45 lines
62 KiB
Plaintext
45 lines
62 KiB
Plaintext
Amicitie virtus profecto ingens est: expertus loquor. Ecce, rogatu tuo M.M.F.L. coactus, in medium cogor exhibere quod penes me latere volebam. Postquam sic est ut voluisti, evagari paululum liceat, michique parvulo in principio harum collectionum pauca prefari fas sit: quod scilicet veterum revolutione gestorum ullum unquam tempus nostro par seculo non legimus contigisse. Bone quippe artes, sepositis lucrativis, et studia licterarum nunquam vilius habite sunt; nulli preter aurum quicquam cure est; tradere se posteris nemo vult, tantaque desidia prorogandi nominis mortales invasit, ut supra vitam hanc, quasi Epycurum sequantur, nichil existiment. Hinc fit, cum non sint quas dixi artes in pretio, sed in persecutione potius et ignominia, ut ingenia nobiliora torpescant. Paucissimis enim ex nobilibus antiquis legimus contigisse non appetere penes posteros de se loqui et conari post naturalem mortem vivere: enque cura et sollicitudine studiorum labores et res difficiles aggressi sunt. Quod etiam sanctis contigit viris qui ad calamum manum apposuerunt, non solum ut mortalium erroribus consulerent, sed ut et ipsi, deposita carnis sarcinula, longioribus seculis perdurarent. Ego difficillimum puto tantam humilitatem in puro homine posse reperiri que qualiquali dulcedine glorie contacta non fuerit. Hanc contagionem veritatis Magister non ut suis metueret discipulis, sed ut exemplum preberet christianis, pedes eorum lavit, ne inanium laudum pulvere fedari viderentur. Neque tamen pavor nimius latenter valde subintrantis vitii huius laudabilis est, neque censura vulgi, ferme semper in deterius iudicantis, pusilli animi vilitate declinanda est, neque oblatrantis invidi furor improbus corripientis asperius que ignorat timendus est. Impie siquidem cum posteris ageretur, ubi horum metus de scribentis manu calamum extorqueret! Nos, hac deprehensi etate tali qualis est, syderibus nostrorum temporum inherentes, studia nostra latentia in sue incorrectionis involucro, preventi decrepite etatis infirmitate, potius maluimus foris exire, illum sequentes qui sic voluit, quam taciturnio tineas inertes depascere. Viri utique antiqui, rerum gestarum magnitudine illustres, solebant studia alere poetarum, quum hii nequaquam vacarent mercibus, neque scientiis lucrativis, sed famosis; quibus ita laurea, sicut imperatoribus qui sibi vi bellica orbem subegerant, senatus iudicio parabatur. Illustres nostri temporis, qui Ytaliam subigere conantur, cura anxia circa rem militarem operam impendunt, adeo circa picturam capti, ut scripturam negligere videantur. Unde michi placuit sublimi Deo a quo venerunt inventa dedicare mea, qualiacumque sint, quam indignis parumque gratis pompis. Vobis igitur, quibus cure fuerit strepentis seculi laqueolos evadere, et ubi recipere volueritis, quod gratis accepimus vobis gratis etiam impertimur, non ut de nostro preter quam simplex haustum haurire possitis, sed quo ingenia altiora, nostros corripiendo errores, cogantur edere meliora et veriora depromere: ipsis enim colla submictimus non erubescentes correptionis ferulam. Deprecatos tamen velim ut, pro dignitate poete de quo plus quam de alio dici potest Omnia divino monstravit carmine vates, feliciorem manum suam ad aperitionem sacrorum integumentorum poete non dedignentur apponere. Et si quid super inventa cui sic contigerit invenire, sciat multum cogitaminis poetam nostris vigiliis reliquisse.
|
||
|
||
An sacrarum Scripturarum secreta revelantes promereantur in conspectu Dei et hominum. Occurrit nobis, et non indigne fortasse, indagare an cura et sollicitudo conantis illud quod potest, secundum datam sibi a Domino gratiam, de latebris Scripturarum in lucem ducere aliquid promereantur. Questioni huic sufficiant pauca testimonia que de sacris Licteris habentur. Penes me scribens, predicans, docens et elucidans ut laudes venetur humanas nichil omnino poterit promereri, quia ypocrita est. At si solum peragat ut fratrem instruat, invenientur multi meriti apud Deum et laudis digne penes proximum. Cui noster poeta, pietatis intuitu, secutus orientalium regum ymaginem qui Christo infantulo obtulerunt, esennium tradidit mirre asperrime in Inferno, thuris odoriferi in Purgatorio et auri purissimi in Paradiso.
|
||
|
||
Cur poete gentiles sub mistico sensu eorum inventa tradiderunt, et quot sint sensus quibus locuti sunt. Viso bene et laudabiliter agere illos qui secreta Scripturarum manifestant, bene est videre quare poete eorum inventa, iuxta utramque phylosophiam, apologicis velaminibus operuerint. Et sane poetis gentilibus eorum studia et que multis laboribus et vigiliis invenissent, vilescere visa fuere si in promptu et quasi ad manum ignobili cuique ingenio haberentur; que vero ardenti studio cum difficultatibus vestigari oporteret, cara esse atque haberi gratie et honoris. Unde, ne per desidiam obsolescere preclara ingenia paterentur, sed ipsa tamquam ad chotem acuerent, sub integumentis et fabulosis fictionibus omnem ferme scientiam tradiderunt, vario multiplicique sensu velantes. Et, ut sic, cessat curiosa inquisitio querentium an sensus poetarum unicus sit, an polysemus, id est multiplex: nam multorum esse profitemur. Similiter et nostri theologi quatuor dumtaxat in sacris Licteris posuerunt theotoricos intellectus, videlicet hystoricum, allegoricum, moralem et anagogicum; quos, in expositione versus Prophete dicentis, exemplariter ostendunt. Nam, si simplicis ystorie veritatem velimus agnoscere, liberatio ebrayci populi de servitute Pharaonis facta per Moysem apparebit. Huic et persimilem licteralem poterimus applicare, qui nichil affert significati citra verborum sonum, de quo dicit Aurelius Augustinus. Si vero de licterali hystoricoque allegoriam velimus elicere, tropum intelligemus, quo aliquid nobis dicitur et aliud significatur; iuxta illud, hoc est Ecclesia producta est de latere Christi pendentis in cruce. Similiter in versu nostro figuratur nostra redemptio facta per Christum. Ceterum allegorie species secundum gramaticos septem sunt, videlicet: yronia, enigma, anthifrasis, carientismos, paroemia, sarchasmos et astismos. Sed horum vestigationem peritis gramatice derelinquo, cum non sit intentionis poete vulgariter docere gramaticam, sed moralem tradere phylosophiam. Audi Gregorium romanum pontificem de se dicentem dum Iob exponit. Ego intellectum potius considerans, quam exquisitam gramaticam, sicubi error inveniretur gramatice discipline in scripturis meis, si verborum intellectum verum capiant, oro pios lectores ne curent. Et, prosequendo, dico quod grecum nomen allegoria est, compositum ab allon, quod alienum seu diversum latine sonat, et gore, quod est intellectus. Et sub isto generali nomine omnes sensus, ab hystorico licteralique differentes, allegorici nuncupantur. Post allegoricum in specie sua subsequitur moralis, in quo in versu Prophete ostenditur anime converse ymago de luctu miseriaque peccati ad statum gratie. Verumtamen huic poterimus sotiare apologicum, hoc est fabulosum, qualem efferunt elegantes Esopi fabule, quo transumptive ad instructionem nostram, si rationabilium nature, collocutiones gestaque trasferuntur. Hiis duobus adicitur tropologicus, id est conversivus, in quo per illud quod factum est, quod fieri debet datur intelligi, et sic resolvitur in moralem. Nam dum invehit poeta in peccatores, ad instructionem nostram sermo convertitur. Post moralem, theologi anagogicum posuerunt, id est spiritualem, pro quo versus Prophete nobis significat exitum anime sancte exute corpore a corruptionis servitute ad eterne glorie libertatem. Super istos quatuor theotoricos intellectus principales, per prudentes versus editi sunt qui dicunt. Ex istis colligere possumus in hoc opere duplex fore subiectum, circa quod alterni sensus isti decurrunt. Nam, si spectemus ad licteram, erit pro materia et subiecto status animarum exutarum corpore simpliciter sumptus: nam circa ipsum totius operis processus versatur. Si vero ad allegoriam mentis oculos inflectamus, subiectum atque materia erit homo viator prout merendo vel demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi erit obnoxius.
