2 lines
14 KiB
Plaintext
2 lines
14 KiB
Plaintext
Et inter alia legitur esse factum illud quod dicebatur saluatio uel saluamentum Rome. Erat enim in quodam templo consecratio omnium statuarum; quelibet statua habebat scripta in pectore nomina gentis cuius ymaginem gestabant, et una queque statua habebat tintinnabulum ad collum, erantque ibi sacerdotes die noctuque uigilantes, qui eas custodiebam. Et quando gens in rebellionem consurgere conabatur contra romanum imperium, statua illius gentis commouebatur et tintinnabulum illius mouebatur in collo eius et pulsabat, et in medio erat slatua populi romani et alie erant circumstantes, et statua romana indicem protendebat uersus nomen illius gentis quod in pectore statue scriptum erat, quod nomen continuo scriptum sacerdos principibus deportabat et mox exercitus ad eam gentem reprimendam mittebatur.
|
|
Et quia hic tanta opera composuit, conueniens est scire uitam tanti hominnis uel poete. Ad cuius euidentiam est sciendum quod Virgilius fuit de Mantua ciuitate, sita in Lombardia, circumdata lacu quodam. Et non fuit de ciuitate sed de quodam suburbio nunc uocato Pietola, sed tunc uocabatur Andes. Fuit natus Gneo Pompeio Magno et Marco Crasso consulibus, idibus octobris (ita quod facta ratione fuit natus XV die octobris), et eadem die Lucretius magnus poeta mortuus est, quasi pronosticum quod cessauit aduentui tanti poete. Fuit Virgilius natus paruis parentibus, scilicet matre, que uocabatur Maia, et patre, qui uocabatur Figulus; et est Fígulus hic nomen proprium, non officii. Qui Figulus fuit diues rusticus et bonus agricola sciens bene curare pecudes apes et alia animalia; et ideo nimirum si Virgilius bene scripsit de talibus, quia a patre traxit originem. Mater uero, dum esset pregnans, somniauit se parere uirgam de lauro confertam variis pomis cito crescentem et frondentem et multum fructificantem. Et tunc sequenti die, dum iret ad aliud rus cum marito suo, sentiens dolores partus diuertit ad quandam foueam et ibi peperit et maritus eam iuuit sicut sciuit et potuit. Et quia mos fuit antiquorum quod, quando aliquis nascebatur, plantarent aliquam arborem ad sciendum de fortuna nascentis (nam si arbor bene durabat et crescebat, debebat diu uiuere, et si bene frondebat, debebat esse magna fame), sic de aliis: et ideo pater Virgilii etiam plantauit quandam populum, que bene creuit et fronduit mirabiliter et dicta est arbor Virgilii et recepit exuuias populi, quia sub ea faciebant sua sacrificia, propterea quod pulcra arbor erat et mirabilis ratione crescentie, et precipue mulieres parturientes appendebant in ea arbore sua uota ut cito parerent, sicut Maia cito habuerat filium in tali loco. Et dicitur quod, quando natus fuit, non uagiit, ut daret bonam spem parentibus. Et hoc ipse forte uolens exprimere dixit in Bucolicis: *lncipe, parue puer, cui non risere parentes etc.*. Et uocatus est Virgilius, quia mater somniauit se parere uirgam et ideo uoluit ut Virgilius uocaretur, et est etiam dictus Maron, quia fusci coloris fuit (nam maron idem est quam fuscum siue nigrum, ìnde quidam populi dicti sunt Mauri a maron, quia nigri, sicut Gallici dicti sunt a galae, quod est album). Et fuit Virgilius magni ingenii et bene morigeraus, inde Partheneus dictus est, id est bene tenax uel patiens; uel a Parthenope, id est omni uirtute probatus. Et dicunt quod primo studuit Cremone, deinde transtulit se Mediolanum, postea Neapolim, deinde Athenas et ibí omni scientia fuit instructus et fuit magnus magicus; multum enim se dedit arti magice ut