dante-verification/testi/BenvenutoDaImola_GlosseVirg...

21 lines
24 KiB
Plaintext

In principio huius libri sunt 6 generaliter videnda. Primo quis fuerit libri autor. Secundo que est ipsius materia. Tertio que fuit autoris intentio. Quarto que utilitas. Quinto cui parti philosophie supponatur. Sexto et ultimo quis sit libri titulus. Primo autor libri fuit Publius Virgilius Maro Parthenias poeta Mantuanus. Publius dicitur quia publice doctrinam suam tradidit. Virgilius dictus fuit a virga quia mater eius pregnans de eo somniavit se peperisse quandam virgam lauream que, cum tangebat terram, crescebat usque ad celum. Et hoc fuit verum, quia ipse peritissimus descripsit rerum multarum naturas que sub celo sunt et generaliter de omnibus virtutibus et viciis. Virga competit etiam multis scilicet pastoribus et ipse in libro isto Buccolicorum descripsit pastores. Virga competit bubulcis et ipse tractat in libro Georgicorum de bubulcis. Virga etiam competit regibus et ducibus armatis et ipse in libro Eneidos tractat de bellis et ducibus armatis. Maro est agnomen autoris. Et dicitur a 'maron', quod est nigrum, quia Virgilius fuit niger et in vultu rusticus, sed moribus excellentissimus. Parthenias dicitur a parthene grece latine virgo, quia fuit honestus ad modum virginis. Poeta est nomen professionis et nomen sacrum. Mantuanus dicitur a patria, quia fuit de Mantua civitate. Secundoquid sit materia libri? Materia libri Buccolicorum est collocutio pastorum, libri Georgicorum est agriculture cultus, libri Eneidos armorum exercicium. Tertio intentio autoris fuit duplex, privata et publica. Publica, quia intendit describere vitam viciosam potentum ducum et dominorum. Privata, quia intendit promereri gratiam Cesaris Augusti, describens tria necessaria esse regi et duci scilicet opulentiam, prudentiam et exercicium armorum. Quarto que utilitas. Utilitas in libro Buccolicorum est quadruplex. Prima ut licenter et impune detegat vicia potentum et magnatum. Secunda ut honeste et sine rubescentia possit laudare se et alios sub stilo bucolico. Tertia fuit ne res ipsa sive materia vilerescet. Quarta est delectatio quia delectatur assimilatione rei ad rem. Utilitas in libro Georgicorum est cognitio frugum terrarum, pascuorum et pecudum. Utilitas in libri Eneidos est cognitio armorum et virorum potentum in armis. Quinta cui parti philosophie supponatur. Supponitur ethice, quia de moribus tractat. Sexto et ultimo quis sit libri titulus. Titulus libri est Publii Virgilii Maronis Partheniatis poete Mantuani liber Buccolicorum incipit. Buccolicus id est bos paruus, inde Buccolica. Egle grece latine capra, inde egloga.
