dante-verification/testi_2_commento/noCommento_HistoriaDestruct...

2 lines
558 KiB
Plaintext

Licet cotidie uetera recentibus obruant, nonnulla tamen iam dudum uetera precesserunt que sic sui magnitudine uiuaci sunt digna memoria ut nec ea cecis morsibus uetustas abolere preualeat nec exacti temporis antiqua curricula sopita taciturnitate concludant. Uigent enim in illis pro gestorum magnitudine continuata recordia dum preteritorum in posteros sermo dirigitur. Et antiquorum scripta, fidelia conseruatricia premissorum, preterite uelud presentia representant, et uiris strenuis quos longa mundi etas iam dudum per mortem absorbuit per librorum uigiles lectiones, ac si uiuerent, spiritum ymaginarie uirtutis infundunt. Troyane igitur urbis excidium nulla dignum est longeui temporis uetustate detergi. Ut continuis recordiis successorum floreret in mentibus, multorum scribentium calamus fideli scriptura depinxit. Nonnulli enim iam eius ystorie poetice alludendo ueritatem ipsius in figurata commenta quibusdam fictionibus transsumpserunt, ut non uera que scripserunt uiderentur audientibus perscripsisse sed pocius fabulosa. Inter quos suis diebus maxime auctoritatis Homerus apud Grecos eius ystorie puram et simplicem ueritatem in uersuta uestigia uariauit, fingens multa que non fuerunt aliter transformando. Introduxit enim deos quos coluit antiqua gentilitas impugnasse Troyanos et cum eis fuisse uelut uiuentes homines debellatos. Cuius errorem postmodum poete curiosius insecuti, ut darent intelligi non solum Homerum fuisse uitiorum auctorem, multa deludia in libris eorum scribere presumpserunt. Unde Ouidius Sulmonensis prodigo stilo in multis libris suis utrumque contexuit. Addidit enim multa commenta commentis, intermixtim etiam ueritatem non obmittens. Uirgilius etiam in opere suo Eneydos, si pro maiori parte gesta Troum, cum de eis tetigit, sub ueritatis luce narrauit, ab Homeri tamen fictionibus noluit in aliquibus abstinere. Sed ut fidelium ipsius ystorie uera scribentium scripta apud occidentales omni tempore futuro uigeant successiue, in utilitatem eorum precipue qui gramaticam legunt, ut separare sciant uerum a falso de hiis que de dicta ystoria in libris gramaticalibus sunt descripta, ea que per Dytem Grecum et Frigium Daretem, qui tempore Troyani belli continue in eorum exercitibus fuere presentes et horum que uiderunt fuerunt fidelissimi relatores, in presentem libellum per me iudicem Guidonem de Columpna de Messana transsumpta legentur, prout in duobus libris eorum inscriptum quasi una uocis consonantia inuentum est in Athenis. Quamquam autem hos libellos quidam Romanus, Cornelius nomine, Salustii magni nepos, in Latinam lingua transferre curauerit, tamen, dum laboraret nimium esse breuis, particularia ystorie ipsius que magis possunt allicere animos auditorum pro nimia breuitate indecenter obmisit. In hac igitur serie libelli totum inuenietur inscriptum quod de tota ystoria uniuersaliter et particulariter gestum fuit:que fuit origo inimicitiarum et scandali que aduersus Frigios Greciam concitauit (ut appelatione Grecie non Magna Grecia, Ytalia uidelicet, ut uolerunt nonnulli, debeat comprehendi, dicentes aduersus Troyanos et Magnam Greciam, id est Ytaliam, quam appellamus hodie Romaniam, confluxisse, cum parua scilicet sola, licet paucis aliis sibi adiunctis, uenerit expugnatura Troyanos, prout ipsius ystorie series per ea que infra legentur apertius demonstrabit). Sic ergo successiue describetur in ipsa qui reges et qui duces Grecorum armata manu et quot nauibus se in predictum exercitum contulerunt, quibus armorum insigniis usi sunt, qui reges et qui duces in Troyane urbis defensionem aduenerunt, quanto tempore fuit protracta uictoria, quotiens bellatum extitit et quo anno, quis in bello ceciderit et cuius ictu (de quibus omnibus pro maiori parte Cornelius nihil dixit). Superest ergo ut ad eius narrationis seriem accedatur. Explicit prologus. In regno Thesalie, de predicte scilicet prouinciis Romanie cuius incole Mirmidones dicti sunt, quod nos hodie uulgari denominatione Salonicium appellamus, regnabat tunc temporis rex quidam iustus et nobilis nomine Pelleus cum eius consorte Thetide noncupata. Ex quorum matrimonio processit uir ille tam fortis tam animosus tam strenuus denominatus Acchilles. Hos Mirmidones illi qui dicere uoluerunt Magnam Greciam, id est Ytaliam, in Troyanorum excidium aduenisse Aprutinos esse dixerunt, gens quedam uidelicet que in regni Sicilie finibus habitat constituta. Unde prouincia illa Aprucium dicta est et ciuitatem Thetim que in ipsa prouincia sita est a predicta Thetide nomen asserunt assumpsisse. Sed sic dicentes perhibentur errare, cum Mirmidones habitatores Thesalie nuncupentur, quorum dominium, post obitum regis Pellei patris sui nactus, Acchilles in Troyano bello multa cum eis miracula bellicosa peregit. Sicut de eis testatur Ouidius, eorum originem fabulose commentans. Dixit enim hos Mirmidones in uiio Methamorphoseos fuisse formicas, ad preces regis Thesalie diis porrectas in homines transformatas, dum diebus illis totum uulgus regni Thesalie, incumbente cuiusdam letifere infirmitatis peste, finaliter decessisset, solo illo rege superstite. Qui dum in quodam nemore iuxta radices cuiusdam arboris adhesisset, inspectis ibidem innumerabilium formicarum discurrentibus aciebus, in homines redigi suppliciter postulauit. Et in legenda beati Mathey apostoli Mirmidones esse habitatores Thesalie, in qua idem apostolus aliquamdiu moram traxit, aperte monstratur. Hunc autem regem Pelleum describit ystoria habuisse quendam fratrem Hesonem nomine, sibi ex utroque parente coniunctum et eius in etate maiorem. Qui dum longeue etatis senio grauaretur, seipsum uix regere poterat. Et ideo regni Thesalie gubernaculis multo minus longa sibi senectute confracto renunciauit et cessit moderamina regni Pelleo fratri suo. Post cuius Pellei regimen Heson legitur per tempora longa uixisse, ita ut, eo multa senectute defecto, eius occuli caligarent et eius corporeus uigor pre nimia tabesceret senectute. Quem dixit idem Ouidius in eodem libro Methamorphoseos postmodum in iuuentutis flores et iuueniles potentias renouatum, ita quod de senili umbra factus est anniculus medicabili cura et artifiosa uirtute Medee, de qua Medea infra proxime habendus est sermo. Ex hoc igitur Hesone supererat quidam natus, Iason nomine, uir fortis et strenuus et iuuenis, nimium speciosus, modestus, largus, affabilis, tractabilis, pius, et omni morum uenustatem corruscus. Hunc Thesalie primates et nobiles, hunc plebei tenere dilectionis affectu pro suarum uirtutum excellentia sunt amplexi, non minus quam regem Pelleum uenerantes eundem. Erat et idem Iason non minus obediens regi patruo quam esset patri si regeret, nec erat molestus illi sed omni subiectione deuotus, licet Pelleus sceptro Thesalie potiretur. Eadem igitur relatione non sibi rex Pelleus respondebat, quod licet signis extrinsecis eum sibi carum esse monstraret, ardebat tamen et fluctuabat intrinsecus ne in uirtute sua et in tanta affectione suorum quam sui erga ipsum habebant Iason eum Thesalie regni dominio spoliaret. Longe igitur in mente secum seruauit ardorem, quem sagaci studio tegere ne actu aliquo publicatus euagari posset extrinsecus diu per fatigabilem tollerantiam est conatus. Quare disquisiuit in corde suo uiarum ymaginata proposita quibus posset Iasonem perdere absque sui sugillatione pudoris. Tandem de re mirabili diebus illis per plurima mundi loca loquax fama auribus plurimorum intonuit quod in quadam insula dicta Colcos ultra regni Troyani confinia uersus orientalem plagam quidam aries habebatur, cuius uellus erat aureum, ut fame preconium perhibebat. In hac igitur insula regnare dicebatur rex quidam Oetes nomine, uir potens et diues sed etate prouectus. Hunc aurei ueleris arietem describit ystoria custoditum fuisse mirabili cura et studio dei Martis, cum in eius custodia deputati fuissent quidam boues urentes flammas ex ore uomentes. si quis igitur hunc aurei uelleris arietem optaret habere, cum hiis bobus necesse habebat inire certamen et si eorum uictoria potiretur, opportebat eum boues ipsos deuictos iugo subicere et eos compellere aratro terram uertere in qua erant. Item, deuictis bobus ipsis et arare coactis, iterum necesse habebat in quendam draconem squamis orridum et flammas igneas exalantem irruere, ipsumque, bello cum ipso commisso, perimere et, eo perempto, dentes a faucibus eius euellere et euulsos serere in predictam terram a bobus aratam. Ex huius agri semine seges mirabilis pullulabat. Nam ex satis dentibus statim quidam armati milites nascebantur, fraternum bellum inter se illico committentes, qui se per mutua uulnera perimebant. Per hec ergo periculosa discrimina et non per alios tramites poterat predictum aureum uelus haberi ac omnibus uolentibus predicta subire certamina rex Oetes faciebat liberum aditum exhiberi. Quamquam enim sic de aurei uelleris ariete dictaret ystoria, asserentes tamen uera de eo aliter sunt testati. Dixerunt enim regem Oetem cumulum thesauri magni possedisse et possessum custodie traditum memorate per incantationum tamen figmenta et artes mathamaticas constitutas. Huius enim thesauri cumulum per mundanam ingluuiem et auaricie cupiditatem, que omnium malorum est mater, multi strenui sibi querere uoluerunt, sed, impugnantibus incantationum noxiis, non thesauri compendia sed finalis sibi necis dispendia quesierunt. Ut igitur de aureo uellere fama peruenit ad regem Pelleum tanto discrimine quesituro, statim curiosum ad illud erexit animum, diligenter attendens quod tutiori uia et sine pudoris labe sui non posset tradere Iasonem facilius ad perdendum. Assumpsit ergo propositum qualiter Iasonem ortaretur ut in sue uirtutis strenuitate iuueniliter confidentem ad aurei uelleris questum uoluntarie se conferret. Decreuit ergo in celebriori ciuitate Thesalie solempnem curiam celebrare, in qua, multitudine baronum et militum non modica confluente, curia ipsa triduo perdurauit. Tertia die rex Pelleus uocatum ad se Iasonem in presencia dictorum nobilium sic alloquutus est dicens: Satis quidem glorior, care nepos, de dominio regni Thesalie tam excelsi sed multo potius reputo me gloriosum de tanti strenuitate et habilitate nepotis, cum tue uirtutis excellentiam uicine prouincie ipsius facti testificatione cognoscant et ea fama ueriloqua relacione continua predicet in remotis. Es enim Thesalonicensis regni et mei potius honor et gloria, cum te saluo regnum Thesalie timeatur ab omnibus et te uigente nullus audeat inimicus. Porro uirtutis tue gloria in sublimi me poneret, si aureum uellus quod Oetis regis potentia tenet inclusum te potentem in regni mei claustra posset adduci, quod per te non ambigo satis de facili fieri posse, si laboris animum animosus assumeres et orationis mee precepta non obduceres exequenda. Que si perficienda decreueris, tibi singula ad predicta peragenda necessaria ipsius uiatici parabuntur in apparatu maximo et comitiua multorum quos de regni melioribus duxeris eligendos. Acquiesce ergo uerbis meis et horum mandatorum meorum operarium te exhibeas gloriosum, ut in conspectu meo de cetero maioris dilectionis appareas et de tue strenuitatis fama leteris in maiores apices sublimari. Nec erit expers a magne tue utilitatis compendio efficax labor tuus. Nam ueris pollicitationibus et non fictis te certum efficio quod me deficiente te futurum heredem in regno Thesalie statuam et me uiuente non minus me ipsius regni dominio potieris. Intellectis igitur a Iasone singulis que in tantorum presencia circumstantium rex Pelleus protulit, gaudio exillaratus est multo, non attendens insidiosas regis austutias et eius dolositatis latebras non aduertens, ratus que dixerat de pure regis consciencie cellulla processisse potius in sui honoris incrementa sublimia quam in sue detrimenta persone . Confisus ergo de sue strenuit at is audacia nec reputans impossibile sibi esse quod regis fallax auiditas exposcebat, regis mandatis se pronum gratanter exhibuit et se infallibiliter inpleturum exposita cum omni deuocine promisit. Letificatus igitur Pelleus ad grata sui responsa nepotis indicte curie finem imposuit, appetens exequi uota sua post promissa predicta, quibus fortunam alludere iam presensit. Considerans ergo quod Colcos insula mari circumdata adiri non poterat nisi cum nauigalibus aptis ad maris discrimina substinenda, iussit ad se uocari de regno Thesalie quendam fabrum, Argum nomine, lignorum artificii multa discretione uigentem. Qui ad regis iussum mire magnitudinis quandam nauim in multa congerie lignorum extruxit, que de sui actoris nomine proprio uocata est Argon. Hanc quidam asserere uoluerunt primam fuisse nauim que primo uelis institutis adire loca remota presumpsit, et ideo quamlibet nauim magnam que transmeare maria uelis dicitur eleuatis Argon gramatici uocauerunt. Parata igitur naui predicta et immissis in eam singulis habundanter que causa nauigationis exposcit, multi nobiles de Thesalia, multa strenuitate conspicui, cum eodem Iasone ingrediuntur in ipsam. Inter quos fuit ille uir uere fortissimus et fortis Hercules nuncupatus, natus, ut scripsere poete, ex Ioue et Alcmena, Amphitrionis uxore. Hic est ille Hercules de cuius incredibilibus actibus per multas mundi partes sermo dirigitur. Qui sua potentia infinitos gigantes suis temporibus interemit et in ulnis propriis eleuatum, intollerabili strictura factum exanimem, fortissimum confregit Antheum. Hic, si credere dignum est, intrepidus portas adiuit inferni et custodem earum, canem Tricerberum, uiolenta manu ab illis extraxit. Quem tanta pulsione perdomuit ut madefactus totus sui ueneni spuma digesta per uomitum multas mundi partes infecerit letiferis acchonitis. Sed quia suorum actuum longa narratio poetarum longa expectatione animos auditorum astraheret, ista de eo sufficiant tetigisse, cum et rei ueritas in tantum de sua uictoria acta per mundum miraculose diuulget quod usque in hodiernum diem usquequo uictor apparuit columpne Herculis testentur ad Gades. Ad has columpnas magnus Macedonius Allexander, regis Philippi filius, qui et ipse de stirpe regum Thesalie, que Macedonia similiter dicitur, fuit productus, subiugando sibi mundum in manu forti legitur peruenisse. Ultra quas non est locus adhibilis, cum sit mare magnum, occeani uidelicet, quod per angustum locum ibidem per medium gremium terre nostre seipsum infundens Mediterraneum nobis mare constituit, per intrinsecas mundi partes a nobis nauigabile, ut uidemus. Quod licet ab ipso loco infusionem recipiat, effusum litoribus Siriis clauditur, in quibus ciuitas Acon nostros potissime recipit nauigantes. Hunc locum angustum a quo primum hoc Mediterraneum mare dilabitur nostri hodie nauigantes Strictum Sibile nominant siue Secte, et locus ille in quo predicte columpne Herculis sunt affixe dicitur Sarracenica lingua Saphy, quidam locus a quo sufficit ultra non ire. Obtenta ergo a rege Pelleo Iason nauigandi licentia noua sulcat maria cum Hercule et suis complicibus. Nauis noua, cuius uela dum secundus uentus inbuit et eius inflat afflatus, loca Thesalie cognita deserit ualde cito et ad incognita maris loca citius dissilit uelocissimuo curso suo. Multis itaque diebus ac noctibus nauigantibus illis sub ductu Thesalici Philotetis, discrete notantibus stellarum cursum uisibilium existencium iuxta polum, Maioris Urse scilicet et Minoris, que numquam occidunt, cum Angue uicino, secundum posita poetarum, cum stellam illam quam nauigantes Tramontanam appellant poete dixerunt esse stellam extremam positam in cauda Urse Minoris, et Maiorem Ursam nauigantes ipsi Grecum nominant et Anguem dicunt esse magistrum - De quibus Ursis, Maiori scilicet et Minori, Ouidius in secundo libro Methamorphoseos fabulose commentans dixit Calistonam et Archadem filium suum has mutatos in ursas. Uocantur eciam hee stelle Septentrionales stelle, cum sint uii iuxta axem. De quibus Iuno sic dixit: Nuper honoratas summo, mea uiscera, celo Uiderits stellas illuc ubi circulus axem Ultimus inuoluit spatioque breuissimus ambit. At uos si tangit lese contemptus alumne, Gurgite ceruleo septem prohibete triones. Nouerat enim Philotetes stellarum cursus et motum, si aliquis est in illis tamquam ille, qui nauigationis erat multum expertus. Et ideo, aura secunda perflante, tandiu recto remige nauigauit donec ad horas Frigias, regni Troyani uidelicet pertinencias, noua nauis applicuit, in portum scilicet qui tunc dicebatur ab incolis Simeonta. Greci autem, maris fatigatione lassati, ut peruenerunt in terram, in ipsam descendere quietis causa sitienti animo moliuntur. Et descendentes ibidem recentes aquas a fontibus auriunt et ibidem maioris refrigerationis gratia moram per dies aliquos statuerunt, non ut incolis molestiam inferre disponerent nec nociuis dispendiis eos ledere aliquatenus attemptarent. Sed inuida fatorum series, que semper quiete uiuentibus est molesta, ab inopinatis insidiis sine causa inimicitiarum et scandali causas traxit. Propter quas tante cladis diffusa lues orbem terrarum infecerit ut tot reges et principes bellicosa nece succumberent, et tanta et talis ciuitatis qualis extitit magna Troya uersa fuisset in cinerem, tot uiduatis mulieribus uiris suis, orbatis parentibus tot puellis et demum iugo seruitutis adductis. Quamuis enim Grecia inter tot grandes angustias potita fuisset uictoria, eius tamen uictorie pretium per tempora longa deleuit iniuria scilicet sue gentis et nece et suorum exterminio meliorum. Sane si diis tot mala grata fuerunt, primordialis causa tamen eorum, tam nulla tam leuis, animos non immerito perturbat humanos ut pro culpa tam leui tante acerbitatis pena meruisset infligi, nisi benigne forsitan diceretur ut procedentis mali congeries esset boni hedificatio subsequentis, cum ab hiis malis per Troye casum tanta bona processerunt ut ipsa Troya deleta insurexerit, causa per quam Romana urbs, que caput est urbium, per Troyanos exules facta extitit uel promota, per Heneam scilicet et Ascanium natum eius, dictum Iulium. Et nonnulle alie propterea prouincie perpetuum ex Troyanis receperunt incolatum. Qualis est Anglia, que a Bruto Troyano, unde Britania dicta est, legitur habitata. Item qualis Francia, que post Troye casum a Franco rege, Henee socio, qui iuxta Renum magnam condidit urbem quam Franciam ex suo nomine necnon et totam eius prouinciam appellauit, habitata narratur. Et Ueneciarum urbem inhabitauerit ille Troyanus Anthenor. Habitationis eciam huius Siciliam legimus non expertem, que primo a rege Sicano, qui in Siciliam a Troya peruenit, habitata describitur, unde Sicania dicta fuit. Et eo postmodum a Sicilia recedente, relicto in Sicilia Siculo fratre suo, unde postmodum Sicilia dicta est, transmeauit in Tusciam, quam multarum gentium habitatione repleuit. Et in regno Sicilie per marina confinia supradictus Heneas ciuitates multas legitur condidisse. Qualis est Neapolis tanta ciuitas et gentis indomite terra Gayeta. Dyomedes etiam, licet fuerit de Grecia oriundus, qui in Troyano bello tanta de se miraculosa commisit, Troya deleta, dum in regnum suum recipi minime potuisset, inhabitabuit Calabriam. Cuius socios narrauit Ouidius Circem, Solis filiam, in uolucres transformasse, in Calabriam a Dyomede delatas. De quarum auium genere dicit Ysidorus multas fuisse productas que aues Diomedee sunt dicte, eam naturam habentes ut cognoscant hominem Latinum a Greco discernere. Quare Grecos Calabrie incolas colunt et Latinos fugiunt, si qui sunt. Sed si tante proditionis causa fuerit subsequentis boni causa finalis humana mens habet in dubio. Nam subsequenter describit ystoria quod, Iasone et Hercule cum suis in portu quiescentibus Simeonte, de eis ad Laumedontem, Troyanum regem, fama peruenit quod gens quedam Troyanis incognita, scilicet gens Grecorum, nouo remige Frigias partes intrauit exploratura forte archana regnilo Troyani uel potius Troye prouinciam uastatura. Erat autem diebus illis Troya non tante magnitudinis qualis fuit postmodum de nouo firmata, et in ea regnabat tunc rex predictus Laumedon nomine, qui, sumpto dampnoso consilio (quod utinam non fuisset!), legatum suum in comitiua multorum ad Iasonem destinauit. Quo ad Iasonem ueniente legationem suam explicat in hec uerba: Rex Laumedon, huius regni dominus, de aduentu uestro ualde miratur quare terram suam intrauistis ab eo licentia non obtenta, cuius est intencio sub tranquilla pace eam tenere. Hoc instantissime mandat uobis ut incontinenti debeatis terram eius exire ita quod adueniente die sequenti sciat uos ab omnibus terre sue finibus recessisse. Quod si mandatorum suorum uos sentiat contemptores, pro certo noueritis ipsum iubere suis in offensionem uestram irruere in depopulationem rerum et finae uestrarum dispendium personarum. Postquam uero Iason totam seriem legationis audiuit, in ira et dolore cordis exacerbatus intrinsecus, antequam ad legationis dicta uerba mutua retorqueret, conuersus ad suos sic loqutus est eis: Laumedon rex, huius regni dominus, mirabilis dedecoris iniuriam nobis infert cum absque alicuius offensionis causa nos eici a sua terra mandauit. Itaque si eum regia nobilitas animasset, nos mandare debuit honorari. Nam si casus similis illum in Greciam adduxisset, sciuisset sibi illatum a Grecis non dedecus sed honorem. Sed ex quo magis sibi dedecus quam honor applausit, nos etiam applaudamus et illi ut ab eius regni finibus recedamus, cum posset contingere et leue sit quod eius enorme consilium sit carissimo pretio redempturus. Deinde continuatis uerbis conuersus ad nuncium dixit: Amice, legacionis tue uerba diligenter audiuimus et dona que per regem tuum nobis more nobilium sunt transmissa recepimus sicut decet. Deos nostros in Dei ueritate testamur non ex proposito terram tui regis intrasse ut offensam ingeremus in aliquem more predonio uiolentiam illaturi, sed cum ad remotiores partes conferre nos nuperius intendamus, necessitas in hunc locum diuertere nos coegit. Dic ergo regi tuo nos de sua terra recedere, scituro pro certo quod etsi non per nos, poterit forte per alios, qui presentem iniuriam nobis illatam audierint, concedentem gratiam obtinere. Hercules uero uerbis Iasonis non contentus regis nuncio refudit hec uerba: Amice, quisquis es, regi tuo secure referras quod ad plus die crastino de terre sue statione penitus discedemus, sed sequentis tercii anni dies non erit exitura, dic illi, qua nos uidebit, si uiuet, in terram suam, uelit nolit, ancoras iniecisse et de danda nobis tunc recedendi licentia non erit sibi plena libertas, cum talis litis adpresens inchoauerit questionem quod priusquam de ea possit sperare uictoriam, ignominiosi dedecoris pondere deprimetur. Cui regis nuncius respondendo sic dixit: Turpe satis est nobili et precipue strenuo minarum sagittas emittere nec michi qui sum missus est commissum a rege ut erga uos litigiosis uerbis insistam. Dixi uobis que michi commissa fuerunt; si sapienter agere placet uobis, do consilium bonum ut ab hac terra recedere non sit graue priusquam possitis incurrere grauiora, cum leue non sit personas perdere que se possunt consilio salubri tueri. Et post, a Grecis petita licentia, suum remeauit ad regem. Iason uero et Hercules, nulla mora protracta, Phylotete uocato, iubent ancoras a mari subtrahi et omnia colligere que in terram adduxerant causa quietis. Sciebant enim, si uoluissent in Frigios insultare, non esse eis in congressu pares, in uiribus nec in potentia fortiores. Arghon ascendunt et, eleuatis uelis, diis ducibus, Frigia deserunt litora. Et sulcantes maria, uentis afflantibus prosperis, non post multos dies in Colcos insulam salui perueniunt et desideratum feliciter portum intrant. In insulam igitur Colcos erat tunc temporis quedam ciuitas, Iaconites nomine, caput regni pro sua magnitudine constituta, urbs ualde pulcra, muris et turribus circumdata, fabricatis multis insignita palatiis, plena populo copioso, et insignis multorum nobilium incolatu. In hac igitur urbe degebat regaliter rex Oetes in multorum comitiua suorum, cum non longe a ciuitate ipsa nemora multa uirescerent apta quidem uenationibus ob multarum ferarum copiam iugis uescentium nemorosis. In cuius urbis ambitu longa patebat distensa planities frigidariis et uiridariis illustrata, dum aquarum fontes in ea innumerabiles scaturirent et quam plures fluuii continuis fluctibus prolabentes riuulis eandem planitiem irrigarent. Quare multarum uenatricium auium copia uigebat in illa, multarum uolucrum cantilene incessanter ibidem dulci modulamine personabant. U Ad hanc igitur ciuitatem Iason et Hercules cum eorum comitibus regaliter et decenter induti tramite recto se conferunt. Qui dum per plateas ciuitatis ipsius dyametro longo patentes moderatos gressus laudabili compositione maturant, miratur uulgus in eis illucescere tot regios apparatus, tam speciosam inflorescere iuuentutem, sic modestos in eorum incessibus et in apparentia tot moribus prepollere. Sitienti ergo animo disquirit uulgus qui sint, unde sint, et que causa sit aduentus ipsorum. Sciscitantibus ergo illis nullus est qui causam eorum aduentus aperiat donec portas palatii regii attingunt. Rex autem Oetes, innate sibi nobilitatis gratie non oblitus, statim sibi ex quo Grecorum aduentus innotuit, solio consurgens a regio, Grecis ob uiam in multorum comitiua suorum exiuit. Quos fronte illari et facie leta recipiens fouet amplexibus, signis salutationis exillarat, et in dulcium uerborum primitiis placidas amicitias illis spondet. Qui postmodum per gradus marmoreos loca sublimia conscenderunt, palatii intrant cameras, picturis uariis illustratas et appositi auri mirifico fulgore micantes. Postquam uero eis est sedendi concessa facultas, Iason, multa animositate repletus, in modesta pronuntiatione uerborum aduentus sui causam Oeti regi exprimit, et aurei uelleris ordinata discrimina secundum statuta legis imposite humiliter temptare deposcit. Eius autem rex benigne petitis obtemperans se impleturum uota Iasonis non negauit. Paratis igitur in multa rerum ubertate cibariis, sternuntur mense, superappositis ciphys aureis multis in illis. Et imminente commoditate uescendi, rex, cupiens omnem sui nobilitatis gratiam Grecis ostendere, pro quadam filia sua mittit ut ueniat iocunda celebratura conuiuium cum nouis hospitibus, quos ipse rex cum multa iocunditate recepit. Erat enim Oetis regis filia, Medea nomine, uirgo nimium speciosa, patri unica et sola futura heres in regno. Que quamquam iam ad annos nubiles peruenisset et facta iam thori matura, a puerilibus tamen annis se totam exhibuit liberalium artium studiose doctrinis, sic totum cordis auiditate scientie inbibens Elycona ut nullus uel nulla ea doctior posset illis temporibus reperiri. Set eius margarite scientia ex qua potius prepollebat erat illa ars mathematica, que per uires et modos exorcizationum nigromanticos lucem uertebat in tenebras, subito uentos inducebat et pluuias, corruscationes et grandines, et timidos terremotus. Fluuiorum autem decursus per decliuia loca labentes ad superiores partes influere et redundare cogebat. Hyemali etiam impugnatione frondibus arbores spoliatas compellebat in ipsa turbinis tempestate florescere, iuuenes faciendo senescere et senes ad iuuentutis gloriam prouocando. Hanc credere uoluit antiqua gentilitas luminaria magna, scilicet solem et lunam, sepius coegisse contra naturalium ordinem eclipsari. Nam secundum astrologie ueritatem, de qua ipsa doctissima fuisse describitur, sol decurrens sub ecliptico cursu continuo eclipsari non habet, nisi cum fuerit in coniunctione lune, existente in coniunctione ipsa cauda uel capite (que sunt quedam intersecationes cuiusdam circuli celi) et aliquo alio ex planetis. Nam tunc opponente se luna inter aspectum nostrum et solem, corpus solis nos uidere uisione solita non permittit, secundum quod de hoc perhibuit magne discretionis Egiptius Ptholemeus. Ipsa tamen pro sue incantationis uiribus hoc accidere fecisse narratur non cum sol erat in lune coniunctione (quam nos uulgariter dicimus cum luna se uoluit) sed cum erat in eius opposito, ab eo ea per uii signa continue existente remota (tunc cum lunam uulgariter quintamdecimam appellamus). Sed ille fabularis Sulmonensis Ouidius sic de Medea, Oetis regis filia, de ipsa fabulose commentans, tradidit esse credendum (quod absit a catholicis Cristi fidelibus credi debere nisi quatenus ab Ouidio fabulose narratur). Nam ille summus et eternus Deus, qui in sapientia, id est in Filio, cuncta creauit, celestia corpora planetarum propria sub lege disposuit, et ea statuens in eternum preceptum imposuit eis quod non preteribunt. Hinc est quod solis eclipsis contra naturalium instituta numquam legitur accidisse nisi cum incarnatus Dei Filius seipsum pro nobis humiliter exposuit passioni. Qui cum in crucis patibulo tradidit spiritum, eclipsatus est sol, luna tunc non existente in coniunctione sua. Tunc uelum templi scissum est, facti sunt terremotus horribiles, et multa tunc sanctorum corpora surrexerunt. Unde cum diebus illis Dionisius Ariopagita, summus phylosophus in naturis, uiueret apud Athenas, et esset in gignasiis studiosus, licet esset infectus gentilitatis errore, uidens tamen in Christi passione solem eclipsatum, stupefactus sic dixit: Aut deus nature patitur aut machina mundi dissoluitur. Hic est uerus et eternus Deus, cuius est posse naturalia queque dissoluere, et cogere in lege nature peccare, qui sola unius sui fidelis prece cursum solis mundanum contra naturalem institutionem ipsius ad Sabaoth figi et stari mandauit. Hoc autem de Medea secundum fabulas ideo ponitur quoniam sic de ea fabulose fuisse presens ystoria non obmittit, cum et ipsam fuisse in astronomia et nigromantia peritissima non negetur. Medea autem, audito patris precepto, quamquam esset uirgo nimium speciosa, conata est, ut mulierum est moris, speciem addere speciei per speciosa uidelicet ornamenta. Quare compta pretiosis ornatibus et regio apparatu, decora cuncto gradu, non obesse familiaritate, ad discumbentium mensas accessit. Quam sedere iuxta Iasonem illico iussit pater. Sed O misera et infatuata nobilitas, quid urbanitati debes in honoris tui precipitium et tui decoris pro curialitate iactura? Numquid est sapientis se credere constancie puellari aut sexui muliebri, qui nullis annorum circulis nouit captare constantiam? Cuius animus semper consistit in motu et precipue inter pubescentes uacillationes antequam mulier uiro facta uiripotens misceatur. Scimus enim mulieris animum semper uirum appetere, sicut appetit materia semper formam. O utinam materia transiens semel in formam posset dici suo contenta formato! Set sicut de forma ad formam procedere materie notum est, sic mulieris concupiscentia dissoluta procedere de uiro ad uirum, uti esse creditur sine fine, cum sit quedam profunditas sine fundo, nisi forte pudoris labe aliqua abstinencia laudanda concluserit sub terminis honestatis. Qua ergo, O rex Oetes, ductus audacia tenere puelle latus extranei uiri lateri consuisti? Si sexus fragilitatem ex animo discusso librasses, heredem unicam regni tui ignominioso nauigio in extranea regna delatam sub tanto dispendio non fleuisses ut filia simul et semel et thesauri tui inaudito cumulo priuareris. Quid tibi profuit Martis custodia aduersus fraudes mulieris et dolos? Sane quia quod futurum erat, forte dixeris, nullatenus potuisti uitare, iussisti filiam tuam cum Iasone communicare conuiuium et Iasonem statuisti partecipem nate tue in cellebratione ciborum. Nam quid tibi proinde reuera successerit ecce subiungit ystoria, successus congruos et incongruos non obmittens. Existente igitur Medea inter patrem et Iasonem, licet multo esset rubore perfusa, tamen temperare non potuit suorum acies oculorum quin, cum poterat, eorum intuitum uersus Iasonem dulcibus aspectibus retorqueret, sic eius faciem et circumstantias faciei, flauos crines, corpus, et membra corporis intentis ymaginationibus contemplando quod repente in concupiscentia eius exarsit et feruentis amoris in animo cecum concepit ardorem. Non illi est cura ciborum uesci dulcedine nec gustare pocula melliflue potionis. Est enim sibi tunc cibus et potus Iasonis dulcis aspectus, quem totum clausum gestat in corde et in cuius amore libidinis repletus est stomachus saturatus. Cum igitur inspiciebatur ab aliis qui intuebantur eam ciborum gustibus sic cessasse, attribuebant eidem non amoris causa hoc in ipsa procedere sed sola forte ratione ruboris. Medea ergo tanti feruoris exasperata cupidine conceptum crimen satis conatur obtegere ut non solum ab hiis a quibus inspicitur percipi forte posset, sed etiam a seipsa probabilis excusationis argumenta producit quibus illud quod esse posset nefas in uirgine excusabile conuertat in fas. Inde est quod tenui sono suos eburneos infra dentes collidit hec uerba: O utinam iste barbarus tam speciosus tam nobilis michi maritali copula iungeretur, ut sibi ipsa daret intelligi inculpabili affectione illud appetere quod culpa et crimine non carebat. Omnium enim mulierum semper est moris ut cum inhonesto desiderio uirum aliquem appetunt, sub alicuius honestatis uelamine suas excusationes intendant. Conuiuii igitur fine facto, Medea de sui patris licentia camerarum suarum intrat archana, et Iason et Hercules quadam eius palatii recipiuntur in camera iussu regis. Medea autem in sui secreto cubiculo sola persistens, ex concepti amoris flama uexata, anxietate multa torquetur et multis fatigata suspiriis satis sollicite cogitat in seipsa qualiter sui ardoris flammis posset occurrere per satisfactionem proprie uoluptatis. Set uirginei pudoris pusillanimitate deuicta cedit audacie, cum in ea pugnet amor et pudor. Instat amor ut audeat sed per ignominiam pudor uetat. Et sic duplici uexata conflictu sui laboris dispendia per totam hebdomadam sub taciturnitate defleuit. Factumque est autem quod a fortuna, miseriis que finem accelerat, ex seipsa processit pro Medee uotis illud acceptum quod quadam die, circa eius diei medium, dum rex Oetes in secretariorum comitiua suorum cum Iasone et Hercule de multis multa sua conferret in aula, pro Medea filia sua misit ut ueniret ad illum. Qua in apparatu regio ueniente in sui ueneratione ruboris iuxta patrem ipso iubente consedit. Cui pater blando sermone licentiam explicauit ut cum Iasone et Hercule more uirgineo uerba solatiosa conferret. Que pudibunda quodammodo patris surgens a latere iuxta Iasonem sibi sedere elegit. Iason ut uidit Medeam iuxta se consedisse, factus est illaris et, modico relicto spatio sessionis, secedens parum ab Hercule, magis Medee lateri fit propinquus. Rex autem Oetes et astantes ceteri multe confabulationis amenitate diem eludunt, et Hercules cum astantibus coram eo multa sermocinatione de pluribus conferrebat. Sicque inter Iasonem et Medeam nullus medium erat cuius posset obice, si uicissim ad loquendum erat, aliquid impediri. Medea igitur, quasi in solitudinis habilitate alloquendi Iasonem apta commoditate captata, uidens ceteros inter se circa alia colloquia diuersa uacare, timorosi pudoris sarcina honeste deposita, in primis uerborum congressibus sic est Iasonem alloquta: Amice Iason, non reputet tua nobilitas inhonestum nec uicio feminee dissolucionis ascribat si forte tecum uelut ignota conferre presumo et me inhonesta intentione uerborum affecto ad tui notitiam prouocare. Dignum est equidem ut extraneo nobili et negotioso salutis consilium tribuatur a nobili. Nam prodesse nobilis nobili ex quadam mutua urbanitate tenetur. Scio enim te nobilem et ductum audacia iuuenili regnum istud pro obtinendo aureo uellere petiisti, pro cuius questu scias te discrimini manifesto submittere et infallibilis mortis periculo subicere uitam tuam. Ergo tue nobilitati et iuuenili calori compatior et tibi desidero salutis consilium et auxilium utile ministrare propter quod illesus a tantis periculis eruaris et ad optatos tue patrie lares incolumis ualeas grata sospitate redire. Et hec tibi de leui profutura cognoscas si perceptibili corde meos monitus amplecteris et efficaci studio duxeris exequendos. In prono sibi uultu et plicatis brachiis Iason ad offerentis uerba sic humili uoce respondit: Ha nobilissima domina, uobis deuotissimo corde meo humiles grates fundo que laboribus meis compati nobili expositione monstratis. Cuius rei causa beneplacitis uestris me totum expono, cum multo magis sint munera gratiosa que nec petita nec precedentibus beneficiorum meritis tribuuntur. Cui Medea: Amice Iason, nosti quanta sunt in aureo uellere querendo constituta discrimina an forte fama, ueritatis ignara, tibi causam ipsorum ueram non prodidit in aperto?Sane eius facultas obtentus uix aut nullo modo mortali cadit in homine, cum diuina sit eius custodia et non sit in homine plus posse quam potest uirtus inexpugnanda deorum. Quis enim illesus euasit a bobus flamas eructuantibus igneas quem fortune casus aduersos ipsos irruere stimulo presumptionis induxit, cum aduersus illos insultans subito conuertatur in cinerem et exustus fumosa pereat in fauilla? Quod si tam leui animo attemptare iuueniliter presumpsisti, magna fatuitate deduceris, cum pretium tante rei mors sola consistat. Abstrahe ergo, Iason, si petis agere sapienter, a tam infausto limine pedem tuum et ne accedas ad letifera limina, que tue sunt uite lumina finaliter ablatura. Iason autem uelut impatiens ad Medee uerba, commotus ne plura similia uerba diffundat, eius sermonem intersecat et, eius serie interrupta, sic intulit: Ha nobilissima domina, numquid uestrorum terrore sermonum exanimare me creditis ut duris incussionibus stupefactus ab incepto desistam? Numquid, si fieret, uti posset aliqua gloria uita mea? Sane uiuus uiuaci uituperio tabescerem inter gentes et omnis exutus honoris laude perpetui dedecoris uilescerem ubertate. Est ergo propositi mei certum morti me tradere, si mors est pretium tante rei. Nam prudentis uiri proprium esse debet, ex quo alicuius cepti propositum publicauit in actu, preponere necem uite priusquam a cepto ignominiose desistat. Cui Medea: Est ergo, Iason, illa tui propositi certitudo ut mortem affectes preponere uite tue in tam uicini discriminis interitu manifesto. Reuera tue fatuitati compatior et erga te presumentem nimium indiscrete commoueor uisceribus pietatis. Quare propono tibi compatiendo benigne tue salutis antidotum reuerentie preponere patris mei et meo pudori non parcere nec saluti. Sed huius ita demum a me beneficii gratiam consequeris, si monitis meis pure spondes et in exequendis que dixero fallaciis non