dante-verification/testi/GuidoDaPisa_ExpositionesCom...

17 lines
16 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains ambiguous Unicode characters

This file contains Unicode characters that might be confused with other characters. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Scribitur Danielis quinto capitulo quod, cum Baltassar Rex Babillonie sederet ad mensam, apparuit contra eum manus scribens in pariete. Ista manus est noster novus poeta Dantes, qui scripsit, id est composuit, istam altissimam et subtilissimam Comediam, que dividitur in tres partes: prima dicitur Infernus, secunda Purgatorium, tertia Paradisus. His tribus partibus correspondent illa tria que scripta sunt in pariete. Nam Mane correspondet Inferno; interpretatur enim Mane numerus, et iste poeta in prima parte sue Comedie numerat loca, penas et scelera damnatorum. Thechel correspondet Purgatorio; interpretatur enim Thechel appensio, sive ponderatio, et in secunda parte sue Comedie appendit et ponderat penitentias purgandorum. Phares autem correspondet Paradiso; interpretatur enim Phares divisio, et iste poeta in tertia parte sue Comedie dividit, id est distinguit, ordines beatorum et angelicas ierarchias. Igitur manus, id est Dantes nam per manum accipimus Dantem: manus enim dicitur a mano, manas et Dantes dicitur a do, das, quia sicut a manu manat donum, ita a Dante datur nobis istud altissimum opus scripsit, dico, in pariete, id est in aperto et publico, ad utilitatem omnium, Mane (id est Infernum, cuius penas et loca numeravit), Thechel (id est Purgatorium, cuius penitentias appendit et ponderavit), Phares, id est Paradisum, cuius situm ab infimis elevatum esse monstravit, et cuius beatitudines ordinate distinxit. Omnia enim ista, secundum quod scribitur in libro Sapientie VIIIIo, posuit iste egregius poetarum in numero, pondere et mensura. Posuit nanque iste poeta Infernum in numero, quia peccata et penas numerat; Purgatorium in pondere, quia penitentias ponderat et appendit; Paradisum in mensura, quia mensurat celos et distinguit ordines beatorum.
Ad istum certe poetam et ad suam Comediam potest referri illa visio quam vidit Exechiel propheta, de qua visione sic scribit idem propheta: «ecce manus missa ad me, in qua erat liber scriptus intus et foris, et scripta erant in eo lamentationes, carmen et Ve». Ista manus est iste poeta; liber istius manus est sua altissima Comedia, que ideo scripta dicitur intus et foris quia continet non solum licteram sed etiam allegoriam. Scripta sunt autem in isto libro tria, scilicet lamentationes, carmen et Ve. Ve, quod est interiectio dolentis et desperantis, refertur ad Infernum; Ve enim in Sacra Scriptura eternam damnationem notat, ut dicunt Sancti super illo verbo; et est sensus. Lamentationes, que sunt note voluntarii et assumpti doloris, ad Purgatorium referuntur. Carmen vero, quod idem est quod laus et iubilatio, ad Paradisum refertur.
Ista, re vera, Comedia figurari potest etiam in archa Noe, que fuit tricamerata; in inferiori enim camera erant animalia silvestria et serpentes; in media erant animalia domestica atque mitia; in superiori vero erant homines et aves. Per primam cameram possumus accipere Infernum, in quo sunt animalia silvestria et immitia, id est homines damnati, et serpentes, id est demones. Per secundam cameram possumus accipere Purgatorium, in quo sunt animalia mitia, id est anime mites que patienter sustinent passiones. Per tertiam vero cameram possumus accipere Paradisum, in quo sunt homines et aves, id est sancti et angeli in gloria sublimati.
