1 line
2.5 KiB
Plaintext
1 line
2.5 KiB
Plaintext
Fridericus cpitaneo regni, ut procedat contra religiosos, portantes litteras papales in Regnum Pungitiue nos tangit interius res noua quam scribimus, dum inquietare nos ibi conatur aduersarii nostri rigor, ubi quietis et pacis solacia studiosius procuramus. Nuper enim ad audientiam nostram, non sine cordis turbatione, peruenit, quod iste Romanae Sedis antistes, cui non satis est in Ytaliae partibus impetiuisse nos hactenus, nisi in Regni nostri pomerio, in quo uelut in oculorum nostrorum pupilla pertingimur, spinas interserat, et nostrorum corda fidelium, quae fidelitas natiua consolidat, a nostra deuotione subuertat, nuper enim in regnum ipsum per fratres Minores et Predicatores ac religiosos alios litteras suas dirigit et occultas suggestiones innectit, quibus excommunicationis et interdicti sententiam, quam iniuste dudum contra nostram excellentiam fulminauit, a fidelibus nostris regnicolis, quos uelut in petra deuotionis firmatos uerbis huiusmodi friuolis sic leuiter flecti posse non credimus, faciat obseruari, excommunicationi nichilominus et interdicto subiciens quicumque more solito nobis reuerenter obediunt et nostris iussionibus obsecundat. Quamquam igitur super hiis non uideamus expediens scripta nostra dirigere, seu nostrorum corda fidelium et animos excitare, quia tamen de Regni nostri statu pacifico inter ceteras considerationes nostras precipue nos cura perangit, uelut qui in eius quiete quiescimus, et in huiusmodi temeritatis ultione concepimus, tenore presentium denotamus: uidelicet, quod personas quaslibet, quae litteras presentare cuilibet, uel ab aliquo recipere presentatas, aut huiusmodi forte parere mandatis, seu qualitercumque fauere presumerent, ut pena docente percipiant, quantum eorum excessus nostra maiestas abhorreat, cuiuscumque fuerint condicionis, etatis aut sexus, incendii uolumus passione multari. Ad horum etiam insolentias subtilius exquiirendas, adicimus, ut quicumque de fidelibus nostris regnicolis, deuotionis integritate clarentes, publicos predictorum excessuum patratores in ipso crimine flagranti reperint, et ardens sue fidei feruor tantam moram minime patiatur, quod ad regionum iustitiarios ualeant habere recursum, ipsos impunes esse uolumus, si de transgressoribus ipsis sumpserint ultionem, ac ob suae fidei meritum faciem nostrae serenitatis hylarem, et a nobis retributionis condignae merita prestolentur. Fidelitati tuae igitur districte precipimus, quatenus preciptam beneplaciti nostri formam per iurisdictionem tuam prudenter et sollicite publices, et exequaris efficaciter publicatam. |