utaris. Ad hec Iason: Nobilissima domina, quecumque decreueritis me facturum infallibiliter adimplere uobis spondeo deosque contestor. Cui Medea: Si me tibi copulaueris in uxorem, si me ab hoc paterno regno, Iason, abduxeris in tuam patriam delaturus, si me fidelis non deseres quoad uiuam, pro certo faciam et tractabo quod aurei uelleris obtentu finaliter tuum uotum implebis, totis imminentibus malis periculis anullatis. Sum enim inter mortales alias sola que possum uirtutes Martis eludere et eius potentialiter institutis per contrariam artis potentiam obuiare. Ad que Iason: O quam magna et inextimabilia reuera sunt illa que michi, nobilis uirgo, promittis daturam michi te, uidelicet que inter alias preciosas sponsas electe pulcritudinis prerogatiua refulges uelut rosa punicea, que ueris temporibus flores ceteros quos in aruis campestribus sponte natura produxit suorum titulorum insigniis antecellit! Et me liberare preterea a tantorum malorum noxiis, aureo ariete quesito! Scio tamen me iustum esse non posse pretium tante rei. Et qui dona tam cara grata offerente fortuna renueret merito dici posset summa fatuitatis insania penitus agitari. Quare, nobilissima mulierum, et me in uirum uobis humiliter et deuotum sponsum expono et me facturum singula que uestra discernet electio pura et intemerata fide promitto. Medea uero talis oblationis exilarata sermonibus, sic ad offerentis uerba respondit iterato: Amice Iason, de tuis pollicitationibus certam effici et omnino securam non uano corde desidero et ut in hiis mentem meam tutioris assecurationis facias firmiorem, peto per te quecumque dixisti tuo sacramento firmari. Sed cum ad presens se nobis locus habilis non presentet, differendum hoc puto dum operiatur terra noctis caligine, que ad committendum oculta se prebet desiderantibus habilem et a scientia hominum multos excusat. Et ea igitur nobis commoda se prebente, per mei secretarii nuntium requisitus ad meam cameram tutus accedes, in qua securam me facies de premissis per sacramenta deorum. Nam et me assecuratam hoc modo habere deinceps poteris sicut tuam et ibi de tuorum factorum processibus et ipsorum executione finali per me plenius instrueris. Cui Iason statim huius compendii breuiloquio sic conclusit: Nobilissima domina, sicut dicitis fiat uobis et michi. Ambobus ergo cedentibus pluralitati sermonum, Medea, ab Hercule petita licentia, rege patre etiam salutato, multis asociata comitibus in propriam cameram se reduxit. Iam diei medium sol post terga reliquerat et suorum flexis habenis equorum ad partes iam uergebat occasus cum Medea sola persistens in aula que dixerat Iasoni et que responsa fuerunt per eum multa intra se cogitatione reuoluit. Et dum condicta inter se diligenter examinat, dilatato gaudio sed mixto desiderio inualente gaudium eius obducitur, dum inuidenda noctis hora per multam cupiditatem suescit. Quare utpote feruoris impatiens dum desiderio fluctuat anheloso, intentis metitur aspectibus cursum solis. Tanta enim auiditate torquetur in solis occasum quod illud diei residuum quod erat medium inter lucem et tenebras sibi pro certissimo uisum fuit tractum duorum habuisse dierum. Sed eo demum uergente ad uesperas, sub emisperio factus occiduus certas noctis induxit tenebras, dum inter aspectus humanos et ipsum solem se interposuit umbra terre. Insurgente ergo illius noctis crepusculo, multa uarietate subuertitur fluctuans animus in Medea, qui, iam erectus ad notandum singulos gradus solis donec occideret solicitudine grauiori notat et appetit lapsus noctis et sic per consequens ortum lune, cum nocte illa circa primi sompni horam eleuatura esset ab ortu, et sic, eius noctis ab existentibus in palatio consumata uigilia, dormitionis singuli quietem appeterent, per quam complendi sui uoti desiderata libertas plena pateret eidem. Set O quam desideranti animo nichil satis festinatur! Quantis enim torquetur cruciatibus anxiis tunc Medea cum sentit patris famulos in palatio longa uigilia noctem eludere et inuigilantibus signa cadentia sompnos nullatenus suadere! Longe igitur expectationis uelut impatiens nunc huc nunc illuc fertur per cameram inquieta; nunc ad eius se dirigit hostium exploratura si forte uigilantes ineant de dormitione tractatum, nunc conuersas ualuas aperit fenestrarum inspectura per illas quantus effluxerit de nocte ea decursus. Sed tamdiu talibus uexatur angustiis donec gallorum cantus, dormitionis preco, undique inualescit, ad quorum monitus uigilantes instantem quietem appetunt dormiendi. Recubante igitur uniuersa familia regis et sub noctis tacito circumquaque diffuso silentio, Medea, exillarata non modicum, quandam anum sibi domesticam et nimis astutam ad Iasonem caute mittit. Quam ut presentit Iason, subito surgit a thalamo et, anu comite, lentis incessibus per obscura palatii gradiens Medee peruenit ad aulam. In cuius introitu astante Medea, Iason affectuosis uerbis salutis pandit oraculum in ingressu. At illi simili responso reddito per Medeam, gratabundus ualuas intrauit. Confestim igitur secessit anus, Iasone et Medea solis in camera derelictis et firmatis aule ianuis per Medeam, iuxta stratum mirabili apparatu triclinium Iason, Medea dictante, consedit. Apertis igitur thesauris suis, quandam ymaginem auream consecratam in nomine summi Iouis, ut gentilium erat moris, Medea eduxit ab illis et ea ostensa Iasoni in multo lumine ardentium cereorum, quibus tota camera fulgore maximo perlucebat, hiis uerbis illum allocuta est dicens: Peto a te, Iason, super hanc ymaginem summi Iouis sacramentum a te michi fidele prestari ut, cum me totam tue uoluntatis exponam arbitrio et impletura sum omnia que tibi promisi, intemerate fidei puritate te michi perpetuo seruaturum puro corde iurabis, diuini et humani iuris ab hac hora me in tuam consortem accipies, et nullo tempore uite tue me deserere aliqua machinacione presumes. Ad quod Iason, deuoto uultu se offerens et ymagine corporaliter manu tacta, Medee seruare singula et adimplere predicta iurauit. Sed O deceptiua uiri falacia! Dic, Iason, quid tibi Medea demum fecisse plus potuit, que, sui decoris omni honore posposito, tibisuum corpus et spiritus unanimiter tradidit, solius promissionis tue potius lapsa fide, non attendens sue nobilitatis insignia nec sue magnalia regie dignitatis aduertens, cum tui amoris causa seipsam hereditario septro priuauerit, et senem patrem irreuerenda reliquerit, thesauri sui cumulo spoliatum, et paternas sedes deserens propter te elegit exilium, preponendo natalis soli dulcedini prouincias alienas? Nonne teipsum a mortis interitu saluauit incolumem et perpetui uituperii labe detraxit, qui saltem si sospes a casu discriminis euasisses, aureo uellere non quesito, redire in Thesaliam pro pudoris angustia audacia tibi secuta non erat? Destituit enim seipsam sibi et suis et te restituit tibi et tuis. Quo ergo pudore depulso iuramenti tui fedus eludere presumpsisti ut ingratitudinis labe pollutus credentem deceperis uirginem? Ea laribus paternis abstracta et deorum timore posposito, quos elegisti periurando contempnere, ei fidem fallere ueritus non fuisti a qua tanti boni magnalia te certum est suscepisse. Sane te inuerecundum demum decepisse Medeam narrat ystoria. Sed hoc processit ex tua deceptione flagitium, ut eiusdem ystorie series non obmittit, quod in tui penam periurii et in odium fidei rupte tue, diis uigentibus , uitam tuam turpi casu diceris finuisse, de qua hic plura refferre ad presens omittitur pro eo quod presentis tractatus materiam non contingit. Set tu, Medea, que tantarum diceris scientiarum illustratione decora, dic, tibi quid profuit notitia legis astrorum, per quam dicitur futura posse presciri? Si presciencia futurorum uiget in illis, unde tibi tam enormiter tam impie prospexisti? Forte dixeris te multo baccatam amore futuri tui mali scrutari dispendia in astrorum legibus per negligentiam obmisisse. Sed certum est astronomie iudicia super incerto firmata, de quo manifestum exemplum potenter et patenter in te elicitur, que tibi prouidere per ea nullatenus potuisti. Hec enim sunt illa incerta que faciles ad credendum pro certo decipiunt et aperto conuoluunt falsitatis errore. In quibus nullus deprehenditur futurorum effectus, nisi a casu forte contingat, cum solius Dei sit, in cuius manu sunt posita scire tempora temporum et momenta. Quid ultra? Recepto Medea a Iasone periurabili iuramento, ambo ingrediuntur in thalamum, incredibili uenustate decorum, reiectisque uestibus et existentibus ambobus nudis, uirginitatis claustra Iason aperuit in Medea. Sicque tota nocte illa consumpta in iocundis solatiis uoluptatis, Medea licet sui uoti satisfactionem impleuerit per uiriles amplexus et optatos actus uenereos a Iasone, propterea non euanuit scintilla cupidinis in eadem; immo per expertos actos postea grauiora concepit incendia quam per facinus ante commissum. Hic est ille gustus tanta seducens amenitate miseros amatores, qui cum ab eis plus recepitur magis appetitur, quem odire non potest stomachus saturatus, cum cordis auiditas et cupiditas uoluptatis continuum in eo, dum eius feruet dulcis anxietas, nutriat appetitum. Iam illius noctis aurore uicine sidus illuxerat matutinum cum Medeam hiis uerbis alloqutus est Iason: Hora est, dulcis domina, nos a lecto debere consurgere ne forte repente nos intercipiat lux diei. Sed ignoro, karissima, si de meo negotio disposuisti aliquid me facturum. Si per te igitur est aliquid ordinatum, rogo deuote ut tui secreti consilii michi seras aperias ut per te instructus hoc exequar. Nam in educenda te ab hac insula in qua es et deducenda te in meam patriam in qua possum omnis est celeritas michi mora. Cui Medea sic dixit: Amice, carior michi me, super tuo negotio, quod meum proprium factum est, plenum iam sumpsi consilium electionis fornace recoctum et agnitum in meipsa. Hoc ergo surgamus a thalamo ut michi ei tibi copia sit habilior exercendi super hec omnia que tibi uisa sunt expedire. Surgentibus ipsis a thoro et uestibus in multa celeritate resumptis, Medea, suorum apertis scriniis thesaurorum, multa ab illis excepit, que Iasoni hoc ordine tradidit obseruanda. Inprimis tradidit ei ymaginem argenteam quandam, quam dixit esse per incantationum nodos multique artificii uirtute constructam, que aduersus incantationes iam factas est ualde potissima, cassans uidelicet que facta iam sunt et eorum nociua expulsione finali repellens. De hac igitur Iasonem sic instruxit ut eam caute supra se deferat. Nam aduersus incantationes quaslibet preualere se sciet, nociuarum incantationum uiribus annullatis. secundo sibi tradidit cuiusdam unguenti odoriferi medicamen, quo ipsum linire suasit, asserens in eo uirtutem inesse ut aduersus flamas ualde preualeat, extinguat incendia, et omne quod habet potentiam comburrendi in cassa fumositate resoluat. Deinde quendam annullum sibi dedit, in quo talis uirtutis lapis erat inclusus ut, quecumque uenena corriperet, eorum nocumenta repelleret et, quem ueneni rabies infusa forsan inficeret, uelut ab aquis infusum innocuum sua uirtute salutaret. Erat et in eodem lapide alia uirtus intensa ut, siquis hunc lapidem clausum gereret in pugillo ita quod lapis ipse gerentis carni inhereret, inuisibilis statim fieret ita quod, dum ipse gestaret in pugno eius, nemini pateret copia uisionis. Hunc lapidem sapientes achatem appellant, in insula Sicilie primo repertum. Et hunc Heneam scripsit Uirgilius gestauisse cum primum inuisibiliter Cartaginis peruenit ad horas, de quo sic dixit: Graditur fido comitatus Achate. Subsequenter sibi quoddam scriptum exhibuit litterature legibilis et notissimi etiam intellectus, de quo Medea Iasonem satis diligenter amonuit ut quam primum ad uellus aureum perueniret, impedimentis preambulis annullatis, non repente in ipsum irrueret sed supplex diis in oratione perfusus saltem ter legeret scriptum illud ut, ea lectura instar sacrificii uelut habente, placatos deos per eam mereretur habere. Postremo et ultimo quandam fiolam liquore mirabili tradidit sibi plenam, de qua illum instruxit ut quam primum perueniret ad boues, liquore illo eorum hora perfunderet et crebris aspersionibus irroraret. In liquore enim illo hanc inesse uirtutem asseruit ut quam primum ora boum infunderentur ex illo, uelut quodam uiscoso glutino sic compacta constringerentur in unum quod eorum apertura non tam difficilis quam impossibilis esset in illis. Et sic de singulis successiue Medea Iasonem diligenter instruxit quibus processibus siue modis possit ad optate ictorie gloriam peruenire. Medea igitur suis instructionibus et doctrinis sic demum finem imposuit et, data Iasoni licentia recedendi, ante diei cominantis lucis aduentum Iason in decretam sibi cameram furtiuis passibus se recepit. Insurgente igitur roseis aurora splendoribus et sole aureo luce modica cacumina montium illustrante, Iason fictituo surgit a thalamo, et in comitiua uidelicet Herculis et suorum Oetis regis adiuit solium, in quo ipse rex iam se receperat, multorum adstantium circumdante corona. Quem ut uidit rex, illari uultu suscepit et ab eo causam aduentussui est gestis honorificis sciscitatus. Cui Iason sic intulit: Queso, domine, ut cum mora sit michi amodo nimium tediosa, uellem, si placet, de uestre uoluntatis licentia ad aurei uelleris bellicosa discrimina me conferre. Cui rex: Amice Iason, timeo ne tue iuuentutis animositas inconsulta appetere te inducat ea que tibi mortem accelerent et michi generent loquacem infamiam de discrimine casus tui. Moneo igitur te deuote ut sospes repatriare uelis antequam tot malis te subicias periturum. Cui Iason: Nobilissime rex, non est michi animositas sine dispensatione consilii. Et uos sine dubio in conspectu omnium eritis innocens si de me -quod absit!- aliquid sinistrum accidat cui uoluntarie me suppono. Cui rex: Amice Iason, inuitus uolo tua uota perficere. Dii faueant ut a tanto discrimine incolumis eruaris. Et sic Iason, a rege uotiua obtenta licentia, premissum se accinxit ad iter. Erat autem iuxta insulam Colcos quedam modica insula, modico freto distans ab ipsa, in qua predictum aureum uellus erat in custodia discriminis iam narrati et ad quam parua cimba et breui remige consueuerat transmeari. Ad uicinum igitur litus Iason adueniens cimbam intrat, armis munitoriis intromissis, et solus, pro spe uictorie feruens, insertorum remorum ductu ab ipso in iam dictam modicam insulam transfretauit. In qua simul cum terram attingit, confestim a cimba prosiliens et, ab ipsa dispositis armis et rebus a Medea sibi prestitis ad salutem, confestim arma induit et securis passibus uersus aurei uelleris se dirigit arietem. Medea uero trepidantis animi excussa suspiriis sui conscendit alta palatii et ad eminentiora loca se dirigens summa speculatur a turri, a qua dilecti sui diligenter metitur transitum sed diligentius eius descensum in terram. Quem ut uidit arma sumpsisse et meticulosum, ut putat, accinctum ad iter, fluuiales prorupit in lacrimas, quibus signa produntur amoris. Nec ualens obtemperare singultibus atque uerbis, in has uoces tenues ora sua, lacrimis irrigata circumfluis, languida sonoritate resoluit: O amicus Iason, quantis pro te uexor angustiis, quantis doloribus crucior intus et extra, dum timeo ne tu terroribus stupefactus monitus meos obliuioni tradideris et tue salutis obmiseris datas a me tibi necessarias disciplinas! Quod si feceris, non immerito uereor ne quid tibi et michi, potius illud suppremum sinistrum possit accidere quare a tuis amplexibus fiam perpetim aliena. Diis tamen humiliter supplico ut te redeuntem incolumem occuli mei reuera prospiciant et de tuis processibus me totam exhilarent secundi processus. Inter hec autem Iason circumspectis incessibus uersus arietis custodias iter arripuit. Qui postquam uenit ad locum Martis, primo boues inspexit tam urentes flamas et in aere diffusas emittere quod celum adiacens totum ignis flagrancia rutilabat. Estus etiam et caloris feruor sic totum occupauerat locum ipsum quod Iasoni nulla poterat patere facultas ut ad boues ipsos posset accedere pre nimio caloris terrore. Sed dilecte sue factus non immemor salubrium monitorum, faciem suam, collum, et manus, et eas partes quas potuit corporis dato sibi a Medea unguento linuit. Ymaginem etiam sibi prestitam ab eadem, collo pendentem, flammis opposuit et, perlecto scripto tot uicibus quot iam prediximus esse relegendum, ausus est ad boues ipsos accedere et cum eis prestitit inire certamen. Sicque ipsis aduersus Iasonem flamas euomentibus incessanter, exustum est scutum eius a flammis et eius lancea, crepitantes digesta per ignes, nebulosum exalauit in fumum. Et uere Iason uitam mediis finuisset in ignibus nisi datum liquorem in ora boum crebris aspersionibus infudisset, quo perfuso uaporancium ora boum quasi ferreis catenantur ex seris et uelut uiscosi glutinis compagine indiuidue sunt astricta. Tunc cessauit illico flammarum emissio et boum letifer igneus uomitus illico fuit digestus. Reducto igitur aere, euanescentibus flammis, ad sue humiditatis nature descensum, inualescit Iason et multa animositate repletus ualidas ad stupefactorum boum cornua manus extendit. Sicque areptis cornibus huc illuc temptat transducere boues ipsos ut sentiat si calcitrosi repugnent uel si, eius imperio facti flexibiles, humiliter obsecundent. Qui uelud exanimes, eius parentes arbitrio ad recalcitrationis ceruicosa rebellia insurgere non attemptant. Quare Iason iugum et aratrum iugo iugaliter sociatum eorum humeris secura diligentia imponit et nectit et urgentibus stimulis boues ipsos arare coegit, non contendentes ad imperium aratoris. Sicque, uersata gleba, latus campus crebris concauatur in cellulis, crebris sulcis sursum uersum describentibus cellas ipsas. Et bobus ipsis uersato derelictis in campo, Iason festinus et audax se dirigit ad draconem. Quem postquam draco ad se uenientem inspexit, multiplicatis sibilis in sonoritate uocis horribilis, repercussum aerem similes echonizare coegit in uoces et crebris ictibus fumosas flamas emittens uicinum aerem calida et estuanti rubricatione colorat et dum linguam leuibus reuolutionibus trahit et retrahit, pluuialibus aspersionibus letifera uenena diffundit. Iason autem intrepidus ad ordinatas Medee se uertens protinus disciplinas, uiridis lapidis anulum quem susceperat a Medea in lumina draconis obiecit. Cuius fulgore stupefactus draco cessauit flamas emittere et circumgirando caput et collum huc illuc, uellut factus exanimis, fulgorem lapidis pre multa stupefactione uitare contendit. Hic lapis reperitur in Yndia, ut scripsit Ysidorus, quem nos smaragdum uulgariter appellamus. Huius uirtus lapidis sine dubio talis est ut obiectus in lumina cuiuslibet ueneniferi animalis, serpentis uel eius similis uel eius qui bufo in Sicilia uulgariter nuncupatur, si eius aspectui cum aliquo fuste uel calamo incommutabiliter opponatur, non per longam horam poterit uenenosum animal tollerare quod in eius aspectu non deficiat iam extinctum. Sed lapis ipse non eximitur impunis a dampno, cum, extincto uenenoso cui opponitur animali, totus minimas confringatur in rimas. Huius radio uiridanti drachonem ipsum letifere stupefactum animosus Iason confestim appetit ense nudo, crebris ictibus ictus accumulat, quos ueluti innocuos dure draconis squame colidunt. Infatigabilis igitur Iason propterea non cessat ab ictibus, uelut durus malleus in incude, et tamdiu renouatis ictibus ipsum impugnat quod draco , tollerare non ualens crebras et duras impugnationes ipsorum, longe distensus in campo letiferum emittit spiritum, qui super adiacentem aerem letiferis aconitis infecit. Quem postquam Iason uidit extinctum, Medee magisteria ad propriam iam reducens memoriam, impiger appetit et caput eius a collo trucidanti mucrone diuisit. A cuius faucibus euulsis dentibus, ipsos continuo per sulcos factos inseruit in arato campo dudum a bobus. Ex quorum semine nascuntur statim milites inauditi, dum ex tali segete milites prodeunt, confestim ad arma sequentes, qui irruentes protinus in seipsos letiferis uulneribus se impugnant. Durum ergo committitur prelium inter fratres terrigenas et obscurum, cum distinctis ad bellum non irruant acciebus nec se petant utpote diuisi per partes, sed turbulentis aspectibus alter alterum trucidare contendat, cum nec demum eorum fuerit aliquis qui uictor extiterit, cum multis et mutuis uulneribus inter se deciderint interempti. Mathematice igitur artis incantationibus contrariis artificiorum ministeriis omnino detersis, dracone predicto morti tradito, necnon ex eius dentium semine natis fratribus morte sublatis, bobus ipsis factis ueluti semiuiuis, Iason , a discrimine periculorum eorum auulsus, curiosa solicitudine sua scrutatur in mente que facta sunt et siqua facienda sibi supersint in consumatione ipsius negocii studiosus contemplatur. Et cum omnia percipit iam esse consumpta, animosus et ilaris lentis passibus ad aurei uelleris se dirigit arietem. In quo dum nullam inuenisset rebellionis audaciam, arreptum cornibus iugulo morti tradidit et suo aureo spoliat uestimento, grates exinde diis reddens, per quos cum uictorie gloria et absque sue detrimento persone est predictum uellus aureum consequtus. Ditatus igitur Iason aureis spoliis, ad insule litus letus accelerat, cymbam intrat, et remorum ductu se contulit ad maiorem insulam. In cuius litore ipsum Hercules predictus et eius socii desiderabiliter expectabant. Hunc igitur postquam descendit in terram cum multa ilaritate suscipiunt et de eius incolumitate diis humiles grates reddunt, cum eum sospitem numquam habere putassent. Iason autem cum eisdem ad regis Oetis regiam se contulit. Et ut peruenit ad eum, rex Oetes eum fictitia iocunditate recepit. Nam inuidit sibi de tanta uictoria et doluit de seipso tantis diuitiis spoliato. Quem iuxta se sedere iussit Oetes quod uelit uulgus monstrum aurei uelleris inspecturum. Miratur in ipsius uelleris aspectu uulgus sed potius admiratur de tanta uictoria Iasonis quomodo potuisset statuta deuincere dei Martis. Medea uero gratis exillarata successibus uisura Iasonem demum accedit. Cui, si licuisset, in aspectu multorum multa per oscula blandimenta dedisset, et rege mandante iuxta Iasonem quasi pudibunda consedit. Quem Medea tenui sono uocis furtiuis uerbis alloquitur ut ueniente noctis umbraculo securus ad eam accedat. Quod Iason se desiderabiliter impleturum humili et submissa uoce respondit. Noctis igitur tenebris toto orbe diffusis, Iason Medee peruenit ad cameram, ea mediante thalamum intrat, et ambobus in thalamo uoluntarie constitutis, post multa uoluptatis solatia tandem de recessu comuni et preparatione ad recessum multa inter se unanimiter contulerunt. Sicque ad Medee suasum Iason in Colcos per unius mensis spatium moram traxit. Demum uero temporis opportunitate captata, Iason et socii cum Medea ab eadem insula furtiue recedunt, a rege Oete licentia non petita. Set, O Medea, uentorum secundorum auram multum diceris peroptasse ut tuam desereres patriam et paterna septra diffugeres, mare transires intrepida, amare luis tua discrimina non aduertens. Sane diceris peruenisse in Thesaliam, ubi per Thesalum Iasonem, ciuibus inueneranda Thesalicis, occulta nece post multa detestanda discrimina uitam legeris finiuisse. Sed quamuis ultione deorum Iason martirio multo fuisset expositus antequam et ipse decederet et eius decessus, tamquam dampnatus a diis, fuisset dampnabili morte conclusus, dic, tibi quid profuit Iasonem enormia incurrisse dispendia, dic, tibi quid profuit in Iasonem grauis ultio et uindicta deorum postea subsequuta?Sane uulgariter dici solet, animali mortuo inutiliter proficit medicinalium herbarum naribus adhibere medelas. Nisi forte diis placeat non imperasse recompensationem iniurie sed ut a mortalibus cognoscatur deos nolle graues culpas etiam in facie uiuentium absque pene talione transire. Quid ultra? Applicuit Iason cum Hercule et aliis eorum comitibus cum Medea in portu Thesalie sanus et hilaris. Quod omnes rex Pelleus, de Iasonis incolumitate turbatus intrinsecus, sui tamen cordis celans angustias, ylari uultu suscepit, et preponere Iasonem regno suo iuxta promissa sibi dudum ab eo, licet inuitus, prodigaliter non negauit. Iason uero suscepti uituperii a Laumedonte rege memoriter non oblitus, habitam de aureo uellere tam gloriosam uictoriam parum curans, postponens etiam tamquam ingratus qiucquid promissione agere debuit in Medea, nec regni Thesalie prepositione contentus, in uindictam et ultionem Laumedontis regis animum curiosum erexit. Quare de ea re multo cum Hercule communicato consilio, Hercules quasi tocius negocii pondus assumpsit. Inde est quod idem Iason et Hercules regi Pelleo et aliis Grecie regibus a Troyano rege eis iniuriam in mente illatam exponunt, nec tantum eis uerum etiam primatibus Grecie fuisse communem. Et ideo in ultionem iniurie predicte audeant se conferre petierunt ab eis, ut in tanti consumatione negocii quodcumque possunt auxilium et iuuamen impendant. Non ergo defuit petentibus a Grecorum regibus et ducibus iuuatiua promissio, qui uindictam appetere de commissis a predicto rege Troyano unanimiter omnes probant. Hercules autem qui ipsius negocii, ut dictum est, totum onus assumpsit, cupiens ipsius negocii fidelis esse minister et solicitus executor, uersus Spartem impiger iter accelerat, non quiescans. Erat enim Spartem quedam prouincia de pertinentiis Romanie regnum effecta. Et duo reges fratres regnabant in illa, quorum unus Castor et alius Pollux denominacionibus propriis uocabantur. Hos fratres dogmatizauerunt poete fuisse filios Iouis, susceptos sibi ex Dampne, speciosissima mulierum, a qua etiam Helenam finxerunt conceptam, sororem uidelicet regum ipsorum. In cuius Helene conceptione testati sunt fabulose poete Iouem in oui similitudine concubuisse cum predicta Dampne. Unde quidam: Iupiter inquit ouo quia Tyndaris exit ab ouo, uocans Tyndarim ipsam Helenam a quodam loco dicto Tyndare. Hunc locum dicunt quidam esse in Sicilia ex parte septentrionalis plage, in facie Eolicarum insularum, non longe multum a ciuitate Messana. In quem locum dicti poete dixerunt Theseum predictam Helenam asportasse, a patria sua raptam dum adhuc flore uirescit puellari. Unde Ouidius in epistola Canace sic improperauit Paridi: Tyndaris infestis et cetera. Et subsequenter adiecit: A iuuene et cupido credatur reddita uirgo? et cetera. Ad hos igitur fratres reges Castorem et Pollucem accessit Hercules, deuote rogans illos et monens ut in potenti brachio in Troyani regis dampna secum potenter accedere non postponant. Qui reges in multa affectione uerborum et in uoluntate non ficta ipsi Herculi predicta unanimiter annuerunt. Eodem igitur Hercule ab eisdem regibus fratribus iocunda obtenta licentia accelerat Saleminam. Erat enim Salemina quedam prouincia, regnum effecta de continantiis ipsius Grecie seu partibus Romanie, in qua regnabat tunc rex Thelamon, uir utique multe strenuitatis et animositatis in bello. Ad quem dum peruenit Hercules, cum multa iocunditate fuit receptus ab eo. Hercules igitur ipsum uerbis amonet precatiuis ut secum et cum aliis regibus Grecie qui secum apud Troyam accedere promiserunt ad regis excidium Laumedontis uenire dignetur. Thelamon autem rex uerbis annuens Herculis cum eo et aliis ducibus Troyam etiam in instanti uenire promisit. Et ab eo Hercule discedente reuersus peruenit ad Pelleum, quem monet precibus et ortatur ut quoscumque poterit de maioribus regni sui moneat Troyam accedere cum iam dictis regibus et seipso. A quo Hercules satis ilariter impetrato auxilio mox discessit ab ipso et apud Pilon cum festinancia declinauit. Erat et Pilon quedam prouincia de ipsius continentiis Grecie, in qua tunc dux Nestor dominium potenter agebat. Cui dum Hercules explicasset sui causam aduentus, annuit Nestor cum eo se uidelicet gratanter iturum in multa suiorum militium comitiua. Erat igitur dux Nestor ipsi Herculi longe intime amicitie dulci caritate coniunctus et ideo graciosus et facilius anuit uerbis eius. A quo Hercule discedente iterum peruenit ad Pelleum, qui cum uiginti nauibus onustis militibus iam accinserat se ad iter, predictis regibus tunc conuenientibus cum eodem in portu Thesalie ut deinde simul apud Troyam se, diis fauentibus, salubri nauigatione conferrent. U Tempus erat quod sol maturans sub obliquo zodiaci circulo cursum suum sub signo iam intrauerat arietis, in quo noctium spatio equato diebus celebratur equinoctium primi ueris, tunc cum incipit tempus blandiri mortalibus in aeris serenitate intentis, tunc cum dissolutis niuibus molliter flantes zephiri crispant aquas, tunc cum fontes in ampullulas tenues scaturizant, tunc cum ad summitates arborum et ramorum humiditates ex terre gremio exhalantes extolluntur in eis, quare insultant semina, crescunt segetes, uirent prata uariorum colorum floribus illustrata, tunc cum induuntur renouatis frondibus arbores circumquaque, tunc cum ornatur terra graminibus, cantat uolucres et in dulcis armonie modulamine citarizant. Tunc quasi medium mensis Aprilis effluxerat, cum mare, ceruicosa fluctuatione laxata, iam undas equauerat factum equor. Tunc predicti reges Iason et Hercules cum eorum nauibus portum intrant, scindunt maria uelis extensis in afflactibus zephyrorum, et tamdiu continuatis diebus et noctibus nauigant donec ad optatas horas Troyaniregni perueniunt. Portum intrant dictum propria appellatione Sigeum. Cum igitur ad portum applicuere predictum, iam sol uergebat ad uesperas, uicinas noctis tenebras suadendo. Tenacibus ergo anchoris in profundum maris iniectis, quiescunt naues, ex eis fortiter religate, et de futuris processibus quo possunt salubriori consilio disponunt nauigantes in illis. Diffusis igitur noctis umbraculis in orbe terrarum in primo conticinio noctis illius, luna luce modica surrexit ab ortu, que supra terre faciem suis cursibus eleuata adulterino lumine noctis medio fingit diem. Hinc est quod ab eius lucis lumine animati Greci commoda ordinacione descendunt in terram, quod ualde facile fuit illis, cum Troyana reperissent litora sine custodia, non expectante rege Troye hostium aliquorum insultus. Educunt itaque de nauibus equos suos, arma deponunt in terram, tentoria fingunt et eleuant, uigilias statuunt et excubias necessarias circumquaque. Priusquam igitur sol in faciem terre effunderet uerum diem, rex Pelleus reges alios, Iasonem et Herculem necnon et alios maiores exercitus, ad tentorium suum uenire mandauit. Quibus uenientibus et in eorum sessionibus collocatis, rex Pelleus eos hiis uerbis alloquitur indicto manu silentio et ore dictato: O uiri nimia strenuitate conspicui, terrarum orbis nouit uirtutis uestre potencias per plurima mundi loca iam agnitas ab experto. Nusquam auditum extitit aut relatum ut in quoscunque inieceritis uires uestras de uictoria non reportassetis triumphum. Iniuste enim Laumedontis regis iniurie iustam nobis parauere causam intrandi terminos terre sue. Sed ex quo placuit diis nos in hanc descendisse terram in excidium dicti regis , expedit nobis circa tria principaliter apponere nostras curas. Primum est ut in defensionem nostrarum personarum ab hostibus nostris simus omnimode curiosi ut saluationem ex eis omnimodam consequamur. Secundum est quod in offensionem ipsorum hostium nostrorum t destructionem eorundem uiriliter insurgamus. Tercium est ut uiribus totis nitamur de hostibus nostris ad uictoriam peruenire. Ex qua illa duo extrema felicia procedent pro nobis, diis fauentibus, manifeste satisfacionis, uidelicet, plenitudinem nos consequi de comissis et innumerabilium diuitiarum utilitates, que, deuictis ipsis hostibus, nos expectant. Notum est enim omnibus urbem Troye innumerabilibus habundare diuitiis, quam si nobis per uictorie palmam poterimus, fortuna fauente, subicere, capaces non reputo naues nostras ad tantam copiam et onus earum. Superest ergo ut de cetero singula metiamur per que possimus ad obtinenda uota nostra celeriter et salubriter peruenire (quod dii pii fauorabiliter annuant et iuuando concedant!) Postquam igitur rex Pelleus uerbis suis finem fecit, primus inter alios dicendi uices anticipans aliorum Hercules sic ad regis dicta respondit: Laudande rex, laudanda sunt dicta que per uos in nostra communi audiencia sunt prolata. Et si laudabile est circa presens negocium nostrum laudabilia aduenire consilia, laudabilius tamen est adinuenta effectui cum instancia delegare. Saluo igitur consilio saniori pro salute nostra et nostrorum hostium obtinenda uictoria, michi uidetur acceptum ut incontinenti, antequam dies ueniat, qui sua luce nostrum aduentum accuset, de omnibus nostris et tota gente nostra fiat istribucio in duas partes equales. In una igitur parte de partibus ipsis sit rex Thelamon cum tota gente sua, item et uos ipse, domine rex, cum tota uestra, item Iason et ego cum nostris complicibus nobis iunctis ut statim nos sub noctis silentio conferamus circa urbis Troye uicina, latibula, uiridaria, et uineas adiacentes. Ibique nobis furtiue latentibus expectabimus diei lucem, quo, ad regem Laumedontem de aduentu nostro delata notitia, cum milicia sua ad naues nostras disponet irruere, ignarus nos circa sue urbis muros esse latentes. Eo igitur ad naues cum suis milicibus accedente, ut ut potentis defensionis sibi a nobis repagula opponantur, de alia medietate gentis nostre tres acies ordinentur. Quarum prime presit dux Nestor in comitia suorum, secunde rex Castor, et tertie rex Pollux, qui contra regem Laumedontem in hoc loco litoris ubi nunc sumus uiriliter se opponant. Nos autem qui erimus in furtiuis latibulis, ut iam dixi, aggrediemur urbem et sic, Laumedonte rege cum sua milicia in medio nostrorum exposito, facilius penam luet. Nam ad optata uotorum nostrorum pertingere per salubriorem uiam non credo uelocius fieri posse. Placuit igitur consilium Herculis astantibus uniuersis, et quod celeriter executioni mandetur uniuersaliter omnes probant. Mox igitur rex Thelamon, rex Pelleus, Iason, et Hercules in comitiua suorum equos ascendunt et armorum suffulti presidio bellicoso sub noctis taciturnitate circa muros urbis Troye per loca latentia tacitis insidiis se reponunt, reliquis aliis in litore remanentibus, qui contra uenientem regem Laumedontem obice uirtuoso ad arma consurgant. Solis igitur radiis terram illustrantibus, mane facto aurora surgente, que noctis tenebras a facie terre deleuit, de Grecorum aduentu tumultuosis relatibus Laumedontis regis aures implentur. Quam ob rem uniuersos suos milites ortatur arma capescere et alios ciues suos qui iuuentutis in flore bellicosis armis intendere non pauescunt. Ordinatis igitur per regem ipsum cuneis armatorum, uenit et diuidit multos in ordinatione belli manipulos. Sicque non aduertens hostium cecas et urbi uicinas insidias cum omni expeditione suorum festinat ad litus. Greci uero qui in litore morabantur, uidentes armatorum exercitus multo impetu confluentes in ipsos, parantur ad prelium animosi, nulla stupefactione confusi. Quare dux Nestor primus cum suis se offerens in conflictum bellum aggreditur. Et prelio commisso asperimo inter utrosque, certatim irruit unus in alium et odioso impetu alter in alterum aggreditur intermixtim. Ex lancearum fractura fragor fit maximus. Perforantur scuta et cassides auellunter; sonat in aere multus ensium ex crebra collisione tinnitus; sternuntur milites, alii uulnerati, alii interempti. Cedes fit maxima ultro citroque. Rubricatur tellus multo distincta cruore. Sed preualescit tandem multitudo Troiana, dum solus dux Nestor cum sola turma sua dispendia certaminis sustineret. At rex Castor, ille uir strenuus, mox cum multitudine armatorum bellum ingreditur, uiriliter Troyanos aggreditur. In cuius congressu bellum instauratur. Clamor fit maximus; Troyani ruunt, substinere recentium impetum non ualentes. Sed Laumedon rex more rugientis leonis festinus occurrit, qui de sue strenuitate persone multa committens hos sternit, hos uulnerat, hos trucidat, et in Grecorum offensionem pro defensione suorum totus anhelat. Troiani uero in Grecorum excidium irruentes prodigaliter, eorumuite prodigi, Grecos letiferis uulneribus insequuntur, multos ex eis morti explicant, et dum alios dissolute conantur occidere nonnulli eorum nece occidunt festinata. Tunc rex Pollux, dum belli metitur ambigua, duma longe prospicit aduersus suos Grecos preualere Troyanos, furibundus cum suorum acie bellum intrat, in Troyanos acriter irruit, et multos interimit et uulneratos prosternit ab equis. Rex uero Laumedon, parum a bello secedens, quia uidit suos dissolute bellantes et quod ex suis in bello multi defecerant, timuit maioris dispendii sui casum et ideo minis et precibus uniuersos suos fecit paululum retroire et omnes quasi coadunatos redegit in unum. Interea uero dux Nestor in Laumedontem regem fixit intuitum et percepit esse illum regem et principem Troianorum. Omni ergo alia cura postposita, contra ipsum regem dirigit equum suum et ueloci cursu aduersos eundem regem se impetuosum iniecit. At rex Laumedon illum ex quo in seipsum irruere presensit, factus intrepidus statim aduersus Nestorem equi sui declinauit habenas, et ambobus calcaribus urgentibus equos suos ambo conueniunt concurrentes. Laumedon autem rex lancee quam gerebat in manu in Nestorem astam fregit, cuius aste ictu fuisset Nestor indubitanter letifere uulneratus nisi fidelium armorum tuitio illum conseruasset illesum. Sed non sic Laumedontem regem Nestor petiit asta sua. Nam ipsam in regem ipsum uiriliter impellendo scutum eius binas disiunxit in partes. Cuius impulsu rex acriter uulneratus equum deserit et prostratus peruenit in terram. Rex igitur Laumedon nec stupefactus casu nec uulnere timidus statim seipsum erexit a terra et euaginato ense pedes Nestorem audacia petiit animosa. Sed quidam adolescens miles nomine Cedar, qui eodem anno factus extiterat nonuus miles, ut uidit Laumedontem regem suum peditem in tanto discrimine preliantem, tamquam de suo dominio subditus fidelis erubuit et ideo uersus Nestorem equum suum coegit in cursum. Quem dum lancea petiit animosus, ipsum percussit in pectore ac eum uiriliter impellendo prostrauit ab equo coram pedibus regis sui. Rex uero ut uidit illum coram se prostratum in terra, in multo uigoris impetu illum impetit, ense nudo crebris ictibus cassidem eius impugnat. Cassidis frangit circulum et totum nasale disrumpit et in eius faciem graue uulnus infixit. Profecto succubuisset Nestor Laumedontis dextera interemptus dum ebilitatus uulneribus et fluentis incessanter emissione cruoris sui esset impotens ad