486 lines
125 KiB
Plaintext
486 lines
125 KiB
Plaintext
Quoniam uniuscuiusque poete finis sit mentes hominum moribus informare, unde in principio huius libri alibi est dictum quod ethice idest morali philosophie supponitur, ideoque unaqueque transmutatio in hoc libro descripta merito ad mores est penitus reducenda.
|
||
Prima igitur transmutatio est de chaos in quatuor elementa, que sic versibus est descripta.
|
||
Reducitur ergo hec transmutatio ad hoc morale, scilicet quod homines debent complaudere deo, qui sic totam naturam reformavit.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est terre in hominem, qui vel creatus fuit divino semine vel creatus fuit ex terra a Prometheo. Prima sic est descripta.
|
||
Sed per Prometheum intelligo unum philosophum, qui philosophatus est, hominem factum fuisse ex terra et inspiratum esse anima de celis orta. Unde sic dictum est.
|
||
Et nota quod Prometheus sic interpretatur: pro idest provisio, me idest mentis theos, idest divine. Unde Prometheus idest provisio divine mentis.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est mundi in quatuor etates. Nam prima etas fuit aurea, per quam debemus intelligere quod homines tunc temporis fuerunt iusti. Secunda fuit argentea, in qua homines fuerunt minus iusti tanto quanto prevalet aurum argento. Tertia fuit enea, in qua homines fuerunt litigiosi, per es quod facit magnum stridorem in percutiendo. Quarta fuit ferrea, in qua homines fuerunt sanguinolenti.
|
||
|
||
Quarta transmutatio fuit temporis in quatuor partes, scilicet in ver, estatem, autumnum et yemen.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est Gigantum in simias. Nam per Gigantes volentes Iovem aggredi intelligo homines superbos per divitias non credentes deum esse fere. Ita sunt superbi. Per ipsos fulminatos et conservos in simias intelligo quod mali homines convertuntur in bestias, qui suum creatorem non cognoscunt, et solum faciem retinent.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est Licaonis in lupum, cuius allegoria est quod Licaon fuit quidam rex Arcadie, qui dum regnaret homines interficiebat et depredabatur. Clam tamen. Sed dum deus satis sustulisset, voluit eum punire, et fecit totum populum concurrere ad domum suam et eum expulerunt de civitate, et tunc palam cepit predari et interficere homines. Et exinde habita fabula quod mutatus est in lupum, qui est animal rapax.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de lapidibus in homines. Allegoria talis est. Nam legitur quod quodam tempore totus mundus periit aqua tempore, sed postmodum adhuc deus misit diluvium propter peccata hominum. Non tamen fuit generale, sed in quadam parte mundi, et non evaserunt in quam pluribus civitatibus nisi duo, scilicet Deucalion et Pirra. Isti ergo iverunt ad montes, ubi erant montanarii qui erant sicut lapides, et eos traxerunt ad civitatem et instruxerunt eos. Et sic conversi sunt in homines. Alii sunt qui dicunt quod per Deucalion transmutantem lapides in viros debemus intelligere hominem qui generat si plus emittat de semine et a simili de Pirra.
|
||
|
||
Octava transmutatio est terre in Phytonem. Nam per Phytonem intelligo quamcumque fallaciam et quodcumque scelus mundanum. Per Phebum intelligo hominem sapientem, qui scit omnes fallacias mundanas interimere. Sed per hoc quod amor transfixit Phebum intelligo quodlibet homo sapiens possit fallacias huius mundi interimere. Non tamen debet nimis spernere alios, quia alii punguntur stimulo luxurie et vulnerantur.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Daphne conversa in laurum. Allegoria est hec. Per Phebum intelligo pudicam personam et castam. Per Daphnem ipsam pudicitiam, quam insequitur casta persona. Per Daphnem converti in arborem intelligo quod pudicitia radicatur in corpore illius qui eam insequitur. Laurus designat virginitatem, eo quod semper est virens et redolens.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Io conversa in vacam. Per Io intelligimus feminam et hominem aliquem, quia dum est castus deus iungitur sibi, quando vero non est castus mutatur in vacam. Fuit tamen verum de ista Io quod ivit multum per mundum meretricando. Tandem deus misertus eius. Abstinuit se ab illo peccato, sed facta est vaga quod ibat querendo totum mundum, sed tandem ivit in Egiptum et ingressa est religionem. Et facta est bona et per consequens habita fuit dea et vocata est dea et data est deo Osiri in uxorem.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Siringa in canellas. Nam per Pan intelligo illum qui primo adinvenit musicam, scientiam de consonantiis dictam a moys quod est aqua. Sed per Siringam filiam fluminis intelligo ipsam musicam que est filia fluminis, quia inventa est iuxta aquas.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de oculis Argi in pavonem. Nam per Argum intelligo vanitatem huius mundi vel hominem vanum, qui solum curat de mundanis. Similiter per pavonem intelligo hominem vanum qui non curat de anima, sed solum de corpore, sicut facit pavo, qui cum cauda sua adornat totum corpus suum et caput. Sed posteriora remanent detecta, quia tenet culum detectum.
|
||
|
||
Prima transmutatio est Phetontis fulminati a Iove. In ista fabula multa interponuntur. Primo per Meropem maritum Climene intelligo purum praticum sive praticam scientiam. Sed per Phebum intelligo scientiam speculativam. Per Phetontem, qui filius putabatur Meropis, intelligo magistrum praticum sine speculatione. Nam Pheton idem est quod apparens. Sed per Epaphum intelligo magistrum speculativum. Nam dicitur ab epi quod est supra et paphos quod est apparentia, inde Epaphus idest super apparens. Per Epaphum ergo iniurari Phetonti intelligo magistrum speculativum, qui despicit praticum et non dimittit appellari filium Phebi, immo dicit ipsum filium Meropis. Per Climenem intelligo vanagloriam. Dicitur enim a cleos quod est gloria et mene defectus, inde vanagloria. Cuius filius fuit Pheton, qui fuit vanagloriosus. Per hoc ergo quod Pheton petebat currum solis intelligo magistrum praticum, qui vult speculari et ascendere magisterium nec potest. Per Phebum sibi dissuadente intelligo scientiam speculativam, que dissuadet homini pratico ne intromittat se in speculationibus. Non tamen negat eam sibi, quia scientia numquam se negat aliqui. Sed per ipsum Phetontem ascendisse currum et incendisse totum mundum intelligo quod praticus, qui vult speculari, seminat errores in mundo. Potest tamen ad speciale adaptari, quia bene fuit verum quod Pheton fuit quidam praticus, qui voluit determinare de cursu solis, et inde dixit quod faciebat ipsum ascendere et descendere. Per incendia intelligo errores quos seminavit et verum est quod fulminatus est. Sed per sorores esse mutatas in arbores intelligo quod Pheton de arboribus bene determinavit et vera, scilicet qualiter electra habentur ex gummis, et ideo dicuntur plorasse de autore suo. Et bene verum fuit quod Cignus fuit rex ligurum, idest lombardorum, scilicet ultra Placentiam. Appellatur enim ligures legumina legentes. Sed citra Placentiam usque in Ymolam vocatur Emilia. Iste Cignus doluit de morte Phetontis et voluit describere vitam et gesta eius. Sed vox est attenuata in cignum, quia non debuit ipsum laudare in hiis que laudavit, sed in multis sic.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Calistone in ursam. Nam per Iovem intelligo, quia ita fuit, regem cretensem, qui philocaptus erat in quadam nomine Calisto, que erat virgo. Sed Iupiter transformavit se in virginem et ita ivit in locum eius et violavit eam. Et sic facta est ursa quia virgo, dum amisit virginitatem, est sicut ursa. Genuit ergo filium, qui cum esset XV annorum fuit sibi dictum quod erat filius meretricis, quapropter voluit matrem interficere. Sed deus admovit illud peccatum et ad signum, scilicet quod nullus umquam deberet offendere patrem nec matrem, dato quod mali essent, deus transtulit eos in signa celestia.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de corvo albo in nigrum. Nam per corvum intelligo garrulum, qui delectatur solum in alios accusando, qui prius non erat garrulus.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Vulcano. Nam per Vulcanum intelligo hominem sapientem. Per Palladem intelligo sapientiam. Per Vulcanum velle concubere cum ea intelligo hominem sapientem aliquando affligi luxuria, ubi multa est pugna et rara victoria. Sed per Eritonium genitum intelligo peccatum quod Pallas idest sapientia abscondit. Nam homo sapiens, dato quod non possit se aliquando abstinere a luxuria, tamen debet se celare. Pandrasos idest totum damnans, eo quod sapiens homo damnat se. Erse idest afflictio. Sed Aglauros est memoria preteriti quia, dato quod sapiens damnet se et affligat, tamen post tempus adhuc pungitur stimulo et sic reminiscitur. Per cornicem garulam intelligo virginitatem que accusat memoriam peccati.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Cornice. Nam per Cornicem intelligo virginem, que mutata fuit et data comes castitati. Et expellitur ab ea quando homo sapiens pungitur stimulo carnis et assumit vocamina, hoc est incestuositatem taciturnam, quia tenet se celatum.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de noctua. Nam in Lesbo insula verum fuit quod una puella, que tenebatur casta, tamen fecit quod iacuit cum patre, ipso ignaro. Sed postmodum scitum fuit, quapropter dicitur quod non audebat apparere coram aliis propter verecundiam. Et ideo in noctuam est conversa.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Esculapio. Nam verum fuit quod Apollo fuit quidam homo, et habuit filium Esculapium et dedit Chironi, qui fuit magnus magister et factus est summus in medicina. Verum etiam fuit quod fuit mortuus fulmine celesti. Unde post mortem eius latuit medicina quingentis annis.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Chirone, unde dicitur quod Chiron fuit medius homo et medius equus, quod sic debet intelligi. Nam Chiron fuit quidam bonus medicus, quo ad medicinam humanam et quo ad medicinam equinam. Sed dicitur quod erat immortalis, idest quod sapiens immortalis est, quo ad sapientiam suam. Per hoc quod transmutatus est in signum celeste intelligo quod quilibet sapiens transmutatur in signum celeste, quod immortale est, quia fama sapientis immortalis est.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de filia Chironis. Et fuit verum quod filia Chironis fuit quodam tempore optima, in tantum quod sciebat que futura erant enarrare. Sed tamen incepit deviare per luxuriam sicut equa. Unde propter hoc habet fabula quod conversa est in equam et hoc possumus applicare ad quemcumque huiusmodi.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Phebo. Nam per Phebum intelligitur homo sapiens, qui aliquando delirat a sapientia et dat se vitiis terrestribus. Sed per hoc quod ipse percussit Ciclopides Iovis intelligo predicatores qui magis infestantur a talibus quam ab aliis. Nam Ciclopides dicuntur habere unum oculum, eo quod predicatores debent solum habere unam cogitationem, scilicet ad deum solum. Per hoc quod factus est pastor vaccarum intelligo quod sapiens ita devians fit sicut pastor, quia sequitur vitia. Sed per Mercurium qui aufert sibi vaccas intelligo verbum dei, qui aufert tandem vitia de cordibus eorum, et reducit ad bonum statum. Sed per Batum qui accusat Mercurium sibi ipsi intelligo hominem simplicem et fatuum, qui non cognoscit talia furta, sed pro tanto dicitur mutari in saxum.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Mercurio qui transmutavit Aglauros. Per Mercurium intelligo hominem bone fame docentem alios. Per dominam Ersem intelligo personam aptam ad doctrinam recipiendam. Sed per Aglauron intelligo invidos, qui semper derogant bonis. Sed per dominam Palladem intelligo sapientiam et virtutem boni hominis, qui vadit ad domum invidie et imponit in cordibus invidorum, ut magis fiant invidi.
|
||
Sed per dominam Aglauron volentem excludere Mercurium intelligo invidos, qui volunt disputare cum sapientibus, ut accipiant sibi famam. Sed tandem succumbunt eis et sic mutantur in saxa.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de Iove in taurum. Nam verum fuit quod Iupiter erat rex Crete et incalescebat in filiam regis Agenoris et misit illuc lenonem. Et fecit pactum cum Europa, quod veniret ad mare et illic esset Iupiter in navi et exportaret eam. Et ita fuit. Sed forte navis habebat signum taurinum et ideo dicitur converti in taurum. Sed quantum ad mores notum est, sicut ipse Ovidius tangit cum dicit etc., quod per Iovem regem intelligo quemcumque rectorem qui, dum debet esse in maiestate, aliquando pro una meretrice induitur vestes servi et ibit de nocte, ut possit eam habere. Et tunc dicitur converti in taurum, quia subicit se mulieri.
|
||
|
||
Prima transmutatio tertii libri est de Cadmo. Nam Cadmus fuit quidam maximus philosophus in Thebis, hoc fuit verum, qui suos discipulos misit Athenas, ut disputarent cum quodam alio doctore qui derogabat ei, quem intelligo per serpentem. Sed per hoc quod mortui sunt intelligo quod succubuerunt illi in disputatione. Quod sciens Cadmus ivit illuc et primo percussit eum saxo, quia fecit sibi grossam questionem, et ideo nichil fecit illi. Deinde percussit eum iaculo, idest quod fecit fortiorem questionem, que valde illum implicavit. Sed quodammodo se defendebat. Deinde percussit eum lancea et interfecit eum, idest quod fecit sibi fortissimam questionem, in qua eum vicit. Sed per homines armatos natos ex dentibus illius intelligo errores, quos ille seminavit per mundum propter ignorantiam suam, et per hoc quod ipsi interfecerunt se precepto Palladis intelligo quod per sapientiam ipsius Cadmi omnes errores remoti sunt. Sed per hoc quod quinque remanserunt pro sociis Cadmi intelligo quinque vocales, quas retinuit Cadmus ad edificandum Thebas, idest ad principium scientiarum.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Actheone. Et dicitur quod fuit verum quod Actheon fuit quidam dominus qui erat deditus venationi. Dum autem ipsum cederet venari, quia videbat quod erat inane opus, reliquit officium illud. Tamen multitudinem canum quos habebat retinuit, qui consumpserunt eum, eo quod nichil lucrabatur. Unde dictum est quod vidit Dianam nudam, eo quod Diana est dea venationis et nullius utilitatis, quapropter conversus est in cervum, idest quod propter paupertatem vel propter venationem, quam timebat eo quod multa pericula insunt, factus est ita timidus sicut cervus. Sed hoc morale potest haberi, quod per Actheon, qui consumpsit opes retentione canum, possumus intelligere hominem miserum, qui consumpsit sua inaniter et fit servus de domino.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Semele. Nam per Semelem intelligo vitem. Per Iovem concubuisse cum ea et impregnasse eam Baccho intelligo influentiam supercelestem, que impregnat vites vino. Sed per Iunonem persuadentem ei quod petat Iovem in propria forma intelligo influentiam aeream, que nutrit ipsas vites usque ad augustum. Sed per Iovem fulminare Semelem intelligo ardorem ethereum, qui consumit totum humorem qui est in terra. Per hoc quod Iupiter assumpsit Bacchum femori suo intelligo quod, consumpto humido terrestri in vite, uve nutriuntur ab influentia superiori. Sed per hoc quod dedit nutriendum ninphis aquarum intelligo quod vinum debet nutriri per aquam, ita quod apposita aqua temperet vinum.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Tiresia. Nam per Tiresiam, qui fuit quodam tempore homo postea mulier, possumus intelligere motum nature generative agendo et patiendo. Per ipsum percutere angues connexos intelligo influentiam lune, qui commovet generantia ad invicem. Sed dum post VII annos adhuc percussit eos intelligo cursum lune, qui finitur in octo annis, et tunc adhuc percurrit. Sed per Tiresiam dedisse sententiam quod Iuno habet in duplo de luxuria quam Iupiter intelligo quod aer habeat tria operari in terra, quia producit, vegetat et luxuriat. Sed ether solum unam, quia habet maturare fetus productos. Sed moraliter potest haberi hoc, quod per Tiresiam possumus intelligere hominem peccato sodomie subditum, qui est nunc vir nunc femina et multa alia.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Echo. Nam per dominam Echo intelligo sonum, qui causatur ex repercussione aeris in aliquem locum. Per ipsam ire per silvas intelligo quod in silvis et montibus precipue generatur talis vox.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Narciso. Nam per Narcisum intelligo quemcumque hominem famosum. Per ipsum capi amore umbre sue intelligo illum qui nimis confidit in fama sua, que est sicut quedam umbra. Per ipsum esse conversum in florem intelligo quod fama huius mundi est sicut flos, quia sicut flos cito vanescit, ita fama huius mundi.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de illis que se necuerunt cum Aceste. Nam per Bacchum, quem ceperunt in Chia insula, intelligo vinum quod emerunt, ut traducerent ultra mare ad vendendum. Per Naxon ad quam volebat ire Bacchus intelligo insulam in qua est optimum vinum. Per Delon intelligo insulam que etiam abundabat vino. Per puppem non moveri et per vela transmutari in herbas intelligo quod illi biberunt totum vinum quod debebant vendere, quapropter ipsi ebrii erant. Unde videbatur eis quod totus mundus esset herba. Per ipsos mutatos in pisces intelligo quod ipsi ita ebrii erant quod ceciderunt in mare et se necuerunt.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Aceste, qui ductus fuit ad Pentheum. Nam per Pentheum intelligo hominem bonum et discretum, qui nolebat quod Bacchus veniret Thebas, idest quod volebat corrigere eos de potu. Sed per Acestem intelligo quemlibet dissolutum. Nam Acestes idest dissolutus. Per ipsum carcerari et catenari est intelligendum quod ipse est ebrius. Per ipsum dissolvi a cathenis intelligo quando furia vini recessit.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Pentheo interfecto. Nam per Pentheum intelligo hominem morosum qui, dum castigaret illos ab ebrietate, mortuus est et interfectus. Nam sua mater et matertera, dum essent bene ebrie, furia vini mote, interfecerunt Pentheum, eo quod ipsas corrigebat.
