8 lines
2.0 KiB
Plaintext
8 lines
2.0 KiB
Plaintext
Patruus uester Alexander, comes illustris, qui diebus proximis celestem unde uenerat secundum spiritum remeauit ad patriam, dominus meus erat et memoria eius usquequo sub tempore uiuam dominabitur michi, quando magnificentia sua, que super astra nunc affluenter dignis premiis muneratur, me sibi ab annosis temporibus sponte sua fecit esse subiectum. Hec equidem, cunctis aliis uirtutibus comitata in illo, suum nomen pre titulis Ytalorum, ereum illustrabat.
|
|
Et quid aliud heroica sua signa dicebant, nisi *scuticam uitiorum fugatricem ostendimus*? Argenteas etenim scuticas in purpureo deferebat extrinsecus, et intrinsecus mentem in amore uirtutum uitia repellentem.
|
|
Doleat ergo, doleat progenies maxima Tuscanorum, que tanto uiro fulgebat, et doleant omnes amici eius et subditi, quorum spem mors crudeliter uerberauit; inter quos ultimos me miserum dolere oportet, qui a patria pulsus et exul inmeritus infortunia mea rependens continuo, cara spe memet consolabar in illo.
|
|
Sed quanquam sensualibus amissis doloris amaritudo incumbat, si considerentur intellectualia que supersunt sane mentis; oculis lux dulcis consolationis exoritur.
|
|
Nam qui uirtutem honorabat in terris, nunc a Uirtutibus honoratur in celis; et qui Romane aule palatinus erat in Tuscia, nunc regie sempiterne aulicus preelectus in superna Ierusalem cum beatorum principibus gloriatur.
|
|
Quapropter, carissimi domini mei, supplici exhortatione uos deprecor quatenus modice dolere uelitis et sensualia postergare, nisi prout uobis exemplaria esse possunt; et quemadmodum ipse iustissimus bonorum sibi uos instituit in heredes, sic ipsi uos, tanquam proximiores ad illum, mores eius egregios induatis.
|
|
Ego autem, preter hec, me uestrum uestre discretioni excuso de absentia lacrimosis exequiis; quia nec negligentia neue ingratitudo me tenuit, sed inopina paupertas quam fecit exilium.
|
|
Hec etenim, uelud effera persecutrix, equis armisque uacantem iam sue captiuitatis me detrusit in antrum, et nitentem cunctis exsurgere uiribus, hucusque preualens, impia retinere molitur. |