His visis, sex in ista Comedia breviter indagemus: primo subiectum, id est causam materialem; secundo formam, id est causam formalem; tertio auctorem, id est causam agentem; quarto finem, id est causam finalem; quinto genus phylosophie, id est sub quo genere phylosophie ista comedia comprehendatur sive decurrat; sexto et ultimo libri titulum, id est quo titulo liber iste debeat intitulari. Circa primum nota quod subiectum huius operis est duplex: scilicet licterale et allegoricum. Si enim accipiatur licteraliter, dico quod subiectum huius operis est status animarum post mortem simpliciter sumptus; qui quidem status dividitur in tres partes, prout conditio animarum est triplex. Primus status sive conditio est illarum animarum que eternaliter sunt damnate, et que in penis habitant sine spe aliqua evadendi ex illis. Et ista pars appellatur Infernus. Secundus status sive conditio est illarum animarum que voluntarie stant in penis, ut Deo satisfaciant de commissis, et sunt in ipsis penis cum spe ad gloriam ascendendi; et ista pars Purgatorium appellatur. Tertius status sive conditio est illarum animarum que sunt in beata gloria ipsi summo et eterno bono eternaliter hoc est sine fine coniuncte; et ista pars appellatur Paradisus. Et sic patet quomodo subiectum huius operis est status animarum post mortem simpliciter sumptus. Nam de illo et circa illum totius huius operis versatur processus. Si vero subiectum accipiatur allegorice, dico quod subiectum sive materia est ipse homo prout merendo vel demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi obnoxius est, propter quod meritum sive culpam tribuitur ipsi homini gloria sive pena. Nam de pena sive gloria ipsi homini attributa nobis narranda sive manifestanda intentio versatur autoris. Et sic patet quod est subiectum in hoc opere, sive causa materialis.
Circa secundum vero, id est circa causam formalem, nota quod causa formalis in hoc opere est duplex, scilicet forma tractatus et forma tractandi; forma tractatus est triplex, secundum triplicem divisionem quam recipit sive continet liber iste. Prima divisio est qua totum opus dividitur in canticas, et iste sunt tres; secunda, qua quelibet cantica dividitur in cantus, nam prima cantica dividitur in cantus XXXIIIIor, secunda in cantus XXXIII, et tertia in totidem. Et sic totum opus continet centum cantus. Tertia autem divisio est qua quilibet cantus dividitur in rithimos.
Est autem rithimus quoddam genus versuum quorum fines ad invicem copulantur, et concordibus sillabis concorditer colligantur. Et iste est unus ex tribus dulcissimis sonis qui magis delectant et mulcent animum auditoris. Et oritur ex musica, cuius partes sunt tres: scilicet armonica, rithimica et metrica, sicut dicit beatus Ysidorus tertio Ethimologiarum libro. Tria sunt vero, quantum ad presentem Comediam, genera rithimorum; primum est illud cuius rithimus continet tantummodo decem sillabas, et iste est ille cuius ultima sillaba est longa et accentuata, ut ibi. Isti enim rithimi non recipiunt nisi decem sillabas. Tertium vero genus est cuius rithimus habet XI sillabas, et iste est ille cuius penultima sillaba est longa, ut communis usus demonstrat, sicut ibi. Adhuc nota, Lucane de Spinolis, cui istam expositionem ascribo, quod rithimi primi generis in una tantum debent silaba sive lictera concordare, hoc est in ultima; secundi vero debent concordare in tribus sillabis, id est in penultimis et ultimis; et tertii in duobus, hoc est in duobus ultimis, ut in lictera manifestissime demonstratur. Et sic patet que est forma tractatus.
Forma vero sive modus tractandi est poeticus, fictivus, descriptivus, disgressivus et transumptivus, et cum hoc diffinitivus, divisivus, probativus, improbativus et exemplorum positivus. Et sic patet que est forma sive modus tractandi.
Circa tertium vero, id est circa causam agentem, nota quod agens sive autor huius operis est Dantes. Fuit autem Dantes natione florentinus, nobili et antiquo sanguine natus, descendens de illis gloriosis Romanis qui civitatem Florentie, destructis Fesulis, fundaverunt; moribus insignitus et multis scientiis clare fultus, et maxime scientiis poetarum. Ipse enim mortuam poesiam de tenebris reduxit ad lucem. Et in hoc fuit imitatus Boetium, qui phylosophiam mortuam suo tempore suscitavit.
Circa quartum, id est circa causam finalem, nota quod autor istud opus composuit ad hunc finem principaliter licet et multi alii possint assignari fines est autem principalis eius intentio removere viventes a statu miserie relinquendo peccata (et sic composuit Infernum), reducere ad virtutes (et sic composuit Purgatorium) ut sic eos perducat ad gloriam: et sic composuit Paradisum.
