dante-verification/testi_2_commento/noCommento_Palma.txt

1 line
36 KiB
Plaintext

In orto alieno plantaueram palmam, quem postmodum culpa cultoris euulsi, considerans tutissimum esse multorum pomeriis inserere, quod uni fuerat minus prouide attributum. Sic enim amisit per uitium, quod non habuit per naturam. Liber siquidem iste non inmerito palma Boncompagni nuncupatur, quia de suis inuidis illum reddidit uictoriosum, et antequam ipsum deduceret in commune, refloruit multipliter et retractationis gloria meruit decorari. Rogo igitur illos, ad quorum manus hic liber peruenerit, quatinus ipsum dare non uelint meis emulis, qui raso titulo me quinque salutationum tabulas non conposuisse dicebant, et qui mea consueuerunt fumigare dictamina, ut per fumi obtenebrationem a multis retro temporibus conposita uiderentur et sic mihi sub quodam sceleris genere meam gloriam auferrent. Est preterea liber iste mee rethorice prologus, licet in rethorica Tullium non fuerim imitatus. Nunquam enim memini me Tullium legisse nec secundum alicuius doctrinam me aliquid in rethoricis traditionibus uel dictamine fecisse profiteor, nisi quod quandoque causa deridendi emulos me Buchimenonem appellaui. Uerumtamen nunquam Tullii deprauaui rethoricam nec eam imitari uolentibus dissuasi. Quid sit dictamen. Dictamen est quedam ymaginatio tractandi de aliquo uel de aliquibus per appositionem. Uel dictamen est ratio, qua uerba ymaginata et in animo concepta congrue proferuntur. Quid sit appositio. Appositio est congrua et artificiosa dictionum structura que uarium set non penitus diuersum retinet modum cum constructione. Unde dicatur dictamen. Dictamen dicitur a dicto dictas. Nam qui dictamini congruam uolunt operam exhibere, frequenter eos dicere oportet. Quid sit prosaicum dictamen. Prosaicum dictamen est oratio secundum libitum dictantis extensa nullisque metrorum legibus obligata. Uel prosaicum dictamen est ars, secundum quod est collectio preceptorum. Set non debet dici ars, immo artium mater, quia tota scriptura trahit originem a prosa. Nam rithmi et metra sunt quedam mendicata suffragia, que a prosa originem trahunt. Quare dicatur prosaicum dictamen. Prosaicum dictamen dicitur a proto proso, quod latine interpretatur primo longum, quia istud primo fuit inuentum; sicut dicitur protomartir id est martir primus. Uel dicitur primum id est originale seu maximum. Prosaicorum dictaminum aliud epistolare aliud sermocinale aliud rethoricum. Quid sit epistola. Epistola est cirografus absenti persone destinatus quandoque salutationem continens quandoque non, quandoque aliud loco salutationis positum ipsi salutationi contrarium. Salutationem continens, ut cum dicitur: I. episcopus seruus seruorum dei uenerabili fratri D. constantinensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Quandoque non, quia negat multotiens salutationem propter aliquem excessum, ut cum dicitur: I. episcopus seruus seruorum dei G. bo. episcopo: Quod tibi salutationis alloquium non inpedimus, non ex apostolice sedis duritia, set de tuo manifesto procedit excessu. Quare dicatur epistola. Epistola dicitur ab epi, quod est supra, et stolum, quod est missio siue missus, quia epistola super id quod excogitari possit, gerit uotum et propositum mittentis. Porro nuntius sepenumero quid portet, ignorat, sicut fecit Urias, qui sue mortis et condempnationis litteras ad regis exercitum deportauit. Quare fuerit epistola reperta. Quare autem ars epistolandi fuerit reperta, si rei ueritatem inspexeris, tibi facile patebit. Nonne uides, ut, cum alicui absenti amico aliqua secreta insinuare proponis, quod multo decentius per epistolam quam per nuntium uoluntatem tuam et animi affectum exprimere non uales. Nam indiscretus et stultus nuntius exquisitissimam et exornatam portat epistolam. Ymaginarie amicus amico presentatur sibique ad inuicem sua secreta reuelant et quodam amicabili dilectionis uinculo federantur, nichil tamen ad nuntium, sicut nichil ad asinum, si auro fuerit oneratus. Ubi fuerit inuenta. Ubi autem ars ista primo fuerit inuenta me nullatenus profiteor scire. Audiui tamen in Grecia, quod cum Israelitici sub pharaonis iugo captiui tenebantur in luto et latere quodam tempore illos sibi compulit seruire, nec audebat unus alteri suam exprimere uoluntatem. Unde Moyses cepit scribere super lateres recentes et quedam populo israelitico per tales literas intimare. Alii dicunt, quod in archa Noe fuerit reperta. Quidam enim in folio lauri cuidam filio Noe scripsit, ut patris pudenda cooperiret. Utrum autem hec sint uera uel fabulosa, penitus ignoro. Hoc autem