233 lines
127 KiB
Plaintext
233 lines
127 KiB
Plaintext
Omnium hominum quos ad amorem ueritatis natura superior impressit hoc maxime interesse uidetur: ut, quemadmodum de labore antiquorum ditati sunt, ita et ipsi posteris prolaborent, quatenus ab eis posteritas habeat quo ditetur. Longe namque ab offitio se esse non dubitet qui, publicis documentis imbutus, ad rem publicam aliquid afferre non curat; non enim est lignum, quod secus decursus aquarum fructificat in tempore suo, sed potius perniciosa uorago semper ingurgitans et nunquam ingurgitata refundens. Hec igitur sepe mecum recogitans, ne de infossi talenti culpa quandoque redarguar, publice utilitati non modo turgescere, quinymo fructificare desidero, et intemptatas ab aliis ostendere ueritates. Nam quem fructum ille qui theorema quoddam Euclidis iterum demonstraret? qui ab Aristotile felicitatem ostensam reostendere conaretur? qui senectutem a Cicerone defensam resummeret defensandam? Nullum quippe, sed fastidium potius illa superfluitas tediosa prestaret. Cumque, inter alias ueritates occultas et utiles, temporalis Monarchie notitia utilissima sit et maxime latens et, propter non se habere inmediate ad lucrum, ab omnibus intemptata, in proposito est hanc de suis enucleare latibulis, tum ut utiliter mundo peruigilem, tum etiam ut palmam tanti brauii primus in meam gloriam adipiscar. Arduum quidem opus et ultra uires aggredior, non tam de propria uirtute confidens, quam de lumine Largitoris illius *qui dat omnibus affluenter et non improperat*.
|
||
|
||
Primum quidem igitur uidendum quid est quod temporalis Monarchia dicitur, typo ut dicam et secundum intentionem. Est ergo temporalis Monarchia, quam dicunt Imperium, unicus principatus et super omnes in tempore uel in hiis et super hiis que tempore mensurantur. Maxime autem de hac tria dubitata queruntur: primo namque dubitatur et queritur an ad bene esse mundi necessaria sit; secundo an romanus populus de iure Monarche offitium sibi asciuerit; et tertio an auctoritas Monarche dependeat a Deo inmediate uel ab alio, Dei ministro seu uicario. Uerum, quia omnis ueritas que non est principium ex ueritate alicuius principii fit manifesta, necesse est in qualibet inquisitione habere notitiam de principio, in quod analetice recurratur pro certitudine omnium propositionum que inferius assummuntur. Et quia presens tractatus est inquisitio quedam, ante omnia de principio scruptandum esse uidetur in cuius uirtute inferiora consistant. Est ergo sciendum quod quedam sunt que, nostre potestati minime subiacentia, speculari tantummodo possumus, operari autem non: uelut mathematica, physica et diuina; quedam uero sunt que, nostre potestati subiacentia, non solum speculari sed etiam operari possumus: et in hiis non operatio propter speculationem, sed hec propter illam assummitur, quoniam in talibus operatio finis. Cum ergo materia presens politica sit, ymo fons atque principium rectarum politiarum, et omne politicum nostre potestati subiaceat, manifestum est quod materia presens non ad speculationem per prius, sed ad operationem ordinatur. Rursus, cum in operabilibus principium et causa omnium sit ultimus finis–mouet enim primo agentem -, consequens est ut omnis ratio eorum que sunt ad finem ab ipso fine summatur. Nam alia erit ratio incidendi lignum propter domum constituendam, et alia propter nauim. Illud igitur, siquid est, quod est finis uniuersalis ciuilitatis humani generis, erit hic principium per quod omnia que inferius probanda sunt erunt manifesta sufficienter: esse autem finem huius ciuilitatis et illius, et non esse unum omnium finem arbitrari stultum est.
|
||
|
||
Nunc autem uidendum est quid sit finis totius humane ciuilitatis: quo uiso, plus quam dimidium laboris erit transactum, iuxta Phylosophum ad Nicomacum. Et ad euidentiam eius quod queritur aduertendum quod, quemadmodum est finis aliquis ad quem natura producit pollicem, et alius ab hoc ad quem manum totam, et rursus alius ab utroque ad quem brachium, aliusque ab omnibus ad quem totum hominem; sic alius est finis ad quem singularem hominem, alius ad quem ordinat domesticam comunitatem, alius ad quem uiciniam, et alius ad quem ciuitatem, et alius ad quem regnum, et denique optimus ad quem uniuersaliter genus humanum Deus ecternus arte sua, que natura est, in esse producit. Et hoc queritur hic tanquam principium inquisitionis directiuum. Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem. Non enim essentia ulla creata ultimus finis est in intentione creantis, in quantum creans, sed propria essentie operatio: unde est quod non operatio propria propter essentiam, sed hec propter illam habet ut sit. Est ergo aliqua propria operatio humane uniuersitatis, ad quam ipsa uniuersitas hominum in tanta multitudine ordinatur; ad quam quidem operationem nec homo unus, nec domus una, nec una uicinia, nec una ciuitas, nec regnum particulare pertingere potest. Que autem sit illa, manifestum fiet si ultimum de potentia totius humanitatis appareat. Dico ergo quod nulla uis a pluribus spetie diuersis participata ultimum est de potentia alicuius illorum; quia, cum illud quod est ultimum tale sit constitutiuum spetiei, sequeretur quod una essentia pluribus spetiebus esset specificata: quod est inpossibile. Non est ergo uis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum, quia etiam sic sumptum ab elementis participatur; nec esse complexionatum, quia hoc reperitur in mineralibus; nec esse animatum, quia sic etiam in plantis; nec esse apprehensiuum, quia sic etiam participatur a brutis; sed esse apprehensiuum per intellectum possibilem: quod quidem esse nulli ab homine alii competit uel supra uel infra. Nam, etsi alie sunt essentie intellectum participantes, non tamen intellectus earum est possibilis ut hominis, quia essentie tales speties quedam sunt intellectuales et non aliud, et earum esse nichil est aliud quam intelligere quod est quod sunt; quod est sine interpolatione, aliter sempiterne non essent. Patet igitur quod ultimum de potentia ipsius humanitatis est potentia siue uirtus intellectiua. Et quia potentia ista per unum hominem seu per aliquam particularium comunitatum superius distinctarum tota simul in actum reduci non potest, necesse est multitudinem esse in humano genere, per quam quidem tota potentia hec actuetur; sicut necesse est multitudinem rerum generabilium ut potentia tota materie prime semper sub actu sit: aliter esset dare potentiam separatam, quod est inpossibile. Et huic sententie concordat Auerrois in comento super hiis que De anima. Potentia etiam intellectiua, de qua loquor, non solum est ad formas uniuersales aut speties, sed etiam per quandam extensionem ad particulares: unde solet dici quod intellectus speculatiuus extensione fit practicus, cuius finis est agere atque facere. Quod dico propter agibilia, que politica prudentia regulantur, et propter factibilia, que regulantur arte: que omnia speculationi ancillantur tanquam optimo ad quod humanum genus Prima Bonitas in esse produxit; ex quo iam innotescit illud Politice: intellectu, scilicet, uigentes aliis naturaliter principari.
|
||
|
||
Satis igitur declaratum est quod proprium opus humani generis totaliter accepti est actuare semper totam potentiam intellectus possibilis, per prius ad speculandum et secundario propter hoc ad operandum per suam extensionem. Et quia quemadmodum est in parte sic est in toto, et in homine particulari contingit quod sedendo et quiescendo prudentia et sapientia ipse perficitur, patet quod genus humanum in quiete siue tranquillitate pacis ad proprium suum opus, quod fere diuinum est iuxta illud Minuisti eum paulominus ab angelis, liberrime atque facillime se habet. Unde manifestum est quod pax uniuersalis est optimum eorum que ad nostram beatitudinem ordinantur. Hinc est quod pastoribus de sursum sonuit non diuitie, non uoluptates, non honores, non longitudo uite, non sanitas, non robur, non pulcritudo, sed pax; inquit enim celestis militia: *Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bone uoluntatis*. Hinc etiam *Pax uobis* Salus hominum salutabat; decebat enim summum Saluatorem summam salutationem exprimere: quem quidem morem seruare uoluerunt discipuli eius et Paulus in salutationibus suis, ut omnibus manifestum esse potest. Ex hiis ergo que declarata sunt patet per quod melius, ymo per quod optime genus humanum pertingit ad opus proprium; et per consequens uisum est propinquissimum medium per quod itur in illud ad quod, uelut in ultimum finem, omnia nostra opera ordinantur, quia est pax uniuersalis, que pro principio rationum subsequentium supponatur. Quod erat necessarium, ut dictum fuit, uelut signum prefixum in quod quicquid probandum est resoluatur tanquam in manifestissimam ueritatem.
|
||
|
||
Resummens igitur quod a principio dicebatur, tria maxime dubitantur et dubitata queruntur circa Monarchiam temporalem, que comuniori uocabulo nuncupatur Imperium; et de hiis, ut predictum est, propositum est sub assignato principio inquisitionem facere secundum iam tactum ordinem. Itaque prima questio sit: utrum ad bene esse mundi Monarchia temporalis necessaria sit. Hoc equidem, nulla ui rationis uel auctoritatis obstante, potissimis et patentissimis argumentis ostendi potest, quorum primum ab autoritate Phylosophi assummatur de suis Politicis. Asserit enim ibi uenerabilis eius autoritas quod, quando aliqua plura ordinantur ad unum, oportet unum eorum regulare seu regere, alia uero regulari seu regi; quod quidem non solum gloriosum nomen autoris facit esse credendum, sed ratio inductiua. Si enim consideremus unum hominem, hoc in eo contingere uidebimus, quia, cum omnes uires eius ordinentur ad felicitatem, uis ipsa intellectualis est regulatrix et rectrix omnium aliarum: aliter ad felicitatem peruenire non potest. Si consideremus unam domum, cuius finis est domesticos ad bene uiuere preparare, unum oportet esse qui regulet et regat, quem dicunt patremfamilias, uel eius locumtenentem, iuxta dicentem Phylosophum: *Omnis domus regitur a senissimo*; et huius, ut ait Homerus, est regulare omnes et leges imponere aliis. Propter quod prouerbialiter dicitur illa maledictio: *Parem habeas in domo*. Si consideremus uicum unum, cuius finis est commoda tam personarum quam rerum auxiliatio, unum oportet esse aliorum regulatorem, uel datum ab alio uel ex ipsis preheminentem consentientibus aliis; aliter ad illam mutuam sufficientiam non solum non pertingitur, sed aliquando, pluribus preheminere uolentibus, uicinia tota destruitur. Si uero unam ciuitatem, cuius finis est bene sufficienterque uiuere, unum oportet esse regimen, et hoc non solum in recta politia, sed etiam in obliqua; quod si aliter fiat, non solum finis uite ciuilis amictitur, sed etiam ciuitas desinit esse quod erat. Si denique unum regnum particulare, cuius finis est is qui ciuitatis cum maiori fiducia sue tranquillitatis, oportet esse regem unum qui regat atque gubernet; aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis Ueritatis: *Omne regnum in se diuisum desolabitur*. Si ergo sic se habet in hiis et in singulis que ad unum aliquod ordinantur, uerum est quod assummitur supra; nunc constat quod totum humanum genus ordinatur ad unum, ut iam preostensum fuit: ergo unum oportet esse regulans siue regens, et hoc Monarcha siue Imperator dici debet. Et sic patet quod ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse siue Imperium.
|
||
|
||
Et sicut se habet pars ad totum, sic ordo partialis ad totalem. Pars ad totum se habet sicut ad finem et optimum: ergo et ordo in parte ad ordinem in toto, sicut ad finem et optimum. Ex quo habetur quod bonitas ordinis partialis non excedit bonitatem totalis ordinis, sed magis e conuerso. Cum ergo duplex ordo reperiatur in rebus, ordo scilicet partium inter se, et ordo partium ad aliquod unum quod non est pars, sicut ordo partium exercitus inter se et ordo earum ad ducem, ordo partium ad unum est melior tanquam finis alterius: est enim alter propter hunc, non e conuerso. Unde si forma huius ordinis reperitur in partibus humane multitudinis, multo magis debet reperiri in ipsa multitudine siue totalitate per uim sillogismi premissi, cum sit ordo melior siue forma ordinis; sed reperitur in omnibus partibus humane multitudinis, ut per ea que dicta sunt in capitulo precedenti satis est manifestum: ergo et in ipsa totalitate reperiri debet. Et sic omnes partes prenotate infra regna et ipsa regna ordinari debent ad unum principem siue principatum, hoc est ad Monarcham siue Monarchiam.
|
||
|
||
Amplius, humana uniuersitas est quoddam totum ad quasdam partes, et est quedam pars ad quoddam totum. Est enim quoddam totum ad regna particularia et ad gentes, ut superiora ostendunt; et est quedam pars ad totum uniuersum. Et hoc est de se manifestum. Sicut ergo inferiora humane uniuersitatis bene respondent ad ipsam, sic ipsa bene dicitur respondere ad suum totum; partes enim bene respondent ad ipsam per unum principium tantum, ut ex superioribus colligi potest de facili: ergo et ipsa ad ipsum uniuersum siue ad eius principem, qui Deus est et Monarcha, simpliciter bene respondet per unum principium tantum, scilicet unicum principem. Ex quo sequitur Monarchiam necessariam mundo ut bene sit.
|
||
|
||
Et omne illud bene se habet et optime quod se habet secundum intentionem primi agentis, qui Deus est; et hoc est per se notum, nisi apud negantes diuinam bonitatem actingere summum perfectionis. De intentione Dei est ut omne causatum diuinam similitudinem representet in quantum propria natura recipere potest. Propter quod dictum est: *Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram*; quod licet ad ymaginem de rebus inferioribus ab homine dici non possit, ad similitudinem tamen de qualibet dici potest, cum totum uniuersum nichil aliud sit quam uestigium quoddam diuine bonitatis. Ergo humanum genus bene se habet et optime quando, secundum quod potest, Deo assimilatur. Sed genus humanum maxime Deo assimilatur quando maxime est unum: uera enim ratio unius in solo illo est; propter quod scriptum est: *Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est*. Sed tunc genus humanum maxime est unum, quando totum unitur in uno: quod esse non potest nisi quando uni principi totaliter subiacet, ut de se patet. Ergo humanum genus uni principi subiacens maxime Deo assimilatur, et per consequens maxime est secundum diuinam intentionem: quod est bene et optime se habere, ut in principio huius capituli est probatum.
|
||
|
||
Item, bene et optime se habet omnis filius cum uestigia perfecti patris, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Humanum genus filius est celi, quod est perfectissimum in omni opere suo: generat enim homo hominem et sol, iuxta secundum De naturali auditu. Ergo optime se habet humanum genus cum uestigia celi, in quantum propria natura permictit, ymitatur. Et cum celum totum unico motu, scilicet Primi Mobilis, et ab unico motore, qui Deus est, reguletur in omnibus suis partibus, motibus et motoribus, ut phylosophando euidentissime humana ratio deprehendit, si uere sillogizatum est, humanum genus tunc optime se habet, quando ab unico principe tanquam ab unico motore, et unica lege tanquam unico motu, in suis motoribus et motibus reguletur. Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monarchiam esse, siue unicum principatum qui Imperium appellatur. Hanc rationem suspirabat Boetius dicens:
|
||
*O felix hominum genus
|
||
si uestros animos amor,
|
||
quo celum regitur, regat*.
|
||
|
||
|
||
Et ubicunque potest esse litigium, ibi debet esse iudicium; aliter esset inperfectum sine proprio perfectiuo: quod est inpossibile, cum Deus et natura in necessariis non deficiat. Inter omnes duos principes, quorum alter alteri minime subiectus est, potest esse litigium uel culpa ipsorum uel etiam subditorum–quod de se patet -: ergo inter tales oportet esse iudicium. Et cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter alteri non subditur–nam par in parem non habet imperium - oportet esse tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui iuris ambobus principetur. Et hic aut erit Monarcha aut non. Si sic, habetur propositum; si non, iterum habebit sibi coequalem extra ambitum sue iurisdictionis: tunc iterum necessarius erit tertius alius. Et sic aut erit processus in infinitum, quod esse non potest, aut oportebit deuenire ad iudicem primum et summum, de cuius iudicio cuncta litigia dirimantur siue mediate siue inmediate: et hic erit Monarcha siue Imperator. Est igitur Monarchia necessaria mundo. Et hanc rationem uidebat Phylosophus cum dicebat: *Entia nolunt male disponi; malum autem pluralitas principatuum: unus ergo princeps*.
|
||
|
||
Preterea, mundus optime dispositus est cum iustitia in eo potissima est. Unde Uirgilius commendare uolens illud seculum quod suo tempore surgere uidebatur, in suis Buccolicis cantabat:
|
||
*Iam redit et Uirgo, redeunt Saturnia regna*.