|
||
|
||
Prima transmutatio quarti libri est de domina Dirce que conversa est in piscem. Per Dircem intelligo personam superbam in hoc mundo. Per ipsam converti in piscem intelligo quod superba persona huius mundi non potest durare, immo submergitur ut piscis in aqua.
|
||
|
||
Secunda trasmutatio est de domina Semiramis conversa in columbam. Per Semiramin intelligo personam humilem in hoc mundo. Per ipsam converti in columbam dolore matris converse in piscem intelligo humilem dolentem de superbia alterius proximi sui. Et sic talis elevatur super alios quemadmodum columba, nam.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Almone convertente alios in pisces, donec ipsa conversa fuit. Nam ista fuit quedam meretrix, que stabat in uno portu et homines alliciebat ad se et denudabat eos bonis suis. Quemadmodum pisces nudi sunt. Sed venit unus qui mutavit eam in piscem, quia denudavit eam.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de moris que transmutata sunt in colore. Nam verum est quod morus prius producit mora alba, deinde cum sunt matura efficiuntur nigra. Tamen potest haberi hoc morale, quia per hoc possumus notare quod in amore qui est dulcis in principio et albus aliquando latet mors, quia ad ipsum sepe consequitur mors sicut consecutum fuit in istis duobus.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Marte et Venere, qui ad invicem coibant clam. Nam per Martem et Venerem intelligo homines virtuosos, qui tamen aliquando decipiuntur per luxuriam, quia in hac pugna rara est victoria. Tamen clam faciebant sicut sapientes. Per solem intelligo mentem et rationem hominis, que manifestavit eos Vulcano. Nam per Vulcanum intelligo deum vel personam loco dei, cui fit confessio peccatorum. Nam Vulcanus idest volens candorem.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Leuchotoe. Nam per Leucothoem intelligo personam castitati deditam. Per solem intelligo spiritum divinum, qui illuminat mentes hominum bonorum. Per ipsam esse sepultam et mortuam a patre intelligo quod aliquando caste persone detrahuntur a proposito. Sed per solem mutantem ipsam in thus intelligo odorem castitatis et virginitatis magnum, quemadmodum in thure.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Clicie. Nam per Cliciem invidentem sorori intelligo hominem libidinosum et stultum, qui invidet sapientiori se. Si quam sapientiam habet in se statim amittit illam et hoc intelligo per hoc quod sol, qui est ipsa sapientia, de cetero noluit plus ire ad eam. Sed per ipsam inspicere solem intelligo talem velle, postmodum imbui sapientia, quam prius habebat, sed non potest. Ideo amissa ea evanescit sicut flos et hoc est quod dicit ipsam mutatam in florem.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Daphnide pastore. Nam fuit verum quod ille pastor habebat quandam pelicem, qua spreta, cepit aliam. Quapropter illa timens, ne etiam eam sperneret, mactavit eum saxo et ideo dicitur fabula quod convertit eum in saxum. Unde hoc morale potest haberi, quia nemo debet confidere in meretricibus.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Sythone, qui aliter erat masculini sexus aliter feminini. Per quem debet intelligi quilibet deturpatus illo pessimo peccato sodomie, quia tales dicuntur nunc esse generis masculini, cum supponunt, aliter dicuntur generis feminini, cum faciunt se supponi.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Celmo converso in adamantem. Per Celmum intelligo hominem qui in iuventute est bonus et catholicus, sed in senectute efficitur malus vel deviat a fide, quia non credit deum sicut prius. Et talis dicitur mutari in adamantem propter duritiam suam.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Curetibus natis ex imbre, quod debet sic intelligi. Nam Curetes sunt quidam populi in longiquis partibus, qui semel fuerunt ita obsessi fame propter tempestates quod oportuit eos uti fungis, qui nascuntur in instanti ex aliquo imbre humectante terram. Et ideo dicuntur nati ex imbre quia pasti sunt ex fungis qui nascuntur ex imbre.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Croco et Milace conversis in flores, quod debet sic intelligi. Nam per Croconem et Milacem intelligo quemlibet iuvenem sicut ipsi erant. Per ipsos converti in flores intelligo quod iuventus in homine est sicut flos, quia sicut flos parum durat et cito evanescit, ita a simili iuventus hominis parum durat et cito preteriit.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Hermafrodito, quod naturaliter potest sic intelligi. Nam Salmacis est quedam cellula in matrice in qua, si mulier recipiat sperma hominis, nascitur hermafroditus, idest homo habens utrumque sexum. Vel potest aliter intelligi ad mores retrahendo, ita quod per Salmacem intelligamus voluptatem que, dum unitur sermoni idest dum homo habet hoc in cogitatione et verbis, fit libidinosus, quod importatur per Hermafroditum. Et dum ita est vellet quod omnes alii ita facerent.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de Mineidibus in vespertiliones, quod debet sic intelligi. Nam ipse erant bone potatrices. Unde per telam et stamina et fila mutata in vites intelligo quod vendebant illud quod filabant, ut possent bibere. Sic quod, tandem ebriate, videbatur sibi quod domus esset plena timpanis et feris, sicut sepe contingit ebriis. Unde tandem, consumptis omnibus bonis, recesserunt de nocte propter verecundiam et hoc habet fabula, quia mutate sunt in vespertiliones.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Ticio. Per Ticium volentem concubere cum Latona intelligo hominem deditum ad vaticinandum futura, qui semper desiderio sciendi futura in hoc exardet. Quapropter vultur, que est avis vaticinio dedicata, dicitur corrodere precordia sua, quia tota dicit super hoc cogitat.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de Tantalo, quod debet sic intelligi. Nam Tantalus representat quemlibet avarum et fuit bene verum quod interfecit filium suum propter avaritiam. Quapropter dicitur permanere in inferno, sic quod poma et aqua fugiant ipsum et sic est intelligendum debet quod fiet de quocumque avaro.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de Sisipho. Nam verum est quod Sisiphus fuit quidam hospes qui omnes suos hospites mactabat vel irruebat saxa in eos. Quapropter dicitur habere illam penam, scilicet quod voluit saxa per montem et ita intelligendum est quod fiet de quocumque simili.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de Yxione. Nam Yxion fuit quidam rex qui, dum vellet facere exercitum supra regnum alterius, accepit centum armatos ad equum et ivit illuc in modum nubis idest velociter. Quemadmodum et pro tanto dicitur quod iacuit cum nube, et genuit centauros idest centum armatos, vel genitos ex aura. Sed per Iunonem, que est regina celi, cum qua Yxion voluit concubere, intelligo alium regem a quo Yxion petebat auxilium. Dedit ergo Iuno ei nubem idest centum armatos, et noluit dare se ipsam sicut apparet in fabula quod Iuno noluit consentire. Unde dictum est quod est super rota per quam intelligo fortunam, in qua este confidebat, que ducit homines ad modum rote.
|
||
|
||
Decima nona transmutatio est de Belidibus. Nam per illas Belides intelligo quemcumque luxuriosum. Per hoc quod posite sunt in inferno, ut auriant aquam et numquam deveniant ad finem, intelligo quod luxuria numquam habet finem, quia quanto plus homo operatur in luxuria, tanto plus vellet adhuc operari.
|
||
|
||
Vigesima transmutatio est de Athamante et Inone. Nam verum fuit quod Athamas et Ino reges Thebarum, dum colerent Bacchum, inebriati sunt. Quapropter Iuno idest voluntas dei et actio voluit eos punire, unde Athamas existens ebrius occidit unum ex filiis, Ino dum esset ebria necuit se cum alio. Sed quod sint mutati in deos intelligi quod fama fuit et est et erit de eis, eo quod existentes in tam magno honore se necuerunt. Et quia fama immortalis est sicut deus ideo dicuntur conversi in deos.
|
||
|
||
Vigesima prima transmutatio est de comitibus ipsius Ino, quarum quedam mutate sunt in saxa, quedam in volucres. Quod debet sic intelligi, quod alique illarum dum essent bene ebrie precipitabant se de saxis alique dum consumpsissent omnia recedebant, et sic convertebantur in aves.
|
||
|
||
Vigesima secunda transmutatio est de Cadmo et uxore, qui conversi sunt in serpentes, quod debet sic intelligi. Nam Cadmus et uxor fuerunt quodam tempore in magno statu in Thebis, unde intendebant magnis operibus. Sed tandem devenerunt ad hoc, dum essent senes, quod non curabant de regimine, sed solum de terrestribus. Quapropter dicitur quod conversi in serpentes, qui sunt animalia terrestria valde, eo quod serpunt per terram.
|
||
|
||
Vigesima tertia transmutatio est de Iove converso in aurum pluvium, quod debet sic intelligi. Nam Iupiter fuit rex Crete, qui audivit quod rex Acrisius habebat Danem filiam pulcerrimam et clauserat eam in turri. Quapropter Iupiter tantum fecit cum custodibus dando sibi aurum et etiam puelle quod habuit eam. Quapropter dicitur in aurum conversus. Ex quo potest haberi quod nulla femina est que non decipiatur per aurum.
|
||
|
||
Vigesima quarta est de guttis Gorgonis. Nam gorgon quasi georgon a geos quod est terra. Interpretatur opus terre Per guttas cadentes intelligo proventus qui habentur ex terra. Sed per serpentes natos ex guttis intelligo aviditates que inferuntur homini ex proventibus terre, quia plura cupit habere.
|
||
|
||
Vigesima quinta transmutatio de Athlante converso in montem. Nam quidam dicunt esse istoriam talem, quia Athlas fuit quidam rex magnus ad quem ivit Perseus ut obsideret eum. Et obsedit eum in monte et eum depulit sive intefecit. Quapropter dicitur convertisse eum in montem. Sed moraliter sic debet intelligi. Nam Athlas fuit quidam magnus astrologus, quapropter dicitur substinuisse celum, eo quod per scientiam suam considerabat motum siderum. Unde dicitur quod Hercules semel substinuit pro eo, quod potest intelligi quia forte substinuit unam questionem sub eo. Et iterum aptabat sidera, quia forte movebat errores qui erant in se de illa scientia per reprehensionem Herculis. Et dicitur quod habebat ortum idest studium, quia regebat scolas. Et habebat poma aurea in ipso idest pretiosissima dogmata, et erat serpens in custodia, per quem serpentem intelligo suum ingenium, quod erat custos dogmatum. Et habebat mille greges per hoc intelligo discipulos. Et habebat septem filias que Pleiades appellantur, que converse sunt in signum celeste, per hoc intelligo septem artes liberales, que immortales sunt sicut sidera. Sed venit adhuc Perseus idest homo virtuosus per se et simpliciter cum capite Gorgonis. Nam Gorgon idest terror a terra, quia dictum quod est opus terre. Et disputavit cum eo et subcubuit ei, quapropter cessit de illis partibus ipsi Perseo. Sed quod sit mutatus in montem debet intelligi quod ille mons semper denominatus fuit ab eo.
|
||
|
||
Vigesima sexta transmutatio est de gramine mutato in lapidem, quod debet sic intelligi. Nam Gorgon idest opus terre. Sed quia ea que proveniunt ex terra, ut puta divitie, aggravant animam, ita gramina terre super que posita est Gorgon fiunt lapides, non ergo aliud dicere est nisi quod per gramina mutata in lapides intelligimus gravedinem proventuum terre in anima.
|
||
|
||
Vigesima septima transmutatio est de multiplicatione illorum corallium, quod debet intelligi. Nam per multiplicationem corallium intelligo multiplicationem vitiorum, que si tegantur, multiplicantur sicut multiplicati sunt corallii tecti in mari. Sed si manifestantur, evanescunt et non ulterius procedunt, sicut nec corallia extra mare. Potest insuper haberi alia allegoria. Nam per corallium intelligo quodcumque vitium, unde sicut corallium si sit in aere fit lapis, si sit in aqua fit vimen, ita vitium si sit coram sapiente fit lapis. Sed absconditum fit vimen.
|
||
|
||
Vigesima octava transmutatio est de illis sororibus. Nam per sorores illas intelligimus tres terrores qui inferuntur animis nostris. Una est Stenio idest debilitas, alia est Euriale idest fluctuans. Inter has est unus oculus discurrens, quia, posita fluctuatione, causatur debilitatio. Sed hunc oculum capit Perseus idest homo virtuosus. Sed tertia est Medusa que saxificat. Homo igitur virtuosus vult hanc occidere et accipit scutum sapientie et gladium virtutis scilicet eloquium et eam superat. Qua superata, nascitur equus alatus idest fama que volitat per mundum, qui edificat fontem dedicatum poetis, eo quod poete semper sunt in acquirendo famam. Sed de interfectione bellue intelligo quod Perseus habetur pro virtuoso in quo sunt penne angelice. Per belluam intellige diabolum, et quodlibet vicium progrediens ex eo.
