1 line
4.0 KiB
Plaintext
1 line
4.0 KiB
Plaintext
Friderici regi Castellae, grauis querimonia de domino papa Pensantes amoris affectum, quem ad uos semper habuimus hactenus et habemus illesum, firmiter credimus, ut sicut honorem uestrum et commoda libenter amplectimur, sic nos uice mutua diligatis et nostra, quae maxime causam uestram aliorumque regum et principum immediate contingunt, et in quibus non minus uestrum quam nostrum ueritum interesse. Latere quidem uos forte non credimus, qualiter pontificalis ambito dignitatis in imperialis honoris dispendium et aliarum singularium secularium dignitatum conata est semper hactenus iura nostra confundere et nostrae potentiae brachia conculcare, faciens a Cesare Romano principium, ut ad reges et principes alios faciliorem habeat in sua cupiditate progressum. Ipse quidem non aduertens, quot et quanta mundo discidia ex huiusmodi turbatione proueniant, tractare non desinit, qualiter hostes nostro contra nos temporaliter incitet et fideles nostros a nostra deuotione subuertat. Qui, si rebus ordinarie procedentibus rectitudinis spiritu duceretur, deberet contra Christicolas arma deponere et in Terrae Sanctae subsidium, quam quolibet inspicimus auxilio destitutam, uniuersaliter a Christi fidelibus aduocare succursum, preter alia namque discrimina, quae per unionem sopiendae discordiae inter nos et summum pontificem procurandam, totus iam fere mundus potuit euitare. Nunc miserabili casui, quem non sine fidei dispendio audiuimus euenisse, in partibus Transmarinis fuisset forte salubriter et accurate prouisum, cum ibidem nostram uel filiorum nostrorum presentiam, quam libenter et frequenter obtulimus, habere potuerit fructuosam, si petitae per nos multotiens pacis fauere negotio uoluisset Nos enim, qui propter honorem catholicae fidei sacrosanctam Romanam Ecclesiam in omnibus reueremur ut matrem et dominam, et libenter ut partem summum pontificem coleremus, si ipse nos ut filium debita relatione tractaret, sic in negotio ipso iura nostra defendimus, ut non solum nobis, sed principibus aliis gloriam de nostra defensione portemus. Uos tamen, quorum in hoc non minus uestra quam nostra causa nunc agitur, et in quos de facili posset huiusmodi refundi negotium, sic aperte uidemini presentia facta negligere, uel super hiis potius dormitare, tamquam si uos in nulla parte contigeret et de honore uestro cura nobis sollicitudinis non adesset. Quis enim cautelae modus in uobis et in regibus aliis in casu simili remaneret, si causam ipsam Romanus Augustus desereret, uel quorum humeri ad onera ista portanda sufficerent, si colla nostra subtrahere ab eorumdem onerum supportatione uellemus? Uerum cum istae Romanae Sedis antistes, ab ea forte deuians pietate, quam predicat quocumque modo potest, licet contra nos suum posse non ualeat, tam in Imperio quam in regnis nostram nitatur offendere maiestatem, motus nostros artare non possumus, quin causam nostram et aliorum in nostra uiriliter tueamur. Requirimus igitur effectionem uestram et rogamus, quatenus diligentius aduertentes, qualiter summus pontifex, qui nichil debet habere cum gladio, suis iuribus non contentus, falcem in alienam messem presumptuosus immittit et, ut non longe a nobis petatur exemplum, qualiter in regno Portugalli ae honoris sibi usurpauerat dignitatem, curas uestras et animos excitetis. Nos enim ad conterenda nostrorum colla rebellium et expellendas insidias, quae per papalem astutiam nostris processibus preparantur, post magnificum excitum nostrum, quem ad partes Ytaliae uictoriose premissimus, personaliter illuc procederemus instanter, sed audito casu illustris regis Francorum , dilecti amici nostri, statim processus nostros in Regnum nostrum preuidimus reuocandos, ubi de uasallis nostris et gente ac de suffragiis aliis sic Utramarino negotio magnifice disponimus prouidere, quod dexteram nostrae potentiae, quam sibi liberaliter extendemus, sibi sentiat fructuosam. Non tamen ex hoc tales curas omittimus, quin ad conterendas nostrorum rebellium reliquias potenter et uiriliter intendamus. Ad hoc quicquid de seruitiis nostris de, deuotus fidelis noster, dixerit, indubitanter affecto uestra credat et adimpleat cum effectu. |