egloga ista prima dividi potest in tot partes generales quot sunt dyalogi, idest collocutiones duorum, scilicet pastorum. Sed veniendo ad sententiam dico quod Virgilius in ista prima egloga intendit quadruplicem sensum, scilicet fabularem, hystorialem, allegoricum et tropologicum. Fabularis talis est: quidam pastor dictus Melibeus, videns alium pastorem nomine Titirum feliciter quiescentem sub umbra arboris frondose et lete cantantem de amore cuiusdam sue amice, alloquitur eum deplorans suam infelicitatem, quia ille Titirus requiem invenerat. Ipse vero Melibeus erat in fuga, quia amiserat oves suas et non habebat nisi tres capellas. Historialis sensus clare indicatur per ipsa nomina pastorum que sunt convenientia pastoribus. Nam Titirus interpretatur 'maior aries', per quem intellige Virgilium qui est maior inter Mantuanos. Iste ergo Titirus requiescit sub umbra arboris late patentis, idest sub favore Octaviani, ad cuius gratiam admissus recuperavit agros suos et cantat de amore nove amice sue, idest Rome. Sed Melibeus est omnis alius civis Mantuanus et interpretatur. Nam spoliatus omnibus bovis dolet de infelicitate sua et admiratur fortunam Titiri, idest Virgilii, quia ambo erant de eadem terra. Et Tytirus habebat requiem ipse vero laborem et dolorem. Allegoricus sensus est quia per Tytirum debes intelligere poetam Virgilium qui bene vocatur Titirus, idest 'maior aries', quia maior inter omnes poetas et gaudet magno ocio sub umbra arboris, idest Octaviani. Sed Melibeus, qui interpretatur 'curam agens', est omnis alius poeta qui nunc perdit labores suos adveniente Virgilio et excluditur a patria, quia non est amplius in precio unde dolet et admiratur quod Virgilius qui tunc iuvenis erat excelleret omnis alios poetas bene canendo. Tropologicus sensus, idest moralis, est quod per Tytirum ita quiescentem intellige omnem virum solitarium et contemplatum vacantem ocio et cetera. Et introducitur meditativus et cetera. Item introducitur canens letus, quia felicitas maxime consistit in speculatione sicut probat philosophus et cetera. Per oppositum Melibeus est omnis vir civilis activus qui implicatur maximis laboribus.
in prima egloga Virgilius descripstit querimoniam Melibei depulsi a patria et ab agris suis. In secunda descripsit querimoniam sui non admisi tam cito ad gratiam Augusti. In tertia descripsit contentionem duorum pastorum, scilicet sui et alterius obicientium sibi in vicem furta. Nunc consequenter in ista egloga quarta Virgilius intendit describere felicitatem eximiam illius sub quo ipse floruit, claruit, vixit et scripsit. Et ideo Virgilius descripturus rem altam petit licentiam, quia excessurus est formam bucolici carminis et apostrofat primo et principaliter ad musas quas hucusque fuerat imitatus. Hucusque locutus est Virgilius et scripsit mere bucolice in stilo pastorali. Sed modo intendens excedere formam carminis bucolici petit licentiam et dirigit sermonem ad musas ut dixi hucusque est secutus Theocritum, qui fuit poeta Siculus Siracusanus. Modo ut dixi excessurus carminis bucolici formam sic apostrofat ad musas dicens.
istud non potest referri ad Christum, quia non stetit in corpore matris nisi novem mensibus. Sed bene potes referri ad Augustum. Et adverte quod hic proprie Virgilius loqui, quia quando quis horatur aliquem ut bene tractet matrem suam dicit ipsa tulit te novem mensibus. Et ita dicit Virgilius Augusto sicut dicit Svetonius Christo mense natus est Augustus. Unde ille bene convenit cum ipso. Hic interserit fictionem Vulcani, quia quando Vulcanus natus est ex Iove displicuit matri unioni propter suam turpitudinem et ideo Iupiter precipitavit eum de celo et per consequens privatus est convivio et consortio Iovis. Propterea quando fabricavit fulmina Iovi petunt connubium Minerve, idest Palladis que nullo modo voluit cognoscere eum et ideo privatus est connubio. Ergo Virgilius vult dicere, idest de Roma, idest a senatoribus.
Nunc consequenter in presenti egloga sexta intendit describere laudes Varri. Et bene continuatur hec egloga cum precedenti, quoniam Varus fuit magnus princeps apud Augustum, fuit magnus poeta et precipuus amicus Virgilii in tantum quod in morte sua commisit sibi librum suum Eneidorum comburendum, quia incorrectus remanebat. Ista egloga primo habet proemium in quo Virgilius aperit suam intentionem et excusat se ipsi Varro si pro nunc non potest describere magnifica gesta sua, ita quod tota ista pars prima est prohemialis sine alia divisione. In hac ergo prima parte prohemiali Virgilius hoc intendit sententialiter. Vult enim dicere. Et advertatis quod sicuti fuit adulatus Augusto in egloga precedenti commendando Iulium Cesarem, ita adultatur ipsi Augusto commendando Varrum suuum principem.