|
||
|
||
Prima allegoria quinti libri est de Perseo iterum. Nam per Casiopem intelligo superbiam. Per Andromaden religatam intelligo mentem rationalem, que propter superbiam removetur a deo et datur devoranda diabolo. Sed per Perseum intelligo virtutem, que accipit mentem rationalem in suam uxorem et liberat eam a diabolo cum pulcris verbis. Sed per Phineum intelligo superbiam, que est caput aliorum vitiorum, que insurrexit contra virtutem cum omnibus aliis vitiis. Sed Perseus omnia interemit et saxificavit.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Protheo saxificato. Nam Protheus dicitur a procul et theos quod est deus, per quem intelligo quemlibet tyrannum. Per Perseum cum capite Gorgonis intelligo hominem virtuosum, qui cum suo eloquio et virtute saxificat malos idest quod confundit eos in tantum quod assimilantur saxis. Tertia transmutatio est de Polidecte saxificato, per quem intelligo hominem plenum peccatis variis et diversis. Sed per Perseum intelligo virtuosum, qui confundit omnia talia crimina ex suo eloquio et sapientia.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Pireneo, per quem intelligimus doctorem vilem, tamen conantem se exaltare vocando Musas ad se. Et cum ipse vocavit eas, ipse Muse non possunt manere cum eo, quia ignorat eas, ergo recedunt. Sed ille vult eas sequi et tunc precipitatur, quia tandem cognoscitur rudis.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Tipheo, qui depulit deos in Egyptum. Per Tipheum intelligo homines huius mundi, qui ita dediti sunt terrenis quod dicunt deum non esse, sicut dicit psalmus. Sed quod depulerit in Egyptum intelligo quod Egyptii fuerunt primi qui coluerunt deos in ydolis suis, ideo dicuntur dei ibi latuisse lagis quam alibi.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Iove converso in arietem. Nam dicitur latuisse in ariete eo quod aries est dux gregis et quia apparuit filio scilicet Dionisio in forma arietis. Nam verum est de illo Dionisio quod apparuit sibi aries et quod fecit ideo fieri templum, quia cogitavit esse deum qui appareret sibi.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Apolline, qui latuit in corvo, hoc pro tanto quia Apollo deus est vaticinii et quia corvus est quedam avis apta ad vaticinium. Ideo dicitur quod Apollo latuit in corvo.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Baccho qui dicitur latuisse in yrco, hoc pro tanto quia Bacchus elegit sibi yrcum ut ex ipso sibi fieret sacrificium, eo quod yrcus est multum animal nocivum vitibus. Nam semper vadit corrodendo vites. Et ideo voluit quod de suo inimico fieret sibi sacrificium. Ideo in capro dicitur latuisse.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de luna que latuit in cerva. Hoc dicitur pro tanto quia luna est velocior planeta omni alio. Et quia cerca est animal velocius ceteris ideo depingitur ut cerva.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Iunone que dicitur latuisse in iuvenca, hoc pro tanto per Iunonem aerem intelligo qui est fecundus, eo quod productivus est omnium rerum. Et quia iuvenca dicitur fecundum animal inter cetera, ideo dicitur latuisse in iuvenca. Et non, ut dicunt quidam, propter Io que, dum conversa est in vacam, data est Iunoni, eo quod illam vacam habebat odio sibi.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Venere que latuit in pisce, hoc pro tanto quia piscis multum abundat fetibus. Nam unus piscis facit mille ova, simul postea dicitur quod masculus spermatizat supra ea et generantur infiniti pisces. Et quia Venere est illud per quod generantur fetus ideo dicitur latere in pisce, vel quia dicitur nata mari ideo dicitur latere in pisce. Sed in mari dicitur nata pro tanto quia Venus nullum aliud est quam quidam humor salsus. Et quia mare salsum est, ideo in mari dicitur esse nata, vel quia Venus est quedam spuma, que nichil aliud est quam sanguis exagitatus. Et quia etiam in mari exagitatione aquarum causatur spuma ideo in mari dicitur esse nata.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Mercurio, qui latuit in ciconia, pro tanto quia Mercurius dicitur verbum dei vel eloquium, ex quo eloquio fiunt concordie et paces ubi erat guerra. Et quia ciconia est avis humilis et paci dedicata, quod patet quia semper alludit pacem nido suo, ideo pingitur Mercurius in ciconia et non in alia ave.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Tipheo fulminato. Nam fuit verum quod Tipheus fuit quidam magnus usurarius ditissimus et terrenis deditus, in tantum quod amicos dei et deum spernebat. Quapropter fulminatus fuit. Sed quod sit sub Ethna, hoc est solum similitudinarie, quia Ethna est quidam locus emittens ignem et ideo dicunt ibi esse Tipheum. Eodem modo intelligo de similibus.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de Plutone rapiente Proserpinam. Et allegoria istius naturalis est nec hoc est inconveniens in hoc loco, eo quod hic Ovidius introducit has Musas loqui, quarum interest inquirere entitatem. Unde per Plutonem hoc intelligo solum terre quod est infra corticem. Nam Pluto idest polutorum receptor. Sed per dominam Cererem intelligo corticem terre que habet producere omnia. Nam Ceres idest creans res. Sed per Proserpinam intelligo humores ipsius terre, vel per ipsam potest intelligi luna secundum aliam proprietatem. Nam Proserpina idest prope terra serpens. Modo luna serpit propius terram omnibus planetis. Modo in estate humor ipsius terre capitur a solo terre, quia terra tunc remanet arida. Et hoc est quod Pluto rapit Proserpinam. Sed de Ciane dico quod bene est verum quod est quidam fons in longinquis partibus, qui habet hanc proprietatem quod in estate, quando humor terre descendit, ad solum tunc decrescit aqua. Sed quia ununquodque appetit perfectionem suam et perfectio fontis est esse plenum aqua, ideo tunc videtur flere raptum Proserpine.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Cerere, Messie et filio converso in stellionem. Et est naturalis alegoria. Nam Ceres idest cortex terre, que amisit Proserpinam idest humorem propter calorem. Sed Messie importat autumnum. Nam Messie idest medium, sicut autumnus medius est inter yemen et estatem. Modo Ceres vadit ad Messiem ut bibat, idest quod terra vadit ad autumnus ut bibat. Messie dat sibi polentam idest potum turbidum idest quod in autumno humectatur terra aquis, tamen tunc sunt turbide aque. Per filium Messies intelligo tales fructus acerbos qui tunc nascuntur in autumno, qui arrident ipsi terre bibenti. Quapropter terra convertit eos in vermes, quia supervenit yems cum frigore et nimbis, et tunc illi fructus convertuntur in vermes usque ad ver.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de Ciane ostendente zonam. Nam verum est quod Cianes est quidam fons in Sicilia qui habet hanc proprietatem, quod in estate, quando terra desiccatur, scilicet quando Proserpina rapitur, ipse decrescit. Unde tunc decreverat, sed sicut parem ad sensum quando aqua decrescit apparet signum circa fontem quousque aqua fuerat. Et istud signum est zona quam Ciane ostendit Cereri idest terre, de Proserpina rapta idest de humore sibi rapto.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de Ascalapho qui mutatus est in bubonem. Ascalaphus fuit quidam magnus astrologus, hoc est verum, et dicitur accusasse lunam comedisse septem grana. Hoc est quod in determinando tota sua scientia erat contra lunam et quia ordinem habet ad alios planetas dixit ipsam esse in septimo gradu. Ideo septem grana dicitur comedisse. Quapropter luna convertit eum in bubonem. Hoc est quod maxime intendebat contra lunam et luna est luminare noctis, ideo dicitur conversum in bubonem que est avis nocturna, et non etiam quamcumque avem nocturnam, sed in bubonem, qui est magnus inter alias aves nocturnas, ad denotandum quod ipse erat magnus in scientia lune. Et dicitur filius Acherontis qui est fluvius terrestris, ut denotetur quod ipse solus contrariabat de luna ut habet influentiam suam in terra.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de filiabus Acheloi. Per tres filias intelligimus tres modos quibus omnis melodia perficitur, qui sunt vox, flatus et tactus. Vox quoad cantum, flatus quoad fistulas, tactus quoad citharam. Et hoc per ipsas esse filias Acheloi fluvii intelligo quod omnis modus melodie fit in humido. Nam si non esset de humido in gutture, male exiret vox, et si flatus non esset humidus non caneret melodiam, similiter tactus non causaret melodiam nisi fieret in humido, puta in aere. Sed per ipsas esse partim aves partim virgines intelligo quod omnis melodia que fit ex cantu est in his duobus et non in aliis. Sed per caput esse virgineum et aliam partem avem intelligo quod tanta differentia est inter melodiam que fit ex voce hominis et illam que fit ex voce avis quanta est inter caput et membra.
|
||
|
||
Decima nona transmutatio est de Proserpina, que manet sex mensibus cum marito et sex cum matre. Per ipsam manere medio tempore cum marito intelligo quando fugit ab aspectu nostro, quia tunc videtur ire ad infernum. Sed per ipsam manere totidem cum matre idest cum terra intelligo quando apparet nobis.
|
||
|
||
Vigesima transmutatio est de Arethusa. Nam verum est quod Arethusa est quidam fons in Elide regione in civitate Pise, a qua denominata est civitas Pisarum que constructa fuit ab illis. Iste fons est prope voraginem unam, et ibi est Alpheus fluvius et ambo subintrant voraginem, et ponunt caput in Siciliam, prope Cianem.
|
||
|
||
Vigesima prima transmutatio est de Linco converso in lincem. Nam verum fuit quod Tritolemus fuit primus qui adinvenit in partibus istis usum terre et frugum. Sicut Osiris maritus Ysidis fuit primus qui invenit in Egypto. Quapropter dicitur esse legatus Cereris idest terre. Similiter fuit verum quod Lincus fuit quidam tyrannus in partibus septentrionis. Et delectabatur in occisione hominum, unde omnes agricolas interficiebat. Ideo dicitur voluisse interficere Tritolemum, sed mutatus est in lincem. Hoc est quod sicut linx est animal bibulum et ferum contra sanguinem humanum, ita ille Lincus, et ideo in lincem dicitur conversus. Et dicit quod illa regio est postea habitata a predonibus et feris, hoc est verum quia illi non nascuntur fruges, eo quod est prope nives perpetuas et ideo terra non potest producere quapropter omnes habitantes ibi sunt latrones. Unde dato quod sunt cristiani illi, Ungari, adhuc depredantur latinos.
|
||
|
||
Ultima transmutatio huius libri est de Pieridibus conversis in picas, propter quod sciendum est quod de Musis diversa est opinio. Nam dicunt musici, sub quibus poete comprenduntur, quod Muse dicuntur a moyson quod est querere. Unde novem Muse dicuntur novem modi vel novem vie, quibus mediantibus octo principales toni dicuntur reperiri. Quomodo ergo erit de nona musa? Dicunt quod per ipsam habetur tonus qui generaliter se habet ad illos octo. Et ideo Calliope dicitur regina illarum aliarum. Sed naturales aliter dicunt. Nam dicit Robertus quod per novem Musas intelligimus novem instrumenta necessaria ad vocem formandam. Nam cum per vocem fiat cantus et melodia, ideo Muse cantatrices dicuntur novem instrumenta formandi vocem scilicet quatuor dentes, duo labia, summitas lingue, concavatio palati superioris et canna pulmonis. Ita dicit Robertus super summulis. Sed Macrobius dicit aliter. Dicit enim quod in ordine planetarum est quedam corea pulcerrimam melodiam conferens, nec sentimus eam propter longam consuetudinem que fuit in anima priusque ad corpus deveniret. Unde per novem Musas cantatrices intelligimus septem planetas in ordine melodiam facientes et circulum celestem et circulum terrestrem inter quos planete situati sunt. Similiter Grecismus de his Musis vult gracitare quod omicto ad presens quia omnibus potest patere. Sed Fulgentius aliter dicit et sic dicit enim quod per novem Musas intelligimus novem proprietates administrativas, cuiuslibet ad perfectionem alicuius scientie cupientis devenire, quos apparet per eorum nomina et interpretationem. Prima enim vocatur Clio, quod idem est quod gloria, eo quod primum quod nos inducit ad scientiam est ex inde famam acquirere. Secunda vocatur Euterpe, quod interpretatur grande iuvamen, eo quod illud quod nos secundo inducit ad scientiam est, quod ea mediante grande iuvamen habemus. Tertia est Melpomene, que interpretatur super oblectatrix, eo quod nisi ipsa scientia oblectet hominem numquam deveniet ad culmem. Quarta vocatur Talia, que interpretatur capacitas, eo quod necesse est homini scientiam cupienti multorum capacitatem habere. Quinta vocatur Polimia, que interpretatur multa memoria, eo quod quinto est homini necessarium, eorum que apprendit longam memoriam habere. Sexta vocatur Erato, que interpretatur similium inventio, eo quod sexto necessarium est homini, qui multa apprendit et in longa memoria tenuit aliquid simile invenire his que didicit, aliter enim numquam diceretur perfectus. Septima vocatur Tersicore, que interpretatur diiudicans, eo quod homini est necessarium scire diiudicare inter ea que adinvenit et didicit. Aliter enim non diceretur invenisse. Octava est Urania, que interpretatur celestis, eo quod homini est necessarium octavo quod inter diiudicata eligat quod probabilius est. Ille autem qui hoc scit facere dicitur habere Uraniam, idest esse celestis ingenii. Nona vocatur Calliope, que interpretatur optimus sonus, a calon quod est bonum et phonos sonus. Et ista est regina aliarum. Sed in ista corea Musarum introducitur Apollo, unde Apollo est decacordo idest decima corda, et hoc pro tanto quia novem Muse moraliter accipiendo ad eloquentiam ordinantur. Apollo autem deus est sapientie. Sed quia eloquentia sine sapientia parum prodest imo nocet ideo introducitur Apollo. Sed quod nichil dictum est de transmutatione ideo dicamus. Dico ergo quod per novem musas superius nominatas intelligo novem consonantias, sed quia unicuique est suum oppositum ideo per novem Pierides intelligo novem dissonantias. Et dicuntur Pierides filie Pieri idest filie Pierantis a peiero peieras, as idest iuro contra verum, eo quod iste iurabant contra verum. Et ideo Calliope vertit eas in picas, hoc est quod illas dissonantias assimilat picis. Posset etiam bene dici quod per Musas intelligimus sapientes et discretos verum loquentes. Sed per rides intelligimus garulos. Et dicuntur mutari in picas, quia comuniter tales a vulgaribus appellantur pice. Unde illud: garula pica tace.
|
||
|
||
Prima transmutatio sexti libri est de Neptuno et Pallade debentibus nomen imponere civitati. Nam verum fuit quod Cicrops edificavit Athenas et dum edificasset dubitavit utrum deberet nomen imponere civitati a portu civitatis vel a studio quod ibi fuit in principio. Sed consideravit quod portus civitatis afferebat sibi divitias, quibus mediantibus ipsi superbibant et stipendiabant equites ut alios subiugarent, quod non erat bonum signum hominibus. Sed studium afferebat sibi pacem et tranquillitatem. Quapropter nomen imposuit a studio, unde dicta est Athene ab athanatos, quod est immortale, eo quod scientia immortalis est. Per Neptunum intelligo portum civitatis, per ipsum emittere equum intelligo illud quod sequebatur ex divitiis. Per Palladem deam sapientie intelligo studium, per ipsam emittere olivam, que est signum pacis, intelligo quod ex studio progreditur pax et concordia.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Hemo et Rodope conversis in montes. Nam verum fuit quod Hemus et Rodopes fuerunt domini cuiusdam civitatis vel regionis et propter divitias suas volebant quod populus adoraret eos sicut deos. Quapropter divino miraculo accidit quod ipsi, facti tumidi sicut montes, devenerunt ad miseriam maximam. Unde dicuntur mutati in montes propter superbiam.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Pigmea matre Indorum, que conversa est in gruem. Nam verum est quod Indi sunt quidam populi cubitales, qui in quinque anni pariunt et in octo senescunt. Sed per ipsos, eo quod parvi sunt, intelligimus superbos. Sed per Pigmeam matrem suam intelligo superbiam que est mater superborum. Et per ipsam conversam in gruem et persequentem suos populos intelligo superbiam, que persequitur homines superbos quorum est mater, quemadmodum grues persecuntur illos parvulos, qui satis habent contendere cum gruibus quia aliquando rapiuntur ab eis in ethera.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Antigone mutata in ciconiam. Nam verum fuit quod Antigone fuit pulcerrima, in tantum quod omnes despiciebat in tantum confidebat in pulcritudine sua et per hanc ergo debemus intelligere quamlibet ei similem. Quapropter domina Iuno idest dispositio divina dicitur eam mutasse in ciconiam, quia ciconia est fetidissimum animal. Nam omnia fetida comedit. Et est avis que multum applaudit sibi cum suo rostro. Et quia illa Antigone delectabatur in pulcritudine corporis, quod est fetidissimum, et quia etiam applaudebat sibi propter pulcritudinem, ideo dicitur conversa in ciconiam quia est sicut ciconia.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de filiabus Cinare regis conversis in gradus templorum. Nam verum fuit quod Cinara habuit septem filias que, dum essent in prosperitate, contemnebant deum et ecclesias, ideo contemnabent et irridebant euntes ad ecclesias. Quapropter voluntate divina devenerunt ad tantam miseriam et paupertatem quod oportuit eas stare super ianuis ecclesiarum ut peterent elimosina, ideo dicuntur converse in gradus templorum, quia quasi homines ibant super ipsas tamquam super gradus templi.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Iove in taurum. Nam fuit verum, ut dictum est alibi, quod Iupiter, qui fuit filius Saturni regis cretensis – quia de eo semper hic loquimur – rapuit Europam in ymaginem tauri et ipsam exportavit in navi, in qua erat signum tauri. Sed moraliter possumus intelligere per Iovem quemcumque potentem, qui cum subicit se mulieri dicitur converti in taurum, quia dimittit se equitari a muliere sicut taurus.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Iove converso in aquilam. Nam verum fuit quod Iupiter habebat aquilam in vexillis suis. Ideo quia, dum expulisset Saturnum de regno, et Titanus eius frater venit contra Iovem ut introduceret Saturnum, tunc Iupiter dicitur exivisse civitatem et apparuit sibi aquila et debellavit inimicos suos. Quapropter accepit aquilam in vexillis suis et ideo romani etiam portant aquilam, ut profiteantur se descendisse a Iove. Quapropter, dum esset captus amore cuiusdam scilicet Asteries, dicitur ivisse armata manu et cum vexillis apertis et eam rapuisse et pro tanto dicitur esse conversus in aquilam.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Iove converso in cignum. Per Iovem intelligo potentem. Per cignum, qui est avis obiurgiosa, in tantum quod dum ipsa canit alie non audent canere, intelligo iurgia que, si insint domino potenti, tunc potens dicitur coniungi Lede idest lesioni, quasi dicat quod homo potens, si sit obiurgator, tunc de facili ledit alios.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Iove converso in satirum idest pastorem quendam, hoc debet intelligi quia Iupiter mediante quodam rustico sibi lenone habuit Antiopem, cuius amore captus erat et ideo dicitur conversus in satirum pastorem.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Iove converso in Amphitrionem, hoc debet intelligi quod Iupiter captus erat amore uxoris Amphitrionis. Quapropter tantam pecuniam dedit Amphitrioni quod permisit eum concubere cum uxore, unde fuit leno sue uxoris. Ideo dicitur conversus in Amphitrionem.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Iove mutato in aurum. Hoc intelligo quod, dum audiret Danem clausam in turri, tantum fecit cum custodibus dando sibi aurum quod habuit eam.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Iove mutato in ignem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam mulieris, tantum scivit operari cum coquo quod habuit eam et ideo dicitur conversus in ignem, eo quod coquus operatur ignem.