|
||
|
||
Uirgo namque uocabatur iustitia, quam etiam Astream uocabant; Saturnia regna dicebant optima tempora, que etiam aurea nuncupabant. Iustitia potissima est solum sub Monarcha: ergo ad optimam mundi dispositionem requiritur esse Monarchiam siue Imperium. Ad euidentiam subassumpte sciendum quod iustitia, de se et in propria natura considerata, est quedam rectitudo siue regula obliquum hinc inde abiciens: et sic non recipit magis et minus, quemadmodum albedo in suo abstracto considerata. Sunt enim huiusmodi forme quedam compositioni contingentes, et consistentes simplici et inuariabili essentia, ut Magister Sex Principiorum recte ait. Recipiunt tamen magis et minus huiusmodi qualitates ex parte subiectorum quibus concernuntur, secundum quod magis et minus in subiectis de contrariis admiscetur. Ubi ergo minimum de contrario iustitie admiscetur et quantum ad habitum et quantum ad operationem, ibi iustitia potissima est; et uere tunc potest dici de illa, ut Phylosophus inquit, *neque Hesperus neque Lucifer sic admirabilis est*. Est enim tunc Phebe similis, fratrem dyametraliter intuenti de purpureo matutine serenitatis. Quantum ergo ad habitum, iustitia contrarietatem habet quandoque in uelle; nam ubi uoluntas ab omni cupiditate sincera non est, etsi assit iustitia, non tamen omnino inest in fulgore sue puritatis: habet enim subiectum, licet minime, aliqualiter tamen sibi resistens; propter quod bene repelluntur qui iudicem passionare conantur. Quantum uero ad operationem, iustitia contrarietatem habet in posse; nam cum iustitia sit uirtus ad alterum, sine potentia tribuendi cuique quod suum est quomodo quis operabitur secundum illam ? Ex quo patet quod quanto iustus potentior, tanto in operatione sua iustitia erit amplior. Ex hac itaque declaratione sic arguatur: iustitia potissima est in mundo quando uolentissimo et potentissimo subiecto inest; huiusmodi solus Monarcha est: ergo soli Monarche insistens iustitia in mundo potissima est. Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic: omne B est A; solum C est A: ergo solum C est B. Quod est: omne B est A; nullum preter C est A: ergo nullum preter C est B. Et prima propositio declaratione precedente apparet; alia sic ostenditur, et primo quantum ad uelle, deinde quantum ad posse. Ad euidentiam primi notandum quod iustitie maxime contrariatur cupiditas, ut innuit Aristotiles in quinto ad Nicomacum. Remota cupiditate omnino, nichil iustitie restat aduersum; unde sententia Phylosophi est ut que lege determinari possunt nullo modo iudici relinquantur. Et hoc metu cupiditatis fieri oportet, de facili mentes hominum detorquentis. Ubi ergo non est quod possit optari, inpossibile est ibi cupiditatem esse: destructis enim obiectis, passiones esse non possunt. Sed Monarcha non habet quod possit optare: sua namque iurisdictio terminatur Occeano solum: quod non contingit principibus aliis, quorum principatus ad alios terminantur, ut puta regis Castelle ad illum qui regis Aragonum. Ex quo sequitur quod Monarcha sincerissimum inter mortales iustitie possit esse subiectum. Preterea, quemadmodum cupiditas habitualem iustitiam quodammodo, quantumcunque pauca, obnubilat, sic karitas seu recta dilectio illam acuit atque dilucidat. Cui ergo maxime recta dilectio inesse potest, potissimum locum in illo potest habere iustitia; huiusmodi est Monarcha: ergo, eo existente, iustitia potissima est uel esse potest. Quod autem recta dilectio faciat quod dictum est, hinc haberi potest: cupiditas namque, perseitate hominum spreta, querit alia; karitas uero, spretis aliis omnibus, querit Deum et hominem, et per consequens bonum hominis. Cumque inter alia bona hominis potissimum sit in pace uiuere–ut supra dicebatur et hoc operetur maxime atque potissime iustitia, karitas maxime iustitiam uigorabit et potior potius. Et quod Monarche maxime hominum recta dilectio inesse debeat, patet sic: omne diligibile tanto magis diligitur quanto propinquius est diligenti; sed homines propinquius Monarche sunt quam aliis principibus: ergo ab eo maxime diliguntur uel diligi debent. Prima manifesta est, si natura passiuorum et actiuorum consideretur; secunda per hoc apparet: quia principibus aliis homines non appropinquant nisi in parte, Monarche uero secundum totum. Et rursus: principibus aliis appropinquant per Monarcham et non e conuerso; et sic per prius et inmediate Monarche inest cura de omnibus, aliis autem principibus per Monarcham, eo quod cura ipsorum a cura illa supprema descendit. Preterea, quanto causa est uniuersalior, tanto magis habet rationem cause, quia inferior non est causa nisi per superiorem, ut patet ex hiis que De causis; et quanto causa magis est causa, tanto magis effectum diligit, cum dilectio talis assequatur causam per se. Cum igitur Monarcha sit uniuersalissima causa inter mortales ut homines bene uiuant, quia principes alii per illum, ut dictum est, consequens est quod bonum hominum ab eo maxime diligatur. Quod autem Monarcha potissime se habeat ad operationem iustitie, quis dubitat nisi qui uocem hanc non intelligit, cum, si Monarcha est, hostes habere non possit?
|
||
|
||
Satis igitur declarata subassumpta principalis, quia conclusio certa est: scilicet quod ad optimam dispositionem mundi necesse est Monarchiam esse.
|
||
|
||
Et humanum genus potissime liberum optime se habet. Hoc erit manifestum, si principium pateat libertatis. Propter quod sciendum quod principium primum nostre libertatis est libertas arbitrii, quam multi habent in ore, in intellectu uero pauci. Ueniunt namque usque ad hoc: ut dicant liberum arbitrium esse liberum de uoluntate iudicium. Et uerum dicunt; sed importatum per uerba longe est ab eis, quemadmodum tota die logici nostri faciunt de quibusdam propositionibus, que ad exemplum logicalibus interseruntur; puta de hac: triangulus habet tres duobus rectis equales. Et ideo dico quod iudicium medium est apprehensionis et appetitus: nam primo res apprehenditur, deinde apprehensa bona uel mala iudicatur, et ultimo iudicans prosequitur siue fugit. Si ergo iudicium moueat omnino appetitum et nullo modo preueniatur ab eo, liberum est; si uero ab appetitu quocunque modo preueniente iudicium moueatur, liberum esse non potest, quia non a se, sed ab alio captiuum trahitur. Et hinc est quod bruta iudicium liberum habere non possunt, quia eorum iudicia semper ab appetitu preueniuntur. Et hinc etiam patere potest quod substantie intellectuales, quarum sunt inmutabiles uoluntates, necnon anime separate bene hinc abeuntes, libertatem arbitrii ob inmutabilitatem uoluntatis non amictunt, sed perfectissime atque potissime hoc retinent. Hoc uiso, iterum manifestum esse potest quod hec libertas siue principium hoc totius nostre libertatis est maximum donum humane nature a Deo collatum–sicut in Paradiso Comedie iam dixi quia per ipsum hic felicitamur ut homines, per ipsum alibi felicitamur ut dii. Quod si ita est, quis erit qui humanum genus optime se habere non dicat, cum potissime hoc principio possit uti? Sed existens sub Monarcha est potissime liberum. Propter quod sciendum quod illud est liberum quod *sui met et non alterius gratia est*, ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente. Nam illud quod est alterius gratia necessitatur ab illo cuius gratia est, sicut uia necessitatur a termino. Genus humanum solum imperante Monarcha sui et non alterius gratia est: tunc enim solum politie diriguntur oblique - democratie scilicet, oligarchie atque tyrampnides–que in seruitutem cogunt genus humanum, ut patet discurrenti per omnes, et politizant reges, aristocratici quos optimates uocant, et populi libertatis zelatores; quia cum Monarcha maxime diligat homines, ut iam tactum est, uult omnes homines bonos fieri: quod esse non potest apud oblique politizantes. Unde Phylosophus in suis Politicis ait quod in politia obliqua bonus homo est malus ciuis, in recta uero bonus homo et ciuis bonus conuertuntur. Et huiusmodi politie recte libertatem intendunt, scilicet ut homines propter se sint. Non enim ciues propter consules nec gens propter regem, sed e conuerso consules propter ciues et rex propter gentem; quia quemadmodum non politia ad leges, quinymo leges ad politiam ponuntur, sic secundum legem uiuentes non ad legislatorem ordinantur, sed magis ille ad hos, ut etiam Phylosopho placet in hiis que de presenti materia nobis ab eo relicta sunt. Hinc etiam patet quod, quamuis consul siue rex respectu uie sint domini aliorum, respectu autem termini aliorum ministri sunt, et maxime Monarcha, qui minister omnium proculdubio habendus est. Hinc etiam iam innotescere potest quod Monarcha necessitatur a fine sibi prefixo in legibus ponendis. Ergo genus humanum sub Monarcha existens optime se habet; ex quo sequitur quod ad bene esse mundi Monarchiam necesse est esse.
|
||
|
||
Adhuc, ille qui potest esse optime dispositus ad regendum, optime alios disponere potest: nam in omni actione principaliter intenditur ab agente, siue necessitate nature siue uoluntarie agat, propriam similitudinem explicare. Unde fit quod omne agens, in quantum huiusmodi, delectatur; quia, cum omne quod est appetat suum esse, ac in agendo agentis esse quodammodo amplietur, sequitur de necessitate delectatio, quia delectatio rei desiderate semper annexa est. Nichil igitur agit nisi tale existens quale patiens fieri debet; propter quod Phylosophus in hiis que De simpliciter ente: *Omne* inquit *quod reducitur de potentia in actum, reducitur per tale existens actu*; quod si aliter aliquid agere conetur, frustra conatur. Et hinc destrui potest error illorum qui bona loquendo et mala operando credunt alios uita et moribus informare, non aduertentes quod plus persuaserunt manus Iacob quam uerba, licet ille falsum, illa uerum persuaderent. Unde Phylosophus ad Nicomacum: *De hiis enim* inquit *que in passionibus et actionibus, sermones minus sunt credibiles operibus*. Hinc etiam dicebatur de celo peccatori Dauid: *Quare tu enarras iustitias meas?*, quasi diceret: Frustra loqueris, cum tu sis alius ab eo quod loqueris. Ex quibus colligitur quod optime dispositum esse oportet, optime alios disponere uolentem. Sed Monarcha solus est ille qui potest optime esse dispositus ad regendum. Quod sic declaratur: unaqueque res eo facilius et perfectius ad habitum et ad operationem disponitur, quo minus in ea est de contrarietate ad talem dispositionem; unde facilius et perfectius ueniunt ad habitum phylosophice ueritatis qui nichil unquam audiuerunt, quam qui audiuerunt per tempora et falsis oppinionibus imbuti sunt. Propter quod bene Galienus inquit *tales duplici tempore indigere ad scientiam acquirendam*. Cum ergo Monarcha nullam cupiditatis occasionem habere possit uel saltem minimam inter mortales, ut superius est ostensum, quod ceteris principibus non contingit, et cupiditas ipsa sola sit corruptiua iudicii et iustitie prepeditiua, consequens est quod ipse uel omnino uel maxime bene dispositus ad regendum esse potest, quia inter ceteros iudicium et iustitiam potissime habere potest: que duo principalissime legis latori et legis executori conueniunt, testante rege illo sanctissimo cum conuenientia regi et filio regis postulabat a Deo: *Deus* inquiebat *iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis*. Bene igitur dictum est cum dicitur in subassumpta quod Monarcha solus est ille, qui potest esse optime dispositus ad regendum: ergo Monarcha solus optime alios disponere potest. Ex quo sequitur quod ad optimam mundi dispositionem Monarchia sit necessaria.
|
||
|
||
Et quod potest fieri per unum, melius est per unum fieri quam per plura. Quod sic declaratur: sit unum, per quod aliquid fieri potest, A, et sint plura, per que similiter illud fieri potest, A et B; si ergo illud idem quod fit per A et B potest fieri per A tantum, frustra ibi assummitur B, quia ex ipsius assumptione nichil sequitur, cum prius illud idem fiebat per A solum. Et cum omnis talis assumptio sit otiosa siue superflua, et omne superfluum Deo et nature displiceat, et omne quod Deo et nature displicet sit malum, ut manifestum est de se, sequitur non solum melius esse fieri per unum, si fieri potest, quam fieri per plura, sed quod fieri per unum est bonum, per plura simpliciter malum. Preterea, res dicitur melior per esse propinquior optime; et finis habet rationem optimi; sed fieri per unum est propinquius fini: ergo est melius. Et quod sit propinquius patet sic: sit finis C; fieri per unum A; per plura A et B: manifestum est quod longior est uia ab A per B in C, quam ab A tantum in C. Sed humanum genus potest regi per unum suppremum principem, qui est Monarcha. Propter quod aduertendum sane quod cum dicitur humanum genus potest regi per unum suppremum principem, non sic intelligendum est, ut minima iudicia cuiuscunque municipii ab illo uno inmediate prodire possint: cum etiam leges municipales quandoque deficiant et opus habeant directiuo, ut patet per Phylosophum in quinto ad Nicomacum epyikiam commendantem. Habent namque nationes, regna et ciuitates intra se proprietates, quas legibus differentibus regulari oportet: est enim lex regula directiua uite. Aliter quippe regulari oportet Scithas qui, extra septimum clima uiuentes et magnam dierum et noctium inequalitatem patientes, intolerabili quasi algore frigoris premuntur, et aliter Garamantes qui, sub equinoctiali habitantes et coequatam semper lucem diurnam noctis tenebris habentes, ob estus aeris nimietatem uestimentis operiri non possunt. Sed sic intelligendum est: ut humanum genus secundum sua comunia, que omnibus competunt, ab eo regatur et comuni regula gubernetur ad pacem. Quam quidem regulam siue legem particulares principes ab eo recipere debent, tanquam intellectus practicus ad conclusionem operatiuam recipit maiorem propositionem ab intellectu speculatiuo, et sub illa particularem, que proprie sua est, assummit et particulariter ad operationem concludit. Et hoc non solum possibile est uni, sed necesse est ab uno procedere, ut omnis confusio de principiis uniuersalibus auferatur. Hoc etiam factum fuisse per ipsum ipse Moyses in lege conscribit, qui, assumptis primatibus de tribubus filiorum Israel, eis inferiora iudicia relinquebat, superiora et comuniora sibi soli reseruans, quibus comunioribus utebantur primates per tribus, secundum quod unicuique tribui competebat. Ergo melius est humanum genus per unum regi quam per plura, et sic per Monarcham qui unicus est princeps; et si melius, Deo acceptabilius, cum Deus semper uelit quod melius est. Et cum duorum tantum inter se idem sit melius et optimum, consequens est non solum Deo esse acceptabilius hoc, inter hoc unum et hoc plura, sed acceptabilissimum. Unde sequitur humanum genus optime se habere cum ab uno regitur; et sic ad bene esse mundi necesse est Monarchiam esse.
|
||
|
||
Item dico quod ens et unum et bonum gradatim se habent secundum quintum modum dicendi prius. Ens enim natura precedit unum, unum uero bonum: maxime enim ens maxime est unum, et maxime unum maxime bonum; et quanto aliquid a maxime ente elongatur, tanto et ab esse unum et per consequens ab esse bonum. Propter quod in omni genere rerum illud est optimum quod est maxime unum, ut Phylosopho placet in hiis que De simpliciter ente. Unde fit quod unum esse uidetur esse radix eius quod est esse bonum, et multa esse eius quod est esse malum; qua re Pictagoras in correlationibus suis ex parte boni ponebat unum, ex parte uero mali plurale, ut patet in primo eorum que De simpliciter ente. Hinc uideri potest quod peccare nichil est aliud quam progredi ab uno spreto ad multa; quod quidem Psalmista uidebat dicens: *A fructu frumenti, uini et olei multiplicati sunt*. Constat igitur quod omne quod est bonum per hoc est bonum: quod in uno consistit. Et cum concordia, in quantum huiusmodi, sit quoddam bonum, manifestum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam in propria radice. Que quidem radix apparebit, si natura uel ratio concordie summatur: est enim concordia uniformis motus plurium uoluntatum; in qua quidem ratione apparet unitatem uoluntatum, que per uniformem motum datur intelligi, concordie radicem esse uel ipsam concordiam. Nam, sicut plures glebas diceremus concordes propter condescendere omnes ad medium, et plures flammas propter coadscendere omnes ad circunferentiam, si uoluntarie hoc facerent; ita homines plures concordes dicimus propter simul moueri secundum uelle ad unum quod est formaliter in suis uoluntatibus, sicut qualitas una formaliter in glebis, scilicet grauitas, et una in flammis, scilicet leuitas. Nam uirtus uolitiua potentia quedam est, sed speties boni apprehensi forma est eius: que quidem forma, quemadmodum et alie, una in se, multiplicatur secundum multiplicationem materie recipientis, ut anima et numerus et alie forme compositioni contingentes.