|
||
|
||
Nunc ad inquisitionem causarum veniamus. Et utique prisco de more comenta dictantes, boni Dei auxilio invocato – quod et nos pia devotione humilique deprecatione exposcimus –, antequam ad lictere planationem pervenirent, de septem agebant circumstantiis, quas Greci ‘periochyas’ appellant, que locum, tempus, personam, rem, qualitatem, causam et facultatem continent. Amplius de libri titulo agebant, et in poeticis querebant quos fuisset auctor imitatus. Harum plerique tres solummodo considerabant, unde scilicet auctor ageret, et cur, et qualiter, ut inde sibi auditores benivolos, dociles et actentos compararent. Noster vero poeta, in quodam introductorio suo super cantu primo Paradisi ad dominum Canem de la Scala destinato, de sex agere videtur, que fatum, agentem, formam, finem, libri titulum et genus phylosophie comprendunt. Causas istas ferme omnes moderni ad quatuor redegerunt, querentes de efficiente, de materia, de forma et postremo de fine. Michi placet antiquorum diligentiam revocare in medium et novissima cum veteribus commiscere. Et primo de loco queramus ubi, spiritu Dei tactus, opus hoc poeta ceptitaverit, deinde ubi ipsum fuerit prosecutus, postremo ubi ipsum consummaverit. Et sane poeta in civitate Florentie divinum hoc opus feliciter inchoavit et, cum odam septimam prime partis implesset, indigne et sine causa coactus est exulare. Et utique primo ad Moruellum marchionem Malaspina defugiens, ubi cum compassione benignissime receptus est, cum extimaret inventum sive materiam, cum septem capitulis prefatis, furentium emulorum fatuitate et ignorantia deperisse, merens, operis reformationem, resumptionem et prosecutionem penitus desperaverat. Ceterum, ubi opera nobilis viri Dini domini Lambertuccii de Frescobaldis recolendique viri preter spem et ipsum materie inventum et odas septem recuperasset suum resumpsit opus dicens. A Moruello deinde honesta necessitate secedens, Casentinum applicuit, ubi aliquamdiu manens, multum operis edidit. Et inde recedens, Verone per quadriennium continuum operi studiose vacavit. Postremo a Guidone Novello Ravenne receptus est, ubi cum dierum suorum residuo residuum operis feliciter consummavit.
|
||
|
||
De tempore vero distinctio debet haberi: quo scilicet poeta excogitando materiam invenerit et, qua inventa, metrice modulando atque expoliendo ediderit. Ubi scire debemus, anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, exeunte maio, in hanc regionem caducorum venisse poetam, annoque vigesimo quinto etatis sue cepisse operam impendere in inventione et ordinatione materie, in cuius inquisitione et ordine decennium continuum erogavit, ut ipse testatur dicens. In millesimo vero trecentesimo, anno Iubilei, et in die Veneris Sancti, fingit poeta cepisse metro rithmico opus modulare, ipsumque annis uno et viginti complevit.
|
||
|
||
Circa personam efficientem causam denotantem, quoniam De origine, vita, studiis moribusque poete Iohannes Boccaccii libellum edidit, et nobis eo libro quo scripsimus De hedificatione civitatis Florentie et de suis illustribus civibus referre contigerit, sufficienter extiterit pertractatum. Circa articulum istum satis hic sit scire nobilissimis parentibus natum fore poetam, quorum origo vetustior manavit de sanguine patritio Romanorum qui senatus iussu ad incolatum civitatis Florentie, per Iulium Cesarem nuper edite, concesserunt. Hoc innuere subtiliter intuentibus poeta videtur in collocutione domini Farinate de Ubertis, qui se profitetur de originali stirpe Lucii Cathylline dum, in responsione quam Danti facit dominus Farinata genealogiam utriusque tacite commendans, ait. Huius igitur Dantis maiores fortasse Portie fuere familie, qui, in urbe <e>a diu antique servato nomine familie, tandem beneficio suo promeruerunt Frangipanes appellari. Igitur, cum de talium stirpe Florentie subrexisset vir insignis, nomine Helyseus, et multis honoribus pro rebus bene gestis gloriose obisset, placuit domui sue, antiquo relicto nomine, Helysei nomine titulari; et, procedente tempore, capite nominis brevitatis gratia mutilato, Lysei dicti sunt, postremo accidentaliter etiam Allegherii. Hic noster poeta, non secus gravitate et bonis moribus preditus et scientiarum multarum peritia quam vetustiores sui gestorum magnitudine, familiam nobilitavit. Huic in fontibus sacris Durante nomen fuit, sed de more florentine facetie sincopato nomine dictus est Dante.
|
||
|
||
Rem, hoc est materiam, auctoris hactenus prefati sumus iuxta et secundum sensum, duplicem subiectum ponentes: ad licteram, animam exutam corpore et, secundum allegoriam, viatorem hominem secundum arbitrii libertatem promerentem et demerentem.
|
||
|
||
Qualitatem dicentes, formalem causam geminam dicimus, quarum prima spectat ad formam tractatus, secunda ad formam tractandi. Prior est triplex, iuxta triplicem operis totius divisionem: nam divisione primaria Comedia scinditur in tres canticas, et deinde cantice in cantus centum, cantus in rithimos et rithimi vero in versus. Quantum vero ad formam tractandi eiusque modum, processus est poeticus, fictionibus atque integumentis redundans, in quo describit, transsummit et sepe digreditur atque dividit et diffinit, probat et improbat, multas similitudines et exempla ponendo ut eius intentio et clarius elucescat.
|
||
|
||
Causam vero, hoc est cur et ad quem finem tam laboriosum et difficile opus poeta fuerit aggressus, et ad duplicem certe ducere poterimus: propinquam scilicet ac remotam. Subtilitatibus tamen modernorum, volentes apparere, explosis, causam fuisse dicemus ut in via universe carnis peregrinantibus hominibus de turpi miseroque statu vitiorum doceret effugere, et ad felicem virtutum statum pervenire; vel ut errantes a via recta revocaret ad semitam veritatis.
|
||
|
||
Facultatem, que spectat ad cuius phylosophie partem opus supponatur, dicimus, idem auctore dicente in suo introductorio super cantu primo Paradisi, in toto opere et partibus suis esse morale negotium. Non enim ad speculandum, sed ad morum institutionem opus inventum est, et totum, et eius partes. Ubi vero contigerit in aliquo loco vel passu ad modum speculativi negotii pertractari, nequaquam id fit speculandi gratia, sed operis: ad aliquid enim quandoque et pratici speculantur, ut vult Phylosophus Methaphysice. Et quod non agat de essentiali, sed de morali inferno, purgatorio et etiam paradiso, satis videntur ostendere gradus distinctionesque penarum: nam hereticum, tyrannum, homicidam et peccatorem contra naturam, supra lenonum, adulatorum et meretricum circulum remotius a centro punit, ad honesti faciem, ad famam et infamiam habendo respectum. Probi siquidem illustresque viri secundum mundum homines tales, ceu turpissimos et abominabiles, ominantur, et eos iuxta se videri maxime dedignantur. Igitur in republica transeuntis mundi infames habentur et a cetu nobilium depelluntur persone tales.
|
||
|
||
Hactenus de circumstantiis, nunc ad libri titulum veniamus, qui super universo opere talis est. Ad quorum intelligentiam scire debemus quod ab hoc greco nomine comos, quod latine villa sonat, et oda, cantus, dicitur comedia, hoc est villanus cantus. Et est comedia narrationis poetice genus a reliquis differens: nam tragedia in materia sua, in principio est admirabilis et quieta, in fine vero turbulenta, orribilis et fetida, ut ostendit similitudo animalis a quo deducitur tale nomen; nam tragos grece, latine yrcus dicitur et, ut supra dictum est, oda, cantus: unde tragedia grece, latine yrcinus cantus. Et sane yrcus prima fronte et pulcer et imperiosus ostenditur, at, cum posteriora converterit, turpis et fetidus invenitur. Hanc bestie figuram et figurata per bestiam omnes Senece tragedie sane intelligentibus ostendunt, et id Boetii verba confirmant dicentis. Bene igitur, si diligenter opus totum nostri comici spectetur, rite Comedia titulabitur, cum in sui principio, hoc est in Inferno, orribilis sit, tremenda et fetida; in medio vero, hoc est in Purgatorio, bone spei et aliquid gratie promictens; in fine, hoc est in Paradiso, prospera, desiderabilis et amena. Et, ut sic, comedie materia in principio pavida et tremebunda est, in medio bone promissionis et spei, in ultimis felix et plena dulcedinis et letitie. Modus vero loquendi poete, quantum ad comicum actinet, humilis, remissus et vulgaris est, mulierculis quodammodo pervius, ubi apud tragedos elatum et sublime. Sunt et alia poeticarum narrationum genera, buccolicum scilicet, et elegiacum ac satiricum: que qui velit cognoscere et in Poetria Oratii poterit invenire.