|
||
|
||
Tertia decima est de Iove converso in pastorem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam nomine Menosies, fecit tantum cum pastore quodam illius quod habuit eam et ideo dicitur conversus in pastorem.
|
||
|
||
Quarta decima est de Iove mutato in serpentem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam nec posset eam habere, accepit quamdam vetulam pro lenone et tantum fecit quod habuit eam. Et ideo dicitur conversus in serpentem, eo quod vetule sunt magis sagaces quam serpentes. Et iste quatuor mutationes comprehenduntur in duobus versibus.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Neptuno converso in iuvencum. Nam debemus intelligere quod Neptunus rapuit quamdam cuius amore captus erat in puppe, que habebat signum iuvenci in ipsa.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de Neptuno converso in Enipheum. Nam verum fuit quod Neptunus erat captus amore cuiusdam que habebat maritum et amicum. Quapropter Neptunus accepto habitu amici, qui vocabatur Enipheus, ivit ad illam et iacuit cum ea. Ideo dicitur mutatus in ipsum.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de Neptuno converso in arietem. Hoc debet intelligi quod dum Neptunus esset captus amore Bisalpide ivit ad eam cum puppe in qua erat verves idest aries in signum. Et ideo dicitur conversus in arietem.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de Neptuno converso in equum. Hoc debet intelligi quod Neptunus captus fuit amore cuiusdam mulieris de rure, quod interpretatur per Cererem. Quapropter ivit cum puppe que habebat signum unius equi.
|
||
|
||
Decima nona transmutatio est de Neptuno similiter converso in equum, quod debet intelligi sic. Nam Neptunus, dum esset captus amore cuiusdam Meduse que fuit filia Forci, ivit ad eam cum puppe in qua erat signum equi et ideo dicitur conversus in equum.
|
||
|
||
Vigesima transmutatio est de Neptuno converso in delphynum. Nam Neptunus, dum esset captus amore cuiusdam que vocabatur Melanthus, ivit ad eam in puppe que habebat signum delphynis et rapuit eam. Et huc usque semper locutus est de Neptuno et Iove ut homines fuerunt.
|
||
|
||
Vigesima prima transmutatio est de Apolline converso in hominem robustum, hoc est quod aliquando fingebat se robustum ut posset vacare amatis suis.
|
||
|
||
Vigesima secunda est de Apoline converso in accipitrem. Hoc est quod Apollo, per quem quemlibet sapientem intelligimus, aliquando convertit se in accipitrem idest in raptorem, quia aliquando violenter rapit aliquam cuius amore sit captus.
|
||
|
||
Vigesima tertia transmutatio est de Apolline converso in leonem. Nam per Apollinem intelligimus sapientem qui aliquando, amore captus, sit sevus. Ideo dicitur converti in leonem.
|
||
|
||
Vigesima quarta transmutatio est de Apolline converso in pastorem. Nam per Apollinem intelligimus quendam sapientem, qui captus erat amore cuiusdam Yses filia Macharei et, ut posset eam habere, fecit se simplicem et ideo dicitur conversus in pastorem. Unde de hiis quatuor dictum est simul per antiteton, que est quedam figura quando redduntur singula singulis.
|
||
|
||
Vigesima quinta trasmutatio est de Baccho converso in uvam. Nam Bacchus fuit quidam filius Iovis regis qui alio nomine dictus fuit Dionisius qui, captus amore Erigones, fecit ergo eam inebriari vino et sic cum ea concubuit et ideo conversus in uvam.
|
||
|
||
Vigesima sexta transmutatio est de Saturno converso in equum. Nam Saturnus fuit quidam miles antiquus et senex, qui captus erat amore cuiusdam que vocatur Phylara. Ivit ergo iste super optimo equo et eam superposuit et exportavit et ideo dicitur conversus in equum.
|
||
|
||
Vigesima septima transmutatio est de Arachne conversa in araneam que, quamvis sit ultima in ordine, est tamen prima in intentione. Per Palladem intelligo sapientem. Per ipsam texere telam de laudibus et victoriis deorum intelligo quod homo sapiens continue studet in laudando et predicando deum. Sed per Arachnem intelligo iuvenem nolentem deum laudare et contendem cum sapiente. Per ipsam texere telam in qua posuit crimina deorum intelligo illos iuvenes qui, quando audiunt laudes dei a sapientibus, despiciunt eos et irrident de ipsis et hoc est quia nimis confidunt in voluptatibus terrenis. Quapropter dicuntur mutari in araneam, que est animal terrestre valde fragile que facit telam valde mutabilem et corruptibilem. Ita dicuntur homines qui confidunt in terrestribus esse fragiles et sua opera cito deficiunt sicut tela aranea.
|
||
|
||
Vigesima octava transmutatio est de Niobe conversa in saxum. Nam per Niobem intelligo superbiam carnis. Sed per ipsam habere septem filios in quibus delectatur precipue intelligo septem organa corporis, scilicet pedes, manus, pectus, linguam, nasum, oculos et supercilia, in quibus delectatur caro. Sed per septem suas filias intelligo septem operationes ex istis organis procedentes, scilicet successum pedum, gestum manuum, resupinationem pectoris superbi, obiurgationem lingue, contorsionem nasi, crudelitatem oculorum et indignationem superciliorum. In istis enim organis et in istis operationibus delectatur superbia carnis vel caro superba. Sed per Amphionem eius maritum intelligo delectationem carnis progredientem ex ipsis organis vel causam passionum ex organis illis. Sed per Latonam intelligo religionem, in qua latent religiosi, unde Latona quasi latitona. Per Phebum suum filium intelligo sapientiam, per Dianam castitatem, nam sapientia et castitas sunt filie religionis. Per Niobem obiurgantem Latonam intelligo superbiam carnis, que despicit religionem et hominem retrahit a cultu eius. Unde Latona idest religio convocat filios suos, scilicet sapientiam et castitatem in adiutorium suum. Contra superbiam venit ergo sapientia et impugnat organa illa et deprimit. Deinde venit castitas et interemit omnes operationes eorum. Sed statim depressis organis Amphion idest delectatio carnis occidit. Postmodum Niobe mutatur in saxum, quia caro ipsa tunc desistit ab illis. Sed tunc Niobe deflet, quia reducitur ad contritionem suorum peccatorum. Sed ventus idest spiritus divinus, qui omnia elevat et portat ad cacumen montis in patria sua idest ad cacumen patrie paradisi.
|
||
|
||
Vigesima nona transmutatio est de rusticis conversis in ranas. Nam per Latonam intelligimus religionem. Per ipsam peperisse Phebum et Dianam intelligimus quod religio bona parit castitatem et sapientiam. Sed per ipsam concipere sitim intelligo quod religiosi aliquando egent istis mundanis ad sustentationem sui. Sed per ipsam velle bibere aquam fontis mediocris intelligo quod religiosi aliquando volunt uti mundanis sustentationibus que sunt communia omnibus, quia deus dedit. Sed per rusticos despicientes eam et vetantes intelligo malos qui nolunt subvenire fratribus de suis bonis. Immo obiurgant et contemnunt eos. Quapropter religio convertit eos in ranas, quia sicut rane sunt animalia que non possunt trahi de lucto, ita tales qui religionem despiciunt numquam trahuntur de lucto. Et aliter potest intelligi. Nam per Latonam sitientem intelligo religionem sitientem salutem hominum. Unde per ipsam velle bibere de aqua comuni ut substentaretur intelligo quod vult homines ad se attrahere, quia dimittit eos in lucto huius mundi. Sed per rusticos contemnentes intelligo homines contemnentes religionem. Unde tales ipsa mutat in ranas, quia eos in huius mundi lucto demittit.
|
||
|
||
Trigesima transmutatio est de Marsia excoriato. Nam per Palladem intelligo artem rationis que aliquando inducit sophistam. Per ipsam sonare tibiam coram diis intelligo ipsam uti sophismatibus coram sapientibus. Nam sicut tibia solum consistit in voce, ita etiam sophista est solum vocalis. Et per ipsam dilatare genas intelligo boatus quos faciunt sophiste. Sed superi risere idest sapientes despiciunt tales. Sed ipsa descendit super Tritonem idest quod ars rationis ita spreta a sapientibus revertitur ad trinam cognitionem philosophye naturalis scilicet phisice, et philosophye moralis scilicet ethice, et philosophye rationalis scilicet logice. Et ibi videt deformitatem sophismatum, tunc deicit ea. Sed Marsia accipiens tibiam et utens ea est homo sophista qui solum utitur in fallaciis. Vult ergo disputare cum Apolline idest cum sapientie. Sed Apollo devicit eum cum cithara idest veris argumentis a corde procedentibus et non cum vocibus, quod denotatur per citharam, que non consistit in voce, sed tenetur a latere sinistro super cor. Et excoriavit eum idest detexit fallacias suas per distintiones, unde sibi apparuerunt viscera, quia tales dum sunt ita excoriati apparent quales sunt. Et tunc convertitur in fluvium, quia verba illorum fluunt in modum aque. Possumus etiam intelligere per Marsiam contemnentem Apollinem illos qui utuntur alienis verbis et questionibus, et quando accipiuntur illa verba ab eo tunc remanent excoriati.
|
||
|
||
Trigesima prima transmutatio est de Pelope habente humerum eburneum. Nam per Tantalum, qui erat pincerna Iovis, intelligo hominem avarum. Unde per ipsum occidere filium debes intelligere quod avarus, dum expendit aliquos denarios, occidit filium, quia denarii sunt sui filii, vel dicitur filius occidi quia expendit substantiam filiis scilicet denarios qui sunt substantia sui filii. Sed per superos nolle comestione de illo intelligo sapientes, qui cavent sibi a comedendo cum avaris, sed Ceres bene comedit. Per Cererem intelligo terram que recipit omnia. Nam tales avari semper remanent in terra aliquando sine sepultura remanent ossa super terram. Et hoc intelligo per hoc quod Pelops detexit sibi humerum, quia ossa avarorum deteguntur in terra.
|
||
|
||
Trigesima secunda transmutatio est de Tereo, Progne, Philomena qui mutati fuerunt in aves. Nam Ovidius hanc istoriam describit, que vera fuit tamen, modo poetico idest fictitio. Pro ut potest ad mores adaptari. Unde per hoc quod Prognes conversa fuit in avem et Philomena etiam intelligo velocitatem quem habuerunt in fugiendo a manibus Terei. Sed in speciali Prognes conversa dicitur in irundinem propter duo primo, quia irundo habet rubicundum pectus ad modum sanguinis et quia Prognes etiam rubiconda erat cede fili sui. Ideo in talem avem dicitur conversa propter aliud etiam, quia Prognes non fuit extra tecta civitatis, sed intus latuit et quia irundo etiam manet in tectis. Ideo dicitur conversa in irundinem. Sed quia Philomena fugit extra civitatem in nemora et quia non habebat linguam ideo dicitur conversa in Philomenam avem, que non habet linguam et que tantum manet in nemoribus, etiam propter aliud, quia ipsa toto tempore conquesta fuit de virginitate amissa, quemadmodum Philomena avis nititur conquerelari. Sed Thereus ita fetidissimum peccatum commisit. Ideo dicitur conversus in upupam, que est avis fetidissima, eo quod vivit dentino stercore et quia etiam terreus tyrannus superbus erat. Ideo dicitur conversus in upupam, que habet crestam de pennis in capite, que denotat superbiam.
|
||
|
||
Trigesima tertia transmutatio est de Borea qui rapuit filiam Erictei. Nam verum fuit quod Erictheus habuit filiam nomine Orithiam, quam dicitur rapuisse Boreas idest quidam rex in septentrionalibus partibus, qui ita nominabatur ab illo vento ibi dominante, qui venit per mare in navi armata manu in adiutorio Boree, et rapuit Orithiam. Et genuit ex ipsa duos filios, qui tempore pueritie fuerunt similes matri, idest quod usque a duodecim annos fuerunt pigri propter humidum in capite existens. Sed adveniente adolescentia exposuerunt alas ad similitudinem patris, idest quod post tempus pueritie effecti sunt agiles valde. Et hoc est naturale. Nam tunc humidum consumitur et supervenit humor colericus qui est calidus. Et quia illud quod est de natura calidi est leve, ideo tunc homines dicuntur agiliores quam in aliis etatibus.
|
||
|
||
Prima transmutatio septimi libri est de Arpiis stercorantibus mensas Phynei. Nam per Phyneum intelligo hominem avarissimum et per tres Arpias intelligo tres species avaritie. Prima species est cupiditas alieni, et ista vocatur Aelo, dicta ab aveo, es. Secunda species est occupatio alieni, et ad hoc nititur avarus vel per furtum vel per usuram vel per violentiam, et ista vocatur Occipite, dicta ab occupo, as. Tertia species est cellatio acquisiti, quia avari celant ut possunt divitias suas, et ista vocatur Celeno, dicta a celo, as. Et dicuntur hee Arpie esse virgines, eo quod avaritia virgo est, in hoc quod sterilis est, et nil boni pariens. Sed dicitur quod fedabant epulas Finei, eo quod avarus nichil comedit quod non sit fedatum avaritia. Sed Iason et socii supervenerunt et fugaverunt illas Arpias, quia avarus homo, dum aliqui nobiles superveniunt, certe tunc depellunt avaritiam propter verecundiam. Sed per Zethum et Calaym alatos intelligo dilectionem dei et proximi, unde dicit Prosper. Unde istis geminis virtutum qui caret alis celorum ad regnum non habet unde volet. Isti ergo duo fugant avaritiam a cordibus hominum. Sed dum Zethus et Calays recedunt Arpie adhuc redeunt idest ille species avaritie.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de vellere aureo. Nam Ovidius sub quadam fictione veritatem istorie exprimit in hunc modum. Nam verum fuit quod Frixus et Heles fictione noverce exulaverunt a patre et dum exularent apparuit sibi mater, que dedit sibi arietem cum vellere aureo. Idest quod, accepta dote matris que mortua erat, recesserunt in navi, que vocabatur aries propter signum arietis quod habebat, et forte Heles propter aliquod accidens cecidit in mari de navi et submersa est. Sed Frixus transivit mare et vellus dedicavit Marti, idest aurum quod habebat imposuit turri in regno Oetes, ut custodiretur in prelio. Sed ibi erat draco pervigil idest quidam custos ad hoc deputatus ut custodiret serpens. Ibi duo tauri indomiti idest duo comites illius custodis, qui emitebant flamas de ore idest qui erant deputati ad consulendum illi principali. Per dentes intelligo stipendiarios quod habebant. Sed venit Iason armata manu ut raperet. Sed quia non poterat, domuit tauros idest quod illos duos remuneravit cum denariis et postea seminavit dentes, idest cum denariis etiam decepit stipendiarios. Sed ipsi irruerunt in eum, quia non habuerant quantum volebant. Ideo proiecit lapidem idest acervum auri inter eos, in cuius divisionem se ipsos interfecerunt. Sed postea sopivit idest cum veneno aspidis venenavit principalem custodem, et hoc cum auxilio Medea. Et postea rapuit quod erat in turri et recessit cum Medea filia regis Oetes.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Esone iuvene facto, quod debet sic intelligi. Nam, dum Eson videret filium venisse cum tam magnis divitiis et cum pulcra uxore, ita gavisus est quod videbatur iuvenis factus esse, vel potest esse quod Medea, quia magica erat, sciebat facere aliquas medicinas cum quibus. Ipse Eson manebat in bona etate. Nam hoc sciunt facere medici.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Pelia. Nam credo quod verum fuit quod Medea, dum videret Peliam odire Iasonem, cogitavit eum interficere. Sed non est credendum quod fecerit quod filie ita percussissent eum, sed forte cum quibusdam venenis loco potationum venenavit eum et hoc mediantibus filiis, quia dicebat quod teneret eum in bona etate.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Cerambo mutato in avem. Nam Cerambus fuit quidam maximus lecator, qui omnia cum diluvio ventris consumebat, in tantum quod factus est pauper et recessit de terra. Ideo dicitur conversus in avem.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est draconis in saxum. Per draconem ivisse super arborem et comedisse aves, sed tandem mutatus est in saxum, intelligo Troia que consumpsit multos grecos, sed tandem capta fuit ab eis. Sed quo ad aliam expositionem littere dico quod per Orpheum ego intelligo hominem eloquentem, sed per draconem intelligo invidum, qui aliquando vult mordere caput sapientis idest vult reprehendere. Sed tunc sapiens saxificat eum, quia fit eum mutum.