|
||
|
||
Hiis premissis propter declarationem assummende propositionis ad propositum, sic arguatur: omnis concordia dependet ab unitate que est in uoluntatibus; genus humanum optime se habens est quedam concordia; nam, sicut unus homo optime se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus est concordia quedam, et similiter domus, ciuitas et regnum, sic totum genus humanum; ergo genus humanum optime se habens ab unitate que est in uoluntatibus dependet. Sed hoc esse non potest nisi sit uoluntas una, domina et regulatrix omnium aliarum in unum, cum mortalium uoluntates propter blandas adolescentie delectationes indigeant directiuo, ut in ultimis ad Nicomacum docet Phylosophus. Nec ista una potest esse, nisi sit princeps unus omnium, cuius uoluntas domina et regulatrix aliarum omnium esse possit. Quod si omnes consequentie superiores uere sunt, quod sunt, necesse est ad optime se habere humanum genus esse in mundo Monarcham, et per consequens Monarchiam ad bene esse mundi.
|
||
|
||
Rationibus omnibus supra positis experientia memorabilis attestatur: status uidelicet illius mortalium quem Dei Filius, in salutem hominis hominem assumpturus, uel expectauit uel cum uoluit ipse disposuit. Nam si a lapsu primorum parentum, qui diuerticulum fuit totius nostre deuiationis, dispositiones hominum et tempora recolamus, non inueniemus nisi sub diuo Augusto monarcha, existente Monarchia perfecta, mundum undique fuisse quietum. Et quod tunc humanum genus fuerit felix in pacis uniuersalis tranquillitate hoc ystoriographi omnes, hoc poete illustres, hoc etiam scriba mansuetudinis Cristi testari dignatus est; et denique Paulus *plenitudinem temporis* statum illum felicissimum appellauit. Uere tempus et temporalia queque plena fuerunt, quia nullum nostre felicitatis ministerium ministro uacauit. Qualiter autem se habuerit orbis ex quo tunica ista inconsutilis cupiditatis ungue scissuram primitus passa est, et legere possumus et utinam non uidere. O genus humanum, quantis procellis atque iacturis quantisque naufragiis agitari te necesse est dum, bellua multorum capitum factum, in diuersa conaris!
|
||
|
||
Intellectu egrotas utroque, similiter et affectu: rationibus irrefragabilibus intellectum superiorem non curas, nec experientie uultu inferiorem, sed nec affectum dulcedine diuine suasionis, cum per tubam Sancti Spiritus tibi effletur: *Ecce quam bonum et quam iocundum, habitare fratres in unum*.
|
||
|
||
*Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus Cristum eius. Dirumpamus uincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum*.
|
||
|
||
Sicut ad faciem cause non pertingentes nouum effectum comuniter admiramur, sic, cum causam cognoscimus, eos qui sunt in admiratione restantes quadam derisione despicimus. Admirabar equidem aliquando romanum populum in orbe terrarum sine ulla resistentia fuisse prefectum, cum, tantum superficialiter intuens, illum nullo iure sed armorum tantummodo uiolentia obtinuisse arbitrabar. Sed postquam medullitus oculos mentis infixi et per efficacissima signa diuinam prouidentiam hoc effecisse cognoui, admiratione cedente, derisiua quedam superuenit despectio, cum gentes nouerim contra romani populi preheminentiam fremuisse, cum uideam populos uana meditantes, ut ipse solebam, cum insuper doleam reges et principes in hoc unico concordantes: ut aduersentur Domino suo et Uncto suo, romano principi. Propter quod derisiue, non sine dolore quodam, cum illo clamare possum pro populo glorioso, pro Cesare, qui pro Principe celi clamabat: *Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? Astiterunt reges terre, et principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus Cristum eius*. Uerum quia naturalis amor diuturnam esse derisionem non patitur, sed, ut sol estiuus qui disiectis nebulis matutinis oriens luculenter irradiat, derisione omissa, lucem correctionis effundere mauult, ad dirumpendum uincula ignorantie regum atque principum talium, ad ostendendum genus humanum liberum a iugo ipsorum, cum Propheta sanctissimo me me subsequenter hortabor subsequentia subassummens: *Dirumpamus* uidelicet *uincula eorum, et proiciamus a nobis iugum ipsorum*. Hec equidem duo fient sufficienter, si secundam partem presentis propositi prosecutus fuero, et instantis questionis ueritatem ostendero. Nam per hoc quod romanum Imperium de iure fuisse monstrabitur, non solum ab oculis regum et principum, qui gubernacula publica sibi usurpant, hoc ipsum de romano populo mendaciter extimantes, ignorantie nebula eluetur, sed mortales omnes esse se liberos a iugo sic usurpantium recognoscent. Ueritas autem questionis patere potest non solum lumine rationis humane, sed etiam radio diuine auctoritatis: que duo cum simul ad unum concurrunt, celum et terram simul assentire necesse est. Igitur fiducie prenotate innixus et testimonio rationis et auctoritatis prefretus, ad secundam questionem dirimendam ingredior.
|
||
|
||
Postquam sufficienter, secundum quod materia patitur, de ueritate prime dubitationis inquisitum est, instat nunc de ueritate secunde inquirere: hoc est utrum romanus populus de iure sibi asciuerit Imperii dignitatem; cuius quidem inquisitionis principium est uidere que sit illa ueritas, in quam rationes inquisitionis presentis uelut in principium proprium reducantur. Sciendum est igitur quod, quemadmodum ars in triplici gradu inuenitur, in mente scilicet artificis, in organo et in materia formata per artem, sic et naturam in triplici gradu possumus intueri. Est enim natura in mente primi motoris, qui Deus est; deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. Et quemadmodum, perfecto existente artifice atque optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie tantum imputandum est, sic, cum Deus ultimum perfectionis actingat et instrumentum eius, quod celum est, nullum debite perfectionis patiatur defectum, ut ex hiis patet que de celo phylosophamur, restat quod quicquid in rebus inferioribus est peccatum, ex parte materie subiacentis peccatum sit et preter intentionem Dei naturantis et celi; et quod quicquid est in rebus inferioribus bonum, cum ab ipsa materia esse non possit, sola potentia existente, per prius ab artifice Deo sit et secundario a celo, quod organum est artis diuine, quam naturam comuniter appellant. Ex hiis iam liquet quod ius, cum sit bonum, per prius in mente Dei est; et, cum omne quod in mente Dei est sit Deus, iuxta illud Quod factum est in ipso uita erat, et Deus maxime se ipsum uelit, sequitur quod ius a Deo, prout in eo est, sit uolitum. Et cum uoluntas et uolitum in Deo sit idem, sequitur ulterius quod diuina uoluntas sit ipsum ius. Et iterum ex hoc sequitur quod ius in rebus nichil est aliud quam similitudo diuine uoluntatis; unde fit quod quicquid diuine uoluntati non consonat, ipsum ius esse non possit, et quicquid diuine uoluntati est consonum, ius ipsum sit. Quapropter querere utrum de iure factum sit aliquid, licet alia uerba sint, nichil tamen aliud queritur quam utrum factum sit secundum quod Deus uult. Hoc ergo supponatur, quod illud quod Deus in hominum sotietate uult, illud pro uero atque sincero iure habendum sit. Preterea meminisse oportet quod, ut Phylosophus docet in primis ad Nicomacum, non similiter in omni materia certitudo querenda est, sed secundum quod natura rei subiecte recipit. Propter quod sufficienter argumenta sub inuento principio procedent, si ex manifestis signis atque sapientum autoritatibus ius illius populi gloriosi queratur. Uoluntas quidem Dei per se inuisibilis est; et inuisibilia Dei *per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur*; nam, occulto existente sigillo, cera impressa de illo quamuis occulto tradit notitiam manifestam. Nec mirum si diuina uoluntas per signa querenda est, cum etiam humana extra uolentem non aliter quam per signa cernatur.
|
||
|
||
Dico igitur ad questionem quod romanus populus de iure, non usurpando, Monarche offitium, quod Imperium dicitur, sibi super mortales omnes asciuit. Quod quidem primo sic probatur: nobilissimo populo conuenit omnibus aliis preferri; romanus populus fuit nobilissimus; ergo conuenit ei omnibus aliis preferri. Assumpta ratione probatur: nam, cum honor sit premium uirtutis et omnis prelatio sit honor, omnis prelatio uirtutis est premium. Sed constat quod merito uirtutis nobilitantur homines, uirtutis uidelicet proprie uel maiorum. Est enim nobilitas uirtus et diuitie antique, iuxta Phylosophum in Politicis; et iuxta Iuuenalem:
|
||
*nobilitas animi sola est atque unica uirtus*.
|
||
Que due sententie ad duas nobilitates dantur: propriam scilicet et maiorum. Ergo nobilibus ratione cause premium prelationis conueniens est. Et cum premia sint meritis mensuranda iuxta illud euangelicum *Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur uobis*, maxime nobili maxime preesse conuenit. Subassumptam uero testimonia ueterum persuadent; nam diuinus poeta noster Uirgilius per totam Eneydem gloriosissimum regem Eneam patrem romani populi fuisse testatur in memoriam sempiternam; quod Titus Liuius, gestorum romanorum scriba egregius, in prima parte sui uoluminis, que a capta Troya summit exordium, contestatur. Qui quidem inuictissimus atque piissimus pater quante nobilitatis uir fuerit, non solum sua considerata uirtute sed progenitorum suorum atque uxorum, quorum utrorunque nobilitas hereditario iure in ipsum confluxit, explicare nequirem: sed *summa sequar uestigia rerum*.
|
||
Quantum ergo ad propriam eius nobilitatem audiendus est Poeta noster introducens in primo Ilioneum orantem sic:
|
||
*Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter
|
||
nec pietate fuit nec bello maior et armis*.
|
||
Audiendus est idem in sexto, qui, cum de Miseno mortuo loqueretur qui fuerat Hectoris minister in bello et post mortem Hectoris Enee ministrum se dederat, dicit ipsum Misenum *non inferiora secutum*, comparationem faciens de Enea ad Hectorem, quem pre omnibus Homerus glorificat, ut refert Phylosophus in hiis que de moribus fugiendis ad Nicomacum. Quantum uero ad hereditariam, quelibet pars tripartiti orbis tam auis quam coniugibus illum nobilitasse inuenitur. Nam Asya propinquioribus auis, ut Assaraco et aliis qui Frigiam regnauerunt, Asye regionem; unde Poeta noster in tertio:
|
||
*Postquam res Asye Priamique euertere gentem
|
||
inmeritam uisum superis*.
|
||
Europa uero auo antiquissimo, scilicet Dardano: Affrica quoque auia uetustissima, Electra scilicet, nata magni nominis regis Athlantis; ut de ambobus testimonium reddit Poeta noster in octauo, ubi Eneas ad Euandrum sic ait:
|
||
*Dardanus yliace primus pater urbis et auctor,
|
||
Electra, ut Grai perhibent, Athlantide cretus,
|
||
aduehitur Teucros: Electram maximus Athlas
|
||
edidit, ethereos humero qui sustinet orbes*.
|
||
Quod autem Dardanus ab Europa originem duxerit, noster Uates in tertio cantat dicens:
|
||
*Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
|
||
terra antiqua, potens armis atque ubere glebe.
|
||
Oenotri coluere uiri; nunc fama minores
|
||
Ytaliam dixisse ducis de nomine gentem:
|
||
hee nobis proprie sedes, hinc Dardanus ortus*.
|
||
Quod uero Athlas de Affrica fuerit, mons in illa suo nomine dictus est testis, quem esse in Affrica dicit Orosius in sua mundi descriptione sic: *UItimus autem finis eius est mons Athlas et insule quas Fortunatas uocant*; *eius*, idest Affrice, quia de ipsa loquebatur.
|
||
Similiter etiam coniugio nobilitatum fuisse reperio. Prima namque coniunx Creusa, Priami regis filia, de Asya fuit, ut superius haberi potest per ea que dicta sunt. Et quod fuerit coniunx testimonium perhibet noster Poeta in tertio, ubi Andromache de Ascanio filio Eneam genitorem interrogat sic:
|
||
*Quid puer Ascanius ? superatne et uescitur aura,
|
||
quem tibi iam Troya peperit fumante Creusa?*
|
||
Secunda Dido fuit, regina et mater Cartaginensium in Affrica; et quod fuerit coniunx, Idem noster uaticinatur in quarto; inquit enim de Didone:
|
||
Nec iam furtiuum Dido meditatur amorem:
|
||
*coniugium uocat; hoc pretexit nomine culpam*.
|
||
Tertia Lauinia fuit, Albanorum Romanorumque mater, regis Latini filia pariter et heres, si uerum est testimonium nostri Poete in ultimo, ubi Turnum uictum introducit orantem suppliciter ad Eneam sic:
|
||
*Uicisti, et uictum tendere palmas
|
||
Ausonii uidere: tua est Lauinia coniunx*.
|
||
Que ultima uxor de Ytalia fuit, Europe regione nobilissima. Hiis itaque ad euidentiam subassumpte prenotatis, cui non satis persuasum est romani populi patrem, et per consequens ipsum populum, nobilissimum fuisse sub celo? Aut quem in illo duplici concursu sanguinis a qualibet mundi parte in unum uirum predestinatio diuina latebit?
|
||
|
||
Illud quoque quod ad sui perfectionem miraculorum suffragio iuuatur, est a Deo uolitum; et per consequens de iure fit. Et quod ista sit uera patet quia, sicut dicit Thomas in tertio suo contra Gentiles, miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum diuinitus fit. Unde ipse probat soli Deo competere miracula operari: quod autoritate Moysi roboratur ubi, cum uentum est ad sciniphes, magi Pharaonis naturalibus principiis artificiose utentes et ibi deficientes dixerunt: *Digitus Dei est hic*. Si ergo miraculum est inmediata operatio Primi absque cooperatione secundorum agentium–ut ipse Thomas in preallegato libro probat sufficienter–cum in fauorem alicuius portenditur, nefas est dicere illud, cui sic fauetur, non esse a Deo tanquam beneplacitum sibi prouisum. Qua re suum contradictorium concedere sanctum est: romanum Imperium ad sui perfectionem miraculorum suffragio est adiutum; ergo a Deo uolitum; et per consequens de iure fuit et est. Quod autem pro romano Imperio perficiendo miracula Deus portenderit, illustrium autorum testimoniis comprobatur. Nam sub Numa Pompilio, secundo Romanorum rege, ritu Gentilium sacrificante, ancile de celo in urbem Deo electam delapsum fuisse Liuius in prima parte testatur. Cuius miraculi Lucanus in nono Farsalie meminit incredibilem uim haustri, quam Lybia patitur, ibi describens; ait enim:
|
||
*Sic illa profecto
|
||
sacrifico cecidere Nume, que lecta iuuentus
|
||
patritia ceruice mouet; spoliauerat hauster,
|
||
aut boreas populos ancilia nostra ferentes*.
|
||
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confisi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante uisum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Liuius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. Cuius rei memor fuit Poeta noster cum clipeum Enee describeret in octauo; canit enim sic:
|
||
*In summo custos Tarpeie Manlius arcis
|
||
stabat pro templo, et Capitolia celsa tenebat,
|
||
Romuleoque recens horrebat regia culmo.
|
||
Atque hic auratis uolitans argenteus anser
|
||
porticibus Gallos in limine adesse canebat.
|
||
At cum romana nobilitas, premente Annibale, sic caderet ut
|
||
ad finalem romane rei deletionem non restaret nisi Penorum
|
||
insultus ad urbem, subita et intolerabili grandine
|
||
perturbante uictores uictoriam sequi non potuisse Liuius in
|
||
Bello punico inter alia gesta conscribit.
|
||
Nonne transitus Clelie mirabilis fuit, cum mulier cumque
|
||
captiua, in obsidione Porsenne, abruptis uinculis, miro Dei
|
||
auxilio adiuta, transnauit Tyberim, sicut omnes fere scribe
|
||
romane rei ad gloriam ipsius commemorant?
|
||
Sic Illum prorsus operari decebat qui cuncta sub ordinis
|
||
pulcritudine ab ecterno prouidit, ut qui uisibilis erat
|
||
miracula pro inuisibilibus ostensurus, idem inuisibilis pro
|
||
uisibilibus illa ostenderet*.
