1 line
2.0 KiB
Plaintext
1 line
2.0 KiB
Plaintext
Item significat cuidam nobili fedeli suo, petenti certificari de prosperis successibus suis Super eo quod de fortunatis auspiciis et felicibus processibus nostris per nostras recreari litteras suppliciter postulasti, uolentes exinde uotis tuis libenter annuere, fidelitati tuae presentium tenore intimamus, quod, diuina dextera nostris assistente processibus, feliciter uiuimus et magnifice triumphamus, ac nonnullis ex proditoribus nostris, qui sicut famae preloquio et relatione ueridica credimus ad tuam notitium iam deductum, nefando proposito in necem nostram ausu temerario conspirarant, pro merito penae supplicio traditis et ignominiosa morte dampnatis, reliqui, qui sub defensionis, quin potius offensionis eorum ymagine, metu terribili, uelut de celo fulminis ictu percussi, se in castro nostro Capacii receptarunt, sic fidelium nostrorum Regni clara deuotione sunt undique circumsepti, sic continuo machinarum nostrarum ictibus incessanter afflicti, cisternis et domibus diruptis, propugnaculis omnibus omnibus murorum et turrium deuastatis, ut, tamquam undique coartati et manus nostras effugere non ualentes, ab ultionis instantis et indubitatae iudicio sola se ualeant spontanea gladii morte subducere, uel excelsae rupis ex parte maritimae precipitio liberare. Et sic Regni nostri negotiis iam pro uoto dispositis, ad rebellium nostrorum et Imperii reliquias conterendas, Ytalia e partes in proxime uictoriose repetere feliciter et instanter accingimur, cum ad id et uoluntatis nostrae nos auiditas inuitet, et de Perusinis ac Asinatibus rebellibus nostris nuper obtenta uictoria reddat libere expeditos. Tu igitur, qui tamquam uas paritatis et aromatum cella precipua, per fidem et deuotionem tuam uniuersis redolens per exempla, quem nec seditiosa seductio uariauit, nec laborum commouit immensitas, nec demum larga promissio potuit a nostri professione nominis, in qua te natiua solidauit antiquitas immutare singulorum mentes sollicitas, et huiusmodi nostrae festiuitatis ferias ad aduentus nostri uigilas, una cum ceteris nostris fidelibus ipsarum partium hylariter. |