|
||
|
||
Septima transmutatio est iuvenci in cervum. Nam per filium Bacchi intelligo quemdam bene ebriosum qui, dum semel esset ebrius, furatus fuit unum iuvencum. Sed illi cuius erat insecuti sunt eum. Ipse autem iens invenit quosdam cum uno cervo et dixit eis si volebant cambire et libenter fecerunt. Et quia hoc fecit propter ebrietatem ideo Bacchus dicitur mutasse.
|
||
|
||
Octava transmutatio fuit de Coritho. Nam Corithus fuit quidam magicus vel sacrilegus, qui dum mortuus esset non dimittebatur sepeliri. Sed filius volens eum sepelire fulminatus fuit a Deo vel a casu vel divino iudicio.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Mera conversa in canem, per quam intelligo quamcumque mulierem que, dum delectatur in male dicendo et latrando, dicitur converti in canem.
|
||
|
||
Decima est de filiabus Euripili mutatis in cervas. Nam per Herculem furari sibi vacas intelligo sapientem reprehendente insipientes. Sed per illas obiurgare Iunonem intelligo stolidas feminas, que ignorant quid fiant.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Telchinis. Nam per ipsos intelligimus invidos, qui aspectu suo dicuntur deturpare omnia prospera. Et ideo dicuntur habere proprietatem Meduse.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de filia Alchidame. Nam verum fuit quod habuit unam filiam que gravida est facta ex uno. Sed vicine volentes eam occultare patri dixerunt quando peperit quod peperit unam columbam, quia loco filii posuerunt columbam.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de puero in cignum. Nam verum fuit quod Yries habuit unum filium, qui optime sciebat canere, unde multum diligebatur a Philo, in tantum quod faciebat sibi quecumque volebat. Sed semel cum peteret unum servitium et ille noluit sibi facere, ipse proiecit se de monte et mortuus est. Et dicitur autem conversus in cignum, quia semper mansit fama de cantu suo. Nam cignus est avis optime canens.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de matre eius. Nam cum mater audiret quod filius mortuus erat, tantum ploravit quod mortua est, et propter maximum fletum dicitur conversa in fluvium.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Combe filia Olphie, que dicitur conversa in avem. Hoc non vult aliud dicere nisi quod, dum reperta esset in adulterio, fugit a privignis velut avis.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de Progne et Tereo et aliis, qui dicuntur conversi in aves, hoc est dicere quod propter peccata sua depulsi fuerunt a populo et fugerunt ut aves.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de Lampo converso in feram, hoc est quod unusquisque qui concubuit cum matre sicut ille est sicut fera, que non cognoscit in coytu matrem. Quod nichil aliud est dicere nisi quod similia attemptantes fiunt sicut fere, que non discernunt in coytu matrem ab aliis.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de Foco. Per Focum intelligo fatuum qui vult contendere cum Apolline idest cum sapiente. Sed convertitur in piscem, quia tacet sicut piscis, qui est animal taciturnum, et precipue in focam que est piscis tumidus. Hoc notat superbiam talium.
|
||
|
||
Decima nona est de Eumeli. Nam fuit quidam qui voluit cum filia concubere, quapropter rapta fuit sibi. Ideo dicitur conversa fuisse in avem.
|
||
|
||
Vigesima transmutatio est de Phineo et de Peripha et de nepte, qui dicuntur conversi in aves, hoc est quod fuerunt fugitivi in modum avium et sic omnes similes dicuntur aves.
|
||
|
||
Vigesima prima transmutatio est de Aconitis. Nam per Cerberum debemus intelligere curam terrenorum. Nam Cerberus est idem quod terra. Sed per spumam eius generari Aconita intelligo quod per anxietatem terrenorum generantur peccata, mortalia odia, inimicitie, guerre et omnes pestes. Sed per Herculem trahentem intelligo hominem virtuosum, qui pessundat et dissipat curas terrenorum.
|
||
|
||
Vigesima secunda transmutatio est de Medea, que voluit toxicare Theseum. Nam per Theseum intelligo hominem virtuosum. Per Medeam novercam intelligo malas personas, que odiunt virtuosos et decipere conantur, sed quando virtuosus homo cavet sibi ab illis dolis et permanet in virtutibus, tunc populus decantat eius laudes, quia habetur in magna fama.
|
||
|
||
Vigesima tertia transmutatio est de illa Sithoni muliere conversa in avem. Nam verum fuit quod Sithonis prodidit civitatem Minoi. Nam Minos promisit sibi aurum maximum et dedit sibi unam ianuam. Sed dum intrasset depulit eam tamquam proditricem et ideo dicitur conversa in avem, quia obfuit velut avis. Sed dicitur conversa in monedula, quia monedula est avis nigerrima que designat proditionem, nam proditores nigri sunt interni. Secus etiam propter aliud quia monedula habet hanc proprietatem, quod si invenit aurum furatur ipsum, et quia ista poposcerat aurum, ideo et cetera.
|
||
|
||
Vigesima quarta transmutatio est de formicis conversis in homines. Hoc debet sic intelligi. Nam in insula Etiopie sunt homines habentes proprietates formice. Nam formice in maxima quantitate pullulant, ita illi etiam sunt multum pullulantes forte propter ragionem, quia infiniti nascutur. Et sicut formice sunt parvule respectu aliorum animalium et nigre, ita illi sunt parvi et nigri. Similiter formice sunt valde laboriose, ita et illi. Nam probant philosophi quod formica sit fortius animal de toto mundo habitu respectu ad quantitatem, quia ipsa portat tantum plumbi quantum ipsa est, quod nullum animal de mondo facit. Et habet hanc proprietatem, quod si elongetur a spelunca sua ipsa statim sentit tramitem aliarum nec umquam deviat. Quod est mirum, cum ipsa sit ita depressa ita quod quodlibet granum deberet sibi videri mons. Et nota quod Mirmidon idest formica.
|
||
|
||
Vigesima quinta transmutatio est de bellua Themis et de cane Cephali conversis in saxa. Nam verum fuit quod bellua apparuit in illis partibus et quod multi canes venabantur eam. Sed inter alios, canis Cephali mirifice insequebatur eam. Tandem quod devenerunt super unum montem et de illo monte precipitati unus post alteram et confracti saxis. Ideo dicuntur conversi in saxa.
|
||
|
||
Prima transmutatio octavi libri est de rege Niso et Silla filia sua. Nam verum fuit quod Minos obsedit civitatem Nisi et quod filia sua prodidit patrem propter amorem. Sed per Sillam abstulisse capillum purpureum intelligo quod abscidit caput patris, in quo erat fiducia totius regni. Et quia hoc fuit magnum monstruum, ideo poete describunt ipsam conversam in alaudam et regem conversum in nisum. Et hoc pro tanto quia fugerunt extra civitatem. Sed in nisum precipue propter convenientiam nominis et propter superbiam et velocitatem illius avis, nam ipse superbus et astutus erat. Sed illa conversa est in alaudam pro tanto quia solum de nocte vadit, quemadmodum Silla post proditionem patris non audebat apparere, etiam quia Nisus nimis persequitur illam. Ideo ad denotandum quod pater debet persequi filias proditrices, ideo et cetera. Etiam quia habet cirrum in capite unde cirris dicitur, et pro tanto in ipsam dicitur conversa.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Minotauro. Nam Pasiphe uxor fuit Minois, qui habebat unum notarium nomine Taurum, cuius amore ipsa capta erat. Unde Dedalus construxit sibi vacam, hoc est quod in domo Dedali magistri lignaminis ipsa coivit cum eo, et gravida fuit. Sed Minos etiam illa die coivit cum ea et concepit ex utroque, unde peperit simul unum qui assimilabatur illi notario et alium qui assimilabatur Minoi. Unde dictum fuit quod peperit Minotaurum. Unde Minos volens hoc latere misit illum qui assimilabatur notario ad quamdam arcem ubi erat carcer, in quo reponebantur capti, et precipue illi de Athenis. Et pro tanto dicitur quod pascebat corpora hominum.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Adriana rapta a Baccho. Nam hoc verum fuit quod Dionisius Bacchus adinvenit eam et desponsavit. Sed quod mutaverit eam in signum celeste debes scire quod est quoddam signum stellarum in modum corone, unde appellatur corona. Quod signum Bacchus voluit appropriare uxori sue. Unde dictum conversa in ipsam.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Dedalo et Ycaro qui, dum essent capti a rege Minoe, iverunt et recesserunt per mare. Et hoc est quod dicitur quod iverunt cum aliis, quia cum remis et forte filius manebat super puppim et cecidit in mare.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Perdice. Nam Perdix fuit quidam homo qui erat optimi ingenii. Unde per Dedalum intelligo ingenium cuiuscumque. Iste ergo Perdix ex ingenio suo multa adinvenit. Unde factus est ita superbus ex ingenio quod cepit deviare, et factus est quidam ebriator et lecator in tantum, quod amisit ingenium suum et artes suas quas habebat. Et tandem precipitavit se de quadam arce, confidens ingenio suo. Et ideo dicitur conversus in perdicem tum propter convenientiam nominis, tum proprietate talis vocis. Nam homo cum deviat efficitur perdix, tum etiam propter proprietatem talis avis que volat semper iuxta terram.
|
||
|
||
Sexta transmutatio fuit de morte Meleagri. Nam dum interfecisset aprum et patruos suos propter unam meretricem, mater interfecit eum arte magica. Nam cum quodam torre accenso fecit artes magicas, ut possibile est, et consumpsit eum. Et pro tanto dicitur quod sic fatatum erat.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de sororibus Meleagri que converse fuerunt in volucres, hoc est quod propter dolorem fratris fugerunt extra civitatem.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de ninphis conversis in insulas. Nam ille ninphe, que mulieres erant, habitabant iuxta Acheloum fluvium et dum essent in littore fluvius crevit in tantum quod eas absorbuit et necuerunt. Sed devenerunt ad quasdam insulas et ibi sepulte fuerunt. Unde ille insule nominate sunt ab illis Echinades, quia forte ibi regnant Echinii idest Aricii, vel quia filie fuerant Echinii secundum fabulam.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Perimele. Nam per fluvium corrupisse eam intelligo quod aliquis corrupit eam in fluvio in aliqua navi. Unde pater eam submersit in aqua et devenit ad quamdam insulam, ubi sepulta fuit, et insula nomen accepit ab ea.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de Philemone et Baucide. Nam Philemon et Baucis fuerunt iustissimi et caritativi homines, unde omnes pauperes suscipiebant in domo sua. Unde per Iovem et Mercurium intelligo pauperes dei. Nam qui recipit unum pauperem in nomine dei recipit deum. Unde casa sua conversa est in templum, eo quod in fama fuit quemadmodum templa, vel quia edificatum fuit ab eis. Et ipsi conversi sunt in arbores propter duo: primo quia post mortem fama sua viruit quemadmodum virent arbores, etiam quia in illo templo erant due arbores scilicet quercus et tilia, a quibus ipsi denominati fuerunt post mortem.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Proteo. Nam per Proteum manentem in mari egiptiaco intelligo animum nostrum, qui manet in mari egiptiaco, quia in isto mundo qui plenus est amaritudine sicut mare. Sed per Proteum mutari in varias formas intelligo nostrum animum clausum in corpore et oppressum ab ipso mutari in diversas formas, eo quod omnes formas in se apprendit.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Mestre filia Erisictonis. Nam verum fuit quod Erisicton fuit homo ditissimus, sed propter superbiam suam cepit dissipare bona et ideo dicitur contempsisse Cererem. Similiter propter gulam suam consumpsit omnia, in tantum quod nichil habebat nisi filiam, sed illam postea vendidit pretio. Sed quod ipsa transmutata fuit in pastorem potest intelligi quod ipsa fugit in habitu pastorali et postmodum adhuc vendita fuit et forte cum equo iterum ad patrem rediit, et ideo dicitur conversa in equam. Aliquando fugiit currendo et ideo dicitur conversa in avem et sic de aliis.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Acheloo. Nam verum fuit quod Achelous est quidam fluvius in partibus Calidonie, qui tempore Herculis suffocabat omnes illas terras. Unde missum fuit per Herculem, qui omnia monstra domabat. Venit ergo Hercules et ipsum reduxit in alveum. Sed adhuc ipse cepit ire nunc istorsum nunc illorsum oblique in modum serpentis. Unde dicitur quod conversus est in serpentem, quapropter Hercules eum rectificavit. Cum autem Achelous divisisset se in duos ramos, iterum Hercules devicit eum, quia rectificavit. Sed postmodum conversus est in taurum, quia dum rectificasset eum cepit ire per duo loca. Unde duo cornua fecit in modum tauri, quapropter Hercules abstulit sibi unum cornu et reduxit in unum alveum per quem intrat mare et dicitur quod illud cornu datum est domine Copie, hoc est quod reducto ita illo fluvio illa terra fuit postmodum copiosa.
|
||
|
||
Prima allegoria est de Hercule et Iunone. Nam per Herculem intelligimus hominem virtuosum. Sed per Iunonem novercam intelligimus vitam activam. Nam tres sunt vite scilicet vita activa, que designatur nobis per Iunonem, que est dea regnorum; contemplativa, que designatur nobis per Dianam vel Palladem; et vita voluptuosa, que designatur nobis per Venerem. Modo vita activa dicitur esse noverca hominis virtuosi et parat sibi infinitos labores. Nam qui ponit delectationes suas in vita activa multos labores sustinet, sed homo virtuosus omnes illos superat.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Antheo et Hercule, quia de Busiride istoria fuit. Nam per Antheum possumus intelligere philosophum in istis terrenis. Sed per Herculem intelligimus philosophum in altioribus. Unde Hercules, disputans cum Antheo penes terram, in infimis non poterat Antheum vincere, sed postea cum elevavit de terra vicit eum. Vel aliter per Antheum natum terre intelligimus libidinem, que nascitur ex terra, quia ex carne nostra que terra est. Nam libido solvis carnis est vitium. Sed per Herculem intelligimus virtutem contra quam surgit libido. Sed virtuosus homo tunc separat se a terra et illam libidinem ellevat in altum et statim eam devicit.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Gerione. Nam Gerion fuit quidam tyrannus hiberus, qui habebat tria capita idest tria regna. Et quia multa armenta habebat, dicitur quod erat pastor.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Cerbero. Nam consuevit dici quod per Cerberum intelligimus terram, que est os inferni. Sed per tria capita intelligimus tres partes mundi scilicet Asiam, Africam et Europam et cetera. Sed aliter nunc dico quod per Cerberum qui habet tria capita intelligo ortum triplicis ire, de qua dicit Seneca quod est peius vitium aliis quod sic probat. Nam illud est peius vitium aliis quod corrumpit illud quo homo est homo. Sed ira est huius quia per iram corrumpitur ratio in homine per quam homo est homo. Sed per alia vitia non sic, quare ira est peior. Sed triplex est ira, nam quedam est in nobis a natura. Nam sunt aliqui qui semper irascuntur propter aliquod accidens existens in eis. Quedam est ira que in nobis causatur per aliquod nobis illatum, ut si aliquis offendat alium ex hoc irascitur contra illum. Quedam est ira que est in nobis a casu et a fortuna, sicut si unus amicus aliquando cum aliquo loquatur a casu propter aliqua verba irascuntur simul et ideo per Cerberum intelligimus hanc iram triplicem.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Tauro. Nam iste Taurus fuit ille qui concubuit cum Pasiphe et genuit Minotaurum, qui ita superbivit eo quod concubuerat cum regina, quod cepit ire per mare et factus est magnus predo. Et depredabatur omnes quos reperiebat. Unde Hercules ivit et interfecit eum.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de cerva quam devicit Hercules. Nam per cervam illam intelligo quandam civitatem in Elide regione que vocabatur Cerva, que edificata erat in figuram cerve, quia habebat duos colles in modum cornuum cerve et quia forte quando edificata fuit fuit edificata sub augurio cerve.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Arpiis, que Stimphalides dicuntur a fluvio, que stercorabant mensas Phinei, per quas intelligimus tres species avaritie, ut dictum fuit. Sed Hercules, dum ivisset illuc cum Iasone, devicit eas cum suis sagittis.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de leone, quem interfecit Hercules. Nam per Leonem intelligimus superbiam, sicut per Arpias avaritiam et per Cerberum iram. Unde sicut Hercules iram devicit et avaritiam, ita devicit superbiam. Unde notabiliter dictum fuit hic devitiis quom ortum habent.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Amazonibus que non conversantur cum hominibus, que erant ita superbe quod omnes homines devincebant.