tutelam, sed Grecorum in eius subsidium concurrentium multitudo regem impetit Laumedontem. Et quamuis tunc multi ex Grecis ceciderint interfecti, tamen, ipsis renitentibus, Nestor, equorum euulsus a pedibus et Laumedontis subtractus manibus, equum ascendit. Castor autem rex dum certantium in medio debellaret, uidit Nestorem ab equo deici per Cedar. Cupiens tamen de illo uindicatam assumere, laxatis habenis ueluti furiosus se dirigit uersus illum. Sed antequam ad Cedar Castor posset pertingere cursu suo, quidam Troyanus, nomine Seguridan, eidem Cedar linea consanguinitatis astrictus, in medio amborum se totum opposuit, et facto impetu per eum uersus Castorem, Seguridan in eum fregit lanceam sine aliqua alia lesione Castoris. Uerum idem rex Castor eumdem Seguridan impellens fortiter asta sua in eius latus letale uulnus infixit. Cedar autem, dum Seguridan consobrinum suum perciperet uulneratum, in eius uindicatam furibundus aspirans nudo ense prosiliit in Castorem, potenter ipsum impugnat, et per uiolentiam ab eo clipeum eius extorsit. Quare, cassidis laqueis extirpatis, letaliter Castorem percussit in uultu, sic quod eum potenter impellens deiecit ab equo. Equum eius uiolenter arripuit et cuidam suo armigero tradidit conseruandum et obprobriosis uerbis aduersus Castorem insultans sui sibi uulnus exprobat consobrini. Castor uero, dum esset pedes et ipsum Troiani intercipere molirentur, aduersus Troyanos multa se animositate defendit. Sed cum solus inter tot bellum ingereret, ad resistentiam factus impotens, captus ab hostibus iam fuisset nisi rex Pollux cum maxima festinantia in eius adiutorium occurrisset, septigentis strenuis Grecorum militibus sociatus, qui faciens impetum cum militibus ipsis in illos qui regem Castorem intercipere conabantur disrumpit accies in multa uirtute bellandi, fratrem liberat, et equo restituit alieno. Pollux itaque igne furoris accensus in quedam Troyanum, Elyacum nomine, quem ante se primum inuenit, se uiribus totis iniecit. Erat autem hic Elyacus filius regis Carthaginis, nepos regis Laumedontis, ex sua sorore primogenitus. Quem dum Pollux odioso persequitur appetitu, letaliter ipsum uulnerat sic quod ex eo uulnere cecidit interfectus, Laumedonte rege uidente. Tunc Laumedon rex fluuiales prorupit in lacrimas, nepotis sui miserabiliter deflens casum. Et duris uexatus angustiis suos conuocat uniuersos, quos flebilibus monet in lacrimis ut in ultionem necis sui nepotis potenter insurgant. Et tunc emisso per eum cuiusdam cornu sonitu, quasi septem milia militum erga regem ipsum ad cornu sonitum accesserunt. Et facto impetu uersus Grecos uiriliter ipsos expugnant, sternunt, sauciant, et eos perimunt in ore gladii seuientis sic quod turpiter uertuntur in fugam. Quos Troyani usque ad extrema litora eorum nauium insequuntur. Tunc cessisset Laumedontis regis uictorie finis et belli sed quidam ex Troyanis, nomine Dotes, letaliter uulneratus, uix seipsum regens, ab urbe Troye peruenit ad regem. Cui in uerbis flebilibus et singultibus anxiosis exponit excidium urbis sue, asserens urbem suam Troie a suis hostibus interceptam. Quod Laumedon rex audiens anxiosa suspiria pectoris eduxit ab ymis et eiusdem cornu sonitu ad se prouocans gentem suam, dimissis Grecis in litore iam deuictis, gressus suos accelerat uersus urbem. Nondum igitur rex Laumedon multum perrexerat in armatorum comitia suorum et respiciens a longe uidit magnam partem hostium suorum egressam ab urbe et aduersus eum in armatis cuneis festinare. Item aspiciendo post se uidit Grecos quos in litore quasi iam deuicerat animositate resumpta accelerare se cum maxima festinantia aduersus ipsum. Quid faciat inter hec stupefactus ignorat, cum in medio suorum hostium circumquaque se cernat inclusum. Quid ultra? Committitur bellum asperimum inter utrosque, inter quos feruet et estuat prelium inequale, nam Greci in multo magis numero Troyanos excedunt. Sternuntur Troyani et ex crebris ictibus ensium perimuntur. Nec mora, ille uir strenuus tam fortis tam audax Hercules superuenit, qui forti sedens in equo, letiferis uulneribus coartans disrumpit acies et cuneos, disgregat aduersantes, et in eius potentia hostes, dum ipsum nequeunt tollerare nec uiribus preualere, iter sibi per turmas aperiunt, cum circumquaque ante eum cadant et deficiant interfecti. Demum uersus Laumedontem regem, quem indubitanter ipse presentit, impetu se dirigit furioso. Quem agressum uiolenter intercipit et interceptum interficit et ab eius corpore capite truncato in medio suorum rabie uiolenta proiecit. Quod postquam inspexere Troyani, deflent se sui regis regimine destitutos, quos ad se recipiendum in urbem eorum spes nulla reducit nec alibi posse diffugere causa presidii aliqua spes expectat. Ruunt ergo Troyanorum hinc inde cadauera et deuicti Troyani campum deserunt, ad fuge subsidium anhelantes. Et eorum, si qui sunt, quos tueri potuit longe fuge subsidium, potuerunt forsan manus Grecorum effugere, cum cetero letifero bello succumbant et per ictus ensium fit letifero finis bello. Greci uero uictores desideratam urbem uictricibus armis intrant, quam solis mulieribus, paruulis, et senibus semiplenam inueniunt pre timore mortis confugientibus ad templa deorum. Sed multe ex eis mulieres miserabiliter stupefacte hinc inde diffugiunt, earum paruulos tremulis deferentes in ulnis. Trepideque puelle errantes hinc inde aditum earum salutionis ignorant, relictis earum domibus, innumerabilibus gazis plenis, quas omnes uictores Greci preoccupant, spoliant, et predantur, maxima etiam per eos habilitate captata, cum per unius continui mensis spatium Greci uacauerunt ad predam ipsarum. Demum uero urbis ipsius altis depositis menniis per eosdem, summa palacia diruunt et indiferenter tradunt sublimia hedificia precipitem in ruinam, funditus cuncta subuertunt, et uniuersis templis urbis ipsius more predonio spoliatis, quoscumque in eis confugientes inueniunt senes et paruulos indifferenter crudelissime morti tradunt, et templorum hedificiis traditis in ruinam, puellas pubescentes et formosas quas adinueniunt mulieres captiuas educunt et deducunt ad naues eorum, adducentes eas perpetue seruituti. In Laumedontis igitur regis palatium irruentes, antequam funditus fuisset euersum, in ipso limine captionis inuenerunt Exionam, puellam mirabilis pulcritudinis, filiam dicti regis - que inuenta uel nata utinam non fuisset! Quam Hercules in uictorie premium regi tradidit Thelamoni pro eo quod idem rex Thelamon in urbem ipsam primus uictor intrauit. Sed O mirabilis ingratitudo uictoris, si tibi palma uictorie sociauit Exionam! Hanc tibi sociare debuit nobilis gratitudo ut tam nobilissimam uirginem tante pulcritudinis, forma decoram, tam nobilissimis moribus informatam, maritalis tede tibi copula sociasses, non ut ignominiose libidinis uoluptate eam improbe deturpasses, ut eam, que tibi uix cedere poterat coniugio sociata, indignam tibi meretricali contubernio statuisti. Ex hac enim Exiona processit estuantis tota materia rabiei, de qua postmodum maxima scandala processerunt, longis nutrita temporibus, et de qua dampna postmodum irreparabilia sunt secuta. Euersa igitur funditus urbe Troie, ut proxime dictum est, Greci cum omnibus bonis ablatis ab ipsa naues eorum ascendunt, Troyano recedunt a litore, et committentes se pellago uelis extensis felici remige salui et uictores in Greciam sunt reuersi. Exultat ergo Grecia nimio tota pre gaudio in Grecorum ipsorum uictoria et in tantorum acquisitione bonorum, pro quibus omnibus grates, uictimas, et grata pacifica diis reddunt. De Troyanorum igitur spoliis Grecia plena tota fit diues. Quibus etiam ditatis uictoribus, qui tunc illo fuerunt in tempore successores eorum per multa tempora post modum successiue abinde fuerunt indeficientibus diuitiis opulenti. Destructa igitur et euersa funditus urbe Troie, Laumedonte rege suo nequiter interfecto, tot militibus et nobilibus ciuibus neci traditis, tot mulieribus et puellis iugo seruitutis adductis, nobili Exiona, ipsius regis filia, meretricio more sub Thelamonis libidine constituta, uiri prouidi diligenter aduertant quales sunt in hoc mundo ceci rerum euentus. Quare necessario deceat homines a friuolis etiam et leuibus iniuriis abstinere. Habent enim in se sepius leues iniurie ad instar ignis, cuius modica scintilla, cecis alimentis nutrita, sub cinere subito in maximas et adurentes flamas exalat. Discant etiam reges et principes alienigenis non obesse qui ad eorum regna se conferunt non ex maliuoli propositi fomite ut eorum regnorum scrutentur archana. Nam inuida fatorum series, felicium inimica, summa in summitate manere diutius semper negat, et ut status hominum deducat habilius in ruinam, per insensibiles et cecas insidias potentiores immittit et inducit ad casum, a friuola et inopinabili materia causam trahens ne prouisione prehabita per cautele subsidium ualeant se tueri. Sub hoc igitur inuolucro fatis ingerentibus, prima Troya destructa, talis nobilissimi regis Laumedontis infelicissimus finis fuit. Sed O utinam finis eius fuisset finis et extremus introitus tante cladis ut ob tam facilis occasionis causam qualis fuit Laumedontem regem in nudo litore terre sue Grecis alio nauigantibus repentinum hospitium denegasse in tanti facinoris tallionem (si facinus dici potest) mortis dispendium incurrisset, morti etiam traditis sui regni primatibus, eius transducta filia in extraneas regiones sub labe meretricie uilitatis! Sed illa mundanorum fatorum inuida dispensatrix a leuissimo radicis fomite zizanie causam trahit. Que dum incipit latenter obrepere, fit postea maxima mali congeries succedentis, dum fine succedente nequissimo, per intemporalia dampna eius extremus exitus concludatur. Hinc est quod ex premissis malis quanta fuerit postmodum malorum congeries subsequta nostra tempora non effugiunt memoriter recensenda, dum durante captione uiuentis Exione uiuaci memoria illa nobilissima et mirabilis magna Troya, que post euersionem predicte Troye prime postea fuit fundata, funditus postmodum fuisset euersa, tot regibus, tot principibus, tot milibus hominum bellicosa morte consumptis. Ad cuius et quorum narrandos euentus suo ordine sigillatim dirigitur stilus noster. Laumedon itaque rex quendam habebat filium, nomine Priamum, ex regina uxore sua sibi susceptum, multe strenuitatis uirum et multe sapientie consilio prepollentem. Hic tempore casus patris presens non extitit apud Troyam, cum longis dierum curriculis iam exactis uersus quosdam paternos hostes et proprios in bellicoso exercitu in remotis partibus prelia confoueret. Hic eo tempore quo Greci irruerunt in Troyam quoddam castrum sibi rebelle diuturna obsidione concluserat, et in ea obsidione, sub spe uictorie moram trahens, cum uxore sua et filiis circa eius castri captionem solicita intentione uacabat. Hic habebat in uxorem quandam nobilissimam mulierem, nomine Heccubam, ex qua sibi susceperat procreatos quinque filios et tres filias. De quibus filiis eius primogenitus uocabatur Hector, inaudite strenuitatis miles, uirtute maxima bellicosus, cuius gesta uirtutum multa uigent in longa memoria, longum non sine causa recensura per euum. Secundus autem filius uocabatur Paris, qui et ipse dictus erat alio nomine Alexander, omnium iuuenum speciosissimus, doctus pre ceteris in arcus magisterio et sagittis. Tertius uocabatur Deyfebus, uir strenuus et multa consiliorum discretione conspicuus. Quartus uocabatur Helenus, uir scientie multe, nam omnium erat doctrinis scientiarum liberalium eruditus. Quintus et ultimus uocabatur Troylus, iuuenis quam plurimum uirtuosus in bello, de cuius strenuitate multa sunt gesta, que deinceps presens ystoria non obmittit. Filiarum autem prima uocabatur Creusa. Hec asseritur Henee fuisse coniugem. Quem Heneam in Uenere concepit Anchises, de quo multa presens narrabit ystoria et de quo Uirgilius post magne Troye casum in suorum opere Heneydorum multa describit. Secunda uero uocabatur Cassandra, que, licet uirginea honestate polleret, in liberalibus artibus plus pollebat, habens notitiam earundem et scientiam futurorum. Tercia autem et ultima uocabatur Pollixena, puella mire pulcritudinis et speciositatis immense. Preterea idem rex Priamus xxx filios naturales habebat ex diuersis mulieribus sibi quesitos, equestri dignitate conspicuos et fortissimos bellatores. Qui sunt hii:Odinal, Anthonius, Exdron, Deluris, Sinsilenus, Quintilienus, Modenius, Cassibilans, Dinadaron, Dorascarus, Pytagoras, Cicinalor, Eliastras, Menelaus, Ysidorus, Carras, Celidomas, Emargoras, Madian, Sardus, Margariton, Achilles, Fanuel, Brunus, Mathan, Almadian, Dulces, Godelaus, Duglas, Cador de Insulis. Uacante igitur rege Priamo cum consorte sua et eius omnibus Filiis circa bella et castri obsidionem ipsius, ad eum orribilis illa fama peruenit quod eius pater Laumedon a Recisa extiterat interfectus, Troya et funditus diruta, occisis nobilibus et eius sorore Exiona in et seruitute deducta. Obstupuit Priamus in talium relatione rumorum et dolore pro nimio factus est anxius, et in continuis lacrimis flebilem uitam trahens querulis uocibus anxiosa lamenta prodit et cumulat mestuosus; et illico omnem dissoluit exercitum, belli finem imposuit, obsessi castri castra deseruit, et gressus festinos accelerat uersus Troyam. Quam ut uidit funditus sic euersam et in aream conculcatam, sua et suorum irreparabilia dampna prospiciens multas produxit lacrimas, continuando per triduum suos luctus. Sed demum lacrimarum imbribus fluuialibus excollatis, amaro corde satisfactionis quasi recepta quiete, post depositos gemitus et lamenta, longo examinato consilio, placuit Troyam euersam iterum instaurare. Quam in ea magnitudine et fortitudine fabricare decreuit quod nullos hostiles timere posset insultus et in suorum offensionem hostium uere posset erigi ceruicosa. Hinc est quod quesitis undique fabris et peritis in hedificandis artibus et marmoreis celaturis, lapidariis, et doctissimis architectis omnis generis, marmora natiuis diuersimode insignita coloribus mirabiliter coegit instruere. Et sic amotis ruderibus et ruinosis locis purgatis in quibus consedit prima Troya, mirabilis longitudinis et latitudinis sub dei Neptuni nomine ciuitatem erexit quam eodem nomine Troyam uidelicit censuit appellari. Fuit autem huius secunde Troye ambitus longitudinis trium dierum et latitudinis coequalis. Nec ante fundationem eius aut postea nunquam legitur condita ciuitas tante magnitudinis, tante pulcritudinis, aut similis speciei. Fuerunt etenim fundamenta eius in terre gremio constituta, multum profunda facta scissura et latitudine spatiosa. A terre igitur superficie usque ad summum eius superhedificata sunt menia in mirabili compositione murorum circumquaque cubitorum altitudine ducentorum, quorum superficies erat marmoreis incrustata lapidibus in uariorum diuersitate colorum ut intuentium aspectibus blandirentur. In murorum itaque ipsorum circumgiratione corone non multum una turris distabat ab alia que supra muros eosdem excrescenti altitudine imminebant. Introitus autem et exitus ciuitatis ipsius fuit in sex ianuis institutus, quarum una Dardanides, secunda Tymbrea, tercia Helias, quarta seca, quinta Troyana, et sexta Anthenorides uocabantur. Quelibet portarum ipsarum bellicosis fuerat firmata turribus per latera et in celaturis marmorearum imaginum circumquaque decora. Quarum quelibet amicis intrare uolentibus placidos permittebat ingressus et superbe resistentie quibuslibet inimicis duros et fortes minabatur accessus. Erant etiam ipsi muri ex exteriori parte per ambitus circumquaque obscuris hyatibus profundo uallo firmati, cuius ualli distantia inter se et muros eosdem longa planicies extendebat. Infra uero ciuitatem eandem instructa fuerunt infinita palatia et in ea infinite domus ciuium formosis hedificiis fabricate, que ciuitatem eandem ornabant in multarum latitudine platearum. Pro certo enim asserunt nullam domum, nullum hospicium in ciuitate Troye fuisse constructum cuius illud quod minoris depressionis extiterat supra terram saltem erectum in lx cubitorum altitudine non fuisset, totum etiam marmoreis firmatum lapidibus in mirificis ymaginum ferarum et hominum celaturis. Erant et eius platee longo et recto distense dyametro, in quarum medio discoopertus aer uegetabilis aurore dulces et uarios refundebat afflatus. In ipsarum uero lateribus platearum innumerabilibus super columpnis marmoreis arcubus circumuolutis erectis, sub ipsorum hedificiis eleuatis, liber et cotidianus gradientibus patebat incessus ut nec a uentorum rabie nec ab ymbrium rore celesti uexarentur inuitis aspersionibus gradientes. Per plateas enim ipsas mechanicarum artium locate fuerunt proprie stationes, in quibus earum operarii, per certa loca distincti, cotidianis operibus et uenalibus artificiis insudabant. Hic enim architecti manebant, hic pictores, hic statuarii, hic marmorarii, hic lecticarii manebant; hic canicularii, hic quadrigarii, hic lignarii, hic mularii, hic deauratores albini, qui statuas et ymagines in auro pingebant, hic argentarii, hic dyatretarii, qui calices conficiebant ex uitro, hic errarii, hic fusores, qui campanas ex metallo fundebant, hic signarii, qui sigilla formabant, hic fabricarii, qui camiscias suebant et bracas, hic fusarii, qui ferreo inferro fusos extenuant muliebres, hic perticarii, hic libratores, hic figuli, hic aurifices, hic plumbarii, hic specularii, hic pelliparii, hic fulones, hic carpentarii, hic tignarii, qui uehicula scilicet rotis uolubilibus sociabant, hic dealbatores armorum, hic balthearii, seu pantalarge qui opus deaurati eris in frenis apponunt, hic classicularii, hic fabricenses, hic gineciarii, qui textores appellantur, hic geometre, qui iugera rusticarum terrarum numero diuidebant, hic baphi, qui pannos lineos et laneos in multo colore tingebant, hic pistores, hic tabernarii, hic cerarii, hic arilatores, quos mercatores uulgariter appellamus, hic argiroprate, id est distractores argenti, hic et alii plures qui uenales artes mechanicas exercebant. Per medium autem ciuitatis ipsius quidam fluuius, Xantus nomine, decurrebat, qui, diuidendo ciuitatem ipsam in geminas partes equales, perhenni cursu habitantibus in ciuitate ipsa multa commoda conferrebat. Nam constructis iuxta ripam ipsius innumerabilibus molendinis, molendina ipsa ad uitam habitantium frumenta concussa in farine puluerem cotidianis usibus conuertebat. Hic etiam fluuius per meatus artificiose compositos et subterraneas catharactas per latentes ductus aquarum neccessaria fecunditate decurrens ciuitatem ipsam ordinatis incursionibus mundabat, per quarum lauacrum congeste immunditie purgabantur. Ad huius itaque fluminis instar ordinatus extitit Tyber Rome, qui, per medium Rome erumpens, per Troyarum Heneam ad similitudinem Troye factam urbem Rome geminas distincxit in partes. In hanc igitur urbem Troye totius adiacentis regni gentes per urbes alias et loca dispersas colligi Priamus et inhabitare decreuit. Quarum multitudine facta est nimium populosa, multis decorata nobilibus et undique tota plena in multorum incollatu uario plebeiorum. Huius autem ciuitatis diuersorum ludorum diuersa genera diuersis in ea adinuentionibus statuerunt. In ipsa primo adinuenta fuerunt scaccorum solatia curiosa, ibi ludi subito irascibiles alearum, hic repentina dampna et lucra momentanea taxillorum. Ibi tragedie et comedie dicuntur primitus institute, quamuis quidam asserant in insula Sicilie inuenutam fuisse primitus comediam. Ibi inuenti leguntur ludi circenses et maiuma, que primo uidelicet ueris tempore, arboribus in multa fronde uirentibus et floribus in prima pubescentibus iuuentute, fieri primo mensis Maii consueuit. Ibi multorum aliorum ludorum genera adinuenta fuerunt, que consueuerant hominum animos demulcere et humanis aspectibus solatia delectationis ingerrere ad exillarandas intuentium uoluntates. Sed et rex Priamus pro sue habitationis hospitio et proprie receptaculo mansionis in eminentiori loco urbis ipsius cuiusdam natiue rupis excelse magnum et famosum Ylion formari constituit, quod magnum eius palatium appellatur. Et magne magistra fortilicia firmitatis hac in rupe natiua uiolenter abscissa firmatum extitit inclitum Ylion, ab ymo usque ad summum sperica forma conclusum, cuius altitudo summitatem quingentorum passuum attingebat preter cacumina turrium in circuitu suo non multa distantia , que in multo magis eandem altitudinem excedebant. Quarum turrium summitates pre altitudine nimia nubium ueste continuis infusionibus tegebantur, et ex quarum summitate tam ardua uniuersa totius prouincie adiacentia loca et remotos etiam situs commode poterant intueri. Huius Ylion murorum superficies que se intuentium presentabat aspectibus non ex lactee calcis nitida forte dealbatura uiuebat, cum tota esset lapidibus incrustata marmoreis, in multorum uarietate distincta colorum et in diuersarum ymaginum celaturis, que intuentium aspectibus alludebant. Sic et eius fenestras non insignierat opus forte marmoreum, cum maior pars earum extructa fuisset ex quadris fulgentium cristallorum. Sic fenestrarum ipsarum columpne, sic capitella et bases earum. Ex interiori uero parte predicti palatii, inter alia hedificia concamerata mirifice, rex Priamus quandam salam instituit prolixe longitudinis et latitudinis consonantis, cuius extrinseca superficies erat tabulis uestita marmoreis, et ex lignis cedrinis et ebani eius tabulata testudo, cuius pauimentumusaici operis diuersificata materia diuersos distincxerat in colores. In huius sale capite regium erat solium institutum, ubi mensa regia longa proceritate distensa locata extiterat, tota composita eboris et ebani subtilibus ex iuncturis. Sic et ab utroque latere mensarum ordo distensus comodas dabat discumbentibus sessiones. In alio uero capite sale ipsius mirabilis operis gemmis auroque contexti erat quoddam hedificatum altare in nomine summi Iouis, ad quod per xx gradus musaici operis institutione coruscos infatigabilis dabatur ascensus. In huius altaris igitur sumitate radiabat apposita ymago quedam aurea dei Iouis in longitudine xu cubitorum, tota ex auro electo composita, in maximi extimatione ualoris, quam uariarum gemmarum uenustabat impressio, et eius nobilitabant aurei substantiam hinc inde appositi in diuersis operibus uniones. Huius dei Iouis erat Priami regis summa et inconcussa fiducia, dum putaret per hanc longa felicitate uigere regni sui solium et potentiam sui sceptri per infinitam perpetuitatem temporibus perdurare. Postquam uero rex Priamus secundum sui animi destinationem Troyanam urbem proposito fine perfecit, perceptibili corde metitus est uniuersa, et animo diligenti considerans ciuitatem a se conditam tanta uigere fortitudine in potentia firmitatis, tanto se potenti populo circumfultum, tanta pollere multitudine strenuorum, tantis habundare diuitiis, fluctuantem animum ad graues iniurias sibi dudum illatas a Grecis dura cogitatione retorsit, et factus quietis impatiens in eadem ciuitate suam solempnem curiam curiosus celebrari mandauit. Quare conuenientibus in curia ipsa suis ciuibus uniuersis et eius filiis omnibus preter Hectorem, qui tunc in Panonie partibus, Troyano sceptro subiecte, de mandato patris agebat, necnon et aliis sibi coniunctis, idem rex, regio decorus sedens in solio, uniuersam plebem ab eius ore pendentem, facto silentio, taliter alloquutus est dicens: O uiri fideles et dilecti michi, iniuriarum mearum ex ipsius mali participatione consortes, reuera nostis et facto qualiter tam friuola tam inepta precedente rationis causa instigati Greci superbia ceruicosa in patriam nostram irruerint et michi meos et uobis uestros in tanta crudelitatis seuicia interemerit genitores, sororem meam Exionam, ex tam nobili stirpe progenitam, sub tante ignominie nube traductam et more meretricio deturpatam sub uili iugo detinent seruitutis, sorores uestras, filias, et uxores laribus paternis abstractas, uilibus ministeriis sibi seruire sub seruitute compellunt, quondam urbem nostram Troye, pacifice possessam a progenitoribus dudum meis, ab eis nequiter interceptam, dederunt exterminiis et ruinis, domos uestras et maiorum uestrorum hospitia funditus euertentes maiorum meorum thesaurizatas diuitias exposuerunt prede, et facultates uestras et bona in spolia diuiserunt. Esset igitur iuris ratio ut, fauentibus diis (qui superbis consueuerunt resistere), de communi assensu omnium uestrum communis exigeretur ultio de tot malis. Scitis enim habere nos ciuitatem magnam et tutam et in multa defensione firmatam. Scitis nos multa uirorum pugnantim animositate suffultos. Scitis nos multum potentes in milicie, multis armis uberes bellicosis, multis nos abundare diuitiis et multarum rerum uescibilium opulentos, multa nobis competere potentum auxilia, et multa nobis iminere suffragia coniunctorium. Tempus itaque sic nobis esse uidetur acceptum ut contra hostes et hoffensores nostros manus et arma uertamus in ultionem nostram, et eorum excidium uiriliter anhelemus. Sed quia bellorum euentus est semper ambiguus et dubia sunt fama pugnantium, a preliorum temperare conflictibus esse tutius uideretur, nisi tam grauis iniuria, tam ignominiosa iactura dedecoris meum animum perurgeret. An abstinere ualeo rationabiliter a dolore cordis eximio, sciens sororem meam Exionam, deiectam exilio, ab extraneo detineri non in federis unione iugalis sed in turpis adulterii continua pollutione uexari? Placeat igitur saltem, in istis aggressionum nostrarum initiis, monitis et suasionibus requirere Grecos ipsos ut, si mihi restituere uelint sororem meam Exionam, nulla eis a nobis querula dirigetur in posterum set sub silentio de cetero compellemur inuiti dissimulare factas nobis iniuras ut a quietis nostre securitate perpetua fatorum inuida series repellatur. Et contentus uerbis hiis rex Priamus suo colloquio finem fecit. Astantes igitur uniuersi discretum regis consilium uniuersaliter simul probant. Quare Priamus, suorum fidelium approbatione percepta, pro ipsius exequtione negocii Anthenorem, hominem multe discretionis, industrium, et legalibus institutionibus eruditum suum elegit in nuntium et legatum. Quem ipse rex precibus solicitat et mandatis ut ad sumendum huius legationis onus et exercicium tante rei se uoluntarium offerat et in eius executione deuotum. Anthenor igitur deuotum se mandatis regis exhibuit et ad exequendum predicta deuotis nullas moras obiecit. Parata igitur classe et singulis ad causas facientibus nauigandi, Anthenor classem solicitus statim intrat et, sibilante malo pro uelis extensis in uentorum afflactibus secundorum, tamdiu per spacia dierum et noctium nauigat quod apud Menusium, quandam uidelicet ciuitatem de partibus Thesalie, sospes applicuit, ubi rex Pelleus moram casualiter protrahebat. Quo a rege Peleo in honoris uultu primo recepto, causam sui aduentus rex Pelleus sciscitatur ab illo. cui Anthenor per hec uerba respondit:A rege Priamo sum missus ad uos. Hec enim rex Priamus per me nuncium mandat uobis. Graues quidem et inmerenter sibi a uobis illatas iniurias non putat a uestre memorie recordiis excidisse, cum absque grauis offensionis causa sui genitoris irruissetis in regnum, quem neci nequiter tradistis, euertendum funditus terram suam, et peremptis eius ciuibus, miseros quos fata uiuere uoluerunt in seruitatem et exilium deduxistis. Amplius sororem eius Exionam, puellam regiam (utinam matrimonio collocatam!), turpiter asportatis. Nam meretricio more pollutam turpiter contractat eandem detentor ipsius. Cum igitur sitis multe discretionis rex, uos idem rex Priamus rogat et monet, ut exinde cesset belli rabies et futura scandala non resultent, que detestabilia esse debent apud bonos et graues, operam, si placet, uellitis impendere ut saltem sibi soror sua restitui mandaretur, omnibus aliis dampnis et iniuriis quietatis ab ipso. Que omnia postquam audiuit rex Pelleus, subito excanduit in furorem, et impetui non obtemperans ire sue ampullosis uerbis insultauit in Priamum, facilitatem ei exprobrans sensus sui, et minacibus iniuriis Anthenori recessum indixit, asserens quod si etiam per momentum moram in sua terra protraheret, hunc faceret nequiter neci tradi. Quod Anthenor audiens a rege Pelleo, licentia non petita, festinus classem intrauit et recedens a portu alto pellago se committit. Qui nauigans ignota per maria competentibus diebus et noctibus peruenit incolumis Saleminam. In ciuitate igitur Salemine tunc rex Thelamon presens erat, ad quem, a classe descendens, Anthenor se contulit loquturum. Quem ut uidit rex Thelamon uultu quodammodo non recepit amico, cum obtentu Exione aduersus omnes Troyanos continuum odium enutriret. Tandem aduentus sui ab Anthenore causam querit. Cui Anthenor, regis Priami asserens se legatum, legationis sue seriem sibi explicat in hec uerba: Rex Priamus, Troyani regni dominus, nobilitatem uestram requirit affectuose ut sororem suam Exionam, quam in aula uestra indecenti tractatis obsequio, restituatis eidem, cum non multum uestram cedat ad gloriam regis filiam et sororem inhonesto contractare consortio, que fuit a pari nobili uel etiam a maiori relatione debita ueneranda. Nec tamen de hiis que a uobis erga eum detestabili modo sunt gesta multo dolore uexabitur, si restituendam eam sibi benignitas uestra prouiderit, quam adhuc rex Priamus poterit decenti forte matrimonio collocare. Finitis igitur ab Anthenore uerbis ipsis et a Thelamone grauiter intellectis, grauem et subitam Thelamon exhalauit in iram et risibili uulto uerba profundens sic intulit per responsionis obiectum: amice, quicumque sis, de tui leuitate regis admiratione multa commoueor, cum nec ipse michi nec ego sibi alicuius amicicie noticia sim coniunctus, et ideo eius exaudire precamina non michi cedit ad uotum. Nouit enim ipse rex tuus me in ultionem cuiusdam facinoris cum quibusdam aliis Grecie nobilibus aduersus Laumedontem regem, eiusdem criminis patratorem, cum exercitu contulisse, et in mei cruoris effusione non modica bellicis armis Troyanam urbem primum intrasse, propter quod, ex militie tocius assensu, in mee uictorie premium michi tradita fuit Exiona ad faciendum de ea mee arbitrium uoluntatis. Quod non leue munus michi datum arbitror extitisse, cum et nimia speciositate sit ipsa decora, multis insignita doctrinis, et laudabilium morum compositione uenusta. Non est ergo michi tam leue rem tam reddere preciosam et in tanto mee uite discrimine quesitam. Dic ergo regi tuo Exionam obtinere non posse nisi per acumen gladii trucidantis et teipsum reputo fatuum ualde factum quando de tali legatione pondus assumere uoluisti, cum scire deberes manifesto discrimini te proinde subicere et in eorum potentia qui te et tui similes prosequuntur stimulis hodiosis. Recede igitur ab hac terra festinus. Quod nisi instanter feceris, scias te sine dubio mortis periculum incursurum. U Quod Anthenor audiens illico festinauit ad nauim et intrans in ipsam statim uentorum ductibus se commisit et ipso nauigante feliciter peruenit Achayam, ubi reges Castor et pollux, de quibus supradictum est, moram insimul protrahebant. Ad hos Anthenor, de naui descendens, accessit, et eis exposita sue legationis forma sibi date per Priamum de sue restititione sororis et illatis ab ipsis iniuriis sine causa, de suorum morte parentum, sue urbis excidio, et de rerum depopulatione suarum, ad predicta exposita per Anthenorem sic Castor irato sermone respondit: Amice, quisquis es, nec credimus nec putamus Priamum offendisse indebite, cum Laumedon rex, eius genitor, causam prestiterit mali sui, qui tamquam incautus inconsulte prorumpens offensam primus intulerit in quosdam terre nostre maiores. Eius igitur odium magis appetimus quam querere pacem ipsius, cum tam per premissa quam sequentia premissorum aduersus ipsum et suos hostilitatis spiritum assumpserimus. Nec te multum, credo, dilexit qui te fuit ad huius legationis tractatum ortatus, cum et tu uitam tuam tibi parum caram esse monstraueris qui ob talem rem fines nostros presumpseris attigisse. Nulla igitur mora te teneat in hac terra, quia nisi discesseris festinanter, tue uite discrimen te senties subiturum. Anthenor autem hiis uerbis auditis illicentiatus recessit ab ipsis, ad nauim accelerat, et anchoris subductis a mari statim cum Anthenore uelificat ipsa nauis et recte nauigans uersus Pilon, ibi sanus applicuit, ubi dux Nestor in multorum suorum comitiua nobilium morabatur. Ad quem Anthenor, de naui descendens, se contulit et ei, legatum se asserens regis Priami, legationis sue formam, prout ante Castori et Polluci, per omnia explicuit. Nestor autem, ut uerba percepit Anthenoris, in iram totus exardens, factus ob furoris rabiem discolor, Anthenorem rigido uultu respicit ab obliquo et ei talia uerba dictans impetuose respondit: Serue nequam, unde te tanta deducere presumpsit audacia ut talium prolatione sermonum inficere presumpseris aures meas? Nisi me mea profecto frenaret nobilitas, mandarem a tuis faucibus linguam euelli, que tales prodiit in sermones et in dedecus regis tui, te tracto per terram ab equis membratim disiungi facerem membra tua. Discedas igitur a meo conspectu celeriter, quod si statim non feceris, que dixi tibi reuera tibi succedent. At Anthenor talium stupefactus horrore sermonum, dubitans tiranidem Nestoris et immanitatem ipsius, illico recedens ab ipso, suam peruenit ad nauim et incontinenti uelis extensis litora deserit piratarum. Et eo alta maria scindente pro reditu, odiosa cuiusdam rabies tempestatis obduxit aerem tenebrosa caligine, et contrariis uentis aflantibus funduntur ymbres in tonitruorum rugitu mirabili et corruscationum fulgoribus odiosis. Concitati fluctus a uentis excelsos tolluntur in montes. Nunc puppis abstracta maris hyatibus periculosa petit yma profundi, nunc undarum inflationibus eleuata per fluctus montuosa petit cacumina procellarum. Instat ergo euidens nauigantibus in ipsa uite discrimen et pro liberatione periculi effunduntur uaria diis uota. Sic ergo nauis illa per triduum patentibus subiecta periculis, quarto die cessauit tempestatis angustia et uentorum furor destitit mitigatus. Placantur maria, quiescunt fluctus, et nauigantes ipsi a mortis laqueis iam erepti spiritum confortationis assumunt, sic quod nauigantibus ipsis recto dyametro subsequenter ad oras Troyani portus adueniunt. Et eis descendentibus in terram optatam passu celeri ante omnia se conferunt ad templa deorum, ubi eorum uota supplices diis soluunt, sic quod Anthenor, post uictimas diis oblatas et post sacrificia de more libata, ad magnam Priami regis regiam in comitiua multorum de suo redditu ualde letantium incolumis et sospes accessit. Consedente igitur rege Priamo cum suorum comitiua maiorum, astantibus etiam quam pluribus aliis et eius filiis antedicitis, Anthenor refert et recitat quicquid sibi in Grecia successerat seriatim. Narrat enim graue sibi responsum factum a Pelleo, minaces iniuras a Thelamone sibi datas, Castoris et Polucis obprobriosa responsa, duros et asperos a Nestore sibi timores incussos. Que omnia postquam audiuit rex Priamus, turbatus est ualde et dolore torquetur inmodice, senciens legatum suum in Grecia sic obprobriose receptum, et de recuperatione sororis sue factus est quodammodo desperatus. Postquam uero rex Priamus per legationem Anthenoris factus est certus de Grecorum odio quod Greci tot continuatis temporibus aduersus eum et suos adhuc feruoribus uiuacibus confouebant, et quod ad restitutionem sororis sue Exione Grecorum animos non potuit demulcere, in suorum propositorum exordiis magis totus ardenter incaluit, et ad mittendum in Greciam gentem suam, multo nauigio conquisito, in offensionem Grecorum uiuacibus curis totaliter anhelauit. Set dic, rex Priame, quis fatorum casus infelix ad tante infelicitatis audaciam tue quietis animum instigauit ut frenare proprios animi motus tui, licet non sint in hominis potestate, per matura consilia minime potuisses, ut, dum licebat, abstraheres ab iniquis consiliis pedem tuum, et dum licebat, sciuisses tuas preteritas dissimulare iacturas, que per tot annorum curricula forte poterant obliuione deleri? Sane non aduertisti quod uulgariter dici solet et quod plerisque hominibus dicitur accidisse, qui dum sua contendunt uindicare dedecora, excrescentibus malis, maioris dedecoris inuoluuntur augmento?Tutius ergo fuit ei quod uulgariter dicitur similiter adherere: Qui bene stat, non festinet ad motum; nam qui sedet in plano, non habet unde cadat. Uoluisti enim te submittere ambiguis ut de infelici casu tuo et finali tuorum excidio, de tante urbis ruinosa iterata iactura, dares futuris gentibus longam materiam _uelut delectabiles fabulas_ recensendi, cum de sinistris successibus aliorum libenter hominum mulceantur auditus. Set quid postea tibi et tuis inde successit presens narrationis ystorie series manifestat. Rex igitur Priamus, conuocatis omnibus Troye maioribus et in regio Ylion eis coactis in unum, sic alloquutus est illos: Ecce prout de consilio uestro processit Anthenor, missus in Greciam pro a Grecis mea recuperanda sorore ut odium quod gerimus apud eos pro bellorum scandalis euitandis sedari posset in posterum, rediit, sicut scitis, et qualia obtinuit ab ipsis sinistra et obprobriosa responsa notum est uobis, non considerantibus eis dampna tam grauia que nobis intulerunt et tam graues iniurias non uerentur. Et O utinam penitentia ducti saltem uerbo cognoscerent quod male gesserunt! Sed in maioris elationis superbiam eleuati nobis grauiora minantur. Absit ergo quod sinistrante fortuna nobis acciderent que minantur. Absit etiam ut de tot sine causa grauiter commissis ab eis penam debitam non exoluant per nos eis diis fauentibus infligendam. Credimus enim eis esse in uiribus potentiores, munitam et tutam ciuitatem habere ab omnium hostium insidiis profecto securam, etiam si maior pars hominum nobis constitueretur aduersa. Multa enim et nos multorum strenuitate uigemus militum et peditum, pugnandi duritiis expertorum, plena quidem uictualium copia et indeficientium in omnibus futuris necessitatibus habundamus, diuitiis exhuberamus eximiis, et nichil nobis ad offendendi molestias ingerendas nec ad defendendi subsidia deesse uidemus. Gratum michi ergo uidetur, si uobis uidetur acceptum, ut aduersus Grecos ipsos, tam impios hostes nostros, exerceamus saltem in aliquo uires nostras, ut saltem in istis aggressionis initiis in terras et partes eorum gentem nostram bellicosis insultibus transmittamus, que in terras eorum et homines eorundem, insidiarum nostrarum ignaros, repente irruat, maxima