19 lines
131 KiB
Plaintext
19 lines
131 KiB
Plaintext
Omnibus Christi fidelibus, ad quos presens scriptum peruenerit, frater Iohannes de Plano Carpini, Ordinis fratrum Minorum, sedis apostolice nuntius ad Tartaros et ad nationes alias Orientis, Dei gratiam in presenti et gloriam in futuro et de inimicis Dei et domini nostri Iesu Christi uictoriam triumphalem. Cum ex mandato sedis apostolice iremus ad Tartaros et ad nationes alias Orientis et sciremus domini pape ac uenerabilium cardinalium uoluntatem, elegimus prius ad Tartaros proficisci. Timebamus enim ne per eos in proximo Ecclesie Dei periculum immineret. Et quamuis a Tartaris uel ab aliis nationibus timeremus occidi uel perpetuo captiuari, uel fame, siti, algore, estu, contumeliis et laboribus nimiis quasi ultra uires affligi, que omnia multo plus quam prius crediderimus, excepta morte uel captiuitate perpetua, nobis multipliciter euenerunt, non tamen pepercimus nobis ipsis ut uoluntatem Dei secundum domini pape mandatum adimplere possemus, et ut proficeremus in aliquo Christianis uel saltem, scita ueraciter uoluntate et intentione ipsorum, possemus illam patefacere Christianis ne, forte subito irruentes, inuenirent eos impreparatos, sicut peccatis hominum exigentibus alia uice contigit et facerent magnam stragem in populo christiano. Unde quecumque pro uestra utilitate uobis scribimus ad cautelam, tanto securius credere debetis, quanto nos cuncta uel ipsi uidimus oculis nostris, quia per annum et quatuor menses et amplius ambulauimus per ipsos, pariter et cum ipsis ac fuimus inter eos, uel audiuimus a christianis, qui sunt inter eos captiui et, ut credimus, fide dignis. Mandatum enim a summo pontifice habebamus, ut cuncta perscrutaremur et uideremus omnia diligenter. Quod tam nos quam frater Benedictus Polonus eiusdem Ordinis, qui nostre tribulationis fuit socius et interpres, fecimus studiose. Sed si aliqua scribimus propter notitiam legentium, que in uestris partibus nesciuntur, non debetis propter hoc nos appellare mendaces, quia uobis referimus illa que ipsi uidimus uel ab aliis pro certo audiuimus, quos esse credimus fide dignos; immo est ualde crudele ut homo, propter bonum quod facit, ab aliis infametur.
|
|
De terra Tartarorum et situ et qualitate ipsius et dispositione aeris in eadem.
|
|
Uolentes igitur facta scribere Tartarorum, ut lectores ualeant facilius inuenire, hoc modo per capitula describemus. Primo quidem dicemus de terra, secundo de hominibus, tertio de ritu, quarto de moribus, quinto de ipsorum imperio, sexto de bellis, septimo de terris quas eorum dominio subiugarunt, octauo quomodo bello occurratur eisdem, ultimo de uia quam fecimus et curia imperatoris et testibus qui in terra Tartarorum nos inuenerunt. De terra proposuimus hoc modo tractare: in principio quidem dicemus de situ ipsius, secundo de qualitate, tertio de dispositione aeris in eadem. Terra quidem predicta est in ea parte posita orientis, in qua oriens, sicut credimus, coniungitur aquiloni. Ab oriente autem est terra posita Kytaorum et etiam Solangorum; a meridie terra Sarracenorum; inter occidentem et meridiem terra est posita Huyrorum; ab occidente prouincia Naimanorum; ab aquilone mari oceano circumdatur. Hec uero in parte aliqua nimium est montuosa et in aliqua est campestris, sed fere tota est admixta glarea plurimum arenosa. In aliqua parte terre sunt alique modice silue, alia uero est sine lignis omnino. Cibaria autem sua decoquunt, et sedent tam imperator quam principes et alii omnes ad ignem, factum de boum stercoribus et equorum. Terra etiam predicta non est nisi in parte centesima fructuosa, nec etiam illa potest fructum portare nisi aquis fluuialibus irrigetur, sed aque ac riui ibidem sunt pauci, flumina uero rarissima. Unde ibidem uille non sunt nec alique ciuitates, excepta una, que dicitur esse satis bona, que Caracoron nominatur. Nos autem non uidimus illam, sed fuimus prope ad dimidium diem cum apud syram ordam essemus, que curia maior est imperatoris eorum. Et licet alias infructifera sit, quamuis non multum, tamen competenter est alendis pecoribus apta. Aer in ipsa est mirabiliter inordinatus. In media enim estate, quando in aliis partibus solet calor maximus habundare, ibi sunt tonitrua magna et fulgura, ex quibus homines plurimi occiduntur; cadunt etiam ibi eodem tempore maxime niues. Ibi etiam sunt frigidissimorum uentorum tam maxime tempestates, quod cum labore aliquando possunt homines equitare. Unde cum essemus ante ordam, sic enim stationes imperatoris apud eos et principum appellantur, iacebamus in terra pre magnitudine uenti prostrati et propter pulueris multitudinem uidere minime poteramus. In ea etiam in hyeme nunquam pluit, sed in estate sepe et tam modicum quod uix potest aliquando puluerem et radices graminum madidare. Grando etiam ibi sepe maxima cadit. Unde eo tempore quando fuit electus et in sede regni poni debuit imperator, nobis in curia existentibus, tanta cecidit grando, quod ex subita resolutione, sicut plenius intelleximus, plus quam centum et sexaginta homines in eadem curia fuerint submersi; res etiam et habitacula plura deducta fuerunt. Ibi est etiam in estate subito magnus calor, et repente maximum frigus. In hyeme uero in aliqua parte cadunt maxime niues, in aliqua autem parue. Et ut breuiter de terra ipsa concludam: magna est, sed aliter, sicut uidimus oculis nostris, quia per ipsam circumeundo quinque mensibus et dimidio ambulauimus, multo uilior est quam dicere ualeamus.
|
|
De personis, de uestibus, de habitaculis, de rebus, de ipsorum coniugio.
|
|
Dicto de terra, de hominibus dicendum est. Primo quidem formas describemus personarum, secundo de ipsorum coniugio supponemus, tertio de uestibus, quarto de habitaculis, quinto de rebus eorum. Forma personarum ab omnibus aliis hominibus est remota. Inter oculos enim et inter genas plus quam alii homines sunt lati. Gene etiam satis prominent a maxillis; nasum habent planum et modicum, oculos habent paruos et palpebras usque ad supercilia eleuatas. Graciles sunt generaliter in cingulo, exceptis quibusdam paucis; pene omnes mediocris sunt stature. Barba fere omnibus minime crescit: aliqui tamen in superiori labio et in barba modicos habent crines, quos minime tondent. Super uerticem capitis, in modum clericorum, habent coronas et ab aure una usque ad aliam ad latitudinem trium digitorum generaliter omnes radunt; que rasure corone predicte iunguntur. Super frontem etiam, ad latitudinem duorum digitorum, similiter omnes radunt; illos autem capillos, qui sunt inter coronam et pretaxatam rasuram, crescere usque ad supercilia sinunt et, ex utraque parte frontis tondendo plus quam in medio, medio crines faciunt longos; reliquos uero crines permittunt crescere ut mulieres, de quibus faciunt duas cordas et ligant unamquamque post aurem. Pedes etiam modicos habent. Uxores uero habet unusquisque quot potest tenere: aliquis centum, aliquis quinquaginta, aliquis decem, aliquis plures, aliquis pauciores. Et omnibus parentibus generaliter coniunguntur, excepta matre, filia et sorore ex eadem matre; sororibus autem ex patre tantum; et uxores etiam patris post mortem ducere possunt; uxorem etiam fratris alter frater iunior post mortem uel alius de parentela iunior, ducere tenetur. Reliquas mulieres omnes sine ulla differentia ducunt uxores et emunt eas ualde pretiose a parentibus suis. Post mortem maritorum de facili ad coniugia secunda non migrant, nisi quis uelit suam nouercam ducere in uxorem. Uestes autem, tam uirorum quam mulierum, sunt uno modo formate: palliis, cappis uel caputiis uel pellibus non utuntur, tunicas uero portant de bucarano purpura uel baldachino in hunc modum formatas: a summo usque deorsum sunt scisse et ante pectus duplicantur, a latere uero sinistro una et in dextro tribus ligaturis nectuntur, in latere etiam sinistro usque ad bracale sunt scisse. Pellicia cuiuscumque sunt generis, in eumdem modum formantur: superius tamen pellicium exterius habet pilos, sed a posterioribus est apertum; habet tamen caudulam unam usque ad genua retro. Mulieres uero que sunt maritate habent unam tunicam ualde amplam et usque ad terram ante scissam. Super caput habent unum quid rotundum de uiminibus uel de cortice factum, quod in longum protenditur ad unam ulnam, et in summitate desinit in quadrum, et ab imo usque ad summum in amplitudine semper crescit, et in summitate habet uirgulam unam longam et gracilem de auro uel de argento seu de ligno, uel etiam pennam, et est assutum super unum pilleolum quod protenditur usque ad humeros. Et tam pilleolum quam instrumentum predictum est tectum de bucarano seu purpura uel baldachino, sine quo instrumento coram hominibus nunquam uadunt, et per hoc ab aliis mulieribus cognoscuntur. Uirgines autem et iuuenes mulieres cum magna difficultate a uiris possunt discerni, quoniam per omnia uestiuntur ut uiri. Pilleola habent alia quam alie nationes, quorum formam intelligibiliter describere non ualemus. Stationes habent rotundas in modum tentorii preparatas, de uirgis et baculis subtilibus factas. Supra uero in medio rotundam habent fenestram, unde lumen ingreditur et ut possit fumus exire, quia in medio faciunt ignem semper. Parietes autem et tecta filtro sunt cooperta, hostia etiam de filtro sunt facta. Quedam stationes sunt magne et quedam parue, secundum dignitatem uel hominum paruitatem; quedam soluuntur subito et reparantur et super summarios deferuntur; quedam dissolui non possunt sed in curribus deferuntur. Minoribus autem in curru ad deferendum unus bos, maioribus tres uel quatuor uel etiam plures, secundum quod magna est, sufficiunt ad portandum. Quocumque uadunt siue ad bellum siue alias semper illas deferunt secum. In animalibus sunt diuites ualde, in camelis, bobus, ouibus, capris; de equis et iumentis tantam multitudinem habent, quantam non credimus habere alium totum mundum; porcos et bestias alias minime habent. Imperator, duces et alii magnates in auro et argento et serico et lapidibus pretiosis et gemmis multum abundant.
|
|
De cultu, de iis que credunt esse peccata, de diuinationibus et purgationibus et ritu funeris.
|
|
Dicto de hominibus supponendum est de ritu, de quo tractabimus in hunc modum: primo dicemus de cultu, secundo de iis que credunt esse peccata, tertio de diuinationibus et purgationibus peccatorum, quarto de ritu funeris. Unum Deum credunt, quem credunt esse factorem omnium uisibilium et inuisibilium, et credunt ipsum tam bonorum, in hoc mundo, quam penarum esse datorem; non tamen orationibus uel laudibus aut ritu aliquo ipsum colunt. Nichilominus habent idola quedam de filtro ad imaginem hominis facta, et illa ponunt ex utraque parte ostii stationis, et subtus illa ponunt quiddam de filtro in modum uberum factum, et illa credunt esse pecorum custodes, ac eis beneficium lactis et pullorum prestare. Alia uero faciunt de pannis sericis et illa multum honorant. Quidam ponunt illa in pulchro curru tecto ante ostium stationis, et quicumque in illo curru aliquid furatur, sine ulla miseratione occiditur. Sed quando uolunt illa idola facere, omnes maiores domine conueniunt, que sunt in stationibus illis, et cum reuerentia faciunt illa; et cum fecerint interficiunt ouem et illam manducant, et ossa eius igne comburunt. Et cum etiam puer aliquis infirmatur predicto modo faciunt idolum, et ligant super lectum ipsius. Duces, millenarii et centenarii hyrcum semper habent in medio stationis. Predictis uero idolis offerunt primum lac omnis pecoris et iumenti. Et quando primo comedere uel bibere incipiunt, primo eis offerunt de cibariis uel de potu. Et quando aliquam bestiam interficiunt, offerunt cor idolo, quod est in curru, in aliquo cipho, et usque mane dimittunt, et tunc auferunt de presentia eius et decoquunt et manducant. Primo etiam imperatori fecerunt idolum quod ponunt in curru ante stationem honorifice, sicut uidimus ante ordam imperatoris istius, cui offerunt munera multa; equos etiam offerunt ei, quos nullus audet ascendere usque ad mortem. Alia etiam animalia eidem offerunt; que si occidunt ad manducandum, nullum os confringunt ex eis sed igni comburunt. Ei etiam ad meridiem tamquam Deo inclinant, et inclinare faciunt aliquos nobiles qui se reddunt eisdem. Unde nuper contigit quod Michael, qui fuit unus de magnis ducibus Ruscie, cum iuisset ad reddendum se Bati, fecerunt eum prius inter duos ignes transire. Post hec dixerunt ei quod ad meridiem Chingiscan inclinaret; qui respondit quod Bati et seruis suis inclinaret libenter sed imagini hominis mortui non inclinaret, quia non liceret hoc facere Christianis. Et cum sepe diceretur ei quod inclinaret, et nollet, mandauit ei dux predictus per filium Ierozlai quod occideretur si non inclinaret. Qui respondit quod potius uellet mori, quam facere quod non licet. Ac ipse satellitem unum misit, qui tam diu contra cor eum in uentre calce percussit, quousque deficeret. Tunc quidam de suis militibus qui astabat, confortauit eum dicens: Esto constans, quia pena hec non diu tibi durabit, et statim sequetur gaudium sempiternum. Post hec fuit ei caput cutello precisum. Militi uero predicto fuit caput etiam cutello amputatum. Solem insuper lunam, ignem et aquam uenerantur et adorant et terram, eis ciborum et potus primitias offerentes, et mane potissime antequam comedant uel etiam bibant. Et quia de cultu Dei nullam legem obseruant, neminem adhuc, quod intelleximus, coegerunt suam fidem uel legem negare, excepto Michaele, de quo dictum est supra. Quid ulterius faciant ignoramus; presumitur tamen a quibusdam quod si monarchiam haberent, quod Deus auertat, facerent quod omnes isti idolo inclinarent. Accidit etiam, dum adhuc essemus in terra eorum, quod Andreas dux de Chernegloue, quod est in Ruscia, fuit apud Bati accusatus quod educeret equos Tartarorum de terra et uenderet alias, et cum tamen non esset probatum, fuit occisus. Quod audiens iunior frater eius, uenit cum uxore occisi ad ducem predictum Bati, uolentes supplicare ne terra tolleretur eisdem; qui dixit puero quod uxorem fratris carnalis predicti duceret in uxorem, et mulieri precepit ducere illum in uirum, secundum consuetudinem Tartarorum; qui respondit dicens quod prius uellet occidi quam facere contra legem. At ille nichilominus tradidit eam illi, quamuis renuerent quantum possent; et duxerunt eos ambos in lecto et posuerunt puerum super illam clamantem et plorantem et coegerunt eos commisceri, coatione non conditionali sed absoluta. Quamuis de iusticia facienda uel peccato cauendo nullam habeant legem, nichilominus tamen habent aliquas traditiones, quas dicunt esse peccata, quas confixerunt ipsi uel antecessores eorum. Unum est figere cutellum in igne, uel etiam quocumque modo tangere ignem cutello, uel cum cutello extraere de caldario carnes, iuxta ignem etiam ligna incidere cum securi: credunt enim quod sic auferri debeat caput igni. Item appodiare se ad flagellum cum quo percutitur equus: ipsi enim calcaribus non utuntur; item tangere flagello sagittas; item iuuenes aues occidere uel accipere; item cum freno equum percutere; item os cum alio osse frangere; item lac, uel aliquem potum uel cibum, super terram effundere; in statione mingere: sed si uoluntarie facit, occiditur; si autem aliter, oportet quod pecuniam multam soluat incantatori qui purificet eos, et faciat et stationem et ea que in ipsa sunt, inter duos ignes transire, sed antequam sic purificetur nullus audet intrare nec de ipsa aliquid exportare. Item si alicui morsellus imponitur et deglutire non potest, et de ore suo eicit eum, fit foramen sub statione et extrahitur per illud foramen, et sine ulla miseratione occiditur; item si quis calcat limen stationis alicuius ducis, interficitur eodem modo. Et multa habent his similia, de quibus longum esset enarrare. Sed homines occidere, aliorum terras inuadere, res aliorum accipere quocumque iniusto modo, fornicari, aliis hominibus iniuriari, facere contra prohibitiones et Dei precepta, nullum peccatum est apud eos. De uita eterna et damnatione perpetua nichil sciunt. Credunt tamen quod post mortem in alio seculo uiuant, greges multiplicent, comedant, bibant et alia faciant que in hoc seculo a uiuentibus hominibus fiunt. Diuinationibus, auguriis, aruspiciis, ueneficiis, incantationibus multum intendunt, et cum a demonibus eis respondetur, credunt quod Deus ipsis loquatur; quem Deum nominant Utoga, sed Comani Kam ipsum appellant, quem mirabiliter timent et reuerentur ac ei oblationes offerunt multas et primitias ciborum et potus, et secundum responsum ipsius faciunt uniuersa. In principio lunationis uel in plenilunio incipiunt quicquid noui agere uolunt, unde illam magnum imperatorem appellant, eique genua flectunt et deprecantur. Solem etiam dicunt esse matrem lune, eo quod lumen a sole recipiat. Et, ut breuiter dicam, per ignem credunt omnia purificari. Unde quando nuntii ueniunt ad eos uel principes, uel qualescumque persone, oportet ipsos, et munera que portant, per duos ignes transire ut purificentur, ne forte ueneficia fecerint, aut uenenum uel aliquid mali portauerint. Item si cadit ignis de celo super pecora uel super homines, quod ibidem sepe contingit, siue aliquid talium eueniat eis, per quod immundos seu infortunatos se reputent, oportet simili modo per incantatores mundari: et quasi omnem spem suam in talibus posuerunt. Quando aliquis eorum infirmatur ad mortem, ponitur una hasta, et circa illam filtrum circumuoluitur nigrum, et ex tunc nullus audet alienus terminos stationum eius intrare. Et quando incipit agonizare, quasi omnes recedunt ab eo, quoniam nullus de iis qui morti eius assistunt potest ordam alicuius ducis uel imperatoris usque ad nouam lunationem intrare. Cum autem mortuus est, si est de maioribus, sepelitur occulte in campo ubi placuerit eis. Sepelitur autem cum una de stationibus suis sedendo in medio eius, et ponunt mensam ante eum, et alueolum carnibus plenum et ciphum lactis iumentini. Sepelitur etiam cum eo unum iumentum cum pullo et equus cum freno et sella, et alium equum comedunt et stramine corium implent, et super duo ligna uel quatuor altius ponunt, ut habeat in alio mundo stationem ubi moretur, et iumentum de quo habeat lac et possit sibi etiam equos multiplicare et equos in quibus ualeat equitare. Et ossa illius equi quem comedunt pro anima eius comburunt; et sepe etiam conueniunt mulieres ad comburendum ossa pro animabus hominum, ut nostris uidimus oculis et ab aliis intelleximus ibidem. Uidimus etiam quod Occodaican, pater istius imperatoris, dimisit unum uirgultum crescere pro anima sua. Unde precepit quod nullus incideret ibi, et quicumque incidit ibi aliquam uirgam, ut ipsi uidimus, uerberatur, expoliatur et male tractatur. Et cum nos multum indigeremus ad equum percutiendum, non fuimus ibi ausi incidere unam uirgam. Aurum et argentum sepeliunt eodem modo cum ipso; currus in quo ducitur frangitur, nec nomen proprium eius usque ad tertiam generationem audet aliquis nominare. Alius est etiam modus sepeliendi quosdam maiores. Uadunt in campo occulte et ibi gramina remouent cum radicibus, et faciunt foueam magnam et in latere illius fouee faciunt unam foueam sub terra, et illum seruum quem habet dilectum ponunt sub eo; qui iacet tam diu sub ipso quod incipit quasi agonizare; deinde extrahunt eum ut ualeat respirare, et sic faciunt ter; et si euadit, est postea liber et facit quicquid placuerit ei et est magnus in statione ac inter parentes illius. Mortuum autem ponunt in fouea, que est in latere facta, cum iis que superius dicta sunt. Deinde replent foueam que est ante foueam suam, et desuper gramina ponunt ut fuerant prius, ad hoc ne locus ulterius ualeat inueniri. Alia etiam faciunt ut superius dictum est, sed tentorium suum exterius relinquunt in campo. In terra eorum sunt cimiteria duo. Unum in quo sepeliuntur imperatores, duces et nobiles omnes, et ubicumque moriuntur, si congrue fieri potest, illuc deferuntur. Sepelitur autem cum eis aurum et argentum multum. Aliud est in quo sepulti sunt illi qui in Hungaria interfecti fuerunt; multi enim ibidem fuerunt occisi. Ad illa cimiteria nullus audet accedere preter custodes, qui ad custodiendum positi sunt ibidem. Et si aliquis accesserit, capitur, expoliatur, uerberatur et ualde male tractatur. Unde nos ipsi inscienter intrauimus terminos cimiterii eorum qui in Hungaria fuerunt occisi, et uenerunt super nos, nos sagittare uolentes. Sed quia eramus nuntii et nesciebamus consuetudinem terre, nos liberos dimiserunt abire. Parentes autem et omnes alios qui morantur in stationibus suis oportet purificati per ignem. Que purificatio fit hoc modo: faciunt duos ignes, et duas hastas ponunt iuxta ignes et unam cordam in summitate hastarum, et ligant super cordam illam quasdam scissuras de bucarano; sub qua corda et ligaturis inter illos duos ignes transeunt homines, bestie ac stationes. Et sunt due mulieres, una hinc et alia inde, aquam proicientes et quedam carmina recitantes. Et si aliqui currus ibi franguntur, uel etiam res ibidem alique cadunt, incantatores accipiunt. Et si aliquis occiditur a tonitruo, omnes illos homines qui morantur in stationibus illis oportet predicto modo per ignes transire; statio, lectus, currus, filtra et uestes et quicquid talium habuit a nullo tanguntur, sed tamquam immunda ab omnibus respuuntur.