in superiori parte prohemiali istius egloge poeta Virgilius excusavit se Varo quod omissis gestis eius. Describendis ipse cogebatur prosequi bucolicam. Ideo nunc consequenter in ista parte executiva ipse Virgilius intendit describere bucolice sive pastoraliter sectam Epicureorum. Tum quia Varus iuvenis erat et delectabatur tali materia, tum quia ad tempus felicitatis et fertitlitatis quale erat tempore Augusti solent homines audire talia libenter et convertere se ad voluptates. Ergo dico quod vult ostendere qualis sit illa secta et qui et qualis sint eius effectus et quomodo sit placens et displicens. Unde scias quod Virgilius hic confingit unam fabulam iocundam sub eius velamine. Ipse aptissime exprimit qualis sit secta Epicureorum. Et fabula est talis: duo fuerunt pueri qui a casu reperierunt quemdam senem in spelunca sua dormientem sepultum somno et vino, de cuius capite decide regulat serta, idest girlande et iuxta eum erat vas plenum vino et isti duo pueri ad solatium collegerunt illa serta et cum illis ceperunt ligare istum senem dormientem et istis sic agentibus tamen timide, supervenit una puella speciosa valde et ista volens cos iuvare cum moro cepit pingere faciem istius senis illo iam evigilante. Iste ergo senex tandem excitatus ridere cepit et cepit dicere, quasi diceret tacite. Hoc dicto, cepit dulciter canere in tantum quod ad eius cantum ceperunt breviter omnia concurrere et audire que ipse canebat.
Imo vult dicere quod abiecerat girlandas alonge quando cecidit. Ista serta erant hederea. Macrobius primo Saturnalium dicit quod sacrificantes Bacho semper portabant coronam hedeream, quia bene scitis quod hedera ligat et ita vinum ligat linguam et alia membra. Sed vas vinarium erat prope eum. Et hoc vides tota die quod ebrii aliquando cadunt et frangunt sibi caput et non frangunt urceum.
in superioribus audistis quare cantante Sileno concurrebant undique omnia allecta dulcedine et suavitate illius cantilene. Nunc consequenter ordine continuato Virgilius describit illam cantilenam sive formam et qualitatem cantus. Et tota lectio presens usque in finem egloge potest dici in tot partes quod sunt particule illius cantilene. Et audi quod canebat. Dicit quod iste Sillenus primo incepit canere de prima constitutione et conditione mundi. Et ut ista pars prima que cantatur a Sileno que est fortis valde appareat clara, oportet vos notare quod sicut scribit philosophus primo philosophicorum antiqui philosophi habuerunt inter se magnam discrepationem et discordiam de origine mundi. Aliqui dicebant ignem esse principium omnim rerum, sicuti Eraclitus. Alius dixit quod erat aqua, sicut Thales Milesius. Alii dicebant quod aer erat, sicut Diogenes. Alii dicebant quod erant omnia quattuor elementa sicut Empedocles. Ulterius fuerunt alii qui dixerunt multa esse principia rerum sicuti Democritus. Dicebant quod corpora minima, corpora indivisibilia que nos communiter appellamus athomos fueruent principia rerum. Dicebant quod ex istis athomis generabantur omnia et dicebant quod erat dare vacuum ita quod vacuum et athomos dicebant esse principia omnium rerum et dicebant quod ex istis erant facta elementa et elementata et forme omnium rerum tamen distincte et quod ultimo essent facta animalia et homines. Et ideo dicebat Democritus mundum esse factum a casu et ista fuit opinino Epicuri, quam iste Silenus eius sequax hic decantat. Dicit hic Servius quod iste Silenus ponit primo quedam philosophica et postea transit ad fabularia tamquam ad delectabiliora. Sed certe videre meo non intelligit quid cantet Silenus. Imo iste Silenus tamquam Epicureus incipit recte a voluptate, quia ponit constitutionem mundi secundum opinionem Epicuri, scilicet quod mundus regatur a casu et per hoc vult persuadere quod sequantur homines voluptates. Unde bene dicit Tulius in libro Tusculanarum questionum. Unde dico quod per consequens vult persuadere quod summa felicitas sit ponenda in voluptate. In isto passu patet ignorantia Servii, quia dicit quod nubes vadunt usque ad speram solis. Sed certe non vadunt usque ad speram lune nec usque ad ignem non vadunt, nisi ad seram regionem aeris. Unde hic vult dicere Virgilius quod pluvie portantur sursum et cadunt postea. Et in hoc ostendit generationem pluvie. Unde nota quod sol attrahit cum radiis suis humores ab aqua et quando humores perveniunt ad mediam regionem aeris non possunt amplius ascendere frigore in vento. Et tunc ibi reprimuntur et condensantur et mingunt super nos. Et canebat ut terre stupeant.