sub silentio preterire non duxi, quod sub epistolari stilo priuilegia, testamenta et confirmationes continentur. Quid sit priuilegium. Priuilegium est quedam uoluntaria et auctoritabilis concessio, que semper a maiori persona minori confertur. Unde dicatur. Dicitur autem priuilegium priuatum legale, quia quadam priuata lege multa per priuilegium conceduntur. Porro istud legale priuatum primo semper priuate id est in absconso acquiritur, et priuate ad curias accedunt, qui uolunt priuilegia id est priuatas leges inpetrare. Uel dicitur priuilegium quasi aliquid lege apropriatum. Nam apropriata lex esse dicitur, quando extra communes leges aliquid alicui ex gratia conceditur. Quid sit confirmatio. Confirmatio est sententie date uel dignitatis concesse rationabilis approbatio. Quid sit testamentum. Testamentum est ultime uoluntatis dispositio. Unde dicatur. Testamentum dicitur a testibus, quia sine testium subscriptione siue adhibitione fieri non potest. Uel dicitur testamentum a testor testaris, uel a testatore. Nam ille dicitur testator, qui testamentum fieri iubet. Quot sint principales partes epistole et secundarie. Quot sint principales partes epistole et secundarie, in presenti capitulo dicam. Set antiquorum et quorundam modernorum sententiam in primis censui prelibare. Olim erant quidam, qui sex esse dicebant partes epistole, scilicet salutationem, beniuolentie captationem, exordium, narrationem, petitionem et conclusionem. Postmodum alii superuenerunt beneuolentie captationem de predicto merito resecantes et dicebant, quod quinque erant partes epistole, sine quibus non poterat aliqua epistola constare. Item alii successerunt conclusionem de fine remouentes et dicunt epistolam ex quatuor solummodo partibus consistere debere: scilicet salutatione, prouerbio, narratione et petitione. Quorum omnium sententiam de rationis plenitudine confisus improbo indubitanter, dicens tres tamen modo esse principales epistole partes: scilicet salutationem, petitionem et narrationem, sine quibus aliqua epistola perfecta esse non potest. Unde scire oportet, quod epistolarum alia perfecta alia imperfecta. Perfecta est illa, in qua precedentes partes congrue ponuntur. Imperfecta est illa, que predictarum partium radiis non illustratur. Preterea dico, quod de qualibet principali epistole parte potest fieri epistola, licet imperfecta. Nam Yuo quondam ecclesie carnotensis episcopus in sola salutatione unam epistolam fecit et episcopali sigillo impressit. Scripsit enim cuidam neophito id est nouiter ueram ad fidem uenienti hoc modo: Yuo carnotensis ecclesie humilis minister Ro. dilecto seruo dei bene incipere et melius exequi et optime consumare. Uerumtamen non est trahendum ad consequentiam, quod epistola fuerit perfecta. Set epistola fuit, ex quo episcopali sigillo illam constat fuisse impressam, licet fuerit imperfecta. Nam ego ipse a domino papa Celestino unam epistolam impetraui apostolica bulla impressam, in qua idem papa consulibus florentinis et toti populo salutationem penitus denegauit. Uerumtamen epistola fuit et perfecta, quia titulum habebat id est nomen mittentis et recipientis erat in principio positum. Et ubicunque titulus cum narratione ponitur, epistola est perfecta, licet salutatio negetur, dummodo in narratione aliquod petitionis signum contineatur. Porro titulus sine salutatione principalis pars enim est licet diminuta, quoniam, licet paries alicuius domus sit in aliquo diminutus, nichilominus est illius domus pars principalis. Nam titulum et salutationem in epistolis pro indiferenti habeo. Set illa pars sumpsit nomen a digniori et dicitur salutatio pro eo, quod ponuntur in ea, que ad salutis optationem pertinere noscuntur. Preterea sicut domus absque fundamento, pariete ac tecto constare non potest, ita epistola sine illis tribus partibus non potest esse perfecta. Fundamentum enim est salutatio. Nemo quidem intelligeret, de quo uel de quibus dictator narraret, nisi quod premitteret salutationem. Paries est narratio. Nemo enim sciret, ad quid salutatio premitteretur, nisi narratio reuelaret. Petitio est tectum, quia nemo posset scire mittentis intentionem, nisi aliquid infra narrationem, uel in fine narrationis sub petitionis specie poneretur. Secundarie uero partes epistole sunt infinite. Nam in ipso narrationis textu innumerabilia narrationis genera continentur, et sicut sunt diuersi hominum uultus, ita et modi narrationum. Alii enim narrant magis generaliter alii minus, alii specialiter, alii prouerbialiter, alii exortando, alii minas inferendo, alii consulendo, alii blandiendo, alii