|
|
De moribus bonis et malis, et cibis et consuetudinibus eorum.
|
|
Dicto de ritu, dicendum est de moribus, de quibus tractabimus isto modo: primo dicemus de bonis, secundo de malis, tertio de cibis, quarto de consuetudinibus. Predicti homines, uidelicet Tartari, sunt magis obedientes dominis suis quam aliqui homines qui sunt in mundo, siue religiosi siue seculares, et magis reuerentur eosdem, neque de facili mentiuntur eis. Uerbis ad inuicem raro aut nunquam contendunt, factis uero nunquam; bella, rixe, uulnera, homicidia inter eos nunquam contingunt. Predones etiam et fures rerum magnarum non inueniuntur ibidem: unde stationes et currus eorum ubi habent thesaurum suum, seris aut uectibus non firmantur. Si alique bestie perduntur, quicumque inuenit eas, uel dimittit sic esse, uel ducit eas ad homines illos qui positi sunt ad hoc: homines autem quorum sunt bestie, apud eosdem illas requirunt, et absque ulla difficultate recipiunt eas. Unus alium satis honorat et ad inuicem sibi satis sunt familiares; et cibaria, quamuis sint apud eos pauca, tamen satis inter se competenter communicant illa. Et etiam satis sunt sufferentes: unde cum ieiunant una die uel duobus nichil comedentes omnino, de facili non uidentur impatientes sed cantant, ludunt quasi comederint bene. In equitando multum sustinent frigus, etiam et calorem nimium patiuntur. Nec sunt homines delicati; inuidiosi ad inuicem non uidentur, inter eos quasi nulla placita sunt; nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue potest. Mulieres eorum sunt caste, nec de impudicitia ipsarum aliquid inter eos auditur; uerba tamen quedam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones inter eos raro uel nunquam habere uidentur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate tamen sua uerbis uel factis nunquam contendunt. Descriptis eorum moribus bonis, de malis est supponendum. Superbissimi sunt aliis hominibus et despiciunt omnes, immo quasi pro nichilo reputant eos, siue nobiles siue ignobiles sint. Uidimus enim in curia imperatoris nobilem uirum Ierozlaum, sibi satis sunt familiares; et cibaria, quamuis sint apud eos pauca, tamen satis inter se competenter communicant illa. Et etiam satis sunt sufferentes: unde cum ieiunant una die uel duobus nichil comedentes omnino, de facili non uidentur impatientes sed cantant, ludunt quasi comederint bene. In equitando multum sustinent frigus, etiam et calorem nimium patiuntur. Nec sunt homines delicati; inuidiosi ad inuicem non uidentur, inter eos quasi nulla placita sunt; nullus alium spernit, sed iuuat et promouet quantum congrue potest. Mulieres eorum sunt caste, nec de impudicitia ipsarum aliquid inter eos auditur; uerba tamen quedam ex eis in ioco satis habent turpia et impudica. Seditiones inter eos raro uel nunquam habere uidentur. Et quamuis multum inebrientur, in ebrietate tamen sua uerbis uel factis nunquam contendunt. Descriptis eorum moribus bonis, de malis est supponendum. Superbissimi sunt aliis hominibus et despiciunt omnes, immo quasi pro nichilo reputant eos, siue nobiles siue ignobiles sint. Uidimus enim in curia imperatoris nobilem uirum Ierozlaum, magnum ducem Ruscie, filium etiam regis et regine Georgianie, et soldanos multos et magnos, ducem etiam Solangorum nullum honorem debitum recipere apud eos; sed Tartari qui erant eis assignati, quantumcumque erant uiles, antecedebant eos et semper primum locum et summum tenebant; immo sepe oportebat eos post eorum posteriora sedere. Iracundi sunt hominibus aliis multum et indignantis nature, et etiam aliis hominibus sunt mendaces, et fere nulla ueritas inuenitur in eis. In principio quidem sunt blandi, sed ultimo pungunt ut scorpio. Subdoli sunt et fraudulenti et, si possunt, astutia circumueniunt omnes. Homines sunt immundi in sumendo cibum et potum et in aliis factis suis. Quicquid uolunt facere hominibus aliis mali, miro modo occultant, ut sibi prouidere non possint, uel contra eorum astutias remedium inuenire. Ebrietas honorabilis est apud eos, et cum aliquis multum biberit, ibidem reicit, nec propter hoc dimittit quin iterum bibat. Ualde sunt cupidi et auari, exactores maximi ad petendum et tenacissimi retentores et parcissimi donatores. Aliorum hominum occisio pro nichilo est apud eos. Et ut breuiter dicam, omnes mali mores eorum propter prolixitatem in scripto redigi minime possunt. Cibi eorum sunt omnia que mandi possunt: comedunt enim canes, lupos, uulpes et equos, et in necessitate carnes humanas manducant. Unde quando pugnauerunt contra quamdam ciuitatem Kytaorum, ubi morabatur imperator ipsorum, quam obsederunt tam diu quod defecerunt ipsis Tartaris omnino expense, et quia non habebant quid manducarent omnino, tunc accipiebatur de decem hominibus unus ad manducandum. Alluuiones etiam que egrediuntur a iumentis cum pullis manducant. Immo uidimus etiam eos pediculos manducare. Dicebant enim: Nunquid eos non debeo manducare, cum mei filii carnes manducent et ipsius sanguinem bibant?. Uidimus etiam eos comedere mures. Mensalibus et manutergiis non utuntur. Panem non habent nec olera nec legumina nec aliquid aliud, nisi carnes, de quibus etiam tam paucas manducant, quod alie nationes uix inde uiuere possent. Cum pinguedine carnium polluunt multum manus, quando uero comedunt, eas ad ocreas suas uel ad gramina uel ad aliquid talium tergunt; solent etiam honestiores habere aliquos panniculos paruos cum quibus ultimo tergunt manus quando carnes manducant. Unus eorum incidit et alius accipit cum puncta cutelli morsellos, et unicuique prebet, quibusdam plus, quibusdam minus, secundum quod eos magis et minus cupiunt honorare. Scutellas non lauant, et si aliquando cum brodio carnium lauant, iterum brodium cum carnibus in ollam reponunt. Ollas etiam uel coclearia uel alia uasa ad hoc deputata si abluunt, simili modo lauant. Apud eos magnum peccatum est si aliquid de potu uel de cibo perire aliquo modo permittitur; unde ossa, nisi prius extrahatur medulla, dare canibus non permittunt. Uestes suas etiam non lauant nec lauari permittunt, et maxime ab illo tempore quando tonitrua incipiunt, usque quo desinat illud tempus. Lac iumentinum bibunt in maxima quantitate; si habent, bibunt et ouinum etiam et uaccinum, caprinum et etiam camelorum. Uinum, ceruisiam, medonem non habent, nisi ab aliis nationibus mittatur uel donetur eisdem. In hyeme quoque, nisi diuites sint, lac iumentinum non habent. Milium cum aqua decoquunt, quod tam tenue faciunt, quod non comedere sed bibere possunt. Et unusquisque ex eis bibit ciphum unum uel duos in mane, et nichil plus in die manducant; in sero autem unicuique parum de carnibus datur, et brodium de carnibus bibunt. In estate autem, quia habent satis de lacte iumentino, carnes raro manducant, nisi forte donentur eisdem, aut uenatione aliquam bestiam ceperint siue auem. Legem etiam siue consuetudinem habent occidendi uirum et mulierem quos in adulterio inueniunt manifeste; similiter et uirginem: si fornicata fuerit cum aliquo, uirum et mulierem occidunt. Si aliquis inuenitur in preda uel in furto manifeste in terra potestatis eorum, sine ulla miseratione occiditur. Item si aliquis eorum denudat consilia, maxime quando uolunt ire ad bellum, centum plage ei dantur super posteriora, quanto maiores dare cum baculo magno unus rusticus potest. Item quando aliqui de minoribus offendunt in aliquo, a suis maioribus non parcitur eis, sed uerberibus grauiter affliguntur. Inter filium concubine et uxoris nulla est differentia, sed dat pater eorum unicuique quod uult; et si est de genere ducum, ita est dux filius concubine sicut est filius uxoris legitime. Et cum unus Tartarus habet multas uxores, unaqueque per se suam stationem et familiam habet, et cum una comedit et bibit et dormit una die, et altera die cum alia. Una tamen ex ipsis maior inter alias est, et frequentius cum illa quam cum aliis commoratur. Et cum tamen multe sint, inter se de facili nunquam contendunt. Uiri nichil operantur omnino exceptis sagittis, et etiam aliquantulum de gregibus habent curam; sed uenantur et se exercitant ad sagittandum. Omnes enim a paruo usque ad magnum sagittarii sunt boni; et statim pueri eorum, quando sunt duorum uel trium annorum, incipiunt equitare, equos regunt et currunt in eis, et dantur eis arcus secundum suam etatem, et instruuntur ad sagittandum: agiles enim sunt ualde, necnon et audaces. Uirgines et mulieres equitant et agiliter currunt in equis, ut uiri. Uidimus etiam eas pharetras et arcus portare. Et tam uiri quam mulieres diu in equitando possunt durare; breuissimas habent strepas, equos bene ualde custodiunt, immo rerum omnium sunt maximi conseruatores. Mulieres eorum omnia operantur: pellicia uestes, calceos, ocreas et omnia opera que de corio fiunt; currus etiam ducunt et reparant, camelos onerant, et uelocissime sunt et strenue in omnibus operibus suis; femoralibus omnes utuntur, et alique sicut uiri sagittant.
|
|
De principio imperii Tartarorum et principibus eius et dominio imperatoris et principum eius.
