1 line
1.9 KiB
Plaintext
1 line
1.9 KiB
Plaintext
Ciuitati, ut faciat guerram Mediolanensibus, donec iuerit ad eos, cum sit paratus ad iter Expectantes expectastis et desiderio desiderastis hactenus, ut manu forti Ytaliam ingredi personaliter deberemus. Ecce quod uenimus, et cum tam honorabili comitiua militum, quantam a longe retroactis temporibus Romani principes in Ytaliam non duxerunt. Propter quod non iniuste credimus, ut nostri ac Imperii rebelles, ad iura, nec minus ad uires nostras, respectum habentes, mandatis nostris exponere se deberent, qui, tam antiquae spiritu rebellionis assumpto, nostris contradicere uiribus moliuntur. Et quia pugnae discrimine campestria bella nobiscum aggredi reformidant, per locorum angusta et fluminum uada uictoriosi exercitus nostri transitum prepedire nituntur, armatorum suorum globos militibus nostris obicere molientes, ut ad commune certamen liberum et expeditum nequeant habere progressum. Mediolanenses preterea, qui inter ceteros rebelles nostros contra nos et Imperium nostrum uexillum sibi nequitiae erigere presumpserunt, mittendo suorum turmas, per singula loca iter nostrum debilitatum describunt, per quae ad uos habere transitum deberemus, prepedientes in hoc uires Imperii et uestras, quas saltem uicinatione locorum formidare deberent, nichilominus contempnentes. Cum igitur firmi nostri propositi sit, cum felici exercitu nostro ad partes ipsas accedere, ut serpentis nequitiam non in cauda sed in capite conteramus, deuotioni uestrae mandauimus, quatenus, sicut honorem Imperii diligitis et salutem uestram optatis, contra Mediolanenses et eorum sequaces alios, qui sic in dedecus et lesionem nostram nostrorumque fidelium effrene uagantur, ad guerram euestigio resurgatis, ut sic ipsos, qui contra nos et Imperium ac fideles nostros alios lasciuire nituntur, ad defensionem domus propriae necessario reuocetis, quod multitudinem deuotionis uestrae, quam in auribus nostris retroactis temporibus spondebatis, in oculis excellentiae nostrae nos experiri uiriliter uideamus. |