rogando, alii supplicando, alii plorando, alii suggerendo, alii peccata remittendo. Num quid dicam, quod suggestio, peccatorum remissio, exortatio et huiusmodi sint epistole partes? Si autem dicat aliquis, quod beniuolentie captatio sit pars epistole, queras, quare amicitie captatio aut maliuolentie captatio non sint partes epistole. Si uero dicat aliquis exordium esse partem epistole, queras, quare generalis sententia et minus generalis uel specialis non sint partes epistole. Si dixerit: ita ab antiquis fuit institutum, dico, quod illa institutio inutilis fuit et damnosa propter multiplicitatem. Ego autem concedo exordium, beneuolentie siue maliuolentie captationem et conclusionem, generalem sententiam, exortationem, remissionem, blanditionem et alias innumerabiles esse partes epistole non principales, set secundarias. Nam omnes isti modi narrationes sunt, et tamquam species suo generi respondent. Unde si uellemus tot partes assignare in epistolis, quot sunt modi narrandi, uix posset aliquis partes epistole nummerare. (Quid sit salutatio.) Salutatio est quoddam ineffabile gaudium mentis, quod aliqua uoce uel actu exprimi non potest. Eo anima mouetur ad optandum alicui salutem per uerba tertie persone. Quid sit narratio. Narratio est congrua uerborum series, qua quis exprimit suam uoluntatem et affectum. Quid sit petitio. Petitio est quidam petendi modus, per quem mittentis propositum certificatur. Nam quicquid aliquis narrando premittat, semper aliquid petere intendit, uel quod status illius, cui mittit, significetur, uel de aliquo negotio, de quo dubitat, certus reddatur, uel a simili per suum contrarium. Quid generalis sententia. Generalis sententia est illa, in qua generaliter de aliquo uel de aliquibus tractatur. Quid magna generalis. Magna generalis sententia est illa, que plurium potest esse negotiorum inchoatiua. Uel dicitur hec magna generalis sententia, quia in diuersis negotiis uiam prebet et materiam dicendi reliqua, uel qua prolata nescit aliquis, quod prolator dicere intendit, nisi aliud adiungit hoc modo: in hanc uallem miserie primi parentis transgressione deiecti corruptioni et destructioni subiacemus. Minus generalis. Minus generalis sententia est illa, qua prolata statim intelligitur, quid prolator dicere intendat. Hoc modo: litterarum studiis Bononie operam exhibens, paterno sum penitus beneficio destitutus, nec est qui mei debeat misereri, ex quo ab illo, qui de propriis lumbis me genuit, sum relictus. Ex hac autem generali sententia statim potest auditor perpendere, quod quidam scolaris legat et studeat Bononie, qui neccessariis indiget et patri scribere proposuit paterna beneficia implorando. Quid exordium. Exordium est quidam preambulus nuntius, ordo et preparamentum ad reliqua dicenda. Dicitur autem exordium ab exordior exordiris. Uel dicitur exordium quasi ordinamentum. Nam cum aliquis exordium siue generalem sententiam ponit in principio alicuius tractatus, suum tractatum sine dubio uidetur exordiri. Mulieres uero cum telam facere uolunt, primo quosdam filos tendunt per lineam rectam, quos ordinamentum uulgo appellant dicentes: Uolumus nostram telam ordiri, et postea super ipsam filorum multitudinem cum pectine texunt. Sic autem exordio siue generali sententia nostros ordimur tractatus et innumerabilium tractatuum significata super ipsis collocamus. Set in hoc peccabant antiqui, quoniam exordium a narratione, penitus diuidebant dicentes exordium non esse narrationem. Preterea nos qui curialem stilum imitamur, ita nitimur exordiri, quod semper de facto aliquid tangere uidemur, quoniam a negotio, de quo agitur, frequentius facimus inceptionem. Nam euangeliste, apostoli, omnes sancti patres et philosophi hoc idem faciebant, sicut in eorum tractatibus potes inuenire. Quid prouerbium. Prouerbium est breuis uerborum series obscuram in se continens sententiam. Unde dicatur. Dicitur prouerbium quia aliquid pro uerbo id est aliquid obscurum uerbum positum pro manifesto. Uerbi gratia: Quidam accedit ad uxorem alicuius, qua multis temporibus est abusus; postmodum aliquis intuetur illum dicens: Quandoque hamus latebit sub esca, uel ita: Nunquam fuit uulpes adeo ingeniosa, que quandoque non caderet in laqueum uenatoris. In primo prouerbio ponitur esca pro muliere et hamus pro marito uel alio, qui debebit in adulterum uendicare. In secundo prouerbio ponitur uulpes ingeniosa pro adultero et laqueus uenatoris pro insidiis mariti uel alterius. Hec autem et consimilia merito possunt prouerbia nuncupari id est quedam obscura posita pro manifestis. Uel potest dici prouerbium