|
|
Dicto de consuetudinibus, de ipsorum est imperio subnectendum; et primo dicemus de ipsius principio, secundo de principibus eius, tertio de dominio imperatoris et principum. Terra quedam est in partibus orientis, de qua dictum est supra, que Mongal nominatur. Hec terra quondam populos quatuor habuit: unus Yeka Mongal, id est magni Mongali, uocabatur; secundus Sumongal, id est aquatici Mongali; ipsi autem se ipsos Tartaros appellabant, a quodam fluuio qui currit per terram eorum qui Tartar nominatur; alius appellabatur Merkit; quartus Mecrit. Hi populi omnes unam formam personarum et unam linguam habebant, quamuis inter se per prouincias et principes essent diuisi. In terra Yeka Mongal fuit quidam qui uocabatur Chingis. Iste incepit esse robustus uenator coram Domino, didicit enim homines furari, capere predam. Ibat autem ad alias terras, et quoscumque poterat capere et sibi associare non dimittebat. Homines autem sue gentis ad se inclinauit, qui tamquam ducem ipsum sequebantur ad omnia malefacta. Hic autem incepit pugnare cum Sumongal siue Tartaris, postquam homines aggregauerat sibi, et interfecit ducem eorum, et multo bello sibi omnes Tartaros subiugauit et in suam seruitutem redegit. Post hec cum omnibus istis pugnauit: cum Merkitis qui erant positi iuxta terram Tartarorum, quos etiam bello sibi subiecit; inde procedens pugnauit contra Mecritas et etiam illos deuicit. Audientes Naimani quod Chingis erat taliter eleuatus, indignati fuerunt; ipsi enim habuerant imperatorem qui fuerat strenuus ualde, cui dabant tributum omnes nationes predicte. Quo debitum uniuerse carnis exsoluente, filii eius successerunt loco illius; sed iuuenes erant et stulti, et populum nesciebant tenere, sed ab inuicem diuisi erant et scissi; unde medio tempore Chingis predictus erat taliter exaltatus, nichilominus tamen faciebant insultum in terras superius annotatas, uiros et mulieres et pueros occidebant et capiebant predam eorum. Chingis hoc audiens, omnes sibi subiectos homines congregauit. Naimani etiam et Karakytai, id est nigri Kytai, ex aduerso in quamdam uallem strictam inter duos montes, per quam nos euntes ad imperatorem eorum transiuimus, similiter conuenerunt: et commissum est prelium, in quo Naimani et Karakytai a Mongalis sunt deuicti. Et maior pars eorum fuit occisa, et alii qui euadere non potuerunt in seruitutem redacti fuerunt. In terra autem predictorum Karakytaorum, Occodaican filius Chingiscan, postquam positus fuit imperator, quamdam ciuitatem edificauit, quam Emil appellauit, prope quam ad meridiem est quoddam desertum magnum, in quo siluestres homines pro certo habitare dicuntur; qui nullo modo loquuntur, nec in cruribus habent iuncturas; et si quandoque cadunt, per se surgere sine aliorum adiutorio minime possunt; sed tantam habent discretionem, quod faciunt filtra de lana camelorum quibus uestiuntur, et ponunt etiam contra uentum. Et si aliquando Tartari uadunt ad eos et uulnerant eos sagittis, ponunt gramina in uulnus et fortiter fugiunt ante eos. Mongali autem, in terram eorum reuertentes, se contra Kytaos ad prelium preparauerunt; qui, castra mouentes, terram Kytaorum intrauerunt. Imperator autem Kytaorum hoc audiens uenit cum suo exercitu contra eos, et commissum est prelium durum, in quo prelio Mongali fuerunt deuicti, et omnes nobiles Mongalorum qui erant in predicto exercitu fuerunt occisi, usque ad septem. Unde adhuc quando aliquis eos minatur dicens: Occidemini si in illam iueritis terram, quoniam populi multitudo ibidem moratur et sunt homines ad prelium apti, respondent: Quondam etiam fuimus occisi et non remansimus nisi septem, et modo creuimus in multitudinem magnam, quare de talibus non terremur. Chingis uero et alii qui remanserunt in terram suam fugerunt, et cum aliquantulum quieuisset Chingis predictus, preparauit se rursum ad prelium et contra terram Huyrorum processit ad bellum. Isti homines sunt christiani et de secta Nestorianorum erant, quos etiam bello deuicit, et eorum litteram acceperunt; nam prius scripturam non habebant, nunc autem eamdem appellant litteram Mongalorum. Inde procedens contra terram Sarruyur et contra terram Karanitarum, et contra terram Uoyrat, et contra terram Canana, quas terras omnes bello deuicit. Inde est in terram suam reuersus. Et cum aliquantulum quieuisset, conuocatis omnibus hominibus suis, contra Kytaos pariter processerunt ad bellum. Et cum diu contra ipsos pugnassent, magnam partem terre Kytaorum interemerunt; imperatorem autem eorum concluserunt in suam ciuitatem maiorem, quam tam longo tempore obsederunt quod exercitui omnino defecerunt expense; et cum non haberent omnino quid manducarent, precepit ille Chingiscan quod de decem hominibus unum darent ad manducandum. Illi autem de ciuitate pugnabant uiriliter contra istos machinis et sagittis; et cum deficerent lapides, pro lapidibus argentum proiciebant, et maxime liquefactum: ciuitas enim hec multis diuitiis erat plena. Et cum diu pugnassent, et eam bello minime uincere possent, fecerunt unam magnam uiam sub terra ab exercitu usque ad medium ciuitatis et prosilierunt in medio ciuitatis et pugnauerunt cum hominibus ciuitatis; et ilii qui erant extra, eodem modo etiam contra eos pugnabant et, concidentes portas, intrauerunt ciuitatem et, occidentes imperatorem et homines plures, ciuitatem possederunt, et aurum et argentum et omnes diuitias eius abstulerunt; et cum predicte terre Kytaorum suos homines prefecissent, in terram propriam sunt reuersi. Et tunc primo, imperatore Kytaorum deuicto, factus est predictus Chingiscan imperator. Quamdam tamen partem terre Kytaorum, quia posita erat in mari, usque in hodiernum diem, nullatenus deuicerunt. Kytai autem, de quibus superius diximus, homines sunt pagani qui habent litteram specialem, et habent nouum et uetus testamentum, et habent uitas patrum et eremitas et domos quasi ecclesias factas, in quibus ipsi orant temporibus suis, et dicunt se quosdam sanctos habere. Deum unum colunt, dominum Iesum Christum honorant, et credunt uitam eternam; sed minime baptizantur. Scripturam nostram honorant et reuerentur, christianos diligunt et elemosinas faciunt plures. Homines benigni et humani satis esse uidetur. Barbam non habent et in dispositione faciei satis concordant cum Mongalis, non tamen sunt in facie ita lati. Linguam propriam habent. Meliores artifices non inueniuntur in mundo in omnibus operibus, in quibus homines solent exercitari. Terra eorum est opulenta ualde in frumento, uino, auro, argento et serico, et omnibus rebus ex quibus solet sustentari humana natura. Et cum aliquantulum quieuisset, suos exercitus diuisit. Unum de filiis suis Tossu nomine, quem etiam Can appellabant, id est imperatorem, misit cum exercitu contra Comanos, quos multo bello deuicit. Et postquam deuicerat eos, in terram suam est reuersus. Alium etiam filium misit cum exercitu contra Indos; qui Minorem Indiam deuicit. Hi autem nigri sunt Sarraceni, qui Ethiopes nominantur. Hic autem exercitus contra christianos, qui sunt in India Maiori, ad pugnam processit. Hoc autem audiens, rex terre illius, qui uulgo Iohannes Presbyter appellatur, uenit contra eos exercitu congregato, et faciens imagines hominum cupreas, in sella posuit super equos, ponens ignem interius, et posuit hominem cum folle post imaginem cupream super equum; et cum multis imaginibus talibus et equis taliter preparatis uenerunt contra predictos Tartaros ad pugnandum. Et cum ad locum prelii peruenissent, istos equos unum iuxta alium premiserunt; uiri autem qui erant retro posuerunt, nescio quid, super ignem, qui erat in predicta imagine et cum follibus fortiter sufflauerunt. Unde factum est quod ex igne greco homines comburebantur et equi, et ex fumo aer est denigratus; et tunc super Tartaros iecerunt sagittas, ex quibus multi homines uulnerati fuerunt et interfecti, et sic cum confusione eos de suis finibus eiecerunt, nec unquam audiuimus quod ultra ad ipsos redierint. Cum autem per deserta redirent, in quamdam terram uenerunt in qua, ut nobis ad curiam imperatoris, per clericos rutenos et alios qui diu fuerunt inter ipsos, firmiter dicebatur, quedam monstra imaginem femineam habentia repererunt. Et cum interrogassent ea per multos interpretes ubi essent uiri illius terre, responderunt quod in illa terra quecumque femine nascebantur habebant formam humanam, masculi autem speciem habebant caninam. Et dum moram protraherent in terra predicta, canes in alia fluuii parte conuenerunt in unum, et dum esset hiems asperrima, se omnes proiecerunt in aquam, et post hoc incontinenti in puluerem uoluebantur, et ita puluis admixtus aque super eos congelabatur. Et dum sepe ita fecissent, glacies densa facta est super eos, et cum magno impetu cum Tartaris conuenerunt ad pugnam. At illi cum sagittas iactabant super eos, ac si super lapides sagittassent, retro sagitte redibant; alia etiam arma eorum in nullo ledere poterant ipsos. Canes uero insultum facientes in eos, morsibus uulnerauerunt multos et occiderunt, et ita eiecerunt eos de finibus suis. Et de hoc adhuc est prouerbium inter eos: Pater tuus, uel frater, a canibus fuit occisus. Mulieres autem eorum, quas ceperant, duxerunt in terram eorum et usque ad diem mortis earum ibidem fuerunt. Et dum reuerteretur exercitus ille, uidelicet Mongalorum, uenit ad terram Burithabet quos bello uicerunt; qui sunt pagani; qui consuetudinem mirabilem immo potius miserabilem habent, quia cum alicuius pater humane nature debitum soluit, omnem congregant parentelam et comedunt eum, sicut nobis dicebatur pro certo. Isti pilos in barba non habent, immo quoddam ferrum in manibus portant, sicut uidimus, cum quo semper barbam depilant si forte aliquis crinis crescit in ipsa, et multum etiam sunt deformes. Inde exercitus ille in terram suam est reuersus. Chingiscan etiam eo tempore quo diuisit alios exercitus, iuit cum expeditione contra orientem per terram Kergis, quos bello non uicit et, ut nobis dicebatur ibidem, usque ad Caspios montes peruenit. Montes autem illi in ea parte ad quam applicuerunt sunt de lapide adamantino, unde eorum sagittas et arma ferrea attraxerunt. Homines inter Caspios montes conclusi clamorem exercitus, ut creditur, audientes, montem frangere inceperunt. Et cum alio tempore post decem annos reuerterentur, montem inuenerunt confractum. Sed cum ad illos Tartari accedere attentassent, potuerunt minime, quia nubes quedam erat posita ante ipsos, ultra quam accedere non poterant ullo modo, quia uisum amittebant omnino statim cum perueniebant ad illam. Illi autem ex aduerso credentes quod Tartari ad illos accedere formidarent, insultum contra eos fecerunt, sed statim, cum peruenerunt ad nubem, procedere non potuerunt, propter causam superius pretaxatam. Sed antequam peruenirent ad montes predictos, plus quam per mensem per uastam solitudinem transierunt. Inde procedentes adhuc contra orientem, plus quam per mensem per magnum desertum iuerunt, et peruenerunt ad quamdam terram, ut nobis certissime dicebatur, ubi uidebant uias tritas, sed nullum hominem poterant inuenire; sed tantum quesiuerunt per terram quod inuenerunt unum hominem cum sua uxore, quos ante Chingiscan adduxerunt. Et cum interrogasset eos, ubi essent homines terre illius, responderunt quod in terra sub montibus habitarent. At Chingiscan predictus, retenta uxore, misit uirum illum mandans hominibus illis quod uenirent ad mandatum ipsius. Ille autem uadens ad eos, narrauit omnia que Chingiscan mandauerat eis. Qui respondentes dixerunt quod tali die uenirent ad ipsum, ad faciendum mandatum ipsius. Ipsi autem medio tempore congregauerunt se per uias occultas sub terra, et uenerunt contra istos ad pugnam, et irruentes subito super eos, plurimos occiderunt. At illi, Chingiscan uidelicet et sui, uidentes quod nichil proficerent, sed potius perderent homines suos, et quia etiam solis sonitum sustinere non poterant (immo eo tempore quo sol oriebatur, oportebat eos ponere unam aurem ad terram et superiorem obturare fortiter ne terribilem illum sonum audirent, nec sic tamen cauere poterant, quin propter hoc ex eis plurimi necarentur), fugerunt et terram exierunt predictam. Illos tamen homines, uirum uidelicet cum uxore, secum duxerunt; qui usque ad mortem in terra Tartarorum fuerunt. Interrogati uero quare habitarent sub terra, dixerunt quod uno tempore anni, cum sol oritur, tantus sonitus erat quod homines nulla ratione poterant sustinere, ut superius de Tartaris dictum est. Immo etiam tunc percutiebant in organis et timpanis et in aliis instrumentis, ut illum sonitum non audirent. Et dum Chingiscan et sui de terra illa reuerterentur, defecerunt eis uictualia et habebant maximam famem. Et tunc recentia interiora unius bestie eos contigit inuenire; que accipientes, depositis tantum stercoribus, decoxerunt, et coram Chingiscan portantes, cum suis illa comedit. Et ex hoc statutum fuit a Chingiscan, ut nec sanguis nec interiora nec aliquid de bestia quod manducari potest, exceptis stercoribus, proiciatur. Et inde in terram propriam est reuersus et ibidem leges et statuta multiplicia fecit, que Tartari inuiolabiliter obseruant; ex quibus tantum duo dicemus. Unum est quod quicumque in superbiam erectus, propria auctoritate, sine electione principum, uoluerit esse imperator, sine ulla miseratione debet occidi. Unde, ante electionem istius Cuyuccan, propter hoc unus de principibus, nepos ipsius Chingiscan, fuit occisus. Uolebat enim sine electione regnare. Aliud statutum est quod sibi subiugare debeant omnem terram, nec cum aliqua gente pacem habere debeant, nisi subdatur eis, quousque ueniat tempus interfectionis eorum. Quadraginta duobus quidem annis pugnauerunt; et ante decem et octo annis debent regnare; post hec, ut dicunt, ab alia natione, tamen nesciunt que sit illa, debent deuinci, ut uaticinatum est eis. Et illi qui euadere poterunt, ut dicunt, debent illam legem tenere quam tenent illi, qui eos bello deuincunt. Statuit etiam quod per millenarios et centenarios et decanos et tenebras, id est decem milia, debeat eorum exercitus ordinari. Multa etiam alia statuit de quibus longum est enarrare, et nos etiam ignoramus. Post hec ab ictu tonitrui est occisus, peractis suis ordinationibus et statutis. Hic autem habuit quatuor filios: unus uocabatur Occodai, secundus uocabatur Tossucan, alter uocabatur Chiaadai et nomen quarti ignoramus. Ab his quatuor omnes duces Mongalorum descenderunt. Primus, uicelicet Occodaican, hos filios habuit: primus est Cuyuc, qui nunc est imperator, Cocten et Sirenen, et si plures habuit filios ignoramus. Filii uero Tossucan: Bati, iste est ditior et potentior post imperatorem; Ordu, iste est senior omnium ducum; Siban, Bora, Berca, Tanuht; aliorum filiorum Tossucan nomina ignoramus. Filii Chiaadai sunt: Burin, Cadan; nomina aliorum filiorum eius ignoramus. Alterius autem filii Chingiscan, cuius nomen nescimus, filiorum nomina sunt hec: unus uocatur Mengu cuius mater est Seroctan; ista domina inter omnes Tartaros, excepta matre imperatoris, magis est nominata et potentior omnibus, excepto Bati; alius uocatur Bechac; alios filios habuit plures, sed eorum nomina ignoramus. Hec sunt nomina ducum: Ordu - iste fuit in Polonia et in Hungaria -, Bati, Burin, Cadan, Siban, Buyget - isti omnes fuerunt in Hungaria -, Chirpodan - iste est adhuc ultra mare contra soldanum Damasci - et alios qui sunt ultra mare. Isti alii remanserunt in terra: Mengu, Cocten, Sirenen, Hubilai, Sirenum, Sinocur, Thuatemyr, Caragai, Sibedei senex, qui dicitur inter eos miles, Bora, Berca, Moucy, Choranca, sed iste inter alios minimus est. Alii uero duces sunt plures, sed eorum nomina ignoramus. Imperator autem Tartarorum habet mirabile dominium super omnes. Nullus audet in aliqua parte morari, nisi ubi ipse assignet. Ipse autem assignat ubi maneant duces, duces uero assignant millenariis loca, millenarii centenariis, centenarii uero decanis. Insuper quicquid precipitur eis quocumque tempore, quocumque loco, siue ad bellum, siue ad mortem, siue ad uitam, sine ulla contradictione obediunt. Etiam si petit filiam uirginem uel sororem, sine contradictione dant ei. Immo singulis annis aut intermissis aliquibus annis uirgines colligit ex omnibus finibus Tartarorum, et si ipse uult sibi aliquas retinere, retinet; alias dat suis hominibus, sicut uidetur ei expedire. Nuntios quoscumque et quotcumque et ubicumque transmittit; oportet quod dent eis sine mora equos subducticios et expensas. Undecumque etiam ueniunt ei tributa uel nuntii, oportet quod equi, currus et expense similiter dentur. Sed nuntii qui ueniunt aliunde, in magna miseria sunt in uictu pariter et uestitu, quia expense eorum uiles sunt et pauce; et maxime cum ueniunt ad principes, et ibi debent moram contrahere: tunc ita parum datur decem hominibus, quod uix inde possunt uiuere duo. Nec etiam in curiis principum nec in uia datur eis comedere, nisi semel in die et satis parum. Insuper si alique sibi iniurie fiunt, conqueri de facili minime possunt; unde oportet eos illa patienter portare. Insuper multa munera tam a principibus quam ab aliis maioribus et minoribus petuntur ab eis, et si non dantur uilipendunt eos, immo quasi pro nichilo habent ipsos; et si a magnis uiris mittuntur, nolunt ab eis modicum munus habere, sed dicunt: A magno homine uenitis et tam modicum datis?. Unde accipere dedignantur, et si nuntii bene uolunt facere facta sua, oportet eos dare maiora. Iccirco magnam partem rerum, que nobis pro expensis a fidelibus erant donate, oportuit nos de necessitate in muneribus dare. Et hoc sciendum est, quod ita omnia sunt in manu imperatoris, quod nemo audet dicere hoc meum est uel illius, sed omnia sunt imperatoris, res scilicet homines et iumenta; et super hoc etiam nuper emanauit imperatoris statutum. Idem dominium habent duces per omnia super homines suos; diuisi enim sunt homines, Tartari scilicet et alii, inter duces. Nuntiis etiam ducum, quocumque eos transmittant, homines tam imperatoris quam alii omnes, equos subducticios et expensas et qui equos custodiunt et etiam nuntiis seruant, sine contradictione dare tenentur. Imperatori autem iumenta, ut habeat lac ex eis ad annum, uel ad duos uel ad tres sicut placuerit ei, tam duces quam alii, pro redditu, dare tenentur; et homines ducum idem tenentur facere dominis suis; inter eos enim nullus est liber. Et ut breuiter dicam, quicquid imperator et duces uolunt, et quantum uolunt, de rebus eorum accipiunt; de personis etiam eorum disponunt per omnia, secundum beneplacitum suum. Mortuo imperatore, ut superius dictum est, conuenerunt duces et elegerunt Occodai, filium Chingiscan predicti in imperatorem. Qui habito consilio principum eius diuisit exercitus. Bati, qui in secundo gradu attinebat eidem, misit contra terram Altisoldani et contra terram Biserminorum; hi enim Sarraceni erant, sed comanicum loquebantur. Et cum intrasset terram eorum, pugnauit cum eis et bello eos sibi subiecit. Quedam autem ciuitas, nomine Barchin, diu restitit ei; fecerant enim foueas multas in circuitu ciuitatis et operuerant illas, et quando illi ueniebant ad ciuitatem, cadebant in foueas; unde non potuerunt illam ciuitatem habere antequam predictas foueas impleuissent. Homines autem de quadam ciuitate, que uocatur Ianikint, hoc audientes exierunt obuiam eis, sponte se in manu eorum tradentes; unde ciuitate eorum non fuit destructa, sed plures eorum occiderunt et alios transtulerunt. Et acceptis spoliis ciuitatis, ipsam aliis hominibus repleuerunt, et iuerunt contra ciuitatem Ornas. Ista ciuitas erat nimium populosa; erant enim ibi Christiani plures, Gazari uidelicet et Ruteni et Alani et alii, necnon et Sarraceni; Sarracenorum tamen erat dominium ciuitatis. Hec autem ciuitas erat diuitiis multum plena; est enim posita super fluuium quemdam, qui currit per Ianikint et terram Biserminorum, qui intrat mare; unde est quasi portus, et forum maximum habebant de illa ciuitate alii Sarraceni. Et cum non possent eos aliter deuincere, preciderunt fluuium qui currebat per ciuitatem, et illam cum rebus et hominibus submerserunt. Quo facto, postea intrauerunt terram Turcorum, qui sunt pagani. Quam deuincentes, iuerunt contra Rusciam, et fecerunt magnam stragem in terra Ruscie, ciuitates et casta destruxerunt et homines occiderunt, et Kiouiam, que est metropolis Ruscie, obsederunt; et cum diu obsedissent illam ceperunt et occiderunt homines ciuitatis. Unde quando per terram illam ibamus, inueniebamus innumerabilia capita et ossa hominum mortuorum super campum iacere. Fuerat enim ciuitas ualde magna et nimium populosa, et nunc quasi in nichilum redacta est. Uix enim ducente domus sunt ibi modo, et illi homines tenentur in maxima seruitute. Inde procedentes pugnando, destruxerunt totam Rusciam. De Ruscia autem et de Comania processerunt duces predicti, et pugnauerunt contra Hungaros et Polonos, ex quibus Tartari in Polonia et in Hungaria plures interfecti fuerunt; et si non fugissent, et uiriliter restitissent Hungari, exiuissent Tartari de finibus suis, quia Tartari habuerunt talem timorem, quod omnes fugere attentabant. Sed Bati, euaginato gladio, in faciem restitit eis dicens: Nolite fugere, quia si fugitis nullus euadet, et si debemus mori moriamur omnes, quia futurum est, ut Chingiscan predixit, quod interfici debeamus; et si nunc tempus est, sustineamus. Et sic animati sunt, et remanserunt et Hungariam destruxerunt. Inde reuertentes, uenerunt in terram Morduanorum, qui sunt pagani, et eos bello uicerunt. Inde procedentes contra Byleros, id est Bulgariam Magnam, et ipsam destruxerunt omnino. Inde procedentes ad aquilonem adhuc contra Bascart, id est Hungariam Magnam, eos etiam deuicerunt. Inde egredientes, iuerunt amplius ad aquilonem, et uenerunt ad Parossitas, qui habent paruos stomachos et os paruulum, ut nobis dicebatur, nec manducant, sed decoquunt carnes; quibus decoctis, ponunt se super ollam et fumum recipiunt, et de hoc solo reficiuntur. Sed si aliquid manducant, hoc ualde modicum est. Inde procedentes, uenerunt ad Samogedos. Hi autem homines, ut dicitur, tantum de uenationibus uiuunt; tabernacula etiam et uestes habent tantummodo de pellibus bestiarum. Inde ultra procedentes, uenerunt ad quamdam terram super oceanum, ubi inuenerunt quedam monstra, ut nobis firmiter dicebatur, que per omnia formam humanam habebant, sed pedes desinebant in pedes bouinos, et humanum caput habebant, sed faciem habebant ut canis. Duo uerba loquebantur more humano et tertio latrabant ut canis, et sic, per interualla temporum, latratum interponebant, tamen ad naturam suam redibant, et sic intelligi poterat quid dicebant. Inde redierunt in Comaniam, et usque nunc quidam ex eis morantur ibidem. Chirpodan uero eodem tempore misit Occodaican cum exercitu ad meridiem contra Kergis, quos in bello deuicit. Hi autem homines sunt pagani, qui pilos in barba non habent; quorum consuetudo talis est: cum pater alicuius moritur, pre dolore quasi unam corrigiam, in signum lamenti, ab aure usque ad aurem de facie sua leuant. Quibus deuictis, ad meridiem iuit contra Armenos. Sed cum per deserta transierunt, quedam etiam monstra, ut nobis dicebatur pro certo, effigiem humanam habentia, inuenerunt, sed nonnisi unum brachium cum manu in medio pectoris et unum pedem habebant, et duo sagittabant cum uno arcu; et isti ita fortiter currebant, quod equi eos inuestigare non poterant: currebant enim saltando super illum unum pedem, et cum essent fessi taliter eundo, ibant super manum et pedem reuoluendo se quasi in circulo. Istos autem homines Isidorus ciclopedes appellauit. Et cum essent sic fessi, iterum currebant secundum modum priorem. Aliquos tamen occiderunt ex eis et, sicut nobis apud imperatoris curiam a rutenis clericis dicebatur, qui cum imperatore predicto morantur, uenerunt plures ex eis nuntii in legatione ad curiam imperatoris superius annotati, ut pacem habere possent cum eo. Inde procedentes, uenerunt in Armeniam, quam bello uicerunt, et partem Georgianie, et alia pars uenit ad mandatum eorum. Et quadraginta milia yperperorum singulis annis dederunt pro tributo et adhuc faciunt illud idem. Inde procedentes ad terram soldani de Urum, qui erat satis magnus et potens, cum quo pugnauerunt et deuicerunt. Et processerunt ultra, debellando et uincendo, usque ad terram soldani Damasci et nunc etiam terram illam optinent, et alias terras ultra illas proponunt impugnare; nec postea usque ad presentem diem in terram suam fuerunt reuersi. Alius exercitus iuit contra terram calif de Baldac, quam etiam sibi subdiderunt; et quadringenta bisantia, exceptis baldachinis et aliis muneribus, omni die dant pro tributo. Et omni anno pro calif, ut ad eos ueniat, nuntios mittunt; qui cum tributo munera magna mittit, rogans ut eum supportent. Ipse uero imperator munera accipit, et nichilominus ut ueniat mittit pro eo.
