1 line
2.6 KiB
Plaintext
1 line
2.6 KiB
Plaintext
Tineosus , miles Uiterbiensis, imperatori super eisdem, et quod celeriter ueniat Imperialis maiestas seruo suo dignitata sacras litteras destinare et laudibus extollere famam eius, de feruente feruentiorem efficit, accendens interius, exterius iam accensum, et firmans in proposito iam firmatum. Sed quia laus in ore proprio non est pulchra, quanta operata sit et operetur iugiter fides mea, et quanta passus sim et paratus sum pro nomine uestro pati, effectus operum demostrabunt, et prius fama, quam ego, me uestro culmini presentabit. Nec indigne corpus et animam et uniuersa, quae habeo, pro honore diadematis uestri exposui liberaliter et expono, cum omnia, quae in terris possideo, a uestra magnificentia michi donata profitear, salutem et itam post Deum precipue recognoscam. Hoc itaque deberent recognoscere proditores, quorum oculos diabolus excecauit, in tantum ut magis in tenebris quam in luce, et potius in timore mortis quam in securitate uitae, desiderent et eligerint ambulare; qui post Deum per uos de carceribus educti, de exilio reuocati, immo de faucibus mortis erepti, ciuitatibus et familiis restituiti fuerunt, et dum bonis omnibus habundarent, omnium beneficiorum uestrorum obliti, sine iusta causa recalcitrauerunt dilecti, et in uos, patrem et dominum ac redemptorem eorum, nequiter coniurantes, ciuitatem uestram laudabilem subuerterunt nonis Septembris Potestate et ceteris officialibus uestris cum armis acriter infugatis; uocatosque de longinquo cardinalem Rainerium et comitem Guillelmum, uestros proditores et imperialis nominis inimicos, ad odium et dedecus uestrum in Uiterbium predilectam uestram Cameram immiserunt, et a prefata, die comitem Simonem et me ipsum in castro uestro Uiterbii, diebus ac noctibus, impugnarunt hostiliter et istanter, lapidibus, arcubus, balistis et machinis, quas in summitate turrium erexerunt. Et collectis latronibus, forbannitis et personis dampnatis de remotis partibus et uicinis, nos circumdederunt ut canes, ad maius etiam uituperium quibusdam papilionibus artefixis. Proinde maiestati uestrae flexis genibus, uinctis manibus et madidis fletu genis, supplico, et istantissima prece rogo, quatenus ad liberandum complexos, ad confortandum eos, qui adhuc in fide uestri nominis ac seruitio perseuerant, et ad conculcandam rebelles, personaliter uenire dignemini ad has partes, non minus celeriter quam potenter, et non contenti exfortio uestro promisso, sed faciem uestram prouinciae pereunti et nostris aspectibus ostendatis. Firmam enim uobis spem tribuo, quod in aduentu uestro felici erunt praua in directa, et in uias planas aspera conuertentur et aspectus uester omnem ubique nubilium serenabit. |