postquam tetigit constiutionem mundi nunc in mente subannectit mundi dissolutionem, quia in mundo naturaliter aliquando fiebat diluvium aliquando incendium particularia. Et ponit duo diluvia particularia. Unum diluvium particulare fuit tempore Deucalionis regis Thesalie et de hoc habetis ab Ovidio. Et aliud diluvium volebat fuisse tempore Ogigii regis Thesalie. Ergo vide litteram: et canebat ille Sillenus 'hinc', idest post hoc. Dixerat generaliter ista de constitutione et de dissolutione mundi. Modo tantum sit ad creationem hominis et ideo tangit fabulam Promethei. Fabula habetur ab eodem Ovidio quod Prometheus fuit primus qui creavit hominem de limo, sed erat forma inanimata et ipse Prometheus non habens animam quam infunderet in illa forma inanimata. Fuit portatus in celum a Minerva et dicitur subtraxisse modicum ignis de spera solis et illo igne inspirasse vitam homini. Et istud est dicere quod corpus hominis est generatum ex elementis et maxime ex terra, sed anima venit ab extra, scilicet a celo. Ad fabulam prosequendo iste Prometheus facto isto furto fuit adiudicatus a Iove huic pene quod fui alligatus saxo in monte Caucasio et continuo vultur et aquila corrodunt cor eius. Et hoc est dicere quod postquam homo fuit animatus statim est iudicatus pene, quia habet appetitum insaciabilem, quia ultra terrena presumit ascendere in celum et perscrutari cursus planetarum et secreta dei. Et ex istis habet maximum laborem. Unde bene dixit Salamon qui addit ad scientiam, addit et laborem. addit aliud dicens quod iste Sillenus etiam addebat raptum Ylle. Hercules cum Yasone ivit ad acquirendum aureum vellus et habebat secum puerum socium qui portabat sibi arma et vocatus est Ylla. Et dum descendisset ab Argo dicitur fuisse raptum a Nimphis. Et Hercules non valens eum reperire constituit sibi sacra annalia in quibus naute vocabant eum. Unde adverte quod Yle appellatur materia prima que est ingenita et incorruptibilis. Modo iste dicitur raptus a Nimphis ita quod non potest videre, quia ista materia prima est incognita et incomprensibilis, scilicet deus. Ergo dicit: ille Sillenus 'adiungit his', scilicet predictorum Yllam, scilicet socium Herculis. in superioribus Virgilius ostendit quare ille Sillenus cantavit pertinentia ad constitutionem primam mundi secundum opinionem Epicureorum, qui omnia faciebant propter voluptatem. Nunc consequenter idem Virgilius transit ad fabulas continentes in se voluptatem. Et primo tantigt fabulam Pasiphes. Bene audistis quomodo Pasiphe uxor quondam Minois regis Crete tanta libidine arsit quod adamavit taurum et illum cognovit opera Dedali magni ingeniosi, quia ille fabricavit iuvencam ligneam quam coperuit corio vere vacce et intromissa Pasiphe Taurus eam cognovit. Ex quo concubitu genitus et natus est Minotaurus. Et ista fuit hystoria vera quia Pasiphe fuit uxor Minois et adamavit taurum ut demonstratus est. Licet Fulgentius doctor dicat quod taurus fuit quidam cancellarius Minois. Tum ista sua allegoria non est vera, quia verum est quod concubuit cum tauro opera Dedali. Et est verum hystorice sicut volunt multi autores et historici et etiam si bene consideratis Virgilius exprimit hoc pro hystoria vera. Et hic Virgilius probat quod ille concubitus non fuerit appetendus quia contra naturam. Et vult dicere licet iste Epicureus quereret voluptatem tamen ipse sequebatur voluptatem naturalem innaturalem fugiebat et detestabatur.