|
|
De bello, et ordinatione acierum, et armis, et astutiis in congressione, et crudelitate captiuorum, et oppugnatione munitionum, et perfidia eorum in iis qui se reddunt eisdem.
|
|
Dicto de imperio, dicendum est hoc modo de bello: primo de ordinatione acierum, secundo de armis, tertio de astutiis in congressione, quarto de crudelitate quam faciunt de captiuis, quinto de oppugnatione castrorum et ciuitatum, sexto de perfidia quam exercent cum iis qui se reddunt eisdem. De ordinatione acierum, hoc modo Chingiscan ordinauit, ut decem hominibus preponeretur unus, et ille secundum nos appellatur decanus; decem autem decanis preponeretur unus, qui centenarius nominatur; decem uero centenariis preponeretur unus, qui millenarius appellatur; decem millenariis preponeretur unus, et ille numerus uocatur tenebre apud eos. Cuncto uero exercitui preponuntur duo duces uel tres, ita tamen quod habeant respectum ad unum. Cum acies sunt in bello, si de decem hominibus fugit unus uel duo uel tres etiam plures, omnes occiduntur; et si omnes decem fugiunt, nisi fugiant alii centum, omnes occiduntur. Et ut breuiter dicam, nisi comuniter cedant, omnes qui fugiunt occiduntur. Item si unus uel duo aut plures audacter accedunt ad pugnam et decem alii non sequuntur, occiduntur etiam; et si unus de decem uel plures capiuntur, et alii socii sui non liberant eos, etiam occiduntur. Arma autem ista ad minus omnes debent habere: duos arcus uel tres, uel unum bonum ad minus, et tres pharetras magnas plenas sagittis, et unam securim, et funes ad machinas trahendas. Diuites autem habent gladios acutos in fine, ex una parte tantum incidentes, et aliquantulum curuos; et habent equum armatum, crura etiam tecta, galeas et lorica. Quidam loricas et etiam cooperturam equorum habent de corio, in hunc modum formatas: habent quasdam corrigias de boue uel alio animali ad latitudinem unius manus, et bituminant tres uel quattuor simul, et ligant illas corrigiolis siue cordulis; in corrigia superiori ponunt cordulas in fine, in inferiori ponunt in medio, et sic faciunt usque ad finem. Unde quando se inclinant, inferiores corrigie superiores ascendunt, et sic duplicantur super corpus uel etiam triplicantur. De coopertura equi faciunt quinque partes, ex una parte equi unam, et ex alia parte aliam, que protenduntur a cauda usque ad caput, que ligantur ad sellam, et post sellam in dorso et etiam in collo; super renes etiam aliam partem ponunt, ubi duarum partium ligature iunguntur, in qua pecia faciunt unum foramen per quod caudam exponunt; et ante pectus ponunt etiam unam; que omnes protenduntur usque ad genua uel usque ad crurum coniuncturas. Et ante frontem laminam ferream ponunt, que ex utraque parte colli partibus predictis ligatur. Lorica uero etiam quatuor habet partes: una pars protenditur a femore usque ad collum, sed est facta secundum dispositionem humani corporis, quia ante pectus est stricta et a brachiis inferius, in rotundum obuoluitur circa corpus; retro autem ad renes habent aliam peciam, que protenditur a collo usque ad aliam peciam que reuoluitur circa corpus; super humeros autem iste due pecie, anterior uidelicet et posterior, ad duas laminas ferreas, que sunt in utroque humero, fibulis conectuntur; et in utroque brachio unam habent peciam. Que ab humeris protenduntur usque ad manus, que etiam inferius sunt aperte; et in unoquoque crure unam peciam habent; que pecie omnes fibulis coniunguntur. Galea autem est superius ferrea uel de chalybe, sed illud quod protegit in circuitu collum et gulam de corio est; et omnes iste pecie de corio sunt formate, secundum modum superius annotatum. Quidam autem omnia illa, que superius diximus, habent de ferro in hunc modum formata: unam laminam tenuem ad latitudinem unius digiti faciunt et ad longitudinem palme unius, et in hunc modum faciunt laminas multas; et in unaquaque lamina octo foramina paruula faciunt, et interius tres corrigias strictas et fortes ponunt; et laminas unam super aliam ponunt quasi ascendendo per gradus, et ligant laminas predictas ad corrigias tenuibus corrigiolis, quas mittunt per foramina superius annotata, et in superiori parte consuunt corrigiolam unam, ut lamine predicte bene et firmiter cohereant simul; et faciunt ex laminis quasi corrigiam unam, et postea ligant per pecias, per omnia, sicut superius dictum est; et ista faciunt tam ad equorum quam ad hominum armaturas, et faciunt ita illa lucere quod potest homo faciem suam in eis uidere. Aliqui eorum lanceas habent, et in collo ferri lancee habent unum uncum, cum quo detrahunt hominem de sella si possunt. Longitudo sagittarum suarum est duorum pedum et unius palme et duorum digitorum. Et quia diuersi sunt pedes, mensuram pedis geometrici ponimus: duo grana hordei pollicis transuersio est, sexdecim pollices transuersi faciunt unum geometricum pedem. Ferramenta sagittarum sunt acutissima, et ex utraque parte incidentia quasi gladius biceps, et semper portant limas iuxta pharetram ad acuendum sagittas. Ferramenta predicta caudam habent acutam ad longitudinem digiti, quam imponunt in lignum. Scutum habent de uiminibus uel de uirgulis factum, sed non credimus quod portant nisi ad castra et ad custodiam imperatoris et principum, sed hoc tantum de nocte. Sagittas etiam alias habent ad sagittandum aues et bestias et homines inermes, ad trium digitorum latitudinem; sagittas autem alias habent diuersimodas ad aues et bestias sagittandas. Cum ad bellum procedere uolunt, precursores premittunt, qui nichil secum portant preter filtra sua et equos et arma. Isti nichil rapiunt, domos non comburunt, bestias non occidunt, sed tantum homines uulnerant et mortificant et, si non possunt aliud, mittunt in fugam. Multo libentius tamen occidunt quam fugant. Post istos sequitur exercitus, qui cuncta que inuenit accipit; et homines etiam, si inueniri possunt, capiunt uel occidunt. Nichilominus tamen principes exercitus ex omni parte mittunt predones post hoc ad inueniendum homines et iumenta, qui ualde sagaces sunt ad querendum. Quando autem ad flumina perueniunt, hoc modo transeunt illa, etiam si sunt magna. Maiores unum rotundum et leue corium habent, in quo in summitate per circuitum crebas faciunt ansas, in quibus funem imponunt et stringunt, ita quod in circuitu faciunt quemdam uentrem quem replent uestibus et aliis rebus, et fortissime ad inuicem comprimunt; post hec in medio ponunt sellas et alias res duriores. Homines etiam in medio sedent, et ligant ad caudam equi nauem hanc taliter preparatam. Et unum hominem, qui equum regat, faciunt pariter cum equo ante natare; uel habent aliquando duos remos et cum illis remigant ultra aquam, et sic transeunt flumen. Equos uero pellunt in aquam, et unus homo iuxta unum equum quem regit natat, et alii equi omnes illum sequuntur; et sic transeunt aquas et flumina magna. Alii uero pauperiores unam bursam habent de corio bene consutam (unusquisque tenetur habere), in qua bursa uel in quo sacco, uestes et omnes res suas imponunt, et in summitate saccum fortissime ligant, et suspendunt ad caudam equi et transeunt, ut superius dictum est. Sciendum est quod quando uident hostes, tunc uadunt ad eos, et unusquisque iacit tres sagittas uel quatuor contra aduersarios suos; et si uident quod eos superare non possunt, retro regrediuntur ad suos. Et hoc faciunt in fraudem, ut aduersarii eos sequantur ad loca ubi insidias parauerunt. Et si eorum inimici sequuntur ipsos ad predictas insidias, circumdant eos et sic uulnerant et occidunt. Item si uident quod magnus exercitus sit contra eos, aliquando diuertunt ab eo per unam dietam uel per duas, et aliam partem terre inuadunt et expoliant et interficiunt homines et terram destruunt et deuastant. Et si uident etiam quod hoc facere non possint, cedunt retro ad decem uel ad duodecim dietas aliquando, et morantur in loco tuto, quousque aduersariorum exercitus separetur, et tunc furtim ueniunt et depopulant totam terram. In bellis enim astutissimi sunt, quia iam per quadraginta annos et amplius cum aliis gentibus dimicarunt. Cum autem uolunt ad pugnam accedere, omnes acies ordinant sicut debent pugnare. Duces siue principes exercitus bellum non intrant, sed stant a longe contra inimicorum exercitum, et iuxta se habent pueros in equis et mulieres et equos; et faciunt aliquando imagines hominum et ponunt super equos. Hec ideo faciunt ut multitudo bellantium magna esse credatur. Contra faciem inimicorum unam aciem captiuorum et aliarum gentium, qui sunt inter eos, transmittunt et forsitan aliqui Tartari uadunt cum eis. Alias acies fortiorum hominum mittunt a dextris et a sinistris, ut non uideantur ab aduersariis suis, et sic circumdant aduersarios et colligunt in medium, et pugnare incipiunt ex omni parte. Et cum sint aliquando pauci, putantur ab aduersariis, qui circumdati sunt, esse multi, et maxime cum uideant illos qui sunt cum duce uel principe exercitus pueros et mulieres et equos et homines ficticios, ut dictum est supra, quos credunt esse pugnatores, et per hoc terrentur et confunduntur. Et si forte aduersarii bene pugnant, faciunt eis uiam ut fugiant; et statim cum fugere incipiunt et ab inuicem separari, insequuntur eos, et plures tunc occidunt in fuga quam mortificare possint in bello. Sciendum est tamen quod, si aliud possunt, non libenter congrediuntur, sed homines et equos sagittis uulnerant et occidunt. Et cum iam homines et equi sunt debilitati sagittis, tunc congrediuntur cum eis. Munitiones in hunc modum expugnant. Si est talis munitio, ipsam circumdant, immo aliquando sepiunt, ut nullus possit ingredi uel exire. Et pugnant fortissime machinis et sagittis, et nec die nec nocte cessant a prelio, ut illi qui sunt in munitionibus non quiescant; ipsi tamen Tartari quiescunt, quia acies diuidunt et una succedit alteri in pugna, ut non nimium fatigentur. Et si eam taliter habere non possunt, grecum prohiciunt ignem; immo solent aliquando accipere aruinam hominum quos occidunt, et liquefactam proiciunt super domos. Et ubicumque uenit ignis super pinguedinem illam, quasi inextinguibiliter ardet. Extingui tamen potest, ut dicitur, cum uino uel ceruisia superfusa. Et si super carnem ceciderit, confricatione palme manus potest extingui. Et si ita non preualent, et ciuitas illa uel castrum habeat flumen, obstruunt illud, uel faciunt alium alueum et submergunt illam munitionem si possunt. Si autem non possunt, suffodiunt illam, et sub terra armati in ipsam ingrediuntur. Et cum iam intrauerint, una pars ignem imponit ut comburatur, et alia pars cum illius munitionis hominibus pugnat. Si autem nec sic illam uincere possunt, castrum uel munitionem suam faciunt contra illam, ut ab inimicorum iaculis non grauentur; et contra illam multo tempore iacent, nisi forte exterius adiutorium habeat exercitus qui pugnet cum eis et ui remoueat ipsos. Sed cum iacent ante munitionem, blande eis loquuntur et multa eis promittunt, ad hoc ut se eorum manibus tradant. Et si illi se eis reddiderint dicunt: Exite ut secundum morem nostrum uos numeremus. Et cum illi ad eos exeunt, querunt qui sunt artifices inter eos et illos reseruant; alios autem, exceptis illis quos uolunt habere pro seruis, cum securi occidunt. Et si aliquibus aliis parcunt, ut dictum est, nobilibus et honestis hominibus nunquam parcunt. Et si forte aliquo casu contingente reseruant aliquos nobiles, nec prece nec pretio ultra de captiuitate possunt exire. In bellis autem quoscumque capiunt occidunt, nisi forte uelint aliquos reseruare, ut habeant eos pro seruis. Occidendos autem diuidunt per centenarios, ut cum bipenni interficiantur ab eis; ipsi uero post hec diuidunt per captiuos, et unicuique seruo ad interficiendum dant decem aut plures aut pauciores secundum quod maioribus placet.
|
|
Quomodo faciunt cum hominibus pacem, et de terrarum nominibus quas subiugauerunt, et de terris que eis uiriliter restiterunt, et de tirannide quam exercent in hominibus suis.
