1 line
1.7 KiB
Plaintext
1 line
1.7 KiB
Plaintext
Fridericus, ut moneantur clerici, ut diuina celebrent tempore interdicti Inter cetera, quae sollicitudinis nostrae cura cotidiana meditatione reuoluit, illud occurrit nostrae considerationi precipuum, qualiter uenerandus orthodoxae fidei nostrae cultus debito a nobis et nostris fidelibus effectu et deuota ueneratione colatur, ut, quo prae ceteris principibus mundi diuina dextera nostrum erigit altius solium, eo, per officiosae gratitudinis debitum, nostra et nostrorum ubique deuotio sibi soluat munera gratiarum. Ex eo quidem potest regnantium felicitas augeri potissime et subditorum status seruari pacificus, si Regi regum grato deuotionis exempnio placeamus; nec scandali alicuius subreptione dampnabili cultus debet postponi uel intermitti Dominicus , quia quo amplius humana scandala quandoque lasciuiunt, eo tempestatum Sedator esset deuotius exorandus. Quare fidelitati tuae mandamus, quatenus omnibus prelatis et clericis de iurisdictione tua in aliquo loco ydoneo conuocatis, presentibus fratribus Minoribus et Predicatoribus, per aliquem uirum sapientem, litteratum et facundum, facias eis diligenter exponi, quod nos, tamquam princeps catholicus et catholicae fidei ampliator, ardenti desiderio affectamus, quod prelati ecclesiarum, clerici, religiosi et seculares diuina officia publice in ecclesiis presentibus locorum indigenis ad illius laudem et gloriam celebrent, qui sacrosanctam Ecclesiam fundauit incommutabiliter supra petram. Ex nostrae autem presentis exorationis oraculo, aliquibus celebrandi necessitas non inseritur: sciant tamen celebrare nolentes, quod, quibus qui sui officii debitum exequi negligunt, temporalia bona per diuos Augustos progenitores nostros pia ecclesiis largitate donata faciemus, quamquam inuiti, ad nostrum demanium reuocari. |