eis dampna et detrimenta depopulatiua illaturi priusquam ad eorum defensiones arma excogitata ualeant eleuare. Est enim hic casus ut quilibet nostrum personas et res proprias debeat fortune committere ad instaurationem dampnorum nostrorum et ad nostre grauis iniurie ultionem. Nec nos terreat si Greci ipsi aduersus nos et predecessores nostros obtinuere uictoriam. Nam non nouum est uictor a uictis multociens superetur. U Uerbis igitur regis et monitis omnes astantes unanimiter annuentes deuoto corde se offerunt in omnibus eorum facultatibus et personis. Propter quod rex Priamus ad eorum oblationes, tam grato corde uulgatas, in maioris appetitus audaciam et animositatis feruentiam suam aperuit uoluntatem. Sicque rex ipse, in oblationibus ipsis exillaratus inmodice, recedendi licentiam affectuosis uerbis tribuit unicuique, remanente rege in suo palatio cum omnibus filiis suis tam ueris quam naturalibus tunc existentibus cum eodem. Erat enim et tunc Hector presens cum eis qui iam a Panonie partibus redierat ad ipsius regis imperium patris sui. Quos omnes sic rex facto silentio est uerbis talibus alloquutus. Set antequam ad uerba ipsa prorumperet, lacrimis ora rigauit et inter medios singultus et lacrimas taliter sua uerba profudit:Nunquid in memoria uestra non uoluitis auorum uestrorum necem et seruitutem Exione, que meretricio more tractatur uobis uiuentibus et in tanta potentia constitutis? Dignum ergo erit et iustum ut ad uindictam tanti pudoris debeatis assurgere et totis uiribus anhelare et si non in ultionem auorum uestrorum saltem in satisfactionem uoluntatis mee, qui tanta exinde uexor angustia et innumerabilibus doloribus incessanter, cum uos ab annis teneris educauerim et dolorum meorum debetis esse partecipes naturali et probabili ratione. Et conuersus ad Hectorem dixit illi: Et tu, karissime fili Hector, omnium fratrum tuorum primogenitus, qui et armorum excellentia et uirtutis strenuitate precedis ceteros fratres tuos, hos meos amplectere monitus et preceptorum meorum animosus executionem assumas. Sis ergo tu solus dux et princeps huius negocii et uniuersi tui fratres tibi prorsus obediant et omnes alii regno nostro subiecti, qui in potentia tuarum uirium nosti domare superbos et in tue animositatis audacia cogis flectere ceruicosos. Ego enim ab hodie in antea de eo quod de presenti negocio sit futurum me totum ex spolio et tuis humeris fortioribus totum impono, quia in tua iuuenili duritia potens es bella committere et bellis strenuis preualere, quod me natura debilis posse non patitur, cum ad senium iam declinem. Et uerbis suis rege Priamo fine facto, Hector in uultu quasi pudoris et honestorum prolatione uerborum ad regis patris sui uerba respondit: Karissime mi domine rex, nunquid est hominum inhumanum et humana dissidens a natura de illatis iniuriis passos non appetere ultionem ? Et si nos, qui tanta nobilitate uigemus quorum iniuria minima pudoris est magni (cum personarum qualitas iniuriarum qualitatem minuat et augmentet), si uindictam appetimus de iniuriis nobis illatis, non sumus degeneres hominum a natura, cum etiam animalia irrationabilia uideamus hoc uoto potiri. Nullus est ergo inter uestros filios, care pater, qui de nece nostrorum auorum magis teneatur uindictam appetere sicut ego, qui sum primus in eorum ordine geniture et ideo primus esse debeo in ulciscendi feruore. Pre ceteris ergo cum omni auiditate desidero uindictam eorum appetere, ut etiam in cruore meo mea dextera cruentatos interimat qui crudeliter meorum auorum et ciuium effudere cruorem. Unum tamen, rex discrete, ad uestram reduci peto memoriam ut huius aggressionis nostre, tamquam prudens et sagax, consideretis non solum inchoandi principia uerum eciam sequentia media et exitum qui succedit in fine. Non est enim discretionis laudande consilium singullari scrutatione non rimari, negociorum initia tantum appetere nec aduertere finem ipsorum. Quid enim prodest alicui bene forte in principiis agere que demum terminari contingunt fine sinistro? Laudabilius ergo est ab illis iniciis abstinere que euentus dubios in se habent et que magis ad infelicia quam felicia se declinant. Illud enim felix potest dici principium cuius exitus felix fuit. Hec enim uerba, discrete rex, hic ideo in dicendi audacia iam prorupti ut ultionis auiditas non eripiat inconsulte spiritum uoti uestri in eo cuius finis est dubius an succedat prospere uel aduerse. Nostis enim, pater karissime, totam Africam et Europam hodie Grecis esse subiectam, quanta Greci multitudine militum sint suffulti, quanta sint strenuitate pugnaces, quantis sint pleni diuiciis, et quante potestatis uigeant dictione. Non est equalis hodie potentia Asye potentatui tot uirorum, cum, etsi in Asya multi uigeant homines, non tamen sunt impugnandi exercicio nimium bellicosi. Certum ergo magis apud nos potest esse quam dubium, si arma contra potentiores nobis in discusso consilio ingeramus, uix aut nunquam nos posse finem attingere peroptatum. Statum ergo nostrarum, qui hodie tanta quiete molitur, tanta felicitate refulget, ad quid uexationibus grauibus appetimus perturbare et de iocunditatis requie uenire ad uictimas nostrarum miserabiliter personarum? Sane non est Exiona tam caro precio redimenda pro qua forte (quod absit!) de melioribus nobis et forte de omnibus est comutatio facienda. Conniuentibus igitur occulis non est incongruum Exione dissimulare fortunam, que iam tot annis suis est aptata dispendiis et quam mors in breui potest ab aura uiuaci diuellere, ut nobis omnibus sit parata causa quietis. Nec uestra, care pater, credat oppinio me ista bellorum timore aut cordis pusillanimitate proferre sed dubito fortune sinistros euentus et ne tui sceptri dignitas sub insidiosis casibus fortune uacillet. A quibus, dum licet, liceat abstinere, nam licita est et salubris dissuasionis ratio inicia dissuadere que placeant, antequam, infelicibus mediis subsequtis, eorum exitus dampnis et doloribus continuari cogantur. Tacuit ergo post hec uerba discretus et strenuus Hector. Sed Paris, qui uerba Hectoris diligenter audiuit, statim se errigens stans hec uerba profudit: Audi, rex, karissime pater, de fine prospero prosequendo quis nostrum potest probabiliter formidare, si contra hostes nostros arma bellicosa ingeramus? Nonne sumus tot strenui, tot potentes, tot diuites, et in tam forti ciuitate locati? Quis probabiliter oppinari potest nos sic feliciter et secure compositos in nostris laribus posse confundi? Fiat igitur audacter, karissime domine, quod per uos dictum est, ut mittantur scilicet nauigia depopulatura Greciam, que gentem nostram enormibus afflixit iniuriis et dampnis irrecuperabilibus est predata. Me etiam, si placet, karissime pater, iubeas cum illis proficisci nauigiis, quia pro certo sum certus deos uelle grauiter me Greciam posse confundere et grauiter depredari necnon, et de optimatibus Grecie mulierem nobiliorem eripere et in Troyanum regnum a me captam posse transferre, que pro redemptione uestre sororis Exione de facili poterit commutari. Quod si a uobis querendum est qualiter istud sciam, dabo de hoc uestre conscientie certum signum quod a diis ipsis pro certo recepi. Nondum enim sunt multi dies elapsi, dum agerem in Minori India iusso uestro, celebrante sole solsticium estuale, dum sol sub principio Cancri ageret cursum suum, quodam die Ueneris, uenationis causa, placuit michi adire nemora in multorum collegio uenatorum. Que dum diluculo fuissem ingressus, multis laboribus eis hinc inde uenatorie perquisitis, nichil inuenire potui michi gratum ad predam. Solr iam constituente meridiem et quasi circa uesperarum confinia declinante, demum, ingerente fortuna, quidam ceruus apparuit in ipsorum locis nemorum solitariis uagabundus, quem cursu meo appetens peruenire putaui. Propter quod deserui socios, qui me sequi non poterant in celeritate currendi, et elongatus ab eis in ipsius nemoris solitudine quod Ida uocatur perueni solus tenebrosas ad umbras, in quibus ab aspectibus meis ille ceruus euanuit, forte ob frondosas ipsius nemoris arbores uel ob multam celerem fugam eius. Lassatus ergo ego necnon etiam equus meus, ab ipso persequendo amplius destiti, cum equs meus totus esset madidus pre sudore et uelud ymbres aquosos effundens diffundebat cumulando subitas guttas guttis. Quid ultra? Descendi fessus ab equo et ipsum in ramo cuiusdam arboris michi propinque cum habenis freni sui studui colligare; deinde stratui me solo, quod adhuc multo uirebat in gramine (arborum umbraculis eius prohibentibus siccitatem), et depositis arcu et Pharetra quam gestabam, fictitium michi ex eis constitui iacenti puluinar. Nec mora, me lentus sopor inuasit, tanta me rapida preoccuppans grauitate quod uisum fuit michi nullo preterito tempore dormiuisse. Soporatus igitur tam grauiter uidi in ipso sompno meo mirabilem uisionem _ quod deus, scilicet Mercurius, tres deas in suo comitatu ducebat, Uenerem uidelicet, Palladem, et Iunonem. Qui ad me statim accedens, predictis deabus parum a se distantibus, michi dixit: Audi, Paris, ecce adduxi has tres deas ad te propterea quod inter eas quoddam nunc litigium est exortum, de quo disposuere se committere arbitrio tuo soli, ut lis ipsa inter eas tuo iudicio dirimatur. Uescentibus enim eis in quodam solempni conuiuio, quoddam pomum mirabile et formose cellature, de materia preciosa, iniectum extitit inter eas, in quo Grecis litteris continetur inscriptum ut pulcriori detur ex eis. Cum igitur quelibet earum precedere aliam de forma contendat et exinde putet ipsius pomi premium promereri, tuo de hoc iudicio se submittunt et quelibet earum tibi per me promittit premium pro tui remuneratione arbitrii ab ea infallibiliter consequendum quam in pulchritudine et pomi questu putaueris anteponi. Si Iunonem enim preferre decreueris, inter alios mundi magnificos illa constituet te maiorem; si uero Palladem, omnem ab ea humanam scientiam pro premio consequeris; quod si Uenerem, pulchriorem se et de Grecia nobiliorem feminam ab ea in tuum premium reportabis. Ego autem, talibus a Mercurio auditis promissis et donis, sic sibi respondi quod uerum de hoc iudicium non darem nisi se omnes nudas meo conspectui presentarent, ut per inspectionem meam singulas earum corporis pro uero iudicio ualeam contemplari. Et statim Mercurius dixit michi: Fiat ut dicis. Depositis ergo uestibus predictarum trium dearum sigillatim qualibet earum nuda meo conspectui presentata, uisum fuit michi prosequendo iudicium ueritatis quod Uenus sua forma patenter predictas duas alias excederet, et ideo decreui eam dominam esse pomi. Uenus autem ex predicta pomi uictoria facta congaudens submissa uoce michi promissum a Mercurio infallibiliter confirmauit. Et recedentibus illis a me statim sompno et sompnio sum solutus. Putas ergo, care pater, deorum promissa frustatoria posse censeri? Sane certus penitus esse puto quod, si me in Greciam miseris, indubitanter mecum deferam mulierem iuxta promissa diuina. Mitte me ergo, pie pater, quia mei missio pro certo uestrum animum iocunditate replebit. Et hiis dictis Paris suis sermonibus finem fecit. Finita igitur ipsius Paridis responsione predicta, surrexit Deyfebus, tercius natus regis, et ad eius eloquium dato silentio, intencionis sue conceptum retinere non ualens in hec uerba resoluit: Karissime rex, si in omni negocio quod est aliquis aggressurus uellet singula que possent esse futura particulari deliberatione rimari, nunquam esset aliquis qui alicuius rei oneri se subiceret animosus. Nam si semper agricole diligenti deliberatione pensarent quanta a raptu uolucrum auferenda sunt semina, nunquam forte semina sulcis darent. Parentur ergo, pater carissime, nauigia in Greciam profectura, quoniam consilio Paridis non potest probabiliter contradici. Nam si contingat eum aliquam nobilem de Grecia educere mulierem, de facili poterit euenire quod eius commutatione recuperare possemus Exionam, ob quam totius nostri generis diffamata prosapia loquacis opprobrii squalore sordescit. Helenus uero, quartus filius regis in ordine geniture, postquam dictis suis Deyfebus finem fecit, a propria sessione consurgens animi sui motum aperuit in hec uerba: Magnanime rex, pro deo uota uestra ceca non eripiat auiditas ulciscendi. Scitis enim, diis fauentibus et eciam uobis ipsis, me instructum et totaliter eruditum in sciencia futurorum, quod ex preteritis uestra iam cognouit industria nunquam ex ore meo aliqua uaticinia processisse que ipsam puram ueritatem non extiterint assecuta. Absit ergo ut Paris in Greciam se conferre presumat. Nam pro certo teneat uestra scientia quod, si Paris in Greciam se duxerit conferendum terram aliquam inuasurum, hanc nobilem ciuitatem uestram funditus euertendam a Grecis, ciues uestros morti tradendos et nos omnes a uestris renibus descendentes. Abstineatis ergo ab hiis quorum finis est dolor et execucio mortis amare, ne proinde teipsum doleas truncum et Heccubam, carissimam consortem tuam, excidio traditam et omnes tuos gladio seuiente truncatos, cum hec omnia sint futura reuera si Paris Greciam cum exercitu presumat adire. Et hiis dictis quasi dolens se in propria restituit sessione. Ad hec igitur uerba Heleni sapientis uacillauit regis animus et titubacione repletus extitit non modicum stupefactus. Propter quod factum est inter astantes tacitum ex omni parti silencium nec erat aliquis inter eos qui presumeret in uocem sermonis erumpere. Tunc ille Troylus, ex regis filiis iunior postremo susceptus, ut uidit omnes pre multa turbacione silere, rupto silencio in hec uerba prorupit: O uiri nobiles et nimium animosi, ad quid turbamini circa plurima ad uocem unius pusillanimis sacerdotis? Nonne est timere proprium sacerdotum bella, uitare aggressus, quos sola pusillanimitas facit amare delicias et in sola uescendi ciborum et potus saturitate tumescere? Quis enim sapiens pro certo tenere potest hominum consciencias ignorantes futura posse prescire deorum? Non hoc sapientis est credere, cum hoc ex sola procedat stulticie leuitate. Pergat igitur Helenus, si timore concutitur, in templum celebrare diuina et sinat alios qui labe uerecundie obducuntur debitas in armorum conflictu exposcere ultiones. Ad quid circa eius uerba tam uana tam friuola, rex inclite, perturbaris? Iube nauigia soluere et exercitum ad iter accingere bellicosum, cum non sit ferendus de cetero tantus pudor nobis a Grecis illatus absque tallione uindicte. Et hiis dictis tacuit Troylus. Cuius animositatem et dictum astantes ceteri laudauerunt et omnes consilium eius probant, sic quod, mandante rege, consilio ipso soluto, predicti regis filii cum eodem rege paratas mensas appetunt discumbentes. Postquam uero rex Priamus, prandio celebrato, suo sedit in solio in suis propositis estuans et in execucione ipsorum importune totus anhelans filios suos, Paridem et Deyfebum, uocauit ad se et expressim mandauit eisdem ut in Pannonie prouiuciam se conferant festinanter delaturos secum milites strennuos quos in Greciam cum nauigiis secum ferant. Et eodem die idem rex Priamus predictos Paridem et Deyfebum coegit ad iter, qui statim, a rege ipso obtenta licencia, recesserunt. Sequenti uero die idem rex Priamus uniuersos ciues ciuitatis Troye ad generale colloquium conuocauit et conuenientibus illis hiis est eos sermonibus allocutus. O fideles et dilecti ciues, satis est notum uobis quantis fuerimus per Grecorum superbias iniuriis opprobriosis et dampnis innumerabilibus lacessiti nec uos latet passos iniuriam, cum etiam alienis fabula facti sumus. Nec mee sororis Exione permittit seruitus manifesta quiescere uota mea, cum in eius memoria dolore constringar, quem continuata recordia nullatenus abolere permittunt. Scitis enim me pro recuperatione ipsius in Greciam discretum Anthenorem destinasse, qui, cum non fuerit exauditus a Grecis, doloris mei materias duplicauit. Sed quia ferro curanda sunt uulnera que beneficia non senciunt medicine, proposui Paridem in armata manu et marino exercitu, multo completo milicie, in Greciam destinare ut hostes nostros potenter inuadat, dampnis afficiat quibus potest, forte de eis aliquam nobilem mulierem hostiliter interceptam ad ciuitatem nostram adducat, per quam commutationem sororis mee diis fauentibus ualeam promereri. Quod quia exequi non decreui absque uestri approbacione consilii, proposui hoc uestre propalare noticie, ut, si uobis uideretur esse salubre, perseueretur instancius in incepto. Licet enim hec omnia satis intime tangant me, tangunt communiter et uos omnes. Et quod omnes tangit, sapiente dicente, debet ab omnibus comprobari. U Regis igitur eloquio fine facto, dum lata paterent undecunque silencia, quidam miles de circumstantibus Pertheus nomine, filius quondam Euforbii, magni philosophi, in quem narrat Ouidius animam magni Pictagore fuisse transfusam, surgens in hec uerba prorupit: O nobilissime rex, cum sim totus erga maiestatem uestram zelo fidelitatis accensus, que memorie uestre reducere non omitto maiestas uestra benigne recipiat, tamquam prolata ab intencione fideli. Nouit enim uestra serenitas me patrem Euforbium habuisse, qui plus quam centum octuaginta annos uitali potitus est aura, qui cum omnis philosophye fuerit imbutus scientiis, plenam prescientiam habuit futurorum. Hic multociens dixit michi et pro certo firmauit quod si filius uester Paris sit iturus in Greciam ut ex Argiuis more predonio ducat uxorem, quod hec uestra nobilis ciuitas magna Troya in cinerem sit reuersura per Grecos, uobis et omnibus uestris crudeliter et nequiter interfectis. Quare, sapientissime rex, non horreat uestra nobilitas acquiescere uerbis meis, cum non sit tutum uerba sapientum contempnere et in hiis precipue in quorum abstinencia dignitas uestra non leditur et in eorum perseuerancia potest inesse causa -quod absit!- perpetue uestre ruine. Cur appetitis insidias apponere uestre quieti et tranquillitatem uestram submittere casibus qui omnium periculorum genera in se habent? Abstineatis ergo, si placet, ut dies uestros felices absque uexacionis molestia feliciter protrahatis, ut filius uester Paris Grecie terminos non attingat uel saltem alius quam ipse in Greciam dirigitur. Ad Perthei uerba talia proferentis rumor fit maximus inter astantes, cum et eius paterna uaticinia reprobent et Perthei suasiones uiolenter impugnent. Quibus O utinam annuissent, nam que postea sequta sunt scandala futura forsitan non fuissent! Sed quia futura discrimina ineuitabilia fata constituunt, placuit communiter omnibus Paridem in Greciam cum nauali exercitu se conferre. Et sic, colloquio fine facto, unusquisque recessit. Quod postquam peruenit ad Cassandre noticiam, regis filie, consilium fuisse pro certo firmatum Paridem debere in Greciam se conferre, uelut infatuata, prorupit in maximos ullulatus et uocibus altis exclamans prosiliit in hec uerba: Ha nobilissima Troye ciuitas, unde tam dira et tam dura fata te detrahunt ut grauibus in breui sis subuertenda periculis et tuarum turrium alta cacumina dissoluantur et dentur precipitem in ruinam? Ha infelix rex Priame, quod crimen diceris commisisse ut tui et tuorum mortem defleas hominum et perpetuas seruitutes? Et tu, regina Heccuba, cuius sceleris es inuoluta contagio ut omnes uideas partus tuos crudeli nece succumbere? Cur non prohibes Paridem adire Greciam, qui tante pestis futurus est causa? Et suis clamoribus fine facto, surgens ad regem patrem se contulit et ymbribus lacrimarum flebiliter regem patrem amonuit ut desisteret ab inceptis, tanquam illa que in sue scientie celebribus documentis futura mala preuiderat et preuisa uocibus flebilibus diuulgabat. Sed fortune aduersitas, que iam dederat suo cursui uoluntarios instinctus et motus infelices, accelerabat ad exitus, processus exinde auidos ordinando. Sane si dissuasiones Hectoris, Cassandre monitus, suasiones Heleni, subiecciones Perthei fuissent efficaciter exaudite, perpetuis duratura temporibus, O nobilis et sublimis Troya, uigeres. Sed inexorabilia fata malorum postquam infelicia prouentura decernunt, contraria et aduersa hominum mentibus representant et insinuant pro acceptis. Tempus erat quod iam sol inter Iades et Pleiades perfecerat cursum suum, qui dum esset in signo Thauri, mensis ille Maius diuersis floribus planicies aruorum ornauerat et nouis uirentes frondibus arbores in fecunditate florum fructus proximos promittebant, cum Paris et Deyfebus a Pannonie partibus redeuntes tria milia militum secum adduxerunt, qui in armorum exercitio multa strennuitate uigebant. Et paratis nauibus xxiiibus numero magnis et omni plenitudine necessariorum honustis, rex Priamus Anthenori et Henee, de quibus supra relatum est, necnon et Polidamas, ipsius Anthenoris filio, mandat et precipit ut cum Paride in Greciam cum ipso nauali exercitu se accigant. Quibus deuote annuentibus, idem rex Priamus, omnibus conuocatis in unum qui deputati fuerunt per eum in predictum nauigium proficisci, sic allocutus est illos dicens: Non est opus ammodo uobis super suscepto negocio multos replicare sermones, cum uobis plene sit cognita que urgens causa meum anxiat animum, quare in Greciam decreuerim uos conferre. Etsi illa ratio debuit esse potissima, illatarum scilicet iniuriarum uobis et michi uindictam appetere, tamen preponderans causa magis est illa ut meam possim exinde recuperare sororem, que sub multo dedecore et anxiosa infelicitate uilescit. Ad quam obtinendam omni debetis animositate consurgere, cum pro ea recuperanda iuste uideamur arma mouere contra detentores ipsius. Scitis enim et uos iniuste Danaos nos offendisse et per iniustas offensas nos arma iuste capescere, cum ei sit secundum iusticiam ignoscendum qui prouocatus appetit se ulcisci. Moneo igitur ut quantumcumque potestatis detis operam uirtuose in ipsa mea recuperanda sorore. Nam nunc est tempus acceptum ut per hostes uestros uestra probitas diuulgetur et strennuitas uestra patenter appareat, que uirtuose uiget in uobis. Me igitur scitote paratum, si casus se ingerat ad obtinenda diis fauentibus uota nostra, ad requisitionem uestram me in multo uobis ministrando subsidio prodigaliter processurum, ut uniuersos Danaos potentia nostra perterreat et grauia eorum dispendia in forti uirtutis nostre brachio deflere cogantur. Super huiusmodi igitur execucione negocii Paridem habebitis in principem et ductorem et Deyfebum secundum a Paride in consilio sapientum Anthenoris et Henee, qui uobiscum sunt in presenci negocio profecturi. Et finito colloquio uniuersus exercitus naues asscendit et Paris et Deyfebus in lacrimis a rege obtenta licencia naues intrant. Solutis itaque funibus, subductis anchoris, et uelis eleuatis, in altum naues ipse in nomine deorum Iouis et Ueneris in altum pelagus se impingunt, et eis felici nauigatione potitis, ad sparsas Ciclades applicunt, insulas uidelicet Romanie. Quas dum uelut ignotas robusto remige transire contendunt, nauigantes in ipsis circa Grecie finitima littora striccius inherendo, casus eis obuiam obtulit quandam nauim. In hac igitur naui rex quidam de maioribus Grecie, Menelaus nomine, nauigabat, qui a duce Nestore tunc temporis euocatus apud Piram ciuitatem se cum ipso nauigio dirigebat. Erat autem iste Menelaus Agamenonis regis frater, habens Helenam in uxorem. Hec enim Helena diebus illis mirabili speciositate uigebat, soror Castoris et Pollucis regum, qui tunc in Cunestar ciuitate de eorum regno insimul morabantur, educentes cum eis eorum neptem Hermionam, natam ex Helenam supradicta. Troiani uero dum nauium ipsam inspicerent, uiderunt eam ab eorum obuiacione flexo remige declinare et ideo nec illi illos nec illi eos agnoscere potuerunt. Quare Troyani naues, secundis uentis afflantibus, salubri cursu diuertunt et ueniunt in quandam insulam nomine Cythaream de districtu Grecorum, que insula Citrius hodie a nauigantibus appellatur. In hanc igitur insulam Cythaream nauibus Troyanis applicatis, Troes eius desiderabiliter portum intrant, et anchoris in profundum maris iniectis, duris funibus religant naues ipsas, et eis tuta statione locatis, in scaphis eorum securis accessibus descendunt in terram. Erat autem in hec insula Cytharea quoddam templum in honorem Ueneris ex antiquo constructum, mire pulchritudinis et diuiciis multum plenum, cum habitatores prouinciarum circunadiacencium gentili ritu in dictam Uenerem, que tunc principaliter colebatur in ipso, maximam fiduciam gererent et haberent et in ueneracione maxima annualia colerent eius festa, cum ibidem a dea ipsa sepius responsa reciperent de petitis ab ea. Celebrabatur itaque diebus illis in templo ipso tunc festum ipsius Ueneris principale, propter quod infiniti de finitimis partibus in illam insulam se contulerant mulieres et uiri ob eorum uota in templo ipso cum gaudio multo soluenda. Quod postquam innotuit Paridi, in comitiua multorum decenter ornatus accessit ad templum, et more Dardanico in templo ipso simplici uulto in presentia populi tunc astantis ibidem deuotis orationibus oblaciones suas in multa auri et argenti copia immensa prodigalitate profudit. Fuerat enim Paris pulchritudine multa decorus, omnes suos et etiam alios in forma precellens. Quem ut aspexerunt astantes in templo, de eius pulchritudine mirati sunt ualde et de regiis apparatibus quibus ipse inclitus apparebat. Quare sciscitandi feruore ipsum agnoscere gestiunt omnes astantes - qui sint eius comites, unde sint, et specialiter quis sit Paris. Tandem sciscitantibus illis non eis occultas est materia per Troyanos. Dicunt enim eis Paridem esse filium regis Troye et uenisse in Greciam in comitiua multorum suorum nobilium iussu patris ut a regibus Grecie repetat quandam sui patris sororem, Exionam nomine, quam dicti reges regi Thelamoni tradiderunt, qui sub Laumedonte rege Troyanam depopulati sunt urbem. Uaria igitur de auditis dicta sunt inter eos. Sed loquax fama, que multas uires aquirit eundo, uicinas iam dispersa per partes ad aures Helene de pulcritudine Paridis ad templum Ueneris accedentis multa relacione peruenit. Quod postquam eidem innotuit Helene, uarie uoluntatis desiderabilis appetitus, qui mulierum animum consueuit subita leuitate corripere, Helene animum inconsulta flagrancia concitauit ut optaret ad ipsius festiuitatis sollempnia se conferre gaudia uisura festiua et inspectura ducem Frigie nacionis. Sed O quam multas impudicissimas mulieres ad impudicos subito traxere collapsus ludorum spectacula et iocorum huiusmodi uisiones, ubi iuuenes confluentes suas exercent illecebras et raptos animos muliereum ex dissolucionibus gaudiorum ad sui pudoris crimen subita rapacitate seducunt, cum habentes iuuenes habilitatem commodam uidendi puellas et multo forcius alias ad mundana deliramenta promotas, nunc oculis, nunc tacitis blandiciarum sermonibus, nunc tactu manuum, nunc signorum instinctu milierum animos se de facile mouentes cecis sophismatibus et dulcium fallaciarum argumentacione concludunt. Pereat ille qui primus inuenit inter mulieres iuuenes et adolescentes ignotos instituisse coreas, que manifesta sunt causa multi perpetrati pudoris. Propter quas multe eciam iam pudice ad proditorias infestaciones hominum enormiter corruerunt, unde multociens orta sunt scandala et multorum necis causa sequta. Cateruatim ergo adire templa deorum et eorum celebrare festiua quamquam sit fas, nefas tamen euidenter apparet cum sit in dissolucionibus animorum, qui moti ad instrumentorum sonitus et ad diuersas modulaminis cantilenas facilius corruunt in seipsis. Sed tu Helena, speciosissima mulierum, quis te rapuit spiritus ut in absencia uiri tui tua desereres tam leui relacione palacia, exires eius claustra ignotum uisura hominem, que te compescere habena freni facili potuisti ut seruares pudica ieiunia intra regia sceptri tui? O quam multas adduxit ad labem iter et reditus et facilis ad uulgaria loca discursus! O quam grati feminis esse debent earum domorum termini et honestatis earum fines et limites conseruare! Numquam enim nauis sentiret dissuta naufragium si continuo suo staret in portu, in partes non nauigans alienas. Optasti ergo tu, Helena, tuam exire regiam et uisere Cythaream ut sub pretextu uoti soluendi uirum posses uidere barbaricum et ut pretextu liciti ad illicita declinares. Nam eius uiri uisio uirus fuit quo infecta per te Grecia tota fiut, propter quod tot demum occubuere Danay et duris morsibus tot Frigii uenenati. Quid ultra? Ad consummacionem sui desiderii iam concepti Helena, quibusdam suis familiaribus conuocatis, iubet eis parare necessaria, equos, et comites, cum apud Cithaream ad templum Ueneris appetat se conferre, ubi eius festum colitur tam sollempne et ubi soluere quedam desiderat uota sua. Non enim a Menelay regno extiterat Cytharea remota, cum uelut in eius opposito constituta ab ipsius finibus modico freto distaret. Nec mora, equi parantur et comites et Helena cum suis comitibus in regio apparatu equos ascendens peruenit ad litus et a litore in insulam Cythaream breui remige nauigauit, ubi tam ab incolis quam ab aliis uelud regina ipsius insule fuit in multo honore recepta. Ipsa demum causa sui soluendi uoti Ueneris templum adiuit ibique suas oblaciones dee Ueneri in multis et preciosis muneribus presentauit. Quod postquam Paridi notum factum est reginam uidelicet Helenam, Menelay regis uxorem, ad templum ipsum Ueneris accessisse in multa comitiua suorum apparatu mirabili, Paris excellenter ornatus peruenit ad templum. Audiuerat enim, fama predicante iam diu, Helenam, Castoris et Pollucis regum sororem, incredibili speciositate uigere. Quam ut uidit, inuidit, dum de facili facibus accensus Ueneris in Ueneris templo desiderio fluctuat anxioso. Et diligenter in Helenam figens intuitum siggilatim eius membra tanto decore respersa subtiliter contemplatur. Miratur enim tam in ea rutilanti fulgore flauescere crines multos, quos niuei candoris protractus in medio crine dyametris equalibus diuidebat et aurea fila hinc inde serpencia sub certi lege federis coegerant inuolutos. Sub quibus subsidebat frontis lactea et niuosa planicies ad eius fulgencia tempora usque distensa ubi crinium aureorum cumulus prolucida uisione turgebat. Cuius frontis detestabilis nulla rugositas planiciem sulcauerat adequatam. Miratur etenim in tam nitide frontis extremis conuallibus gemina supercilia, que manufacta sic decenter eleuata flauescere ut geminos exemplata uelud in arcus non in multa nube pilorum tenebrositatis horrende nigrescerent, sed ducta moderato libramine geminas distinguebant in maiori fulgore circumferencias oculorum. Miratur eciam oculos duorum syderum radios describentes, quorum orbes, quasi gemmarum iuncturis artificiose compositi, uaga uolubilitate non prodige aspectibus frenati modestis stabilem animi constanciam promittebant. Quos pilorum eciam in proceritate modesta frenabant palpebrarum habene. Miratur eciam in illa mire pulchritudinis nasi sui lineam regularem, qui maxillas diuidens in geminas partes equales nec multa longitudine uergebat ad ymum nec nimia breuitate correptus superioris labii sedem indecenter suspendebat in altum. Sic nec nimia grossicie tumefactus se in multa latitudine diffundebat, dum compositarum narium termini non multa uaccacione se iungerent nec se in multe aperture patefacione uulgarent. Miratur eciam tantam pulchritudinem faciei tanti nitoris, lacteo candore perfusam, cuius genas rose uestiuerant mixte rosis, cum nulla temporis uarietate roseus color in illis exhausto uigore languescere uideretur. Sic intermixto colore niueo linearum inter genas et labia, rursus figurare labia uidebantur roseam surgentem auroram, que nec multa tenuitate uideri poterant dulcia basea refutare sed eorum dura decenter eleuacione tumentes intuentes ad oscula auidis affectibus inuitabant. Sic miratur dentes eburneos pusillos et in ordine positos, alterum nullatenus alterum excedentem, quorum ordine gingiue rosee linealiter amplectentes uere describere uidebantur lylia mixta rosis. Sicque totus ambitus faciei mentum, modica in medio concauitate sulcatum, forma sperica concludebat, dum thorus sub menti ualle modice duplicatus fulgorem uidebatur effundere cristallinum. Sic miratur eciam in ipsa colli columpnulam niueum presentare nitorem, quem niuei splendoris candor tenui massa pinguedinis eleuatum prodigalitate lactea dealbabat, dum candentem gulam ipsius linealis ordo depingeret murenarum. Sic miratur in iila equales scapulas humili planicie subsidentes terga plana promittere, a quibus sulcus decliuus in medio utrunque latus gracili iocunditate iungebat. Sic miratur in illa brachia decenti proceritate distensa amplexus suadere dulcissimus, dum eius manus modica eleuacione pinguescerent et digitorum extrema tenui producta libramine ungues eburneos presentarent, que brachia, manus, et digiti sereni candoris lacteo fulgore nitebant. Sic miratur in illa lati pectoris equalitatem extensam, in cuius planicie duo urbera (sic) ueluti duo poma surgencia aeris natura quasi geminas cacuminauit in pilas. Et demum staturam eius eque proceritatis attendens prestanciori forma putat et concipit esse membra latencia, dum uere putet et patenter inspiciat in eius composicione persone naturam in aliquo nullatenus delirasse. Summo igitur studio Paris iuxta Helenam, modestie finibus non omissis, fit propior et dum in eius lumina figit intuitum, Helena intuentis aspectus ex suorum aspectibus mutua relatione repensat. Placuit enim Helene forma Paridis plus quam de eo perambula predixere preconia, cum de eius forma sibi sit ipsa iudex et testis, asserens in corde suo nusquam uidisse hominem similis speciei nec qui tantum suo affectui conueniret. Nunquid ergo Helena ad festiua solacia que fiebant in templo flectit intuitus aut ad aliena colloquia uertit caput. Sane inspiciendi Paridem auiditate correpta curis tota deprimitur, ad alid inspectura sua lumina non retorquens. Quam dum Paris percipit sibi suis luminibus blandientem, gaudet suos radios uisalues uisualibus Helene radiis commisceri, et sic per mutuas et placidas uisiones sibi inuicem consonantes communis amoris uehementiam manifestant, et dum ambo cogitant in seipsis qualiter eorum unusquisque alteri sue intencionis archana reuelet, ausus est Paris per intersigna uocis uicaria primicias exsoluere uoti sui. Sed Helena, tamquam ardore tunc excussa consimili, sentit Paridis appetitum et signa similia rependit eidem. Monet eciam nutu eum ut inter tumultus ludencium fiat sibi magis propinqus. Ad quod Paris, omni pudoris omissa caligine, sessioni Helene uinicius appropinquat, et quod signis latenter commiserat latenti tamen et submissa uoce uulgauit. Et sic uacantibus aliis ad ea que iocose fiebant in templo nec aduertentibus illorum insidias amatorum, unus alteri quicquid gestierat in animo resolutis in suspiria uocibus propalauit, et quicquid de optatis eorum fieri deberet inter se breui perstrinxere sermone. Quo facto, Paris, ab Helena humili obtenta licencia, in comitiua suorum templum exiuit, quem exeuntem Helena, dum potuit eundem uidere, dulcibus est aspectibus insequta. Procedente ergo Paride, letus sed amore uexatus, suas peruenit ad naues, ubi confestim omnes sui maiores exercitus ad se uocari mandauit, et ipsis cohactis in unum, sic est eos animosis uocibus alloqutus: O uiri fortissimi, omnibus est notum uobis qua de causa Priamo regi nostro placuerit nos in Greciam transmisisse. Fuit enim totalis eius intentio ut Exionam sororem suam nostro studio rehaberet. Cuius obtentus si uobis impossibilis uideretur, saltem damnificare Grecos quocunque modo possemus deberemus studium adhibere. Ecce enim nobis Exione recuperacio impossibilis facta est, cum sciamus eam a rege Thelamone detineri, uiro utique fortiori, qui nobis eam restituere non sine grauis belli conflictu concederet, eius amore bachatus. Nec nos sumus in tanta quantitate potentes ut ipsi regi Thelamoni preualere possemus in uiribus. Nec in nobis est tanta potencia ut ciuitatem aliquam in Grecia nobis subiugare possemus, tanta est in istis partibus gentis Danae plenitudo. Superest ergo ut laudabile donum quod, sicut puto, nobis dii offerunt in hoc loco non pretermittamus ingrati. Uidemus enim in hac insula, in quam nos fata diis fauentibus appulere, de maioribus Grecie ciuibus, festo suadente Ueneris, et de melioribus mulieribus prouincie adiacentis templum Ueneris esse repletum, cum inter alias sit istius regni regina, uxor regis uidelicet Menelay. Templum eciam est multis diuiciis opulentum. Si irruerimus in illud et illos qui morantur in illo, si eos poterimus captiuos educere, maximus erit nobis et ditissimus prede questus, non solum personarum ex preda captarum uerum eciam rerum, cum in templo ipso multa sint uasa aurea, magna sit argenti copia, et pannorum deauratorum multa protendatur ubertas. Quid alibi potius disponimus querere quod magis se prebeat nobis acceptum? Dico quod, si laudabile uobis apparet, ueniente noctis umbraculo, omnes in arma furtiue surgamus et irruamus in templum ad depopulacionem ipsius, uiros et eciam mulieres existentes in illo captos nostras deducamus ad naues et precipue Helenam, quam si captam deducere poterimus apud Troyam, ex eius capcione spes certa resultat quod ob commutacionemn ipsius de facili poterit rex Priamus suam recuperare sororem. Uideat ergo unusquisque uestrum quid de hoc facturi simus antequam eius quod faciendum putamus nobis habilitas subtrahatur. Et demum suo colloquio fine facto, multi de astantibus faciendum improbant et nichilominus plures probant. Sed postremo, multo examinato consilio, ad id communiter est deuentum ut, adueniente nocte et luna sue lucis radios occultante, armata manu in templum irruant et exponant prede que potuerunt uniuersa. Factum est autem quod, nocte sidera publicante et ad occasum luna uergente, Troyani sub ipsius silencio arma capiunt, et armati, relictis nauibus in tuta custodia armatorum, subito templum intrant, et irruentes in illos quos inuenerunt in illo, ab hostili suspicione securos, in ore gladii inermes capiunt et captos adducunt ad naues, bona eorum queque diripiunt, templum spoliant, et uniuersa predantur. Reginam Helenam et omnes eius comites Paris propria manu cepit, in qua nullius resistencie contraddicionem inuenit, dum animasset eam consensus pocius quam dissensus. Ducitur ergo per Paridem cum omnibus suis ad naues, et in eis ipsa dimissa sub fida custodia, Paris iterum rediit ad predam. Clamor itaque maximus ex captorum uociferatione rupit noctis silencia et horum precipue qui malunt neci tradi quam duci captiui. Ex multo igitur tumultu clamoris inpelluntur incolarum aures, qui in quodam