|
|
Descripto quomodo pugnant, dicendum est de terris quas eorum dominio subiugarunt, de quo isto modo scribemus: primo dicemus quomodo faciunt cum hominibus pacem, secundo de terrarum nominibus quas subdiderunt, tertio de terris que eis uiriliter restiterunt, quarto de tirannide quam exercent in eos. Sciendum est quod cum nullis hominibus faciunt pacem nisi subdantur eis, quia, ut dictum est supra, a Chingiscan habent mandatum et cunctas, si possunt, sibi subiciant nationes. Et hec sunt illa que petunt ab eis: ut uadant in exercitu cum eis contra omnem hominem quando placet, et ut dent decimam de omnibus, tam de hominibus quam de rebus. Computant enim decem pueros et unum accipiunt, et de puellis faciunt iilud idem, quos in terram ipsorum deducunt et tenent eos pro seruis; reliquos numerant et ordinant secundum morem eorum. Sed quando plene dominium habent super eos, si aliquid promiserunt eis, nichil obseruant, sed quascumque congrue, possunt, occasiones inueniunt contra eos. Nam cum essemus in Ruscia, missus fuit unus sarracenus ex parte Cuyuccan, ut dicebatur, et Bati; et ille prefectus a quolibet homine qui habebat tres pueros unum accipiebat, ut postea nobis dicebatur; et quicumque uiri non habebant uxores, illos deducebat; et faciebat de mulieribus etiam illud idem, que uiros legitimos non habebant. Pauperes etiam, qui mendicando suum uictum querebant, simiiiter deportabat. Reliquos autem, secundum eorum cosuetudinem, numerauit, precipiens ut unusquisque, tam paruus quam magnus, etiam infans unius diei, siue pauper esset siue diues, tale tributum preberet: ut scilicet daret unam peliem albi ursi et unum nigrum castorem et unum nigrum zabulum et unam nigram pellem cuiusdam animalis, quod in terra latibulum habet, cuius nomen in latinum transferre nescimus (Poloni autem et Ruteni illam bestiam appellant dochori), et unam nigram pellem uulpinam. Et quicumque ista non dat, inter Tartaros debet duci et in eorum redigi seruitutem. Mittunt etiam pro principibus terrarum, ut ad eos ueniant sine mora. Et cum uenerint, ibi debitum honorem nullum recipiunt, sed habentur ut alie uiles persone, et oportet ut eis munera magna presentent tam ducibus quam uxoribus eorum et officialibus millenariis et centenariis; immo omnes generaliter, et ipsi etiam serui, ab eis cum magna importunitate munera petunt, et non solum ab ipsis, sed etiam a nuntiis eorum cum mittuntur ad ipsos. Aliquibus etiam inueniunt occasiones ut eos occidant, sicut de Michaele et aliis dictum est; aliquos uero, ut alliciant alios, permittunt redire; alios etiam potionibus perimunt uel ueneno. Eorum enim intentio est ut ipsi soli dominentur in terra. Iccirco querunt occasiones contra nobiles ut eos occidant. Ab illis uero quos redire permittunt, petunt eorum filios aut fratres, quos ulterius nunquam dimittunt, sicut actum est de filio Ierozlai et de quodam alio duce Alanorum et aliis pluribus. Et si moritur pater uel frater sine herede, filium uel fratrem nunquam dimittunt, immo illius principatum totaliter accipiunt sibi, sicut de quodam duce Solangorum uidimus esse factum. Bascakos siue prefectos suos ponunt in terris illorum quos redire permittunt, quibus oportet ut ad nutum tam duces quam alii debeant obedire. Et si homines alicuius ciuitatis uel terre non faciunt quod uolunt, isti bascaki opponunt eis quod sint Tartaris infideles, et sic ciuitatem illam uel terram destruunt et homines qui sunt in ea occidunt per manum ualidam Tartarorum, qui ex mandato principis illius cui obedit terra illa ueniunt, eis nescientibus, et subito irruunt super eos; sicut nuper contigit, cum adhuc in terra Tartarorum essemus, de quadam ciuitate quam ipsimet de Rutenis in terra fecerant Comanorum. Et non solum princeps Tartarorum, qui terram usurpauit, uel prefectus ipsius, sed quicumque Tartarus nobilis per ciuitatem siue terram illam transit quasi dominatur eidem, et maxime qui maior est apud eos. Insuper aurum et argentum et alia que uolunt, et quando libet, et quantum placet, absque ulla contradictione petunt et accipiunt. Insuper si sunt aliqua placita inter illos principes qui reddiderunt se ipsis, oportet ut ad imperatorem Tartarorum uadant ad placitandum, sicut nuper contigit de duobus filiis regis Georgianie. Unus enim erat legitimus et alter de adulterio natus, qui uocabatur Dauid; legitimus autem Melic nominabatur. Filio autem adultere, terre partem reliquerat pater; alius uero qui iunior erat, ueniebat una cum matre ad Tartarorum imperatorem, pro eo quod Dauid predictus ad ipsum iter arripuerat ueniendi. Mater alterius scilicet Melic, regina uidelicet Georgianie, per quam maritus regnum tenebat, quoniam regnum illud per feminas tenebatur, mortua fuit in uia. Illi autem cum uenerunt dederunt maxima munera, et maxime legitimus filius qui repetebat terram quam reliquerat pater filio suo Dauid, cum non deberet habere quia adultere filius erat; ille uero respondebat: Licet sim filius concubine, peto tamen ut fiat michi iustitia secundum consuetudinem Tartarorum, qui nullam differentiam faciunt inter filios legitime ac ancille. Unde fuit data sententia contra filium legitimum, ut illi Dauid, qui maior erat, subesset et terram haberet quiete ac pacifice quam dederat ei pater. Et sic donaria que dederat, et causam quam contra fratrem suum Dauid habuerat, amisit. Ab illis etiam nationibus, que longe sunt ab eis et sunt coniuncte aliis nationibus, quas aliquo modo timent, que non sunt eis subiecte, tributum accipiunt, et quasi misericorditer agunt cum eis, ut non adducant exercitum super eos, uel etiam ut alii non terreantur se tradere ipsis; sicut factum est de Obesis siue Georgianis, a quibus quinquaginta uel quadraginta milia yperperorum siue bisantium accipiunt pro tributo. Alias adhuc eos in pace esse permittunt; tamen, secundum quod intelleximus ab eis, rebellare proponunt. Terrarum nomina quas uicerunt sunt hec: Kytai, Naimani, Solangi, Karakytai siue nigri Kytai, Canana, Tumat, Uoyrat, Karaniti, Huyur, Sumoal, Merkiti, Mecriti, Sarihuyur, Bascart id est Magna Hungaria, Kergis, Cosmir, Sarraceni, Bisermini, Turcomani, Byleri id est Magna Bulgaria, Corola, Comuchi, Burithabet, Parossiti, Cassi, Alani siue Assi, Obesi siue Georgiani, Nestoriani, Armeni, Kangit, Comani, Brutachi, qui sunt Iudei, Mordui, Torci, Gazari, Samogedi, Perses, Tati, India Minor siue Ethiopia, Circassi, Ruteni, Baldac, Sarti. Alie terre sunt plures, sed earum nomina ignoramus. Uidimus etiam uiros et mulieres fere de omnibus terris superius nominatis. Hec autem sunt nomina terrarum que eis uiriliter restiterunt, nec sunt adhuc subdite eis: India Magna, Mangia, quedam pars Alanorum, quedam pars Kytaorum, Saxi. Quamdam enim ciuitatem Saxorum predictorum, ut nobis dicebatur ibidem, obsederunt et debellare temptauerunt. At ipsi fecerunt machinas contra machinas eorum, et Tartarorum machinas omnes fregerunt; nec ciuitati appropinquare poterant ad pugnam propter machinas et balistas; tandem unam uiam sub terra fecerunt, et prosilierunt in ciuitatem, et alii temptabant incendere ciuitatem, et alii pugnabant. Homines autem ciuitatis unam partem ad extinguendum ignem posuerunt, et alia pars fortiter pugnabat cum iis qui intrauerant ciuitatem, et multos occiderunt ex eis, alios uulnerauerunt, compellentes eos ad suos redire. Ac ipsi, uidentes quod nichil possent eis facere et quod multi homines morerentur, recesserunt ab eis. In terra Sarracenorum et aliorum, qui quasi sunt inter eos domini, accipiunt omnes artifices meliores et in omnibus operibus suis ponunt. Alii autem artifices dant eis de opere suo tributum; segetes omnes condunt in horreis dominorum suorum, dimittunt tamen eis semina, et quantum ipsis competenter sufficit pro expensis; aliis autem unicuique unum pondus de pane satis modicum dant in die, et nichil aliud nisi ter in septimana modicum quid de carnibus eis prebent; et illis tantum hoc artificibus faciunt qui in ciuitatibus commorantur. Insuper quando dominis placet, cum uxoribus et filiis iuuenes omnes accipiunt, et post se cum omnibus famulis suis faciunt ire, qui de cetero sunt de numero Tartarorum, immo potius de numero captiuorum, quia, etsi inter ipsos sunt numerati, non tamen habentur in reuerentia sicut Tartari, sed habentur pro seruis, et ad omnia pericula ut alii captiui mittuntur. Ipsi enim in bellis sunt primi, et etiam si debet palus uel aqua periculosa transiri, eos oportet primo uadum templare. Ipsos etiam est necesse operari omnia que sunt facienda. Ipsi etiam si in aliquo offendunt uel non obediunt ad nutum, ut asini uerberantur. Et ut breuiter dicam, modicum quid manducant et modicum bibunt et pessime induuntur, nisi forte aliquid possint lucrari ut aurifabri et alii artifices boni. Sed aliqui tam malos dominos habent quod nichil eis dimittunt, nec habent tempus, pre multitudine operum dominorum, ut sibi aliquid operentur, nisi furentur si tempus, quando forsan debent quiescere uel dormire, et hoc si uxores uel propriam stationem permittuntur habere. Alii autem qui tenentur in domo pro seruis, omni miseria sunt repleti. Uidimus enim eos ire in bracis pelliceis sepissime et toto corpore nudos in maximo solis ardore, et in hyeme patiuntur maximum frigus; uidimus etiam aliquos pedicas et digitos manuum de magno frigore perdidisse; audiuimus etiam aliquos esse mortuos, uel etiam de magno algore quasi in omnibus membris inutiles esse factos.
|
|
Quomodo bello Tartaris occurratur, et quid attendunt, et de armis et ordinatione acierum, et quomodo occurratur eorum astutiis in pugna, et munitione castrorum et ciuitatum, et quid faciendum est de captiuis.
|
|
Dicto de terris que obediunt eis, supponendum est quomodo bello occurratur eisdem, quod uidetur nobis hoc modo dicendum: primo quidem scribendum est quid intendunt, secundo de armis et ordinatione acierum, tertio quomodo occurratur eorum astutiis in congressione, quarto de munitione castrorum et ciuitatum, quinto quid faciendum est de captiuis. Intentio Tartarorum est sibi subicere totum mundum si possunt, et de hoc a Chingiscan habent mandatum, sicut superius dictum est. Iccirco eorum imperator sic in litteris suis scribit: Dei fortitudo, omnium hominum imperator, et in superscriptione sigilli sui est hoc: Deus in celo et Cuyuccan super terram, Dei fortitudo, omnium hominum imperatoris sigillum. Et ideo cum nullis hominibus faciunt pacem, ut dictum est, nisi forte se in manibus eorum tradant. Et quia, excepta christianitate, nulla est terra in orbe quam ipsi non teneant, iccirco ad pugnam se preparant contra nos. Unde nouerint uniuersi quod, nobis existentibus in terra Tartarorum, in solemni curia, que iam ex pluribus annis indicta erat, fuimus, ubi elegerunt Cuyuc in imperatorem in presentia nostra, qui in lingua eorum dicitur Can. Qui Cuyuccan predictus erexit cum omnibus principibus uexillum contra Ecclesiam Dei et romanum Imperium, et contra omnia regna Christianorum et populos Occidentis, nisi forsan facerent ea que mandat domino pape et potentioribus ac omnibus Christianorum populis Occidentis. Quod nulla ratione faciendum est, nobis uidetur: tum propter nimiam seruitutem etiam intollerabilem que est hactenus inaudita, quam uidimus oculis nostris, in quam redigunt omnes gentes sibi subiectas; tum propterea quia in eis nulla est fides, nec aliqua gens potest confidere in uerbis eorum, quia quicquid promittunt non obseruant, quando uident tempora sibi fauere; et subdoli sunt in omnibus factis et promissis eorum; intendunt etiam delere omnes principes, omnes nobiles, omnes milites et honestos uiros de terra, ut superius dictum est, et hoc faciunt sub dolo et artificiose in subditos suos; tum quia indignum est ut christiani subdantur eisdem, propter abominationes eorum, et quia in nichilum redigitur cultus Dei, et anime pereunt, et corpora ultra quam credi possit multimode affliguntur: in principio quidem sunt blandi, sed postea ut scorpio cruciant et affligunt; tum quia pauciores sunt numero, et corpore debiliores quam populi christiani. In predicta autem curia sunt bellatores et principes exercitus assignati. De decem hominibus mittunt tres cum famulis eorum, de omni terra potestatis eorum. Unus exercitus debet intrare per Hungariam, secundus per Poloniam, ut nobis dicebatur. Uenient autem pugnaturi continue decem et octo annis: tempus est eis assignatum procedendi. In martio preterito exercitum inuenimus indictum per omnes Tartaros per quos transiuimus ad terram Ruscie. Uenient autem in tribus uel in quatuor annis usque in Comaniam. De Comania autem insultum facient in terras superius annotatas: ignoramus tamen utrum incontinenti post tertiam hyemem ueniant, uel ad tempus adhuc exspectent, ut melius uenire possint ex improuiso. Hec omnia firma sunt et uera, nisi Dominus aliquod impedimentum pro sua gratia faciat eis, sicut fecit quando uenerunt in Hungariam et Poloniam. Debebant enim procedere pugnando triginta annis, sed interfectus fuit tunc imperator eorum ueneno, et propter hoc quieuerunt a preliis usque nunc. Sed modo, quia positus est imperator de nouo, iterum ad pugnam se incipiunt preparare. Sciendum quod imperator proprio ore dixit quod uellet mittere exercitum in Liuoniam et Prusciam. Et quoniam intendit omnem terram delere uel in seruitutem redigere, - que seruitus est quasi intollerabilis nostre genti, ut superius dictum est -, occurrendum igitur est eis bello. Et si una prouincia non uult alteri opem ferre, terra illa de lebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram, et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis; si autem bene, ipsos cum promissis et adulationibus tenent, et etiam, ut ab eis non fugiant, promittunt eos facere dominos magnos. Sed post hec, quando securi possunt esse de ipsis ut non recedant, faciunt eos infelicissimos seruos; ac de mulieribus, quas uolunt pro seruitiis et concubinis tenere, faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuicte prouincie destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia que per se possit eis resistere, sicut nobis uidetur, nisi Deus uelit pugnare pro ipsis, quia de omni terra potestatis eorum, ut superius dictum est, homines congregantur ad bellum. Unde si christiani se ipsos et suam terram et christianitatem uolunt seruare, oportet quod in unum conueniant reges, principes et barones et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiant per terram diffundi; quoniam, postquam incipiunt spergi per terram, nullus congrue auxilium alteri potest prebere, quoniam ipsi cateruatim undique homines querunt ac occidunt. Et si se claudunt in castris, ponunt tria uel quatuor milia hominum aut plures circa castrum uel ciuitatem qui obsideant eam; et ipsi nichilominus diffunduntur per terram homines occidentes. Quicumque autem uolunt pugnare cum eis, hec arma debent habere: arcus bonos et fortes balistas quas multum timent intendit omnem terram delere uel in seruitutem redigere, - que seruitus est quasi intollerabilis nostre genti, ut superius dictum est -, occurrendum igitur est eis bello. Et si una prouincia non uult alteri opem ferre, terra illa de lebitur contra quam pugnant, et cum illis hominibus quos capiunt pugnabunt contra aliam terram, et in acie erunt primi. Si male pugnant occidentur ab eis; si autem bene, ipsos cum promissis et adulationibus tenent, et etiam, ut ab eis non fugiant, promittunt eos facere dominos magnos. Sed post hec, quando securi possunt esse de ipsis ut non recedant, faciunt eos infelicissimos seruos; ac de mulieribus, quas uolunt pro seruitiis et concubinis tenere, faciunt illud idem. Et ita cum hominibus deuicte prouincie destruunt aliam terram. Nec est aliqua prouincia que per se possit eis resistere, sicut nobis uidetur, nisi Deus uelit pugnare pro ipsis, quia de omni terra potestatis eorum, ut superius dictum est, homines congregantur ad bellum. Unde si christiani se ipsos et suam terram et christianitatem uolunt seruare, oportet quod in unum conueniant reges, principes et barones et terrarum rectores, et mittant de communi consilio homines contra eos ad pugnam, antequam ipsi incipiant per terram diffundi; quoniam, postquam incipiunt spergi per terram, nullus congrue auxilium alteri potest prebere, quoniam ipsi cateruatim undique homines querunt ac occidunt. Et si se claudunt in castris, ponunt tria uel quatuor milia hominum aut plures circa castrum uel ciuitatem qui obsideant eam; et ipsi nichilominus diffunduntur per terram homines occidentes. Quicumque autem uolunt pugnare cum eis, hec arma debent habere: arcus bonos et fortes balistas quas multum timent et sagittas sufficientes et bonum dolabrum de bono ferro uel securim cum longo manubrio; ferramenta sagittarum de arcu uel de balista debent, ut Tartari, quando sunt calida temperari in aqua cum sale mixta, ut fortia sint ad penetrandum arma eorum; gladios etiam lances cum unco, qui ualent ad detrahendum eos de sella, quia de ipsa facillime cadunt; ac cutellos, loricas duplicatas, quia