patet ex illa egloga: *Pastorum Musam Damonis et Alphysibei*. Et a principio sue pueritie fecit multa opera. Nam in sexto decimo anno fecit librum de culice siue tafano, qui continet quod rusticus quidam dormiebat et culex pupugit eum, qui morsu culicis excitatus ducens manum ínterfecit culicem. Et cum Virgilius, hoc uidens, inspexit serpentem uenientem ad rusticum, a quo interfectus fuisset rusticus nisi excitatus fuisset per culicem, ob talem beneficium culicis composuit librum sic dicendo: *Parue culex, pecudum custos tibi tale merenti, funeris officium uitae pro munere reddo*. Et fecit epitaphium Baliste magni latronis dicens: *Monte sub hoc lapidum tegitur Balista sepultus, nocte dieque tutum carpe uiator iter*. Fecit etiam plura alia opera, scilicet Ethnam, Cilicas, Priapea, Catalecton, Copam, Diras, Moretum antequam faceret Bucolicam, Georgicam et Eneidam. Que opera in luce non sunt. Dum uero Virgilius esset Athenis, transtulit se Romam, et causa fuit discordia exorta inter Octauianum Cesarem et Antonium Lucium. Vnde sciendum est quod superato Pompeio Magno et subiugatis Egiptiis a Cesare et mortuo Catone in Libia et aliis multis Romanis, qui cum Iuba erant, et mortuo Gneo Pompeio apud Mundam in Ispania Sexto Pompeio exercente piraticam facultatem in Sicilia, Cesar rediit Romam. Et III anno consentiente senatu mortuus est ipse Cesar in Capitolio a Bruto et Cassio XXV uulneribus; uerum est quod unum uulnus fuit iteratum siue dupplicatum. Et tunc Brutus et Cassius recesserunt ab urbe, quos Antonius Marcus uexilifer Cesaris insecutus est usque in Emathiam. Sed senatores miserunt in auxilium Bruti et Cassii duos consules et Ottauianum nepotem Cesaris, qui erat XVIII annorum, contra Antonium: et pro tanto iuit, quia dictum est sibi quod non poterat aliter placere Romanis nec haberet locum in urbe nisi iret in auxilium Bruti et Cassii. Iuit ergo, et Brutus et Cassius habuerunt conflictum et illi consules scilicet Hircus et Pansa fuerunt interfecti et Ottauianus fuit captus. Sed Catulus uir nobilis tractauit concordiam inter Ottauianum et Antonium et diuiserunt sibi mundum. Nam Antonius retinuit sibi Asiam siue partem orientalem, Catulus uero habuit Affricam, Ottauianus uero habuit Europam siue partem occidentalem. Antonius uero Lucius, frater Antonii Marci, hoc uidens ait: *Inter se isti diuiserunt mundum et partes sibi acceperunt, et nichil mihi dederunt*. Nolens infestare partem fratris fecit cum quibusdam Lombardis conspirationem in Ottauianum et cepit Mutinam fauentibus sibi Cremonensibus et diu illam tenuit; sed oppressus fame propter obsidionem fugit Perusium et ibi fame deuinctus mortuus est. Tunc Ottauianus distribuit militibus suis ueteranis bona Cremonensium, et quia illa non sufficiebant, distribuit etiam eis bona Mantuanorum, non ratione delicti, quia non delinquerant in eum, sed ratione uicinitatis, ut omnes essent uno loco. Et ideo dictum est: *Mantua ue misere nimium uicina Cremone*. Et tunc bona Virgilii data fuerunt Ario centurioni. Qua de causa Virgilius spoliatus bonis suis conpulsus est uenire Romam et fretus est auxilio Polionis et Vari et Galli, qui fuerant magni ciues Romani et poete. Ad cuius Polionis honorem Virgilius fecit Bucolicam, licet in ea ex incidenti commendet Ottauianum, Varum et Gallum. Et incepit eam in XVII anno uite sue et in tribus annis compleuit et correxit eam. Et etiam fretus est auxilio Mecenatis, ad cuius honorem composuit Georgicam et in septem annis compleuit eam et correxit. Postea uero ductu istorum deuenit in