ergo ad Tiberium mea parvitas, idest paupertas ingenioli mei, humiliat se ut exaltetur, recurrerít ad tuum favorem, benignum, eo, idest tanto, iustius quo, idest quanto, cetera divinitas, idest deitas ceterorum deorum, colligitur opinione, idest cognoscitur ex sola credulitate, sed tua, scilicet divinitas, videtur par, idest similis, imo fuit dissimillima, sideri paterno, scilicet Augusti qui fuit pater adoptivus Tiberii, et avito, scilicet Iulii Cesaris qui fuit pater adoptivus Augusti et per consequens avus Tiberii, ut alibi dicetur plenius, presenti fíde, idest evidenti certitudine. Et ut extollat Tiberium in divinitate magnificat patrem et avum in divinitate dicens quorum, scilicet patris Augusti et avi Cesaris, eximio fulgore, idest excellenti splendore virtutum quia isti fuerunt quasi duo luminaria prima in orbe Romano; et a Cesare tanquam a sole Augustus et alii clari principes acceperunt lumen, multum ínclite claritatis, idest gloriose celebritatis, accessit, idest accrevit, nostris cerimoniis, idest sacris Romanis, quasi dicat valde aucta est deorum religio ex deificatione Cesaris et Augusti. Et ecce quomodo, quia accepimus reliquos deos, idest alios a Romanis habuimus ab alienigenis sicut Iovem a Creta, Apollinem a Delphis, Herculem a Thebis et ita de multis, Cesares dedimus, idest deos fecimus ex nostris, quasi dicat Valerius, quia Greci fecerunt Priapum deum. Et concludit tangens materiam a qua vult incipere dicens et quantum est in animo, idest quia est decretum et firmatum in mente mea, petere initium, idest facere principium libri, a cultu deorum, idest a religione, sumatim disseram, idest succinte disputabo de conditione eius.