|
||
|
||
Iam de septem periochiis et libri titulo diximus, nunc de immitatione dicemus. Et licet non inepte dicere possimus comicum nostrum in invento materie Homerum immitasse, presertim in Odixea, ubi de Ulixis peregrinatione tractatur, tamen, quia Maro simile negotium altius ac plenius in Eneyde pertractavit, commodius rectiusque dicemus Virgilium immitasse, ut ipse idem poeta ostendit in prothemate suo. De intentione siquidem, fuit Homeri, libro quo supra, vitam hominis studiosi seque rectificantis per decursum communis vite usque ad emeritam mortem, sub figmentis poeticis ingeniis melioribus ostendere, hominemque rectum secundum morales virtutes componere, in quibus phylosophi, presertim peripathetici, felicitatem viatoris hominis reponebant, extimantes unumquemque virtutibus suis iustificari posse. Amplius, cum hominum antiquissimi, longa consideratione, clementia longioris etatis, animadvertissent vitam hominis multipliciter variari pro etatis cuiusque variatione, triplicem vivendi modum et ordinem perpenderunt. Videntes siquidem pronitatem fragilitatis humane in delectabile secundum voluptates et desideria carnis, et quod adolescentia in tale vitium primum facillime et latenter quodammodo incurrebat, talem vitam refertam lasciviis, et voluptatibus servientem atque carnis blanditiis inherentem, sensualem et lubricam, morali procedentes inspectione, qui diligentius actus intuerentur humanos brutalem, voluptuosam et concupiscibilem appellaverunt, et penitus sensualem. Cumque animadverterent venientes ad iuventutem, pubertate relicta, indignatione quadam propemodum naturali qua se homines et non belluas intelligerent, conari adolescentie lubricum sistere, et vitia abolere carnalia, studioque virtutem vite prioris labem diluere, proindeque ardua atque difficilia aggredere, egregiaque moliri facinora; ipsaque exteriora bona, que adolescentem illecebris adolere consueverunt, non sibi ut sua ascribere, sed fortune, duceque liberalitate, clementer, pulcre atque utiliter dispensare, ut sibi imperium pararent orbique leges darent; atque ob id, invalescente nomine, futuris se prebere, mortique obviam ire, omniaque peragere quibus se dignificare mortales solent, vitam talem activam periti veteres vocaverunt, quum gestorum celebritate floreret. Postremo cum, tum in senium vergentes, voluptuose vite impetum atque active ambitum omnes ferme defugere solerent meliorique temperamento melioribus studere; quum vel tunc maxime intelligerent, frigore artus occupante, quid cessent, suique partem meliorem originem habere celestem, atque futurum, e vestigio, ut in limum et pulverem revertantur, unde ratione duce scirent sumptum esse mortale quod ferunt, amplius unum omnium esse principium ad quod cuperent recta degentia ratione reverti desiderio naturali, quod primam causam vocaverunt et causam causarum, vitam meditantium talia et que hiis similia speculativam seu contemplativam dixere. Poete vero, quibus proprium est inventa phylosophie sub figmentis occulere et integumentis involvere et velare, tale inventum sub trium dearum differentia clauserunt. Et sensitivo appetitui obedientem vitam, petulanti Veneri tradiderunt, cui cupidinem cum adolescentia sotiarunt; operativis insistentem negotiis, Iunoni, dee regnorum temporalium, concesserunt simul cum valitudine et robore iuventutis; speculativam, seu contemplativam, que rerum divinarum et humanarum meditationibus operam impenderet, Palladi, dee sapientie nate de Iovis cerebro, tradiderunt. Per harum trium decursum Homerus in Odixea deducit Ulixem. Nostri tamen invento poete, Ulixes, hoc est phylosophia gentilis dum Christi contemplationi vacaret, in mari demergitur. Maro, ordinatius uberiusque procedens, cadentem Eneam de matris utero proiecit in mare, hoc est in hac caducorum regione instabili ac procellosa, per ordinatas tamen hominis etates, ut sic doceret rectum hominem componere longanimem, siquidem et infractum Eneam, naturali obmissa, narratione artificiosa per ipsas etates ad consummationem atque plenitudinem humane prudentie et virtutis, ad quas propriis naturalibus ingeniosus et studiosus homo potest evadere, ordinate traducit.
|
||
|
||
Habito sermone de imitatione, deinceps quedam alia prenotemus circa universalem poete intentionem, quorum notitia ad particularia operis plurima viam substernent. Diligenter siquidem operis speculator considerationem debet apponere ad contionatrices personas que secundum materie varietatem introducuntur sparsim in opere, quo scilicet pacto materiei de qua agitur conrespondeant vita, officio et ministerio suo; ad comparationes, quarum scientia, locis suis coaptata secundum interiorem sensum, multum splendoris afferunt; ad temporum descriptiones et statuum celi, ac distributiones dierum, noctium et horarum; ad circumlocutiones in quarum latitudine allegoriarum nobilitas involvitur; ad digressiones materiam utiliter ampliantes; ad ethimologias et interpretationes verborum, et ad similitudines ethimologiarum quas latina vocabula videntur afferre secundum nominum consonantiam, atque ad ipsorum verborum proprietates et significata; ad multivocationes et equivocationes que multos depellunt errores; ad figurationes fluminum, et de cursu eorum, et de loco eorum, quorum occulti sensus pro varietate materie mirabiliter opus illustrant; ad mores insuper comicorum, qui unumquemque ad collocutionem introducunt super materia sue profexionis et vite; et ad horum similia in quibus allegoriarum multarum semina asconduntur. Ceterum, cum materia auctoris ardua sit et sublimis et poetica sobrietate parco metrorum numero coartata, narratio hystorica, si bene consideretur, non minus habet occulte doctrine, quam que sub apologica fictione traduntur. Nam omnia ferme verba poete integumentis involuta sunt et misticum aliquid introducunt. Ferme dixi propter verba que pro intelligentia importantium figurarum operi attexuntur. Scire amplius oportet aliquando poetam proferre sermonem in persona totius humane speciei, in qua per successivam generationem corpus sumus Ade; aliquando in persona individui speciei, hoc est hominis specialiter introducti, seu particularis; aliquando in persona prothoplaustri et nostri capitis Ade secundum carnem; aliquando membrorum eius; aliquando pro tempore gratie, aliquando pro tempore ire, aliquando mistim pro utroque; aliquando in persona fornicatricis Sinagoge; aliquando Ecclesie vel nascentis, vel adulte, vel senescentis, vel etiam future; ita tamen, ut in ipsius poete typo omnium sit ingenium unicum viatoris hominis, pro temporis qualitate diversimode variatum. Tempus vero ire sub noctis unius transitu discurrit; gratie vero sub dierum et noctium alternatione, tum in statu prescitorum, tum predestinatorum se purgantium; peregrinantium vero in statu innocentie et decore meritorum, sub perpetua die semper ascendenti.