castro in eminenciori loco supra templum ipsum firmato degebant, et, expergefacti in uocibus occisorum et aliorum qui fuge subsidio in castrum se recipere sunt conati, stupefacti surgunt a stratis, arma capiunt, et armati rapido cursu descendentes a castro irruunt in Troyanos. Erat enim in castro ipso multorum quedam bellicosa iuuentus, qui armorum magisterio uelut edocti acriter insultant in Troyanos et dura resistencia ipsos impellunt, putantes eos neci tradere et captas posse recuperare personas. Conflictus ergo fit maximus, ex quo sequitur magna cedes. Sed Troyani demum, qui eos multo pocius quam in quadruplo excedebant pre multorum armatorum copia, facto in ipsos impetu, ipsos uertunt in fugam et eos usque ad radices montis castri predicti in ore gladii persequuntur. Fit igitur finis bello et Troyani, obtenta uictoria, gaudentes reuertuntur ad naues, nichil preciosum relinquentes in templo, ex cuius preda multas et innumerabiles diuicias quesierunt. Ascendunt ergo naues predictis plenas diuiciis et multitudine captiuorum, et uelis ad uentorum afflatus erectis, nauigacione prospera potiuntur ita quod, per dies aliquos secundo remige nauigantes, die septimo ad oras Troyani regni perueniunt, et cuiusdam castri per ui miliaria a Troya distantis, quod Thenedon ab incolis dicebatur, feliciter portum intrant. Ubi iniectis anchoris et nauibus ipsis securis funibus religatis, gaudentes descendunt in terram, in qua ab habitatoribus ipsis, tamquam a suis, in honore maximo sunt recepti. Paris itaque illico postquam descendit in terram, suum ad regem Priamum nuncium destinauit, qui statim postquam peruenit ad regem, refert illi Paridem incolumem cum suis apud Thenedon salubriter aduenisse et ei singula que per Paridem gesta sunt, tamquam ille qui predictis interfuit, recitat seriatim. Ad horum igitur relacionem rex Priamus magno pre gaudio exultauit, et patefactis singulis aliis Troye maioribus et uniuerse plebi, sollempne festum instruunt uniuersi. Existente uero Paride apud Thenedon, prout ibi felix applicuit, regina Helena inter captiuos alios luctuosos multa, ut uidebatur astantibus, torquetur angustia, dum pectus et faciem continuis luctualibus lacrimis irrigaret et singultuosis uocibus regem uirum regesque fratres, filiam, et patriam natosque defleret, que crebris ululatibus inquieta nullo cibo aut potu potitur. Quod Paris pro molesto gerens et graui solari Helenam humilibus et piis uerbis accedit. Et quia dolores eximios Helena producebat nec eam ad consolationis spiritum Paris reducere poterat aut solamen, uelut iracundia motus, aduersus Helenam prosiliit in hec uerba: Quid est hoc, domina, quod tam cotidiano dolore concuteris nec quiescis? Quis est ille qui tot dolorosas uoces audire per tolleranciam diu posset, cum die nocteque lamentis uaces et lacrimis? An putas quod tibi ipsi non obsit et tue persone non inferat detrimentum? Sane saturata esse debes tantis ex lacrimis; si tot gustasses continuos potus aque quot lacrimas diceris sorbuisse, uelud superuacue pleno de pectore iam manarent. Lacrimis ergo tuis, si placet, finem impone et confortacionis amodo resume quietem, cum in regno patris mei nullus te possit occupare defectus nec eciam eos captiuos quos tu mandaueris habundare. Tu enim in tua magnitudine honoraberis uelut maior, omnibus suffulta deliciis et in sublimacione maxima ueneranda, et captiui tui, quos mandaueris a uinculis liberari, in patris mei regno secure uiuere poterunt, uelud in propriis laribus habundanter. Ad hec Helena, detersis lacrimis, Paridi sic respondit: Scio, domine, uelim nolim, habere necesse tuas exequi uoluntates, cum femina non possit potencie preualere uiriliet precipue in captiuitate detenta. Si quid ergo michi captiue et aliis captiuis mecum boni conferetur a quoquam, sperare poterit talia conferens a diis gratiam, cum afflictis compati humanitas suggerat et diis placeant pietates humane. Cui Paris: Nobilissima domina, quecunque mandaueris, infallibiliter implebuntur. Et ea statim per manum accepta, modica uiolencia intermixta, a propria sessione ipsam, secum ad locum adducens ubi in maximo apparatu multa ordinata fuere ut ibi secrecius inter se de singulis conferre liceret. Cui statim Paris sic dixit: Putasne, domina, si te dii a tuis et fata traxerunt et te uoluerunt in meam peruenisse prouinciam, quod talis tibi commutacio sit dampnosa ut maioribus diuiciis et carioribus deliciis non habundes? An putas Troyanam prouinciam Achaye non excedere ubertates, que sola est omnibus preciosissimis opulenta? Putasne me, regina, dignitatem tuam libidinoso cultu uelle fedare? Sane maioribus diuiciis afflues et honorabilioribus deliciis uitam duces, et me, quem dedignari non debes equalis dignitatis uel pocioris eciam uiro tuo, matrimonialis thori habebis consortem. In caram enim uxorem te michi copulare propono et tecum perpetuo uiuere in sacrarum federe nuptiarum, nec putare tibi debes horrendum si pusillum regnum in quo fuisti hactenus in ampla regna commutes, cum Troyano regno multa sint Asye regna subiecta, que tibi cum omnis subiectionis deuocione parebunt. Nec amissi tui uiri te debet iactura compungere, cum michi non sit in nobilitate similis, in strennuitate par, nec in diligenti feruore prorsus equalis. Ex amoris enim tui flamma totis affectibus incalesco, et ab eo qui te plus diligit sperare debes firmiter plus honoris. Cessa igitur ammodo plus dolere, lacrimis tempera et murmuri querelarum, et in hiis rogo ut exaudias humiles preces meas. At illa respondit: A lacrimis abstinere quis potest qui tanti doloris aculeis angitur sicut ego? Mallem deos de meis successibus aliter statuisse. Sed ex quo aliud esse non potest, inuita tuas preces admittam, cum tue resistere uoluntati nulla sit potencia penes me. Et statim subitas prorupit in lacrimas et singultus, quos iterum sedare sermonibus nisus est Paris. Et ea tandem a lacrimis desistente, Paris ab ipsa poscit in humili uoce licenciam. Et adueniente sero Paris eidem studuit deseruire non minus blandiciis quam preciosis cibariis habundanter. Decurso igitur noctis silencio et adueniente diluculo, Paris Helenam, regiis uestibus a rege Priamo sibi traditis exornatam, equum mire pulchritudinis, in aurea sella et aureo freno decorum, fecit ascendere, ordinatisque captiuis aliis in equorum multitudine iuxta gradus eorum, iubet eos precedere in multa militum comitiua. Et demum ipse Paris et Deyfebus, Anthenor, Heneas, et Pollidamas necnon et quam plures alii nobiles equos strennuos ascendentes reginam Helenam in apparatu et honore maximo comearunt. Et recedentes a Thenedon lentis passibus se dirigunt uersus Troyam, et eis uenientibus iuxta ciuitatem eandem, rex Priamus in multorum nobilium comitiua exiuit obuiam illis, et salutatis suis et ylari uultu receptis, accedit ad Helenam, quam deuotis affectibus et leta fronte suscipiens ipsi in uerbis placidis humiliter se submisit. Peruenientibus ergo eis ad ciuitatis portam ubi multitudo populi infinita confluxerat gaudia celebrans et inmensa tripudia in omni genere musicorum, rex Priamus primo descendit ab equo et reginam Helenam pedes habenis aureis equi sui in multitudine maiorum Troye et multa ueneracione deducit quoousque ipsam in suam regiam excelsam introduxit. Quid ultra? Magna sunt gaudia que ducuntur ab homnibus de ciuitate Troyana. Magna sunt festa que ob aduentum Paridis et suorum sunt gesta qui cum eo incolumes redierunt. Illucescente uero die sequenti, rege Priamo acceptante gratanter, Paris Helenam in templo Palladis duxit uxorem. Ob cuius rei causam uniuersi Troyani implicant festa festis, gaudia gaudiis aggregant, et per dies uiii continuos ludis et exilaracionibus uacauerunt. Quod postquam Cassandre, filie regis Priami, innotuit Paridem Helenam sibi matrimonio nexuisse, duras prorupit in uoces et querulos ullulatus, potenter exclamans et dicens: Ad quid, infelices , gaudia ducitis de nupciis Paridis, ex quibus uobis tanta futura sunt mala, et per quas necem uestram et uestrorum deflebitis filiorum, quos in conspectu patrum uidebitis trucidatos, et maritorum crudelia funera uiduate intuebuntur uxores? Ha sublimis Troya, diris precipitatura ruinis, quam impie subuersa peribis! Ha misere matres, quanto dolore uestrorum cordium claustra serabitis, cum de parubus uestris uiscera auelli uidebitis et membratim membra disiungi! Ha misera Heccuba, unde tot poteris educere lacrimas in natorum tuorum excidio, quos secabit et incidet cruentatus gladius impiorum? Ha gens ceca et dire mortis ignara, cur in uiolenta manu ab iniusto uiro non euellitis Helenam, et eam non acceleratis restitui iusto uiro antequam durus ensis acceleret et gladius acutus uestro deferueat in cruore? Putatisne furtum Paridis sine graui pena et acerba uindicta posse transire, per quam uobis est finale excidium prouenturum? Ha infelix Helena, ymo dira lena, quot nobis es paritura dolores! Pellite igitur, ciues miseri, impium funus a laribus et, dum licet, mortem pro uita uitate. Dum hec igitur et alia duriora continuis querelis predicta Cassandra diffunderet et ad regis Priami monitus nullo modo desisteret inquieta, rex Priamus ipsam capi mandauit et in compedibus ferreis in claustro firmari. In quo dicitur Cassandram ipsam per multos fuisse detentam, cuius querimoniarum lamenta si fuissent Troyanis animis exaudibiliter inculcata, Troya forte minime defleuisset perpetuos casus suos, qui usque nunc hominum flebiliter demulcent auditus, nullo futuro tempore per obliuionis silencia deleturi. Cum hec itaque in urbe Troyana feliciter (ymo cecis insidiis infeliciter) gererentur, nondum Troyanis applicantibus in insulam Thenedon, fama loquax et euolans tumultuosis relatibus Menelay regis in multa stupefactione aure sinuadit, qui nondum a Pyra discesserat nec a ducis Nestoris comitiua. Cui postquam patefacta sunt singula de disrobacione templi uidelicet in insula Cytharea, dominio suo subiecta, de nece suorum interfectorum ibi nequiter a Troianis, de captiuitate mulierum et aliorum deductorum in Troiam, et demum de raptu sue Helene, quam plus quam seipsum amore tenerrimo diligebat, tantorum dolorum aculeis factus est anxius. Qui pronus cadens in terram, debilitatus est spiritum et factus est deficiens in loquela. Sed dum post longam horam uires resumpsit, in multa doloris anxietate corporea suorum deflet excidium, captiuorum abduccionem, et Helene sue absenciam sub tanti uituperii siggilatione transducte. Deflet eius pulchritudinem alienis manibus contractandam. Deflet eius delicias quas habituram non estimat in nacionibus barbarorum. Nullus est finis lamentis eius et lacrimis. Et demum hoc Nestori nunciato, Nestor ad ipsum ueniens, quem sibi carum astrinxerat in amicum, factus suarum lacrimarum particeps, blandis sermonibus et piis affatibus solari mestum intendit. Qui dum nullis monitis, lacrimis, et fletibus finem daret, celer se accingit ad reditum regni sui. Quem Nestor non deserens ipsum in comitiua multorum militum flebiliter commeauit. Qui suum postquam peruenit in regnum, pro rege Agamenone, fratre suo, ut ad ipsum accederet, fideli nuncio demandauit, sic regibus Castori et Polluci similiter, qui eius audito nuncio, statim ad eum omnes predicti tres reges cursu celeri peruenerunt. Agamenon autem, ut uidit Menelaum fratrem suum tanto dolore torqueri, ipsum est hiis uerbis consolatoriis allocutus: Ad quid, frater, tanto dolore deprimeris? Etsi te iusta causa dolendi moueat, non tamen est prudentis uiri animi sui motum extrinseca demonstratione uulgare. Dolor enim patefactus extrinsecus in aduersis ad dolendum amicos plus prouocat et maiora gaudia generat inimicis. Finge ergo propalare leticiam, cum dolor habundat, et finge te non curare de hiis in quibus te debet rationabilis cura mordere. Curis anxiis aut fluuiis lacrimarum honor non queritur nec uindicta. Ense igitur petenda est ulcio, non murmure querelarum. Nam sapientis probitas tunc apparet cum casibus examinata contrariis aduersa nouit sustinere certamina et malorum ponderibus animum non submittit. Excita ergo tue strennuitatis animum ad hec mala, ut ubi iustus dolor te prouocat rigidum assumas animum ulciscendi, ut iniuria tibi et nobis illata dura non transeat sine pena, que non lacrimis est querenda sed in magna offendendi uirtute. Nosti enim nos habundare uiribus et in hac ulciscendi cura nos multos habere consortes, cum in hoc tocius Grecie assurgat imperium et a nobis moniti reges singuli arma Troyanis ingerere non negabunt. In brachio fortissimo et multa classe apud Troyam nos unanimiter conferemus, in cuius litus si nostra figere tentoria nos contingat, durum erit et impossibile Frigiis nos a litore posse deicere. Ante erunt maiores eorum neci traditi et seruituti durissime populares eorum, cum Troyana urbs in nostra potencia funditus euerteretur, et ille Paris, tot malorum actor, si contingat intercipi, uelud nequam latro furca suspensus amarissimas penas luet. Cessandum est ergo ab omni dolendi tristicia et ad omnes reges Grecie, duces et comites, maiores et nobiles, nostra scripta mittemus ut in huius ulciscendi causa dedecoris nobis potenter assistant. Sicque uerbis et sermonibus fine facto, acquieuit humiliter Menelaus, et sic incontinenti per uniuersos Grecie principes litteris destinatis, inter alios accesserunt primi illi uiri nobiles, Achilles strennuus et Patroclus necnon et fortissimus Dyomedes. Statimque eis tocius negocii materia declarata, omnes disponunt unanimes in maximo exercitu et in multo nauigio cumulari ut pro recuperanda Helena et illicite iniurie obtinenda uindicta se potenter conferant apud Troyam. Pro huiusmodi autem executione negocii ante omnia statuerunt eligere aliquem in ducem et principem, cui totus exercitus pareat et sub cuius ductu regali exercitus ipse salubriter gubernetur. Et sic de communi assensu omnium presencium tunc ibidem Agamenonem regem, multe strennuitatis uirum, omnis sani consilii discretione uigentem, in imperatorem eorum assumpserunt et ducem. Et data ei omnis plenitudinis potestate, dicti fratres Castor et Pollux, putantes Troyanos nondum in Frigiam peruenisse, cum quibusdam eorum nauibus se inmittunt in mare, si forte predictam Helenam recuperare possent antequam Troyam contingeret applicare. Nonnulli uero dixerunt quod dicti fratres, uocacione Menelay nullatenus expectata, statim postquam de raptu Helene ad eos fama peruenit, se in mare cum multo nauigio inmiserunt. Sed quicquid de hoc contigerit, fratribus ipsis mare intrantibus Troyanos uolentibus persequi, nondum per duos dies feliciter nauigauerant cum subito celum obductum nubibus obscuras induxit tenebras circumquaque, et uariis coruscacionibus tumida et interpollata luce micantibus, ruptis nubibus, mugiunt clamosa tonitrua, mentes nauigancium excitancia pre timore. In pluuiam igitur coacte nubes aquosos imbres effundunt, et inualescente uentorum rabie procellosa, tumet pelagus in fluctus maximos eleuatum. Cuius area aeris obscuritate facta nimium tenebrosa, exasperantibus nimbis aduersis, uaria cacumina fluctuum extolluntur, spumas eructancia crebras hinc inde, ex quibus nigrum pelagus, uelud ebulliens, conuertebatur in album. Nec mora, franguntur arbores, lacerantur uela, rumpuntur funes, sternuntur antenne, et omnia nauium earundem depereunt armamenta, disperguntur naues multa uentorum exacerbacione, una ab alia separata. Nauis autem illa in qua predicti fratres insimul nauigabant in potentia tempestatis aduerse fractis themonibus et eius arboribus multo stridore collisis proprio remige destituta fertur per pelagus incerto itinere nunc huc et aduersis fluctibus nunc illuc, que dum multa fatigacione nunc recta nunc obliqua per mare discurreret, demum exausta maris hiatibus, propriis dissuta carinis, auulsis tabulis, nullo alio uidente, demergitur inter fluctus, inter quos predicti duo fratres et ceteri nauigantes in ipsa, prout uere putatur periere submersi. Sic et alie naues sequaces ipsius, simili tempestate correpte, in diuersis locis pelagi perierunt. Horum autem fratrum mors dum gentibus esset incognita et de eorum morte nullus esset qui causam certitudinis perhiberet, quidam credere uoluerunt eos diuino munere factos deos et uiuos, ut uoluit antiqua gentilitas, translatos in celum. Hinc est quod poete dixerunt eos in celum assumptos constituisse signum in zodiaci circulo quod usque in hodiernum diem signum dicitur geminorum quia ex hiis geminis fratribus constitutum, licet antiqui philosophi dixerunt ideo geminorum signum appellari quia geminis diebus plus quam in aliis signis sol sub zodiaco decurrens moratur in illo. Et sic quicquid dictum sit, duo fratres predicti pro eorum Helene recuperatione sororis necis eorum tales primicias exsoluerunt. Et quia Frigius Dares uoluit in hoc loco quorundam Grecorum et Troyanorum colores et formas describere, qui, etsi non omnium, saltem describere uoluit famosiorum. Asseruit enim in codice sui operis, Greca lingua composito, omnes illos suis oculis inspexisse. Nam sepius inter treguas factas inter exercitus ipse se ad Grecorum tentoria conferebat, uniuscuiusque maioris formam inspiciens et contemplans ut ipsorum in suo opere sciret describere qualitates. Dixit enim primo Helenam speciositate nimia refulsisse, de cuius statura et forma satis aperte supra retulimus, hoc addito quod ipse dixit Helenam ipsam inter duo supercilia quandam habuisse modicam et tenuem cicatricem, que miro modo decebat eandem. Agamenon autem, rex multa proceritate, submissus, lacteo candore fulgebat. Fortis erat in uiribus, dum membris esset fortibus conformatus. Laboris erat amicus, dum esset quietis impatiens, discretus, audax, et multo loquendi lepore facundus. Menelaus autem, frater eius, non erat tanta proceritate distensus, sed eius forma inter longitudinem et terminos breuitatis medium decenti statura seruabat. In armis erat strenuus et in bellandi desiderio nimium animosus. Achilles uero mira pulchritudine fuit decorus, flauis crinibus sed crispatis, oculis glaucis et grossis sed amorosi aspectus, amplum habuit pectus et scapulas, brachia grossa, renes largos, et in statura longitudinis competentis. Hic in fortitudine multa preualuit. Nullus Grecorum tunc fortior ipso fuit, bellandi cupidus, largus in donis, et prodigus in expensis. Tantalus uero corpore grandis fuit, fortis multum, uariis oculis, candidus rubore permixto, ueridicus, humilis, lites fugiens sed prelia iusta peroptans. Ayax Oileus corpore grossus fuit, amplis scapulis, grossis brachiis, longus multum, et semper uestibus caris comptus. Multum uero fuit pusillanimis et facilis ad loquendum. Thelamonius Ayax multa pulchritudine fuit decorus, nigris tamen crinibus sed circulatis. Delectabatur in cantu, dum uocem commodam haberet, cantionum et sonorum in multa copiositate repertor. Hic fuit multe strennuitatis uir, bellicosus multum, et qui pompas in suis uirtutibus non dilexit. Ullixes uero omnes alios Grecos speciositate precessit, strennuus quidem fuit sed omni astucia et dolositate plenus, mendaciorum maximus comentator, multa diffundens uerba iocosa sed leporis tanta disertus facundia quod neminem sibi parem habuit in composicione sermonum. Dyomedes multa fuit proceritate distensus, amplo pectore, robustus scapulis, aspectu ferox, in promissis fallax, in armis strennuus, uictorie cupidus, timendus a multis, cum multum esset iniuriosus, seruiencium sibi nimis impaciens, cum molestus seruientibus nimis esset, libidinosus quidem multum, et qui multas traxit angustias ob feruorem amoris. Dux Nestor longe stature fuit, latis membris, brachiis grossis, facundus nimium in loquela, discretus ac utilis et fidelia consilia semper prebens, ad irascendum facilis et prouocatus ad iram nulla poterat frenari temperie, licet esset in eo breui spacio duratura. Huic nullus equari potuit in tanta sinceritate fidelitatis amicus. Prothesilaus pulcher fuit et decenti statura decorus, strennuus quidem multum, nullus eo celerior, et in armis nimium animosus. Neptholomus statura grandis fuit, nigris crinibus, grossis oculis sed rotundis, latus pectore, largus scapulis, superciliis iunctis, in loquela balbutiens. Sed doctus erat in legibus et exercicio multo causarum. Palamides autem, filius regi Nauli, forma pulcherrimus, longus et gracilis sed moderata fuit proceritate distensus, animosus ad prelia, affabilis, tractabilis, urbanus, et multa dona diffundens. Pollidarius multa erat plenus grossicie et tanta pinguedine tumefactus quod uix seipsum ducere poterat aut stare multum erectus, animosus multum sed multa superbia ceruicosus, letari non nouit, et semper erat ex nimiis cogitacionibus curiosus. Machaon uero fuit equali forma compositus, dum non esset multum longus nec multa breuitate correptus, superbus tamen, animosus multum, nudatus fronte caluicie, et qui nunquam de die dormiuit. Briseyda autem, filia Calcas, multa fuit speciositate decora, nec longa nec breuis nec nimium macillenta, lacteo perfusa candore, genis roseis, flauis crinibus, sed superciliis iunctis, quorum iunctura, dum multa pilositate tumesceret, modicam incouenienciam presentabat. Multa fulgebat loquele facundia; multa fuit pietate tractabilis. Multos traxit propter suas illecebras amatores multosque dilexit, dum suis amatoribus animi constantiam non seruasset. Preter hos et alios maiores scripsit idem Dares in Grecorum auxilium Persarum regem in multa uenisse militum comitia, cuius colorem et formam inter ceteros non omisit. Scripsit enim eum fuisse magne stature, uultum habuisse pinguissimum, faciem lentiginosam, capillos et barbam uelud igneam rubicundam. De illis autem qui fuerunt in Troia idem Dares formas suo stilo descripsit. Scripsit enim regem Priamum longe fuisse stature, gracilem et decorum, uocem habuisse depressam, hominem strennuitatis multe et cibos ualde diluculo affectantem, uirum intrepidum et absque timore et blandicias hominum habentem exosas. Fuit enim in suis sermonibus omnino ueridicus; iusticiam coluit. Sonos musicos et canciones amoris libenter audiuit. Nec fuit rex alius qui maiori honore suos commilitones amasset et maiorum donorum affluencia ditasset eosdem. De filiis itaque regis Priami nullus fuit qui tanta animositate uigeret sicut primogenitus eius Hector. Hic fuit ille qui suo tempore omnes alios in uirtutis potencia superauit. Parum uero erat balbuciens in loquela. Habuit membra durissima, sustinencia pondera magna laborum. Magnus erat in forma. Nunquam tanti uigoris uirum Troya produxit neque magnanimum, multa repletum nube pilorum. Nunquam uerbum iniuriosum aut indecens ab ore eius exiuit. Nunquam sibi extitit tediosum laboribus incumbere preliorum. Nullis enim sudoribus bellicis lassabatur. Nunquam legitur aliquis in aliquo regno fuisse qui tantum a suis regnicolis amaretur. Deyfebus, secundus filius regis Priami, et, sequens, Helenus, eius frater, ita fuerunt unius forme et similitudinis coequales quod nulla discrepancia erat in illis. Uix enim unus ab alio dignosci poterat, siquis eos subito inspexisset. Eorum enim forma proprie talis erat qualis erat eorum regis Priami genitoris. Illa enim sola eos tres dissimilitudo distinxit quod rex Priamus erat etate prouectus et illi duo iuuentutis gloria pubescebant. Item illorum duorum alter, uidelicet Deyfebus, in armorum multa strennuitate uigebat, et alius, scilicet Helenus, multis erat edoctus liberalium arcium disciplinis. Troylus uero, licet fuerit corpore magnus, magis fuit tamen corde magnanimus, animosus multum sed multam habuit in sua animositate temperiem, dilectus plurimum a puellis, cum ipse aliqualem eruando modestiam delectaretur in illis. In uiribus uero et strennuitate bellandi uel fuit alius Hector uel secundus ab ipso. In toto eciam regno Troye iuuenis nullus fuit tantis uiribus nec tanta audacia gloriosus. Paris uero fuit pulchritudine multa uenustus, flauus coma ita quod tota eius cesaries nitorem aureum presentaret, arcus magisterio excellenter edoctus et in uirtute uenandi, multa fuit in armorum strennuitate securus et rigidus miles in bellis. Heneas autem fuit grossus pectore, paruus uero corpore, mirabiliter discretus in factis et temperatus in dictis. Eloquentia multa refulsit, sanis consiliis satis plenus, mirabiliter sapiens, et multa litteratura peritus. Uultum habuit multa alacritate iocundum, dum eius oculi essent uarii et multa speciositate fulgentes. Inter alios Troye maiores nullus extitit qui tantarum rerum immobilium possessionibus habundaret, locuples in castris et diues in uillis. Anthenor autem fuit longus et gracilis, multis habundans sermonibus sed discretus. Uir fuit industrie maxime, circumspectus multum, a rege Priamo affectuose dilectus, et cum se prestabat occasio, iocose multum suos socios deridebat. Absolute tamen erat omni grauitate maturus. Pollidamas uero, ipsius Anthenoris filius, iuuenis speciosus, multa fuit strennuitate conspicuus, laudandus moribus, corpore longus et gracilis, sicut pater, sed parum fusco colore respersus. Multum fuit hic fortis in uiribus et ualde potens in armis; ad irascendum tamen uelox sed moderamine multo frenatus. Rex uero Menon pulcher in forma sed grandis, latis s capulis, grossis brachiis, pectore durus, crinibus autem crispatis et flauis. Oculorum uero eius orbes nigro fuerunt colore perlucidi. Mire strennuitatis miles et qui in Troyano bello multa uirtuosa et laudanda peregit. Regina uero Heccuba corporea proceritate distensa, magis declinauit ad uirilem formam quam ad speciem muliebrem. Mulier fuit mirabilis sagacitatis, illustris, multis erudita doctrinis, pia nimis, honesta multum et opera diligens caritatis. Andromacha uero, uxor Hectoris, nimia fuit speciositate decora, longa corpore, lacteo candore refulgens. Oculos habuit multo fulgore lucifluos, rubicunda maxillis, roseis labiis, et cesarie deaurata. Inter omnes mulieres honestissima uere fuit, in omnibus suis actibus moderata. Cassandra autem fuit stature decentis, candida multum, lentiginosa facie, oculis uariis, uirginitatem appetens et omnes quasi actus fugiens muliebres. Multa nouit predicere de futuris, cum in astrorum scientia et aliis liberalibus disciplinis esset potenter et patenter edocta. Pollixena uero, regis Priami filia, uirgo tenerrima, multa fuit speciositate decora. Hec fuit uere uerus pulchritudinis radius, quam natura studio multo depinxit et in qua natura rerum nichil errauerat nisi quod mortalem eam statuerat. Cuius speciem particularibus explicare sermonibus labor esset inutilis, cum eius forma quasi omnium aliarum procelleret speciem mulierum. Intelligitur ergo omnem in ea membrorum pulchritudinem habundasse et ea floruisse uirtute quod omnis generis exosas habuit uanitates. De hiis tantum Dares Frigius uoluit formas et colores describere tam Grecorum quam eciam Troyanorum, cum in utroque exercitu multi fuerunt multa uirtute conspicui, quorum nomina et uirtutes, hinc inde puagnacium, seriatim per sequencia narrabuntur. Superest ergo quod ad ipsius hystorie seriem explicandam per suos actus continuos successiue stilus noster deinceps ueridicus acuatur. Tempus erat quod, iam bruma suis exuta pruinis et gelu suo tempore soluto, glacies iam liquerat, cum iam, niuibus liquefactis, uarii fluuii per uallium concaua uarios iam tumescerent in decursus, et pigra hyems, ignei mendica caloris, ultima terga daret ob uicinum primi ueris aduentum, sole sub extremo signo Piscium decurrente, dum extremi dies et ultimi Februarii mensis instarent, et mensis ille Marcius succederet iam uicinus, cum uniuersus Grecorum exercitus, in multa classe fecundus, in Athenarum ciuitatis portum totus insimul conuenisset. Sciant igitur presentis hystorie lectores ab ipsa mundi institucione nunquam tot nauigia insimul confluxisse, tanto plena milite nec tantorum cumulo pugnatorum, que, ut descriptibili sermone patefacta, legentur. Sciendum est Agamenonem, regem et Danathorum ductorem exercitus, ex ciuitate sua, scilicet Mecenarum, c naues militibus onustas pugnantibus adduxisse; Menelaum autem, uirum Helene et ipsius Agamenonis fratrem, ex regno suo quod est dictum Spartem lx naues plenas militibus adduxisse. De regno uero Boecie Archelaus et Prothenor, ipsius regni domini, naues l duxere. Ascalafus uero dux et comes Helimus de prouincia Cythomenie naues duxere xxx. Rex uero Epistrophus et rex Tedius de regno Forcidis l naues adduxerunt in multa militum comitiua. Thelamonius autem Ayax de regno suo et de sua ciuitate nobili Salemina l naues adduxit. In cuius comitiua fuerunt multi duces et comites et sunt hii: dux Teucer, dux Amphiacus, comes Dorion et comes Theseus. Senex autem dux Nestor cum l nauibus ex Pilon aduenit. Rex uero Thoas de regno suo Tholie l naues adduxit. Rex autem Deximais de regno suo naues secum detulit l. De regno autem suo, quod Demenium dicebatur, Ayax Oyleus xxxui naues adduxit. Polibetes uero et Amphymacus, de prouincia Calcidonie domini, naues adduxere xxx. Rex autem Ydumeneus et rex Merion de Creta naues lxxx duxerunt. De regno Tracie ille facundissimus rex Ulixes l naues adduxit. Dux uero Melius de ciuitate sua dicta Pigris detulit naues x. Prothotacus autem et Prothesilaus, duces prouincie que Phylarca communiter dicebatur, duxerunt naues numero l. De regno uero Tricionico rex Machaon et rex Polidus fratres, filii quondam regis Colephis, adduxerunt naues xxii. De nobili uero ciuitate sua que dicebatur Phites l naues adduxit Achilles. rex autem Thelephalus de insula regni sui que dicta est Rodon xxii naues adduxit. Euripilus uero rex de regno suo quod dicitur Ortomenie l naues adduxit. Dum autem Anthipus et dux Amphimacus, domini cuiusdam rusticane prouincie que dicta est Hesida, naues xi adduxerunt. Rex uero Polipetes de regno suo quod dicebatur Richa et dux Losius, sobrinus eius, adduci fecerunt nauigia lx. Strennuus uero Dyomedes et in eius comitiua Thelenus et Eurialus de terra sua Argis naues detulit lxxx. rex uero Poliphebus de regno suo quod nondum multa fama pollebat, detulit naues uii. Rex Fineus de regno suo, quod tenebat a Grecis, xi naues adduxit. Rex autem Prothoylus e regno suo quod dictum est Demenesa naues detulit l. Et totidem rex Capenor de sua prouincia Capadie. Treorius uero rex de regno suo quod Beisa dicebatur xxii naues secum adduxit. Et sic facta summa de predictis regibus et ducibus fuerunt numero lxuiiii. Naues uero Grecorum illorum mccxxii, preter Palamidem, filium regis Nauli, qui ultimus cum suis nauibus, ut infra proximo refertur, aduenit. Homerus uero dixit in temporibus suis fuisse naues mclxxxui, sed forte pre tedio numerum integrum non descripsit. Et factum est, postquam predicti reges, duces, et principes Grecorum in portum Athenarum cum eorum nauibus conuenerunt, Agamenon, uir ille tam strennuus, qui, ductor ac principes, tocius Grecorum exercitus curam gerebat uigilem curiosus, attente deliberans quid deinceps esset super predicto negocio feliciter aggressurus, in quadam planicie extra menia ciuitatis ipsius, paratis sedilibus, predictos reges Grecorum, duces, et principes ad se ibidem mandauit uenire. Et eis omnibus illico uenientibus coram ipso et consedentibus seriatim, indicto manu ab Agamenone predicto silencio, omni tumultuose uocis murmure circumscripto, Agamenon ipse inter eos talia uerba profudit: O uiri nobiles qui in uestrarum uirtutum uiribus in hoc ordine iuncti estis, aperte cognoscitis et uidetis quanta sit ipsarum uirium uestrarum potentia, quanta sit uirorum in uestra confluencium comitiua pugnancium multitudo. Quis unquam uidit temporibus retroactis tot reges, duces, et principes insimul in unam uoluntatis consonanciam aggregatos, tot iuuenes armorum bellicositate conspicuos coniunctos in unum ad bellicosa arma ingerenda uiriliter contra hostes? Nonne manifesta dementia ducitur et spiritu cecitatis obducitur qui contra nos presumit eleuare calcaneum et uires nostras ad prelia irritare? Sane de nobis omnibus qui sumus in hoc exercitu cumulati tales centum potenciores agnosco, quorum unus dumtaxat reuera sufficeret ad exequendum illud et feliciter terminandum ad quod nos omnes insimul anhelamus. Nemini enim nostrum uenit in dubium quanto simus ad presens pulsati dedecore, quantis pro dampnis nobis illatis et nostris nuper prouocati simus contra Troianos arma iusta capescere et duros contra eos inire conflictus. Ut autem ardentibus animis ad nostras consequendas omnino uindictas unanimes insurgamus, et hoc rationabilis necessitas ingerit et nos ad hoc iustus dolor inpellit ut primo obloquentium ora frenemus et nostrorum uituperia detergamus sic ut Troyani de cetero ad committendum similia non insultent. Et de commissis contra nos eorum excessibus, si penis debitis non uexentur, ad duriora (quod absit!) procedere postmodum non timebunt. Neque enim maiores nostri assueci fuerunt aliquid dedecoris sub silentio pertransire quod per obloquencium diffamacionem eis opprobriose posset asscribi, nec nos ergo, simili modo, conniuentibus oculis dissimulare debemus quod opprobriose nobis et nostris possit successoribus exprobari, maxime cum tot simus in unius uoluntatis desiderio concurrentes et in tanta simus potencie latitudine constituti. Quis enim est hodie qui nostras metiretur potentias? Et de facto nullus uidetur qui ad offensionem nostram intrepidus auderet insurgere, excepta gente fatua Troyanorum, qui, ceco et stollido ducti consilio, se in offensionem nostram indiscussis et fatuis propositis iniecerunt. Nonne hoc nouit mundi pars maxima qualiter quidam ex nostris in Laumedontem regem, patrem huius regis Priami, armis bellicis irruerunt et tradiderunt eum neci et infinitos ex suis, urbem suam Troye, ab ipso Laumedonte rege possessam, funditus euertentes? Nonne apud nos adhuc hodie sunt plures ex illis in Grecia qui, in prouinciis nostris a nostris adducti uiolento iure predonio, deflent perpetuas seruitutes? Sane non est inpossibile neque dissimile mille potentioribus facere quod quatuor minus potentes fecerunt aut quinque. Scio quidem eos scire nos esse aduersos ipsos accinctos et ideo multa sibi mendicasse suffragia et multa subsidia quesiuisse ut aduersus nos potenter obsistant et se contra nos uiriliter tueantur. Quare mihi uidetur acceptum, si hoc uobis cedat ad gratum, ut antequam ab hoc portu salubriter dissolutis anchoris discedamus, apud Delphos insulam ad deum Appollinem speciales deuotos nostros nuncios dirigamus recepturos a deo ipso et ab aliis deis nostris certa responsa quid nos de cetero facere deceat et liceat de hiis que sumus eis fauentibus aggressuri. Et sic Agamenon rex sermoni suo finem fecit. Et hiis dictis, uniuersi itaque predicti reges, duces, et principes, Agamenonis regis audito colloquiolaudant illud et sic faciendum esse ut ipse decreuit unanimiter omnes probant. Quare super huius execucione negocii omnes in una uocis consonancia Achillem eligunt et Patroclum ut ipsi pro tam communi bono, quod seipsos et alios communiter et principaliter omnes tangit, apud Delphos insulam se conferant responsum a deo Appolline humiliter petituros. Nec mora, predictus Achilles et Patroclus pro predictis fideliter exequendis securo remige portum intrant, et diis fauentibus cursu celerrimo, felici nauigatione potiti in insulam Delphos salubriter peruenerunt. Erat autem predicta insula Delphos mari undique circumfusa, que pro certo creditur quod fuerit insula Delos, que scriptorum orte uicio fuit adiuncta. Que insula in medio insularum Cicladum sita est, in mari scilicet Elespontico constituta. Quare de predictis insulis in medio Cicladum principalis est una. In hac enim insula, ut narrat Ysidorus, Latona enixa est Appollinem et Dyanam et ideo in ea, hedificato templo in mirabilem murorum congeriem, colebatur Appollo. Et dicta est Delos pro eo quod sedato diluuio ante omnes terras radiis solis primum illuminata est et luna uisa. Dicitur enim Delos quasi manifestacio, nam Delon grece manifestum latine dicitur. Et quia ab insula primo fuerunt inspecti sol et luna, ideo gentiles dicere uoluerunt hanc insulam fuisse patriam solis et lune et ideo eos in ea fuisse natos, cum Appollo dicatur sol et Dyana luna. Ipsa etiam dicta est Ortigia eo quod ibi primum nate sunt coturnices, quas Greci ortigias uocant. Hunc gentiles Appollinem deum esse dixerunt. Dixerunt eum esse solem, ipsumque Tytan, quasi unum ex Tytanis qui aduersus Iouem non fecit, eundemque Febum, quasi effebum, hoc est adolescentem, eo quod sol cotidie oritur. Item eundem Appollinem Phytum uocauerunt a Phytona serpente ab eo interfecto. Inde phytonisse dicte sunt quedam mulieres scientes predicere de futuris, ut idem Appollo petentibus predicebat. De hac fitonissa quidem scriptum est in Ueteri Testamento, in primo libro Regum, que fecit excitare dudum mortuum Samuelem ad petitionem regis Saul. In hoc igitur templo erat maxima ymago tota ex auro composita in honore predicti dei Appollinis. Que licet fuisset ex auro composita et in ueritate fuisset surda et muta, tamen secundum gentilium errores colencium ydolatriam (que principaliter apud ipsos inualuit, cum omisissent uerum cultum Dei ueri, qui in sapientia, id est in filio Dei, domino nostro Ihesu Chisto, ex nichilo cuncta creauit) adheserunt diis surdis et mutis, qui pro certo homines mortales fuerunt, credentes et putantes eos esse deos, quorum potencia nulla erat. Sed responsa que dabantur ab eis non ipsi sed qui ingrediebantur in eorum ymagines dabant, qui spiritus immundi pro certo erant, ut per eorum responsa homines in perpetuis errorum cecitatibus conseruarent. Qualiter autem ydolatria creuerit et inicium iniquum habuerit, et qualiter per spiritus immundos responsa dabantur, cum sit locus, prouidimus hic compendiose describere et qualiter predicte ydolatrie finis fuit, cum per gloriosum aduentum domini nostri Ihesu Christi ubique terrarum ydolatria tota cessauerit et suo penitus euanuerit exhausto uigore. Certum est enim in scripturis ecclesiasticis, secundum sancti euangelii ueritatem, in quo lux sinceritatis assistit, quod cum Herodes rex illusus esset a Magis et ideo quereret perdere puerum, uidelicet dominum nostrum Ihesum Christum, saluatorem mundi, angelus apparuit in sompnis Ioseph ut educeret matrem et filium in Egyptum. Quo perueniente puero cum matre, omnia ydola Egypti insimul corruerunt, nec inuentum est ydolum in omni Egypto quod non esset minutatim abcisum. Iuxta illud Ysaie: Ascendit dominus nubem leuem et ingredietur Egyptum et mouebantur simulachra Egypti ad demonstrandum quod per aduentum domini nostri Ihesu Christi, saluatoris, omnis ydolatria funditus euerti et cessare debet. Unde