statim subiungit et exclamat ad detestationem huius sceleris.Virgo non ratione integritatis sed ratione etatis, quia erat iuvenis. Vel 'virgo': idest virago, quia excessit vires mulieris. Vel virgo, quia annuit per hoc quod virgo magis appetit quam ipsa nupta. Ergo ha virgo infelix que dementia cepit te ut scilicet diligeres taurum et homines concubitum cum eo. probat per locum ab oppositis quod ipsa numquam debuisset hoc facere. Pretides fuerunt filie Preti ut tu habes ab Ovidio quarta Metha(morphosis). Pretus fuit filius abantis et frater Agenoris qui filias aliquas habuit que denominabantur Pretides ab ipso et multum gloriabantur de pulcritudine sua in tantum quod presumebant se conferre Iunoni in pulcritudine sua et Iuno ob hoc fecit quod ipse sibi ipsis iudebantur iuvente in tantum quod timebantur trahi ad aratrum timebant habere cornua in fronte et apponebant sepe sibi manus ad caput ut scilicet viderent si haberenet cornua. Et hec est fabula. Modo iste vult sic arguere licet iste Pretides viderentur sibi ipsis esse in forma iuvencarum poterant per errorem querere concubitum taurum tamen noluerunt et fugerunt tauros, tu vero Pasiphe que eras mulier et non eras in hoc errore iacuisti cum tauro. Ergo quam excusationem habes quasi dicat nullam. Ergo ad litteram: 'Pretides', idest filie Preti. tangit incidenter aliam fabulam. Athlanta fuit puella que decreverat nullum habere virum nisi quicumque superaret eam incursu. Et tamen Ypomenos venit ad certamen secum et illam devicit unde habuit ipsam in uxorem, quia portavit secum tria poma aurea et quando erat incursu et Athlanta appropinquavit ei proiecit primum pomum et illa allecta ad pomum paulum restitit et currit. Secundo cum appropinquaret ei deiecit secundum et similiter cum tertio ipsa attingeret cum ipse deiecit tertiam, ita quod isto modo allactam devicit eam. Hoc est dicere: ista erat pulcra et superba ex quo repudiabat multos. Sed ista habuit tria poma: primo quia erat pulcer, secundo quia potens, tertio quia generosus. Ergo ad litteram veni: et 'tunc', ille Sillenus. in superioribus audistis quare Sillenus fingente Virgilio decantaverit varias fabulas continentes varia genera voluptatum. Nunc consequenter in ista parte addit alias fabulas similiter continentes alia genera voluptatum. Et advertatis quod ista lectio est fortis, quia Virgilius videtur hic dicere aliqua falsa tamen non dicit. Dico quod hic Viriglius addit alias fabulas et primo tangit duas alias fabulas, unam breviter et aliam brevissime, duarum Sillarum quarum utraque laboravit morbo libidinis et utraque malecessit. Videamus ergo primo de illa quam Viriglius expresse nominat, scilicet de Silla filia Nisi. Debetis ergo scire quod rex Minos, dum iret cum forti exercitum contra civitatem Athenarum, ulturus mortem indignam filii sui Androgei, primo invasit Megaram civitatem, que est in eodem litore maris, et obsedit istam civitatem Megarensem cuius rex erat Nisus habens capillum aureum in capite, scilicet fatalem crinem, quia fatatum erat civitatem illam semper esse inexpugnabilem illo capillo manente in capite Nisi. Silla filia istius regis Nisi, dum semel specularetur de fenestra cuiusdam turris, vidit regem Minoem obequitantem circa menia civitatis. Statim ipso conspecto capta est amore eius, quia erat pulcerrimus