|
||
|
||
Insuper opere pretium reor fore necessarium, volentibus indagare allegorie profunditates, indagare quid mistice in toto opere representent personarum introductiones, presertim ipsius Maronis, Statii, Beatricis sanctique Bernardi. Et sane noster comicus et altissimi ingenii viatoris fert typum, sublimia, quantum fert hominis naturalis potentia, indagantis. Quid autem sit ingenium, suo loco paulo post dicemus, ne cogamur eadem sepe repetere. Virgilius vero agentis intellectus et rationis humane apporta ymaginem: non illam quidem que in individui compositione seu unione naturaliter inest, sed que studio et diligentia veterum eo concessit, quo altius per naturales hominis potentias et virtutes ascendere potuit. Et, ut sic, in Virgilio poesis altissima fingatur, que inventa phylosophorum moralia, presertim in Ethicis a Phylosopho plene tradita, fabulosis integumentis fictionibusque velaverit. Statium, christianum poetam symiamque Virgilii, pro dono intellectus in hoc opere poni perspicaciter intuentibus oportebit, ad supplendum intellectum agentis supra vires proprias et virtutes non valentis ascendere. Quod enim ingenium et humana ratio per naturales eorum potentias invenire non possunt, christiana religio, divino illustrata lumine, demostravit: de largitate siquidem latissima Creatoris sancti Spiritus carismata pervenerunt. Hinc fit ut, tacente Virgilio, de creatione et infusione rationalis anime in fetu, articulato cerebro, Statius contionetur; atque deinde, Danti Virgilioque factus comes et itineris sotius, cum ipsis ad Beatricem veniens, umbra evanescente Maronis, cum Mathylda, id est vita activa christiana, et Dante, hoc est ingenio cathecumino, ipsis itinerantibus commanserit sotius. Beatricem revelate scientie, hoc est sacre theologie beantis hominem, typum gerere, poete verba se ipsum glosantis ostendunt, cum dicit in persona Virgilii. In quibus quidem verbis glosativis colligitur manifeste Maronem allegorice signum facere rationis humane que in documentis phylosophicis ibi ascenderit, ubi hominis intellectus, ut dictum est, per suas naturales potentias potuerit pervenire, et Beatricem sacre theologie, viatorem hominem sua doctrina et institutione beantis. Amplius et textum Novi et Veteris Testamenti etiam possumus dicere designare Beatricem, ipsumque textum naturalis moralisque phylosophie. Igitur, sublimi hominis reperto ingenio, atque phylosophicis rationibus edocto, vitiorumque turpitudine enudato atque, purgatis vitiis, honestis moribus instituto, religioso insuper dono intellectus illustrato, intelligentia sacre theologie cum reliquis donis sancti Spiritus pie misericorditerque conceduntur. Cuius offitio, per opera meritoria, anima nostra supra vires proprias et naturales potentias exaltatur, excrescit et vigoratur, quoniam per ipsum felicitatem nostram ipsamque beatitudinem et summum bonum, dum peregrinamur, apprehendimus et tenemus. Bernardus sanctus, in suffragium sic exaltati ingenii Beatrici succedens in visione Altissimi, contemplationis et visionis extatice gerit effigiem, cuius virtute, auxiliante Virgine gloriosa, Deus condescendit ad se ostendendum homini viatori, secundum capaciam receptoris tanti luminis. Nam, sicuti est in sua essentia, plene perfecteque nulla simplex creatura videre potest, quum per naturam tantam potentiam sustinere non posset, sicut nec mortales oculi materialis solis contuitum: nam quod finitum est infinitum capere et continere non potest. Quod igitur viatori theologia ostendere nequit oratio devota in estasi animabus simplicioribus demostrabit. Ad poete igitur ordinem redeuntes, hominis ingenium, quantumcumque sublime, si suis viribus fiderit, efficitur errabundus et in tenebrosos errores de via recta corruit, et presertim cum demostrativa via in Verbi incarnati cognitionem voluerit ascendere, dyaboli astutia, per preparatam ab eo in quantum ad hoc naturalem phylosophiam, obviante. Hinc fuit ut, theologie lacrimis et rogatu, de sinu gentilium inventorum, eidem ancillans phylosophia moralis presertim, in eius auxilium provocetur, que docet vitia et peccata cognoscere, devitare et purgare. Cui adicitur donum intellectus et intelligentie beantis auxilium. Postremo sacra et devota oratio, que spiritum sursum levans Deum videre facit, debito ordine subrogatur. Post hec, querere hic soliti de materia trigesimi capituli Purgatorii in fine, cantum istum in parte glosantis, agendo de tribus etatibus grossis, theologie, ingenii et rationis humane, silemus, postquam, cogentibus plerisque concivibus nostris, cantum illum comentavimus. Inde, si velint, capiant studiosi que viderint pro declaratione huius primi cantus Inferni expedire.
|
||
|
||
Imaginem perfecte formateque rationis, que in gentilibus phylosophis et poetis enituit, ferre Maronem in opere isto iam diximus, comicum vero nostrum illustris ingenii. Quales autem anime potentias et virtutes hec important, pro multis poete locis scire opere pretium est. Et licet paucis, secundum Phylosophum in Ethycis, nos possimus absolvere, ut duo scilicet sint humane anime operativa principia, unum tamen in effectum dici possunt, propter finem unum in quem pariter tendunt. Verumtamen ratio super ingenium adicit scibilium veritatem moraliumque virtutum institutionem. Altius tamen paululum materiam ordientes, scire debemus de natura intellectus humani Platonem et Aristotelem omnesque recte phylosophantes convenisse, ponentes partes quatuor, species, gradus, seu qualitates intellectus, dependentiam inter se habentes atque ordine in unitate anime observantes. Quarum potentiarum sive qualitatum illa ponitur prima que in anima ipsa prima potentia intellectualis est; secunda vero illa est que de tali anime potentia emanat in actum sive in effectum; tertia illa est que in ipsa anima est semper in actu vel in effectu; quarta vero et ultima est que demostrativa a phylosophis nuncupatur. Secundum speciem primam seu qualitatem, talis anime potentia comuniter appellatur possibilis intellectus, secundum quem anima nostra potens est scibilium omnium notitiam adipisci et, ut sic, omnis est quoad omnia. Et secundum istum possibilem intellectum, Phylosophus dicit quod anima nostra est tamquam tabula rasa in qua nichil est pictum, possibilis tamen pingi. Hinc intellectui naturali instintu inest, sibique connata est principiorum quorumdam notitia maxime per consensum: cum enim intellexerit quid sit totum quidve pars, statim, docente natura, consentit quod omne totum maius est parte sua et, ut sic, veritati per se note consentit. Hic intellectus ferme per totum infantie tempus dormitare videtur, Legis auctoritate que dicit quod etas illa quicquid videt ignorat. Secundum vero secundam speciem seu qualitatem, talis intellectus vel, ut proprius loquar, discursus intellectus de possibili, de quo supra diximus, in agentem, de quo paulo post dicemus, ingenium greco vocabulo dicitur: Greci enim naturam genium appellant. Talis igitur discursiva virtus est acies subtilis intellectus penetrans per causarum inquisitionem in secreta nature, et quasi explorator atque precursor est intellectus agentis numptiusque possibilis. Estque motus primus rationalis anime, ordinatione nature festine discurrens de fonte intellectus possibilis in agentem vestigatione sollicita causarum; ideoque penetrativus et velox quoniam ignee est nature et spiritualis motus, et ob id ferme semper inrequietus: hiis enim numquam, nisi experta veritate, quiescit. Et cum homo natura scire desideret, ipsumque scire sit res per causas cognoscere, ne virtus torpescat ingenii, natura ei virtutem aliam sotiavit, et utique erectricem, que irascibilis appellatur et de sydere Martis imprimitur, cuius potentia excitatur, impellitur et urgetur ad studium quo ignorantie caliginem nubemque depellit. Hoc ipsum ingenium, si recta ratione moderetur atque reguletur, tendit in bonum suumque sibi reservat nomen. Si vero perversa ratione ducatur, relicto ingenii nomine, sibi nomen usurpat astutie, et fere semper dirigitur in malum. Huiusce ingenii virtutem plerumque navicule supra flumina atque iusta maris litora naviganti auctor assimilat, aliquando grandi navigio altum mare sulcanti querentique portus varios. Et hoc utique variat pro subiecte materie qualitate: nam ydiotarum ingenium reponit in barchulis, quibus litora sunt amica, altum vero mare terrori; altissimum vero ingenium in ligno sublimi, profundissimum mare securius peragranti, ut in secundo cantu tertie cantice manifeste colligitur. Navis hec, quecumque sit, super intellectuales aquas remo veloque vehitur celeritate mirabili: in velo voluntas, in remo vero temporis mensura recipitur; et ipsum tempus studioso ingenio dedicatur, cum omnia viatori preter tempus aliena sint. Hunc remum si studiosa manus traxerit, tempus optime erogatur; si lenta, elabitur ac deperit anime. Vela insuper necessario exiguntur, in quibus nostre voluntatis plenitudo ostenditur vehemensque anime desiderium connotatur: quo vehementi desiderio conamur amplectimurque studia licterarum. Igitur in electione erit voluntas imperans, in dispensatione