quasi pro multis uerbis positum, quia unum prouerbium ad multa potest negotia referri. Unde cum aliquis dicit aliquod prouerbium in multorum presentia constitutus, respondet quidam et se scire fatetur, quare protulerit prouerbium istud. Unde prolator sub quodam derisorio chachinno dicit hec illum ignorare. Potest etiam dici quasi approbatum uerbum. Ceterum damnabiles gramantium caterue fece aurelianensium imbute in stilo epistolari prouerbium dicere non erubescunt, cum aperte dicat dominus in euangelio prouerbium obscuram sententiam esse, ubi dicitur: Set ueniet hora, in qua non in prouerbiis loquar uobis id est in obscuris sententiis, set palam id est manifeste annuntiabo de patre meo. Et Judei christo dixerunt: Ecce palam loqueris et manifeste et prouerbium nullum dicis id est non dicis aliquam obscuram sententiam uel amiratione dignam. Et Jeronymus exponit prouerbia Salomonis id est obscure sententie. Omne tamen prouerbium generalis sententia est et obscura. Unde non debent alicuius narrationes principium in epistolis, priuilegiis, testamentis et confirmationibus prouerbium appellare, cum omnia in stilo epistolari debeant ita esse lucida et aperta, quod in prima uel secunda prolatione audientes intelligere possint. Possunt autem huius modi principia quandoque generales sententie uel exordia merito nuncupari. Uerumtamen possunt dictatores quandoque prouerbia in suis epistolis ponere, dummodo sciant, quid recipientes intelligere possint. Nam si alicui amico meo uellem super quibusdam factis et specialibus negotiis obtusius loqui, prouerbialiter hoc modo dicere possem: Serpentem in sinu calefeci et minus prouide dimisi pullos sub custodia uulpis. Hoc enim prouerbium est, et nemo istud plenarie intelligeret, nisi sciret de materia facti. Quid sit beneuolentie captatio. Beneuolentie captatio est quedam laus, qua recipientis animus lectatur et beniuolus redditur mittenti. Ubi possit beneuolentia captari. Beneuolentia nempe in omnibus epistole partibus captari potest. Captatur enim beneuolentia quandoque per unam solam dictionem, quandoque per duas, quandoque per plures, quandoque per unam distinctionem, quandoque per plures, quandoque per unam clausulam, quandoque per plures, quandoque per totum tractatum. Captatur per unam dictionem hoc modo: deberes eum appellare nobilem uirum, unde sufficeret, si diceres nobilem uirum. Si autem dicas nobilissimum, captas beniuolentiam in positione superlatiui. Nam superlatiuum dignius est positiuo. Set habenda est discretio in positione superlatiuorum, quia superlatiua superhabundantem excellentiam notant, et non superhabundantiam. Quia quod superhabundat, superfluum est. Quia quod super habundantiam dicitur, uni soli conuenit id est per superhabundantem excellentiam. Porro in plurimis tractatibus ponuntur satis congrue superlatiua, et non secundum rei ueritatem, quia infiniti sunt, qui desiderant inanes applausus et transitorias laudes. Multi enim appellantur sanctissimi et litteratissimi, qui non possent de positiuo gaudere. Nam cum quidam sanctus a quodam piissimus appellaretur, respondit: sufficeret me pietatis positiuo beari. Unde oportet dictatorem prouide circumspectum esse et plurimorum addiscere consuetudines, quia frequenter potest ponere ad laudem, que ad uituperium spectabunt, et cum crederet beniuolentiam captare, maliuolentiam et odium incurreret. Ecce si alicui obuiares et ipsum, ultra quam se dignum crederet, salutares inclinato capite, crederet se derideri, et sic maliuolentiam captares. Nam ego cum per Alamaniam irem, cuidam obuiaui rustico, quem teutonico idiomate nimium honorabiliter salutaui, alias in eo uulgari salutationes penitus ignorans. Ille uero infremuit spiritu et euaginato ense me occidere uoluit, unde uix ab eius manibus euasi. Preterea memini me quendam uidisse plebanum, qui omnes extracto capello salutabat, credens beniuolentiam a quolibet captare. Set tutius esset ei non ferre capellum, cum per ipsum derisionem et non beniuolentiam iugiter captet. Ceterum non est meum propositum quoslibet captandi beneuolentie modos hic assignare, quia nimia prolixitas tedium generaret et in prologo non sunt omnia referenda. Concludo ergo breuiter et dico, quod, ubicunque uerba congrue ad laudem recipientis ponuntur, beniuolentia procul dubio captatur. Quid sit specialis sententia. Specialis sententia est illa, in qua de aliquo uel de aliquibus specialiter tractatur. Quid simplex narratio. Simplex narratio est illa, in qua unum solum narratur, hoc modo: presentibus tibi litteris innotescat, quod pater tuus UII Kal. augusti de hac luce