|
||
|
||
Quicunque preterea bonum rei publice intendit, finem iuris intendit. Quodque ita sequatur sic ostenditur: ius est realis et personalis hominis ad hominem proportio, que seruata hominum seruat sotietatem, et corrupta corrumpit–nam illa Digestorum descriptio non dicit quod quid est iuris, sed describit illud per notitiam utendi illo -; si ergo definitio ista bene quid est et quare comprehendit, et cuiuslibet sotietatis finis est comune sotiorum bonum, necesse est finem cuiusque iuris bonum comune esse; et inpossibile est ius esse, bonum comune non intendens. Propter quod bene Tullius in Prima rethorica: semper–inquit ad utilitatem rei publice leges interpretande sunt. Quod si ad utilitatem eorum qui sunt sub lege leges directe non sunt, leges nomine solo sunt, re autem leges esse non possunt: leges enim oportet homines deuincire ad inuicem propter comunem utilitatem. Propter quod bene Seneca de lege cum in libro De quatuor uirtutibus, legem uinculum dicat *humane sotietatis*. Patet igitur quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit. Si ergo Romani bonum rei publice intenderunt, uerum erit dicere finem iuris intendisse. Quod autem romanus populus bonum prefatum intenderit subiciendo sibi orbem terrarum, gesta sua declarant, in quibus, omni cupiditate summota que rei publice semper aduersa est, et uniuersali pace cum libertate dilecta, populus ille sanctus pius et gloriosus propria commoda neglexisse uidetur, ut publica pro salute humani generis procuraret. Unde recte illud scriptum est: *Romanum imperium de Fonte nascitur pietatis*. Sed quia de intentione omnium ex electione agentium nichil manifestum est extra intendentem nisi per signa exteriora, et sermones inquirendi sunt secundum subiectam materiam–ut iam dictum est–satis in hoc loco habebimus, si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in collegiis quam in singularibus personis ostendantur. De collegiis quidem, quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse uidentur, sufficit illa sola Ciceronis autoritas in secundis Offitiis: *Quandiu* inquit *imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessarii; regum, populorum et nationum portus erat et refugium senatus; nostri autem et magistratus imperatoresque in ea re maxime laudem capere studuerunt, si prouincias, si sotios equitate et fide defendissent. Itaque illud patrocinium orbis terrarum potius quam imperium poterat nominari*. Hec Cicero.
|
||
De personis autem singularibus compendiose progrediar. Nunquid non bonum comune intendisse dicendi sunt qui sudore, qui paupertate, qui exilio, qui filiorum orbatione, qui amissione membrorum, qui denique animarum oblatione bonum publicum exaugere conati sunt? Nonne Cincinnatus ille sanctum nobis reliquit exemplum libere deponendi dignitatem in termino cum, assumptus ab aratro, dictator factus est, ut Liuius refert, et post uictoriam, post triumphum, sceptro imperatorio restituto consulibus, sudaturus post boues ad stiuam libere reuersus est? Quippe in eius laudem Cicero, contra Epycurum in hiis que De fine bonorum disceptans huius beneficii memor fuit: *Itaque* inquit *et maiores nostri ab aratro duxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset*. Nonne Fabritius altum nobis dedit exemplum auaritie resistendi cum, pauper existens, pro fide qua rei publice tenebatur auri grande pondus oblatum derisit, ac derisum, uerba sibi conuenientia fundens, despexit et refutauit ? Huius etiam memoriam confirmauit Poeta noster in sexto cum caneret:
|
||
*paruoque potentem
|
||
Fabritium*.
|
||
Nunquid non preferendi leges propriis commodis memorabile nobis exemplar Camillus fuit qui, secundum Liuium, dampnatus exilio, postquam patriam liberauit obsessam, spolia etiam romana Rome restituit, uniuerso populo reclamante, ab urbe sancta discessit, nec ante reuersus est quam sibi repatriandi licentia de auctoritate senatus allata est? Et hunc magnanimum Poeta commendat in sexto cum dicit:
|
||
*referentem signa Camillum*.
|
||
Nonne filios an non omnes alios postponendos patrie libertati Brutus ille primus edocuit, quem Liuius dicit, consulem existentem, proprios filios cum hostibus conspirantes morti dedisse ? Cuius gloria renouatur in sexto Poete nostri de ipso canentis:
|
||
*natosque pater noua bella mouentes
|
||
ad penam pulcra pro libertate uocauit*.
|
||
Quid non audendum pro patria nobis Mutius persuasit cum incautum Porsennam inuasit, cum deinde manum errantem, non alio uultu quam si hostem cruciari uideret, suam adhuc, cremari aspiciebat? Quod etiam Liuius admiratur testificando. Accedunt nunc ille sacratissime uictime Deciorum, qui pro salute publica deuotas animas posuerunt, ut Liuius, non quantum est dignum, sed quantum potest glorificando renarrat; accedit et illud inenarrabile sacrifitium seuerissimi uere libertatis tutoris Marci Catonis. Quorum alteri pro salute patrie mortis tenebras non horruerunt; alter, ut mundo libertatis amores accenderet, quanti libertas esset ostendit dum e uita liber decedere maluit quam sine libertate manere in illa. Horum omnium nomen egregium uoce Tullii recalescit. In hiis que De fine bonorum inquit enim Tullius hoc de Deciis: *Publius Decius princeps in ea familia consul, cum se deuoueret, et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de uoluptatibus suis cogitabat, ubi ut eam caperet aut quando, cum sciret confestim esse moriendum, eamque mortem ardentiori studio peteret quam Epycurus uoluptatem petendam putat? Quod quidem eius factum, nisi esset iure laudatum, non esset ymitatus quarto consulatu suo filius, neque porro ex eo natus, cum Pyrro bellum gerens, consul eo cecidisset in prelio seque e continenti genere tertiam uictimam rei publice tribuisset*. In hiis uero que De offitiis, de Catone dicebat: *Non enim alia in causa Marcus Cato fuit, alia ceteri qui se in Affrica Cesari tradiderunt. Atque ceteris forsan uitio datum esset si se interemissent, propterea quod leuior eorum uita et mores fuerunt faciliores; Catoni uero cum incredibilem natura tribuisset grauitatem, eamque perpetua constantia roborasset, semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum ei potius quam tyrampni uultus aspiciendus fuit*.
|
||
|
||
Declarata igitur duo sunt; quorum unum est, quod quicunque bonum rei publice intendit finem iuris intendit: aliud est, quod romanus populus subiciendo sibi orbem bonum publicum intendit. Nunc arguatur ad propositum sic: quicunque finem iuris intendit cum iure graditur; romanus populus subiciendo sibi orbem finem iuris intendit, ut manifeste per superiora in isto capitulo est probatum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem cum iure hoc fecit, et per consequens de iure sibi asciuit Imperii dignitatem. Que conclusio ut ex omnibus manifestis illata sit, manifestandum est hoc quod dicitur: quod quicunque finem iuris intendit cum iure graditur. Ad cuius euidentiam aduertendum quod quelibet res est propter aliquem finem; aliter esset otiosa, quod esse non potest, ut superius dicebatur. Et quemadmodum omnis res est ad proprium finem, sic omnis finis propriam habet rem cuius est finis; unde inpossibile est aliqua duo per se loquendo, in quantum duo, finem eundem intendere: sequeretur enim idem inconueniens, quod alterum scilicet esset frustra. Cum ergo iuris finis quidam sit–ut iam declaratum est - necesse est fine illo posito ius poni, cum sit proprius et per se iuris effectus. Et cum in omni consequentia inpossibile sit habere antecedens absque consequente, ut hominem sine animali, sicut patet construendo et destruendo, inpossibile est iuris finem querere sine iure, cum quelibet res ad proprium finem se habeat uelut consequens ad antecedens: nam inpossibile est bonam ualetudinem membrorum actingere sine sanitate. Propter quod euidentissime patet quod finem iuris intendentem oportet cum iure intendere; nec ualet instantia que de uerbis Phylosophi eubuliam pertractantis elici solet. Dicit enim Phylosophus: *Sed et hoc falso sillogismo sortiri: quod quidem oportet sortiri; per quod autem non, sed falsum medium terminum esse*. Nam si ex falsis uerum quodammodo concluditur, hoc est per accidens, in quantum illud uerum importatur per uoces illationis; per se enim uerum nunquam sequitur ex falsis, signa tamen ueri bene secuntur ex signis que sunt signa falsi. Sic et in operabilibus: nam licet fur de furto subueniat pauperi, non tamen elimosina dicenda est, sed est actio quedam que, si de propria substantia fieret, elimosine formam haberet. Similiter est de fine iuris: quia si aliquid, ut finis ipsius iuris, absque iure obtineretur, ita esset finis iuris, hoc est comune bonum, sicut exhibitio facta de male acquisito est elimosina; et sic, cum in propositione dicatur de fine iuris existente, non tantum apparente, instantia nulla est. Patet igitur quod querebatur.
|
||
|
||
Et illud quod natura ordinauit, de iure seruatur: natura enim in prouidendo non deficit ab hominis prouidentia, quia si deficeret, effectus superaret causam in bonitate: quod est inpossibile. Sed nos uidemus quod in collegiis instituendis non solum ordo collegarum ad inuicem consideratur ab instituente, sed etiam facultas ad offitia exercenda: quod est considerare terminum iuris in collegio uel in ordine; non enim ius extenditur ultra posse. Ergo ab hac prouidentia natura non deficit in suis ordinatis. Propter quod patet quod natura ordinat res cum respectu suarum facultatum, qui respectus est fundamentum iuris in rebus a natura positum. Ex quo sequitur quod ordo naturalis in rebus absque iure seruari non possit, cum inseparabiliter iuris fundamentum ordini sit annexum: necesse igitur est ordinem de iure seruari. Romanus populus ad imperandum ordinatus fuit a natura; et hoc sic declaratur: sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media uero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam uniuersalem diuine similitudinis in uniuerso intenderet, media autem negligeret; sed natura in nulla perfectione deficit cum sit opus diuine intelligentie: ergo media omnia intendit, per que ad ultimum sue intentionis deuenitur. Cum ergo finis humani generis sit aliquod medium necessarium ad finem nature uniuersalem, necesse est naturam ipsum intendere. Propter quod bene Phylosophus naturam semper agere propter finem in secundo De naturali auditu probat. Et quia ad hunc finem natura pertingere non potest per unum hominem, cum multe sint operationes necessarie ad ipsum, que multitudinem requirunt in operantibus, necesse est naturam producere hominum multitudinem ad diuersas operationes ordinatorum: ad quod multum conferunt, preter superiorem influentiam, locorum inferiorum uirtutes et proprietates. Propter quod uidemus quod quidam non solum singulares homines, quinetiam populi, apti nati sunt ad principari, quidam alii ad subici atque ministrare, ut Phylosophus astruit in hiis que De politicis: et talibus, ut ipse dicit, non solum regi est expediens, sed etiam iustum, etiamsi ad hoc cogantur. Que si ita se habent, non dubium est quin natura locum et gentem disposuerit in mundo ad uniuersaliter principandum: aliter sibi defecisset, quod est inpossibile. Quis autem fuerit locus et que gens, per dicta superius et per dicenda inferius satis est manifestum quod fuerit Roma, et ciues eius siue populus. Quod etiam Poeta noster ualde subtiliter in sexto tetigit, introducens Anchisem premonentem Eneam Romanorum patrem sic:
|
||
*Excudent alii spirantia mollius era,
|
||
credo equidem; uiuos ducent de marmore uultus,
|
||
orabunt causas melius, celique meatus
|
||
describent radio, et surgentia sidera dicent:
|
||
tu regere imperio populos, Romane, memento.
|
||
Hee tibi erunt artes, pacique imponere morem,
|
||
parcere subiectis et debellare superbos*.
|
||
Dispositionem uero loci subtiliter tangit in quarto, cum introducit Iouem ad Mercurium de Enea loquentem isto modo:
|
||
*Non illum nobis genitrix pulcerrima talem
|
||
promisit, Graiumque ideo bis uindicat armis;
|
||
sed fore qui grauidam imperiis belloque frementem
|
||
Ytaliam regeret*.
|
||
Propterea satis persuasum est quod romanus populus a natura ordinatus fuit ad imperandum: ergo romanus populus subiciendo sibi orbem de iure ad Imperium uenit.
|
||
|
||
Ad bene quoque uenandum ueritatem quesiti scire oportet quod diuinum iudicium in rebus quandoque hominibus est manifestum, quandoque occultum. Et manifestum potest esse dupliciter: ratione scilicet et fide. Nam quedam iudicia Dei sunt ad que humana ratio propriis pedibus pertingere potest, sicut ad hoc: quod homo pro salute patrie seipsum exponat; nam si pars debet se exponere pro salute totius, cum homo sit pars quedam ciuitatis, ut per Phylosophum patet in suis Politicis, homo pro patria debet exponere seipsum, tanquam minus bonum pro meliori. Unde Phylosophus ad Nicomacum: *Amabile quidem enim et uni soli, melius et diuinius uero genti et ciuitati*. Et hoc iudicium Dei est; aliter humana ratio in sua rectitudine non sequeretur nature intentionem: quod est inpossibile. Quedam etiam iudicia Dei sunt, ad que etsi humana ratio ex propriis pertingere nequit, eleuatur tamen ad illa cum adiutorio fidei eorum que in Sacris Licteris nobis dicta sunt, sicut ad hoc: quod nemo, quantumcunque moralibus et intellectualibus uirtutibus et secundum habitum et secundum operationem perfectus, absque fide saluari potest, dato quod nunquam aliquid de Cristo audiuerit. Nam hoc ratio humana per se iustum intueri non potest, fide tamen adiuta potest. Scriptum est enim ad Hebreos: *Inpossibile est sine fide placere Deo*; et in Leuitico: *Homo quilibet de domo Israel, qui occiderit bouem aut ouem aut capram in castris uel extra castra et non obtulerit ad hostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit*. Hostium tabernaculi Cristum figurat, qui est hostium conclauis ecterni, ut ex euangelio elici potest: occisio animalium operationes humanas. Occultum uero est iudicium Dei ad quod humana ratio nec lege nature nec lege Scripture, sed de gratia spetiali quandoque pertingit; quod fit pluribus modis: quandoque simplici reuelatione, quandoque reuelatione disceptatione quadam mediante. Simplici reuelatione dupliciter: aut sponte Dei, aut oratione impetrante; sponte Dei dupliciter: aut expresse, aut per signum; expresse, sicut reuelatum fuit iudicium Samueli contra Saulem; per signum, sicut Pharaoni reuelatum fuit per signa quod Deus iudicauerat de liberatione filiorum Israel. Oratione impetrante, quod sciebant qui dicebant secundo Paralipomenon: *Cum ignoramus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui: quod oculos nostros ad Te dirigamus*. Disceptatione uero mediante dupliciter: aut sorte, aut certamine; certare etenim ab eo quod est certum facere dictum est. Sorte quidem Dei iudicium quandoque reuelatur hominibus, ut patet in substitutione Mathie in Actibus Apostolorum. Certamine uero dupliciter Dei iudicium aperitur: uel ex collisione uirium, sicut fit per duellum pugilum, qui duelliones etiam uocantur, uel ex contentione plurium ad aliquod signum preualere conantium, sicut fit per pugnam athletarum currentium ad brauium. Primus horum modorum apud Gentiles figuratus fuit in illo duello Herculis et Anthei, cuius Lucanus meminit in quarto Farsalie et Ouidius in nono De rerum transmutatione; secundus figuratur apud eosdem in Athalanta et Ypomene in decimo De rerum transmutatione. Similiter et latere non debet quoniam in hiis duobus decertandi generibus ita se habet res, ut in altero sine iniuria decertantes impedire se possint, puta duelliones, in altero uero non; non enim athlete impedimento in alterutrum uti debent, quamuis Poeta noster aliter sensisse uidetur in quinto, cum fecit remunerari Eurialum. Propter quod melius Tullius in tertiis Offitiis hoc prohibuit sententiam Crisippi sequens; ait enim sic: *Scite Crisippus, ut multa: qui stadium inquit currit, eniti et contendere debet quam maxime possit ut uincat; supplantare eum quicum certet nullo modo debet*. Hiis itaque in capitulo distinctis, duas rationes efficaces ad propositum accipere possumus: scilicet a disceptatione athletarum unam, et a disceptatione pugilum alteram; quas quidem prosequar in sequentibus et inmediatis capitulis.
|
||
|
||
Ille igitur populus qui cunctis athletizantibus pro imperio mundi preualuit, de diuino iudicio preualuit. Nam, cum diremptio uniuersalis litigii magis Deo sit cure quam diremptio particularis, et in particularibus litigiis quibusdam per athletas diuinum iudicium postulamus iuxta iam tritum prouerbium *Cui Deus concedit, benedicat et Petrus*, nullum dubium est quin preualentia in athletis pro imperio mundi certantibus Dei iudicium sit secuta. Romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi preualuit: quod erit manifestum–si considerantur athlete - si consideretur et brauium siue meta. Brauium siue meta fuit omnibus preesse mortalibus: hoc enim Imperium dicimus. Sed hoc nulli contigit nisi romano populo; hic non modo primus, quin etiam solus actigit metam certaminis, ut statim patebit. Primus namque in mortalibus, qui ad hoc brauium anelauit, Ninus fuit Assiriorum rex: qui quamuis cum consorte thori Semiramide per nonaginta et plures annos, ut Orosius refert, imperium mundi armis temptauerit et Asyam totam sibi subegerit, non tamen occidentales mundi partes eis unquam subiecte fuerunt. Horum amborum Ouidius memoriam fecit in quarto, ubi dicit in Piramo:
|
||
*Coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem*
|
||
et infra:
|
||
*Conueniant ad busta Nini lateantque sub umbra*.