vero tempus, intraque duo hec hominum studia revolvuntur. Secundum vero partem tertiam seu speciem, intellectus, qui ferme una cum ingenio procedit, et in actione versatur, et idem est cum rationis exercitio. Ipse intellectus agmina et volumina causarum per ingenium adinventa eique pernotata segregat et coniungit, atque ex eis elicit veritatem, pensitatione librata procedens solerter; atque scibilium collatione precepta reducit in artem et inventa nature, ratione morumque institutione preclara: inde certam scientiam pollicetur. Erit siquidem officium rationis in individuo, hoc est in homine simpliciter sumpto, rerum causas confuse per ingenium excogitatas distinguere, determinare et sub certis et diffinitis regulis tradere, veri apparentia et falsitate reiectis. In comuni vero dicit et connotat scientiarum artiumque inventa, sub certis terminis, demostrationibus atque clausulis licteris demandata. Hec in libris phylosophorum et poetarum aliorumque sapientum inveniuntur. Hic vero agens intellectus, ad possibilem comparatus, sic se habet sicut lux ad colores: nam simulacra rerum in possibili intellectu recepta et sigillata ut in subiecto proprio, ceu dudum manentia in obscuro, operis sui radio collustrat atque facit intellectualibus oculis apparere; scire igitur facit discursivo rationis obsequio. Secundum vero partem quartam, seu speciem, vel qualitatem intellectus, quam supra demostrativam diximus, intellectus adeptus est, qui postrema qualitas est, locumque ultimum in rationali possidet anima. Nam, post studium et scientiarum inventionem atque morum, inde habitum facit: didicisse enim non sufficit, si que didiceris non fecerint in anima mansionem; quo tunc, quo steterint, ad sublimitatem suam pervenit intellectus. Hanc vero intellectus speciem sensui Phylosophus assimilat propter propinquitatem sensus ad veritatem, et quia sensui omnino comunicare videtur. Volentes vero horum intellectuum successivum ordinem exemplo simili demostrare, primum, seu possibilem intellectum, puero licterarum ignaro, potenti tamen discere et volenti, comparant, qui omnia sibi preparat instrumenta que necessaria sunt ad discendum scribere. Emanationem vero atque discursum intellectus in opere scripture, dum incipit puer licterarum caracteres adsimilare ingenio cooperante, ipsi ingenio tribuunt. Cum vero licteras effigiare atque componere orationemque producere puer studet, et agit ipsum opus, agenti intellectui comparant, quoniam licterarum rationem iam intelligit et quo ordine in compositione orationis debite collocentur. Cum vero hic usu et disciplina ita scribere noverit, ut inde habitum atque scientiam fecerit, talis peritia vocabitur adeptus intellectus, id est acquisitus, mentique perfecte impressus cum facilitate manus, ita ut, iam factus magister, sine difficultate licteras faciliter educat in actu cum voluerit.
|
||
|
||
Quoniam in libri titulo continetur hunc priorem canticum Infernum nuncupari, videre debemus an et quid sit, et qualiter in ipsum descendatur.
|
||
Quod sint plures, sacris Licteris actestatur, scilicet superior, medius et infimus. Quorum primus ille est in quo in via carnis erumpnosa peregrinamur; et de ipso Psalmista sic ait; et alibi etiam, hoc est in huius vite miserias, erumpnas et labores. Cuius gratia a plerisque phylosophorum auctoritatis non contempnende determinatum est hominibus melius fore non nasci et, natis, quam ocissime aboleri. De inferno isto sensere poete cum sanctis viris se conformantes, ipsumque in profundo cordis hominis locaverunt. Insuper in huiusce inferno quatuor fluvios in se circulariter recurrentes esse dicebant: Flegetonta, qui ardorem irarum figurat; Lethem, qui mentis oblivionem sue maiestatem divinitatis obliviscentis ostendit; Stigem, qui odium sonat; Acherontem, qui tristitiam. Hec apud inferos verum est: sola, vero, falsum. Amplius asserunt ibi esse nautam Caronem, cymba animas trahicientem ad litus interius super flumine Acherontis, pro quo sentiunt labilem fluxamque caducorum delectationem. Pro ipsoque Carone, usque ad tempora nostri poete et usque nunc, communiter omnes tempus intelligunt, quod per varia spatia dimensionesque spem et voluntatem nostram de termino ad terminum defert; seu etiam velimus dicere ipsum significare temporum varietates, que cor nostrum huc illuc transferunt. Ego, sic oppinantium pace, dixerim, iuxta integumenta Maronis, typare concupiscibilem appetitum sese efferentem super delectabile temporale atque, amenitate eorum que oriuntur et occidunt in regione instabili caducorum, comptum vero temporis sive bene, sive male dispensati tenere figuram, quo vel tarde vel festine pro voto abutimur. Adhuc in sinu Herebi Minos, Eacum et Radamanta sedere dicunt ad iudicium animarum, quoniam hii in via hac fuere legum famosissimi conditores et singulares iustitie amatores atque cultores. In quorum typo coscientie stateram figurant, que sedet in mente hominis ad equilibrium: unius enim cuiusque coscientia sibi optimus et rectus est iudex; ipse enim coscientie vermis forti nimium dente corrodit. Huius coscientie libram ut ostendant, ibi Tantalum, Frigie regem, cruciant, pro eo quod fabulata fuerit antiquitas ipsum diis proprium filium in epulum posuisse. Hunc in cruciatu immobilem stare ferunt in fluvio nitidissimo, super os suum odoriferis et suavibus pomis pendentibus: cumque se inclinet ut sitim leviget unda, aquas effugere et se demergere in abissum, cumque assurgat ut famem pomis depellat, in altum defugere poma. Pro Tantalo isto avari naturam qualitatemque tenemus: is, ne parta diminuat, sibi ipsi crudelis est cibum sibi denegans, quoniam uti quesitis ignorat soloque eorum splendore letatur. Ponunt in eo insuper Ysiona, quem secretarium Iovis dicunt apologi poetarum, et ausum fore interpellare Iunonem que illi pro se nubem persimilem sibi submisit, indeque geniti sunt Centauri. Hic, pro presumpto scelere, apud inferos radiis rote volubilis serpentibus religatur et perhenni rotatione vexatur. Pro ipso intelligunt ardentes libidine dominandi et tyrampnidem ambientes: habet siquidem tyrampnis regni similitudinem, et regnis Iuno preest; tyrampni in continua suspitione degentes, Centaurorum, id est satellitum, presidio imbecillitatem suam roborare conantur contra populorum mentes. Sunt igitur sollicitudinum aculeis stimulati, rotatione inquieta semper instabiles, curis introrsus amarissimis et mordacissimis cruciati et stimulati: que afflictiones in rotis et serpentum morsibus figurantur. Tytion ibi insuper esse fabulantur, qui Latonam appellasse confingitur: pro tali scelere ipsum apud inferos Phebus dampnavit, ut iecur eius, renascentibus continuo fibris, rostro depascentis vulturis laniaretur; pro eo illos intelligentes poete qui, ex alto splendidoque loco cadentes, semper ad ipsum redeundi mordacissimis pensitationibus exuruntur, nec prius ab una sollicitudine relinquntur, quam recens superveniat, et sic irrequieti se affligunt. Alii volunt afferre figuram illorum qui, cupidinis rostro continuo lacerati, dies atque noctes assiduis afflictionibus ventilantur. Insuper etiam scelestes Danai filias que maritos necaverunt posuerunt, que vasis fundo carentibus dampnate sunt aquas perpetuo haurire; in ipsis mulierum inanem stultitiam figurantes que, ratione calcata, que ipsis pro viro est, eorum corpus curant artificiis, ut pulcritudinem, quam eis natura negavit, reparent, ut scilicet turpes pulcre videantur, et tamen in vanum laborare noscuntur. Vel ut etiam illos figurent qui effeminata virilitate veneri satisfacere moliuntur, qui se continuo evacuant, veneris vero inexplebile desiderium implere non possunt. Hec sufficiant pro modo circa moralis inferni materiam tetigisse. Alii vero mundum dividunt in duo: superius scilicet et inferius, superius ambylanon greco vocabulo appellantes, hoc est paradisus, quod latine ortus sonat, quoniam ab eo res oriuntur; hebraice vero eden, quod latine delitie dicere possumus, eo quod animarum delitias ibi constat esse sertas. Quod infra aplanem est, id est inferius, istam scilicet caducam et inferiorem regionem inferos vocaverunt. Qualiter autem in hac regione sint que apud inferos mistice legimus, sequentia exponentes dicemus. Secundum vero infernum, qui inter utrumque medius est, limbum Christiani appellant, sacre vero Lictere Habrae sinum: et hic est a penalibus locis separatus, in quo, ante adventum Messie, iustorum anime descendebant adventum eius ardenti desiderio expectantes, et in quo nunc in suspenso manere egregias Gentilium animas et infantulos originalis peccati labe infectos poeta sentire videtur. Qui a sinu differt Habrae, in quantum ibi sanctorum anime antiquitus relegate et sperabant, et desiderabant liberari: qui nunc ibi sunt desiderant, non sperant. Tertium extimavere penalem et in centro terre sceleratorum animas eternis cruciatibus detinere; de quo Evangelium loquitur dicens. Ex hoc dives multitudine peccatorum, super se Lazzarum videns in sinu Habrae, clamat petens guctam aque in refrigerium pene. De quo iusta licteram noster poeta sentire videtur in ista cantica prima.