|
||
|
||
Decima transmutatio fuit de pomis aureis. Nam Athlas fuit quidam maximus philosophus et astrologus, qui viguit magno tempore. Per poma aurea intelligo dogmata sua que ipse dabat. Sed Hercules fuit adhuc solemnior, unde cepit sibi poma aurea idest quod pretulit eum in ingenio et cepit destruere et contradicere dogmatibus suis.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Centauris, quod vicit Hercules. Nam per Centauros intelligo homines armatos ad equum. Nam ille qui primo vidit homines equites cogitavit ipsos esse unum corpus. Unde Centauros vocavit, qui secundum fabulam nati sunt ex Ysione et nube specie Iunonis, quia Ysion fuit primus qui adinvenit eos, eo quod erat captus amore Iunonis idest regnorum. Unde cum centum equitibus ibat superando omnia regna. Sed tandem superati sunt a Laphytis cum Hercule.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de apro. Nam per Herculem intelligo veritatem. Per per aprum intelligo iram que multum pugnat contra veritatem. Sed homo virtuosus eam devicit.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Ydra. Quidam dicunt quod per Ydram intelligimus unam questionem, quam sustinuit Hercules sub Athlante, que habebat septem capita idest septem dubia, quorum uno succiso nascebantur duo per replicationem. Vel aliter per Ydram intelligimus quoddam stagnum aquarum, nam Ydros enim grece, aqua latine dicitur. Sed istud stagnum occupabat multa arva unde multum nocebat. Ivit ergo Hercules ut consumaret illud, unde circumcirca posuit infinita ligna et imposuit ignem et desiccavit aquas.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de Diomede traco, qui interficiebat homines et dabat equis. Et hoc potuit esse quia forte expoliabat homines et ex substantia eorum pascebat equos.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Caco. Per Cacum intelligo demonem qui subvertit homines quos virtus acquisivit. Unde Hercules idest virtus strangulat illum ejecentem fumum de caverna idest de inferno ad quem ducit homines.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de leone nemeo, de quo dic sicut dicitur de alio leone, sed alia est de hoc quod substulit celum. Nam Hercules fuit quidam maximus philosophus qui multum instabat superioribus, unde dicebatur substinere celum, hoc est quod per scientiam suam ipse substinebat scentiam astrorum, que in celo sunt.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de camisia venenata que Herculem interfecit. Nam per Herculem intelligo virtuosum. Per Nessum intelligo sensum carnalem, qui dedit camisiam venenatam idest libidinem carnalem Deianire. Per Licam qui est nuntius carnis, scilicet per diabolum ipsi herculi idest virtuoso et ipsam induit, quia homines libidinosi sunt. Sed Hercules tendit ad superiora elevans spiritum ad alta et dimittit carnem consumi. Et nota quod per Licam tu potes intelligere gulam, que est latrix veneni, que mittitur a Deianira idest a carne et hoc dico decipiente Nesso idest sensu carnali.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de Galantide conversa in mustellam. Nam Galantis fuit quedam femina que sciebat optime ministrare parientibus, unde omnes eam volebant. Et si non poterant parere, ipsa sciebat dicere incantationes tales quod statim pariebant. Unde eam vocavit Alcmena cum parere non posset. Et quia ipsa cum ore suo faciebat alias parere ideo etc. Et propter convenientiam vocabuli, quia in greco Galantis tantum valet quam mustella in latino. Similiter propter flavedinem mustelle et agilitatem.
|
||
|
||
Decima nona transmutatio est de Lotho conversa in arborem. Nam fuit quedam mulier nomine Lothos que cepit fugere veretrum Priapi. Hoc est quia cepit respuere omnes homines et castitatem observare. Et ideo dicitur conversa in arborem, quia fama eius viruit quemadmodum arbor viret. Sed in talem arborem, quia communicabat nomine illius arboris.
|
||
|
||
Vigesima transmutatio est de Driope, que etiam fuit conversa in eandem arborem. Nam illa Driope habebat unum filium. Et dum iret sub illa arbore cepit unum ramum et statim stillavit liquor in modum sanguinis. Unde cogitavit quod esset sanguis et quod illa Lothos, de qua dictum est, esset in illa arbore. Ideo ad similitudinem illius Driope petivit omnes amicos et respuit maritum et devovit castitatem. Et ideo dicitur conversa in arborem, quia eius fama viruit, et in eandem quia ad similitudinem et exemplum illius Lothos hoc fecit.
|
||
|
||
Vigesima prima transmutatio est de Iolao filio Herculis, qui mutatus fuit de sene in iuvenem et debet intelligi quod aliquis mutatus de sene in iuvenem vel de iuvene in senem. Quo ad mores, sicut videmus sepe fieri quod isti barones dum sunt senes videntur lascivire ac si essent iuvenes ut obliviscantur senectutis. Ut puta in vestibus et in aliis huiusmodi. Similiter sicut videmus quod aliqui iuvenes dum promoventur ad aliquam dignitatem, ipsi demostrant se maturos in moribus ac si essent senes, sicut fuit de Octaviano. Unde per Heben que iuvenem fecit Iolaum intelligo moralem habitum, qui habetur ex vita activa. Et ideo dicitur quod fuit filia Iunonis, per quam intelligimus vitam activam. Et ideo de Iolao et filiis Phebea regi, qui etiam mutati fuerunt, dictum est sic. Vel aliter per Eben intelligo filiam Iunonis idest ethicam, que est moralis philosophya, in qua student isti regentes, sed ipsa est desponsata Herculi idest virtuti. Ista autem Hebes, desponsata virtuti que erat in Iolao, facit eum apparere iuvenem de sene.
|
||
|
||
Vigesima secunda transmutatio est de Cimera. Nam per Cimeram, qui est mons quidam, intelligo meretricem que in principio est superba et fastigians quemadmodum lea. Sed in medio dum tu cois cum ea est sicut ircus idest quod fetet quemadmodum ircus. Sed in fine est sicut ydra que te venenat, quia spoliat te denariis. Sed dicitur fabulose quod Bellorofon voluit superare hoc monstrum, per hunc debemus intelligere sapientem. Sed Pallas idest sapientia sua prestitit sibi Pegaseum equum volantem idest mentem ad celestia volantem, cum qua superavit hoc monstrum.
|
||
|
||
Vigesima tertia transmutatio est de Biblide conversa in fontem. Nam verum fuit quod Biblis dilexit fratrem Caunum et insecuta est eum per totum mundum. Sed tandem devenit ad quandam arborem que pendebat super uno fonte, et propter dolorem suspendit se ad illam arborem et per putredinem paulatine stillavit in illum fontem. Quapropter fons ille denominatus est Biblis a nomine illius et ideo dicitur fabulose quod conversa est in fontem.
|
||
|
||
Vigesima quarta et ultima transmutatio est de Yphide conversa de femina in masculum. Nam Yphis fuit quidam iuvenis qui, dum esset XIIII annorum vel pauciorum, patiebatur se supponi ab aliis, unde sicut mulier erat. Sed post XIIII annos sensit venerem in se ipso et noluit amplius supponi, sed supponere, et accepit uxorem.
|
||
|
||
Prima transmutatio est de Orpheo. Orpheus sapientissimus homo fuit et eloquentissimus. Et ideo dicitur filium Apollinis dei sapientie et Caliopes muse eloquentie. Iste accepit Euridicem uxorem. Euridices idest profunda diiudicatio, quam desponsavit Orpheus, quia profunde diiudicabat. Sed dum ista profunda diiudicatio iret vagando per prata idest dum delectaretur in mundanis et Aristeus idest mens divina ab aristos et theos, quod est deus, insequeretur eum, tunc serpens idest diabolus momordit eam et occidit idest quod diabolus traxit eum de bona via. Sed Orpheus, videns se amisisse profundam mentem, cepit rogare deum humiliter et reddita est sibi sub hac lege ne retrospiceret idest ne dimitteret se temptari. Sed fregit legem et ideo adhuc rapta est, quapropter Orpheus dimittens inferos idest temptatores reversus est ad Deum et cepit spernere mulieres, dans animam suam Deo. Et cepit amare viros idest viriliter agere unde mortuus est mundo. Nam tales moriuntur mundo et sic rehabuit Euridicem.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de quodam converso in saxum. Nam dicitur quod Hercules attraxit Cerberum de inferno. Hercules fuit quidam maximus philosophus, qui traxit Cerberum idest determinavit de triplici manerie ire scilicet nate, causate et fortuite, ut homines sibi caverent. Quod cum videret unus philosophus in tantum obstupuit quod nunquam voluit de illa materia tangere tantum subtiliter, determinaverat Hercules. Et ideo dicitur conversus in saxum.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Oleno et Lethea conversis in saxa. Nam isti fuerunt coniuges et collaudabant se. Ideo reputabant se meliores et iustiores omnibus aliis vicinis. Unde unus favebat alii in presumptione sua. Unde dicuntur conversi in saxa propter talem presumptionem.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Athi converso in pinum. Nam per dominam Cererem hic intelligo gloriam, que est frequens fama cum laude. Per Athim intelligo iuvenem in florem iuventutis. Quando ergo iuvenis cavet sibi a luxuria, tunc dicitur amari a gloria, quia gloriosus est. Sed per Sagarim ninpham cuius amore captus est intelligo molitiem carnis que aliquando facit iuvenem deviare. Sed tunc venit gloria et detruncat illam molitiem, que truncata convertitur Athis in pinum quia ascendit in altum gloria sua sicut pinus et viret sicut pinus, unde detruncavit sibi testiculos et genitalia.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Ciparisso in cipressum converso. Nam Ciparissus fuit iuvenis bone indolis, unde diligebatur ab Apolline idest a sapientibus, quia sperabant de ipso bonum. Sed accidit casus quod habebat unum cervum quem diligebat et interfecit eum ignare. Quo interfecto statuit mori. Unde suspendit se ad unam cipressum et sic arbor accepit nomen ab eo. Nam cipressus in greco idem quod cipressus. Et si tu diceres quare poeta describit mortem istius et non multorum aliorum, ratio est quia ex morte huius resultabat nomen eternum illius arboris. Unde poete solum describunt actiones que sunt notabilia et miranda.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Ganimede converso in signum quod est Aquarius. Ista mutatio posset ad bonum reduci. Sed quia Augustinus dicit ad litteram de hoc in libro De Civitate Dei, ideo ne videar dicere contra eum, dico sicut ipse. Dicit enim quod Iupiter fuit rex crentensis, qui captus erat amore Ganimedis filii Trois. Ivit ergo circa civitatem in qua erat cum exercitu et cum aquilis depictis. Ideo dicitur conversus in aquilam et rapuit eum vi et convertit eum ad malos usus. Unde Augustinus appellat eum stupratorem puerorum, ut increpet adorantes tales deos et fecit ipsum servitorem sciphi ut delectaretur in eo.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Iacinto in florem converso. Nam Iacintus fuit quidam iuvenis bone indolis et ideo diligebatur ab Apolline idest a sapientibus. Sed accidit quod ludendo mortuus est. Sed dicitur conversus in florem Iacintum, quia assimilabatur ei in colore purpureo, etiam propter litteras insculptas in illo flore scilicet. quod est prima sillaba sui nominis.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Cerastis qui mutati fuerunt in tauros. Nam ceros grece est cornu latine. Isti autem fuerunt pessimi in tantum quod sacrificabant de sanguine humano suis ydolis. Sed domina Venus que hic accipitur pro iure nature mutavit eos in tauros, quia facti sunt feri ut tauri.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de filiabus Propeti que converse fuerunt in vacas deinde in silices. Nam ille in principio ceperunt spernere Venerem et despicere utentes ea. Sed tandem dum gustassent dulcedinem libidinis facte sunt publice meretrices et pro tanto dicuntur converse in vacas. Sed tandem expulso pudore ostendebant genitalia. Ideo dicuntur converse in silices, quia erant immobiles et dure quemadmodum silices, quia sanguis faciei induruerat.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de statua eburnea Pigmalionis conversa in unam feminam. Dicunt quidam quod ille despiciebat omnes feminas propter turpitudinem. Unde fecit unam statuam eburneam femineam, cum qua cepit dormire et ita spermatizabat in ea ac si esset femina. Unde dicitur conversa in feminam. Sed quia littera Ovidii reclamat, eo quod dicit expresse quod genuit ex illa Epaphum, ideo dicamus aliter, quod Pigmalion habebat quandam uxorem pulcerrimam ut ebur. Sed erat immobilis et sine blanditiis et nesciebat operari sicut alie in coytu et ideo dicebatur statua esse. Sed Pigmalion rogavit deam Venerem ut converteret eam. Hoc est quod per consuetudinem coeundi ipsa didicit se plicare et blandiri sicut alie. Et ideo dicitur conversa de statua in feminam.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de Mirra conversa in arborem sui nominis. Nam verum fuit quod Mirra iacuit cum patre per modum contentum in fabula. Quod dum pater scivisset, voluit eam interficere, sed illa recessit. Et cum iam esset in tempore partus, se suspendit ad quandam arborem que vocata est mirra propter istam. Sed dum esset suspensa, quedam mulier vidit quod erat pregnans, eam scindit per medium et filium attraxit, qui vocatus fuit Adonis. Sed Fulgentius allegorizat eam naturaliter, dicens quod Mirra est quedam arbor in Arabia, cuius pater est sol. Nam sol generat omnia. Multo ergo fortius generat plantas. Et dicitur precipue Mirra filia solis, quia ex beneficio solis magis nascitur in una parte quam in alia. Et dicitur iacere cum patre, quia sol in vere ingravidat eam quodam succo, deinde in estate desiccat ita eam quod scinditur cortex et stilat quoddam gummi, quod vocatur adonis. Adon enim grece idest suavitas latine. Sed domina Venus capitur amore eius, quia ex isto adone quod latine dicitur mirra fit quedam confectio que concitat hominem ad venerem. Et introducit Fulgentius Petronium expertum fuisse hoc, qui etiam scripsit super hoc libro.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Ypomane et Athalanta conversis in leones. Nam Athalanta fuit pulcerrima et verum est quod spernebat coniugem propter castitatem suam. Sed quod illi qui vincebantur amputarentur caput, hoc debet intelligi quod multi petebant eam, sed quia spernebat omnes videbatur sibi quod perderent caput. Tandem venit Ypomanes, qui vicit eam cum tribus pomis aureis, que dederat sibi Venus, hoc est cum tribus gratiis quas habebat que venerem inducunt scilicet eloquentia, pulchritudo et nobilitas. Sed quod coyrent in templo Cibeles hoc fuit verum et pro tanto dicuntur conversi in leones, quod feri fuerunt reputati sicut leones.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de Adoni converso in florem. Nam Adonis erat quidam luxuriosus et ideo dicitur quod diligebatur a dea Venere. Sed volens Venerem evitare fatigabat se immensis laboribus. Et tandem dicitur quod Venus convertit eum in florem caducum, hoc est quod dulcedo Veneris est sicut quidam flos caducus, quia parum durat illa dulcedo. Et fecit dolorem mortis eius haberi in memoria omni anno, hoc est quod peccatum Veneris et contritio eius deberet haberi omni anno.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de sociabus Proserpine conversis in mentas, nam per Proserpinam intelligo humorem lune qui magis deposcitur a quibusdam herbis quam ab aliis. Et ille que magis appetunt eum dicuntur magis redolere. Per socias ergo Proserpine intelligo herbas que multum appetunt humorem lune et tales dicuntur converti in mentas, quia sunt herbe olentes.