Iudei dicunt quod Ismael primo simulachrum luto confinxit; gentiles autem primum Prometheum simulachrum de luto fecisse dogmatizauerunt atque ab eo ars simulachra et statuas fingendi processit. Dicuntur autem gentiles quia semper sine lege fuerunt, et ita semper fuerunt, ut geniti fuisse perhibentur, ydolis principaliter seruientes. Ydolatrie uero principium a Bello, Assyriorum rege, primo dicitur processisse. Nam iste Bellus rex fuit pater Nini regis, qui morte preoccupatus per Ninum filium eius preciose est traditus sepulture. In cuius memoriam Ninus, filius eius, mirabiliter simulachrum quasi simile patri suo configere mandauit ex auro ut in consolacionem suam et memoriam patris sui uiso simulachro uidere fingeret patrem suum. Hoc ergo simulachrum rex Ninus coluit tamquam deum et coli mandauit a suis et in celum esse deificatum omnibus Assiriis tradidit esse credendum. Et sic, non multo postmodum tempore procedente, spiritus immundus in hoc ydolum Belli regis ingressus responsa petentibus exhibebat. Unde apud Assyrios illud ydolum dictum est Bellus. Alii dixerunt Bel, alii Beel, alii Baal, alii Belphegor, alii Belzabuch, alii Beelzebub. Et huius ydoli exemplo gentiles processerunt ad ydolorum cultum, fingentes homines mortuos esse deos et pro diis adorabant eos. Unde dixerunt primum deum fuisse Saturnum. Qui Saturnus fuit rex Crete, nato nomine ab illo planeta qui dicitur Saturnus. Quo mortuo deum esse dixerunt, non habentem neque patrem neque matrem. De eo fabulose dictum est quod cum ipse esset sapientissimus in arte mathematica, preuidit quod debebat de eo filius nasci, de quo erat grauida eius uxor, qui debebat eum a suo regno deicere et cogere miserabiliter exulare. Unde precepit uxori sue ut filium quem ipsa pareret daret ei ad deuorandum. Quo filio edito, occultans illum patri quendam lapillum ostendit, dicens lapillum illum et nichil aliud peperisse. Quem pater illico deglutiuit. Ex quo dicitur tres filios genuisse et unam filiam, scilicet Iouem, Neptunum, et Plutonem, et Iunonem filiam. Hos omnes gentiles deos esse dixerunt. Unde Iupiter seu Iouis adeptus est nomen planete Iouis et illum gentiles coluerunt pro nomine summi dei. Deinde Martem summum deum belli esse perhibuerunt. Deinde solem, quem Appollinem uocauerunt, qui in predicta, ut dictum est, Delos insula principaliter colebatur. Deinde Uenerem, a Ueneris planeta nuncupatam. Deinde Mercurium, dictum ab ipso planeta Mercurii, quem ipsius Iouis filium asserere uoluerunt. Deinde Lunam, que et Dyana dicta est, ut est supra relatum, Latone filiam. Sicque per diuersas hominum naciones gentiles diuersa ydola coluerunt. Unde apud Egyptum Ysim, apud Cretam Iouem, apud Mauros Iubam, apud Latinos Faunum, apud Romanos Querinum, apud Athenas Mineruam, apud Pafon Uenerem, apud Lemnos Uulcanum, apud Naxos Bacum, apud Delos seu Delphos Apollinem, ut dictum est. Constiterunt eciam sibi multa aliorum ydolorum nomina, in que unusquisque suos gerebat affectus. Sed iam constat secundum sacrosancte Romane ecclesie tradicionem quod quam primum creator mundi in empyreo celo creauit angelos, quod ille angelus qui omnibus aliis fuit prelatus, de quo propheta dixit: Cedri non fuerunt alciores illo in paradiso; abietes non adequauerunt summitatem eius; platani non fuerunt equales frondibus illius; omne lignum paradisi preciosum non est assimilatum pulchritudini eius. Ideo speciosum fecit eum Deus et prefecit multorum legionibus angelorum. Hic elatus superbie pondere cum dixit Ponam sedem meam ab Aquilone et ero similis altissimo, statim ab eterna benediccione cecidit cum legionibus suis et dyabolus et dyaboli facti sunt. Unde dyabolus, id est deorsum fluens. De hoc dictum est, Quomodo cecedisti, stella matutina, de medio lapidum ignitorum? Et cecidit Lucifer, qui in paradyso deliciarum nutritus est, et uulneratus a Morte ad inferiora descendit. Unde et Christus in euangelio sancto suo, Uidi, inquit, Sathanam quasi fulgur de celo cadentem. Hic fuit ille Leuiathan. Et quia plerisque materia non est nota, ideo sub compendio de eo dicere decreuimus in hoc loco. Scripsit enim Ysidorus Ethimologiarum quod Hebrei Hebrea uoce uocant illum Bemoth, quod Latina lingua sonat animal brutum. Est enim spiritus malus immundicie et spurcicie plenus, et ideo Deus ab ipso principio deieccionis eius conuertit ipsum in animal brutum, id est in serpentem tortuosum, et cum sit immense magnitudinis dictus est draco. Et de hoc sentit Dauid, Hoc mare magnum et spaciosum et cetera; deinde subiunxit, Draco iste quem formasti ad illudendum ei et cetera. Dictus est autem Leuiathan secundum Ysidorum serpens de aquis. Unde legitur in Apographia beati Brandani, dum nauigaret per occeanum, idem sanctus uidisse eum mire longitudinis, et spaciositatis in profundum occeani deiectum et inclusum in eo usque ad diem iudicii iussu Dei. Ideo enim dicitur tortuosus et esse in hoc mari quia in huius seculi mari dyaboli uolubili uersatur astucia ad decipiendum animas miserorum. Hic est ille Leuiathan qui factus serpens, a sue deieccionis principio inuidens glorie primorum parentum nostrorum, ausus est uoluptatis paradisum intrare, et erectus gradiens sicut homo primos parentes nostros cecis temptacionibus, uicio preuaricacionis, affecit, ut facti mandati Dei intrepidi transgressores deici meruerunt ab ipsius gloria paradisi sicut ille deici meruit a celesti gloria culpa sui. Licet illud quod legitur in principio Genesis secundum Mosaycam tradicionem, ubi dicitur: Sed serpens erat calidior omnibus animantibus que fecerat Deus, qui dixit ad mulierem, cur precepit uobis Deus? et cetera, secundum tamen traditionem sacrarum scripturam catholice uniuersalis ecclesie ratum est, ut scripsit Beda, quod dyabolus elegit quendam serpentem tunc de quodam genere serpencium uirgineum habentem (sic da habencem) uultum et mouit ad loquendum linguam eius quid loqueretur nescientis, sicut et cotidie adhuc loquitur dyabolus per fanaticos et energuminos nescientes, id est, per homines quorum corpora ab ipsis demonibus sunt obsessa, ut de hoc scriptum est in libro Hystoriarum Scolasticarum, circa principium, ubi prosequitur auctor hystoriam et exposicionem libri Genesis. Unde quicquid nobis catholicis per has sacras scripturas notum est, certum est quod ille Leuiathan, id est, dyabolorum princeps, a culmine celesti deiectus, uel per seipsum corporaliter factus serpens uel per serpentem animal, ingressus in ipsum, callidis temptacionibus suis miseros parentes nostros et successores eorum perpetuam deiecerat in ruinam. Et hec de ydolatria et de noticia Leuiathan dixisse sufficiant. Nunc ad prosequendum nostre intencionis propositum stilum nostrum ad narracionem presentis hystorie conuertamus. Per demonum igitur ingressum in ydola surda et muta eliciebantur ab eis petita responsa que tunc gentilitas excolebat. Unde Dauid: Quoniam omnes dii gencium demonia; dominus autem celos fecit. Et per hanc dyabolice decepcionis astuciam deus Appollo responsa sua in dicta insula Delos petentibus exhibebat. Ad quam postquam Achilles et Patroclus, Grecorum nuncii, peruenerunt, de intrando in templum Appollinis congrua hora captata cum consilio sacerdotum in ipso templo seruiencium ipsi deo qui colebatur in ipso, templum ipsium deuoto corde humiliter intrauerunt. Et factis eorum oblacionibus in multorum donorum prodiga quantitate, petentibus ab eo de Grecorum negociis habere responsum, sic eis predictus Appollo submissa uoce respondit: Achilles, Achilles, reuertere ad Grecos tuos a quibus missus es, et dic eis quod pro certo futurum se salubriter ad Troyam ituros ibique prelia multo committere, sed infallibiliter erunt decimo anno uictores, Troyanam urbem dabunt funditus in ruinam, regem Priamum, eius consortem, eiusque filios morti tradent et omnes maiores eorum, illos tantum uiuere permittendo quos elegerit ipsorum Grecorum sola uoluntas. Quo ab Achille percepto et facto exinde ualde leto, adhuc eo in ipso templo morante, mirabilis casus emersit. Nam quidam Troianus antistes nomine Calcas, Testoris filius, multa peritus scientia, de mandato Priami regis, utpote nuncius eius, templum ipsum intrauit ut a deo Appolline similiter responsum eliceret quid de bello Grecorum Troyanis esset reuera futurum. Cui, post oblaciones ab eo factas multimode ipsi deo, deus ille respondit: Calcas, Calcas, caueas ne ad tuos redire presumas sed statim ad Grecorum classem, que nunc est in hac insula cum Achille, securus accedas, cum qua Grecorum exercitum festinus adeas, nunquam discessurus a Grecis. Futurum est enim Grecos obtinere uictoriam contra Troyanos uoluntate deorum. Eris enim et tu ualde necessarius Grecis ipsis in tuis consiliis et doctrina donec ipsi predicta uictoria potiantur. Calcas uero dum sciscitando cognosceret quod ille erat Achilles qui erat in templo, confestim ad ipsum accelerat, et conuenientibus ipsis in unum, sese in amicitie fedus accipiunt, patefacta inter se de predictis omnibus ueritate. Quare idem Achilles predictum Calcas antistitem multis commoditatibus lenta fronte honorare curauit. Sicque anchoris extractis a mari et eis cum eorum nauibus in pelagus se immissis, incolumes salubriter peruenerunt Athenas. Descendentibus eis igitur a nauibus ipsis, Achilles predictum Calcas antistitem Agamenoni regi et aliis regibus Grecorum, ducibus, et principibus presentauit. Et ab Achille narrato responso deorum de futura eorum uictoria contra Troianos, et qualiter idem Calcas, nuncius regis Priami, in contrarium responsum obtinuit, et de mandato sibi ut ad Troyanos non rediret et cum Grecis durante preliorum turbine moraretur, uniuersi Greci facti sunt hylares et pre multo gaudio celebrant diem festum, predictum Calcas antistitem in eorum fidelem accipiunt et recipiunt in sinceritatis amore, promittentes ei in omnibus placide prosequi uota sua. Et sic illi diei festo finis feliciter factus est. Greci, responsis acceptis a diis propositis, iam exsoluerunt dies festos. Sequenti die, post predicta festa deposita, Calcas, ille Troyanus antistes, in comitiua Achillis et Patrocli ad tentorium Agamenonis regis se contulit mane facto, ubi iam multi reges Grecorum, duces, et principes ante conuenerant, qui coram rege Agamenone residebant. Quibus per Achillem, Patroclum, et Calcas salutis oraculo resoluto ac eis ab eis debite relacionis obtento responso, se inter alios comodis sessionibus collocarunt. Et statim ab eodem Calcas impetrato silencio, in communi audiencia predictorum dixit hec uerba: O nobilissimi reges, duces, et principes qui in presentis congregacionis ordine iuncti estis, nonne uestra fuit principalis intencio contra Troyanos, publicos hostes uestros, arma capescere, qui sub tanto facinore ab eis commisso contra se uestrarum uirtutum potencias excitarunt? Cur ergo ceptis moras annectitis, cum semper nocuerit differre paratis? Nonne creditis aut putatis regem Priamum inter uos exploratores suos habere furtiue, qui per eorum uicarios singula de uestra desidia illi mittunt? Nichil enim aliud est ita peragere quam ei competencia indulgere spacia libertatis ut per eum quesita presidia cumulet et sibi cotidie multa subsidia coaceruet, cum tanti temporis sint iam exacta curricula quod in potenti manu debueritis iam inuadere regnum eius. Nonne presentis estatis plures iam euoluti sunt menses in quibus nauigacionis tempus se uobis dedit acceptum, cum omnino placata sint maria, que nauigare uolentibus blandiuntur et dulci sibilo zephiri aspirantes per equoreas planicies nauigare uolentes in dulcedine temporis et serenitatis inuitant? Cur iam in estatis estu uester non estuat animus per maria dissilire ut dulci nauigacionis aura potiti felici remige uestrorum hostium perueniatis ad oras, ut eorum aures fama perterreat, de uestra sollicitudine curiosa, non ut de uestra morosa desidia gaudeant, per quam in tantum uestra desideria procelantur? Nunquid in uobis frustratoria creditis promissa deorum, qui forte propter uicium ingratitudinis possunt in contrarium commutari? Rumpite igitur moras uestras, soluite naues, ei uela earum eleuatis in altum, ut festinanter contra hostes uestros iter uestrum diis fauentibus maturetis, ut ad promissa deorum uelociter et feliciter pertingatis. Et sic uerbis suis idem Calcas tacitus finem fecit. Uerbis igitur Calcas ab omnibus intellectis, dum omnes communiter probant illa, Agamenon statim mandauit ut uniuersi de exercitu per tubete sonitum moueantur quod illico naues ascendant, ab Athenarum portu feliciter discessuri. Nec mora, ad tubete sonitum uniuersi naues ascendunt, nodatos funes exsoluunt quibus erant naues ipse firmiter colligate, et a mari subductis anchoris et receptis in naues, uela erigunt, que dum uentorum spiramina imbuunt et extendunt, alto pelago se committunt. Nondum enim se per maris spacia nauigando per xu stadia elongauerant a partibus Athenarum, cum subito serenus aer qui nauigantibus arridebat cecis obducitur nubibus, noctem ficticiam inducendo. Quare mugit aer tonitruorum crebrorum in querelis, et crebre coruscaciones noctem ficticiam repentinis suis fulgoribus conuertunt in diem, et excolatis nubibus, immense pluuie diffunduntur. Cuius rei causa exasperati uenti tumefacta maria montuosas erigunt in procellas. Quare nauigantes ipsos maximus timor et tremor inuadit, dum se uideant in mortis discrimine constitutos. Sed ille Calcas Troyanus antistes, factis suis exorcizationibus ut erat peritus in eis, dixit se causam percipere tante cladis. Dixit enim Dyanam deam iracundia multa commotam pro eo quod de recessu uestro ab Athenarum portu sibi sacrificium oblatum non extiterat a uolentibus proficisci. Suasit ergo Agamenoni regi ut omnes naues in Aulidem siluam flexis uelis incontinenti diuertant, ubi in templo quo colitur predicta Dyana ipse Agamenon sacrificium ipsi dee offerat manu sua. Nam sedata Dyana imminentem tempestatem euanescere faciet et tempus nauigacionis uobis prestabit acceptum. Nec mora, iuxta consilium predicti Calcas, Agamenone mandante, naues omnes, mutatis uelis et temonibus coaptatis, in Aulidem siluam salue perueniunt, que non multum remota erat ab ipsis. Agamenon itaque rex festinus descendit in terram; Dyane templum adiuit. Cui deuoto corde propriis manibus quedam oblata per eum in sacrificium dedicauit. Confestim igitur marina tempestas euanuit et aer undique serenatus uestes exuit et deposuit nubilosas. Quiescunt maria et nauigare uolentibus in dulci eorum planicie blandiuntur. Ex hoc loco quidam sapientes dicere uoluerunt, qui in astronomie operositate laborant, quod Dyana, que et ipsa est luna, sit domina itinerum et uiarum. Circulo constituunt fortunatam ut sit in domo x uel xi confortata a bonis aspectibus aliorum felicium planetarum. Et hac ratione utuntur astronomi usque in hodiernam diem. Maris itaque tempestate sedata post sacrificium ab Agamenone Dyane oblatum, statim uniuersus Grecorum exercitus, sonitu tubete dictante, naues ascendit, et felici nauigacione potitus ad Troianas pertinencias cum incolumitate perueniens cuiusdam castri portum felicitur intrauit, ubi, nauibus eorum secure receptis, cum portus ille fuisset capax ipsarum, Greci naues ipsas in eo tuta statione consignant. Huius autem castri nomen et portus Frigius Dares in suo codice omisit, forte pro eo quod Grecorum exercitus fuit paucis diebus moratus in illo. Sed hoc est ratum, ut in aliis codicibus inuenitur, quod Sarronabo ab incolis uocabatur. Huius uero castri incole et habitatores in armata manu cursu precipiti uenerunt ad litus, putantes Grecos arcere ne in terram descenderent, fatuis in eos et inconsultis propositis conspirantes. Cuius rei causa fatue in Grecos irruunt, qui iam in terram descenderant, maris fatigacione lassati; bellum fatuum constituunt contra eos. Sed Greci, innumerabili quantitate armati, descendentes in terram eis sue fatuitatis penas exsoluunt. Nam et eos in ore gladii persequuntur, qui pre multitudine Grecos sustinere aliquatenus non ualentes fuge subsidio se committunt. Propter quod ad ipsius castri cacumina festinanter anhelant, se ante Grecorum faciem dispergentes. Greci uero, insequentes miseros qui fuga precipiti ante eos se eripere minime ualuerunt, eos captos morti emancipant, singulos quos intercipiunt morti tradunt, uiolenter castrum ascendunt, quod apertis ianuis ob receptionem fugiencium incolarum inueniunt, intrant in illud, et in miseros ibi repertos, qui iam defecerant uiribus dissolutis, crudeliter irruunt, ferro interimunt, castrum capiunt et predantur et, facta preda, muros castri ipsius et queque forcia subitam excuciunt in ruinam. Nec mora, direptis omnibus inuentis ibidem et singulis ruina deiectis, Greci uictores eorum redeunt ad naues et ascendunt in ipsas, illico intrant maria, et recto remige apud portum Thenedon ueniunt, ibique eis salubriter applicantibus, iniectis anchoris eorum nauium in profundo uelisque depositis, intrant ylariter portum ipsum. Erat autem apud predictum Thenedon castrum quoddam in fortitudine magna firmatum, habitatoribus multis circumcirca repletum, multis diuiciis opulentum, cum locus ille satis esset amenus deliciis terrestribus et marinis, quod per ui miliaria tantum, ut supra relatum est, distabat a Troya. Habitatores uero castri ipsius, timentes excidium de seipsis, statim ad arma prosiliunt, castrum ipsum muniunt bellicosis uiris et armis, et se defensioni opponere contra Grecos potenter instituunt animosi. Greci autem, eorum nauibus comode colligatis in portu et eis ibi stacione tuta receptis, armati descendunt in terram in glomerosa multitudine pugnatorum, quecumque inueniunt rapaci prede uiolenter exponunt, et in eos qui se contra eos totis uiribus sathagebant infestis conatibus duras aggressiones exercent. Et ideo inter eos et Troyanos castri ipsius crudeliter bellum feruet et durum prelium estuat inter eos. Cuius rei causa multi cadunt ex Troyanis, gladiis interfecti, sed plures ex Grecis. Ad quorum excidium et uindictam Greci, arcius anhelantes morti et uulneribus animosius se presentant. Multi ex Grecis intereunt inter ista necnon et de Troyanis quam plures. Sed demum Troyani, sustinere Grecorum multitudinem innumerabilem non ualentes, fuge subsidio se committunt, et quibus fugere licuit non fuit alia causa suffragii quam lapsu fuge ad Troye alta menia peruenire. Illi uero quibus fuga non profuit ferro intereunt et acerba morte crudeliter uitam soluunt. Sicque a Grecis ipsis castri ipsius toto ambitu intercepto, in predictum castrum irruunt, ipsum in magna potencia debellantes. Troyani uero, ordinatis bellis eorum in summitate murorum, aduersus Grecos duram et diram defensionem opponunt, nunc eos iactis lapidibus obruunt, nunc eos interimunt in uibramine lancearum, nunc ipsos iaculis acutis afficiunt, nunc balistarum crebris emissis sagittis ipsos letaliter uulnerant et extreme morti tradunt. Greci uero, diuersorum generum machinis ordinatis ac diuersis arietibus institutis in diuersis locis, quam pluribus bellicis scalis appositis, letaliter impetunt dura debellacione Troyanos. In quorum debellacione multi ex Grecis sternuntur a scalis, et uolubiliter ruinosi peruenientes in terram, fractis ceruicibus, uitam exalant. Greci uero passim intereunt. Sed demum Troyani, multo labore lassati, se quasi languida et effeminata defensione tuentur. Ad quod Greci intollerabili copia pugnatorum glomerose insistencium contra Troyanos per scalas ipsas castrum ascendunt, alii per fenestras, alii per murorum liberas summitates et eorum per muros uexillis appositis, in recompensacione suorum interfectorum ab eis, quotquot ex ipsis inueniunt aut gladio perimunt aut ruina. Nemini parcunt et, etatis discrecione non habita, uniuersos mucrone truncatos occidunt. Et dum nullus Troyanorum uiueret inter eos, Greci latibula castri scrutantur, quicquid inueniunt utile rapaci preda subripiunt et asportant, et omnibus locis de rerum ablatione penitus uacuatis, demum castrum ipsum euertere decreuerunt. Prostratisque meniis altis ipsius, totum scinditur ex ruina, murisque solutis et in facie terre deiectis tam deiciencium studio quam ignium flammis uoracibus submissorum, altum Thenedon ymum tenet. Et sic, uastatis omnibus et arreptis, Greci uictores cum preda maxima eorum reuertuntur ad naues. Greci itaque, de predictis duobus castris et eorum incolis absoluta obtenta uictoria, dum in portu Thenedon et eius planicie uitam ducerent laxiorem, Agamenon rex circa sui regiminis curam diligentiam studiosam exercens uniuersos Grecos ad quos preda capta peruenerat de rebus et spoliis Troyanorum ex duobus castris ipsis ad se uenire mandauit et ut omnia que ceperant ex predicta preda secum afferrent. Qui statim, audito ducis eorum precepto, omnem obedienciam obseruantes cum omnibus rebus captis ab eis coram ipso sceleriter accesserunt, secum ex predicta preda uniuersa capta fideliter in presencia dicti regis Agamenonis deferentes. De quibus per eundem regem distributionibus factis equis, ea unicuique distribuit secundum merita et qualitates eorum qui ad obtinendam uictoriam castrorum ipsorum mortem et uulnera non uitarunt. Peractis igitur predictis equis portionibus, ut dictum est, inter homines bellicosos, idem rex uoce preconia iussit mandari ut uniuersi reges, duces Grecorum, et principes, sequentis diei aurora surgente, cum aliis maioribus exercitus ipsorum in eadem planicie conuenirent, ubi idem rex celebrare generale colloquium intendebat. Diei sequentis igitur mane facto, omnes reges Grecorum, principes, duces, et maiores exercitus eorundem in predicta planicie satis ylariter conuenerunt et, eis commodis sessionibus collocatis, Agamenon predictus rex, sua dextra et oris iussu taciturnitatis dictato silencio, inter eos talis prorupit in uerba sermonis: Amici reges, duces, et principes, et quicunque maiores qui in presentis congregacionis circulo conuenimus necessaria causa dictante, satis est per longas et uniuersas mundi partes potencie nostre fortitudo precognita, cum magnitudinem uirium nostrarum mundus passim predicet uniuersus. Grata tamen et accepta est diis nostris illa potencia que superbia caret et ceruicose elacionis uicia non cognouit. Notum est enim omnibus quanta mala ex superbie elatione perueniunt et ipsi dii mirabili resistunt oppositione superbis. Superbi enim amicos non habent et undecunque sibi aggregant inimicos. Nam et si superbo quis efficiatur amicus, multis oportet quod inimicus existat. Superbie igitur uicium in nostris negociis et specialiter in presenti, quantuncunque possumus, execremur, ut sola rectitudinis et iusticie linea facta nostra perfulgeant et contra nos aliquis de superbie uicio non inpingat. Nostis enim nos in magna parte nostre potencie ad obtinendam uindictam de iniuriis nobis illatis per Priamum regem hucusque uenisse, et regni sui terminos in potenti brachio inuasisse, et tanta sibi nos iam intulisse detrimenta dampnorum quod, si primo Troyani nobis extiterant inimici, nunc nobis facti sunt duriores. Scimus enim eos iam multa premunitos in potencia, et ipsi patenter agnoscunt nos esse sibi uicinos, et si ipsi possent, de dampnis factis eis recenter a nobis recentem assumerent crudeliter ulcionem. Ciuitatem itaque potentem habent et potenter undecumque muratam et ideo uires eorum aduersus nos credimus duplicasse, item, quia magna prerogatiua dicitur preualere qui in sui hospicio inter suos cognitos et amicos uel in sua prouincia se defendit. Nonne cornix suo quiescens in nido, licet sit uiribus ipso debilior, duros conflictus ingerit in falconem antequam capiatur ab ipso, et ab ipsa recedit sepius uulneratus? Sane ego inter uos hec uerba profundo non ut dubitabile nobis sit Troyanos nos non posse confundere, urbem eorum, quantuncunque sit fortis, non posse destruere, et omnes Troyanos finali excidio posse consumere, sed quia laude multa merebimur commendari si omnia que sumus de isto negocio nostro facturi discretione ductrice, uitata superbia, moliamur. Multos enim consueuit in profundum necis inmergere inconsulta facilitas et illius aggressura negocii que multo examine consilii non decocta per superbie impetum ad actus subito deducitur repentinos. Scimus preterea non esse diu Priamum regem qui nos per suos nuncios speciales requisiuit ut Exionam, sororem suam, sibi restituere deberemus. Sed nos multa superbie elacione tumentes requisitionem eius audire improuida responsione negauimus, que si a nobis exaudita fuisset, dampna grauia in Cytharea nobis illata sic enormiter non fuissent, et regina Helena, que de melioribus Grecie sua et suorum uirtute censetur, a patrie sue magnifica stacione non fuisset abducta. Nec nos qui pro recuperacione ipsius et illatis nobis iniuriis appetimus ulcionem essemus in tantis laboribus et expensis, in tantum a nostre patrie laribus elongati, quid sit proinde nobis pro certo futurum prosperum uel aduersum penitus ignorantes. Et ideo si de beneplacitis uestris et pro sano consilio uideretur acceptum ut labores laboribus addere deuitemus et quod in honoris nostri gloria redire ad propria mereamur, ad eundem regem Priamum nostros speciales nuncios destinemus ut nobis uoluntarie Helenam raptam restituat et nobis satisfaciat de hiis qui contra nos per Paridem sunt commissa. Quod si rex Priamus, uelut sapiens, hoc duxerit acceptandum, honorabilis erit reditus noster ad propria, nec a Troyanis amplius de iure exigere debemus. Si uero duxerit recusandum, duo laudabilia pro nostro iure pugnabunt, iusticia scilicet et nostra potencia excusata. Et cum per mundi partes hoc a nobis processisse uulgabitur, increpabitur ab audientibus demencia Troyanorum, et noster commendabitur ubique processus ab omni superbie uicio excusatus. Nam et si postmodum in uindictam nostram in Troyanos penas durissimas infligamus, eos passim in ore gladii perimendo, euertendo funditus terram eorum, mulieres eorum perhenni uituperio et seruituti perpetue contradendo, nullus erit qui nos exinde possit rationabiliter increpare. Attendatur ergo, si placet, si iuxta uerborum meorum monitus hoc sit a uobis efficaciter exequendum. Hiis igitur dictis, ex circumstantibus multi fuerunt qui premissa uerba dixerunt exequenda non esse; alii laudauerunt expedire sic fieri ut rex ipse decreuit. Et dum ad hoc omnes postremo unanimiter conuenissent, Dyomedem et Ullixem in eorum nuncios elegerunt. Qui statim se accingentes ad iter, sole celi tenente iam medium, ad Troyane urbis menia peruenerunt, et intrantes in ipsam, ad magnam regis Priami se regiam conferentes, descendentes ab equis marmoreos gradus scandunt. Cumque peruenissent ad atrii spaciosi uestibulum, mirati sunt ipsius pallacii hedificia tam miro artificii opere circumfulta, sed pocius sunt mirati dum in medio ipsius atrii inspexerunt quandam arborem manufactam mathematice artis subtili ingenio constitutam, dum eius stipes esset ex auro et gracilior lancea in xii altitudine cubitorum, in cuius stipitis summitate arbor ipsa mirabilis latitudinis se diffundebat in ramos qui totum ipsum atrium longa circumfusione tegebant. Erant enim rami ipsi partim ex auro et partim ex argento compositi, sic eorum folia, sic f lores eorum, dum in multa diuersitate gemmarum eorum fructus editi radiarent. Longa igitur ipsi duces eius inspeccione contenti, ductu multorum, portas camerarum ascendunt et peruenientes in locum ubi rex ipse Priamus in multa suorum nobilium comitiua sedebat, non sunt regem ipsum alicuius salutacionis oraculo uenerati. Sed eis uelut in eius opposito consedentibus, sic illi est affatus Ulixes: Rex Priame, si te primo salutacionis uerbis non exquisiuimus, non mireris, cum te capitalem habeamus in hostem et hostis sui hostis non debet orare salutem. Agamenon rex, cuius nos ad te legati sumus, per nos mittit tibi ut reginam Helenam, de sui regni terminis uiolenter ablatam, restitui facias regi suo, et dampna grauia Grecis illata per Paridem, natum tuum, iuxta uoluntatem eorum ad presens studeas resarcire. Quod si feceris, salute sani consilii pocieris. Si autem implere hoc forte contempnes, ipse respice quanta mala tibi et tuis sint finaliter prouentura. Nam tu infelici morte succumbes, uniuersi tui crudeli nece peribunt et hec tua nobilis ciuitas tota cassabitur ex ruina. Rex itaque Priamus, intellectis uerbis Ulixis, nullius expectata deliberacione consilii, sic respondit Ulixi: De narracione uerborum uestrorum admiracione multa commoueor, cum a me talia requiratis que regem uictum et hostem in exterminio positum uix decerent. Nec puto Grecos uestros aduersus me tantis uiribus preualere quod ad faciendum que dicitis cogi deberem. Ipsi enim petunt a me sibi satisfieri, cum et ipsi sint causa, etsi forte fuit aliqua per quam immerenter interfecerunt michi patrem et fratres et quoscumque coniunctos, urbem meam funditus euerterunt, ciues meos morti et exilio tradiderunt, et abduxerunt sororem meam Exionam (que utinam more regio tractaretur! sed uili more meretricio deturpatur) et petunt me sibi ad satisfaccionem urgeri. Ego autem nichilominus uolui sub silencio tanti mali uitam educere nec anxiari strepitu preliorum, et ideo misi ad eos legatum meum Anthenorem ut ipsi saltem sororem meam restituere dignarentur, nichil aliud de commissis iniuriis postulando. Quanto uero dedecore, quantis minis legatum meum affecerint satis patet uobis et michi. Non est ergo locus ut uerba uestre legationis exaudiam; certe perire turpius prius uellem. Quare Agamenon rex per omnia sit securus nunquam me cum Grecis pacem appetere, qui me tantis doloribus afflixerunt et uos eciam qui sermonibus talibus usi fuistis, nisi esset quod legacionis officium uos defendit, morte uilissima uos facerem interire. Redeatis ergo ad uestros, quia donec uos uideo absque magne ire fluctuacione esse non possum. Ad quod statim Dyomedes, prorumpens in risum, sic dixit: O rex, si solis nobis inspectis sine ira non estis, toto ergo tempore uite uestre non eritis absque ira, cum Greci in tanta potencia uicini uobis existant. Et non est tempus ulterius differendi quin uideas nos et eos coram ciuitate tua aduersus te et tuos in armis continuis insultantes. Et si de solis nobis inermibus tanto dolore conpungeris, quanto pocius condolebis cum plus quam centum milia Grecorum contra te inspicies armatorum, aduersus quos nulla te potuerunt conseruare tutamina quin tu et tui crudelis mortis sencias interitus infelices. Et antequam tibi hec mala succedant, secura libertate uerba potes effundere uelut uana. Multi ergo de astantibus ad Dyomedis uerba commoti in ipsum irruere subito uoluerunt et ei iniurias graues inferre, aduersus ipsum eciam nudatis ensibus insurgentes. Sed rex Priamus suo eleuatus a solio aduersus illos potenter exclamat ne iniuriam aliquam illi inferre presumant, cum non sit sapientis stulto secundum suam stulticiam respondere. Et proprium stulti sit suas stulticias demonstrare et sapientis in sua sapiencia tolerare stultorum errores. Sicut enim stulto liberum est stulta uerba diffundere, sic sapientis cedit ad laudem auscultare que dixerit et auscultata ridere. In uerbis igitur stultis cognoscitur stulticia proferentis. Et ego prius mallem in persona pati quam legatus aliquis in curia mea aliquam iniuriam pateretur. Pro modico enim et uili excessu potest se aliquis uituperare de leui. Sedete igitur, uniuersi, nec presumat amodo aliquis uestrum amplius inhonesta uerba proferre. Et sic cessantibus eis, Eneas, qui tunc iuxta regem Priamum, nullo alio mediante, sedebat, uerbis obtemperare non ualens sic dixit: O domine rex, non est iustum ut stulto debeat quis secundum suam stulticiam respondere. Nam qui stulta profundit, ius est ut de sua stulticia condignam accipiat disciplinam. Ego enim in conspectu uestro tanta et talia possem dicere inhonesta quod me occidi de iure mandare possetis. Et nisi esset uestra presencia, ille qui tamquam fatuus est locutus iam ut mortem incurreret non esset indignum, qui tam audacter ampullosis et mordacibus uerbis uestram lacerare non horruit maiestatem et uos uerbis eisdem turpiter exagitare presumpsit. Moneo ergo eum ut ab hoc loco discedat si presumptuosam nolit stulticiam in sapienciam commutare. Dyomedes uero ad predicta nullatenus stupefactus sic ad Henee uerba respondit: O tu, quisquis es, in sermonibus tuis bene cognosco te rectum non esse iudicem sed oblocutorem acutum. Ualde desidero ut te possem apto inuenire in loco in quo tibi grates condignas quas meruisti redderem de uerbis que tam grato protulisti sermone. Bene uideo quod beatus est ille rex qui te in consiliarium suum tenet, qui tam bene nosti consulere regi tuo ut tuus rex iniuriarum actor existat et sic de facili labilis ad pudorem. Ulixes autem Dyomedis uerba sagaciter interrumpens monet eum ne uerbis pluribus utatur. Et illico idem Ulixes regi Priamo sic dixit: O rex, intelleximus plene singula que dixisti. Amodo recedemus a te et regi Agamenoni que per te dicta sunt singula fideliter referemus. Et sic statim ambo a pallacio descendentes equos ascendunt et in sceleribus gressibus ad eorum exercitum peruenerunt. Qui continuo descendentes ab equis Agamenonis tentorium simul intrant ubi maiores exercitus cum Agamenone morabantur. Et referentibus eis illis cuncta que didicerant a Priamo rege predicto, de ipsius Priami responsione ualde mirati sunt Greci et qualiter s it amodo contra Troyanos in talibus procedendum orditi sunt consilii multas uias de quibus infra proxime seriatim suo ordine referemus. Uerum tamen antequam ad narracionis seriem accedamus de predicto Henea aliqua sunt dicenda. Hic est enim ille Heneas qui, conceptus et natus ex dea Uenere et Anchise, post Troyane urbis excidium profugus cum reliquis Troyanorum per mare, cum quibusdam suis nauibus Tirenum nauigando per pelagus, post multos successus Romane urbis et Romanorum rei publice factus est princeps, de cuius stirpe inclitus ille magnus Cesar Augustus in magna felicitate processit. Hic est eciam ille de quo Imperator Iustinianus in libris legum suarum, uidelicet in libro Autenticorum in rubrica, ut preponatur nomen imperatoris legitimis documentis, fecit inclitam mencionem, dicendo quod si a magno Cesare Augusto imperatores ceteri dicendi sunt Cesares, multo forcius secundum primeua tempora omnes imperatores ab Henea Heneades sunt dicendi, qui primus rem publicam Romanorum imperiali quasi sceptro imperialiter gubernauit. Huius autem Henee successus continuos et processus necnon et pro maiori parte gesta Uirgilius in suo opere Eneydorum dum uixit multa descripsit, licet morte preuentus complere non potuisset integraliter opus suum. Cum hec itaque gererentur, prout superius sunt relata, Agamenon rex uniuersos reges, duces, et principes ad generale consilium in planicie Thenedon uoce preconia uenire mandauit. Quibus statim conuenientibus in loco predicto, idem Agamenon intencionis sue propositum in hec sub compendio uerba resoluit: Inter alia necessaria que exercitui nostro potenter incumbunt est illud precipuum ut curam sollicitam habeamus qualiter exercitus noster, dum est in conflictu bellorum, debeat uictualibus habundare, nam sine multo uictualium presidio exercitus noster uix posset proficere. Quare, si uobis uidetur acceptum, apud Messam pro uictualibus continue rehabendis, in qua maxima fertilitas uiget eorum, speciales nostros nuncios, uiros strennuos et fideles, absque mora mittamus, ut taliter predicti nostri nuncii predicta statuant et salubriter ordinent quod indeficienter predicta uictualia continuis succursibus exercitum nostrum in multa excrescenti copia faciant habundare. Agamenone uero predicto suo colloquio finem faciente, omnes astantes consilium suum probant, et incontinenti strennuum Achillem et Thelefum, filium quondam Herculis, super execucione predicti negocii communiter elegerunt, ut ad exequendum predicta /in multa comitiua militum pugnatorum apud Messam dirigere se deberent. In hac igitur prouincia regnabat rex quidam, nomine Theutran, qui regnum ipsum longa pace tenuerat, dum in ipso multorum militum copia et uirorum pugnancium iuuentus bellicosa uigeret. Plerique enim dicere uoluerunt hanc fuisse Siciliam, que in multorum uictualium fertilitate fuit semper habundans, dicta Messa a ciuitate Messana existente in ipsa, que sita in introitu ipsius insule ex parte litorum regnorum, mirabilis salutis portu potitur, in quo naues in multa classium quantitate omni tempore tuta stacione tuentur. Et proinde quidem dicere uoluerunt quod predicta ciuitas Messana ideo dicta est quia ratione portus ipsius messes edite, in adiacencium locorum terminis coacte, deferuntur in ipsam, que per nauigantes postmodum per diuersas mundi partes delate questus gratia deuehuntur, licet nonnulli dixerint ciuitatem ipsam Messe a cuiusdam regis dicti Messani titulis insignitam, qui, dum regnaret in insula, ciuitatem illam ex suo nomine uoluit appellari. Sed Frigius Dares nichil de hiis in opere suo descripsit, simpliciter ponens Achillem et Thelefum apud Messanam gratia querendorum uictualium aduenisse. Que, cum forte sit alia a Sicilia, potuit esse Grecis magis propinqua quam insula Sicilie, que erat eis ualde remota, licet hoc ratum sit quod Sicilia subiecta fuerit dicioni Grecorum. In hanc igitur prouinciam Messe Achilles et Thelefus in copia trium milium militum strennuorum cum multo nauigio peruenerunt. Quibus cum eorum nauibus applicantibus ad litora terre predicte et eis in terram descendentibus, rex Theutran cum multis militibus et multis cateruis peditum constipatis peruenit ad litus, ubi Achilles et Thelefus descenderant in comitiua suorum. Qui statim insurgentes ad arma, dum regem et suos contra se uenire sunt infallibiliter suspicati nec pati uelle eos in sua terra aliquo modo esse, animosis uirtutibus contra eos prelio se presentant. Quid ultra? Bellum feruet asperrimum inter utrosque; hinc inde cadauera cadunt gladio trucidata. Multi cadunt ex Grecis sed plures ex inimicis eorum. Licet enim Greci multa uirtute uigerent, tamen resistere aduersariorum numero triplo maiori uix poterant. Et reuera omnes Greci ibi fuissent nequiter interfecti nisi fuisset ille mirabilis in operibus armorum Achilles, qui, multo studio contemplatus quantitatem pugnancium et qualitatem ipsorum, percepit et uidit regem Theutran in medio conflictu bellancium contra hostes suos dampna mirabilia infligentem. Quare idem Achilles impetuose dissiluit in conflictum, frangit et disrumpit acies, uniuersos interficit qui eius conspectui se opponunt et qui ad sui transitum non aperiunt sibi uiam. Ad regem ergo Theutran uelut leo rugiens applicat, ipsum impetit ense nudo, crebis uexat