1 line
4.7 KiB
Plaintext
1 line
4.7 KiB
Plaintext
Fridericus regibuset principalibus mundi, ut non obediant papae et cardinalibus, eo quod sunt Christianorum elemosinis impinguati Illos felices describit antiquitas, quibus ex alieno prestatur cautela periculo. Status namque sequens formatur ex principio precedentis, et ut impressionem cera recepit ex sigillo, sic humanae uitae formatur mortalitas ab exemplo. Hanc utinam felicitatem nostra serenitas pregustasset, ut cautelae solertiam, quam uobis, o Christiani reges et principes, ex nostra maiestatis nimia lesione relinquimus, nobis potius christiani reges et principes reliquissent! Porro, quia clerici censentur pauperum elemosinis impinguati, filios opprimunt. Ipsique nostrorum filii subditorum paternae condicionis obliti, nec imperatorem nec regem aliqua ueneratione habere dignantur. Quod autem et circum locutionibus nostris innuitur, ex Innocentii papae quarti presumptione probatur, qui, uocata synodo, ut esserit, generali, contra nos non uocatos, nec super aliqua fraude uel prauitate deuictos ausus est sententiam depositionis statuere, quam preter omnium regnum enorme preiudicium non poterat stabilire. Quod enim uobis et singulis regibus singularum regionum, a facie tanti principis sacerdotum timendum non superest, si nos et principium electione sollempni, et aprobatione totius Ecclesiae ac Cristianae fidei religione uiuentium, imperiali diademate diuinitus insignitos et alia regna nobilia magnifice gubernantes ille deponendos aggreditur, cuius quo ad imperiale diadema, non interest aliquid in nos exercere rigoris, etiam si causae legitimae probarentur. Uerum, quod sacerdotalis sic infestat abusio potestatis, a summo nos conatur precipitare deorsum, nec primi sumus nec ultimi. Et haec quidem uos facitis obedientes, religionem simulationibus sanctitatis, quorum sperat ambitio , quod totus mundus influat in os suum. O si uestrae credulitatis semplicitas, a scribarum et Phariseorum fermento, quod est hypocrisis, iuxta sententiam Saluatoris, sibi curaret auertere, quot illius curiae turpitudines execrari possetis, quas inhonestas et pudor prohibet nos affari? Sane redditus copiosi, quibus ex plurium depauperatione regnorum ditantur, quemadmodum ipsi nostis, ipsos faciunt insanire. Apud uos Christistiani mendicant, ut apud eos Paterni manducent, ibi uestras domos obstruitis, ut illic aduersariorum oppida construatis. Sic de uestris elemosinis impinguati, tales Christi pauperes sustentatur, qui beneficii compensatione, ea saltem gratitudinis exhibitione uobis se prebent obnoxios, quod quanto manus eis indigentibus iberaliores extenditis, tanto non solum manus, sed etiam manus et cubitos auidius apprehendunt, suo uos laqueo detinentes, sicut auiculam, quae quanto fortius ad euasionem nititur, tanto fimius aligatur. Haec uobis ad presens scribenda curauimus mittere insufficienter exprimentia uotum nostrum. Cetera uero secretius intimada decreuimus, uidelicet in quos usus diuitias pauperum expendit prodigalitas auarorum, quid super imperatore comperimus eligendo, nisi pax, quam per magnos mediatores intendimus reserare inter nos et Ecclesiam, saltim superficialiter reforetur, quid de regum omnium communibus specialibusque negotiis exponere intendamus, quid super insulam Oceani fuerit ordinatum, quid contra principes uniuersos quibusdam consiliis et negotiis, quae nos, qui nonnullos habemus ibidem familiares et subditos, licet clandestine, latere non possint, illa curia machinatur, quid omnes, tot uiribus tot uirorum insidiis, quos habet instructos ad bella, in hoc ipso iure quod instat, qui nunc nos opprimunt, uos opprimere posse speramus. Quod autem et, fideles nostri latores presentium, uobis retulerint, certe credatis, ac etiamsi sanctus Petrus iurasset, firmissimum reputetis. Nec propter hoc, quod a uobis petimus, uideatur uobis, quod propter illatam in nos depositionis sententiam nostrae magnanimitas maiestatis aliquatenus incuruetur. Habemus enim conscientiae puritatem et, per consequens, Deum nobiscum: cuius testimonium inuocamus, quia semper fuit nostrae intentio uoluntatis, clericos cuiuscumque religionis ad hoc inducere, et precipue maximos, ut tales perseuerent in fide, quales fuerant in Ecclesia primitiua, Apostolicam uitam ducentes, et humilitatem Dominicam imitates. Tales namque clerici solebant angelos intueri, miraculis coruscare, agros curare, mortuos suscitare, et sanctitate, non armis sibi principes subiugare. At isti, seculo dediti, delitiis ebriati, Deum post ponunt, quorum ex affluentia diuitiarum religio suffocatur. Talibus ergo subtrahere nocentes diuitias,quibus dampnabiliter onerantur, opus est charitatis, potius quam erroris. Ad haec uos, omnes principes, una nobiscum, und cuncta superflua de- ponentes, modicis rebus contenti, Deo seruiant cui seruiunt omnia, omnem debetis diligentiam adhibere. |