|
||
Secundus Uesoges, rex Egipti, ad hoc brauium spirauit; et quamuis meridiem atque septentrionem in Asya exagitauerit, ut Orosius memorat, nunquam tamen dimidiam partem orbis obtinuit; quin ymo a Scithis inter quasi athlotetas et terminum ab incepto suo temerario est auersus. Deinde Cirus, rex Persarum, temptauit hoc: qui, Babilone destructa imperioque Babilonis ad Persas translato, nec adhuc partes occidentales expertus, sub Tamiride regina Scitharum uitam simul et intentionem deposuit. Post hos uero Xerxes, Darii filius et rex in Persis, cum tanta gentium multitudine mundum inuasit, cum tanta potentia, ut transitum maris Asyam ab Europa dirimentis inter Sexton et Abidon ponte superauerit. Cuius operis admirabilis Lucanus in secundo Farsalie memor fuit; canit enim ibi sic:
|
||
*Talis fama canit tumidum super equora Xerxem
|
||
construxisse uias*.
|
||
Et tandem, miserabiliter ab incepto repulsus, ad brauium peruenire non potuit. Preter istos et post, Alexander rex Macedo maxime omnium ad palmam Monarchie propinquans, dum per legatos ad deditionem Romanos premoneret, apud Egiptum ante Romanorum responsionem, ut Liuius narrat, in medio quasi cursu collapsus est. De cuius etiam sepultura ibidem existente Lucanus in octauo, inuehens in Ptolomeum regem Egipti, testimonium reddit dicens:
|
||
*Ultima Lagee stirpis perituraque proles
|
||
degener, inceste sceptris cessure sororis,
|
||
cum tibi sacrato Macedo seruetur in antro*.
|
||
*O altitudo diuitiarum scientie et sapientie Dei*, quis hic te non obstupescere poterit? Nam conantem Alexandrum prepedire in cursu coathletam romanum tu, ne sua temeritas prodiret ulterius, de certamine rapuisti.
|
||
Sed quod Roma palmam tanti brauii sit adepta, multis comprobatur testimoniis. Ait enim Poeta noster in primo:
|
||
*Certe hinc Romanos olim uoluentibus annis
|
||
hinc fore ductores, reuocato a sanguine Teucri,
|
||
qui mare, qui terras omni ditione tenerent*.
|
||
Et Lucanus in primo:
|
||
*Diuiditur ferro regnum populique potentis
|
||
que mare, que terras, que totum possidet orbem
|
||
non cepit Fortuna duos*.
|
||
Et Boetius in secundo, cum de Romanorum principe loqueretur, sic inquit:
|
||
*Hic tamen sceptro populos regebat,
|
||
quos uidet condens radios sub undas
|
||
Phebus extremo ueniens ab ortu,
|
||
quos premunt septem gelidi triones,
|
||
quos nothus sicco uiolentus estu
|
||
torret, ardentes recoquens arenas*.
|
||
Hoc etiam testimonium perhibet scriba Cristi Lucas, qui omnia uera dicit, in illa parte sui eloquii: *Exiuit edictum a Cesare Augusto, ut describeretur uniuersus orbis*; in quibus uerbis uniuersalem mundi iurisdictionem tunc Romanorum fuisse aperte intelligere possumus. Ex quibus omnibus manifestum est quod romanus populus cunctis athletizantibus pro imperio mundi preualuit: ergo de diuino iudicio preualuit, et per consequens de diuino iudicio obtinuit; quod est de iure obtinuisse.
|
||
|
||
Et quod per duellum acquiritur, de iure acquiritur. Nam ubicunque humanum iudicium deficit, uel ignorantie tenebris inuolutum uel propter presidium iudicis non habere, ne iustitia derelicta remaneat recurrendum est ad Illum qui tantum eam dilexit ut, quod ipsa exigebat, de proprio sanguine ipse moriendo suppleuit; unde psalmus: *Iustus Dominus et iustitias dilexit*. Hoc autem fit cum de libero assensu partium, non odio, non amore, sed solo zelo iustitie, per uirium tam animi quam corporis mutuam collisionem diuinum iudicium postulatur: quam quidem collisionem, quia primitus unius ad unum fuit ipsa inuenta, duellum appellamus. Sed semper cauendum est ut, quemadmodum in rebus bellicis prius omnia temptanda sunt per disceptationem quandam et ultimum per prelium dimicandum est, ut Tullius et Uegetius concorditer precipiunt, hic in Re militari, ille uero in Offitiis; et quemadmodum in cura medicinali ante ferrum et ignem omnia experienda sunt et ad hoc ultimo recurrendum; sic, omnibus uiis prius inuestigatis pro iudicio de lite habendo, ad hoc remedium ultimo quadam iustitie necessitate coacti recurramus. Duo igitur formalia duelli apparent: unum hoc quod nunc dictum est; aliud quod superius tangebatur, scilicet ut non odio, non amore, sed solo zelo iustitie de comuni assensu agoniste seu duelliones palestram ingrediantur. Et propter hoc bene Tullius, cum de hac materia tangeret; inquiebat enim: *Sed bella quibus Imperii corona proposita est, minus acerbe gerenda sunt*. Quod si formalia duelli seruata sunt, aliter enim duellum non esset, iustitie necessitate de comuni assensu congregati propter zelum iustitie nonne in nomine Dei congregati sunt? Et si sic, nonne Deus in medio illorum est, cum ipse in euangelio nobis hoc promictat ? Et si Deus adest, nonne nefas est arbitrari iustitiam succumbere posse, quam ipse in tantum diligit, quantum superius prenotatur ? Et si iustitia in duello succumbere nequit, nonne de iure acquiritur quod per duellum acquiritur? Hanc ueritatem etiam Gentiles ante tubam euangelicam cognoscebant, cum iudicium a fortuna duelli querebant. Unde bene Pirrus ille, tam moribus Eacidarum quam sanguine generosus, cum legati Romanorum pro redimendis captiuis ad illum missi fuerunt, respondit:
|
||
*Nec mi aurum posco, nec mi pretium dederitis;
|
||
non cauponantes bellum, sed belligerantes,
|
||
ferro, non auro, uitam cernamus utrique.
|
||
Uosne uelit an me regnare Hera, quidue ferat sors,
|
||
uirtute experiamur. Quorum uirtuti belli fortuna pepercit,
|
||
eorundem me libertati parcere certum est.
|
||
Dono ducite*.
|
||
Hic Pirrus Heram uocabat fortunam, quam causam melius et rectius nos diuinam prouidentiam appellamus. Unde caueant pugiles ne pretium constituant sibi causam; quia non tunc duellum, sed forum sanguinis et iustitie dicendum esset; nec tunc arbiter Deus adesse credatur, sed ille antiquus Hostis qui litigii fuerat persuasor. Habeant semper, si duelliones esse uolunt, non sanguinis et iustitie mercatores, in hostio palestre ante oculos Pirrum, qui pro imperio decertando sic aurum despiciebat ut dictum est. Quod si contra ueritatem ostensam de inparitate uirium instetur, ut assolet, per uictoriam Dauid de Golia obtentam instantia refellatur; et si Gentiles aliud peterent, refellant ipsam per uictoriam Herculis in Antheum. Stultum enim est ualde uires quas Deus confortat, inferiores in pugile suspicari. Iam satis manifestum est quod per duellum acquiritur de iure acquiri. Sed romanus populus per duellum acquisiuit Imperium: quod fide dignis testimoniis comprobatur. In quibus manifestandis non solum hoc apparebit, sed etiam quicquid a primordialibus Imperii romani diudicandum erat per duellum esse discussum. Nam de primo cum de sede patris Enee, qui primus pater huius populi fuit, uerteretur litigium, Turno Rutulorum rege contra stante, de comuni amborum regum assensu ad ultimum, propter diuinum beneplacitum inquirendum, inter se solum dimicatum est, ut in ultimis Eneydos canitur. In quo quidem agone tanta uictoris Enee clementia fuit, ut nisi balteus, quem Turnus Pallanti a se occiso detraxerat, patuisset, uicto uictor simul uitam condonasset et; pacem, ut ultima carmina nostri Poete testantur. Cumque duo populi ex ipsa troyana radice in Ytalia germinassent, romanus uidelicet et albanus, atque de signo aquile deque penatibus aliis Troyanorum atque dignitate principandi longo tempore inter se disceptatum esset, ad ultimum de comuni assensu partium, propter iustitiam cognoscendam, per tres Oratios fratres hinc et per totidem Curiatios fratres inde in cospectu regum et populorum altrinsecus expectantium decertatum est: ubi tribus pugilibus Albanorum peremptis, Romanorum duobus, palma uictorie sub Hostilio rege cessit Romanis. Et hoc diligenter Liuius in prima parte contexit, cuius Orosius etiam contestatur. Deinde cum finitimis, omni iure belli seruato, cum Sabinis, cum Samnitibus, licet in multitudine decertantium, sub forma tamen duelli, de imperio decertatum fuisse Liuius narrat: in quo quidem modo decertandi cum Samnitibus fere fortunam, ut dicam, incepti penituit. Et hoc Lucanus in secundo ad exemplum reducit sic:
|
||
*Aut Collina tulit stratas quot porta cateruas
|
||
tunc cum pene caput mundi rerumque potestas
|
||
mutauit translata locum, romanaque Samnis
|
||
ultra Caudinas sperauit uulnera furcas*.
|
||
Postquam uero Ytalorum litigia sedata fuerunt, et cum Grecis cumque Penis nondum pro diuino iudicio certatum esset, ad Imperium intendentibus illis et illis, Fabritio pro Romanis, Pirro pro Grecis, de imperii gloria in militie multitudine decertantibus, Roma obtinuit; Scipione uero pro Ytalis, Annibale pro Affricanis in forma duelli bellum gerentibus, Ytalis Affricani succubuerunt, sicut Liuius et alii romane rei scriptores testificari conantur. Quis igitur adeo mentis obtuse nunc est, qui non uideat sub iure duelli gloriosum populum coronam orbis totius esse lucratum ? Uere dicere potuit homo romanus quod quidem Apostolus ad Timotheum *Reposita est michi corona iustitie*; reposita, scilicet in Dei prouidentia ecterna. Uideant nunc iuriste presumptuosi quantum infra sint ab illa specula rationis unde humana mens hec principia speculatur, et sileant secundum sensum legis consilium et iudicium exhibere contenti.
|
||
Et iam manifestum est quod romanus populus per duellum acquisiuit Imperium: ergo de iure acquisiuit; quod est principale propositum in libro presenti.
|
||
|
||
Usque adhuc patet propositum per rationes que plurimum rationalibus principiis innituntur; sed ex nunc ex principiis fidei cristiane iterum patefaciendum est. Maxime enim fremuerunt et inania meditati sunt in romanum Principatum qui zelatores fidei cristiane se dicunt; nec miseret eos pauperum Cristi, quibus non solum defraudatio fit in ecclesiarum prouentibus, quinymo patrimonia ipsa cotidie rapiuntur, et depauperatur Ecclesia dum, simulando iustitiam, executorem iustitie non admittunt. Nec iam depauperatio talis absque Dei iudicio fit, cum nec pauperibus, quorum patrimonia sunt Ecclesie facultates, inde subueniatur, nec ab offerente Imperio cum gratitudine teneantur. Redeunt unde uenerunt: uenerunt bene, redeunt male, quia bene data, et male possessa sunt. Quid ad pastores tales? Quid si Ecclesie substantia defluit dum proprietates propinquorum suorum exaugeantur? Sed forsan melius est propositum prosequi, et sub pio silentio Saluatoris nostri expectare succursum.
|
||
Dico ergo quod, si romanum Imperium de iure non fuit, Cristus nascendo persuasit iniustum; consequens est falsum: ergo contradictorium antecedentis est uerum. Inferunt enim se contradictoria inuicem a contrario sensu. Falsitatem consequentis ad fideles ostendere non oportet: nam si fidelis quis est, falsum hoc esse concedit; et si non concedit, fidelis non est, et si fidelis non est, ad eum ratio ista non queritur. Consequentiam sic ostendo: quicunque aliquod edictum ex electione prosequitur, illud esse iustum opere persuadet et, cum opera persuadentiora sint quam sermones, ut Phylosopho placet in ultimis ad Nicomacum, magis persuadet quam si sermone approbaret. Sed Cristus, ut scriba eius Lucas testatur, sub edicto romane auctoritatis nasci uoluit de Uirgine Matre, ut in illa singulari generis humani descriptione filius Dei, homo factus, homo conscriberetur: quod fuit illud prosequi. Et forte sanctius est arbitrari diuinitus illud exiuisse per Cesarem, ut qui tanta tempora fuerat expectatus in societate mortalium, cum mortalibus ipse se consignaret. Ergo Cristus Augusti, Romanorum auctoritate fungentis, edictum fore iustum opere persuasit. Et cum ad iuste edicere iurisdictio sequatur, necesse est ut qui iustum edictum persuasit iurisdictionem etiam persuaserit: que si de iure non erat, iniusta erat. Et notandum quod argumentum sumptum ad destructionem consequentis, licet de sua forma per aliquem locum teneat, tamen uim suam per secundam figuram ostendit, si reducatur sicut argumentum a positione antecedentis per primam. Reducitur enim sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus non persuasit iniuste: ergo non persuasit iniustum. A positione antecedentis sic: omne iniustum persuadetur iniuste; Cristus persuasit quoddam iniustum: ergo persuasit iniuste.
|
||
|
||
Et si romanum Imperium de iure non fuit, peccatum Ade in Cristo non fuit punitum; hoc autem est falsum: ergo contradictorium eius ex quo sequitur est uerum. Falsitas consequentis apparet sic: cum enim per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo *Sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intrauit et per peccatum mors, ita in omnes homines mors, in quo omnes peccauerunt*; si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Cristi, adhuc essemus filii ire natura, natura scilicet deprauata. Sed hoc non est, cum dicat Apostolus ad Ephesios loquens de Patre: *Qui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Cristum in ipsum, secundum propositum uoluntatis sue, in laudem, et gloriam gratie sue, in qua gratificauit nos in dilecto Filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum secundum diuitias glorie sue que superhabundauit in nobis*; cum etiam Cristus ipse, in se punitionem patiens, dicat in Iohanne: *Consummatum est*; nam ubi consummatum est, nichil restat agendum. Propter conuenientiam sciendum quod punitio non est simpliciter pena iniuriam inferenti, sed pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictionem puniendi; unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, punitio non est, sed potius iniuria est dicenda. Unde dicebat ille Moysi: *Quis constituit te iudicem super nos?*. Si ergo sub ordinario iudice Cristus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset. Et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus in carne illa Cristi portantis dolores nostros, ut ait Propheta, puniretur. Et supra totum humanum genus Tyberius Cesar, cuius uicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset, nisi romanum Imperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodes, quamuis ignorans quid faceret, sicut et Cayphas cum uerum dixit de celesti decreto, Cristum Pilato remisit ad iudicandum, ut Lucas in euangelio suo tradit. Erat enim Herodes non uicem Tyberii gerens sub signo aquile uel sub signo senatus, sed rex regno singulari ordinatus ab eo et sub signo regni sibi commissi gubernans. Desinant igitur Imperium exprobrare romanum qui se filios Ecclesie fingunt, cum uideant sponsum Cristum illud sic in utroque termino sue militie comprobasse. Et iam sufficienter manifestum esse arbitror, romanum populum sibi de iure orbis Imperium asciuisse.
|
||
O felicem populum, o Ausoniam te gloriosam, si uel nunquam infirmator ille Imperii tui natus fuisset, uel nunquam sua pia intentio ipsum fefellisset!
|
||
|
||
*Conclusit ora leonum, et non nocuerunt michi: quia coram eo iustitia inuenta est in me*.
|
||
In principio huius operis propositum fuit de tribus questionibus, prout materia pateretur, inquirere; de quarum duabus primis in superioribus libris, ut credo, sufficienter peractum est. Nunc autem de tertia restat agendum: cuius quidem ueritas, quia sine rubore aliquorum emergere nequit, forsitan alicuius indignationis in me causa erit. Sed quia de trono inmutabili suo Ueritas deprecatur, Salomon etiam siluam Prouerbiorum ingrediens meditandam ueritatem, impium detestandum in se facturo nos docet, ac preceptor morum Phylosophus familiaria destruenda pro ueritate suadet; assumpta fiducia de uerbis Danielis premissis, in quibus diuina potentia clipeus defensorum ueritatis astruitur, iuxta monitionem Pauli fidei loricam induens, in calore carbonis illius quem unus de Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia Ysaie, gignasium presens ingrediar, et in brachio Illius qui nos de potestate tenebrarum liberauit in sanguine suo impium atque mendacem de palestra, spectante mundo, eiciam. Quid timeam, cum Spiritus Patri et Filio coecternus aiat per os Dauid: *In memoria ecterna erit iustus, ab auditione mala non timebit*?