ad meliorem uocante domino migrauit. Quid composita. Composita est illa, in qua duo uel plura negotia narrantur hoc modo: Innotescat amicitie uestre quod (frater uester) superabiliter in bello existens gloriosum de hoste reportauit triumphum. Set eius inimici postmodum eum in itinere ceperunt. Quid conclusio. Conclusio est cuiuslibet tractatus seu epistole finis, qui quandoque fit affirmando, quandoque negando sub quadam dubitatione, ut cum dicitur, quod si feceris uel si non feceris. Uerumtamen multis alliis modis potest fieri conclusio, et quandoque in principio epistole sagax dictator conclusionem ponere potest hoc modo: Si feceris, quod dominus cardinalis tibi significauit, omnes petitiones tue apud eum congruum sortientur effectum. Ceterum ipse amiratione non modica mouetur, quod in obediendo sua precepta te sic demonstras austerum, cum sibi magna petere proponas. Ecce concludendo narras et narrando concludis. Quomodo partes in epistola debeant ordinari. Partes in epistola hoc modo debent ordinari: Primo facias fundamentum id est ponas titulum (epistole uel) salutationis, ut nomen mittentis et recipientis specificetur, ita tamen, quod nichil ponas in salutatione, quod ad sequens pertineat factum. Quia sicut in prima tabula salutationun mearum habetur, salutatio non est nisi quidam titulus, qui ob hoc in principio epistole ponitur, ut nomen mittentis et recipientis specificetur, et sufficienter, quare hoc fieri non debeat, in ea tractatur. Secundo facias parietem id est incipias generaliter siue specialiter a negotio, de quo agitur, tractare. Tertio facias tectum id est aut infra narrationem uel in fine narrationis sub aliquo petitionis signo mittentis exprimas uoluntatem. Quid sit distinctio. Distinctio est quedam clausule particula, in cuius fine spiritus actione uocis fatigatus requiem auxilio puncti querere laborat. (Uel distinctio est quedam clausule particula, que quandoque puncto suspensiuo, quandoque plano debet rationabiliter distingui et determinari. Unde dicatur distinctio. Distinctio dicitur a distinguo guis et dicitur distinctio quasi obscuritatis remotio. Unde cum aliquis obscure aut implicite legit, dicunt astantes: legas distincte id est ita legas, ut remoueas obscuritatem, uel distingue id est specifica, quod dicis. Set distinctio aliter accipitur in decretis. Est enim ibi distinctio quorundam capitulorum summa et ponitur ad obscuritatis remotionem. Quomodo ex dictionibus distinctiones componantur. Distinctiones ita componuntur ex dictionibus sicut sillabe ex litteris, et sicut quedam sillabe plures aliis in se continent literas, ita quedam distinctiones plures aliis distinctionibus continent dictiones secundum magis et minus. Item distinctionum alia constat ex duabus dictionibus, alia ex tribus, alia ex quatuor et sic usque ad uiginti, de quibus non est specificandum per singula, cum cotidie infinitas legere possis. Distinctio autem quandoque in una sola dictione consistit, ut cum dicitur: (Uis uenire Bononiam? aliquis respondit sic uel non. Unde si dicat tantum sic uel tantum non, recta distinctione respondet et finali, quia bene distinguit se uelle uel nolle ire et bene satisfacit questioni et querenti. Potest etiam fieri distinctio in omnibus uerbis prime et secunde persone, ut cum dicitur: legis? distinctio est suspensiua, et si respondeatur ab interrogato: lego, erit distinctio finalis. Similiter cum dicitur: quis est in domo? - nullus uel Martinus. Multis enim modis fiunt distinctiones in una sola dictione, set ex maiori parte sunt in sensu defectiue, et quandoque in una sola littera fit distinctio, ut cum dicitur: quid est hoc? - respondet aliquis: B uel C. Item distinctionum alia suspensiua, alia quasi finalis, alia finalis. Quid sit distinctio suspensiua. Suspensiua est illa, que auditoris animum detinet suspensum, nec potest per illam intelligere, quid prolator dicere uelit, nisi aliud adiungat. Ut cum dicitur: cum sola Italia inter cunctas mundi prouincias speciali gaudeat priuilegio libertatis. Quid sit quasi finalis. Quasi finalis est illa, que quandoque animum auditoris de sensu locutionis quodammodo certificat. Ut cum dicitur: specialius est Italicis deferendum. Et nota, quod omnis distinctio quasi finalis potest esse finalis, dummodo ad sensum locutionis perficiendum accedat, sicut ista facit. Item nota, quod distinctiones quasi finales magis per sensum quam per punctum dignoscuntur. Quid finalis. Finalis est illa, que auditoria animum de sensu locutionis certificat. Ut cum dicitur: et illis uniuerse prouincie orbis merito subesse tenentur. Uerumtamen