1 line
2.2 KiB
Plaintext
1 line
2.2 KiB
Plaintext
Eisdem, de nata filia sua Communem et debitam omnium populorum regiminis nostri letitiam expectationum uestrarum uotis specialiter deducentes, ad uos imperialium apicum certa descriptione deferimus, quod ad aliorum notitiam fama tantummodo, ueritatis aliquando nescia, nuntiante defertur.Singularis tamen et purus nostrae familiaritatis affectus, quem ad uos uelut ad nostrum populum specialem et peculiarem habemus, iustam ceteris causam inuidiae uel admirationis adducit. Uos enim clarissima predecessorum nostrorum hereditas ac etiam successorum indubitata patria principum, aula regum, uos omnis exultationis nostrae fidele principium et sublimationis processus egregius, precipuam gratiam meruistis. Propter quod, sicut de manu Domini continuantur nobis bona continue, sicut prospera prosperis successiue succedunt, sic desideria uestra prouide merito recreamus, de carissima consorte nostra natam nobis nuperrime filiam uotiuis expectationibus uestris hylariter nuntiantes: utpote qui felicitatis nostrae nec minus uestrae letitiam uobiscum uolumus domestica participatione sortiri. Inter cetera namque, de quibus diuina potentia gratificare nobis communiter eodem beneficio posset et uobis, nullum munus communi uoto communius, nullum nobis uestrisque profectibus efficacius arbitramur, quam cum nostrae fecunditatis gremium nouae prolis fetu multiplicatur, quam cum tranquillitatis nostrae status fecundiori robore nostri dominii roboratur et petita pax uobis et posteris confirmatur.Hinc est quippe regnorum omnium salus, hinc uita pacifica populorum: cum regalis mensae circuitus legitima sobole circumdatur. Haec sunt affectionis certissima pignora principis ad subiectos, cum circa latera filiorum generosae propaginis suae crementa circumspicit, quibus fidem et gratiam preparat subditorum. Nam cum uitae propriae terminos finiri precogitat, propagari gaudet in sobolem gratiam principatus. Et quamquam in prole feminea regnorum iura libenter et regnantium solia non quiescant, grata tamen haec filia debet esse cum masculis. Quae, uelut tempestiua paranimpha sequentium et arra certissima masculorum, ex imperatricis nouae consortio indubitatam uobis et nobis, Domino faciente, de regibus copiam repromisit. |