|
||
Questio igitur presens, de qua inquisitio futura est, inter duo luminaria magna uersatur: romanum scilicet Pontificem et romanum Principem; et queritur utrum auctoritas Monarche romani, qui de iure Monarcha mundi est, ut in secundo libro probatum est, inmediate a Deo dependeat an ab aliquo Dei uicario uel ministro, quem Petri successorem intelligo, qui uere clauiger est regni celorum.
|
||
|
||
Ad presentem questionem discutiendam, sicut in superioribus est peractum, aliquod principium est assummendum in uirtute cuius aperiende ueritatis argumenta formentur; nam sine prefixo principio etiam uera dicendo laborare quid prodest, cum principium solum assummendorum mediorum sit radix? Hec igitur irrefragabilis ueritas prefigatur: scilicet quod illud quod nature intentioni repugnat Deus nolit. Nam si hoc uerum non esset, contradictorium eius non esset falsum, quod est: Deum non nolle quod nature intentioni repugnat. Et si hoc non falsum, nec ea que secuntur ad ipsum; inpossibile enim est in necessariis consequentiis falsum esse consequens antecedente non falso existente. Sed ad non nolle alterum duorum sequitur de necessitate: aut uelle aut non uelle; sicut ad non odire necessario sequitur aut amare aut non amare; non enim non amare est odire, nec non uelle est nolle, ut de se patet. Que si falsa non sunt, ista non erit falsa: Deus uult quod non uult; cuius falsitas non habet superiorem. Quod autem uerum sit quod dicitur sic declaro: manifestum est quod Deus finem nature uult, aliter celum otiose moueret; quod dicendum non est. Si Deus uellet impedimentum finis, uellet etiam finem impedimenti, aliter etiam otiose uellet; et cum finis impedimenti sit non esse rei impedite, sequeretur Deum uelle non esse finem nature, quem dicitur uelle esse. Si enim Deus non uellet impedimentum finis, prout non uellet sequeretur ad non uelle nichil de impedimento curare, siue esset siue non esset; sed qui impedimentum non curat, rem que potest impediri non curat, et per consequens non habet in uoluntate; et quod quis non habet in uoluntate, non uult. Propter quod si finis nature impediri potest–quod potest - de necessitate sequitur quod Deus finem nature non uult; et sic sequitur quod prius: uidelicet Deum uelle quod non uult. Uerissimum igitur est illud principium ex cuius contradictorio tam absurda secuntur.
|
||
|
||
In introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis ueritas magis manifestanda fuit ad ignorantiam tollendam, quam ad tollendum litigium; sed que fuit secunde questionis, quasi equaliter ad ignorantiam et litigium se habebat: multa etenim ignoramus de quibus non litigamus. Nam geometra circuli quadraturam ignorat: non tamen de ipsa litigat; theologus uero numerum angelorum ignorat: non tamen de illo litigium facit; Egiptius uero ciuilitatem Scitharum ignorat, non propter hoc de ipsorum ciuilitate contendit. Huius quidem tertie questionis ueritas tantum habet litigium, ut, quemadmodum in aliis ignorantia solet esse causa litigii, sic et hic litigium causa ignorantie sit magis. Hominibus namque rationis intuitu uoluntatem preuolantibus hoc sepe contingit: ut, male affecti, lumine rationis postposito, affectu quasi ceci trahantur et pertinaciter suam denegent cecitatem. Unde fit persepe quod non solum falsitas patrocinium habeat, sed–ut plerique–de suis terminis egredientes per aliena castra discurrant; ubi nichil intelligentes, ipsi nichil intelliguntur: et sic prouocant quosdam ad iram, quosdam ad dedignationem, nonnullos ad risum. Igitur contra ueritatem que queritur tria hominum genera maxime colluctantur. Summus namque Pontifex, domini nostri Iesu Cristi uicarius et Petri successor, cui non quicquid Cristo sed quicquid Petro debemus, zelo fortasse clauium, necnon alii gregum cristianorum pastores, et alii quos credo zelo solo matris Ecclesie promoueri, ueritati quam ostensurus sum de zelo forsan–ut dixi–non de superbia contradicunt. Quidam uero alii, quorum obstinata cupiditas lumen rationis extinxit–et dum ex patre dyabolo sunt, Ecclesie se filios esse dicunt–non solum in hac questione litigium mouent, sed sacratissimi principatus uocabulum aborrentes superiorum questionum et huius principia inpudenter negarent. Sunt etiam tertii–quos decretalistas uocant–qui, theologie ac phylosophie cuiuslibet inscii et expertes, suis decretalibus quas profecto uenerandas existimo–tota intentione innixi, de illarum preualentia–credo - sperantes, Imperio derogant. Nec mirum, cum iam audiuerim quendam de illis dicentem et procaciter asserentem traditiones Ecclesie fidei fundamentum: quod quidem nefas de oppinione mortalium illi summoueant qui ante traditiones Ecclesie in Filium Dei Cristum siue uenturum siue presentem siue iam passum crediderunt, et credendo sperauerunt, et sperantes karitate arserunt, et ardentes ei coheredes factos esse mundus non dubitat. Et ut tales de presenti gignasio totaliter excludantur, est aduertendum quod quedam scriptura est ante Ecclesiam, quedam cum Ecclesia, quedam post Ecclesiam. Ante quidem Ecclesiam sunt uetus et nouum Testamentum, quod *in ecternum mandatum est* ut ait Propheta; hoc enim est quod dicit Ecclesia loquens ad sponsum: *Trahe me post te*. Cum Ecclesia uero sunt ueneranda illa concilia principalia quibus Cristum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse discipulis ascensurum in celum *Ecce ego uobiscum sum in omnibus diebus usque ad consummationem seculi*, ut Matheus testatur. Sunt etiam Scripture doctorum, Augustini et aliorum, quos a Spiritu Sancto adiutos qui dubitat, fructus eorum uel omnino non uidit uel, si uidit, minime degustauit. Post Ecclesiam uero sunt traditiones quas decretales dicunt: que quidem etsi auctoritate apostolica sunt uenerande, fundamentali tamen Scripture postponendas esse dubitandum non est, cum Cristus sacerdotes obiurgauerit de contrario. Cum enim interrogassent: *Quare discipuli tui traditionem seniorum transgrediuntur?*–negligebant enim manuum lotionem –Cristus eis, Matheo testante, respondit: *Quare et uos transgredimini mandatum Dei propter traditionem uestram?*. In quo satis innuit traditionem postponendam. Quod si traditiones Ecclesie post Ecclesiam sunt, ut declaratum est, necesse est ut non Ecclesie a traditionibus, sed ab Ecclesia traditionibus accedat auctoritas. Hiique solas traditiones habentes ab hoc–ut dicebatur–gignasio excludendi sunt: oportet enim, hanc ueritatem uenantes, ex hiis ex quibus Ecclesie manat auctoritas inuestigando procedere. Hiis itaque sic exclusis, excludendi sunt alii qui, coruorum plumis operti, oues albas in grege Domini se iactant. Hii sunt impietatis filii qui, ut flagitia sua exequi possint, matrem prostituunt, fratres expellunt, et denique iudicem habere nolunt. Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua cupiditate detenti principia non uiderent?
|
||
Quapropter cum solis concertatio restat qui, aliquali zelo erga matrem Ecclesiam ducti, ipsam que queritur ueritatem ignorant: cum quibus illa reuerentia fretus quam pius filius debet patri, quam pius filius matri, pius in Cristum, pius in Ecclesiam, pius in pastorem, pius in omnes cristianam religionem profitentes, pro salute ueritatis in hoc libro certamen incipio.
|
||
|
||
Isti uero ad quos erit tota disputatio sequens, asserentes auctoritatem Imperii ab auctoritate Ecclesie dependere uelut artifex inferior dependet ab architecto, pluribus et diuersis argumentis mouentur; que quidem de Sacra Scriptura eliciunt et de quibusdam gestis tam summi Pontificis quam ipsius Imperatoris, nonnullum uero rationis indicium habere nituntur. Dicunt enim primo, secundum scripturam Geneseos, quod Deus fecit duo magna luminaria–luminare maius et luminare minus–ut alterum preesset diei et alterum preesset nocti: que allegorice dicta esse intelligebant ista duo regimina: scilicet spirituale et temporale. Deinde arguunt quod, quemadmodum luna, que est luminare minus, non habet lucem nisi prout recipit a sole, sic nec regnum temporale auctoritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine.
|
||
Propter hanc et propter alias eorum rationes dissoluendas prenotandum quod, sicut Phylosopho placet in hiis que De sophisticis elenchis, solutio argumenti est erroris manifestatio. Et quia error potest esse in materia et in forma argumenti, dupliciter peccare contingit: aut scilicet assummendo falsum, aut non sillogizando; que duo Phylosophus obiciebat contra Parmenidem et Melissum dicens: *Quia falsa recipiunt et non sillogizantes sunt*. Et accipio hic largo modo falsum etiam pro inoppinabili, quod in materia probabili habet naturam falsi. Si uero in forma sit peccatum, conclusio interimenda est ab illo qui soluere uult, ostendendo formam sillogisticam non esse seruatam. Si uero peccatum sit in materia, aut est quia simpliciter falsum assumptum est, aut quia falsum secundum quid. Si simpliciter, per interemptionem assumpti soluendum est; si secundum quid, per distinctionem.
|
||
Hoc uiso, ad meliorem huius et aliarum inferius factarum solutionum euidentiam aduertendum quod circa sensum misticum dupliciter errare contingit: aut querendo ipsum ubi non est, aut accipiendo aliter quam accipi debeat. Propter primum dicit Augustinus in Ciuitate Dei: *Non omnia que gesta narrantur etiam significare aliquid putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant etiam ea que nichil significant actexuntur. Solo uomere terra proscinditur; sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria*. Propter secundum idem ait in Doctrina Cristiana, loquens de illo aliud in Scripturis sentire quam ille qui scripsit eas dicit, quod *ita fallitur ac si quisquam deserens uiam eo tamen per girum pergeret quo uia illa perducit*; et subdit: *Demonstrandum est ut consuetudine deuiandi etiam in transuersum aut peruersum ire cogatur*. Deinde innuit causam quare cauendum sit hoc in Scripturis, dicens: *Titubabit fides, si Diuinarum Scripturarum uacillat autoritas*. Ego autem dico quod si talia fiunt de ignorantia, correctione diligenter adhibita ignoscendum est sicut ignoscendum esset illi qui leonem in nubibus formidaret; si uero industria, non aliter cum sic errantibus est agendum, quam cum tyrampnis, qui publica iura non ad comunem utilitatem secuntur, sed ad propriam retorquere conantur. O summum facinus, etiamsi contingat in sompniis, ecterni Spiritus intentione abuti! Non enim peccatur in Moysen, non in Dauid, non in Iob, non in Matheum, non in Paulum, sed in Spiritum Sanctum qui loquitur in illis. Nam quanquam scribe diuini eloquii multi sint, unicus tamen dictator est Deus, qui beneplacitum suum nobis per multorum calamos explicare dignatus est.
|
||
Hiis itaque prenotatis, ad id quod superius dicebatur dico per interemptionem illius dicti quo dicunt illa duo luminaria typice importare duo hec regimina: in quo quidem dicto tota uis argumenti consistit. Quod autem ille sensus omnino sustineri non possit, duplici uia potest ostendi. Primo quia, cum huiusmodi regimina sint accidentia quedam ipsius hominis, uideretur Deus usus fuisse ordine peruerso accidentia prius producendo quam proprium subiectum: quod absurdum est dicere de Deo; nam illa duo luminaria producta sunt die quarto et homo die sexto, ut patet in Lictera. Preterea, cum ista regimina sint hominum directiua in quosdam fines, ut infra patebit, si homo stetisset in statu innocentie in quo a Deo factus est, talibus directiuis non indiguisset: sunt ergo huiusmodi regimina remedia contra infirmitatem peccati. Cum ergo non solum in die quarto peccator homo non erat, sed etiam simpliciter homo non erat, producere remedia fuisset otiosum: quod est contra diuinam bonitatem. Stultus enim esset medicus qui, ante natiuitatem hominis, pro apostemate futuro illi emplastrum conficeret. Non igitur dicendum est quod quarto die Deus hec duo regimina fecerit; et per consequens intentio Moysi esse non potuit illa quam fingunt. Potest etiam hoc, mendacio tollerando, per distinctionem dissolui: mitior namque est in aduersarium solutio distinctiua; non enim omnino mentiens esse uidetur, sicut interemptiua illum uideri facit. Dico ergo quod licet luna non habeat lucem habundanter nisi ut a sole recipit, non propter hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole. Unde sciendum quod aliud est esse ipsius lune, aliud uirtus eius, et aliud operari. Quantum est ad esse, nullo modo luna dependet a sole, nec etiam quantum ad uirtutem, nec quantum ad operationem simpliciter; quia motus eius est a motore proprio, influentia sua est a propriis eius radiis: habet enim aliquam lucem ex se, ut in eius eclipsi manifestum est. Sed quantum ad melius et uirtuosius operandum, recipit aliquid a sole, quia lucem habundantem: qua recepta, uirtuosius operatur. Sic ergo dico quod regnum temporale non recipit esse a spirituali, nec uirtutem que est eius auctoritas, nec etiam operationem simpliciter; sed bene ab eo recipit ut uirtuosius operetur per lucem gratie quam in celo et in terra benedictio summi Pontificis infundit illi. Et ideo argumentum peccabat in forma, quia predicatum in conclusione non est extremitas maioris, ut patet; procedit enim sic: luna recipit lucem a sole qui est regimen spirituale; regimen temporale est luna; ergo regimen temporale recipit auctoritatem a regimine spirituali. Nam in extremitate maioris ponunt lucem, in predicato uero conclusionis auctoritatem: que sunt res diuerse subiecto et ratione, ut uisum est.
|
||
|
||
Assummunt etiam argumentum de lictera Moysi, dicentes quod de femore Iacob fluxit figura horum duorum regiminum, quia Leui et Iudas: quorum alter fuit pater sacerdotii, alter uero regiminis temporalis. Deinde sic arguunt ex hiis: sicut se habuit Leui ad Iudam, sic se habet Ecclesia ad Imperium; Leui precessit Iudam in natiuitate, ut patet in Lictera: ergo Ecclesia precedit Imperium in auctoritate. Et hoc uero de facili soluitur; nam cum dicunt quod Leui et Iudas, filii Iacob, figurant ista regimina, possem similiter hoc interimendo dissoluere: sed concedatur. Et cum arguendo inferunt sicut Leui precedit in natiuitate sic Ecclesia in auctoritate, dico similiter quod aliud est predicatum conclusionis et aliud maior extremitas: nam aliud est auctoritas et aliud natiuitas, subiecto et ratione; propter quod peccatur in forma. Et est similis processus huic: A precedit B in C; D et E se habent ut A et B: ergo D precedit E in F; F uero et C diuersa sunt. Et si ferrent instantiam dicentes quod F sequitur ad C, hoc est auctoritas ad natiuitatem, et pro antecedente bene infertur consequens, ut animal pro homine, dico quod falsum est: multi enim sunt maiores natu qui non solum in auctoritate non precedunt, sed etiam preceduntur a iunioribus; ut patet ubi episcopi sunt tempore minores quam sui archipresbyteri. Et sic instantia uidetur errare secundum non causam ut causa.
|
||
|
||
De lictera uero primi libri Regum assummunt etiam creationem et depositionem Saulis, et dicunt quod Saul rex intronizatus fuit et de trono depositus per Samuelem, qui uice Dei de precepto fungebatur, ut in Lictera patet. Et ex hoc arguunt quod, quemadmodum ille Dei uicarius auctoritatem habuit dandi et tollendi regimen temporale et in alium transferendi, sic et nunc Dei uicarius, Ecclesie uniuersalis antistes, auctoritatem habet dandi et tollendi et etiam transferendi sceptrum regiminis temporalis; ex quo sine dubio sequeretur quod auctoritas Imperii dependeret ut dicunt. Et ad hoc dicendum per interemptionem eius quod dicunt Samuelem Dei uicarium, quia non ut uicarius sed ut legatus spetialis ad hoc, siue nuntius portans mandatum Domini expressum, hoc fecit: quod patet quia quicquid Deus dixit, hoc fecit solum et hoc retulit. Unde sciendum quod aliud est esse uicarium, aliud est esse nuntium siue ministrum: sicut aliud est esse doctorem, aliud est esse interpretem. Nam uicarius est cui iurisdictio cum lege uel cum arbitrio commissa est; et ideo intra terminos iurisdictionis commisse de lege uel de arbitrio potest agere circa aliquid, quod dominus omnino ignorat. Nuntius autem non potest in quantum nuntius; sed quemadmodum malleus in sola uirtute fabri operatur, sic et nuntius in solo arbitrio eius qui mictit illum. Non igitur sequitur, si Deus per nuntium Samuelem fecit hoc, quod uicarius Dei hoc facere possit. Multa enim Deus per angelos fecit et facit et facturus est que uicarius Dei, Petri suceessor, faeere non posset. Unde argumentum istorum est a toto ad partem, construendo sic: homo potest uidere et audire: ergo oculus potest uidere et audire. Et hoc non tenet; teneret autem destructiue sic: homo non potest uolare: ergo nec brachia hominis possunt uolare. Et similiter sic: Deus per nuntium faeere non potest genita non esse genita, iuxta sententiam Agathonis: ergo nec uicarius eius facere potest.