et numquam destitit imaginari quare ipsa posset promereri amorem eius et invenit modum quia truncavit capillum illum aureum de capite patris et tempore nocturno egressa est civitate et obtulit regi Minoi. Rex Minos tamquam iustissimus detestatus est istam et renuit eius munus et noluit suum amorem, imo statim cepit debellare civitatem et ipsam vicit. Ista Silla videns Minoem victorem volentem recedere statim cucurrit ad navem et manu cepit navem dicens quod volebat ire cum ipso. Unde rex Minox fecit ipsam precipitari de navi et dicitur esse conversa in avem que dicitur Alauda. Et istud est verum quia ille Nisus habebat coronam vel thesaurum quo durante poterat diu susitnere civitatem sed ista Silla capta amore Minois furata est thesaurus paternum et volebat dare Minoi et ipse noluit ex quo conversa fuit in Alaudam, quia discurrens et vaga. Fuit una alia Silla que vocata est filia Forci. Et de ista est faula talis: Glaucus deus marinus adamavit istam Sillam et ipsa non respondebat sibi propter quod Glaucus recurrit ad Circem et rogavit eam ut faceret quod amaretur ab illa Silla. Sed iste Glaucus ob hoc non poterat discedere ab amore Sille propter quod Circe irata suis veneficiis infecit fontem in quo ista Silla erat solita laudare se. Dum ergo Silla intrasset fontem eius inguina conversa sunt in varia genera ferarum, scilicet in lupos et canes. Allegorice: Glaucus est vir libidinosus. Glaucus, idest luscus et talis est omni luxuriosus oblique respicens et cece. Et dicitur deus marinus, quia Venus nata est in mari. Nam in libidine est sudor salsus. Amat Sillam meretricem pessimam. Circe interpretatur manuum operatio. Et talis recte est inimica istius Sille, quia meretrix fugit manuum operationem. Ergo hinc est quod circa inguina vertitur in lupos et canes, quia insaciata et insaciabilis efficitur. Ergo ipsa dicitur esse periculum maris inter Italiam et Siciliam, scilicet in faro Mesanensi et navigantes per mundum periclitat. Hoc est dicere luxuria vorat et trahit in periculum multos homines mundi. Istis prenotatis est descendendum ad litteram. Dicit ergo Virgilius volens describere istam fabulam duarum Sillarum. ecce tangit unum mirabile quod accidit isti Sille quod scribit Homerus, quia dicit quod Ulixes cum navi sua pervenit ad istum locum et ibi invasus est a Silla terribiliter tamquam peregrinus et fuit in magno periculo in tantum quod Homerus scribit quod perdidit navim et socios et quod ipse solus Ulixes nudus et pedes evasit. Si hoc fuerit verum vel non nescio, sed Homerus vult ostendere quod vir sapiens scit interdum vitare istam libidinem. Ergo 'fama' est istam Sillam. 'Vexasse' idest turbasse rates. Ulixes fuit Itacensis, ubi est promontorium nomine Dulichium. nunc tangit aliam fabulam. Tereus fuit rex Tracie, qui habuit uxorem filiam Pandionis regis Athenarum, que vocabatur Progne. Accidit quod semel ivit Athenas et rogatus a Progne impetravit a socero suo ut daret sibi Philomenam, ut duceret eam ad Prognem sororem suam. Et Pandion concessit. Unde duxit eam in navim et cum pervenit ad litus suum illam nolentem stupravit. Et quia illa post stuprum dicebat, ipse evulsit sibi linguam et dimisit ibi eam et ista pervenit ad tuguria. Et litterata tantum fecit quod ipsa laboravit unam telam in qua breviter intexuit totum istum fallum et