|
||
|
||
Prima allegoria undecimi libri est de serpente converso in saxum. Nam per serpentem intelligo invidiosum sapientibus. Per caput Orphei intelligo hominem bone fame. Vult ergo serpens devorare caput Orphei idest vult revocare bonam famam. Sed tandem obmutescit, quia bona fama prevalet invidie, et ideo dicitur converti in saxum.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de mulieribus que Orpheum interfecerunt conversis in arbores. Nam per Orpheum intelligo virtuosum. Sed per Euridicem uxorem intelligo profundam mentem, quam amisit aliquantulum per aliquam punitionem peccati. Sed ut possit eam invenire despicit mulieres idest muliebriter viventes et sequitur viros idest virtuosos, et ideo dicitur mortuus ab eis idest mortuus eis, sicut homo dicitur mortuus mundo quando non agit mundana. Tunc invenit Euridicem idest mentem profundam. Et ille dicuntur converti in silvas idest in varios errores.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Mida, qui omnia convertebat in aurum. Nam per Midam intelligo avarum, qui convertit omnia in aurum, idest quod per usuras et rapinas omnia convertit in aurum. Et ideo dicitur non posse comedere, quia isti avari comedunt parum comedunt. Sed per ipsum lavare se in Patolum et spernere omnes divitias intelligo quod si avarus laverit se in fonte pietatis efficitur largus et distribuit sua pauperibus.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de auribus Mide conversis in auricolas asininas. Nam per Apollinem intelligo sapientem. Per Pan intelligo aliquem sophistam qui vult contendere cum Apolline. Sed devincitur iudicio sapientum. Sed per Midam qui iudicabat Pan melius cantasse quam Apollo intelligo hominem qui solum considerat voces et non medullam intrinsecam. Et talis dicitur ob audire, quemadmodum asinus. Et ideo habet fabula quod aures sue converse sunt in auriculas asininas.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de edificatione Troie. Nam Laumedon dicitur invocasse Neptunum et Apollinem, hoc est proprietatem marinam et proprietatem menium. Sed propter suam avaritiam noluit dare aurum quod spoponderat Neptuno, hoc est quod noluit expendere denarios in custodia maris. Neptunus idest mare indignatus est et immisit aquas, hoc est quod per mare multi aggressi fuerunt eum et perdidit dominium maris. Et quod plus data est ad devorandum belluis marinis idest quod per mare accipiebant terram sive civitatem. Sed tunc petivit Herculem in subsidium idest fortes milites. Sed Hercules petivit equos. Ille tunc propter avaritiam denegavit et ideo civitatem amisit.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Peleo et Tetide variante se in varias formas. Nam Peleus fuit filius Eaci regis. Iste voluit violare Tetim deam maris idest voluit dominium maris habere. Sed Tetis variabat se nunc in arborem, nunc in avem, nunc in tigridem, idest quod mare se variabat, quia nunc erat procelosum propter ventos, nunc montuosum, nunc asperum ut tigris. Et sic ab ea Peleus est devictus. Sed alias ipse cum navibus valde bene ordinatis intravit mare et tandem dominus fuit. Tamen in mari dicitur filium genuisse scilicet Achillem, qui patri prevaluit.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Dedalione fratre Ceicis converso in accipitrem, cuius allegoria istorialis est talis. Nam verum fuit quod iste habuit unam filiam pulcerrimam, que mortua est. Pro cuius morte fuit passus tantum dolorem quod recessit de terra et factus est predo. Et quia accipitres vivunt ex rapina, ideo datus est locus fabule quod sit conversus in accipitrem. Sed allegoria moralis hec est. Nam iste Dedalion fuit maximus philosophus, qui dicitur conversus in accipitrem propter ingenium suum intensum. Nam accipiter est animal valde solers et providum. Qui philosophus ex ingenio suo parit sibi filiam, quia gloriam maximam et honorem. Sed ista filia dicit se sapientiorem Diana vel pulcriorem, quapropter Diana abscidit linguam. Hoc est quod aliquando homo propter sapientiam et eloquentiam iactat se et quia hoc est contra mores et ideo dicitur abscindi linguam. Sed quod cum ipsa coiverit Mercurius et Apollo idest quod in ipso erat eloquentia et sapientia. Per filios natos ex ea intelligo proprietates sapientie et eloquentie, que ex ipsis consequuntur.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Ceice et Alcione conversis in aves, que alciones nominantur. Nam verum fuit quod Ceix fuit rex qui submersus fuit in mari eundo per mare quapropter uxor sua dolore mortua est. Sed quod sint conversi in aves tales est propter convenientiam nominis et propter proprietatem avium illarum, que semper manent in littore maris et faciunt vocem multum querulam, quemadmodum isti faciebant dum moriebantur. Et pro tanto datus est locus fabule quod conversi sunt in aves tales.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Esaco filio regis Priami in mergum converso, cuius allegoria est. Nam Esacus raptus amore designat nobis hominem luxuriosum luxuria gule vel coitus. Iste talis dicitur se submersisse in mari hoc est in Venere, que est sicut quoddam mare periculosum. Et quia Venus dicitur nata in mari pro tanto dicitur converti in mergum propter proprietates eius, quia mergus est macer, ita homines capti amore sunt macri, etiam quia tota die se submergit in mari quemadmodum homo libidinosus se submergit in libidine.
|
||
|
||
Prima transmutatio duodecimi libri est de serpente converso in saxum. Nam dicitur quod apparuit serpens comedens novem aves idest consumens novem annos circa Troiam. Per hunc serpentem intelligo fatalem dispositionem. Nam fatatum erat a deo quod in X° anno Troia caperetur. Et quia fatum immutabile est quemadmodum saxum, ideo dicitur serpens converti in saxum.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Cigno converso in avem sui nominis. Nam iste Cignus erat quidam rex qui dominabatur mari, ideo dicebatur filius Neptuni qui est deus maris. Et venit in adiutorium troianorum, ut habent istorie. Et magnam stragem dabat grecis, quapropter Achilles aggressus est eum. Sed de eo non poterat incidere hoc est quod fortissimus erat. Sed tandem Achilles insequens eum et ipso fugiente submersit eum in quodam lacu. Et quia ipse nominabatur Cignus et etiam quia cignus est avis aquatica, ideo habet fabula quod conversus est in cignum.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Ceneo converso de femina in masculum, postea in avem fenicem. Nam Ceneus fuit pulcerrimus puer qui, dum iret per littus maris, unus nauta marinus supposuit eum et quia hoc est proprium mulierum, ideo dicebatur femina, quam defloraverat Neptunus. Sed postmodum dum fuit magnus numquam dimisit se occurrere in illo peccato et ideo dicitur conversus in masculum. Sed quod haberet hanc proprietatem scilicet quod esset invincibilis, hoc est dicere quod fuit probissimum in bello, sicut apparuit in bello centaurorum. Sed quod sic conversus in fenicem post mortem, hoc est quod post mortem habita fuit fama specialis quemadmodum unica est fenix, vel propter proprietatem fenicis que volat in altum, sicut fama sua volavit in altum.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Periclimeno in avem converso. Nam Periclimenus fuit quidam rex, quem aggressus est Hercules, qui habebat a Neptuno quod trasmutabat se in varias formas, hoc est quod habebat proprietatem multorum animalium. Sed tandem conversus est in aquilam, hoc est quod propter insecutionem Herculis ipse fugit in altum sicut aquila super unam turrim, et ibi Hercules sagittavit eum.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Achille converso in cinerem. Nam Achilles occisus fuit a Paride, ut dictum est in summa textus, qui talis et tantus combustus fuit. Et conversus in cinerem paucum ad ostendendum quod vita huius mundi nichil est et nostrum corpus est sicut cinis. Sed fama eius semper erit, propter quod apparet quod quam bona opera et bona fama numquam pereunt, quemadmodum perit corpus. Unde dictum est.
|
||
|
||
Prima transmutatio tertii decimi est de Aiace converso in iacinctum. Nam verum fuit quod Aiax interfecit se propter nequitiam et iram quam habuit de armis Achillis. Sed dicitur conversus in florem ad ostendendum quod gloria militie huius mundi vanescit quemadmodum flos. Sed magis in Iacinctum, quia in illo flore est descripta littera querele scilicet ia vel ai, que etiam convenit nomini ipsius Aiacis.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Ecuba conversa in canem. Nam Ecuba fuit uxor regis Priami et dum Troia esset destructa et filii Priami omnes essent mortui devenit ad regem Polimestorem, qui Polidorum eius filium interfecerat. Et effodit sibi lumina, quapropter ipsa fuit lapidata et dilacerata in modum canis.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de favillis corporis Menonis filii Aurore in menonides. Nam dicitur quod Menon fuit filius Aurore, pro tanto quia regnabat in Ethiopia orientali, ubi prius apparet Aurora. Et verum est quod ivit in exercitum ut iuvaret troianos et mortuus fuit ab Achille et combustus. Sed quod faville sint converse in volucres, dicit Plinius De naturalibus quod sunt quedam volucres que habent hanc proprietatem, quod si vident ignem in tantum eum affectant quod preliantur donec proiiciunt se in ignem et comburuntur et postmodum ex favillis suis adhuc renascuntur sicut facit fenix. Et forte quando Menon comburebatur, ille volucres proiecerunt se in rogum et postmodum ex favillis renate sunt, et ideo dictum fuit quod nate erant ex Menone. Sed quod omni anno vadant ad sepulcrum Menonis dicit Augustinus quod hoc est paganum, sed quod Aurora defleat non est propter aliud nisi quod de mane terra balneatur propter rorem. Ideo datur locus fabule quod ipsa plorat filium.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de filiabus Anii regis in columbas. Nam verum fuit quod Anius habuit quatuor filias. Sed quod haberent hanc proprietatem, scilicet quod omnia que ipse tangebant converterentur in fruges, vinum et oleum, debet intelligi quod ipse erant cupide habendi ista. Unde omnes denarii quod habebant impendebant in agris, unde facte sunt ditissime agrorum, quod cum scivisset Agamenon coegit eas ut pascerent exercitum. Unde facte sunt pauperes, quapropter fugerunt. Et ideo dicit fabula quod converse sunt in volucres. Sed quod in columbas magis quam in alias ratio est quia columbe sunt aves nimis luxuriose, et ideo iste per meretricium ceperunt prostituere pauperiem suam. Ideo dicuntur converse in columbas.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de favillis filiarum Orionis in iuvenes duos, qui Coroni sunt dicti, quod sic debet intelligi. Nam verum fuit quod filie Oronis voluerunt immolari pro populo. Et dum immolate essent, ordinatum fuit quod ibi fierent ludi funebres apud rogum scilicet quod pugiles astiluderent, sicut factum fuit Hectori, Anchise et aliis probissimis. Dum ergo ita fierent ludi, duo iuvenes inter alios obtinuerunt, et ideo secundum consuetudinem coronati sunt et pro tanto Coroni vocati sunt. Et quia denominationem habuerunt ab istis mulieribus, ideo datus est locus fabule quod sint nati ex favillis corporum suorum et pro tanto dictum est.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Galathea, Poliphemo et Achide. Nam Galathea idem est quod candida deitas. Nam Galathos grece idest album vel candidum latine. Inde Galli dicti sunt quia albi. Inde Galassia idest via alba lactea que est in celo. Sed theos idest deus, inde Galathea candida deitas. Sed Poliphemus idest plurima corruptio a poli quod est pluralitas et phemos quod est corruptio, inde femina quia plurimum corrupta. Sed Achis idem est quod cura, inde Achates idest curiosi. Et inde monachus a monos quod est unum et Achis cura idest cura unius. Igitur Poliphemus amat Galatheam idest quod plurima corruptio impugnat pudicitiam, que dicitur candida deitas. Sed illa candida deitas spernit corruptionem et amat Achim idest curas, ut evitet libidinem. Sed Poliphemus obruit Achim et convertit in fluvium, idest quod corruptio aliquando aufert curas a pudicitia et possit inferre libidinem. Et tunc fugiunt cure in modum fluvii.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de Glauco converso in deum marinum. Volunt quidam dicere quod verum fuit quod dum piscaretur ipse, comedit de quadam herba que habuit illam proprietatem, quod fecit illum submergere in mare. Et quia illud mare denominatum est ab ipso, ideo dictum est quod conversus sit in deum maris. Sed moraliter intelligendum est aliter. Nam Glaucus designat nobis hominem luxuriosum, ut patebit in sequenti allegoria, qui dicitur submergi in mare et converti in piscem, quia per luxuriam homo fluit et natat quemadmodum piscis. Ideo dicitur quod Venus nata fuit in mari et equitat pisces.
|
||
|
||
Prima allegoria quarti decimi libri est de Glauco, Silla et Circe. Nam Glaucus idem est quod luscus vel cecus, et dicitur filius Antedonis, nam Antedon idest spectans in obliquum. Silla vero idest confusio, unde dicitur in poetria. Sed Circes idest manuum operatio. Glaucus igitur amat Sillam idest cecus amator amat confusionem libidinis, sed despicit Circem idest operationem manuum. Circes igitur convertit inguina Sille in ora canina, quia sicut canes sunt voraces, in tantum quod numquam satiantur, immo revertuntur super id quod vomunt, ita femina libidinosa dicitur vorare cuncta. Sed tandem convertitur in saxum navifragum, quia amor meretricis est sicut quoddam naufragium.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de hominibus in simias. Nam in quibusdam partibus Grece sunt quedam generationes hominum fallacium et periurorum, qui dicuntur esse conversi a summo Iove in simias. Hoc est quod nec ipsi nec sui pares sunt appellandi homines sed simie.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de Sibilla. Nam Sibilla non est nomen proprium, sed est nomen officiale sicut poeta. Nam Sibilla idest divinator vel divinatrix, unde quecumque erat divinatrix dicebatur Sibilla. Sed quod vixerit mille annis debet intelligi quod in mille annis fuerunt reperte X Sibille idest divinatrices. Sed quod fuerit dilecta ab Apolline debet intelligi sic, quod Apollo est deus divinationis et claritatis, ideo quicumque dicebatur a poetis dilecta ab Apolline.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Poliphemo quem excecavit Ulixes. Nam hic Poliphemus idem est quod prudens solum quoad mundum, sicut sunt superbi ex luxuria magna, et ideo dicitur habere unum solum oculum, quia solum respicit mundana ille qui superbit per luxuriam. Sed Ulixes idem est quod sapiens omnium. Nam dicitur ab olon quod est totum, unde olor idest cignus, quia totus albus et xenos quod est sensus, inde omnium sapiens scilicet mundanorum et celestium. Vel dicitur ab olon quod est totum et xenos quod est peregrinus, quasi omnium peregrinus. Iste igitur cecat Poliphemum quia reprehendit vitia et commendat virtutes. Et sic ulciscitur illos quos Poliphemus detrahit, quia retrahit eos a vitiis illius Poliphemi commendando sibi virtutes.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de ventis inclusis in corio datis Ulixi ab Eolo. Nam Eolus pro tanto dicitur rex ventorum, quia ipse fuit quidam rex in partibus Sicilie ubi plurimum regnant venti. Sed quod coerceret ipsos potest esse hoc modo, quia ipse didicit veneficia magica, per que ipse inducebat ventos et eos coercebat. Unde cum quibusdam incantationibus ipse constrinxit ventos in corio, quod ipse dedit Ulixi.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Antiphate. Nam dicitur quod Ulixes misit ambaxiatores ad Antiphatem, quos Antiphates comedit. Nam Antiphates fuit quidam tyrannus, qui omnes forenses depredabatur et sic vorabat omnia sua. Et ideo dicebatur comedere homines, quia omnia eorum bona comedebat. Sic fecit de sociis Ulixis.
|
||
|
||
Septima transmutatio est de sociis Ulixis conversis a Circe. Hanc conversionem poete diversimode allegorizant. Nam videtur dicere Horatius quod Circes fuit quedam meretrix pulcerrima, amore cuius omnes desensabantur. Et ideo dicebatur filia Solis, cuius radii desensant visum nostrum. Ista autem alliciebat homines et exspoliabat bonis suis, dans eis concubitum, et ideo dicebatur convertere eos in sues. Nam secundum quod dicit Boetium, qui vivit more alicuius bestie convertitur in illam. Unde qui nimis iracundus est dicitur converti in leonem, qui nimis timidus vertitur in cervum, qui nimis voluptuosus est vertitur in suem, sicut conversi fuerunt socii Ulixis. Sed Ulixes qui habetur pro sapiente, videns socios conversos, accepit florem Mercurialem idest eloquentiam, qui dicitur caduceus idest faciens lites cadere, et bene flos dicitur ipsa eloquentia, quia floret et quia per se accepta idest sine sapientia corruit sicut flos. Sed accepto ense idest acumine rationis et sapientie, cum ipsa eloquentia deterruit Circem et liberavit suos socios. Sed Boetius videtur intelligere hanc mutationem corporalem esse quod apparet in quarto, cum ipse probat quod mutatio animalis plus noceat quam mutatio corporalis solum, sicut fuit mutatio sociorum Ulixis et hoc ipse prosequitur in carminibus. Et bene est possibilis talis mutatio corporum et quo ad obiectum et etiam quo ad radios visuales. Quo ad obiectum est possibile per virtutem herbarum. Nam ex succo quarundam herbarum cum incantationibus superponitis transmutantur membra hominum, sicut faciunt isti pulcrones, quia ostendunt se infirmos ut lucrentur. Et ita faciebat Circe. Est etiam possibile quo ad visum, quia magici cum diabolicis illusionibus faciunt apparere hominem capram. Licet non sit sicut fecit quidam cuidam Cardinali, qui fecit apparere in yeme uvas pulcerrimas et dixit circumstantibus ut inciderent cum gladiis. Sed ablatis illusionibus invenerunt se habere cultellos super genitalibus. Et ita faciebat Circes, quia cum suis incantationibus faciebat homines apparere sues et etiam cum herbis suis aliquo modo eos transmutabat.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Pico a Circe in avem converso. Volunt quidam dicere quod conversus est in avem picum propter superbiam sue forme, eo quod habet mores pici. Tamen aliter potest intelligi. Nam verum fuit quod Picus rex dilectus fuit a Circe, que erat magistra magice artis et auguriorum. Unde Picus voluit adiscere ab ea scire facere auguria. Sed quia maximus venator erat, voluit adiscere facere auguria per aves et per avem picum precipue, et didicit. Unde semper cum iret venatum faciebat auguria per avem picum, ut sciret quid futurum esset sibi in venatione. Et ideo dicitur quod conversus est in picum per Circem.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de comitibus Pici qui conversi fuerunt a Circe in varia monstra ferarum. Nam, dum ipsi vidissent regem scire ita bene augurari, voluerunt etiam adiscere a Circe augurari. Unde aliqui didicerunt auguriari per unum modum, alii per alium modum, et ideo dicuntur conversi in varia monstra ferarum, secundum quod auguriabantur per varia monstra.