|
||
|
||
Assummunt etiam de lictera Mathei Magorum oblationem, dicentes Cristum recepisse simul thus et aurum ad significandum se ipsum dominum et gubernatorem spiritualium et temporalium; ex quo inferunt Cristi uicarium dominum et gubernatorem eorundem, et per consequens habere utrorunque auctoritatem. Ad hoc respondens, licteram Mathei et sensum confiteor, sed quod ex illa inferre conantur interimo. Sillogizant enim sic: Deus est dominus spiritualium et temporalium; summus Pontifex est uicarius Dei: ergo est dominus spiritualium et temporalium. Utraque namque propositio uera est, sed medium uariatur et arguitur in quatuor terminis, in quibus forma sillogistica non saluatur, ut patet ex hiis que de sillogismo simpliciter. Nam aliud est Deus, quod subicitur in maiori, et aliud uicarius Dei, quod predicatur in minori. Et si quis instaret de uicarii equiualentia, inutilis est instantia; quia nullus uicariatus, siue diuinus siue humanus, equiualere potest principali auctoritati: quod patet de leui. Nam scimus quod successor Petri non equiualet diuine auctoritati saltem in operatione nature: non enim posset facere terram ascendere sursum, nec ignem descendere deorsum per offitium sibi commissum. Nec etiam possent omnia sibi commicti a Deo, quoniam potestatem creandi et similiter baptizandi nullo modo Deus commictere posset, ut euidenter probatur, licet Magister contrarium dixerit in quarto. Scimus etiam quod uicarius hominis non equiualet ei, quantum in hoc quod uicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest; recipere autem potest atque dimictere, sed alium creare non potest, quia creatio principis ex principe non dependet. Quod si ita est, manifestum est quod nullus princeps potest sibi substituere uicarium in omnibus equiualentem: qua re instantia nullam efficaciam habet.
|
||
|
||
Item assummunt de lictera eiusdem illud Cristi ad Petrum: *Et quodcunque ligaueris super terram, erit ligatum et in celis; et quodcunque solueris super terram, erit solutum et in celis*; quod etiam omnibus apostolis est dictum. Similiter accipiunt de lictera Mathei, similiter et Iohannis: ex quo arguunt successorem Petri omnia de concessione Dei posse tam ligare quam soluere; et inde inferunt posse soluere leges et decreta Imperii, atque leges et decreta ligare pro regimine temporali: unde bene sequeretur illud quod dicunt. Et dicendum ad hoc per distinctionem circa maiorem sillogismi quo utuntur. Sillogizant enim sic: Petrus potuit soluere omnia et ligare; successor Petri potest quicquid Petrus potuit; ergo successor Petri potest omnia soluere et ligare. Unde inferunt auctoritatem et decreta Imperii soluere et ligare ipsum posse. Minorem concedo, maiorem uero non sine distinctione. Et ideo dico quod hoc signum uniuersale omne, quod includitur in quodcunque, nunquam distribuit extra ambitum termini distributi. Nam si dico omne animal currit, omne distribuit pro omni eo quod sub genere animalis comprehenditur; si uero dico omnis homo currit, tunc signum uniuersale non distribuit nisi pro suppositis huius termini homo; et cum dico omnis grammaticus, tunc distributio magis coartatur.
|
||
Propter quod semper uidendum est quid est quod signum uniuersale habet distribuere: quo uiso, facile apparebit quantum sua distributio dilatetur, cognita natura et ambitu termini distributi. Unde cum dicitur quodcunque ligaueris, si illud quodcunque summeretur absolute, uerum esset quod dicunt; et non solum hoc facere posset, quin etiam soluere uxorem a uiro et ligare ipsam alteri uiuente primo: quod nullo modo potest. Posset etiam soluere me non penitentem: quod etiam facere ipse Deus non posset. Cum ergo ita sit, manifestum est quod non absolute summenda est illa distributio, sed respectiue ad aliquid. Quod autem illa respiciat satis est euidens considerato illo quod sibi conceditur, circa quod illa distributio subiungitur. Dicit enim Cristus Petro: *Tibi dabo claues regni celorum*, hoc est Faciam te hostiarium regni celorum. Deinde subdit *et quodcunque*: quod est omne quod, id est et omne quod ad istud offitium spectabit soluere poteris et ligare. Et sic signum uniuersale quod includitur in quodcunque contrahitur in sua distributione ab offitio clauium regni celorum: et sic assummendo, uera est illa propositio; absolute uero non, ut patet. Et ideo dico quod etsi successor Petri, secundum exigentiam offitii commissi Petro, possit soluere et ligare, non tamen propter hoc sequitur quod possit soluere seu ligare decreta Imperii siue leges ut ipsi dicebant, nisi ulterius probaretur hoc spectare ad offitium clauium: cuius contrarium inferius ostendetur.
|
||
|
||
Accipiunt etiam illud Luce, quod Petrus dixit Cristo, cum ait *Ecce duo gladii hic*; et dicunt quod per illos duos gladios duo predicta regimina intelliguntur, que quidem Petrus dixit esse ibi ubi erat, hoc est apud se; unde arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem apud successorem Petri consistere. Et ad hoc dicendum per interemptionem sensus in quo fundant argumentum. Dicunt enim illos duos gladios, quos assignauit Petrus, duo prefata regimina importare: quod omnino negandum est, tum quia illa responsio non fuisset ad intentionem Cristi, tum quia Petrus de more subito respondebat ad rerum superficiem tantum.
|
||
Quod autem responsio non fuisset ad intentionem Cristi non erit inmanifestum, si considerentur uerba precedentia et causa uerborum. Propter quod sciendum quod hoc dictum fuit in die Cene; unde Lucas incipit superius sic: *Uenit autem dies azimorum in quo necesse erat occidi Pascha*, in qua quidem cena prelocutus fuit Cristus de ingruente passione, in qua oportebat ipsum separari a discipulis suis. Item sciendum quod ubi ista uerba interuenerunt erant simul omnes duodecim discipuli; unde parum post uerba premissa dicit Lucas: *Et cum facta esset hora discubuit, et duodecim apostoli cum eo*. Et ex hinc continuato colloquio uenit ad hec: *Quando misi uos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit uobis? At illi dixerunt: Nichil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum tollat, similiter et peram; et qui non habet, uendat tunicam et emat gladium*. In quo satis aperte intentio Cristi manifestatur; non enim dixit ematis uel habeatis duos gladios–ymo duodecim, cum ad duodecim discipulos diceret *qui non habet emat*–ut quilibet haberet unum. Et hoc etiam dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum erga eos, quasi diceret: Quousque fui uobiscum, recepti eratis; nunc fugabimini. Unde oportet uos preparare uobis etiam ea que iam prohibui uobis propter necessitatem. Itaque si responsio Petri, que est ad hoc, fuisset sub intentione illa, iam non fuisset ad eam que erat Cristi: de quo Cristus ipsum increpasset sicut multotiens increpauit, cum inscie responderet. Hic autem non fecit, sed acquieuit dicens ei *Satis est*; quasi diceret: Propter necessitatem dico; sed si quilibet habere non potest, duo sufficere possunt.
|
||
Et quod Petrus de more ad superficiem loqueretur, probat eius festina et inpremeditata presumptio, ad quam non solum fidei sinceritas impellebat, sed, ut credo, puritas et simplicitas naturalis. Hanc suam presumptionem scribe Cristi testantur omnes. Scribit autem Matheus, cum Iesus interrogasset discipulos *Quem me esse dicitis ?*, Petrum ante omnes respondisse: *Tu es Cristus, filius Dei uiui*. Scribit etiam quod, cum Cristus diceret discipulis quia oportebat eum ire in Ierusalem et multa pati, Petrus assumpsit eum et cepit increpare illum dicens: *Absit a te, Domine; non erit tibi hoc*; ad quem Cristus, redarguens, conuersus dixit: *Uade post me, Sathana*. Item scribit quod in monte transfigurationis, in conspectu Cristi, Moysi et Elye et duorum filiorum Zebedei, dixit: *Domine, bonum est nos hic esse; si uis, faciamus hic tria tabernacula: tibi unum, Moysi unum et Elye unum*. Item scribit quod, cum discipuli essent in nauicula tempore noctis et Cristus ambularet super aquam, Petrus dixit: *Domine, si tu es, iube me ad te uenire super aquas*. Item scribit quod, cum Cristus prenuntiaret scandalum discipulis suis, Petrus respondit: *Etsi omnes scandalizati fuerint in te, ego nunquam scandalizabor*; et infra: *Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo*. Et hoc etiam contestatur Marcus; Lucas uero scribit Petrum etiam dixisse Cristo, parum supra uerba premissa de gladiis: *Domine, tecum paratus sum in carcerem et in mortem ire*. Iohannes autem dicit de illo quod, cum Cristus uellet sibi lauare pedes, Petrus ait: *Domine, tu michi lauas pedes?*; et infra: *Non lauabis michi pedes in ecternum*. Dicit etiam ipsum gladio percussisse ministri seruum: quod etiam conscribunt omnes quatuor. Dicit etiam Iohannes ipsum introiuisse subito, cum uenit in monumentum, uidens alium discipulum cunctantem ad hostium. Dicit iterum quod, existente Iesu in litore post resurrectionem, *Cum Petrus audisset quia Dominus est, tunica succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare*. Ultimo dicit quod, cum Petrus uidisset Iohannem, dixit Iesu: *Domine, hic autem quid?*. Iuuat quippe talia de Archimandrita nostro in laudem sue puritatis continuasse, in quibus aperte deprehenditur quod, cum de duobus gladiis loquebatur, intentione simplici respondebat ad Cristum. Quod si uerba illa Cristi et Petri typice sunt accipienda, non ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt, sed referenda sunt ad sensum illius gladii de quo scribit Matheus sic: *Nolite ergo arbitrari quia ueni mictere pacem in terram: non ueni pacem mictere, sed gladium. Ueni enim separare hominem aduersus patrem suum* etc. Quod quidem fit tam uerbo quam opere; propter quod dicebat Lucas ad Theophilum *que cepit Iesus facere et docere*. Talem gladium Cristus emere precipiebat, quem duplicem ibi esse Petrus etiam respondebat. Ad uerba enim et opera parati erant, per que facerent quod Cristus dicebat se uenisse facturum per gladium, ut dictum est.
|
||
|
||
Dicunt adhuc quidam quod Constantinus imperator, mundatus a lepra intercessione Siluestri tunc summi Pontificis, Imperii sedem, scilicet Romam, donauit Ecclesie cum multis aliis Imperii dignitatibus. Ex quo arguunt dignitates illas deinde neminem assummere posse nisi ab Ecclesia recipiat, cuius eas esse dicunt; et ex hoc bene sequeretur auctoritatem unam ab alia dependere, ut ipsi uolunt.
|
||
Positis et solutis igitur argumentis que radices in diuinis eloquiis habere uidebantur, restant nunc illa ponenda et soluenda que in gestis humanis et ratione humana radicantur. Ex quibus primum est quod premictitur, quod sic sillogizant: ea que sunt Ecclesie nemo de iure habere potest nisi ab Ecclesia–et hoc conceditur–romanum regimen est Ecclesie: ergo ipsum nemo habere potest de iure nisi ab Ecclesia; et minorem probant per ea que de Constantino superius tacta sunt. Hanc ergo minorem interimo et, cum probant, dico quod sua probatio nulla est, quia Constantinus alienare non poterat Imperii dignitatem, nec Ecclesia recipere. Et cum pertinaciter instant, quod dico sic ostendi potest: nemini licet ea facere per offitium sibi deputatum que sunt contra illud offitium; quia sic idem, in quantum idem, esset contrarium sibi ipsi: quod est inpossibile; sed contra offitium deputatum Imperatori est scindere Imperium, cum offitium eius sit humanum genus uni uelle et uni nolle tenere subiectum, ut in primo huius de facili uideri potest; ergo scindere Imperium Imperatori non licet. Si ergo alique dignitates per Constantinum essent alienate - ut dicunt ab Imperio, et cessissent in potestatem Ecclesie, scissa esset tunica inconsutilis, quam scindere ausi non sunt etiam qui Cristum uerum Deum lancea perforarunt. Preterea, sicut Ecclesia suum habet fundamentum, sic et Imperium suum. Nam Ecclesie fundamentum Cristus est: unde Apostolus ad Corinthios: *Fundamentum aliud nemo potest ponere preter id quod positum est, quod est Cristus Iesus*. Ipse est petra super quam hedificata est Ecclesia. Imperii uero fundamentum ius humanum est. Modo dico quod, sicut Ecclesie fundamento suo contrariari non licet, sed debet semper inniti super illud iuxta illud Canticorum *Que est ista, que ascendit de deserto delitiis affluens, innixa super dilectum?*, sic et Imperio licitum non est contra ius humanum aliquid facere. Sed contra ius humanum esset, si se ipsum Imperium destrueret: ergo Imperio se ipsum destruere non licet. Cum ergo scindere Imperium esset destruere ipsum, consistente Imperio in unitate Monarchie uniuersalis, manifestum est quod Imperii auctoritate fungenti scindere Imperium non licet. Quod autem destruere Imperium sit contra ius humanum, ex superioribus est manifestum.
|
||
Preterea, omnis iurisdictio prior est suo iudice: iudex enim ad iurisdictionem ordinatur, et non e conuerso; sed Imperium est iurisdictio omnem temporalem iurisdictionem ambitu suo comprehendens: ergo ipsa est prior suo iudice, qui est Imperator, quia ad ipsam Imperator est ordinatus, et non e conuerso. Ex quo patet quod Imperator ipsam permutare non potest in quantum Imperator, cum ab ea recipiat esse quod est. Modo dico sic: aut ille Imperator erat cum dicitur Ecclesie contulisse, aut non; et si non, planum est quod nichil poterat de Imperio conferre; si sic, cum talis collatio esset minoratio iurisdictionis, in quantum Imperator hoc facere non poterat. Amplius, si unus Imperator aliquam particulam ab Imperii iurisdictione discindere posset, eadem ratione et alius. Et cum iurisdictio temporalis finita sit et omne finitum per finitas decisiones assummatur, sequeretur quod iurisdictio prima posset annichilari: quod est irrationabile. Adhuc, cum conferens habeat se per modum agentis et cui confertur per modum patientis, ut placet Phylosopho in quarto ad Nicomacum, non solum ad collationem esse licitam requiritur dispositio conferentis, sed etiam eius cui confertur: uidetur enim in patiente et disposito actus actiuorum inesse. Sed Ecclesia omnino indisposita erat ad temporalia recipienda per preceptum prohibitiuum expressum, ut habemus per Matheum sic: *Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis uestris, non peram in uia* etc. Nam etsi per Lucam habemus relaxationem precepti quantum ad quedam, ad possessionem tamen auri et argenti licentiatam Ecclesiam post prohibitionem illam inuenire non potui. Qua re, si Ecclesia recipere non poterat, dato quod Constantinus hoc facere potuisset de se, actio tamen illa non erat possibilis propter patientis indispositionem. Patet igitur quod nec Ecclesia recipere per modum possessionis, nec ille conferre per modum alienationis poterat. Poterat tamen Imperator in patrocinium Ecclesie Patrimonium et alia deputare, inmoto semper superiori dominio, cuius unitas diuisionem non patitur. Poterat et uicarius Dei recipere non tanquam possessor, sed tanquam fructuum pro Ecclesia pro Cristi pauperibus dispensator: quod apostolos fecisse non ignoratur.
|
||
Adhuc dicunt quod Adrianus papa Carolum Magnum sibi et Ecclesie aduocauit ob iniuriam Longobardorum, tempore Desiderii regis eorum; et quod Carolus ab eo recepit Imperii dignitatem non obstante quod Michael imperabat apud Constantinopolim. Propter quod dicunt quod omnes qui fuerunt Romanorum Imperatores post ipsum, et ipsi aduocati Ecclesie sunt et debent ab Ecclesia aduocari: ex quo etiam sequeretur illa dependentia quam concludere uolunt. Et ad hoc infringendum dico quod nichil dicunt: usurpatio enim iuris non facit ius. Nam si sic, eodem modo auctoritas Ecclesie probaretur dependere ab Imperatore, postquam Octo imperator Leonem papam restituit et Benedictum deposuit, necnon in exilium in Saxoniam duxit.