|
||
|
||
Essentialem infernum esse, autoritatibus plurimis et testimoniis sacrarum Scripturarum ostendimus, et id ipsum assertione doctorum fidei christiane et sanctorum Patrum comprobare, pie in Domino viventibus perutile erit, quamquam fortasse amatoribus brevitatis aliquantulum molesti simus. Et primo sciendum, secundum eos, conari dyabolum de corde hominis fidem de inferno totaliter abolere, ut proinde facilius atque securius ipsum in culpam precipitari faciat. Idque persuadere nititur per auctoritatem que habetur Sapientie primo. Contra sic stulte oppinantes christiana fides infernum esse affirmat: quod tum rationibus naturalibus, ut infra subiciam, tum sacrarum Licterarum testimoniis et auctoritatibus ostendi potest, ut iam diximus. Et primo, sancti Patres affirmant esse in Deo misericordiam et iustitiam, quarum iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia fatuitas: quod ideo esse et de Deo credere, non solum absurdum, sed nephas est. Igitur, sicut Deus per misericordiam bonos in vita eterna remunerat, ita malis retribuit per iustitiam eternam penam. Ceterum, cum in presenti vita non inveniatur eterna pena, necessario oportet quod sit alius locus ubi mali eternis cruciatibus puniuntur. Talem locum infernum communi vocabulo nuncupamus, de quo Dominus in Evangelio dicit. Arguunt sic et alia ratione: nam quotienscumque invenitur unum duo contraria in se continens, uno per se invento, invenitur et reliquum contrariorum, siquidem eadem est disciplina. Modo, si in hoc sensibili mundo, in quo ad mortem continuo properamus, inveniuntur indigentia et habundantia, tristitia et letitia, sanitas et imfirmitas, claritas et obscuritas, sic et, secundum dicta sanctorum, celum, ubi beata vita est, locus est ubi est habundantia sine indigentia, letitia sine tristitia, sanitas sine discrasia, claritas sine nebula: nam, sicut Bernardus dicit, civitas celestis totum continet quod delectat. Ergo oportet alium locum esse ubi omnia contraria istis inveniuntur, scilicet indigentia sine aliqua habundantia, tristitia et nulla letitia, infirmitas et nulla sanitas, et obscuritas et nulla claritas. Et locus iste tam multis repletus miseriis infernus dicitur. Amplius in igne due sunt qualitates: splendor et calor; sed in celo est splendor sine calore. Ergo oportet esse alium locum ubi sit calor sine splendore. Item, si in natura est unum oppositorum, et reliquum. Sed locus reperitur ubi est bonum sine aliquo malo, et amor sine aliquo timore servili. Ergo oportet inveniri locum alium ubi est malum culpe sine aliquo bono gratie, et ubi est timor sine aliquo amore. Et hic locus infernus est, quia opposita oppositis condictionibus disponuntur; sicut etiam patet in parte superiori et inferiori orbis: nam pars superior est luminosa et inferior est obscura. Et secundum hunc modum se habent locus felicitatis et glorie, et locus miserie: nam locus glorie locus est quietis et tranquillitatis, iuxta illud Ysaie; sic locus inferior turbatus et tempestuosus est: et hoc accidit ex penarum diversitate. Hinc dicimus quod aer est turbatus quando est ibi pluvia, grando et nix multa. Et sic, quia in inferno sunt diverse pene sibi invicem succedentes, et sunt dampnatorum clamores, locus ille tartaru, id est turbatus, merito nuncupatur. De assertione inferni quedam vidimus que rationibus naturalibus comprobantur; nunc autem sacrarum Licterarum auctoritatibus id ipsum comprobemus. Unde dicitur in Abdya secundo, et loquitur de dyabolo, et patet in Evangelio Luce. Ostendam etiam multis testimoniis: dicit enim beatus Augustinus quod Lazarus, discumbens ad mensam cum Christo, multa de penalibus locis narravit. Item in epistola quam misit Pylatus ad Tyberium Cesarem de passione Christi asseritur quod duo filii Simeonis iusti, qui resurrexerunt tempore paxionis Christi, narraverunt multa de inferno, e quo Christus inde suos eduxit. Item apud Christianos hoc patet manifestissime de Trayano, quem beatus Gregorius suscitavit. Hoc patet etiam testimoniis prophetarum, ut sepe dictum est. Dicit etiam Ysaac quod homines non colentes iustitiam et obscenis actibus dediti retruduntur sub orbem tristem: et aliis etiam multis. Viso quod infernus est, videre superest quomodo a sanctis Patribus distinguatur. Et sane Doctores nostri et sancti Patres in partes, ad similitudinem domus que loca superiora et inferiora habet, inferos distinxerunt, quas habitationes vocant. Quarum infima vere et proprie dicitur infernus, ubi est habitatio dampnatorum. Secunda habitatio dicitur purgatorium, ad quam descendunt anime que debent a macula venialis peccati purgari, vel suam implere satisfactionem, quia pena purgatorii est in supplementum satisfationis que plene in corpore facta non fuerat neque consummata; et est ibi pena sensibilis, sed temporalis. Tertia habitatio vocatur limbus puerorum, ad quem descendunt anime que sine baptismo de hac vita recedunt. Quarta habitatio vocatur limbus Patrum, ubi fuerunt sancti Patres qui decesserunt usque ad Christi adventum. Differunt autem iste due habitationes, quia in limbo puerorum est pena damni eterni, quia in eternum carebunt visione divina, sed in limbo Patrum est pena damni temporalis, quia Patribus in limbo existentibus aderat spes vite beate; in quibus etiam lumen fidei et gratie refulgebat, quod non adest pueris, et quia sancti Patres, in quibus minimum de ratione culpe fuit, suppremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus puniendis. Et ad hunc locum Christus descendit, et dicitur locus iste infernus quia, secundum situm, quasi continuus est limbus et infernus, ut supra diximus de domo, que diversis habitationibus distinguitur et una domus dicitur. Omnes igitur homines de hac vita decedentes, aut decedunt sine culpa mortali et veniali et originali, et cum perfecta satisfactione, et sic statim evolant ad celum; aut cum culpa veniali et cum gratia, et sic vadunt ad purgatorium ut ibi venialia peccata purgentur; aut decedunt tum cum gratia et cum obligatione peccati nature, et sic fuerunt sancti Patres qui descenderunt ad limbum, quia nondum erat peccatum nature purgatum, quod fuit per paxionem Christi deletum; aut decedunt sine gratia et cum originali peccato, sicut pueri qui moriuntur sine baptismo, qui non habent peccatum veniale quia non habent usum liberi arbitrii, nec habent gratiam quia non sunt per baptismum renati, sed tantum peccatum originale quod contraxerunt per generalem generationem: et isti vadunt ad limbum puerorum. Alii vero sunt qui decedunt sine gratia et cum mortali culpa, et tales vadunt ad inferiorem infernum, iuxta illud Evangelii. Vidimus auctoritate sanctorum Patrum infernum esse et diversas habere mansiones: superest videre de pena. Et, ut volunt christiani Doctores, locus ille penarum Avernus nuncupatur, quod, iuxta nominis consonantiam, dicitur ab a, quod est sine, et vere, temperantia: nam omnis pena est ibi in excessu. De hoc potest naturalis ratio assignari. Cum enim motus orbis habeat calescere, quanto aliquid magis distat ab orbe, magis est frigidum; et quia spera ignis est immediate sub orbe, ignis calidissimus est; et quia aer magis distat quam ignis, ideo calor in eo remictitur; et quia aqua multo magis distat quam aer, ideo in ea frigus generatur; et quia terra maxime distat ab orbe, ideo in ea maxime frigus intenditur et maxime in medio, hoc