illas de facili eorum sagitte non penetrant; et galeam et arma et alia ad protegendum corpus et equum ab armis et sagittis eorum. Et si aliqui non sint ita bene armati, ut diximus, debent ire post alios ut faciunt Tartari, et trahere contra eos arcubus uel balistis. Nec deberent parcere pecunie quando comparant arma, ut possint animas et corpora et libertatem et res alias obseruare. Acies deberent ordinare ut ipsi, per millenarios ac centenarios, decanos et duces exercitus. Qui duces nequaquam prelium debent intrare, sicut non intrant duces eorum, sed debent de exercitu uidere et ordinare. Legem etiam ponere debent ut simul incedant ad bellum siue alias, sunt ordinati. Et quicumque reliquerit alium siue ad bellum procedentem siue pugnantem, uel quicumque fugerit, nisi communiter cedant, grauiter debet puniri; quia tunc pars bellantium sequitur fugientes et sagittis eos occidunt, et pars cum iis qui remanent pugnat, et sic confunduntur ac occiduntur remanentes ac fugientes. Et similiter quicumque fuerit conuersus ad predam collectam, antequam omnino sit exercitus contrariorum deuictus, maxima pena debet multari; talis enim apud Tartaros sine ulla miseratione occiditur. Locus ad prelium est eligendus, si fieri potest, ut campus sit planus, et ut possint undique uidere. Et debent habere, si possunt, siluam magnam a tergo uel a latere, ita tamen quod non possunt intrare inter ipsos et siluam. Nec debent omnes conuenire in unum, sed facere acies multas et diuisas ab inuicem, non tamen nimis distantes. Et contra illos qui primo ueniunt, debent unam aciem mittere que eis occurrat; et si Tartari simulant fugam, non multum uadant post eos, nisi forte quantum possunt uidere, ne forte ipsos ad paratas insidias trahant, sicut ferre solent. Et alia sit parata ad iuuandum ipsam aciem si fuerit oportunum. Insuper habeant speculatores ex omni parte, ut uideant quando ueniunt alie acies Tartarorum retro a dextris et a sinistris; et semper debent mittere aciem contra aciem que eis occurrat. Ipsi enim semper nituntur concludere aduersarios suos in medio; unde magnam cautelam debent habere, ne hoc facere possint, quia sic exercitus facillime debellatur. Acies autem debent hoc cauere, ne diu currant post eos propter insidias quas solent parare; plus enim fraudulentia quam fortitudine pugnant. Duces exercitus semper esse debent parati ad mittendum adiutorium si necessarium est, illis qui sunt in pugna; et propter hoc etiam debent uitare nimium cursum post eos, ne forte fatigentur equi eorum; quoniam nostri multitudinem equorum non habem. Sed Tartari illum equum quem equitant uno die, illum non ascendunt in tribus uel in quatuor diebus post hoc; unde non curant si fatigentur equi, propter multitudinem equorum quam habent. Et si Tartari cedunt, non tamen nostri deberent recedere uel ab inuicem separari, quia simulando faciunt hoc, ut exercitus diuidatur, ut post hoc libere ingrediantur et destruant omnem terram. Debent etiam cauere, ne faciant nimias expensas ut solent, ne propter penuriam redire cogantur et dent Tartaris uiam ut ipsos et alios occidant et destruant totam terram, et propter eorum superfluitatem nomen Domini blasphemetur. Sed hoc debent facere diligenter ut, si contingat aliquos pugnatores redire, alii loco eorum succedant. Duces etiam nostri debent die noctuque facere exercitum custodire, ne repente et subito irruant super eos, quia Tartari, ut demones, multas excogitant artes nocendi; immo tam de nocte quam de die semper debent esse parati, neque exspoliati debent iacere, nec delitiose ad mensam sedere, ut imparati non ualeant inueniri, quia Tartari uigilant semper ut uideant quomodo possint nocere. Homines uero terre qui Tartaros expectant uel super se timent uenire, occultas foueas debent habere, in quibus tam segetes quam alia reponere debent, propter duo: ut uidelicet Tartari non possint illa habere et ut, si eis Dominus propitius fuerit, ualeant ea postea inuenire. Eis fugientibus de terra, debent fenum et stramina comburere uel fortiter occultare, ut equi Tartarorum minus inueniant ad comedendum. Ciuitates autem et castra si uolunt munire uideant prius qualia sint in situ: situs enim talis debet esse castrorum, quod machinis et sagittis expugnari non possint, et aquam habeant sufficientem et ligna et, si fieri potest, quod introitus et exitus eorum tolli non possit, et quod habeant homines sufficientes qui possint uicissim pugnare. Et debent uigilare diligenter ne aliqua astutia possint Tartari castrum furari. Expensas ad multos annos debent habere sufficientes; custodiant tamen diligenter expensas et illas in mensura manducent, qui nesciunt quanto tempore ipsos in castris oporteat esse inclusos; quia quando ipsi incipiunt, multis annis obsident unum castrum, sicut fit hodierna die in terra Alanorum de quodam monte quem, ut credimus, iam obsederunt per duodecim annos; qui uiriliter restiterunt et multos Tartaros et nobiles occiderunt. Alia autem castra et ciuitates, que talem situm non habent, debent fortiter uallari foueis profundis muratis et muris bene paratis; et arcus et sagittas sufficientes et lapides ac fundas debent habere. Et debent diligenter cauere quod non permittant Tartaros ponere machinas suas, sed suis machinis debent eos repellere. Et si forte aliquo ingenio uel aliqua arte Tartari erigant machinas suas debent eas destruere machinis suis si possint; balistis etiam et fundis et machinis debent resistere ut ciuitati non appropinquent. Alias etiam debent esse parati, ut superius dictum est. De castris etiam et ciuitatibus, que sunt in fluminibus posite, debent diligenter uidere ne possint submergi. Sed ad hoc sciendum est quod Tartari plus diligunt quod homines se in ciuitatibus et castris claudant, quam quod pugnent cum eis in campo. Dicunt enim illos suos esse porcellos in ara conclusos, unde ponunt custodes, ut superius dictum est. Si autem aliqui Tartari de equis suis in bello proiciantur, statim sunt capiendi, quia cum sunt in terra, fortier sagittant et equos ac homines uulnerant et occidunt. Et si seruarentur, tales possunt esse quod haberetur per eos quasi perpetuo pax, aut pecunia magna daretur pro eis, quoniam se ad inuicem diligunt satis. Tunc quando capiuntur, si debent seruari, ne fugiant, diligens custodia est habenda. Sed quomodo Tartari cognoscantur, superius dictum est, ubi de forma eorum est expressum. Sunt et alie multe gentes cum eis, que per formam superius annotatam possunt ab ipsis cognosci. Est autem hoc sciendum quod multi in exercitu sunt cum eis qui, si uiderent tempus et haberent fiduciam quod nostri non occiderent eos, ex omni parte exercitus, sicut ipsimet nobis dixerunt, pugnarent cum ipsis, et peiora mala facerent eis quam alii qui sunt eorum aduersarii manifesti. Hec autem, que superius scripta sunt, ut illi qui uiderunt et audierunt, tantum diximus referendo, non ut instruamus discretos qui, per exercitium pugne, bellorum nouerunt astutias; credimus enim quod nulla meliora et utiliora cogitabunt et facient illi qui ad hoc prudentes sunt et instructi; poterunt attamen, per illa que superius dicta sunt, habere de eis occasionem et materiam cogitandi; scriptum est enim: Audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit.
|
|
De prouinciis et situ earum per quas transiuimus, et de curia imperatoris Tartarorum et principum eius, et de testibus qui nos inuenerunt ibidem.
|
|
Dicto quomodo bello occuratur eisdem, ultimo dicemus de uia quam fecimus, et de situ terrarum per quas transiuimus, et ordinatione curie imperatoris et principum eius, et testibus qui in terra Tartarorum nos inuenerunt. Cum iam proposuissemus, ut dictum est prius alias, ad Tartaros proficisci, ad regem peruenimus Boemorum. Requisito consilio eius, cum esset nobis familiaris dominus ab antiquo, que uia esset nobis melior ad eundum, respondit quod esset melius, prout ei uidebatur, ire per Poloniam et Rusciam. Habebat enim consanguineos in Polonia, quorum adiutorio Rusciam intrare possemus; et datis litteris suis et bono conductu, iter arripuimus ut per Poloniam transiremus; fecit etiam nobis expensas dari per terras et ciuitates eius, quousque ad ducem Slesie Boleslaum ueniremus, nepotem ipsius, qui nobis etiam erat familiaris et notus. Ipse etiam dedit nobis litteras suas et conductum securum et expensas per uillas et ciuitates, usquequo ueniremus ad Lanciscie ducem Conradum. Quo tempore, nobis gratia Dei fauente, uenerat ibi dominus Uasilico dux Ruscie, a quo intelleximus de facto plenius Tartarorum. Miserat enim ibi nuntios suos, qui ad ipsum et fratrem suum Danielem redierant, portantes securitatem de transeundo ad Bati domino Danieli; qui dixit nobis quod si nos uellemus ire ad ipsos, oporteret nos habere munera magna ad dandum eis, quia illa cum importunitate maxima requirebant; et si non debantur, sicut etiam uerum est, non poterat nuntius cum eis congrue facta sua facere, immo etiam quasi pro nichilo reputatur. Nos autem nolentes quod negotium domini pape et Ecclesie propter hoc impediretur, de hoc quod datum nobis fuerat causa elemosine ne deficeremus ad subsidium uie nostre, emi fecimus quasdam castorum pelles et quorumdam etiam aliorum animalium. Dux Conradus et ducissa Cracouie et quidam milites et episcopus Cracouie, hoc scientes, plures etiam huiusmodi nobis pelles donarunt. Dux etiam Conradus et filius eius et dux Cracouie et episcopus et barones Cracouie rogauerunt multum attente ducem Uasiliconem predictum, ut nos ad transeundum ad Tartaros iuuaret in quantum posset; qui respondit quod faceret hoc libenter. Unde nos secum duxit in terram suam; et cum detinuisset nos aliquot dies in expensis suis, ut aliquantulum quiesceremus, et fecisset nobis uenire episcopos suos de nostro rogatu, legimus eis litteras domini pape, in quibus monebat eos quod deberent redire ad Ecclesie unitatem sancte matris. Nos etiam monuimus eos et etiam induximus, in quantum potuimus, tam ducem quam episcopos et alios omnes qui conuenerant ad illud idem. Sed quia eodem tempore quo dux predictus in Poloniam uenit, frater eius dux Daniel iuerat ad Bati et presens non erat, finaliter respondere non potuerunt, sed ad plenariam responsionem oportebat suum reditum expectare. Post hec dux predictus usque in Kiouiam nobiscum unum seruientem transmisit; nichilominus tamen ibamus semper sub periculo capitis propter Luthuanos, qui sepe insultum faciebant occulte quantum poterant super terram Ruscie, et maxime in locis illis per que debebamus transire. Et quia maior pars hominum Ruscie a Tartaris fuit occisa uel in captiuitatem deducta, iccirco eis resistere potenter minime possent; a Rutenis tamen per seruientem predictum eramus securi. Unde, gratia Dei fauente et ab inimicis crucis Christi nos eripiente, peruenimus in Kiouiam, que metropolis est Ruscie. Et cum peruenissemus illuc, habuimus de uia nostra consilium cum millenario et aliis nobilibus qui erant ibidem. Qui responderunt nobis quod si duceremus in Tartariam equos illos quos habebamus, cum niues essent magne et nescirent fodere erbam sub niue, sicut equi Tartarorum, nec inueniri posset aliquid aliud ad manducandum pro ipsis, cum Tartari nec stramina nec fenum nec pabulum habeant, morerentur omnes. Unde nos, habito consilio, decreuimus cum duobus pueris qui custodirent illos dimittere ipsos ibidem. Quare oportuit nos millenario munera dare, ut ipsum haberemus propitium ad dandum nobis equos subducticios et conductum. Antequam tamen in Kiouiam ueniremus, in Daniloue usque ad mortem fuimus infirmati; nichilominus tamen in uehiculo, in magno frigore, per niuem fecimus nos trahi, ne domini pape et christianitatis posset negotium impediri. Dispositis ergo omnibus istis negotiis in Kiouia, secundo die post festum purificationis Domine nostre, cum equis millenarii et conductu de Kiouia iter arripuimus ad illas barbaras nationes. Peruenimus ad quamdam uillam, que erat immediate sub Tartaris, que Canoue appellatur. Prefectus autem uille nobis dedit equos et conductum usque ad aliam uillam, in qua erat quidam alanus prefectus, qui uocabatur Micheas, qui omni malitia et nequitia erat plenus. Ipse enim miserat contra nos in Kiouiam quosdam satellites suos, mendaciter qui nobis dicerent, ex parte Corenze, quod si essemus nuntii, ueniremus ad ipsum. Et hoc ideo faciebat, quamuis non esset uerum, ut posset a nobis munera extorquere. Cum autem perueniremus ad ipsum, reddidit se ualde difficilem nobis, et nisi munera promisissemus eidem, nullo modo conducere nos uolebat. Nos autem uidentes quod aliter ultra procedere non poteramus, promisimus ei aliqua donaria dare; et cum daremus ei ea que nobis uidebantur, nolebat recipere, nisi plura daremus eidem. Unde oportuit nos addere secundum uoluntatem ipsius; et quedam nobis subdole et furtiue et malitiose subtraxit. Post hec recessimus secunda feria quinquagesime cum ipso, et duxit nos usque ad primam custodiam Tartarorum. Et cum in prima sexta feria post diem cinerum hospitaremur, dum sol accederet ad occasum, Tartari super nos armati horribiliter irruerunt, querentes quales homines essemus. Et cum respondissemus quod nuntii essemus domini pape, quibusdam cibariis a nobis acceptis, continuo discesserunt. Mane facto surgentes, cum aliquantulum processissemus, nobis maiores eorum qui erant in custodia occurrerunt, interrogantes quare ueniremus ad eos quod negotium haberemus. Quibus respondimus quod eramus nuntii domini pape, qui Christianorum dominus erat et pater, qui nos idcirco mittebat, tam ad regem quam ad principes et Tartaros omnes, quia placebat eidem quod Christiani omnes Tartarorum essent amici, et pacem haberent cum eis; insuper quod desiderabat quod essent magni apud Deum in celo. Iccirco monebat eos, tam per nos quam per litteras suas, dominus papa quod Christiani efficerentur et fidem reciperent Dei et domini nostri Iesu Christi, quia aliter saluari non possent; mandabat preterea quod mirabatur de tanta occisione hominum, et maxime Christianorum et potissime Hungarorum, Morauorum, Polonorum qui sunt ei subditi, que per Tartaros facta est, cum eos in nullo lesissent nec ledere attemptassent; et quia dominus Deus erat grauiter offensus super hoc, monebat eos quod de cetero cauerent a talibus et penitentiam agerent de commissis. Adhuc diximus quod dominus papa rogabat quod rescriberent ei quid de cetero facere uellent, et que sit eorum intentio, et quod de omnibus supradictis eidem per suas litteras responderent. Auditis causis et intellectis superius annotatis, dixerunt quod super ista uerba uellent consulere et subducticios equos usque ad Corenzam et ducatum prebere, et statim munera petiuerunt, et quod fecimus: oportebat enim nos de necessitate facere uirtutem. Datis ergo muneribus, et subducticiis equis acceptis, de quibus ipsi descenderant, cum eorum ducatu ad Corenzam arripuimus iter eundi. Ipsi tamen uelociter equitantem, cum iis uerbis que dixeramus eisdem, ad ducem predictum unum nuntium premiserunt. Dux autem iste dominus est omnium qui sunt in custodia positi contra omnes homines occidentis, ne forte subito et improuise irruant super eos. Iste dux habet sub se, ut audiuimus, sex milia hominum armatorum. Cum autem peruenissemus ad ipsum, fecit longe a se nobis ponere stationes, et misit ad nos seruos suos procuratores, qui quererent a nobis cum quo eidem inclinare uellemus, hoc est dicere: Que uultis ei munera dare?. Nos respondimus quod dominus papa aliqua munera non mittebat, quia non erat certus quod ad eum peruenire possemus. Insuper iueramus per loca ualde periculosa, propter Luthuanorum timorem, qui frequenter discurrunt per uias a Polonia usque fere ad Tartaros, per quas transitum feceramus. Uerumtamen de iis que habemus ad uictum nostrum de gratia Dei et domini nostri pape, sicut poterimus, honorabimus eum. Et cum plura dedissemus eidem, non sufficerunt ei, nisi per interpositas personas peteret plura, promittens quod faceret nos duci honeste, si admitteremus petitionem ipsius; quod oportebat nos facere, si uolebamus uiuere et mandatum domini pape congrue ducere ad effectum. Acceptis muneribus, duxerunt nos ad ordam siue ad tentorium ipsius et fuimus instructi ut inclinaremus ter cum genu sinistro ante ostium stationis, et caueremus attente ne pedem super limen ostii poneremus; quod fecimus diligenter, quia sententia mortis est super illos qui scienter limen stationis ducis alicuius conculcant. Postquam intrauimus, oportuit nos, coram duce et aliis maioribus omnibus qui specialiter erant ad hoc aduocati, dicere flexis genibus ea que superius dixeramus. Obtulimus ei etiam litteras domini pape. Sed quia noster interpres, quem de Kiouia dato pretio duxeramus, non erat sufficiens ut per eum littere possent interpretari, nec ad hoc aliquis alius idoneus habebatur, iccirco non potuerunt interpretari. Quo facto, equi nobis dati fuerunt et tres tartari, duo qui erant decani et alius erat homo Bati, qui nos ducerent cum magna festinatione ad ducem