non est ibi sensus irregularis, quia uix aut nunquam poterit aliquis in duabus aut tribus distinctionibus factum uel negotium aliquod significare. Quid sit punctus. Quid sit punctus, in tractatu uirtutum non descripsi, set de eius uirtute uteunque tractaui, et ideo dignum duxi aliquid adhuc dicere de punctis. Punctus est quidam titulus, per quem tota scriptura cognoscitur et terminatur. Uel est punctus terminus diuisiuus, per quem distinctiones uniuerse clarescunt. Nam ita diuiduntur distinctiones per puncta, sicut campi per positionem terminorum. Uel punctus est quidam iudex ordinarius, qui quadam sententia sua iudiciali totam scripturam determinat et castigat nec permittit aliquam distinctionem seu clausulam transgressibiliter per agrum currere alienum. Unde dicatur. Punctus dicitur a puncto tas, uel dicitur punctus a pungo gis. Quia quando scriptor uult facere punctum, ita erigit pennam, quod cartam tam pungere uidetur. Punctorum alius suspensiuus, alius planus. Quid sit punctus suspensiuus. Suspensiuus est ille, qui uirgula scribitur sursum erecta. Unde sensum locutionis denotat incompletum, uel punctus suspensiuus est quidam fidelis et preambulus nuntius, qui puncti plani denuntiat aduentum. Ideo dixi “fidelis”, quia semper ante punctum planum, quandoque semel, quandoque bis, quandoque ter, quandoque quater, quandoque quinquies uel plus, preire consueuit. Et ideo dixi “fidelis”, quia propriis humeris onera portat locutionum, quousque punctus planus ipsas sine grauamine suscipere possit. Quid planus. Punctus planus est ille, cuius in gremio legentis animus quiescit et totius sensus locutionis successiue terminatur. Quod autem dixi “uirgula sursum erecta” et “uirgula plana” non mireris! Quoniam Ebrei et Greci talibus punctabant uirgulis, uel quia talia puncta uirgulas appellabant. Nam hodie multi secundum artium et scripturarum uarietates multas faciunt punctorum uarietates, de quibus non est ad presens idoneum pertractare. Item est alius punctus, qui uirgula interrogatiua nuncupatur, que fit semper per dictionem post dictionem interrogatiuam, ut “quid est hoc?”. Quid punctus habet copulare. Punctus nempe multiplices habet uirtutes copulandi. Nam quandoque copulat litteram littere, quandoque sillabam sillabe, quandoque dictionem dictioni, quandoque distinctionem distinctioni, quandoque orationem orationi, et sensum locutionis alteri locutioni. Et nota, quod tantummodo punctus suspensiuus ponitur pro copula. Item nota, quod suspensiuus quandoque magis copulat quandoque minus, quandoque multo minus. Magis enim copulat, quando duplicem habet uim copulandi, hoc modo: Alexander Persiam, Menelaus Troiam, Romani Cartaginem et Pisani Maioricam uicerunt uirtute potenti. Minus enim copulat, ut cum dicitur: Martino, Johanni, Petro et Bernardo salutem. Modo non copulat nisi nomen alteri nomini. Multo enim minus, ut cum copulat dictionem dictioni et litteram littere. Et nota, quod, quando distinctiones ita copulantur per puncta suspensiua, in principio ultime distinctionis semper debet poni copula, quoniam illa non intelligitur ibi repeti, ubi suspensiuus punctus pro copula positus fuerit. Alioquin non esset latinum. Hoc idem est intelligendum de dictionibus et litteris. Et nota, quod nullus punctus planus potest pro copula poni, quia ubicunque copula ponitur, uox legentis (semper) detinetur suspensa. Simili ergo modo illud, quod postea ponitur illius uicem gerere debet. Item nota, quod semper post punctum planum clausule debet inceptio fieri et prima illius clausule littera debet scribi grossa, ita, quod caput clausule fore uideatur. Item nota, quod post punctum suspensiuum nunquam potest esse clausule inceptio. Unde illi, qui scribunt salutem uel aliquid positum loco salutationis per litteram grossam, ambulant tamquam ceci, qui uiam, per quam gradiuntur, penitus ignorant. Uerumtamen in salutationibus et infra epistole textum propria nomina scribi debent per litteram grossam ad maiorem certitudinem reddendam (et causa honoris). Et preterea punctus quandoque est literarum comprehensiuus, ut cum circumponuntur littere pro proprio nomine posite. Quid sit clausula. Clausula est quedam cuiuslibet tractatus particula, que quandoque duas, quandoque tres, quandoque quatuor, quandoque U, quandoque UI, uel etiam UII in se continet distinctiones. Nam ad minus ex duabus distinctionibus constitui potest, ad plus uero ultra UII habere nullatenus ualet, si magne fuerint distinctiones; quia locutionis sensus nimium redderetur obscurus. Ex duabus hoc modo: Propter antiquam consuetudinem Armeni et Greci