|
||
|
||
Ratione uero sic arguunt. Summunt etenim sibi principium de decimo Prime phylosophie dicentes: omnia que sunt unius generis reducuntur ad unum, quod est mensura omnium que sub illo genere sunt; sed omnes homines sunt unius generis: ergo debent reduci ad unum, tanquam ad mensuram omnium eorum. Et cum summus Antistes et Imperator sint homines, si conclusio illa est uera, oportet quod reducantur ad unum hominem. Et cum Papa non sit reducendus ad alium, relinquitur quod Imperator cum omnibus aliis sit reducendus ad ipsum, tanquam ad mensuram et regulam: propter quod sequitur etiam idem quod uolunt. Ad hanc rationem soluendam dico quod, cum dicunt Ea que sunt unius generis oportet reduci ad aliquod unum de illo genere, quod est metrum in ipso, uerum dicunt. Et similiter uerum dicunt dicentes quod omnes homines sunt unius generis; et similiter uerum concludunt cum inferunt ex hiis omnes homines esse reducendos ad unum metrum in suo genere. Sed cum ex hac conclusione subinferunt de Papa et Imperatore, falluntur secundum accidens. Ad cuius euidentiam sciendum quod aliud est esse hominem et aliud est esse Papam; et eodem modo aliud est esse hominem, aliud esse Imperatorem, sicut aliud est esse hominem, et aliud est esse patrem et dominum. Homo enim est id quod est per formam substantialem, per quam sortitur spetiem et genus, et per quam reponitur sub predicamento substantie; pater uero est id quod est per formam accidentalem, que est relatio per quam sortitur spetiem quandam et genus, et reponitur sub genere ad aliquid, siue relationis. Aliter omnia reducerentur ad predicamentum substantie, cum nulla forma accidentalis per se subsistat absque ypostasi substantie subsistentis: quod est falsum. Cum ergo Papa et Imperator sint id quod sunt per quasdam relationes, quia per Papatum et per Imperiatum, que relationes sunt altera sub ambitu paternitatis et altera sub ambitu dominationis, manifestum est quod Papa et Imperator, in quantum huiusmodi, habent reponi sub predicamento relationis, et per consequens reduci ad aliquod existens sub illo genere. Unde dico quod alia est mensura ad quam habent reduci prout sunt homines, et alia prout sunt et Papa et Imperator. Nam, prout sunt homines, habent reduci ad optimum hominem, qui est mensura omnium aliorum, et ydea ut dicam–quisquis ille sit –ad existentem maxime unum in genere suo: ut haberi potest ex ultimis ad Nicomacum. In quantum uero sunt relatiua quedam, ut patet, reducenda sunt uel ad inuicem, si alterum subalternatur alteri uel in spetie comunicant per naturam relationis, uel ad aliquod tertium, ad quod reducantur tanquam ad comunem unitatem. Sed non potest dici quod alterum subalternetur alteri, quia sic alterum de altero predicaretur: quod est falsum; non enim dicimus Imperator est Papa, nec e conuerso. Nec potest dici quod comunicent in spetie, cum alia sit ratio Pape, alia Imperatoris, in quantum huiusmodi: ergo reducuntur ad aliquid in quo habent uniri.
|
||
Propter quod sciendum quod, sicut se habet relatio ad relationem, sic relatiuum ad relatiuum. Si ergo Papatus et Imperiatus, cum sint relationes superpositionis, habeant reduci ad respectum superpositionis, a quo respectu cum suis differentialibus descendunt, Papa et Imperator, cum sint relatiua, reduci habebunt ad aliquod unum in quo reperiatur ipse respectus superpositionis absque differentialibus aliis. Et hoc erit uel ipse Deus, in quo respectus omnis uniuersaliter unitur, uel aliqua substantia Deo inferior, in qua respectus superpositionis per differentiam superpositionis a simplici respectu descendens particuletur. Et sic patet quod Papa et Imperator, in quantum homines, habent reduci ad unum; in quantum uero Papa et Imperator, ad aliud: et per hoc patet ad rationem.
|
||
|
||
Positis et exclusis erroribus quibus potissime innituntur qui romani Principatus auctoritatem dependere dicunt a romano Pontifice, redeundum est ad ostendendum ueritatem huius tertie questionis, que a principio discutienda proponebatur: que quidem ueritas apparebit sufficienter si, sub prefixo principio inquirendo, prefatam auctoritatem inmediate dependere a culmine totius entis ostendero, qui Deus est. Et hoc erit ostensum uel si auctoritas Ecclesie remoueatur ab illa–cum de alia non sit altercatio–uel si ostensiue probetur a Deo inmediate dependere. Quod autem auctoritas Ecclesie non sit causa imperialis auctoritatis probatur sic: illud, quo non existente aut quo non uirtuante, aliud habet totam suam uirtutem, non est causa illius uirtutis; sed, Ecclesia non existente aut non uirtuante, Imperium habuit totam suam uirtutem: ergo Ecclesia non est causa uirtutis Imperii et per consequens nec auctoritatis, cum idem sit uirtus et auctoritas eius. Sit Ecclesia A, Imperium B, auctoritas siue uirtus Imperii C; si, non existente A, C est in B, inpossibile est A esse causam eius quod est C esse in B, cum inpossibile sit effectum precedere causam in esse. Adhuc si, nichil operante A, C est in B, necesse est A non esse causam eius quod est C esse in B, cum necesse sit ad productionem effectus preoperari causam, presertim efficientem, de qua intenditur. Maior propositio huius demonstrationis declarata est in terminis; minorem Cristus et Ecclesia confirmat. Cristus nascendo et moriendo, ut superius dictum est; Ecclesia, cum Paulus in Actibus Apostolorum dicat ad Festum: *Ad tribunal Cesaris sto, ubi me oportet iudicari*; cum etiam angelus Dei Paulo dixerit parum post: *Ne timeas, Paule, Cesari te oportet assistere*; et infra iterum Paulus ad Iudeos existentes in Ytalia: *Contradicentibus autem Iudeis, coactus sum appellare Cesarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare, sed ut eruerem animam meam de morte*. Quod si Cesar iam tunc iudicandi temporalia non habuisset auctoritatem nec Cristus hoc persuasisset, nec angelus illa uerba nuntiasset, nec ille qui dicebat *Cupio dissolui et esse cum Cristo* incompetentem iudicem appellasset. Si etiam Constantinus auctoritatem non habuisset, in patrocinium Ecclesie illa que de Imperio deputauit ei de iure deputare non potuisset; et sic Ecclesia illa collatione uteretur iniuste, cum Deus uelit oblationes esse inmaculatas iuxta illud Leuitici: *Omnis oblatio, quam conferetis Domino, absque fermento erit*. Quod quidem preceptum, licet ad offerentes faciem habere uideatur, nichilominus est per consequens ad recipientes; stultum enim est credere Deum uelle recipi quod prohibet exhiberi, cum etiam in eodem precipiatur Leuitis: *Nolite contaminare animas uestras nec tangatis quicquid eorum, ne inmundi sitis*. Sed dicere quod Ecclesia sic abutatur patrimonio sibi deputato est ualde inconueniens: ergo falsum erat illud ex quo sequebatur.
|
||
|
||
Amplius, si Ecclesia uirtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab uniuerso mortalium assensu, uel saltem ex illis preualentium: nulla est alia rimula, per quam uirtus hec ad Ecclesiam manare potuisset; sed a nullo istorum habet: ergo uirtutem predictam non habet. Quod autem a nullo istorum habeat sic apparet. Nam si a Deo recepisset, hoc fuisset aut per legem diuinam aut per naturalem, quia quod a natura recipitur a Deo recipitur, non tamen conuertitur. Sed non per naturalem, quia natura non imponit legem nisi suis effectibus, cum Deus insufficiens esse non possit ubi sine secundis agentibus aliquid in esse producit. Unde, cum Ecclesia non sit effectus nature, sed Dei dicentis *Super hanc petram hedificabo Ecclesiam meam*, et alibi *Opus consummaui quod dedisti michi ut faciam*, manifestum est quod ei natura legem non dedit. Sed nec per diuinam: omnis namque diuina lex duorum Testamentorum gremio continetur; in quo quidem gremio reperire non possum temporalium sollicitudinem siue curam sacerdotio primo uel nouissimo commendatam fuisse. Quinymo inuenio sacerdotes primos ab illa de precepto remotos, ut patet per ea que Deus ad Moysen; et sacerdotes nouissimos, per ea que Cristus ad discipulos: quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo prouisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deuiaret. Quod autem a se non receperit de facili patet. Nichil est quod dare possit quod non habet; unde omne agens aliquid actu esse tale oportet quale agere intendit, ut habetur in hiisque De simpliciter ente. Sed constat quod, si Ecclesia sibi dedit illam uirtutem, non habebat illam priusquam daret; et sic dedisset sibi quod non habebat: quod est inpossibile. Quod uero ab aliquo Imperatore non receperit, per ea que superius manifesta sunt patet sufficienter. Et quod etiam ab assensu omnium uel preualentium non habuerit quis dubitat, cum non modo Asyani et Affricani omnes, quinetiam maior pars Europam colentium hoc aborreat? Fastidium etenim est in rebus manifestissimis probationes adducere.
|
||
|
||
Item, illud quod est contra naturam alicuius non est de numero suarum uirtutum, cum uirtutes uniuscuiusque rei consequantur naturam eius propter finis adeptionem; sed uirtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie: ergo non est de numero uirtutum suarum. Ad euidentiam autem minoris sciendum quod natura Ecclesie forma est Ecclesie: nam, quamuis natura dicatur de materia et forma, per prius tamen dicitur de forma, ut ostensum est in Naturali auditu. Forma autem Ecclesie nichil aliud est quam uita Cristi, tam in dictis quam in factis comprehensa: uita enim ipsius ydea fuit et exemplar militantis Ecclesie, presertim pastorum, maxime summi, cuius est pascere agnos et oues. Unde ipse in Iohanne formam sue uite relinquens *Exemplum* inquit *dedi uobis, ut quemadmodum ego feci uobis, ita et uos faciatis*; et spetialiter ad Petrum, postquam pastoris offitium sibi commisit, ut in eodem habemus, *Petre,* inquit *sequere me*. Sed Cristus huiusmodi regimen coram Pilato abnegauit: *Regnum* inquit *meum non est de hoc mundo; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Iudeis; nunc autem regnum meum non est hinc*. Quod non sic intelligendum est ac si Cristus, qui Deus est, non sit dominus regni huius; cum Psalmista dicat *quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundauerunt manus eius*; sed quia, ut exemplar Ecclesie, regni huius curam non habebat. Uelut si aureum sigillum loqueretur de se dicens non sum mensura in aliquo genere; quod quidem dictum non habet locum in quantum est aurum, cum sit metrum in genere metallorum, sed in quantum est quoddam signum receptibile per impressionem. Formale igitur est Ecclesie illud idem dicere, illud idem sentire: oppositum autem dicere uel sentire, contrarium forme, ut patet, siue nature, quod idem est. Ex quo colligitur quod uirtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie: contrarietas enim in oppinione uel dicto sequitur ex contrarietate que est in re dicta uel oppinata, sicut uerum et falsum ab esse rei uel non esse in oratione causatur, ut doctrina Predicamentorum nos docet. Sufficienter igitur per argumenta superiora ducendo ad inconueniens probatum est auctoritatem Imperii ab Ecclesia minime dependere.
|
||
|
||
Licet in precedenti capitulo ducendo ad inconueniens ostensum sit auctoritatem Imperii ab auctoritate summi Pontificis non causari, non tamen omnino probatum est ipsam inmediate dependere a Deo, nisi ex consequenti. Consequens enim est si ab ipso Dei uicario non dependet, quod a Deo dependeat. Et ideo, ad perfectam determinationem propositi, ostensiue probandum est Imperatorem, siue mundi Monarcham, inmediate se habere ad principem uniuersi, qui Deus est. Ad huius autem intelligentiam sciendum quod homo solus in entibus tenet medium corruptibilium et incorruptibilium; propter quod recte a phylosophis assimilatur orizonti, qui est medium duorum emisperiorum. Nam homo, si consideretur secundum utranque partem essentialem, scilicet animam et corpus, corruptibilis est; si consideretur tantum secundum unam, scilicet animam, incorruptibilis est. Propter quod bene Phylosophus inquit de ipsa, prout incorruptibilis est, in secundo De anima cum dixit: *Et solum hoc contingit separari, tanquam perpetuum, a corruptibili*. Si ergo homo medium quoddam est corruptibilium et incorruptibilium, cum omne medium sapiat naturam extremorum, necesse est hominem sapere utranque naturam. Et cum omnis natura ad ultimum quendam finem ordinetur, consequitur ut hominis duplex finis existat: ut, sicut inter omnia entia solus incorruptibilitatem et corruptibilitatem participat, sic solus inter omnia entia in duo ultima ordinetur, quorum alterum sit finis eius prout corruptibilis est, alterum uero prout incorruptibilis.
|
||
Duos igitur fines prouidentia illa inenarrabilis homini proposuit intendendos: beatitudinem scilicet huius uite, que in operatione proprie uirtutis consistit et per terrestrem paradisum figuratur; et beatitudinem uite ecterne, que consistit in fruitione diuini aspectus ad quam propria uirtus ascendere non potest, nisi lumine diuino adiuta, que per paradisum celestem intelligi datur. Ad has quidem beatitudines, uelut ad diuersas conclusiones, per diuersa media uenire oportet. Nam ad primam per phylosophica documenta uenimus, dummodo illa sequamur secundum uirtutes morales et intellectuales operando; ad secundam uero per documenta spiritualia que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum uirtutes theologicas operando, fidem spem scilicet et karitatem. Has igitur conclusiones et media, licet ostensa sint nobis hec ab humana ratione que per phylosophos tota nobis innotuit, hec a Spiritu Sancto qui per prophetas et agiographos, qui per coecternum sibi Dei filium Iesum Cristum et per eius discipulos supernaturalem ueritatem ac nobis necessariam reuelauit, humana cupiditas postergaret nisi homines, tanquam equi, sua bestialitate uagantes *in camo et freno* compescerentur in uia. Propter quod opus fuit homini duplici directiuo secundum duplicem finem: scilicet summo Pontifice, qui secundum reuelata humanum genus perduceret ad uitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret. Et cum ad hunc portum uel nulli uel pauci, et hii cum difficultate nimia, peruenire possint, nisi sedatis fluctibus blande cupiditatis genus humanum liberum in pacis tranquillitate quiescat, hoc est illud signum ad quod maxime debet intendere curator orbis, qui dicitur romanus Princeps, ut scilicet in areola ista mortalium libere cum pace uiuatur. Cumque dispositio mundi huius dispositionem inherentem celorum circulationi sequatur, necesse est ad hoc ut utilia documenta libertatis et pacis commode locis et temporibus applicentur, de curatore isto dispensari ab Illo qui totalem celorum dispositionem presentialiter intuetur. Hic autem est solus ille qui hanc preordinauit, ut per ipsam ipse prouidens suis ordinibus queque connecteret. Quod si ita est, solus eligit Deus, solus ipse confirmat, cum superiorem non habeat. Ex quo haberi potest ulterius quod nec isti qui nunc, nec alii cuiuscunque modi dicti fuerint electores, sic dicendi sunt: quin potius denuntiatores diuine prouidentie sunt habendi. Unde fit quod aliquando patiantur dissidium quibus denuntiandi dignitas est indulta, uel quia omnes uel quia quidam eorum, nebula cupiditatis obtenebrati, diuine dispensationis faciem non discernunt. Sic ergo patet quod auctoritas temporalis Monarche sine ullo medio in ipsum de Fonte uniuersalis auctoritatis descendit: qui quidem Fons, in arce sue simplicitatis unitus, in multiplices alueos influit ex habundantia bonitatis.
|
||
Et iam satis uideor metam actigisse propositam. Enucleata namque ueritas est questionis illius qua querebatur utrum ad bene esse mundi necessarium esset Monarche offitium, ac illius qua querebatur an romanus populus de iure Imperium sibi asciuerit, nec non illius ultime qua querebatur an Monarche auctoritas a Deo uel ab alio dependeret inmediate. Que quidem ueritas ultime questionis non sic stricte recipienda est, ut romanus Princeps in aliquo romano Pontifici non subiaceat, cum mortalis ista felicitas quodammodo ad inmortalem felicitatem ordinetur. Illa igitur reuerentia Cesar utatur ad Petrum qua primogenitus filius debet uti ad patrem: ut luce paterne gratie illustratus uirtuosius orbem terre irradiet, cui ab Illo solo prefectus est, qui est omnium spiritualium et temporalium gubernator. |