|
||
|
||
Decima transmutatio est de canente uxore Pici conversa in auras. Nam quidam volunt dicere quod ipsa submersit se in Tiberi et ideo vocatus fuit ille locus canens. Sed hoc ego non affirmo. Primo quia auctor non facit mentionem de Tiberi, sed solum de ripa, etiam quia sic non haberet ordinem ad supradicta. Dico ergo quod ista optime canebat et ideo vocabatur Canens et manebat in ripa Tiberis et pro tanto ille locus vocabatur Canens ab ea. Sed quod sit conversa in auras intelligo quia vox cantantis non potest teneri nec habere ex voce tali preter delectationem nisi aura. Ideo dicitur conversa in auram.
|
||
|
||
Undecima transmutatio est de sociis Diomedis conversis in aves a Venere. Nam quod Venus esset inimica Diomedis et persequeretur eum hoc non est nisi quod ipse caste vivebat. Sed socii videntes ipsum odiosum Veneri eum reliquerunt in mari et dati libidini facti sunt profugi. Unde ceperunt ire de portu in portum cum meretricibus. Unde datur locus fabule quod sint conversi in aves a Venere.
|
||
|
||
Duodecima transmutatio est de Apulo pastore reprehendente vel obiurgante ninphas, qui conversus est in oleastrum. Nam per ipsum intelligimus garrulum et sussurratorem qui tota die obiurgat ninphas idest bonas personas blasfemando eas, et sic verba amara proferebat. Talis autem assimilatur oleastro idest olive silvestri, que nullum fructum producit, et si producat producit baccas amarissimas et habet folia amarissima. Et ideo datus est locus fabule quod sit conversus in oleastrum.
|
||
|
||
Tertia decima transmutatio est de navibus Enee conversis in ninphas. Istoriale fuit quod, dum Eneas inciperet bellum contra Turnum, ipse ivit ad Evandrum pro auxilio. Interim Turnus Troiam novam quam Eneas condiderat in Ytalia obsedit. Sed cum non posset habere civitatem, voluit incendere navilium Enee super quo venerat Eneas. Sed intrinseci habito consilio a domina Cibele, que dabat consilia, submerserunt in aquas sic quod ignis non potuit nocere. Unde datur locus fabule quod converse sunt in ninphas.
|
||
|
||
Quarta decima transmutatio est de navi Alcionis conversa in saxum. Nam dum Alcion iret per mare, qui fuit quidam grecus, incidit in quoddam saxum, quod fecit navem submergi, ita quod navis abscondita est sub saxo. Et quia solum saxum repertum est, ideo dicitur conversa in saxum.
|
||
|
||
Quinta decima transmutatio est de Ardea civitate Turni conversa in avem sui nominis. Nam verum fuit quod Eneas dum debellasset Turnum et interfecisset, ivit ad civitatem Ardeam et eam combussit. Sed quia prius edificata fuerat sub auspicio volucris Ardee, ideo in combustione civitatis illa volucris ibi apparuit. Et postmodum in illo loco ceperunt habitare ille volucres et pro tanto datur locus fabule, tum propter hoc quod dictum est, tum propter convenientiam nominis, tum propter querulam vocem quam faciunt, quod conversa sit in volucrem.
|
||
|
||
Sexta decima transmutatio est de Enea deificato. Nam istoriale est quod, cum Eneas transiret per Numicum fluvium, submersus est ibi et nunquam fuit repertus. Et quia sui comites nunquam repperierunt eum, dixerunt quod erat deificatus. Et ideo gentes que ex ipso descenderunt sicut romani ipsum adorabant pro deo et vocabant eum indiges. Nam indiges idest ex inde geniti, nam romani geniti erant ex eo, vel indiges idest in deis agens vel indiges idest nullo egens. Et ideo datur locus fabule quod Numicus exuit ipsum mortalitate et deificavit eum, quid homo qui moritur exuitur mortalitate et remanet sola anima que est similis deo, eo quod rationalis et immortalis est, unde pro meliori cuiuscumque hominis mortalis est mori, quia deificatur. Unde legitur quod quidam ivit ad Iovem et petivit ab eo quod sibi tribueret aliquod munus quod esset pro meliori mortalitatis sue, quod cum petivisset statim cecidit mortuus ad pedes eius. Ideo patet quod pro meliori est mori.
|
||
|
||
Decima septima transmutatio est de Vertumno qui se convertebat in varias formas animalium et arborum. Nam Vertumnus dicitur a vertotis et annus, et inde Vertumnus accipitur pro anno qui scilicet annus habet se variare in varias formas, secundum quod sunt varie conditiones temporis. Sed Pomona idest influentia celestis, que influitur tempore veris in arboribus ex qua producuntur fructus arborei. Annus igitur prediligit Pomonam pre aliis, hoc est tempus veris et estatis quando producuntur fetus arborei, ex eo quod arbores adornant magis mundum quam omnia alia. Unde Vertumnus convertit se in annum. Per annum intelligo yemen, que figurata est in forma annus quia frigida est et cana propter nives. Sed ut sic non potest habere Pomonam, quia in illo tempore non producit fructus, et ideo postea convertit se in iuvenem pulcerrimum idest in tempus veris, quod figuratur in modum iuvenis propter pulcritudinem rerum et temporis. Et tunc habuit Pomonam idest influentiam illam, ex qua producuntur fructus et postea maturantur in estate et colliguntur in autumno.
|
||
|
||
Decima octava transmutatio est de Anaxarete conversa in saxum. Nam verum fuit quod illa diligebatur ab Yphi qui, dum non posset potiri ea, se suspendit. Et dum portaretur ad ecclesiam illa vidit eum et dicitur conversa in saxum, quia forte ex terrore deperdita est sicut de multis accidit qui dum obviant alicui spiritu deperduntur. Vel dicitur conversa in saxum sicut allegorizat ipse Ovidius, quia ipsa fuit dura sicut saxum, eo quod non mota est precibus illius. Immo permisit prius eum mori.
|
||
|
||
Decima nona transmutatio est de Romulo et Hersilia uxore sua deificatis. Quod Romulus fuerit filius Martis debet intelligi quod ipse natus fuit sub constellatione Martis. Et quia semper martialis fuit et in preliis delectatus, ideo dicitur filius Martis, quemadmodum Eneas filius Veneris dicebatur quia sub tali constellatione natus fuit et in venere delectabatur. Sed quod ipse sit deificatus debet intelligi per hunc modum. Nam semel ipse exiverat civitatem cum omnibus iuvenibus et iverunt iuxta paludem capree et ibi faciebant certamina. Sed tandem orto dissidio inter eos, Romulus fuit ibi mortuus in prelio, et cum esset mortuus supervenit maxima tempestas, vel hoc esset quia multa mala fecerat et ita raptus est a diabolis, vel hoc esset propter aliud. Corpus suum numquam fuit repertum, et quia illi qui eum interfecerunt non ausi fuerunt dicere quod interfecissent, quia rex erat, ideo romani adulantes origini sue cogitaverunt et dixerunt quod raptus erat in celum. Et ei statuerunt templum quod vocabatur templum Quirini et ideo, quia mortuus erat in Marte, datus est locus fabule quod Mars rapuit eum in celum. Sed quod Hersilia uxor sua sit deificata sic debet intelligi quod, dum sciret maritum suum mortuum in colle Palatino, ivit illuc et ascendit super collem et se precipitavit. Romani autem adulantes origine sue dixerunt quod Romulus rapuerat eam in celum, unde mutato nomine statuerunt sibi templum quod dicebatur templum Hore. Et ideo datus est locus fabule quod deificata fuit. Sed de fonte ex quo excaturivit aqua calida hoc fuerit ut describunt istoriales. Nam multa talia miracula apparuerunt Rome, vel hoc esset divina potentia que hoc facere volebat, quia volebat ibi esset principium mundi, vel nescio qua virtute nature que presaga est. Sicut dicitur quod tempore Augusti regis scaturivit ex uno fonte oleum in tanta quantitate quod tota Roma abundabat. Et ideo de hiis nulla allegoria est.
|
||
|
||
Prima allegoria quinti decimi est de lapillis nigris conversis in albos per Herculem. Nam dicunt quidam quod fuit verum quod Micillus iussus fuit divino spiritu quod ipse iret edificatum civitatem in Ytalia. Sed dum vellet ire condemnatus est ad mortem, quia discedebat a patria, per lapides albos et nigros, quod cum videret Hercules idest deus qui non permittit bonos perire sine causa, convertit lapillos nigros in albos. Unde hoc est exemplum omnibus ut bene faciant et veridice loquantur sicut fecit ille, quia si sic fecerint, deus ostendet miracula per eum sicut fecit per istum.
|
||
|
||
Secunda transmutatio est de Euforbo qui dicitur conversus in Pictagoran. Nam dum esset in exercitu troiano ipse interfectus fuit a Menelao. Ho fuit verum. Sed quod anima eius transiverit in corpus alterum et factus sit Pictagoras non vult aliud dicere nisi quod ille Euforbus, qui vates erat in Troia, habebat eandem opinionem cum Pictagora et ideo, cum mortuus esset, dictum fuit quod anima eius transiverit in corpus Pictagore.
|
||
|
||
Tertia transmutatio est de secta Pictagore. Nam Pictagoras adducit ad probandum quod anima transmutaretur de corpore in corpus, quod est falsum et erroneum. Dicebat omnia entia de mundo transmutabilia scilicet que sunt sub celo, quod quamvis sit verum possumus tamen sensum allegoricum habere scilicet quod cum ita sit quod omnia sub celo existentia sint transmutabilia et caduca, solus deus est immutabilis. Et quia immutabilibus non est habenda fides, ideo nos debemus spernere omnia que sub celo sunt cum mutabilia et adherere ipsi deo qui immutabilis est, ut nostra mutabilitas possit perfici ex immutabilitate dei.
|
||
|
||
Quarta transmutatio est de Egeria uxore Nume in fontem. Nam dicunt quidam quod Numa imperator in silva Aricie extra Romam habebat quemdam spiritum qui sibi responsa dabat, et hoc potest esse verum. Nam secundum quod legitur in cronicis multi spiritus apparebant Rome et habebant tantam familiaritatem cum eo quantam cum sua uxore, unde nominabat eum Egeriam nomine uxoris sue. Et ideo quando Numa fuit mortuus uxor sua inconsolabiter deflens eum, ivit ad locum ubi erat spiritus, eo quod ibi solebat ut plurimum conversari Numa, unde imaginabatur quod adhuc ibi esset anima eius. Sed cum non cessaret ibi petere animam Nume, forte spiritus ille submersit eam in fontem qui ibi erat. Et ideo dicitur conversa in fontem, qui nomine illius vocatus est fons Egeria.
|
||
|
||
Quinta transmutatio est de Yppolito converso de mortuo in vivum, de iuvene in senem, de Yppolito in Virbium. Iste Yppolitus fuit filius Thesei et fuit castissimus homo, in tantum quod omnes feminas odiebat. Unde cum mortua esset sua mater, dixit quod ex morte sue matris tantum solamen habebat quod ex illa hora poterat omnes mulieres despicere. Et pro tanto dicitur conversus de iuvene in senem, quia licet iuvenis in tempore, senex tamen moribus et virtute erat. Similiter dicitur conversus de mortuo in vivum, quia dum ipse esset mortuus fama sua fecit eum diutius vivere. Similiter mutatum est nomen de Yppolito in Virbium, quia dum esset mortuus dixerunt homines quod non erat dignum quod vocaretur Yppolitus, quasi equorum rector, ab ypos quod est equus. Sed Virbius quasi bis vir idest bis virtuosus scilicet in vita et post mortem.
|
||
|
||
Sexta transmutatio est de Tage qui natus est ex gleba terre. Nam dicitur iste natus ex terra, quia fuit primus qui adinvenit artem vaticinii per terram. Nam quinque sunt artes vaticinandi sicut quatuor sunt elementa et umbre infernales pro quinto. Nam quedam est que fit in terra et ista vocatur geomantia a geos quod est terra et mantos divinatio. Quedam est que fit per aquam et ista vocatur ydromantia. Quedam vocatur aeromantia et ista fit per aerem. Quedam est que fit per ignem et ista vocatur piromantia. Quedam est que fit per umbras infernales et ista vocatur nigromantia, quia igitur Tages primo adinvenerat geomantiam, que fit in terra.
|
||
|
||
Septima allegoria est de mutatione haste Romuli in arborem. Nam dicunt quidam quod dum exiret extra civitatem cum hasta sua quam semper portabat deiecit eam, et cum deiecisset numquam reperta, est ideo comites volentes applaudere dixerunt ipsam conversam in arborem. Vel quia forte cum deiceret eam abscondita est in trunco arboreo ideo dicitur conversa in arborem. Vel aliter est melius quod hasta sua dicitur conversa in arborem, quia sibi apparuit in somno quod hasta sua virebat, quod indicabat quod ex probitatibus suis Roma dominaretur.
|
||
|
||
Octava transmutatio est de Cippo, cui nata fuerunt cornua in capite, hoc debet intelligi sic. Nam iste fuit maximus romanus, qui exulaverat et somniaverat quod sibi nascebantur cornua. Quapropter misit pro Tage, qui indivinavit quod debebat esse rex romanus si ipse intrabat civitatem, quod cum audivisset nolens quod Roma efficeretur de libera serva per eum. Sed romani videntes tantam humilitatem et fidelitatem constituerunt ipsum dominum multorum extra civitatem.
|
||
|
||
Nona transmutatio est de Esculapio converso in serpentem, quem duxerunt romani Romam propter epidemiam qua urgebantur sedanda. Nam sciendum est quod fuerunt tres autores medicine. Primus auctor fuit quidam vocatus Apollo et iste solum medebatur cum verbis, unde tota sua medicina erat in prolatione quorundam verborum. Sed post istum venit alter qui vocabatur Esculapius filius Apollinis, cuius medicina erat melior quia medebatur cum verbis et cum experimentis. Nam cognoscebat quasdam herbas cum quibus ipse liberabat homines et ne dum liberaret immo suscitabat mortuos. Dicitur enim quod semel obviavit duobus serpentibus ad invicem preliantibus et tandem unus alterum interfecit et dum interfecisset statim ivit et accepit quandam herbam et imposuit ori illius et suscitatus est. Unde Esculapius notavit illam herbam et cepit et cum ea suscitavit tres mortuos scilicet filium Minois regis et Yppolitum filium Thesei et alium, sed tandem mortuus est fulmine. Unde fabulose dictum est quod Iupiter fulminavit eum. Unde latuit medicina per multos annos quousque venit Yppocras, cuius medicina fuit melior, quia ille adinvenit medicinam respiciendo humores, qualitates et naturas hominum, et adinveniendo remedia uniuscuiusque morbi. Sed Esculapius dum vivus esset in Grecia et teneretur pro deo, romani miserunt pro eo propter epidimiam qua habebant. Ille autem venit cum eis in forma serpentis, hoc est dicere quod ipse erat callidus ut serpens vel quia didicerat medicinam a serpente.
|
||
|
||
Decima et ultima transmutatio totius Ovidii est de Cesare Iulio converso in sidus vel deificato. Nam quod Cesar Iulius deificatus esset debet intelligi quod ipse Cesar fuit valentissimus et probissimus et virtuosissimus in istis mundanis. Unde opera et acta sua reluxerunt quemadmodum sidus per totum mundum, eo quod totum mundum subiugavit Rome. Ideo habet fabula quod conversus sit in sidus. Sed quod apparuerit sidus Augusto sacrificanti hoc bene fuit verum. Unde ipse cogitavit quod esset sidus patris sui et ita fecit dici per totum mundum. Sed catholici tenent quod fuerit sidus annunciationis Christi quod apparuit Magis et duxit eos usque in orientem. Nam Christus vera conversione et sancta convertit se in hominem ut lavaret et purgaret nostra crimina. Quibus purgatis nos a simili convertemur in Deum, hoc est participaremus divinitatem. Nam participatione omnes beati sunt dei. Et quod hoc fuerit verum apparet. Nam dum Augustus esset in tanta prosperitate, totus populus volebat eum adorare pro deo. Ipse autem noluit, sed invit ad Sibillam profetissam ut consuleret eam. Tunc Augustus reversus est Romam et prohibuit ne populus adoraret ipsum pro deo. |