illam telam misit Progne sorori sue. Et Progne tristissima occulte fecit illam suam sororem Philomenam venire ad se. Et cum simul essent iste due sorores et istis Terei filius et ipsius Prognes, venit in suam potentiam et Progne cepit ipsum Itim et interfecit. Licet esset eius filius et breviter tradidit comedendum Tereo, qui cum pranderet dixit. Et tunc Philomena, que erat absconsa, proprie venit et proiecit membra Itis in vultum eius et fugerunt statim. Ipse Tereus sequens eas conversus est in avem upupam, Progne vero in yrundinem, Philomena in Philomenam avem. Allegoria: Tereus figuraliter est ipse corpus, Pandion est alia quid patet ex nomine. Pandion: idest totus clarus. Nam 'Pan', idest totum et 'dian', idest clarum. Ergo Pandion est alia tota clara. Ista alia habet duas filias Prognem et Philomenam. Progne est ipsa concupiscentia, Philomena est ratio. Ergo dicit quod Progne petebat Philomenam, quia concupiscentia petebat semper associari rationi. Sed Tereus, idest corpus, violat istam Philomenam, idest ipsam rationem et eripit sibi linguam, quia ita corpus suffocat rationem, quod ratio non audet se manifestare. Tereus convertit in upupam. Upupa est tristis avis, quia comedit stercora et tale est ipsum corpus. Progne vero vertit in irundinem, quia semper yrundo stat in domo et ita concupscientia est in carne. Sed Philomena, idest ratio, petit silvas, idest solitudines.
In superiori egloga proxime precedenti Virgilius deploravit suam infelicitatem circa bona sua sub persona alterius. Nunc in ista decima et ultima egloga deplorat infelicitatem optimi amici sui, vidilicet Galli circa eius personam. Et sic vide quomodo egloga continuatur precedenti. Illa precedens continet infelicitatem Virgilii circa bona sua. Et ista continet deplorationem infelicitatis Galli optimi amici sui, scilicet Virgilii, qui credebat habere amorem unius sue amice. Presens egloga habet duas partes principales, vidilicet prohemium et tractatum. In prohemio Virgilius facit invocationem et invocat Arethusam fontem ut sibi permittat deplorare et metrice decantare amorem Galli tum ad illius consolationem, tum ad detestationem illius amice sue. Ad cuius considerationem debetis scire quod iste vocatus est Cornelius Gallus et fuit contemporaneus ipsius Virgilii, magnus poeta et familiaris Augusti in tantum quod Augustus ex infimo loco exaltavit eum quoniam huic Gallo, debellatis Antonio et Cleopatra, dedit prefecturam Egipti, fecit eum prefectum Egipti et tamen videtur huic Gallo male cessisse. Quia sicut dicit Svetonius secundo libro Cesarum ipse Augustus ob ingratitudinem privavit eum domo sua et omnibus provinciis suis et convictus iste Cornelius Gallus a senatu fuit compulsus ad necem. Et dicit ipse Svetonius quod tamen ipse Augustus lacrimavit super mortem eius et vicem suam conquestus est. Ergo Virgilius compatitur ei quia iste habebat unam amicam suam que vocabatur Citheris, alio nomine Licoris, cuius amore ipse diu fuit captus et ipsa suprascripto Gallo ivit cum Antonio in bellum gallicum, ex quo iste Gallus recepit maximum dolorem. Dico quod Virgilius descripturus hanc plorationem et compassionem Galli primo premittit unum prohemiolum et invocat musam Siracusanam ut permittat sibi quod in ista ultima parte finali istius operis possit facere hanc deploratione.