1 line
1.5 KiB
Plaintext
1 line
1.5 KiB
Plaintext
Quod regnicolae, qui Regnum exiuerant et in Imperio commorantur, securius reuertantur Innata cordi nostro benignitas, circa fidelium nostrorum compendia continuis intenta uigiliis, tanto maiori cura de non minuendo, quin potius augendo, regno nostro Sycilia e nos semper sollicitat, quanto Regnum nostrum ipsum prae ceteris Augustae fortunae bonis carius estimamus. Audito igitur quam plures regnicolas de propriis profectos iam laribus, in locis ignotis et peregrinis affligi et fortasse dubitantes de reditu, dum timorem eis incutit, quae potuit oriri suspicio de recessu, nos, pietate solita eorum in hac parte formidinem submouentes, omnibus predictis redeundi licentiam indulgemus. Illis tamen presentis indulgentiae nostrae gratia carituris, quos uel participatio nuper in personam nostram concepti sceleris, uel alias in maiestatem nostram commissa uel tractata proditio, cum istis, nedum patria, sed cunctus terrarum etiam claudendus sit orbis, irremediabiliter de patria profugauit. Illis etiam ueniae presentis beneficium denegamus, quos, propter preteritam uel presentem inter nos et papam discordiam, peruersorum nobis operum indicia manifesta notauere perfidia uel nostrae celsitudini fecere suspectos, uel qui, post nimis ipsorum induratam contumaciam, ex maleficiis aliis forbannitionis sententiam incurrerunt. Eapropter filiationi tuae mandamus, quatenus omnibus de Regno, quos in quibuslibet iurisdictionis tuae partibus inueneris receptatos, presentis indulgentiae nostrae seriem facias publicare. |