predictum. Iste autem Bati est potentior, excepto imperatore cui obedire tenetur, pre cunctis principibus Tartarorum. Secunda autem feria, que est post primam dominicam quadragesime, arripuimus iter ad ipsum; et equitando quantum equi poterant ire trotando, quia habebamus equos recentes fere omni die ter uel quater et equitabamus de mane usque ad noctem, immo de nocte sepissime, ante quartam feriam maioris ebdomade ad ipsum non potuimus peruenire. Iuimus autem per totam terram Comanorum, que tota est plana, et habet quatuor flumina magna: primum Neper appellatur, iuxta quod ex parte Ruscie ambulabat Corenza, et ex parte altera, per illa campestria, Mouci, qui maior est quam Corenza; secundum Don, super quod ambulat quidam princeps, qui habet sororem Bati in uxorem, qui Carbon appellatur; tertium Uolga, istud flumen est ualde magnum, super quod uadit Bati; quartum Iaec appellatur, super quod millenarii duo, unus ex una parte fluminis et alter ex altera parte, uadunt. Omnes isti in hyeme ad mare descendunt, et in estate super ripam eorumdem fluminum ascendunt ad montes. Mare autem istud est Mare Magnum, de quo exit Brachium Sancti Georgii quod Constantinopolim uadit. Super Neper autem fuimus per glaciem multis diebus. Ista flumina sunt magna, piscibus multum plena et maxime Uolga. Que flumina intrant mare Grecie, quod dicitur Mare Magnum, super cuius maris litora satis periculose per glaciem in pluribus iocis iuimus multis diebus; congelatur enim circa litora bene ad tres leucas interius. Sed antequam ad Bati ueniremus, duo ex nostris Tartaris processerunt ad indicandum ei omnia uerba que apud Corenzam dixeramus. Cum autem perueniremus ad Bati, in terre finibus Comanorum, fuimus bene positi per unam leucam longe a stationibus suis. Quando autem debebamus duci ad curiam eius, fuit nobis dictum quod debebamus inter duos ignes transire, quod nos aliqua ratione facere nolebamus. Sed dixerunt nobis: Secure ite, quia pro nulla causa facimus uos inter istos duos ignes transire, nisi propter hoc quod si uos aliquod malum cogitatis domino nostro, uel si forte uenenum portatis, ignis auferat omne malum. Quibus respondimus: Propter hoc transibimus, ne de tali re nos reddamus suspectos. Et cum peruenissemus ad ordam, fuimus interrogati a procuratore suo qui Eldegai uocatur, cum quo uellemus inclinare, id est que uellemus ei munera dare. Cui respondimus ut prius Corenze dixeramus, scilicet quod dominus Papa non miserat munera, sed nos de iis que habebamus, de gratia Dei et domini nostri Pape pro expensis, ipsum, sicut poteramus, uolebamus honorare. Datis muneribus et acceptis, interrogauit nos procurator ipsius, qui Eldegai appellatur, causam aduentus nostri. Cui diximus easdem causas quas Corenze superius dixeramus. Auditis causis, introduxit nos in stationem, facta prius inclinatione et audita admonitione de limine, ut dictum est. Intrantes autem, flexis genibus diximus uerba nostra; dictis uerbis, litteras obtulimus, et rogauimus ut darentur nobis interpretes qui litteras ualerent transferre; qui in die parasceue nobis dati fuerunt; et diligenter transtulimus eas cum ipsis in littera rutenica, sarracenica et lingua Tartarorum. Que interpretatio fuit Bati presentata, quam legit et notauit attente. Tandem ad nostram reducti fuimus stationem, sed nulla cibaria nobis dederunt, nisi una uice aliquantulum milii in una scutella, quando uenimus in prima nocte. Iste autem Bati satis se magnifice tenet, habens ostiarios et omnes officiales sicut et imperator eorum. Sedet etiam in eminentiori loco, quasi in trono, cum una de uxoribus suis; alii autem, tam fratres quam filii sui et etiam alii maiores, sedent inferius in medio super bancum; alii uero homines post eos in terra, sed uiri a dextris et femine a sinistris. Tentoria autem de panno lineo habet magna et satis pulchra, que regis Hungarie fuerunt. Nec aliquis extraneus ad tentorium audet accedere, preter familiam, nisi uocatus, quantumcumque sit magnus et potens, nisi forsan sciatur quod sit uoluntas ipsius. Nos autem, dicta causa, sedimus a sinistris, et sic faciunt omnes nuntii in eundo; sed in redeundo ab imperatore, ponebamur semper a dextris. In medio prope ostium stationis ponitur mensa, super quam ponitur potus in aureis et argenteis uasis. Nec unquam bibit Bati nec aliquis principes Tartarorum, maxime cum in publico sunt, nisi cantetur uel citarizetur eidem. Et cum equitat, semper portatur solinum uel tentoriolum super caput eius in hasta, et sic faciunt cuncti maiores principes Tartarorum, et etiam uxores eorum. Predictus etiam Bati hominibus suis est satis benignus, timetur tamen ualde ab eis; sed crudelissimus est in pugna, sagax est multum et etiam astutissimus in bello, quia longo tempore iam pugnauit. In die autem sabbati sancti uocati fuimus ad stationem, et exiuit ad nos procurator Bati predictus dicens, ex parte eius, quod iremus ad imperatorem Cuyuc. In terram ipsorum retentis quibusdam ex nostris sub hac specie quod uellent eos remittere ad dominum papam. quibus litteras dedimus de omnibus factis, quas referrent eidem; sed cum rediissent usque ad Mouci, ibidem retenti fuerunt usque ad reditum nostrum. Nos autem, in die Resurrectionis Domini, dicto officio et facta qualicumque comestione, cum duobus Tartaris qui nobis apud Corenzam erant assignati, recessimus cum multis lacrimis, nescientes utrum ad mortem uel ad uitam iremus. Eramus tamen ita infirmi quod poteramus uix equitare. In tota illa quadragesima fuit cibus noster milium cum aqua et sale tantum, et in aliis diebus ieiuniorum similiter, nec habebamus aliquid bibere preter niuem in caldario liquefactam. Comania uero habet ab aquilone, immediate post Rusciam Morduinos, Byleros, id est magnam Bulgariam, Bascartos, id est magnam Hungariam; post Bascartos, Parossitas et Samogedos; post Samogedos, illos qui dicuntur habere faciem caninam, in oceani litoribus in desertis. A meridie autem habet Alanos, Circassos, Gazaros, Greciam, Constantinopolim, et terram Hiberorum, Tatos, Brutachios qui dicuntur esse iudei, hi caput radunt, et terram Siccorum, et Georgianorum, et Armenorum, et terram Turcorum. Ab occidente habet Hungariam et Rusciam. Terra predicta maxima est et longa. Iuimus autem per eam fortissime equitando, quoniam habebamus omni die equos recentes, quinquies in die aut septies, non quando per deserta ibamus, ut superius dictum est, et tunc accipiebamus equos meliores et fortiores, qui possent continuum sustinere laborem, ab initio quadragesime usque ad octo dies post Pascha. Istos autem Comanos Tartari occiderunt; quidam etiam a facie ipsorum fugerunt, et alii sunt in eorum seruitutem redacti; plurimi tamen ex eis qui fugerunt, reuertuntur ad ipsos. Post hoc, terram intrauimus Kangitarum, que magnam penuriam in locis plurimis habet aquarum, in qua propter penuriam aque homines pauci morantur. Unde homines Ierozlai ducis Ruscie, qui in terram Tartarorum ibant ad ipsum, fuerunt propter sitim plures mortui in illo deserto. In qua terra et etiam in Comania, multa inuenimus capita et ossa hominum mortuorum iacere tamquam sterquilinium super terram; per quam terram iuimus ab octo diebus post Pascha usque fere ad Ascensionem Domini nostri. Isti homines erant pagani, et tam Comani quam Kangite non laborabant, sed tantum de animalibus uiuebant, nec edificabant domos sed in tabernaculis habitabant. Istos etiam Tartari deleuerunt et habitant in terra ipsorum, et illi qui remanserunt redacti sunt in seruitutem eorum. De terra Kangitarum intrauimus terram Biserminorum. Isti homines linguam comanicam loquebantur et adhuc loquuntur, sed legem sarracenicam tenent. In hac terra inuenimus urbes innumeras subuersas et castra diruta et uillas multas desertas. In hac terra est quidam fluuius magnus, cuius nomen ignoramus, super quem est ciuitas quedam que uocatur Ianikint, et alia que uocatur Barchin, et alia que uocatur Ornas, et alie plures, quarum nomina ignoramus. Hec terra habebat dominum qui dicebatur Altisoldan, qui destructus est a Tartaris cum omni progenie sua, cuius nomen proprium ignoramus. Terra autem habet montes maximos; a meridie autem habet Hierusalem, Baldac et totam terram Sarracenorum; in finibus illis propinquis morantur duces Burin et Cadan, qui sunt fratres carnales; ab aquilone partem terre nigrorum Kytaorum et oceanum habet; in illa moratur Siban, qui est frater Bati. Per quam iuimus a festo Ascensionis fere ad octo dies ante festum beati Iohannis Baptiste. Deinde terram nigrorum Kytaorum fuimus ingressi, in qua tantum de nouo unam ciuitatem edificauerunt, que Emil appellatur, ubi imperator domum edificauit, in qua uocati fuimus ad bibendum. Et ille qui erat ex parte imperatoris ibidem, fecit plaudere coram nobis maiores ciuitatis et etiam duos filios eius. Inde exeuntes inuenimus quoddam mare, non multum magnum, cuius nomen, quia non interrogauimus, ignoramus. In litore autem illius maris est quidam mons paruus in quo est quoddam foramen, ut dicitur, unde in hyeme exeunt tam magne tempestates uentorum, quod homines uix et cum magno periculo possunt transire. In estate ibi semper auditur sonitus uentorum sed tenuiter de foramine exit, sicut nobis incole referebant. Per litora illius maris iuimus per plures dies. Quod mare plures insulas habet; et illud dimisimus a sinistris. Terra autem hec abundat fluminibus multis, non magnis tamen; in ripis fluminum ex utraque parte sunt silue, sed in latitudine parum habent. In terra illa habitat Ordu qui est senior frater Bati, immo est omnium ducum Tartarorum antiquior; et est orda siue curia patris ipsius, in qua est una de uxoribus eius que ipsam regit. Consuetudo enim est apud Tartaros quod principium et maiorum curie non delentur, sed semper ordinantur alique mulieres que ipsas regant, et eis partes denariorum dantur, sicut dominus earum dare solebat. Post hec uenimus ad primam ordam imperatoris, in qua erat una de uxoribus suis; et quia nondum uideramus imperatorem, noluerunt nos uocare nec intromittere ad ordam ipsius, sed fecerunt nobis in tentorio nostro secundum Tartaros ualde bene seruiri et, ut quiesceremus, nos per unam diem retinuerunt ibidem. Inde procedentes in uigilia beati Petri, terram intrauimus Naimanorum, qui sunt pagani. In die autem apostolorum Petri et Pauli cecidit ibidem magna nix, et habuimus maximum frigus. Hec autem terra supra modum est montuosa et frigida et de planitie ibi modicum inuenitur (et iste due nationes non laborant, sed sicut Tartari in tentoriis habitabant, quas etiam ipsi deleuerunt) per quam iuimus multis diebus. Deinde terram intrauimus Mongalorum, quos nos Tartaros appellamus. Per quam terram, sicut credimus, iuimus per tres septimanas fortiter equitando, et in die beate Marie Magdalene uenimus ad Cuyuc, qui nunc est imperator. Per omnem istam uiam ualde uenimus festinanter, quia preceptum erat Tartaris nostris ut cito nos ducerent ad curiam solemnem, iam ex pluribus annis indictam propter electionem imperatoris, ut mature uenire possemus. Iccirco surgebamus de mane et ibamus usque ad noctem sine comestione, et sepius ueniebamus tam tarde quod non comedebamus in sero, sed illud quod debebamus manducare in uespere dabatur nobis in mane. Et quantumcumque poterant equi trotare ibamus: equis enim nullo modo parcebatur, quia in die sepius habebamus equos recentes; et illi qui lassi erant redibant, ut superius dictum est, et sic absque ulla intermissione equitabamus uelociter. Quando autem peruenimus, Cuyuc fecit nobis dari tentorium et expensas, quales Tartari solent dare; nobis tamen melius quam aliis nuntiis faciebant. Ad ipsum tamen uocati non fuimus, pro eo quod adhuc electus non erat, nec se de imperio intromittebat. Interpretationem tamen litterarum domini pape et uerba que dixeramus a Bati predicto erant ei mandata. Et cum stetissemus per quinque uel sex dies ibidem, ad matrem suam nos transmisit, ubi curia solemnis adunabatur. Et cum peruenissemus ibidem, iam extensum erat tentorium magnum, quod erat de alba purpura preparatum, et nostro iudicio erat tam grande quod plus quam duo milia hominum poterant esse sub illo. Et in circuitu erat factum ligneum tabulatum, quod uariis imaginibus erat depictum. In secundo uel tertio die iuimus illuc cum Tartaris, qui nobis erant ad custodiam assignati, et ibi conuenerunt omnes duces, et unusquisque cum hominibus suis equitabat per colles et planitiem in circuitu. In prima die omnes albis purpuris fuerunt uestiti in secunda rubeis, et tunc uenit Cuyuc ad tentorium illud, tertia die omnes in blaueis purpuris, quarta die in optimis baldachinis. In tabulato illo iuxta tentorium erant due porte maiores, per unam solus imperator debebat intrare, et ad illam nulla erat custodia quamuis esset aperta, quia per illam nullus audebat ingredi uel exire; per aliam omnes qui admittebantur intrabant, et ad illam erant custodes cum gladiis, arcubus et sagittis; et si aliquis appropinquabat tentorio ultra terminos qui positi erant, si capiebatur uerberabatur, si fugiebat sagittabatur, tamen sine ferro erat sagitta. Equi erant longe quantum bis, ut credimus, poterat sagittare. Duces undique cum pluribus ex hominibus suis ibant armati, sed nulli, nisi essent decem, usque ad equos poterant ire, immo grauiter percutiebantur qui ambulare aliter attemptabant. Et multi erant qui in frenis pectoralibus, sellis et postellis, iudicio nostro, auri circa uiginti marchas habebant. Et sic duces infra tentorium colloquebantur et, ut credimus, de electione tractabant. Alius autem uniuersus populus longe extra tabulatum erat predictum. Et ita fere usque ad meridiem morabantur, et tunc incipiebant lac bibere iumentinum, et usque ad uesperas tantum bibebant, quod mirabile uisu erat. Nos autem uocauerunt interius et dederunt nobis ceruisiam, quia lac iumentinum minime habebamus; et hoc fecerunt nobis pro magno honore. Sed tantum compellebant nos ad bibendum, quod sustinere propter dissuetudinem nullo modo poteramus; unde ostendimus eis quod nos grauabat, et ideo nos compellere dimiserunt. Foris autem erat dux Ierozlaus de Susdal Ruscie et duces plures Kytaorum et Solangorum, duo quoque filii regis Georgianie, nuntius calif de Baldac qui erat soldanus, et plus quam decem alii soldani Sarracenorum, ut credimus et ut a procuratoribus nobis dicebatur. Erant enim ibi plus quam quatuor milia nuntiorum inter illos qui portabant tributa et illos qui munera deferebant, et soldanos et duces alios qui ueniebant ad tradendum se ipsos, et illos pro quibus ipsi miserant, et illos qui erant terrarum prefecti. Hi omnes simul ponebantur extra tabulatum, et eis simul bibere prebebatur; nobis autem et duci Ierozlao semper dabant locum superiorem, quando exterius eramus cum ipsis. Putamus, si bene meminimus, quod ibi fuimus bene per quatuor septimanas; et credimus quod ibi fuit electio celebrata, non tamen publicata fuit ibidem: et propter hoc maxime credebatur quod ibi semper, quando Cuyuc de tentorio exibat, cantabatur eidem et cum quibusdam uirgis pulchris, que in summitate lanam habebant coccineam, inclinabant ei, quod nulli alii duci fiebat, quousque exterius morabatur. Hec autem sira orda nominatur ab eis. Inde exeuntes, equitauimus ad alium locum, omnes unanimiter, per tres aut quatuor leucas, ubi erat in quadam pulchra planitie, iuxta quemdam riuum inter montes, aliud tentorium preparatum, quod apud ipsos orda aurea appellatur, ubi Cuyuc debebat poni in sede in die Assumptionis Domine nostre; sed propter grandinem que cecidit, de qua dictum est supra, fuit dilatum. Tentorium autem illud erat positum in columnis, que aureis laminis erant tecte, et clauis aureis cum aliis lignis erant affixe et de baldachino erat tectum superius et interius parietum, sed exterius alii erant panni. Ibi fuimus usque ad festum beati Bartholomei, in quo conuenit maxima multitudo. Et contra meridiem uersis uultibus stabant, et quidam erant qui ad iactum lapidis longe erant ab aliis, et semper procedebant longius et longius facientes orationes, flectendo genua contra meridiem. Nos autem, utrum facerent incantationes uel flecterent genua deo uel alteri nescientes, genuflexones facere nolebamus. Et cum diu ita fecissent, reuersi sunt ad tentorium, et posuerunt Cuyuc in sede imperiali, et flexerunt duces genua coram eo et, post hoc, uniuersus populus, exceptis nobis qui non eramus eis subiecti. Deinde bibere inceperunt et, ut moris eorum est, usque ad uesperas continue potauerunt. Post hec uenerunt carnes cocte in curribus sine sale, et inter quatuor uel quinque unum membrum dederunt. Interius autem dederunt carnes et brodium cum sale pro salsa, et sic cunctis diebus quando conuiuia faciebant. In loco illo fuimus coram imperatore uocati, et cum Cingai protonotarius scripsisset nomina nostra et illorum a quibus eramus missi et ducis Solangorum et aliorum, alta uoce clamauit, recitans illa coram imperatore et ducibus uniuersis. Quo facto, flexit unusquisque nostrum genu sinistrum quater et monuerunt