Fines vero alii qui possunt assignari in hoc opere sunt tres: primus, ut discant homines polite et ornate loqui; nullus enim mortalis potest sibi in lingue gloria comparari. Ipse enim fuit calamus Spiritus Sancti, cum quo calamo ipse Spiritus Sanctus velociter scripsit nobis et penas damnatorum et gloriam beatorum. Ipse etiam Spiritus Sanctus per istum aperte redarguit scelera prelatorum et regum et principum orbis terre. Secundus finis est ut libros poetarum, qui erant totaliter derelicti et quasi oblivioni traditi, in quibus sunt multa utilia et ad bene vivendum necessaria, renovaret, quia sine ipsis ad cognitionem sue Comedie accedere non valemus. Tertius finis est ut vitam pessimam malorum hominum et maxime prelatorum et principum exemplariter condemnaret, bonorum autem et virtuosorum, per exempla que ponit, multipliciter commendaret; et sic patet que est causa finalis in hoc opere.
Circa quintum sub quo scilicet genere phylosophie ista comedia decurrat nota quod istud genus est morale negotium, sive ethyca, quia non ad speculandum sed ad opus inventum et fictum est totum et pars. Nam, etsi in aliquo loco vel passu pertractatur ad modum speculativi negotii, hoc non est gratia speculativi negotii principaliter sed operis, quia ut ait philosophus secundo Methaphysice. Et sic patet sub qua phylosophia comprehendatur ista altissima Comedia.
Circa sextum vero et ultimum, hoc est circa titulum, nota quod libri titulus est iste; que quidem Comedia in tres canticas est divisa: prima dicitur Infernus, secunda Purgatorium et tertia Paradisus; profundissima dicitur quia tractat de inferis; altissima vero quia tractat de superis. Comedia autem ideo dicitur quia in principio est horribilis, sed in fine delectabilis. Ad cuius maiorem et clariorem evidentiam te volo scire, Lucane, quod IIIIor sunt genera poetarum, quorum quodlibet genus propriam habet scientiam. Quidam enim dicuntur poete lirici, qui in operibus suis omnes carminum varietates includunt. Et dicuntur lirici greco, id est a varietate carminum; unde et lira dicta, que habet varias cordas. Hoc genere carminum usus est David in componendo Psalterium. Unde Arator, sancte Romane Ecclesie cardinalis, super Actus Apostolorum ait. Quidam dicuntur satirici, eo quod pleni sunt omni facundia, sive a saturitate vel copia. De pluribus enim rebus simul loquuntur, et dicuntur satirici, sive satiri, a quadam scientia poetica, que dicitur satyra. Et sicut dicit quedam glosa super Persium; et ista de causa istud secundum genus poetice narrationis dicitur satira, quia abundat reprehensione vitii et commendatione virtutis; vel satyra dicitur a Satyro deo silvarum. Satyri enim sunt quedam animalia ab umbilico supra formam hominis habentia; sed ab umbilico deorsum habent formam caprinam. In capite habent duo cornua et nasum uncinatum. Sunt autem isti satyri leves et saltatores, nudi et dicaces, et omnium subsannatores. Sic ista scientia poetarum est levis, quia cito saltat de vitio in virtutem et de virtute in vitium; nuda et dicax dicitur quia aperte vitia reprehendit; subsannatrix est quia deridet vitiosos. Quidam dicuntur tragedi, et eorum scientia dicitur tragedia. Est autem tragedia quedam poetica narratio que in principio est admirabilis et grata, in fine vero, sive exitu, est fetida et horribilis, et propter hoc dicitur a tragos, quod est hircus, et oda, quod est cantus, inde tragedia quasi cantus hircinus, id est fetidus ad modum hirci, ut patet per Senecam in suis Tragediis, vel ut dicit beatus Ysidorus octavo libro Ethymologiarum. Quidam vero dicuntur comici et eorum scientia comedia. Est autem comedia quedam narratio poetica que in principio habet asperitatem alicuius miserie, sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terrentium in suis comediis. Dicitur autem iste liber Comedia, quia in principio sue narrationis sive descriptionis, habet asperitatem et horribilitatem, quia tractat de penis Inferni; in fine vero continet iocunditatem et delectationem, quia tractat de gaudiis Paradisi. Inter poetas liricos Boetius et Symonides obtinent principatum; inter satyros Oratius et Persius; inter tragedos Homerus et Virgilius; inter comicos autem Plautus et Terrentius. Dantes autem potest dici non solum comicus propter suam Comediam, sed etiam poeta liricus, propter diversitatem rithimorum et propter dulcissimum et mellifluum quem reddunt sonum, et satiricus, propter reprehensionem vitiorum et commendationem virtutum quas facit, et tragedus propter magnalia gesta que narrat sublimium personarum. Et hoc demonstrant duo versus sui epytafii, quos ad suam memoriam fabricavi.