est centro, quod a celo longinquius est. Et sic patet quod naturaliter summum frigus est in inferno. Item est ibi summus calor, quia ex nulla parte exalare potest, sicut patet in furno qui neque spiraculum habet, neque fenestram; propter quod dicitur in Propheta. Et ille ignis, cum sit corporeus, agit in spiritum: quod contra nature ordinem esse videtur, quia, secundum quod dicit Sapiens. Sed ignis corporeus non potest tangere animam separatam a corpore, et ideo dicendum quod ignis ille est tante virtutis et efficacie, quod potest animam separatam a corpore et spiritus alligare. Nam, sicut dicit Augustinus, XXI De civitate Dei, non enim hoc est contra naturam, spiritus corpori alligari, cum videamus animam naturaliter corpori ad vivificandum ipsum alligari. Possunt etiam spiritus similiter alligari divina virtute igni corporeo, ut accipiant ab eo penam, sicut idem Augustinus dicit. Et propter hoc dicitur quod ignis corporeus agit in animam separatam a corpore non virtute propria, scilicet alterando et corrumpendo, sed in quantum est instrumentum divine iustitie iudicantis. Cuius exemplum habetur a baiulo regie, qui eum mictit ad aliquem nobilem principem citandum: non citat virtute propria, sed agit in virtute regis. Et sic etiam contingit de quolibet instrumento quod agit virtute principalis agentis, sicut calor naturalis convertit cibum in carnem non propria virtute, sed virtute anime dirigentis eum. Supra frigoris rigorem et ignis incendium, ibi carentia est omnium bonorum: nam anime a Deo non spera<n>t recipere misericordiam, nec a celo possunt habere aliquam luminis refulgentiam, nec a mundo possunt eis prodesse aliqua suffragia. Et ideo dicit Bernardus. Superest et alia consideratio, quo scilicet pacto fieri possit quod in finito illo spatio infinita hominum multitudo resurgens locari possit. Et respondetur quod rotunda figura capacissima est omnium figurarum, et propter hoc in Ysaia dicitur. Amplius fieri poterit, ex parte damnatorum, quod colligabuntur ad invicem: et de hoc multa habentur testimonia in sacra Pagina. Nam dicit Dominus in Evangelio. Notabiliter dicit fasciculos, quia e diversis generibus peccatorum fient diversi fasciculi. Sicut enim dicitur de sanctis, qui resurgent unusquisque in suo ordine, id est sicut apostoli in ordine apostolorum et martires in ordine martirum, ita omnes peccatores, qui erunt infecti uno genere peccati, erunt in uno fasce constricti; nam de omnibus usurariis fiet unus fascis, de omnibus adulteris alius et de omnibus superbis alius, et sic de singulis. Noster vero poeta, per circulos se ipsos ambientes in baratrum descendendo, de ipsis disponit.
|
||
|
||
Quesitum est a gentili poeta ubi ianua sit inferni et unde sit aditus in ipsum. Et Homerus in XI Odissee fingit Ulixem navi missum a Circe ad oram Occeani, ut inde descenderet ad inferos a thebano Thyresia de futuris suis eventibus instruendus, ipsumque ad scitios populos pervenisse, ubi nunquam solis radius videtur, ibique inferni ianuam invenisse. Virgilius, imitatus Homerum in fictione Herebi, aditum ad inferos esse ponit ad Avernum, qui quis lacus in Ytalia est inter Bayas et Puteolum, per hec verba. Per hanc speluncam descendisse Eneam ad inferos post Sibillam Virgilius refert. Statius in primo Thebaydos dicit aditum talem fore in insula quadam non longe ab extremis Achaye, que insule Cretarum propinquior est, que Trenaron vocitatur; unde affirmat Edippi rogatu venisse Thesiphonem, cuius hec sunt verba. Cui concordat Seneca tragicus in urentis Herculis tragedia, ubi ait Cerberum tractum per Herculem et Theseum per os spelunce trenaree, sic dicens. Huic oppinioni consentire videtur concivis noster, poeta nobilis et antiquus, Claudianus in initio sui De raptu Proserpine dicens. Pomponius Mela in primo Cosmographie ianuam Herebi esse astruit penes populos habitantes penes ingressum Maioris maris, per talia verba. Alii putaverunt aditum talem prebere Etnam vel vulcanum Strongilem, fabellis obprobantes inconvenientibus mulierculis. Quidquid tamen delirantes senserint, hoc apud omnes receptum est: locum admirabilis esse terroris, dictu visuque orribile et tremendum, in ipso siquidem. Hec gentilis existimatio stultissime cogitavit, cum spiritibus exutis corpore materiale obstaculum nequeat obviare. Undecumque ad inferos festinant anime, divina urgente iustitia: quare christiane religioni capitulum hoc superfluit. Quomodo, quave forma infernum poeta figuret, in expositione lictere locis suis conabimur demostrare, et etiam cui serviat.
|
||
|
||
Descensus vero ad inferos quadrifarius invenitur, quorum alter nature, alter virtutis, alius vitii et alius est artificii. Naturalis est nativitas hominis, eo enim quo naturaliter anima incipit esse in hac regione caduca, atque ita ad inferos de sue maiestatis gradu descendere videtur, et a deitatis imagine et similitudine elongari, atque paulatim in vitium declinare et carnis voluptatibus consentire: et iste omnium communis est, qui per ianuam originalis culpe habet ingressum. Virtutis vero descensus est dum sapiens ad mundana per considerationem descendit, non ut in ipsis considerationem defigat, sed ut, eorum agnita fragilitate et miseria, eis abiectis, per bonam intentionem ad bona invisibilia penitus se convertat et per creaturarum cognitionem cognoscat evidentius creatorem. Et hic descensus intellectualis et moralis est, secundum quem Orpheus et Hercules, qui sapientes habiti sunt, descenderunt. Est et tertius vitii, qui est vulgaris et notus, quo ad fruitionem temporalium devenitur, atque intentio in eis tota disponitur eisque tota mente deservitur, nec ab eis amplius dimovetur. Taliter Euridicem legimus descendisse, et talis inremeabilis est. Quartus est artificialis quia, dum nigromanticus aliquis artificio nigromantico per aliquod execrabile sacrificium demonum colloquia expetit eosque consulit de futuris, ad inferos descendere videtur. De secundo maxime in hoc opere agitur, ut diximus supra ubi egimus de subiecto et materia auctoris. Secundum ultimum, iuxta hystoriam, Eneas, Miseno tybicine diis manibus litato Sibille consilio, cum spiritibus immundis de futuris eventibus consuluit. Similiter noster poeta fingit Hericonem animam Maronis magia diris carminibus excitasse, ut de Herebo animam nuper mortui ad corpus revocaret. Nos in opere isto, ut dixi, secundum sequentes, que ferat sub cortice lictere integumenta conabimur demostrare. Et sane solum de morali inferno in quo versamur, non de essentiali sensisse et tractasse poetam plusquam certum est, licet aliquando multa interserat secundum christianam fidem que non nisi ad essentiale infernum referri possunt. Et in morali pro summa pena ponit infamiam et verecundiam exinde surgentem, famam vero pro bono precipuo et viris illustribus expetibili. Hinc diligenti et acuto ingenio satis liquet cur lenonem, adulatorem et meretricem in gradu, infra hereticum, tyrannum et sogdomitam, homicidam et usurarium collocet: infamia scilicet et verecundia in universali hac re publica viatoris suadente. Hec ex locis multis in opere poete diligenter observatis facile colliguntur. Pro bono igitur et felicitate moralis mundi ponit famam, pro summo malo, infelicitate et pena ponit infamiam in prescitis. Et ad hoc operis speculator debet advertere, alioquin circa essentiale infernum deciperetur.
