dante-verification/testi_2_interaEpistola/GuidoFaba_epistola59.txt

1 line
548 B
Plaintext

Oddo Mandelli potestas Bononie et consilium ciuitatis eiusdem potestati et consilio Mutine. Licet pro eo quod inimici estis non teneamini exaudire, tamen naturalis debet ratio uos mouere ad ea que sunt iusta pariter et honestas. Sane cum talis proditie quator milite Mediolanenses ad uestram proditorie duxerit, ciuitatem si ualerent consilia seu preces et uos rogare possemus ut cum res huiusmodi sit perniciosa exemplo et omnibus tam sapientibus quam insipientibus odiosa, ipsos ad futuram prouidentiam et cautelam deberetis dimittere absolutos.