nos ne limen inferius tangeremus. Et cum nos pro cutellis diligentissime quesiuissent et nullatenus inuenirent, intrauimus ostium a parte orientali, quoniam ab occidente nullus, nisi imperator solus, audet intrare, uel etiam dux si tentorium eius est; minores autem de talibus non multum curant. Et istud fuit primum quod in presentia eius suam intrauimus stationem, postquam factus fuit imperator. Ibidem etiam omnes nuntios recepit, sed tentorium suum paucissimi intrauerunt. Ibi etiam tanta donaria a nuntiis fuerunt data, in serico, in samitis, purpuris et baldachinis et cingulis sericis cum auro preparatis, pellibus nobilibus et aliis donariis, quod mirabile erat uidere. Ibi etiam quoddam soliolum siue tentoriolum, quod portatur super caput imperatoris, fuit presentatum eidem, quod totum erat preparatum cum gemmis. Ibi etiam quidam prefectus unius prouincie duxit ei camelos multos, tectos cum baldachinis, et selle erant posite super eos cum quibusdam instrumentis, in quibus homines interius sedere ualebant (et sicut credimus fuerunt quadraginta uel quinquaginta), et equos multos et mulos phaleratos siue armatos, quosdam de corio, quosdam de ferro. Et nos etiam si uellemus dare donaria fuimus requisiti, sed iam consumpseramus omnia fere, quod ei dare minime habebamus. Ibidem longe a stationibus super montem erant positi plus quam quingenti currus, qui omnes auro et argento et sericis uestibus erant pleni, qui cuncti inter imperatorem et duces diuisi fuerunt. Et singuili duces partes suas diuiserunt inter homines suos, tamen sicut placuit eis. Inde recedentes, uenimus ad alium locum, ubi erat positum unum tentorium mirabile, totum de purpura ruffa, quod dederunt Kytai; ibi etiam interius introducti fuimus. Et semper quando intrabamus, dabatur nobis bibere ceruisia uel uinum; prebebantur etiam nobis carnes cocte, si uolebamus habere. Solariulum unum de tabulis erat alte preparatum, ubi tronus imperatoris erat positus. Tronus autem erat de ebore, mirabiliter sculptus. Ibi etiam erat aurum et lapides pretiosi, si bene meminimus, et margarite. Et per gradus ascendebatur illud quod rotundum erat parte posteriori. Banci etiam erant positi in circuitu sedis, ubi domine sedebant in scamnis a parte sinistra, a dextris autem nemo sedebat superius, sed duces sedebant in bancis inferius, in medio, et alii sedebant post eos. Et omni die ueniebat multitudo maxima dominarum. Ista tria tentoria, de quibus superius diximus, erant ualde magna. Alia autem tentoria habebant sue uxores de filtro albo, que satis erant magna et pulchra. Ibidem diuisi fuerunt ab inuicem imperator et mater eius: et mater imperatoris iuit in unam partem et imperator in aliam, ad iudicia facienda. Capta enim erat amita imperatoris istius que ueneno interfecerat patrem eius, tempore eo quo exercitus eorum in Hungaria fuit, unde propter hoc exercitus, qui erat in predictis partibus, retrocessit; de qua cum aliis pluribus fuit factum iudicium, et fuerunt occisi. Eodem tempore mortuus fuit Ierozlaus, dux magnus in quadam parte Ruscie que Susdal nominatur. Hic modo fuit uocatus ad matrem imperatoris, que dedit ei manducare et bibere, quasi pro honore de manu ipsius; et reuersus est ad hospitium, incontinenti est infirmatus, et fuit mortuus post septem dies, et totum corpus eius miro modo factum est glaucum. Quare credebatur ab omnibus quod potionatus esset ibidem, ut suam terram libere et plenarie possiderent. Et ad hoc est argumentum quod incontinenti, nescientibus hominibus suis qui erant ibi, imperator misit nuntium festinanter in Rusciam ad Alexandrum filium eius ut ueniret ad ipsum, quia uellet ei terram patris donare; qui ire uoluit, sed remansit. Et medio tempore dabat litteras ut ipse ueniret et terram patris sui haberet. Credebatur tamen ab omnibus quod eum occideret si ueniret, uel etiam perpetuo captiuaret. Quo mortuo, duxerunt nos Tartari nostri ad imperatorem, si bene memores fuimus de tempore; et cum audiuisset imperator per Tartaros nostros quod uenissemus ad eum, iussit nos redire ad matrem, pro eo quod uolebat secundo die erigere uexillum contra omnem terram occidentis, sicut nobis ab illis qui sciebant firmiter dicebatur, ut superius dictum est; uolebat enim quod nos nesciremus. Et cum reuersi fuimus, stetimus paucis diebus, et iterum fuimus reuersi ad ipsum, cum quo stetimus bene per mensem, in tanta fame et siti, quod uix poteramus uiuere, quia expense que dabantur pro quatuor uix uni sufficiebant; nec inuenire poteramus aliquid ad emendum, quia forum erat nimis remotum. Et nisi Dominus preparasset nobis quemdam rutenum qui uocabatur Cosmas, qui erat aurifaber imperatoris satis dilectus, qui nos in aliquo sustentauit, ut credimus, mortui fuissemus, uel nisi Dominus in aliquo alio nos iuuasset. Hic autem ostendit nobis tronum imperatoris, quod ipse fecerat, antequam poneretur in sede, et sigillum eius quod fabricauerat ipse, et etiam nobis dixit superscriptionem eiusdem sigilli, et etiam alia multa secreta que nobis erant necessaria ad sciendum. Inuenimus etiam in curia imperatoris predicti qui cum ducibus aliis uenerant: Rutenos plures, Hungaros, et scientes latinum et gallicum, et clericos rutenos et alios qui fuerant cum eis, aliqui triginta annis, in bellis et aliis factis et sciebant omnia facta eorum, quia sciebant linguam et cum eis assidue morabantur, aliqui uiginti, aliqui decem, aliqui plus, aliqui minus, a quibus poteramus perscrutari omnia. Et ipsi nobis uoluntarie et aliquando sine interrogatione, quia sciebant nostram uoluntatem, omnia referebant. Post hec misit imperator pro nobis dici per Cingai protonotarium suum, quod nostra uerba et negotia scriberemus et daremus eidem: quod et fecimus, et scripsimus ei omnia uerba que apud Bati antea dixeramus, sicut superius dictum est. Et transactis pluribus diebus, fecit nos iterum uocari, et dixit nobis per Kadac procuratorem totius imperii, coram Bala et Cingai protonotariis et allis scriptoribus multis, quod omnia uerba diceremus; quod fecimus uoluptarie et libenter. Interpres autem noster fuit, tam ista uice quam alia, Temer miles Ierozlai, presente clerico qui erat cum eo, et etiam alio clerico qui erat cum imperatore; et interrogauit nos tunc temporis si erant apud dominum papam, qui intelligerent litteram Rutenorum uei Sarracenorum aut etiam Tartarorum; cui respondimus quod nec rutenam nec tartaricam nec sarracenam litteram habebamus, uerumtamen Sarraceni erant in terra, sed a domino papa erant remoti. Diximus tamen quod nobis uidebatur expedire quod scriberent in tartarico et nobis interpretarentur, et nos scriberemus in nostra littera diligenter, et portaremus tam litteram quam interpretationem ad dominum papam. Et tunc recesserunt a nobis ad imperatorem. In die autem beati Martini iterum fuimus uocati, et uenerunt ad nos Kadac, Cingai et Bala et scriptores predicti, et nobis litteram de uerbo ad uerbum interpretati fuerunt. Et cum scripsissemus in latino, faciebant sibi per singulas orationes interpretari, uolentes scire si nos in uerbo aliquo erraremus. Et cum ambe littere fuerunt scripte, fecerunt nos legere semel et secundo, ne forte minus aliquod haberemus, et dixerunt nobis: Uidete quod omnia bene intelligatis, quia non expediret quod non intelligeretis omnia, quoniam debetis ad tam remotas prouincias proficisci. Et cum respondissemus: Intelligimus omnia bene, litteras in sarracenico rescripserunt, ut posset aliquis inueniri in partibus istis qui legeret eas si dominus papa uellet. Mos est imperatoris Tartarorum ut nunquam extraneo nisi per interpositam personam loquatur, quantumcumque sit magnus, sed audit et respondet per interpositam personam, ut dictum est. Quandocumque tamen negotium coram Kadac proponunt, uel audiunt responsionem imperatoris, illi qui sunt sub eo stant flexis genibus usque ad finem uerborum, quantumcumque sint magni. Non potest, nec etiam est consuetudo, quod aliquis loquatur aliquid supra aliquam rem, postquam ab imperatore est diffinitum. Imperator autem predictus sicut habet procuratorem et protonotarios et scriptores, sic habet omnes officiales in negotiis tam publicis quam priuatis, exceptis aduocatis, quia sine strepitu iudiciorum, secundum arbitrium imperatoris, omnia fiunt. Alii etiam principes Tartorum de iis que ad eos pertinent faciunt illud idem. Iste autem imperator potest esse quadraginta uel quadragintaquinque annorum aut plus, mediocris est stature, prudens est ualde, et astutus nimium et multum seriosus, et grauis in moribus; nec unquam uidet homo eum de facili ridere uel facere aliquam leuitatem, sicut nobis christiani dicebant qui assidue morantur cum eo. Dicebant etiam nobis christiani qui erant de familia eius quod credebant firmiter quod deberet fieri christianus, et de hoc habent signum apertum, quoniam ipse tenet clericos christianos et dat eis expensas; christianorum etiam capellam semper habet ante maius tentorium eius, et cantant publice et aperte, et pulsant ad horas secundum morem Grecorum, ut alii christiani, quantacumque sit ibi multitudo Tartarorum uel etiam hominum aliorum; quod non faciunt alii duces. Proposuit imperator mittere nobiscum nuntios suos, sicut nobis Tartari nostri dixerunt, qui nobiscum uenire debebant. Uolebant tamen, ut credimus, quod nos hoc peteremus ab eo, quia ad hoc unus de Tartaris nostris, qui senior erat, nos monuit ad petendum. Sed quoniam ut uenirent nobis bonum non uidebatur, respondimus ei quod nostrum non erat petere, sed si ipse imperator de sua uoluntate mitteret eos, nos uellemus eos ducere secure, Domino adiuuante. Nobis autem, propter plures causas, ut uenirent expedire non uidebatur. Prima est quod timuimus ne, uisis dissentionibus ac guerris que sunt inter nos, magis contra nos animarentur ad ueniendum. Secunda causa fuit quia pauorem habebamus quod terre exploratores esse deberent. Tertia causa fuit quia uerebamur ne interficerentur, quoniam gentes nostre pro magna parte arrogantes sunt et superbe: quando seruientes, qui erant nobiscum, ex rogatu cardinalis qui est legatus Alemannie, in habitu tartarico ibant ad ipsum, fere a Teutonicis lapidati fuerunt in uia et coacti sunt deponere habitum illum; consuetudo enim est Tartarorum nunquam facere pacem cum hominibus illis qui nuntios eorum occidunt, quin de ipsis sumant uindictam. Quarta causa est quia pauebamus quod ui deberent nobis auferri, sicut de quodam principe Sarracenorum, qui adhuc est in captiuitate nisi mortuus sit, aliquando factum fuit. Quinta causa est quia de aduentu eorum nulla erat utilitas, cum nullum haberent mandatum aliud uel protestatem, nisi quod afferre litteras imperatoris ad dominum papam et ad alios principes quas adhuc non habebamus; et malum credebamus quod inde posset contingere. Iccirco nobis non placuit quod uenirent. Tertia die post hec, scilicet in festo beati Britii, dederunt nobis licentiam et litteram imperatoris sigillo signatam, mittentes non ad matrem imperatoris, que dedit unicuique nostrum unum pelliceum uulpinum, quod habebat de foris pilos et intus erat cum sindaco subductum, et purpuram unam, de quibus Tartari nostri furati sunt unum passum de unaquaque, et de illa que dabatur seruienti sunt meliorem medietatem furati. Quod nos non latuit, sed noluimus inde facere uerba. Tunc arripuimus iter ad reuertendum, et uenimus per totam hyemem, iacentes sepius in desertis in niue, nisi quando poteramus nobis cum pede facere locum ubi non erant arbores sed planus campus; et sepe inueniebamus nos totos coopertos de niue, quando uentus ipsam pellebat. Et sic uenimus ad Ascensionem Domini ad Bati, cui diximus quod responderet domino pape; qui respondit quod nollet aliquid demandare, nisi quod scripserat imperator; dixit tamen quod diceremus domino pape et aliis maioribus omnino que scripserat imperator diligenter. Et datis nobis litteris de conductu, recessimus ab eo, et uenimus usque ad Mouci in sabbato infra octauam Pentecostes, ubi erant nostri socii et seruientes, qui erant retenti, quos ad nos reduci fecimus. Et inde iuimus usque ad Corenzam, qui etiam petiuit iterum a nobis donaria; et non dedimus, quia non habebamus. Qui dedit nobis duos Comanos, qui erant de numero Tartarorum, usque ad Kiouiam Ruscie. Tartarus tamen noster non dimisit nos, usque exiremus ultimam custodiam Tartarorum. Isti autem alii qui nobis a Corenza erant dati, in sex diebus ad ultima custodia usque Kiouiam nos duxerunt. Uenimus autem ibi quindecim diebus ante festum beati Iohannis Baptiste. Kiouienses autem, quando aduentum nostrum perceperunt, omnes occurrerunt nobis letanter. Congratulabantur enim nobis, quasi nos a mortuis surgeremus. Sic fecerunt nobis per totam Poloniam, Boemiam et Rusciam. Daniel et Uasilico, frater eius, fecerunt nobis magnum festum, et tenuerunt nos contra uoluntatem nostram bene octo dies. Medio tempore inter se et cum episcopis et aliis probis uiris consilium habentes super iis que locuti fueramus eisdem, quando ad Tartaros procedebamus, nobis responderunt communiter dicentes quod dominum papam uellent habere in dominum specialem et in patrem, et sanctam romanam Ecclesiam in dominam et magistram, confirmantes etiam omnia que de hac materia prius per suum abbatem transmiserant. Et super hoc nobiscum ad dominum papam suas litteras et nuntios transmiserunt. Et ne aliqua dubitatio quin fuerimus ad Tartaros apud aliquos oriatur, nomina illorum scribimus qui ibidem nos inuenerunt. Rex Daniel Ruscie cum omnibus militibus et hominibus suis, qui uenerant secum, nos inuenerunt, prope stationes Carbon, qui habet sororem Bati in uxorem>; apud Corenzam inuenimus Hongrot centurionem Kiouie et socios eius, qui etiam nos per quamdam partem uie duxerunt; et isti post nos uenerunt usque ad Bati. Apud Bati inuenimus filium ducis Ierozlai, qui habebat secum militem unum de Ruscia qui uocatur Sangor, qui fuit natione comanus sed nunc est christianus, ut alter rutenus qui apud Bati noster fuit interpres, de terra susdaliensi. Apud imperatorum Tartarorum inuenimus ducem Ierozlaum qui mortuus est ibidem, et militem suum qui uocatur Temer, qui fuit interpres noster apud Cuyccari, imperatorem scilicet Tartarorum, tam in translatione litterarum imperatoris ad dominum papam, quam in uerbis dicendis et respondendis. Ibi etiam erat Dubazlaus clericus ducis predicti, Iacobus, Michael et iterum Iacobus seruientes ipsius. In reuersione in terram Biserminorum, in ciuitate Ianikint, inuenimus Coligneum qui de mandato uxoris Ierozlai et Bati ibat ad predictum Ierozlaum, et Cocceleban et omnem societatem eius. Isti omnes reuersi sunt in terram susdaliensem in Ruscia, a quibus poterit, si oportuerit, ueritas inueniri. Apud Mouci inuenerunt socios nostros qui remanserunt, dux Ierozlaus et societas eius, dux etiam quidam in Ruscia, Santopolcus nomine, et societas eius. Et in exitu Comanie inuenimus ducem Romanum qui intrabat ad Tartaros et societatem ipsius, et ducem Olaha qui exibat et societatem ipsius. Nuntius etiam ducis de Chernegloue exiuit nobiscum de Comania, et diu per Rusciam uenit nobiscum; et omnes isti sunt duces ruteni. Ciuitas omnis Kiouie testis est, que nobis dedit conductum et equos usque ad primam custodiam Tartarorum, et in reuersione recepit nos cum conductu Tartarorum et equis eorum, qui reuertebantur ad ipsos. Et omnes homines Ruscie per quos nos transitum fecimus, qui receperunt litteras sigillatas Bati et mandatum, quod nobis equos et expensas preberent, quod si non facerent, occiderentur ab eo. Insuper testes sunt mercatores Wratislauie, qui usque in Kiouiam uenerunt nobiscum et sciuerunt quod nos manus intrauimus Tartarorum; et multi alii mercatores, tam de Polonia quam de Austria, qui uenerunt in Kiouiam postquam ad Tartaros ieramus. Sunt et testes mercatores de Constantinopoli qui per Tartaros in Rusciam uenerunt, et erant in Kiouia cum de terra reuersi sumus Tartarorum. Nomina autem mercatorum illorum sunt hec: Michael genuensis et Bartholomeus, Manuel ueneticus, Iacobus Renerius Acre, Nicholaus pisanus, isti sunt maiores; alii minores sunt: Marchus, Henricus, Iohannes, Uasius, iterum Henricus Bonadies, Petrus Paschaini. Alii plures fuerunt, sed eorum nomina nescimus. Rogamus cunctos qui legunt predicta, ut nichil minuant nec apponant, quia nos omnia que uidimus uel audiuimus ab aliis, quos credebamus fide dignos, sicut Deus testis est, nichil scienter addentes, scripsimus preuia ueritate. Sed quia illi per quos transitum fecimus, qui sunt in Polonia, Boemia et Teutonia et in Leodio et Campania, suprascriptam historiam libenter habebant, iccirco eam rescripserunt antequam esset completa et etiam plene contracta, quia neque dum tempus habueramus quietis, ut eam possemus plene complere. Ideo nemo miretur quia in ista plura sunt et melius correcta quam sint in illa, quoniam istam, postquam habuimus qualecumque otium, correximus ad plenum et perfectum, siue perfectius illa que nondum erat completa. Explicit historia Mongalorum quos nos Tartaros appellamus. |