nutriunt barbam. (Uel aliter: Armeni et Greci nutriunt barbam, ut grauiores in omnibus uideantur. Ex tribus hoc modo: Indi dominum, qui est ipsa ueritas, uenerantur et respuendo mendacium patrem adorant in spiritu et ueritate. Uel aliter: Auro et lapidibus preciosis Babilonia decoratur et diuersis aromatum et specierum generibus affluens paradisi poma et balsami producit. Uel aliter: Tenebrose caliginis cecitas ita Saracenorum occupauit animos, quod pudenda cotidie lauant, dominum propter hoc placare credentes. Uel aliter: Uellius de montanea fallacem in terris constituit paradisum in quo facit quosdam homines ab ipsa pueritia enutriri, qui pro eo subire mortem postmodum non formidant. Uel aliter: Suriani se adulterii crimine polluunt et cuncta meretricandi genera inuenientes tamquam lupanarii iugiter fornicantur. Greci sagaces et inuidi Siculi magicis operibus insistunt et mirabilia facinora (ex)cogitantes uenenata sepe pocula propinant. Uel aliter: In florida urbe Morroch residet Miramominin, qui cunctos hodie mortales in diuitiis excellit et cuncta librat secularis iustitie statera. Ex quator hoc modo: Calabritanos inermes, Apulos pusillanimes et Sardos zelotipie uitio et conditione seruili esse proscriptos totus predicat orbis. Uel aliter: Affricos nudos, Ethiopes horridos et Prouinciales mendaces uideo per effectum. Uel aliter: Corsi de curialitate plurimum commendarentur, si fures non essent et proditores et ea postmodum non raperent, que primo fuerant elargiti. Romani guerras et seditiones iugiter commouentes ciuilia bella committere non formidant, et pristine glorie immemores existentes pecuniam per fraudem et uiolentiam exigere non omittunt. Uel aliter: Tusci rebus propriis commendabiliter utuntur et plurimis coruscarent uirtutibus, si fraudis et inuidie nebula eos non facile tenebraret. Uel aliter: Lombardi sunt libertatis patroni, proprii iuris egregii defensores, et illi, qui pro libertate tuenda sepius pugnauerunt, merito sunt Italie senatores. Uel aliter: Marchiani simplices, Romanioli proditores atque bilingues et Dalmatii atque croatii piscatores ab omnibus esse censentur. Uel aliter: Curialis Marchia Ueronensis nomen accepit ab inclita Uerona, que trium prouinciarum caput existit et est indesignabili amenitate dotata. Ex U hoc modo: Bestialium Sclauonum detestabiles predico mores, cupiens uniuersos eorum uitare consortium, qui non homines set iumenta possunt merito nuncupari, et licet humanam habeant formam, tamen in pluribus bestialiter uiuunt. Ex UI hoc modo: Pusille fidei Ungarii corpora cibariis replent, uniuersos largiflue alunt, plurima munera largiuntur et tamquam cursibiles uenatores omni tempore loca siluosa regirant. Uel aliter: Boemi formosi et furentes in armis ebrietate se turpiter fedant, et carnes comedunt semicruentas a quibus parum differunt Polani, set siluestris natio Rutenorum loca uenando discurrit. Teutonici per furorem, Alobroges per latrocinium, Francigenae per arrogantiam, Yspani per mulas, Anglici per caudam et Scoti per mendacitatem a plurimis deridentur. Preterea multe sunt clausularum diuersitates, quarum diuersitatum sententias nemo unquam dicere posset. Nam sicut uarii sunt dictatores, ita et clausularum diuersitates. Diuersa enim sunt genera materiarum, et ideo diuersis clausulis nos uti oportet. Porro aliquis facit clausulas magnas, aliquis paruas, aliquis mediocres. Uerum tamen siue sint magne siue sint parue siue mediocres, laudabiles sunt loco et tempore suo, si congrue in narrationibus ponantur. Et nota, quod non est adeo magna, que non possit diminui nec adeo parua, que non ualeat augmentari. Fiunt enim clausule, secundum quod dictatori negotia occurrunt. Set est distinguendum, utrum unum uelit negotium significare uel plura. Si unum distinguendum est, utrum habeat pauca uel plura significata. Si pauca, paucis debes clausulis uti. Si multa, nitaris ad breuitatem, quia breuitas est dulcis aurium amica, dummodo non generet obscuritatem. Ego enim in una clausula posito salutationis titulo unam epistolam multotiens finiui. Uerbi gratia: Quandoque scribere uolebam pauperibus scolaribus, qui libenter meam audiebant doctrinam, set uerecundabantur uenire, quia mihi non poterant sua donaria exhibere. Unde talem illis epistolam destinaui: Uniuersis pauperibus Boncompagnus, quicquid potest. Nolo, quod propter aliquam paupertatem uerecundie pallore afficiamini, set libere ad liberum accedatis et ipsius liberalitate pro uestre uoluntatis arbitrio utamini, procul dubio tenentes, quia, quod diuinitus est collatum, uobis procurabo liberaliter