|
||
|
||
Amplius stulte existimant qui, negligentes allegoricos sensus, poetas credant dies atque noctes fabularum ludibriosis corticibus erogasse, ut pernoctantibus ieme ad ignem mulierculis alluderent orchique fabellis indociles puerorum aures lepidarent, vel, quod longe indignius est, iocosis ludibriis ad risum plebeculam excitarent. Hii siquidem falso de magnis ingeniis oppinantes pulcerrimam operis superficiem findere non audent, ut quod introrsum latet inspiciant. Ex quo accidit ut, inani refecti aura, in errores permaximos corruant. Quorum deliramentis occurrere magnopere iuris doctis studendum est, presertim ne vulgares et idiote scripturas ignorantes, quibus opus poete placidissimum est, inde in tenebras deorsum cadant, unde in sapientie speculam extimaverunt se salire, quod persepe videmus accidere. Huiuscemodi viris poeta misertus, in principio secundi cantus Paradisi sic dulciter consulit eis, cum reliquis que secuntur, sorte sua volens unumquemque esse contentum. Et sane iudaizare Christiani divinis monitis prohibentur: Iudei siquidem, sacrarum Licterarum textui pertinaciter inherentes, nil preter licteralem sensum exinde conantur elicere: eapropter velatos habent occulos intellectus. Quorum perfidie succensere videtur modernorum acutissimus Moyses Ben Maimon, in libro quem ipsi ebrea lingua Annebochin vocant, quod latine sonat directio neutrorum, vel, ut proprius loquamur, nutantium, ubi sic loquitur.
|
||
|
||
Arte poetica persepe noster poeta somniare se fingit. Ea propter hoc in loco placet adicere que de ianuis somniorum videtur allegorice Maro sentire in fine sexti Eneydos, ubi sic Servius dicit. Hec tamen verba poete sub cortice videntur ostendere quid debeat bonus poeta moliri. Moris siquidem poetarum tragedorum presertim fuit prius artificiosam excogitare materiam, et hinc est quod Persius dicit se adhuc in caballino fonte labia minime immersisse. Equus enim Persei, qui dictus est pegaseus, pro heroum fama recipitur: is enim, Gorgone capite mutilata ab illustri Perseo, ex gucta sanguinis de tali capite cadentis in terram natus est et confestim, emissis alis, per orbem devolavit. Tandem in bicolli Parnaso, monte vicino Beotie, eum poete resedisse ferunt, atque ungulis terram effodisse, indeque fontem Castalium erupisse in medio circularis laureti, ipsumque datum dicunt in custodiam novem virginum quas ipsi Musas appellant. Quod ideo fictum, quoniam equus, bellicosum animal, famosus est numptius glorie militaris, qui egregia facinora Persei regis per orbem divulgavit. Et sane preclara heroum gesta sunt materia poetarum, presertim tragedorum: hinc Persius in fonte caballino nondum labia posuisse se fingit, hoc est nondum heroycam excogitavit viam. Adicitque deinde se recordari non somniasse in bicipiti Parnaso. Gemino colle Parnasus adsurgit: in quorum celsiori, sed graciliori, cui nomen est Elicon, templum erat Apollinis, in inferiori, pinguiori tamen, erat Bachi templum; et inter utrumque Castalius fons scatebat, habundantie, sapientie et eloquentie typum ferens. Ceterum Nixa Indie mons est, sic dictus a Nixa, Liberi sorore, qui erat Dyonisio consecratus, in quo Gentiles ferebant eius esse crepundia. Cirra alius mons est consecratus Apollini, laureo nemore circumdatus; de quibus Lucanus. Dicterium, bone fame odorem tam sapientie, quam eloquentie, que in poeta concurrere debent, ostendit. Sapientia enim sine eloquentia quasi muta res est, eloquentia vero sine sapientia, gladius in manu furiosi. Somnia, ut ad propositum revertamur, cum interpetratione indigeant, ut docent somnia Nabucodonosor et Pharaonis, involucra et integumenta poetarum velantia sapienter inventa phylosophorum merito representant. Habent enim poetarum figmenta longe amplius in recessu, quam in fronte promictant. Horum somniorum, hoc est integumentorum, poete ferunt ianuas esse duas, quarum una eburnea, altera cornea est. Per ianuam lares etiam domesticos ingredimur: sic et in Christum, poetarum involucro, per portam allegorice intentionis ingredimur, si ipsam ingenii acumine reseremus. Harum una fores se habet ex ebore nitidissimo, quod adeo subtiliari nequit, ut visui sit pervium, nisi oculo linceo penetretur, ut sunt integumenta Maronis in sexto Eneydos, que candidissima sunt, et profundissima omnisque phylosophie gravitate referta; altera cornea, que, ex bovino cornu extenuato, sine multa difficultate foris reddit que intus latent more lanterne. Talia sunt inferiora integumenta que maxime ad mores pertinent, ut sunt ille elegantes Esopi fabule et multa poetarum loca intellectui etiam mediocri propemodum aperta. Hinc est quod Maro fingit ex Herebo per eburneam portam cum Enea exisse Sibillam, quoniam altissima sexti libri integumenta non, nisi altissimis ingeniis, pervia sunt. Sic et comicus noster aliquando ebore tegit, aliquando corneo folliculo. Ecce in IX cantu Inferni, altissima excitando ingenia, sic agit. Amplius circa materiam preclara ingenia cogitabunt quod elephas corpore maximus quadrupedum est, et quod ex eius dente pulcerrima opuscula docte manus in varium opus exeunt; similiter quod iugatis bobus terram scindimus et liram lire sotiamus, et quod moles ingentes fert elephas et taurus robore colli durissimam findit humum. Laborant tragedi ingentes mundi fortunas exemplariter ostendentes; laborant satiri corripiendo vitia et errores; laborant comedi mores hominum in praticam deducentes, ut inde moneantur mortales quid agant; laborant elegiaci deplorantes miserias in quibus fragilitas humana versatur: et aliqui elephantino dente eorum inventa tegunt, ne nimium aperta et in propatulum posita vilescant; alii vero folliculo corneo, ne volentibus morum suscipere disciplinam compellentur subtilitates sophysticas vestigare. Ceterum qui volunt de sommiis plura sentire legant Macrobium Super somnio Scipionis.
|
||
|
||
Querere insuper consueverunt hoc loco qui nichil ignorare volunt, cur comicus noster, cum vir fuerit eruditissimus, presertim poesis, opus suum vulgari sermone dictaverit, tamquam artum locum dimiserit. Quibus respondetur poetam metro eroyco ceptitasse hoc modo, videlicet. Iamque in opere pluribus processerat odis; deinde pensitatione meliori eidem placuit cum stilo simul mutare consilium: animadvertit siquidem vir prudens phvlosophiam et ipsam poesim, similiter et liberalium artium studia fore a temporalibus dominis penitus derelicta, qui huiusce studia multi pendere solebant; et, quod est turpe satis, id hodie principes agere, ut phylosophorum et poetarum studia, cum ipsi gramaticam ignorent, de altiloquio elequentie licterate in sermonem vulgarem plebeis pervium trasferantur; et propterea elegantissimos poetas in aniles fabellas etiam pervenisse et in manus ignobilium inepte perversari. Idque ipsum de suo opere coniectatus, parum sibi putavit consultum si opus suum metro heroico ederet. Hanc ob rem versu conformi desideriis predictorum dominorum, saltim quoad verborum corticem, edidit. Audivi, patruo meo Iohanne Villani hystorico referente, qui Danti fuit amicus et sotius, poetam aliquando dixisse quod, collatis versibus suis cum metris Maronis, Statii, Oratii, Ovidii et Lucani, visum ei fore iuxta purpuram cilicium collocasse. Cumque se potentissimum in rithmis vulgaribus intellexisset, ipsis suum accommodavit ingenium. Amplius aiebat vir prudens id egisse ut suum idioma nobilitaret et longius veheret, addebatque sic se facere ut ostenderet etiam elocutione vulgari ardua queque scientiarum posse tractari.
|