notitiam Ottauiani hoc modo. Nam dum Virgilius spatiaretur in palatio ubi debebant fieri ludi teatrales, ad quos uenturus erat Ottauianus, et tota nocte pluisset et mane esset tempus serenum, composuit duos uersiculos et ibi reliquit. Quibus pernotatis Ottauiano, ipse uoluit scire quis composuisset. Tunc Cornificius emulus Virgilii ait se fecisse et re premiatus fuit. Quo remunerato Virgilius cum alia uice iterum deberent fieri predicti ludi, scripsit primos uersus, quibus Cornificius fuit remuneratus: et fuerunt hi uersus: *Nocte pluit tota, redeunt spectacula mane, diuisum imperium cum Ioue Cesar habet*; deinde addit: *Hos ego uersiculos feci, tulis alter honores*, et item subdidit quartum: *Sic uos non uobis*. Quibus inuentis et pernotatis Ottauiano perquirenti quis fecit, iterum Cornificius obtulit se fecisse. Tunc Ottauianus ait: *Perfice hos uersus imperfectos*; qui nesciuit perficere. Tunc Virgilius auxilio Polionis et aliorum introductus dixit se fecisse et perfecit illos hoc modo: *sic uos non uobis nidificatis aues, sic uos non uobis mellificatis apes, sic uos non uobis uellera fertis oues, sic uos non uobis fertis aratra boues*. Deinde habita notitia Ottauiani, petiit restitui sibi bona sua. Quibus restitutis uenit Mantuam et cepit petere bona sua quae tenebat Arius centurio et quia Virgilius habebat secum triumuiros, qui triumuiri habebant prouidere et distribuere ueteranis, cepit petere et alacri facie petebat sua bona. Sed Arius euaginato gladio persecutus est Virgilium usque ad Mincium fluuium et eum interfecisset, sed Virgilius deiecit se in aquam et permeauit fluuium et hoc commemorans tangit in Bucolicis ubi dicit: *aries nunc uellera siccat*, in egloga *Quo te Meri pedes* ibi *Heu, cadit in quemquam*. Et tunc Virgilius reuersus est Romam. Et Ottauianus hoc audiens, nolens turbare suos ueteranos, prouidit sibi per aliam uiam. Sed nichilominus sic impetrauit postea a principe quod ipse et omnes alii Mantuani restituti fuerunt. Sed tunc non potuit fieri quia Ottauianus erat occupatus bello. Nam Antonius Marcus audita morte fratris, conuocauit omnes orientales et Brutum et Cassium et reginam Egipti scilicet Cleopatram, et uenit ad Atium promontorium, quod nunc dicitur Negroponte, contra quos iuit Ottauianus cum suo apparatu et primo deuicit illos nauali bello, secundo terrestri. Quibus superatis Cleopatra apposuit aspides ad mammillas et mortua est. Et Ottauianus iuit ad Parthos et subiugauit eos et refixit signa Romanorum a templis, que Parthi fixerant morte Crassi, et etiam subiugauit omnes orientales. Et ita Ottauianus cepit regnare in XVIII anno et regnauit XII annis pariter cum Antonio, sed ipso deuincto imperauit Ottauianus toti mundo uniuerso XIV annis. Et totus mundus fuit in pace, cuius tempore natus est Christus. Ad cuius Ottauiani honorem Virgilius composuit librum Eneidos et incepit a laudibus Enee et aliorum Troianorum, ut magis eum commendaret. Nam Ottauianus ferebat se Troianum, quia nepos Cesaris natus ex sorore uel nepote eius non per rectam lineam, uel ferebat se Troianum, quia Cesar adoptauerat eum sibi in filium, et Cesar fuit de descendentibus Enee, qui repleuit ltaliam populo. Et sic ex laude Enee et aliorum Troianorum ipse etiam laudabatur. Et in componendo hoc opus Virgilius insudauit XII annis et non compleuit nec correxit hoc opus, sicut quod multi dicunt. Sed Fulgentius uult quod compleuit, quia incepit a principio uite et tendit usque ad mortem et post mortem nichil est ultra et, quia liber terminatur in morte Turni, ideo completum