impertiri. Hec enim fuit una epistola, et multotiens hoc facere potest prouidus dictator(, si pauca debuerit significare). Unde dicatur. Clausula dicitur a claudo dis, aut quia sensum locutionis in se claudit, aut quia distinctiones in suo sinu tenet clausas. Uel dicitur clausula quasi diuisa, quia inter punctum planum et litteram grossam semper clauditur uel claudi debet. Item clausularum alia suspensiua, alia quasi finalis, alia finalis. Quid sit clausula suspensiua. Suspensiua est illa, que sensum integralis locutionis detinet suspensiuum hoc modo: Ad urbem pro confirmatione prebende mihi assignate properaueram credens, quod C. S. Theodori diaconus cardinalis, quondam socius et scolaris meus, mihi deberet assistere et prestare mihi auxilium et fauorem. Hec enim est clausula suspensiua, nec ideo dicitur suspensiua, quod in fine ultime distinctionis punctus debeat fieri suspensiuus. Set quia sensus locutionis adhuc detinetur suspensus. Quid quasi finalis. Quasi finalis est illa, qua prolata quodam modo de sensu locutionis auditoris animus certificatur hoc modo: Ipse uero preteritorum immemor et auaritie lepra infectus ab aduersariis meis pecuniam accepit, et mihi apud dominum papam ita extitit contrarius, quod meum propositum non potui perducere ad effectum. Quid finalis. Finalis est illa, qua prolata integralis sensus de negotio, quod agitur, consurgit et perficitur, et ex eo plene certificatur animus auditoris hoc modo: Nunc autem domum sine dilatione reuertor habens in proposito laicalem ducere uitam, ex eo, quod ecclesiasticum non ualeo beneficium adipisci. Et nota, quod omnis quasi finalis potest esse finalis, licet sensus integralis negotii, de quo agitur, sit imperfectus. Quomodo ex clausulis extimantur epistole et quilibet prosaicus tractatus. Ex clausulis multis modis epistole fiunt et quilibet prosaici tractatus. Set uitando prolixitatem, cupio in presenti capitulo breuiter plurima concludere paucis. Puta: scribit papa imperatori pro uno uel (pro) pluribus negotiis. Pro uno sic poterit incipere dictator: Cum ex iniuncto adeo nos officio teneamur omnes ecclesie filios assidue ammonere ne se inuoluant illecebris terrenorum, multo attentius tuam imperialem maiestatem litteris apostolicis debemus sollicitare, ut sic transeat per omnia temporalia, ne penitus amittat eterna. Nec ob hoc ista referimus, quod te in aliquo contra ecclesiam dei derelinquere credamus, set ut nostre benedictionis et ammonitionis gratia fretus de bono in melius perseueres, et imperii tui iura ualeas omni tempore alacriori animo pertractare. Hec enim esset una epistola, si salutatio premitteretur. Uerumtamen in tali ammonitione posset dictator tractatum non modicum prolongare. Si autem in eadem epistola uellet aliud significare negotium, hoc modo procedere posset: Preterea dilectum filium nostrum magistrum B., quem nos et fratres nostri sue deuotionis et scientie intuitu intimo diligimus karitatis affectu, celsitudini tue propensius commendamus tuam attentius rogitantes excellentiam, ut ipsum debeas nostrarum precum interuentu multipliciter honorare et suis petitionibus ita dignum et fauorabilem prebere assensum, quod nostras preces sibi sentiat profuisse et nos tue magnitudini propter hoc teneamur multiplices gratiarum exsoluere actiones. Nam in epistola ista duo sunt significata, quia ibi de duobos diuersis negotiis narratur. In duabus primis clausulis continetur ammonitio pape et quotcunque clausule ponerentur ibi, que ad ammonitionem pertinerent, ad unum tantum significatum spectarent. In tertia uero clausula continetur comendatio magistri B., quam facit papa imperatori et quidquid postmodum, pro dicto, magistro in eadem epistola poneretur, ad unum tantum significatum spectaret. Ceterum ego iam multotiens in una clausula quinque posui significata hoc modo: Detestabilis auaritia Romanorum, proditoria grecorum astutia, perorrende saracenorum insidie, abhominanda Siculorum inuidia et Apulorum pusillanimitas sunt penitus euitanda. Quod autem, de hiis dictum est, de omnibus tractatibus intelligere potes. Uerumtamen oportet dictatorem imponendo clausulas prouidum esse atque sagacem et suum tractatum semper mediocritatis legibus cohibere. Nam ego sepenumero ad mensuram carte dictaui, aut quia carta deficiebat aut quia ita in animo agere proponebam: Set qui hoc facere temptat, inspiciat cartule quantitatem, sicut prouidus sartor pannum, do quo camisiam disposuit facere uel gunnellam . Nam primo ymaginatur, unde posset facere manicas et girones et cetera queque, postmodum uero, secundum quod uidet, incidere consueuit.