ictibus, uulneribus sauciat, et eius galee laqueis uiriliter extirpatis, arreptum regem per uiolentiam prostrauit in terram, eleuatoque mucrone ipsum interficere furibundus intendit. Sed Thelefus, qui secundus ab Achille pugnabat, ut sentit Achillem sic in regem Theutran crudeliter inseruire et eleuata dextera uelle ab eo eximere caput eius, in medio utriusque se ingerens descendentem ictum excipit scuto suo et pia uoce humiliter deprecatur Achillem ut regi Theutran, letaliter uulnerato quasi mortuo et deuicto, mortem ultimam pro sua benignitate remittat et uite spacium uicto uictor indulgeat, qui se sibi quasi uictum uinctis manibus offerebat. Ad Thelefum igitur illico respondens dixit Achilles: Que nam causa te mouet contra publicum hostem nostrum exercere gratiam pietatis, qui tam crudeli requisicione in sua sola armorum confidencia nos primo uexauit? Iustum est ut cadat ipse in foueam quam parabat. Cui Thelefus: Domine, iste rex fuit quondam patri meo multa familiaritate coniunctus. Et ego dum quadam uice in hanc terram suam casualiter diuertissem, infiniti honoris michi aperuit gratiam et utilium seruiciorum copiam in me in maxima quantitate profudit, propter quod eius uite dispendium totus abhominor et abhorreo mortem eius. Cui Achilles: Ecce eum tibi recipe et de eo consequaris finaliter uelle tuum. Rege itaque Theutran sic a manibus Achillis auulso et ab eo instantis necis exicio liberato, bello est finis impositus. Secedunt turme; Greci redeunt uictores ad naues. Rex autem Theutran ad suam regiam deducitur semiuiuus. Ad cuius preces cum multa humilitatis deuocione porrectas Thelefus et Achilles incedunt cum ipso, in cuius regia recipiuntur hospites in honore maximo et rerum affluencium ubertate. Non post multos uero dies rex Theutran, letalibus uulneribus sibi ab Achille potenter inflictis atteritus, pre multa eorum ualitudine factus exanimis, uidens uite sue extrema sibi accelerare dispendia, Achillem et Thelefum ad se uenire mandauit. Quibus ad eum uenientibus et inuenientibus ipsum in regio strato iacere, idem rex Theutra sic locutus est illis: Incliti duces, salus longa sit uobis. Dico tamen uobis, Thelefo karissimo meo, quod iam uite mee ad extrema deueni, mortis interitum amplius deuitare non ualens. Cum igitur heredem michi legitimum ex me progenitum fata prestare noluerint, ne presens regnum meum remaneat in caduco, quod multo labore quesiui et labore nimio manutenui usque nunc inconcusse, quod iam quesitum infallibiliter amisissem nisi ille uir strennuus, qui omnibus aliis uiris strennuis suis uirtutibus fuit prelatus, uictoriosissimus Hercules, pater tuus, in auditorium meum ad preces meas festinancius occurrisset, dum in magna multitudine hostium meorum regnum istud iam preoccupatum existeret et recuperandi aditum iam michi spes certa defecerat, et ipse solus in sola sue uirtutis potencia uniuersos hostes meos in duricia belli confregit, ex eis innumerabilius interemptis, propter quod regnum istud ab omni hostili congressu tunc et postmodum liberauit et michi illud in quietis pace restituit liberatum. Unde non meis meritis nec mee uirtutis potencia usque nunc sum huius regni sceptro in pace potitus sed sola tui benigni patris affectuosa uirtute. (Ex hoc itaque loco illi qui putauerunt prouinciam Messe esse Siciliam oppinionem eorum multa firmitate corroborant, asserentes Herculem in Siciliam uenisse. Unde dictum est in una parte Sicilie, ex parte barbarorum, Herculem ex causa memorie suas fixisse columpnas. Qui locus adhuc dicitur Columpnarum et terra dudum existens in ea Herculea uocabatur, licet quidam uoluerunt, corrupto nomine Herculis, Heracliam nominari. Sed hec rata non sunt. In hac igitur terra, dudum a barbaris exarata et data penitus in ruinam, adhuc supersunt quedam columpne, que uulgo columpne nuncupantur, et in ea quondam Fredericus Secundus, princeps rei publice Romanorum et rex Sicilie, fecit construi quandam terram, considerans locum ipsum habitantibus utilem propter situm, quamuis in facie pelagi situs sit, carens omni stacione salubri. Que tamen terra, propter situs bonitatem plena populo, usque in hodiernum diem dicitur Terra Noua. ) Rex autem Theutran, sua trahens extrema dispendii, intercepto sermone suo, uersus Thelefum continuauit hec uerba: Cum igitur, fili Thelefe, ille uictoriosissimus pater tuus regnum istud sibi sua uirtute quesierit (et ego michi ab eo illud non reputauerim restitutum sed michi pocius ab ipso commissum), quod sibi fata uiuenti concedere noluerunt, ut proprium habituro tibi, loco eius cuius es heres et filius, fata tibi rationabiliter concesserunt. Quare te, animo testandi, in hoc meo presenti elogio heredem instituo tam in regno isto quam in omnibus aliis bonis meis, ut huius regni sceptro et dyademate pociaris et gubernes. Me autem honore regio regie tradere sepulture curabis, celebratis meis obsequiis more regali. Et hiis dictis et scriptis, rex Theutran continuo uitam morte superueniente finiuit. Quo mortuo, Thelefus, de sua morte tristatus, cum regni sui proceribus corpus eius honorabili tradidit sepulture, et lapide marmoreo nimium precioso est tumba constructa eius, in qua statuit condi cadauer. In cuius tumbe superficie hoc epitaffium sculptum iussit apponi: Rex Theutran iacet hic, quem morte peremit Achilles, Qui Thelefo regni sceptra tenere dedit. Hoc igitur facto, uniuersi maiores regni et per suas urbes singuli populares Thelefo, qui dudum ducis nomine iure suo in paternis fuerat titulis insignitus, nouo facto rege, tamquam eorum regi et domino, sacramenta fidelitatis et homagii prestiterunt. Et deinceps rex ipse Thelefus regni ipsius gubernacula moderaturus assumpsit. Achilles autem, omni uictualium copia nauibus oneratis et aliis necessariis ad uite regimina deputatis, Thelefum regem, uolentem cum eo in Grecorum exercitum proficisci et profecto redire, in regno ipso in quo ipse rex erat assumptus quasi inuitum residere et remanere mandauit, monens illum et monitis precepta subiungens ut circa continuos succursus uictualium et aliarum rerum edibilium in Grecorum exercitum mittendarum curam debeat incessantem et uigilem adhibere. Qui omni deuocione et affeccione subiecta se predicta perpetim obtulit impleturum. Et sic Achilles a rege Thelefo discedente cum suis nauibus alta petit maria, et recto remige nauigante sospes et incolumis peruenit in Thenedon, ubi adhuc Grecorum exercitus morabatur. Qui statim descendens in terram in comitiua multorum ad tentorium Agamenonis regis se contulit, ubi confestim reges, duces, et ipsius maiores exercitus confluxerunt. Et Achillem in magna leticia suscipientes in gaudio maximo fouent amplexibus, et amicis osculis blandiuntur tamquam eum quem pre ceteris carum habebant et in omnibus pociorem. Narratis itaque per eum singulis que gesta sunt in Messe prouincia, et de Thelefo facto rege et de nauibus inde adductis onustis et de indeficienti uictualium quantitate per tempora eciam succesiue a Thelefo rege promissa, propter quod certum erat amodo Grecorum exercitum nullam posse penuriam uictualium trepidare, omnes excrescenti gaudio letati sunt ualde, et Achillis processus probabili ratione laudabiles undecumque commendant. Et sic, uerbis omnibus fine facto, Achilles ad tentorium suum rediit, ubi cum multo gaudio a suis Mirmidonibus leta mente recipitur, gratificantibus sibi multum. Uerum quoniam in hoc loco Frigius Dares dicendi materiam fuit digressus, antequam de Grecorum processibus successiue sequentibus aliquid enarraret seriatim, et nominatim decreuit describere in hoc loco qui reges et quot, qui duces et principes in defensionem Troyane urbis aduenerunt, sicut supra de regibus, ducibus, et aliis uenientibus in Grecorum exercitum descripsimus, dignum est enim ut et nos in hac parte de eis faciamus, etsi non omnium, saltem de maioribus, mencionem. Sciendum est ergo quod, de regnis eorum licet Dares Frigius nichil dixerit, uenere tres reges cum plus quam tribus milibus militum armatorum, rex uidelicit Pandarus, rex Thabor, et rex Andastrus. Item de quadam prouincia que dicitur Colofon, quam quidam dixerunt esse insulam multe speciositatis et plenitudine urbium circumfultam, uenerunt quatuor reges in comitiua u milium militum, quorum unus uocabatur rex Caras, alius rex Ymasius, tercius Nestor fortis, et quartus rex Amphimacus. Item de regno Licie cum tribus milibus militum uenit rex Glaucon cum eius fortissimo filio Sarpedone, qui regi Priamo fuerat uinculo necessitatis astrictus. Item de regno Lycaonie uenit rex Euphemus cum mille militibus expertis in bello. Item de regno uod dicitur Larisse uenerunt duo reges cum militibus mille quingentis, scilicet Hupon grandis et rex Eupedus. Item de regno quod dicitur Thabaria uenit rex Remus cum tribus milibus militum, et in eius comitiua uenerunt comites uii et duces quattuor, qui regi Remo fideles erant de iure uasalli. Hii autem omnes portabant arma coloris hyalini siue flaui absque aliquo intersigno, ut inter bellorum acies rex Remus et sui de facili possent agnosci, licet essent alii qui eadem arma gestassent. Item de regno quod Tracia dicitur (illa Tracia uidelicet que in orientali plaga sita est) uenit rex Pilex et Alchamus dux, secum mille et centum milites adducentes. Item de regno Pannonie uenit rex Pretemessus et quidam consobrinus eius, dux Stupex, cum mille militibus tantum, quoniam huius regni prouincia tota constitit in montibus obscuris, nemoribus, et siluis umbrosis. Rare enim sunt in ea uille et quasi nulle planicies. Et ideo dicitur in ea multos satyros faunosque bicornes quam plurimum habundare et ideo eciam multa in ea miraculosa uisa fuisse. Nam et in illa terra sunt diuersa genera uolucrum et ferarum et eius milicia pre ceteris est experta in uirtutibus lancearum, arcuum, et eciam sagittarum. Item de prouincia Boecie uenerunt tres duces cum militibus mcc, dux uidelicet Ausimus, dux Fortinus, et dux Sanius. Item de regno Beotino, quod est ualde suppositum orientali plage, plenum omni genere aromatum, uenerunt duo fratres reges cum mille militibus, rex uidelicet Boetes et rex Epystrus. Item de regno Paffagonie, quod est nimis propinquum uersus orientem solem, quasi regnum inuisibile propter multam remocionem ipsius, uenit ille ditissimus auro et gemmis, que in flumine Tigris et Eufratem crebrius inueniuntur, in cuius ripis regnum ipsum Paffagonium situm est scilicet Philimenis cum duobus milibus militum habentium scuta quorum materia non erat ex ligno constructa sed tantum ex coriis decoctis, multo tamen auro fulgencia et diuersis gemmis ornata. Hic rex Philimenis erat statura ualde grandis, non minor statura gigantis. Item de regno Ethyopie uenit rex Perses et in eius comitiua stennuus rex Menon cum militibus, ducibus, et comitibus sibi subyectis et cum iii milibus militum et in eorum comitiua uenit Sigamon, frater regis Menonis supradicti. Item de regno Thereo uenit rex Theseus et Archilogus filius eius cum mille militibus, cum ipse rex Theseus esset ipsi regi Priamo stricta consanguinitate coniunctus. Item de insula que dicitur Agresta uenerunt duo reges cum militibus mille cc, quorum nomina hic expressa non sunt. Item de regno Delissinie, quod est ultra regnum Amazonum, uenit quidam rex senex multum sed multa discrecione conspicuus, nomine rex Epistropus, septem liberalibus artibus eruditus. Hic duxit secum mille milites et quendam sagittarium uisu mirabilem, cuius una medietas ab umbilico superius erat homo et ab umbilico deorsum erat equus et illa medietas que erat humana tota erat corio cooperta piloso, sicut corio equi. Oculos tamen habebat flammeos uelut igne rubentes, doctus in arcu, timorosi tamen erat aspectus, qui aduersus Grecos pugnantes multos timores incussit et dampna quam plurima dedit eis, dum multos ex Grecis letiferis uulneribus peremisset. Fuerunt autem milites qui cum hiis regibus aduenerunt preter milites ipsius regis Priami et Minoris Indie regis numero xxxii milia. Nunquam enim ab ipsius mundi constitucione legitur tot milites tot iuuenes bellicosos coactos in unum, ubi tocius mundi milicie flos tam ex parte Troyanorum quam ex parte Grecorum conuenit in unum. Attendant ergo lectores presentis hystorie quam leui causa et quam debili ratione tot fortium et tot maiorum processit interitus. Sane abhominanda sunt scandala quantumcumque debili sint ratione subnixa. Nondum enim Greci a Thenedon loco discesserant, cum inclitus ille Palamides, filius regi Nauli, cum xxx nauibus militibus onustis ibidem applicuit. De cuius aduentu Greci letati sunt ualde, quamuis de mora ipsius multum impingerent contra eum quare maturius non uenisset et precipue apud Athenas. Qui asserens fuisse se morbo graui detentum suam absenciam rationabiliter excusauit. Hic autem Palamides inter Grecos in honore maximo gerebatur, cum apud maiores Grecorum primus existeret uel secundus, potens scilicet in uirtute bellandi, discretus in omni consilio et specialiter preliorum, diuitiis plenus, et militibus opulentus. Rogant ergo eum Greci ut unus de consiliariis statuatur. Quod Palamides gratanter annuit ad postulacionem ipsorum. Multis ergo diebus ac noctibus Greci conuenerunt in unum et precipue maiores eorum ut certa consilia scrutarentur per que ad obsidendam Troyanam urbem possent utilius et commodius peruenire. Prouiderunt enim primo ut sub noctis tenebris exequerentur predictum opus eorum. Sed timore ducti de recessu nauium a loco ubi tunc erant et accessu ad litora urbis Troye ne noctis obscuritas et precipue locorum incognita uera noticia nauibus et nauigantibus posset inferre discrimen, propter quod ab huius proposito destiterunt, et adhuc ex integro eis refricantibus multa consilia, solius Dyomedis consilium ratum fuit, qui inter Grecorum consiliarios tunc hec uerba profudit: Audite, uniuersi reges et principes qui nunc presentes potestis aduertere uerba mea, et attendite sensum eorum. Multum enim uereri debemus et multi dedecoris pudore confundi quia iam est annus unus elapsus et plus quod in hanc terram uenimus nec ab ea recedere nos aliqua audacia potuit animare ut Troyam adire uel uidere possemus. Quid interim peregimus? Nichil aliud reuera quam inimicis nostris habilitatem prestitimus, ingenium et sensum acuimus in nos adinueniendi materiam ut facilius et potencius ualeant nos deducere in ruinam. Ecce enim iam postquam huc uenimus nec inde discessimus, pro certo notissimum est nobis Troyanis esse superaddita multa subsidia, urbem eorum in defensionem ipsorum nouis muris, uallis, et cauis parauisse in multa compositione pallorum. Facilem enim habilitatem interim habuerunt predicta omnia faciendi et causas et materias eorum uictorie procurandi cum ipsi iam conceperint et pro certo teneant nos aduersus eos procedendi audaciam non habere. Et ideo quanto magis negocium hoc differtur tanto magis nobis dampna et dedecora procuramus. Puto enim quod, si tanta olim potuissemus animositate feruere quod recta uia, continuato remige Troyane urbis peruenissemus ad litora et repente precipue, quod facilior nobis prestasset in terram descensus, cum Troyanis improuisis descendissemus in ipsis, et nunc nos descendere sit necesse illis prouidis et munitis. Moneo ergo, si placet, ut statim, nauibus preparatis, mane diluculo nos accingamus ad iter, et apparatibus bellicis institutis, cursu celeri nos ad Troye litora conferamus, et in potenti uirtute bellandi descendamus in terram, obsidionem optatam contra urbem ipsam omni celeritate firmantes. Scire enim debemus quod, Troyanis uolentibus, numquam poterit a nobis hoc fieri nisi per bellorum discrimina et per magnam uirium nostrarum congeriem appositam undecumque. Rumpamus ergo moras, omni alia deliberacione postposita, et quicquid in contrarium posset dici (quicquid sit nobis futurum prosperum uel aduersum) post terga laxemus, cum ita fieri sit reuera necesse et per aliam uiam uenire ad effectus propositorum nostrorum commodius non possimus. Placuit igitur omnibus absolute datum a Dyomede consilium. Quare sequentis diei aurora surgente, cum multa discrecione, solutis nauibus, portum exeunt, et lato spaciantur in mari, ibique, pleno sumpto consilio que naues debeant primo precedere et que postea sint sequaces, alto pelago se committunt. Primo igitur statuerunt precedere naues c, extensis uelis, signis uentilantibus et uexillis bellicis, eciam in eis castellis erectis, et multo armorum tumultu munitas. Subsequenter uero faciunt insequi alias naues c. Deinde relique per pelagus insequentes et per ordinem procedentes recto cursu nauigant uersus Troyam. Nec mora, nauigantes in eis Troyana litora uicina conspiciunt et suburbanas undique staciones, mox inspiciunt ipsam Troyam. Quare flexa gubernacione themonum, ipsius Troyane urbis litoribus appropinquant, in terram descendere sathagentes. Troyani uero uidentes naues ipsas iam eorum litus et litora in tanta multitudine attigisse, subito in arma prosiliunt, armati armatos equos ascendunt, et, non expectata ducis seu regis eorum licencia, inordinato cursu festinant ad litus. Greci uero uidentes tantam militum copiam armatorum ad defensionem itoris aduenisse eorum multitudinem sunt admirati. Pociori tamen admiracione sunt moti uidentes illos tam strennue tam docte se gerere sub tegumentis armorum. Nullus enim fuit inter eos tam audax tam animosus tam fortis qui ad inspeccionem multitudinis Troyanorum uacillantem animum et trepidum non sumpsisset. Sed quia Greci aliter in terram habere non poterant descensum quam per ictus ensium nudatorum et letalis belli conflictum, uniuersi arma capiunt, multa animositate resumpta. quare Prothesilaus, Phylardorum rex, qui primus extiterat in ordine nauium ueniencium, cum primis centum nauibus primus, in multa animositate securus terram attingere uiriliter est conatus. Sed multe ex nauibus ipsis, uentorum multa rabie inpellente, uelis extensis, in terram ueniunt. Quare multe franguntur ex illis, propter quod multos ex nauigantibus in illis mare uiuos absorbuit. Et qui uiui ex eis peruenire potuerunt in terram a Troyanis in multo martyrio perimuntur, multorum flagellorum acerbitate concussi. Tinnit ether in ferientium ictibus, densantur nubes in aere ex emissione continua sagittarum, uicine aque litoris interfectorum cruore rubescunt, ex quorum nece patenter datur intelligi quantus fuerit letalis descensus Grecorum in terram. Numquam legitur exercitum aliquem tanta infelicitate, tanto discrimine in terram hostium descendisse. Sed post predictas centum naues alie centum insequentes easdem in eundem locum adueniunt. Non tamen repente in terram feriunt sicut prime, sed uelis earum multa commoditate depositis, terram preuia discrecione attingere sunt conate. Quare nauigantes in illis in terram descendere iam anhelant. Quos Troyani in armata manu recipiunt uiriliter, prohibentes eorum accessum in terram. Greci uero in predictis nauibus existentes, paratis balistis innumerabili quantitate, in crebris ictibus sagittarum Troyanos arcent a litore. Ex quarum letiferis ictibus mortui multi cadunt. Secedentibus ergo parum pre balistarum timore Troyanis, Greci prosilientes a nauibus in terram ueniunt, et nauigantibus in primis nauibus, si qui sunt, succurrere moliuntur. Unde dirum et letale bellum contra Troyanos instituerunt. Illic Prothesilaus rex, qui iam in terram descenderat, mirabilia contra hostes de sue strennuitate persone commisit. Infinitos ergo ex Troyanis suo ense peremit et mirabilis adiutorii subsidia tunc prestitit Grecis suis. Nisi enim solus ipse fuisset, omnes Greci qui terram attigerant et descenderant in ipsam sine dubio mortis exicia finaliter incurrissent. Sed quid profuit Prothesilai animosa defensio, cum forte tantum uii milia Grecorum pugnam foueant aduersus c milia Troyanorum? Committitur ergo mortale prelium inter eos. Sed uidentes Greci nullum eis posse ad naues fauere fuge subsidium, cum illis naues ascendere non sit tutum et commendare se fluctibus et profundi maris hyatibus sibi non uideant esse salubre, malunt in terra eorum uitas extinguere quam in fluctuum ceca profunditate demergi. Instaurant ergo bellum in ea animositate qua possunt. Multi tamen ex eis ferro trucidante depereunt et harene bibule ex ferro cadencium sanguinis riuos absorbant, Troyanis pre eorum multitudine seuientibus crudeliter contra eos. Igitur Greci in angustia se defendunt et in multo interitu personarum usque ad extrema litoris retrocedere sunt coacti. Qui omnes amara nece subito periissent, nisi Archelaus et Prothenor statim terram cum eorum nauibus attigissent. Qui in multa uirtute bellandi, uelint nolint hostes eorum, descendunt a nauibus et in multa potencia preliancium succurrunt suis, occurrunt etiam hostibus, et maxima uiolencia se defendunt. Instauratoque bello cum ceteris, qui animositate resumpta, in bello durius se presentant, acriter bellum fouent, et in multo sine dubio eorum personarum discrimine preliantur. Tunc superuenit dux Nestor, qui cum suis nauibus terram applicuit, et sitienti animo succurrendi suis salui descendunt in terram, prelio subito se inmiscent. Franguntur lancee, sibilant per aera multe sagitte uolantes, tinniunt enses, cadunt occisi, et aer clamore multo confunditur deficiencium ad ruinas, Archelao et Prothenore, uiris strennuis, multos interficientibus ex Troyanis. Tunc rex Ascalus et rex Alacus cum eorum nauibus ad litus applicant et cum eorum uiris pugnantibus descendunt in terram, in bellum prosiliunt animosi, et in Troyanos uiriliter irruunt sic dure sic acriter quod eos retrocedere coegerunt. Sed Troyanorum innumerabilis multitudo que nondum bellum attigerat in Grecos impetuose se dirigit, et exasperato bello in maiori feruore, Greci retrocedere sunt coacti, qui iam ulterius resistere non ualentes, retrocedendo extremum peruenerunt ad litus. Tunc Ulixes rex cum suo nauigio in terram applicuit, qui celeri cursu cum multa caterua pugnancium descendit et uenit ad bellum. Committitur ergo bellum durissimum. Resumunt Greci uires in Ulixis aduentu et facientes impetum in Troyanos uiriliter ipsos expugnant. Ulixes autem, uelut leo rugiens in medio acierum, insignis armis et lancea quam gestabat in manu, multos interficit ex Troyanis, nunc alios uulnerat, nunc alios prosternit ab equis. Quem dum Philimenis, rex Paffagonie, uidit in tanta strennuitate bellantem, tanta damnificantem clade Troyanos, eques irruit in Ulixem, et ab equo deiecit, et Ulixes necesse habuit pedes bellare. Sed Philimenis, uibrata in Ulixem lancea quam gerebat, pulsu durissimo percussit Ulixem tam grauiter et tam dure quod, eius scuto confracto, fulgentis lorice peruenit ad squamas. Quibus discissis et apertis in ictu, Ullixes inpellentis ictum sustinere non ualens in terram cecidit resupinus. Nec tamen multo ex inflicto sibi uulnere stupefactus insurgit celer, et uibrata aduersus Philimenem lancea quam gerebat in multis uiribus lacertorum, ex summitate scuti uersus gulam Philimenis uulnere letali percussit. Nam eius confractis armis et lorica disrupta, inpellentis Ulixis acuta et secabilis lancea eius gule organicas uenas intercidit. Qua de causa Philimenis letaliter uulneratus ab equo decidit semiuiuus. Quem Troyani putantes extinctum in multa uirtute bellandi ipsum a manibus Grecorum eripiunt, et in scuto positum, uelut exanimem, transmiserunt in Troyam. De putatiua igitur morte Philimenis Troyani turbati sunt ualde, et nisi fuisset ille casus qui tunc intercidit de uulnerato Philimene, totus Grecorum exercitus qui descenderat et debellabat in terra deuictus infallibiliter uite sue ultima dispendia defleuisset. Sed ad hec Thoas, rex Tholie, cum suis nauibus et Agamenon rex, totius exercitus imperator, cum suis, Menelaus rex, cum suis, et nobilis Thelamonius Ayax cum suis ad litus applicant, subito descendunt in terram, Troyanis intendentibus circa bellum asperrimum contra Grecos alios qui parum ante descenderant et inuicem cum Troyanis prelium confouebant. Uniuersos ergo equos eorum a nauibus extrahunt, et eis ascendentibus in eosdem, in multa pugnandi uirtute prelio se inmiscent, aduersusque Troyanos impetum facientes, frangunt lanceas et in ipsarum fragore innumerabiles Troyanos prosternunt ab equis, quosdam mortuos et quosdam letaliter uulneratos. Instauratoque bello, multi intereunt de Troyanis. Tunc Prothesilaus, rex Phylardorum, multo labore lassatus, qui tot labores armorum passus extiterat illo die, parum a bello secessit, et ut respiracionis auram assumeret ad litoris extrema peruenit, ubi bellum fuerat primitus inchoatum. Ibique percepit quasi omnes suos in bello premortuos, in quorum morte latentes multas produxit lacrimas et multum exinde commotus ad iram spiritum reassumpsit ut ad bellum iterum se conferret, sperans de suorum nece uindictam consequi in multorum interitu Troyanorum. Sicque suis equis et aliorum suorum extractis a nauibus que a uentorum rabie salue demum euaserant, equum suum potenter ascendit, suorum necem cupidus uindicare. Furens igitur ense nudo multos ex Troyanis interficit, multos ab equis prosternit, et multos uulnerat ex eisdem. Tunc rex Perses Ethyopie cum multa militum comitiua a Troyana urbe ueniens furibundo animo bellum intrat et in aduentu Ethiopum prelium durius instauratur. Tantam igitur Troyani in eorum aduentu sumpsere uirtutis audaciam quod, quasi facti recentes in uiribus, Grecos impetuose disrumpunt, duris uulneribus eos ledunt, ipsos opprimunt, et oppressos per uiolentiam retrocedere cogunt ad litus. Ibique Greci fuissent reuera deuicti, nisi strennuus Palamides cum suis nauibus applicuisset in terram. Qui statim cum suis militibus, equis abstractis a nauibus, in bellandi desiderio et succurrendi suis equum ascendit, irruensque in bellum letale certamen instaurat. In eius enim aduentu insultant Greci, animositate resumpta, et ipse Palamides ad exterminium Troyanorum furibundus intendens in Sigamon, fratrem regis Mennonis et nepotem regis Persei, qui tunc in armorum strennuitate de se mirabilia faciebat, irruit in uirtute bellandi, et inpacta in eum sua secabili lancea per medias costas eius, ipsum exenterat et ab equo prosternit extinctum. Eoque dimisso, se dirigit in crebras acies Troyanorum, disrumpit turmas, infinitos ex Troyanis interficit, qui eum uelut mortem undique metuentes, in eius congressu faciunt sibi uiam. Clamor ergo fit maximus in occisorum excidio. Nam et Troyani Palamidis sustinere impetum non ualentes per longum terre spacium retrocedere compelluntur. Erant iam per fuge subsidium Troyani dare terga coacti. Tunc ille strenuissimus militum fortissimus Hector, quasi ad uoces clamancium excitatus, ab urbe Troyana in comitiua multorum egreditur, bellum ingreditur, flammis furens accensis et micantibus fulgens in armis et incisoria lancea, scutum gerebat auri fulgore compositum, depictum ad ymagines trium leonum. Grecos igitur potenter inuadit, et diuisis aciebus circumquaque per medium, irrefragabili uirtute bellandi Prothesilao regi uenit obuius, qui Troianos in ore sui gladii perimere non cessabat. Sicque in eum irruens ense nudo, cum in Grecos longe ante lanceam confregisset, eleuato brachio, in sue uirtutis potencia Prothesilaum percutit sic quod a summo uertice ipsum scindit per medium usque ad iacencias umbilici, non obstantibus armis eius. Cadit ergo nobilis et strennuus rex Prothesilaus extinctus, et Hector, ipso dimisso, ruit in alios et quoscumque sui mucronis ictu contingit certum est eos dies ultimos terminare. Non multum iam per turmas discurrerat et tantos iam morte peremerat quod ceteri timore preterriti, quasi mortis interitum, uitant illum. Et interrogante uno ab alio quisnam esset in multi doloris excidio, antonomastice noscunt illum esse uidelicet Hectorem, omnium forciorem. A facie igitur eius Greci fugiunt, eius ictus tollerare letiferos non ualentes, et sic dum persistit in bello Greci deficiunt. Sed lassatus secedit a bello. Campum et uires Greci resumunt - quod occies uel decies contigit illo die. Sol iam uergebat ad uesperas cum Hector, quodammodo armorum fatigacione lassatus, urbem intrauit, relictis ceteris qui prelium acerrimum committebant. Et Troyanis uiriliter aduersus Grecos insistentibus, iam Greci quasi deuicti terga dare parabant, cum ille fortissimus Achilles cum suis nauibus et Mirmidonibus terram applicuit. Qui descendens in eam cum suis omnibus bellum intrat, ruit acriter in Troyanos. Resurgunt Greci in Achillis aduentu, in cuius comitiua uenerunt plus quam tria milia pugnatorum. Bellum committitur maximum, multa fit cedes et strages maxima, ruunt hinc inde interfectorum cadauera et pocius ex Troyanis. Nam ille fortis Achilles in ore gladii ipsos insequitur, qui ex ipsis interficit infinitos, sternit, et uulnerat in multa effusione cruoris. Iam omnes alie naues litus attigerant, iam omnes existentes pugnantes in illis in terram uenerant, et se ingesserant in conflictum. Quorum Troyani potenciam sustinere pre multitudine non ualentes, Achille ipsos letaliter opprimente, terga sunt dare coacti et fuge subsidio se in Troyanam urbem recipere moliuntur. Illic magnus clamor exuberat et uociferaciones intonant anxiose in moriencium casu et doloribus percussorum. Illic Achilles interfectorum cruore undique madefactus infinita post se cadauera deserit et multa de fugientibus addit illis. Iam fugaces Troyani ciuitatis eorum portas attigerant, ipsas intrare tumultu maximo sathagentes. Illic strages fit maxima. Illic Troyani ab insequentibus intercepti, qui in eam intrare non potuerant, morientes cadunt in limine et ante oram patrum filii trucidati uitam exhalant. Magna et innumerabilis committitur cedes in introitu, et fuisset amplius ualde maior, nisi ille uirtuosus Troylus, Paris, et Deyfebus cum multis militibus intrare uolentibus ocurrissent. In quorum occasu cessauit cedes, et superueniente noctis umbraculo, prelium est direptum. Troyani ergo ciuitatis portas duris firmant repagulis et Achilles cum Grecis in multa gloria rediit ad litus. Tunc Agamenon rex, explorato loco decenti, mandauit in eo figi tentoria, uniuersos monet commode se locari et, distinctis locis unicuique maiorum tentoriis et papilionibus eleuatis, uniuersi collocauerunt se commoda qua poterant stacione, et qui tentoria non habebant, tuguriis nouis instructis, noua parant hospitia et receptacula mansionum. Equis autem eorum, prout melius possunt, commoda stabula statuunt, et rebus omnibus necessariis eductis a nauibus, ipsisque nauibus in fortibus funibus colligatis firmiter et tucius institutis in multarum ponderibus anchorarum iniectarum in mari, eadem nocte obsidionem in multa commoditate, decernente Agamenone, firmauerunt, cum in multis ignibus et ardentibus facibus noctis tenebras elusissent. Et non minus in exercitu fulgor fictitius apparet quam si diei claritas radiaret, institutis in eorum tuitionem multis licciis, precedentibus altera alteram tam in propinquis eis quam eciam locis spaciis in remotis, Troyanis ipsis nulla eis nocte ipsa impedimenta prestantibus, quia clausis portis, nullus ex eis nocte illa exiuit ab illis. Post obsidionem uero firmatam, prout melius potuit, nocte illa ille peruigil Agamenon, qui nulla poterat sompni occupari quiete, uigiles ordinauit excubias circumquaque in multo modulamine fistularum et maxima multitudine armatorum, qui totum exercitum a cecis insidiis tuerentur et in eorum uigiliis reliqui fida securitate iacerent. Sicque sub noctis superstitis portione nonnulli qui marina nauigacione fuere lassati et qui multo fuerunt prelio depressi ad quietis requiem assumendam absque armorum suorum deposicione se sternunt donec aduenientis diei serena pandatur aurora. Et hoc fuit primum bellum inter Troyanos et Grecos cum Greci descenderent in terram. Exclusis itaque tenebris noctis illius, quas mane facto fugauit aurora consurgens, sole suis radiis terre faciem illustrante, ille strennuus bellicosus uir Hector, actor et dux Troyani exercitus, circa ducatum ipsius curiosus existens, facto diluculo uniuersos bellatores suos mandauit armari, et eos in cuiusdam campi planicie in medio ciuitatis Troye gremio constituti, ubi templum Dyane dee constructum extiterat, statuit conuenire, et distributis eis bellicosa prouisione per turmas et cuneos et aciebus ex eis sufficientibus ad illius diei prelium ordinatis, unam de portis ciuitatis Troye que Dardanides dicebatur aperiri mandauit. Et conuocatis ad se duobus de consanguineis suis, Glaucone scilicet, filio regis Licie, et Cycinalor, fratre suo naturali, ductum prime aciei concessit et delegauit eisdem. In qua prima acie mille milites statuit bellatores, uiros utique fortes et bellorum expertos, tam de regno Licie quam de Troya. Et eis in nomine deorum ab ipso Hectore data licentia, in uictorie signo predictam portam Dardanidem exeunt, et eundo sagacibus et lentis incessibus ad Grecorum exercitum appropinquant. Predicte prime igitur aciei predictus Hector alios mille milites prudentes adiecit, quos sub ductu Thesei, regis Tracie, et Archilogi, filii regis ipsius, uirorum non sine magna strennuitate, commisit, et dedit eis in nomine deorum benigne licentiam ut prime aciei pariter iungerentur. Secundam uero aciem statuit, in qua iii milia militum forcium et pugnancium deputauit, quam sub ductu commisit bellicosi regis Frigie, regis Xantipi, et regis Alcani, uirorum magne uirtutis. Et ad mandatum Hectoris sub uictorie signo per predictam portam exeunt ciuitatem, ad Grecorum exercitum sagaciter procedentes. Terciam autem aciem, ex tribus milibus militum constitutam, sub ductu bellicosi Troyli Hector ipse commisit, et monens eundem affectuosis sermonibus in eum hec uerba profudit: Carissime frater mi, summa leticia cordis mei, ualde dubitare me cogit inmoderata animositas tui cordis ne inconsulte et prodigaliter exerceas te in bello. Rogo te ut serues omni custodia corpus tuum et a stulciis declines inmensis, ne totum tue stennuitati te committas inprouide, sed bellis sic sagaciter pociaris, ne inimici nostri, affectantes quam plurimum casus nostros, de tua facilitate letentur. Uade igitur feliciter in nomine deorum nobis fauencium et uictor incolumis ad ciuitatem tuam redeas, sicut opto. Cui Troylus: Carissime domine, fauentibus diis uereri aliquatenus non oportet, quoniam a mandatis tuis, tamquam karissimi fratris et domini, numquam infallibiliter declinabo. Et hiis dictis cum comitiua predictorum trium milium militum per portam feliciter egreditur ciuitatis in signis armigeris. In cuius scuto campus erat totus azureus, depictis in eo tribus leonibus deauratis, et ad Grecorum exercitum animosus accessit. Hector uero quartam aciem ordinauit, in qua posuit tria milia militum et milites septingentos, quos sub dictu disposuit regis Larisse dicti Hupon. Grandis erat enim iste Hupon, homo fortissimus, bellicosus multum, et prelia multum affectans, adeo quod in toto exercitu Troyanorum nullus preter Hectorem forcior putabatur. In cuius comitiua extitit copiosus uir, ualde strennuus, Ardeleus de predicto regno Larisse. Qui ad predictum exercitum Grecorum unanimiter anhelantes, ab Hectore obtenta licencia, per eandem portam exeunt ciuitatis. Huic etiam quarte aciei Hector ducem fore constituit, cum predicto rege Larisse, Dinadaron naturalem et dilectissimum fratrem sibi, propter strennuitatem ipsius. Quintam autem aciem constituit Hector sub ductu regis Cisonie cum gente sua de Cisonia. Hii autem Cisones erant fortissimi et statura grandes ualde nimis ut gigantibus similes putarentur. Et huius regis arma erant hyalina siue flaua sine aliquo intersigno. Et huic aciei Hector ducem constituit Polidamam, fratrem suum, qui, ab Hectore obtenta licencia, in comitiua suorum festinat ad hostes. Sextam uero aciem Hector, de gente Poenia, stabiliuit sub ductu regis eius Pretemessi et ducis eius Serepes, uirorum utique strennuorum. Sed huius gens ad bellum procedebat inermis, lorica non indigens, casside, siue scuto. Eius autem gentis studium arcus erat et longas pennis cauda tenus uestire sagittas dum eorum capitum ex acutis ferris superimmissis cacumina coronarent, cum quibus letalia uulnera eorum hostibus infligebant, equis fugacibus et fortibus insedentes. Huic eciam aciei Hector Deifebum, naturalem et legitimum fratrem suum, prefecit in ducem, qui, ab eo obtenta licencia, ad eius hostes in comitiua suorum se contulit animosus. Uerum huic aciei Hector innumerabilium militum multitudinem armatorum adiecit et specialiter illos qui de regno dicebantur Agreste, sub ductu regis Hesdras et regis Phylon. Hic autem rex Phylon mirabilem currum habebat, totum ex heboris integritate constructum, dum eius rote tantum essent ex hebano, uestite desuper auro puro. Cuius testudo superinposita tota erat gemmis et lapidibus preciosis, auro et argento contexta. Hic currus a duobus fortibus et pugnacibus militibus constipatus erat. Hiis autem duobus regibus, scilicet Hesdras et regi Phylon, Hector preposuit Pithagoram, fratrem suum, qui celeriter cum eisdem ad hostes se dirigit, Hectoris licencia iam obtenta. Hector uero circa sue propositionis intentum uiriliter perseuerans inclitum Heneam, de quo supra sepe retulimus, septime preposuit aciei. In cuius comitiua omnes milites et equites de districtu Cunii deputauit, qui a quodam nobili amirato Eufremio nomine regebantur. Qui omnes, ab Hectore obtenta licencia, ciuitatem exeunt, debita festinancia se iungentes supradictis aliis aciebus. Octauam autem aciem Hector esse constituit de Xerses, rege Persarum, et eius gente, cui preposuit Paridem, fratrem suum, et ipsum ammonuit quod, quamuis ad alias acies festinanter accederet, non tamen bello se ingerat, nisi se presente, quem proxime subsequi intendit festinus. Cui Paris omnibus mandatis eius deuotissime se parere respondit, et sic ab eo affectuosa obtenta licencia, in comitiua gentis sibi deputate ciuitatis Troye feliciter portam exit. Nonam uero aciem ipse Hector moderari statuit ductu suo, constituens eam ex oriundis nobilibus et fortibus equitibus urbis Troye, ducens in ea secum decem de fratribus suis naturalibus, quos animosiores et in bello pocius expertos agnouit, ordinatis in ea quinque milibus militum pugnatorum, qui in eius comitiua cum eo egrederentur ad bellum. Ipse autem Hector, necessariis et fidelibus armis circumquaque munitus, equum suum ascendit nomine Galateam, de cuius magnitudine, fortitudine, pulchritudine, et suis aliis uirtutibus mirabilia scripsit Dares. Eques uero Hector, in eo armatos ut erat, ad regem Priamum patrem suum loquturus accedit, cui dixit hec uerba: Karissime pater, habeto tecum mille quingentos milites, quos in tua