est opus. Sed hoc non uidetur, quia adhuc restat de themate promisso, quia nichil dixit de Lauinia, cum tamen proposuerat se dicturum, tantum dixit: *Lauiniaque littora*, et non dixit quomodo habuit Lauiniam et Laurentum. Et dato quod perfecit, morte preuentus non emendauit opus suum. Fertur enim quod Virgilius, scripto isto opere, iuit in Greciam uolens morari ibi aliquo tempore et librum suum corrigere. Et occurrit Ottauiano redeunti de partibus orientalibus, cum domuisset omnes illos, et uoluit reducere Virgilium secum Romam, ut haheret copiam de eo. Quo sequente Ottauiano cepit Virgilius aegritudinem de mense septembris in ciuitate Megarum; que Megare fuerunt ciuitas Nisi regis cuius capillum aureum Silla filia eius, capta amore regis Minoys obsidentis Megares, euulsit et sibi dedit Minoy. Quo facto capta fuit ciuitas; nam fatatum erat quod ciuitas numquam capi poterat donec Nisus haberet illum capillum in capite. Tandem nauigando Virgilius peruenit Brundusium et ibi mortuus est. Alii dicunt quod ibi magis fuit grauatus et deinde uenit Tarentum et ibi mortuus est. Condito testamento, in quo reliquit quod ossa sua essent delata Neapolim, et sic factum est et sepultus fuit in uia Puteolana, qua itur ad uillam, que dicitur Puctiolo. Fuit enim olim consuetudo, ut sepulcra fierent in uiis et campis. Sed mox non inuenitur illud sepulcrum, quia forte euersum est totum monumentum, cuius epitaphium fuit: *Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope; cecini pascua rura duces*. Hoc est: natus fui Mantue, mortuus sum in Calabria et sepultus Neapoli, et cecini, id est scripsi, pascua, id est Bucolicam, rura, id est Georgicam, duces, id est Eneidam. Parthenope erat Neapolis sic dicta a quadam uirgine ibi regnante uel sepulta. Sed postea dicta est Neapolis a neos quod est nouum et polis ciuitas, quasi noua ciuitas. Nam Ottauianus deuincto Antonio post uictoriam rediens peruenit ad istam transiens; et uidens eam pulcram sed paruam amplificauit eam et dilatauit muros, et tunc que prius dicebatur Parthenope dicta est Neapolis, quasi noua ciuitas. Ultimum scito quod de bonis suis Virgilius partem reliquit Ottauiano, partem Varo et Tucho et aliis poetis. Et habuit domus Rome in Exquiliniis in illo loco iuxta ortos Mecenatis. Et iuxta Neapolim habuit multas et magnas possessiones, ubi multum morabatur. Et raro morabatur Rome propter nimium concursum gentium sibi occurrentium. Immo cum semel ueniret Romam oportuit eum declinare et effugere ad quemdam locum, quia tantus erat concursus gentium quod oppressisset eum. Et fuit grandis cum aquilino colore id est rusticano siue fusco, et patiebatur frequenter in stomaco et multo ciens ex faucibus sanguinem spuebat. Sed per medicinam se iuuabat; erat enim magnus medicus et astrologus. Vixit autem annis quinquaginta duobus et reliquit in testamento quod Varus et Tuchus deberent comburere omnia opera sua scilicet Bucolicam Georgicam et Eneidam, quia nolebat laudari nisi per Eneidam. Sed Ottauianus noluit quod combureretur, quia, licet uoluntas testatorís debebat pro lege seruari, potius uoluit quod ibi frangeretur lex, quam tantum opus combureretur. Et fecit uersus ad excusationem Vari et Tuchi non seruantium uoluntatem testatoris cum essent commissarii eius. Et idem dixit Ottauianus Varo et Tucho, ut corrigerent Eneidam hoc modo, ut nichil de suo adderent, sed si quid uideretur superfluum, detraherent. Et ideo inuenietis in hoc opere quandoque unum solum uerbum, quandoque dimidium uersum et quandoque plus et quandoque minus. |