Et sic patet libri titulus. Postquam manifestata sunt illa sex que in quolibet doctrinali opere sunt querenda, est sciendum quod ista comedia continet quatuor sensus, quemadmodum et scientia sacre theologie; currit enim in hoc poesia cum theologia, quia utraque scientia quadrupliciter potest exponi. Imo ab antiquis doctoribus ponitur poesia in numero theologie. Scribit enim beatus Augustinus VII libro De civitate Dei quod Marcus Varro tria genera theologie esse posuit: unum scilicet fabulosum, quo utuntur poete; alterum naturale, quo utuntur phylosophi; tertium vero civile, quo utuntur populi. Primus nanque intellectus sive sensus quem continet Comedia dicitur hystoricus, secundus allegoricus, tertius tropologicus, quartus vero et ultimus dicitur anagogicus.
Primus, dico, intellectus est hystoricus. Iste intellectus non se extendit nisi ad licteram, sicut quando accipimus Minoem iudicem et assessorem Inferni, qui diiudicat animas descendentes. Secundus intellectus est allegoricus, per quem intelligo quod lictera sive hystoria unum significat in cortice et aliud in medulla, et secundum istum intellectum allegoricum Minoes tenet figuram divine iustitie. Tertius intellectus est tropologicus sive moralis, per quem intelligo quomodo me ipsum debeo iudicare; et secundum istum intellectum Minos tenet figuram rationis humane, que debet regere totum hominem, sive remorsus conscientie, qui debet malefacta corrigere. Quartus vero et ultimus intellectus est anagogicus, per quem sperare debeo digna recipere pro commissis, et secundum istum intellectum Minos tenet figuram spei, qua mediante penam pro peccatis et gloriam pro virtutibus sperare debemus. De illis autem personis quas ibi ponit hoc accipe: quod non debemus credere eos ibi esse, sed exemplariter intelligere quod, cum ipse tractat de aliquo vitio, ut melius illud vitium intelligamus, aliquem hominem qui multum illo vitio plenus fuit in exemplum adducit.
His omnibus visis, ad aliqualem expositionem lictere accedamus. Ista Comedia, ut dictum est, dividitur in tres canticas; prima dicitur Infernus; secunda Purgatorium, et tertia Paradisus. Sed primo de prima, cuius titulus talis est.
In ista prima Cantica autor tractat de peccatoribus et peccatis, et in ea secundum rationem humanam penas peccatis adaptat. Continet autem ista prima cantica XXXIIII cantus; cuius primi cantus titulus talis est. In isto primo cantu autor prohemizat ad totam universaliter et generaliter Comediam; et ponit in hoc cantu principaliter duo: primo, quomodo ipse, volens ad montem virtutum ascendere, fuit a tribus vitiis impeditus, scilicet a luxuria, superbia et avaritia; que quidem vitia figurantur et designantur per tres feras, que sibi apparuerunt: scilicet per lonzam, leonem et lupam. Secundo, ponit quomodo Virgilius, maximus poetarum, in auxilium suum venit, qui tenet typum et figuram rationis humane, qua mediante promittit sibi ostendere Infernum et Purgatorium. Sed quia ad divina et celestia contemplanda humana ratio non potest attingere, ideo promittit ei non per se, sed per celestem ductorem sive ducem ostendere Paradisum. Viso titulo, licteram indagemus; sed nota quod non est mea intentio procedere in hoc opere in omni passu vel loco more sermocinalis, seu naturalis, seu moralis scientie, singulariter et multipliciter dividendo, sed insistere circa licteram, cuiuslibet scilicet cantus summam summarie declarando, et demonstrando per quemlibet cantum qualem viam autor descendendo vel ascendendo facit, quot historias, quot questiones ac etiam prophetias, cum occurrerint, et quot comparationes sive similitudines ac etiam notabilia ponit.