deputo comitiua, cum quibus et omnibus peditibus pugnancibus huius urbis sitis circa licias Grecorum, illas scilicet que plus ab aliis liciis sunt remote, cautus existens ne quis ultra predictas licias exire presumat, nisi tum cum ego mandauero, ut, cum necessitas ingruerit, habeamus uos in tutum refugium firmitatis, subsidium etiam, et castellum. Ego habebo autem mecum certos internuncios, qui de me ad te uadant et ueniant, ferant et referant continuum statum belli et quid te facere oporteat secundum belli successus. Tu etiam eris cum comitiua tuorum in uigili et circumspecta custodia ne aliquo dolo, astucia, siue fraude hostes nostri nobis bellantibus ciuitatem nostram inuadant, intercipiant, aut predentur, et tu sis eis murus semper oppositus, letaliter ledens illos, et nobis sis in columpna regiminis et securitatis auxilium. Cui rex Priamus: Fient omnia, karissime fili, ut disponis. Non enim est michi, post deorum auxilium, spes alia neque fides nisi in tue uirtutis brachio et in tui prouidi sensus gubernacione discreta. Diis humiliter supplico ut te michi seruent incolumem et ab omnibus tueantur aduersis. Et sic Hector, a patre licencia postulata, discessit et aciei sue quam sibi parauerat se coniunxit. Erat enim Hector in multa uirtute magnanimus, in bellis inuictissimus, et fortissimus preliator et regiminis exercitus sapientissimus dux et principes. Signa autem eius armigera, que in scuto gestabat, talia pingebatur in armis ipsius. Erat enim eius campus totus aureus siue flauus et in medio eius unus leo tantum rubeo colore depictus. Hic in nomine deorum portam egreditur ciuitatis in comitiua suorum, uexillis expansis, et licet fuerit in exeundo ultimus, omnes precedentes acies sua uirtute trascendens peruenit ad primam et, preponendo se prime, factus est primus. Mulieres autem nobiles que in ciuitate remanserat, omnes ciuitatis muros ascendunt ut ex eis uidere ualeant belli conflictus. Illic filie regis Priami cum magna Helena coadscendunt, que dum de multis in corde suo nimium trepidaret, timor et dubitacio in ea ymaginaciones diuersas et uarias generabant. Licet enim Hector suas acies sic ordinasset, numquid Agamenon negligens extitit uel remissus in ordinacione suarum? Sane de gente sua xxui acies ordinauit. In quarum prima Patroclum ductorem constituit, qui secum in ipsa duxit totam gentem suam necnon et totam gentem Achillis, Mirmidones uidelicet bellicosos. Achilles enim eo die non processit ad bellum, cum in tentorio suo maneret, faciens de quibusdam suis uulneribus se curare. Erat enim iste Patroclus uir nobilis et dux a suorum progenitorum stirpe productus, clarus moribus et multis diuiciis opulentus, quem Achilles in tanta sibi amicitie confederacione constrinxerat quod amborum anima et spiritus unus erat, et quod erat unius eorum alterius totum erat. Secunde autem preposuit aciei regem Merionem et regem Ydumeneum, in qua constituit tria milia militum et Menesteum, Athenarum ducem, cum uniuersa gente sua bellicosa de Athenis. Terciam autem aciem concessit regi Ascalafo et eius filio Phylimeno, sub qua constituit uniuersam gentem Cumanorum, bellorum expertam. Quartem uero aciem statuit sub ductu regis Archelai et regis Prothenoris, et cum eis fuit fortissimus Seguridan cum tota gente Boecie sub hac acie deputata. Quintam autem aciem duxit Menelaus cum Spartencium gente sua, qui sui regni regimini subiacebant. Sextam uero aciem rex Epistropus et rex Celidis cum gente sua de prouincia Fodisis sub eorum ductu duxerunt. Septimam autem aciem Thelamonius Ayax duxit cum gente de sua prouincia Salemina, in cuius comitiua fuerunt iiiior comites, Theseus uidelicet, Amphimacus, Dorius, et Polisarius. Octauam uero aciem duxit Thoas. Nonam autem duxit Ayax Oleus. Decimam uero duxit rex Philotois. Undecimam autam duxerunt rex Ydumeneus et rex Merion. Duodecimam uero duxit dux Nestor. Terciam decimam duxit rex Henes, filius Mabentis. Xiiiiam duxit Ulixes. Xuam duxit rex Umelius. In xuia fuit gens quondam Prothesilai, uindicare sui mortem domini sitibunda. Xuiiam uero duxerunt rex Polidarius et rex Machaon. Xuiiiam duxit rex Rodi. Xuiiiiam duxit Euripulus, rex Octomeniorum. Xxam duxerunt Xantipus, rex Lidorum, et rex Amphimacus. Xxiam duxit rex Phylotetes, dominus Larisse. Xxiiam Dyomedes et Stelenus duxerunt. Xxiiiam duxit Eneus, rex Cypri. Xxiiiiam duxit rex Prothailus. Xxuam duxit rex Capenor de Capedia. Xxuiam et ultimam duxit rex ipse Agamenon, utpote tocius exercitus imperator. Aciebus igitur omnibus ex utraque parte sic sollempniter institutis, utraque pars in liberum campum egreditur causa belli. Sed ille fortissimus Hector, quietis impaciens primus, ante omnes alios potenter equum suum coegit in cursum, contra Grecorum primam aciem quasi furibundus anhelans. Quem ut presentit Patroclus, qui prime aciei Grecorum, ut dictum est, ductor erat, contra Hectorem in equi sui cursu uelociter dyametro recto procedens Hectorem acuta lancea sua petit, et cum ea uiriliter ipsum inpellens scutum quod sibi Hector opposuit uiriliter perforauit, sic eciam quod ad arma interiora perueniens aliquid disrupit ex eis, non tamen ad nude carnis intima usque transiuit. Hector uero in uiolencia ictus ipsius non trepidans neque nutans, multo ardore furoris accensus, non in ictu lancee petiit simili relacione Patroclum, sed nudato ense in ipsum irruit et ex ictu ensis crudeliter sic percussit in capite quod eius caput per medium duas diuisit in partes. Quare Patroclus se in equo sustinere non ualens, utpote qui peruenerat ad ultima spiramina uite sue, mortuus in terram decidit in medio pugnatorum. Sed Hector, qui eum precipitem mortuum uidit ab equo prosterni, arma quibus Patroclus erat armatus intuens et contemplans, raptus desiderio habendi ipsa, a suo equo descendit et per unam habenam retinens equum suum ad corpus Patrocli peruenit, uolens exspoliare ipsum fulgentibus armis suis. Sed rex Merion cum tribus milibus armatorum militum in defensionem cadaueris appropinquat, et ad corpus ipsum cum tota gente sua perueniens Hectori se opposuit in predicta multitudine pugnatorum ne Hector corpus ipsum armis ipsis expoliare ualeret. Et irato animo contra Hectorem dixit hec uerba: Lupe rapax et insaturabilis, certe de hoc cibo gustare non poteris. Alibi oportet te querere cibum, quia statim uidebis contra te plus quam quinquaginta milia pugnatorum, qui ad destruccionem solius tui capitis molientur. Et sic per eundem regem et alios facto unanimiter impetu contra Hectorem, precipitare ipsum in terram uirtuose contendunt, eius equum a suis eripere manibus sathagentes, adeo quod Hector ad instanciam tot insistencium contra eum in terram flectere genua fuit coactus. Sed ipse in uirtute sue potencie seipsum seipsum illico erigens, uelint nolint Greci, equum suum potenter ascendit, et properans contra regem Merionem de eo appetit furibundus ulcisci. Sed rex Glaucon et Theseus rex cum Archilogo, filio suo, cum aliis tribus milibus armatorum Merioni succurrunt, se contra Hectorem uiriliter opponentes. Sed Hector illum qui primus Grecorum sibi occurrit appetens ense nudo morti tradidit et peremit; sic eciam multos de reliquis qui sibi occurrere non timebant. Interea bellum feruet asperrimum. Et ad corpus Patrocli iterum Hector rediit, adhuc ipsum expoliare lanceas rigidasproponens. Quare descendere ab equo non curans, quod Ydumeneus, rex Crete, cum duobus milibus pugnatorum contra eum peruenit ad bellum, et dum circa corpus expoliandum Hector insisteret, rex Merion iterum in maxima caterua militum in Hectorem irruit, sic eum fortiter expugnando quod nullo modo suum peruenire permisit ad uotum; ymo crebris et multis ictibus ipse et sui percusserunt eundem. Qui cum se uideret peditem et contra tot equites bellum letale feruere, uires uiribus cumulat, Grecos acriter inpetit ense nudo, equos interficiendo quam plures, crura, brachia, et pedes mutilando multorum, sic quod breui hora xu interfecit ex illis qui ipsum intercipere conabantur. Merion uero rex interim corpus Patrocli, eleuatum a terra coram se, recipit equo suo et asportando illud secum ad Grecorum tentoria duxit illud. Greci uero nichilominus insistentes uel ipsum intercipere uel ab eo equum eripere in multa caterua pugnancium moliuntur, sic quod ipsum equum suum ascendere nulla facultate permittunt. Inter quos erat quidam miles fortissimus nomine Carion de Petra, qui contra Hectorem instancius anhelabat. Sed quidam famulus Hectoris uidens Hectorem in tanto discrimine constitutum, dum duas haberet lanceas rigidas et acuto ferro munitas, contra predictum Carion de Petra, qui cum centum militibus aliis contra Hectorem plus aliis insistebat, unam ex lanceis ipsis in potenti uirtute uibrauit, sic quod ex eo ictu Carion letaliter percussus mortuus expirauit. Deinde idem famulus aliam lanceam uibrauit in alium qui Hectorem similiter opprimere conabatur, et ex eo ictu percussus simili modo mortuus decidit preceps in terram. Et exclamans idem famulus fortiter aduersus Troyanos ut festinanter occurrerent Hectori in tanto discrimine constituto. Cui Cicinalor, unus ex fratribus Hectoris, ut uocem clamantis audiuit, primus cum tota acie in qua erat in maxima uirtute bellandi in Grecos irruit, et a Grecis facta per uiolenciam sibi uia, peruenit ad illos c milites qui sic acriter Hectorem infestabant. Quare illico xxx ex eis crudeliter interfecti mortui defecerunt. Propter quod Troyani, animositate resumpta, campum recuperant et Greci retrocedere sunt coacti. Ad quod Hector exhileratus non modice equum ascendit, et furibundus se ingerit in certamen, et aduersus Grecos immoderate se laxans in ictibus nudi ensis, de Patrocli spoliis desperatus, multos ex Grecis interficit sibi uenientibus in occursum, et tot quot ueniunt obuiam coram eo aut omnes interficit aut prosternit letaliter uulneratos, cum Greci mortem uitare uolentes a facie eius omnes aufugiunt et patentem aperiunt sibi uiam, sic quod transcendens multitudinem acierum, totus in occisorum sanguine cruentatus, quinque uix reperit in quem exercere ualeat uires suas. Tunc Menesteus, dux Athenarum, uenit ad bellum cum tribus milibus armatorum, et eundo cum tota gente illa ex parte sinistra peruenit ad aciem illorum de Frigia, in qua erat Troylus, qui Grecos mirabiliter opprimebat, et in qua erat rex Anthipus, rex Macaon, et rex Alcanus, qui aciem ipsam cum ipso Troylo ducebant. Et facta commixtione ipsarum acierum, letale bellum potenter committitur inter eos. Tunc Menesteus dux bellantem Troilum potenter agreditur cum lancea sua, sic uiriliter ipsum impellens quod, uelit nolit, Troylum ab equo prosternit. Qui in medio tot pugnancium peruenit in terram in locum mirabiliter impeditum, cum decidisset inter pedes innumerabilium equorum et assessorum ipsorum, qui letale bellum sub mortis dubio tota intencione tractabant. Menesteus uero circa capcionem Troyli totus anhelans, ut ipsum suum habere ualeat in captiuum, cumulando uires uiribus, cum omnibus suis tantum studii adhibuit et laboris quod Troilum a pedibus equorum abstraxit, cepit eum, et captiuum ducere in multa militum phalangia festinat. Sed quidam miles, nomine Miseres, aduersus illos de Frigia potenter exclamat dicens: O uiri fortes, ad quid uenistis ad bellum? Nunquid pro honore uel uerecundia acquirenda? Nonne percipitis et uidetis Troilum, filium regis Priami et fratrem Hectoris, duci captiuum? Sane si permittitis eum duci, perpetui pudoris labe uos et heredes uestros poteritis tenere fedatos. in recuperacione igitur ipsius conuertite uires uestras et hoc facere cum celeritate curetis antequam a potencia uestrarum uirium eruatur. Tunc rex Alcamus excandescens totus in iram, accepta quadam lancea, contra Grecos, qui Troilum captiuum ducere festinabant, festinanter irruit, et sic uiriliter percutit cum eadem unum ex eis quod ipsum subita morte prostrauit. Deinde prosiliens in alium, ipsum letaliter uulnerat. Quare factum est cum auditorio suorum occurrencium cateruatim quod Troilus a manibus ipsum ducere uolencium extitit liberatus et in maxima uirtute bellandi equum ascendit, auxilio precipue regis Xantipi, qui cum acie sua in deliberacionem ipsius Troili festinus occurrit. Hic rex Xantipus Menesteum ducem furibundus inuadit et eum uiriliter ex transuerso percussit, et nisi fuisset armorum tutela fidelium, indubitanter interfecisset eundem. Dolens itaque Menesteus ex sui amissione captiui suos acriter ortatur ad bellum, et superuenientibus Grecis in succursum ipsius, in multitudine pugnancium copiosa bellum letale committitur. Quare de interfectis ex utraque parte sequitur magna strages. Interea Hector, qui belli labore laxari non poterat, in furore suo multos Grecos interficit, sternit, et uulnerat. Sed Menesteus, qui multo dolore deprimitur de eo quod captiuum suum amiserat et partem maximam gentis sue, discurrit per acies ueluti furibundus. Et dum ita discurreret opprimendo Troyanos, ille Miseres per quem suum captiuum amiserat obuius uenit ei. Quem Menesteus in armorum suorum gestamine recognouit. Quare dirigendo se uiriliter contra eum in equi sui cursu et in sue lancee forti potenter impulsu ipsum ab equo prosternit et deiecit bellancium intra pedes. Quem amplius uexare non ualens deserit et in alium irruit, quem similiter ab equo prosternit. Ad hec ex parte Troyanorum superuenit Hupon et in eius comitiua Eripisus cum duobus milibus pugnatorum et cum omnibus de regno Larisse. Contra quos rex Prothenor et rex Archelaus cum gente sua de regno Boecie exiuerunt. Durum bellum committitur inter eos. Sed non longe ex parte Troyanorum superuenit Polidamas, Anthenoris filius, in maxima multitudine pugnatorum, qui uidens tot acies Troyanorum in uno loco insimul aggregatas statuit ut eius acies cum qua uenerat separaretur ab aliis et ex alia parte se dirigeret contra Grecos. Quare factum est quod, predicta acie se contra Grecorum exercitum ex parte alia dirigente, superuenit rex Remus, a Troyana ciuitate progressus, cum tribus milibus militum armatorum. Contra quem statim irruit Menelaus cum uniuersis Spartensibus equitibus gentis sue. Et sic rex Menelaus et rex Remus insimul preliantur, qui ex potentibus lancearum eorum impulsibus ambo se sternunt ab equis. Polidamas uero irruit in Mereum, nepotem Helene et ducem xxti tantum annos agentem, qui iam in flore sue adolescencie miles strennuus habebatur. Hunc Polidamas in graui ictu sue lancee sic impulit uiolenter quod, lesis et disruptis armis quibus se tueri Mereus confidebat, letaliter uulneratus, ab equo deicitur et mortuus peruenit in terram. Quem ut uidit Menelaus mortuum decidisse, dolore multo torquetur, quoniam eum tenerrime diligebat. Et contra Troyanos eius mortem cupiens uindicare, regem Remum percuciens ense suo et fracta casside et disruptis armis, durus ictus regis Remi peruenit ad carnem et sic illum grauiter lesit in capite quod ab equo decidit semiuiuus. Quem sui putantes extinctum succurrendi sibi curam aliquam non dederunt; ymo proposuerunt a bello discedere, quod effectui tradidissent nisi Polidamas eos detinuisset inuitos. Qui postmodum in recuperacionem regis eorum uim et studium adhibentes eum ab equorum pedibus quasi mortuum extraxerunt, ducentes eum quasi ad eorum presidia semiuiuum. Rex uero Celidis, qui diebus suis omnibus aliis in forma pulchritudinis fuit prelatus (de quo scripsit Dares quod eius formam nullus describere potuisset, quem regina de Feminea tanti amoris ardore precordialiter diligebat quod magis eum carum habebat quam seipsam), hic rex Celidis irruens in Polidamam nisus est eum in ictu sue lancee ab equo deicere. Quem Pollidamas multo dolore furoris accensus congreditur ense nudo, et in sue uirtutis potencia sic grauiter percussit ipsum in capite quod eum mortuum prostrauit ab equo. Interea Hector in subsidio suorum retrocedere Grecos de necessitate coegit, et inter acies se immiscens disrupit eas, multos ex Grecis letaliter uulnerando, donec peruenit ad aciem in qua gens de Salemina uiriliter debellabat sub ductu Thesali regis sui. Hic rex Thesalus in multa strennuitate conspicuus multos ex Troyanis letaliter uulnerat et multos occidit ex eis, cum rex Theucer ex parte Grecorum aduenit, qui contra Hectorum irruens cum lancea sua sic uiriliter eum percussit quod ipsum grauiter uulnerauit. Contra quem dum Hector in sui uindictam habenas dirigeret equi sui, ille fuga lapsus multum est factus ab aspectu Hectoris prolongatus, ita quod ab Hectore eius copia penitus est subtracta. Sed Hector iracundiam sui cordis retinere non ualens in quendam amiratum Grecorum, qui primus sibi occurrit, suo irruit in furore et in ensis sui ictu ipsum statim crudeliter interemit. Magna igitur pars acierum Grecorum circundat Hectorem ut ipsum Greci capiant uel occidant. Inter quos dum esset, Theseus Hectorem est affectuosis sermonibus allocutus, humiliter monens eum ut a bello exeat ne inconsulte pereat inter tantos, quod in dampnum quasi succederet toti mundo tantum militem deperire. Hector igitur affectuosas ei grates exinde reddit. Ad hec igitur dum bellum ferueret asperrimum, Troyanis insistentibus contra Grecos, et parum longe ab Hectore Pollidamas pugnaret uiriliter contra eos, Menelaus et Thelamonius in Pollidamam irruunt. Quem Thelamonius, qui eum primus inuasit, cum lancea potenter inpellens deiecit ab equo, et uiribus cumulatis, Menelaus et Thelamonius Pollidamam capiunt, qui, fracto ense, pedes erat in bello, et ab eis eius cassidis laqueis iam disruptis, caput eius erat inerme. Quare captum festinant mittere ad Grecos. Sed Hector, qui non erat multum ab ipsis remotus, partem respexit in illam et uidit eundem Pollidamam circundatum multis Grecis, et ad uoces clamancium mox eum audiuit esse prostratum et captum et duci captiuum. Qui statim iratus irruit contra illos qui eum circundederant, et multos ex ipsis interfecit, letaliter uulnerat, et prosternit. Quare uia sibi necessario patefacta, quoscumque occurrentes letaliter uulnerando dum peruenisset ad illos qui Pollidamam captiuum ducere intendebant, furibunde sic irruit contra eos, qui triginta interfecit ex eis, aliis Pollidamam dimittentibus conuersis in fugam, et sic in Hectoris miraculosa uirtute Pollidamas extitit liberatus. Tunc rex Epistropus, rex Menelaus, et rex Thelamonius cum eorum aciebus omnibus conuenientes in unum contra Troyanos sic potenter insistunt quod eos per uiolentiam conuertunt in fugam, et quasi campum necessario deserere compelluntur, non obstante quod Hector tunc erat inter eos, qui de se mirabilia faciebat, cum aduersus tot resistere nequisset. Et quia equum suum sub eo interfecerant, pedes ab eis ita uiriliter se defendit quod nullus ex Grecis tam audax extitit aut securus qui in eum manus inicere presumpsisset. Naturales quidem fratres sui uidentes Troyanorum exercitum quasi deuictum et Hectorem non uidentes conuenerunt in unum, querentes eum sollicite inter turmas sic quod ad ipsum uirtuose perueniunt. Thelamonium letaliter uulnerant, et Dindaron, unus ex fratribus ipsis, irruit in Polixenon, quendam Grecorum nobilem amiratum, qui quendam potentem et fortem dextrarium equitabat, et ipsum potenter inpellens dextrario proiecit ab ipso, et eo per habenas arrepto, ipsum Hectori pugnanti pedes obtulit. Quem statim Hector ascendit. Illic omnes predicti fratres Hectoris naturales contra Grecos fecerunt miracula in armorum uirtutibus de seipsis. Tunc superuenit Deyfebus cum tota acie sua quam deputauerat sibi Hector cum illis uidelicet de Poenia arcus habentibus et sagittas, cum quibus uulnerauerunt multos ex Grecis. Et ipse Deyfebus Teucrum regem in facie grauiter uulnerauit. Troyani itaque qui iam fugam arripuerant, animositate resumpta, ad pugnam redeunt. Quare bellum durius instauratur. Theseus predictus dum contra Troyanos multum insisteret, Quintilienus, unus ex filiis naturalibus regis Priami, et rex Modernus cum eo in Theseum irruunt, ipsum capiunt, et captum interficere moliuntur. Aduersus quos Hector exclamans ne ipsum offendant, dimittunt illum et iussu Hectoris eum liberum permiserunt. Qui Hectori humiles grates reddit et liberatus accessit ad Grecos. Tunc ex parte Grecorum uenit ad bellum rex Thoas cum illis de Calcidonia et Philitoas cum eo, qui se ingerunt in certamen. Rex autem Thoas irruit in Cassibilans, unum ex filiis naturalibus regis Priami, et uidente Hectore fratre suo, sic grauiter eum percussit quod eum mortuum deiecit ab equo. De cuius morte Hector nimium exacerbatus et dolore commotus in confusionem Grecorum durius aspirauit. Nam multos interfecit ex eis, nunc alios uulnerat, nunc alios prosternit ab equis, sic quod in uirtute sue potencie et animositate suorum Greci sunt dare terga coacti. Interim ex parte Grecorum superuenit Nestor cum quinque milibus pugnatorum. contra quem uenit obuiam rex Hesdras et rex Philon in curru suo cum illis qui erant de Agresta sub ductu Ieconias, filii regis gentis illius. Bellum ergo commititur inter utrosque, ex quo occisorum sequitur magna strages. Rex uero Philon uiriliter preliatur, multos ex Grecis interficit. Demum circundant eum greci, ipsum interficere festinantes. Tunc Ieconias dixit regi Hesdras: Nonne uides quoniam Philon iam est captus a Grecis? Si placet, ei cum festinancia succurramus. Tunc Troyani facientes impetum contra Grecos, uelint nolint Greci, succurrerunt Troyani regi Philon, ipsum a Grecorum manibus liberantes. Interea Hector bellum ingreditur cum fratribus suis naturalibus, Deyfebo etiam et Pollidama, qui mirabilia de se facientes in armis cum eorum Troyanis Grecos intendunt ad hoc deducere in uirtutibus et uiribus suis quod Greci campum deserant et deuicti fugiant a facie troyanorum. Sed Menelaus et Thelamon uiriliter sic resistunt quod eorum uotis Troyani frustrantur. Tunc superuenit Heneas cum illis de Como sub ductu Eufrecii, ductoris eorum, cum quibus et aliis Hector contra Grecos sic durius et potenter insistit quod Greci bellantes sunt dare terga coacti. Sed Aiax, qui pro Grecis uiriliter debellabat, uidens suos in fugam uelle conuerti multo dolore deprimitur. Uerum aspiciens post se uidit plures acies Grecorum qui nondum fuerant bellum ingresse et uexillis extensis ad prelium festinare, in quibus aciebus omnis flos militum Grecorum sine dubio ueniebat. Ortatur ergo Grecos ut a fuga desistant et bello insistant, cum uicinus sit eis succursus eorum. Ad hoc bellum durius instauratur. Heneas et Ayax simul conueniunt animis hodiosis, et in forti cursu equorum eorum unus impingit in alium sic uiriliter et potenter quod ambo se sternunt ab equis, inter pedes equorum pugnantes. Sed ex parte Grecorum Philitoas de Calcidonia predictus cum tribus milibus militum succurrit Aiaci, cum usque nunc Troyanis belli pars melior arrideret, qui in uirtute belli sathagebant Grecos ut a bello discederent fuga lapsi. Sed ille due acies que cum Philitoas uenerunt ad bellum Troyanorum uota contendunt et preualere non sinunt. Quare prelio sic feruente, Philitoas in Hectorem irruit, lanceam suam fregit in illum. Sed Hector sua lancea illum in sua uirtute percussit sic quod ipsum letaliter uulnerauit et deiecit ab equo, qui semiuiuus preceps peruenit inter pedes equorum. Tunc superuenit ex parte Grecorum Huners cum acie sua in copiosa multitudine pugnatorum et Ulixes cum suis, qui de Turcia bella gerere didicerunt, item et rex Humelinus. Qui omnes reges Grecorum secum x milia militum ad prelium adduxerunt. Quid potuerunt ergo Troyani, cum quasi die illo omnes conuenissent eorum acies in conflictu et qui multo labore lassati uix alios offendere et uix se defendere facultatem integram non habebant? Sed Paris interim cum illis de Persia superuenit ex parte dextera, se in bellum inmisit, et irruens in regem Frisie, sobrinum Ulixis, ipsum in suis uiribus interemit. De cuius morte ualde tristati sunt Greci. Ulixes autem, cupiens sobrini sui mortem ulcisci, in Paridem irruit furibundus, et nitens ipsum cum lancea sua percutere sic potenter equum Paridis uulnerauit quod mortuus in terram cecidit et per consequens Paris, eius assessor. Uerum Troylus, qui insistentem contra Paridem uidit Ulixem, statim irruit in eundem, et nudato ense sic potenter percussit eundem in capite quod, fracta eius casside uiriliter et disrupta, squame lorice sue sic in eius fronte grauiter inheserunt quod infixe fronti totam eius faciem sanguineis riuulis cruentarunt. Ulixes uero firmus in equo persistit et Troylum, qui iuxta ipsum eum offendere nitebatur, cum ense suo in facie uulnerauit. Tunc fuissent reuera Troyani terga dare coacti nisi ille fortissimus Hector cum fratribus suis, Troilo, Paride, Deyfebo, necnon et aliis suis fratribus naturalibus uiriliter restitissent. Toto enim illo die Hector hinc inde discurrens a propria acie sua quam sibi deputauerat ex Troyanis bellando discesserat, aciem ipsam sine ductore relinquens. Sed deinde uidens Grecos inualescere contra Troyanos ad propriam aciem suam rediit et se coniunxit eidem. Gaudent ergo Troyani qui erant in predicta acie constituti suum recuperasse dominum et ductorem. Et sic Hector ipsos sermonibus affectuosis alloquitur, reducens eis ad memoriam preteritas iniurias eis a Grecis illatas, et eorum reducit ad mentem quid Greci eis facerent si eorum (quod absit!) essent forte uictores. Monet ergo eos et ortatur eosdem ut in bello fortiter inualescant et ad uictoriam toto corde prorsus anhelent. Tunc omnibus ei in deuota uoluntate fauentibus, Hector ex parte dextera eos per quandam uallem contra Grecos duxit ad bellum. Illic fit cedes maxima, multi ex Grecis intereunt. Nam et Hector eos sine fine confundit. Rex uero Thoas, qui Cassibilans, filium regis Priami, occiderat, discurrendo per acies contra Troyanos multa committit dispendia. Quem naturales filii regis Priami certissime cognoscentes in uindictam mortis fratris eorum omnes unanimiter conuenerunt. Et sic omnes unanimiter in regem Thoas irruunt, ipsum ab equo deiciunt. Qui, fracto sibi ense, ab eis non poterat se tueri, et sui cassidis ruptis laqueis et eis ab eo uiriliter extirpatis, caput eius inerme sibi intercidere omnes intendunt. Quod de facili potuissent nisi Athenarum dux irruisset acriter super eos et Quintilienum, qui regem Thoas durius opprimebat, grauiter uulneratum ab equo deiecit. Deinde dum contra alium potenter insisteret, Paris cum quadam sagitta, tenso arcu, percussit ipsum in costis. Sed Athenarum dux de hiis nichil curans sua potencia et uirtute regem Thoas, in locis tamen pluribus uulneratum, ab eorum manibus liberauit. Et ipse dux in multorum adiutorio qui sibi uiriliter succurrerunt ab eorum manibus liber euasit. Hector autem dum in deuiccionem Grecorum cum suis firmiter anhelaret, rex Humerus ex parte Grecorum, tenso arcu et emissa sagitta, Hectorem in facie uulnerauit. Contra quem Hector statim irruit, et nudato ense sic grauiter ipsum percussit in capite quod caput eius duas diuisit in partes. Quare mortuus rex Humerus nec amplius tendet arcum nec sagittam emittet. Greci uero in sonitu cuiusdam cornu uii milia pugnatorum contra Hectorem faciunt conuenire, qui cum suis mirabiliter se defendit. Interim uero Hector a bello discedens ad regem patrem properat, monens illum quod ei cum sua gente succurrat. Qui cum iii milibus pugnatorum in eorum uirtute recentium accessit ad bellum. Illic conflictus fit maximus et ex Grecis potissime magna cedes. Ayax et Hector in bello conueniunt, ambo deiciunt se ab equis. Menelaus interfecit quendam amiratum Troyanorum. Celidonas autem interfecit Moles de Orep, nepotem regis Thoas. Madon uero de Clara irruit in regem Cedium, quem tam dire percussit in facie quod oculum eius euulsit. Sardellus autem quendam alium Grecorum amiratum interfecit. Margariton uero in Thelamonem irruit sed Thelamon ipsum grauiter uulnerauit. Fanuel autem regem Prothenorem deiecit ab equo. Sic et ceteri fratres naturales filii regis Priami contra Grecos letaliter offendendo uiriliter se gesserunt. Inter hec autem rex Duglas irruit in Menesteum, Athenarum ducem, et cum forti lancea ipsum inpellere uiriliter est conatus. Sed Menesteus, dum careret lancea, ipsum inpetit ense nudo, et tam potenter super cassidem eius ipsum percussit in facie quod, cassidis nasali disrupto, ipsum uulnerauit in naso. Deamor autem uidens fratrem suum sic lesum in facie et in naso irruit in Menesteum, sic potenter ipsum inpellens quod ipsum deiecit ab equo. Sed Menesteus statim in animi sui uirtute surrexit. Uerum alius frater eorum ipsum agrediens, sicut erat pedes, crudeliter uexat eum, et sic omnes tres fratres contra Menesteum crudeliter insistentes aut ipsum occidere aut ipsum capere tota intencione festinant. Sed Menesteus a predictis tribus fratribus uiriliter se defendit. Uerum quia semper plures contra unum consueuerunt pocius preualere, tres fratres in ictibus ensium disrumpunt eius arma, frangunt eius scutum, et cassidem cassant eius, et specialiter Thoras, maior frater eorum, qui Menesteum mirabiliter opprimit et infestat. Tunc rex Theucer, qui uidit Menesteum in tanto discrimine constitum, in audiutorium eius festinus accelerat. Sed Hector ibi occurrit, appetens ducem Menesteum et regem Theucrum uiolenter opprimere, et male sine dubio cessisset ambobus nisi ille fortissimus Ayax cum mille militibus in Hectorem irruisset, quos secum in sua duxerat comitiua. Ad hoc ex parte Troyanorum superuenit Persarum rex cum u milia militum sub ductu Paridis. Et pulsante Paride quoddam cornu contra Grecos uiriliter se inmittit, superuenientibus etiam aciebus aliis Troyanorum. Quare bellum interim feruet asperrimum, et Troyani aduersus Grecos nimium preualentes in uirtute Hectoris Grecos dare terga compellunt. Qui Hector tunc, ut scripsit Dares, mille milites interfecit ex Grecis. Interea Hector dum per turmas bellando discurreret, Merion obuius sibi occurrit coram quodam tentorio inter Grecos. Quem ut uidit Hector, dixit ei: Nequam proditor, ecce nunc uenit hora tua ut condignam mercedem accipias de eo quod a me auferre temere Patroclum presumpsisti. Et facto impetu contra eum, ipsum deiecit ab equo. Et statim Hector descendens in ipsum pedes insiluit et nudato ense caput eius ab eo uelociter amputauit. Armis tamen eius quibus erat indutus ipsum nichilominus spoliare festinat. Sed Menesteus, Athenarum dux, qui hoc repente percepit, accepta quadam lancea, in Hectorem irruit ex transuerso, Hectore non aduertente motum illius. Quare ipsum grauiter percussit et uulnerauit eundem. Et timens furorem Hectoris statim ab ipso recessit. Hector uero, se sentiens uulneratum, bellum egreditur, uulnus sibi factum fecit sic sagaciter alligare quod sanguinis ab eo emanare non posset, et confestim iterum redit ad bellum. Tunc impetu ire sue plures Grecos interfecit. Nam, ut Daretis liber pro ueritate testatur, post uulnus ipsum eo die plus quam mille milites Grecorum interfecit. Quare Grecorum exercitum in tanta debilitate et pusillanimitate deduxit quod nullus Grecorum habebat in se animum defendendi, nec Agamenoni facultas libera competebat quod ad bellum accedere potuisset. Quare Troyanorum exercitus in magna uirtute procedens fugientes Grecos usque ad eorum tentoria sunt sequti. Quorum tentoria Troyani quasi uictores inuadunt uiriliter et predantur, arreptis ab eis armis multis, auri et argenti copia magna nimis quam in scrineis inuenerunt eorum, et omnem eorum suppellectilem asportantes ad eorum presidia detulerunt. Hic fuit ille dies in quo ipsi bello perpetuus potuit esse finis et Troyani tunc fuissent in totum absolute uictores. Sed fata, que statuunt aduersa futura contingere, omnia cecis insidiis tollunt de medio, per que aduersa que futura disponunt finaliter compleantur. O quam fuit fragilis et debilis causa que Troyanorum oculos excecauit et specialiter Hectoris, qui persone sue cladem et suorum omnium futuros interitus non potuit euitare, cum eo die Troyani fuissent in tanta potencia quod omnes Grecos qui uenerant contra eos morti tradere finaliter potuissent et se ab imminentibus et futuris periculis liberare. Sane non est illa laudabilis in aliquo sapiente discrecio qui, cum est aliquo graui et mortali periculo prepeditus et fortuna sibi arrideret quod per subitos et felices euentus se potest ab eo subito liberare, felicem successum quem sibi repente fortuna ministrat grata manu non recipit ut ingratus, et finaliter non prosequitur, apprehendendo illud quod una hora sibi exhibet felix euentus. Nam si ea hora illud non recipit et admittit sed differendo dimittit, nunquam ad illud quod uno puncto potuit obtinere poterit postea peruenire. Nam fata, si bonum quod ingerunt statim non recipitur ab ingrato, tamquam ille qui per ingratitudinis uicium illud amisit, exhibere postea sibi negant. Sic successit infelici Hectori illo die, in quo cum potuisset de suis hostibus in multa gloria obtinere triumphum, dum per acies discurreret persequendo hostes suos, qui, tamquam deuicti, ab eius et aliorum Troyanorum facie fugiebant_ Ex parte Grecorum obuius sibi uenit Exione filius, sobrinus eius, filius Thelamonis, qui Thelamonius Aiax proprio nomine dicebatur et qui in uirtute bellandi ipsum hostiliter est aggressus, cum fuerit uir in uiribus multum potens et fortissimus preliator. Committitur ergo durum prelium inter duos tam fortes, sed dum inter se bellando mutuo loquerentur, agnouit Hector illum esse filium amite sue et sibi linea sanguinis esse coniunctum. Quare Hector multum exinde factus letus, depositis armis, in multa sibi est affeccione blanditus, placere sibi in omnibus spondet, et monet ipsum et rogat ut ad Troyam ueniat inspecturus amplam sui generis parentelam. At ille negans et saluacionem suorum Grecorum et sue patrie non obmittens rogat Hectorem ut, si tanta affeccione ducitur erga eum, faciat et procuret quod Troyani amplius eo die bellare desistant et quod Grecos fugientes amplius non sequantur sed ut Troyani ad urbem redeant, Grecis eo die in pace dimissis. Annuit infelix Hector. Quare incontinenti, emisso tubete sonitu, omnes Troyanos retrocedere et a bello desistere facit et mandat. Iam Troyani in Grecorum naues ignem inmiserant, iam omnes naues finaliter excussissent, sed ad uocem et mandatum ducis eorum omnes totaliter destiterunt et multo dolore commoti ad ciuitatem redeunt et ingrediuntur in ipsam. Et ista fuit tam leuis causa quare Troyani illo die ab obtentu eorum uictorie cessauerunt, ad quam postea nunquam potuerunt, fatis contradicentibus, peruenire. Portis igitur ciuitatis securis seris et repagulis ueniente nocte firmatis, parum ante surgentem auroram Troyani uiri pugnantes et qui sani erant arma capiunt, armantur ex eis, expectantes diei lucem, ut ad iussum Hectoris ducis eorum ad bellum exeant contra Grecos. Sed die facto Greci ad regem Priamum nuncios transmiserunt, petentes mensium duorum inducias, treuga firmata. Quod rex Priamus et Hector ex maiorum eorum exercitus consilio concesserunt. Greci uero interim mortuos eorum quos uoluerunt tradiderunt funerarie sepulture; ceterorum autem corpora mortuorum statuerunt igne consumi. Achilles uero, qui de morte Patrocli solari non poterat, de morte ipsius mestis et flebilibus uocibus in multo flumine lacrimarum diucius lamentatur. Demum, constructa Patroclo ex insignibus marmoreis lapidibus sepultura, Patrocli corpus in ea in multo honore fecit Achilles humari et secura firmitate recondi. Sic Grecorum maiores corpus Prothesilai in quodam cenothaphio marmoreo in opere nimium precioso statuerunt in honore maximo, ut moris tunc erat maiorum nobilium sepeliri. Interim Troyani uero, treuga ipsa durante, eorum uulneratos in bello in peritorum consilio medicorum curari faciunt et mederi, ita quod in fine duorum mensium predictorum restituti sunt qui uulnerarati fuerunt integre sanitati. Sed rex Priamus, qui de morte Cassibilantis, naturalis filii sui, solari non poterat, pro eo quod eum magis quam capiat paternus affectus tenerrime diligebat, in lacrimis uacauit diucius et lamentis. Sed demum ipsum in templo Ueneris plurimum precioso recondidit in sepulcro. Cassandra autem plorancium audiens gemitus et lamenta furiosas exclamat in uoces dicens: O miseri Troyani, quare uestrorum excidia substinetis, que de uobis omnibus similia sunt futura? Cur pacem Grecorum non queritis antequam gladio trucidante omnes nequiter pereatis, et nobilis ciuitas Troie detur in preceps et funditus in ruinam, et antequam paruulis matres eorum orbate perpetuas ipse et ipsi defleant seruitutes? Sane non fuit Helena tam doloroso tam exicioso precio comparanda ut omnes usque ad unum sub tanto martirio pereamus. Quam dum Cassandra talibus clamoribus nullum finem inponeret, rex Priamus capi mandauit et sub firmi claustri custodia tempore multo detrudi. Interim igitur Palamides multum conqueritur inter Grecos de dominio Agamenonis sic prelati. Dicit enim eum indignum tanti dominii potestate super tot reges et duces, et se asserit digniorem nec eum habere in prepositum suum uelle, cum ipse eum sibi non elegerit, nec ab omnibus regibus, qui sunt numero plus quam xxx, fuerit electus, sed a tribus tantum, preter conscienciam omnium aliorum. Sed circa hoc tunc non fuit ultra processum. Elepsis uero induciis treuge date, Agamenon, in sue potestatis officio peruigil et cura debite sollicitudinis incalescens, omnes acies suas studio uigili ordinauit qualiter ordinate et composite procedere deberent ad bellum. Primam igitur aciem conmisit Achilli, secundam Dyomedi, terciam Menelao, quartam Menesteo, Athenarum duci, et omnes alias acies subsequentes idem Agamenon satis disposuit circumspecte. Hector autem suas acies in multa discrecione disposuit. In prima posuit Troilum et in ceteris ductores uiros multa strennuitate conspicuos, prout fuit uigili sibi cure. Nec mora, Hector cum aciebus omnibus in multa animositate portam ciuitatis exiuit, et Grecorum licias transcendendo cum eis in campum liberum se recepit. Hector igitur primus contra Achillem, quem bene cognouit, se ingerit in conflictum, et dum uterque eorum, unus uidelicet contra alium, equum suum coegit in cursum, ambo in se uiriliter concurrentes, dum alter eorum impingit in alterum, ambo sternuntur ab equis. Iuxta illud fortis inpingit in fortem et ambo pariter corruerunt. Sed Hector primus insurgit, equum suum uiolenter ascendit, Achillem deserit, et se uelociter ingerit inter turmas. Maiorem partem sibi occurrentium interfecit, alios uulnerat, alios crudeliter prosternit ab equis, et in uirtute sue potencie omnes Grecorum acies fortiter debellando diuidit et perforat, et ubicunque uult, Grecorum sanguine madefactus, incedit, percuciendo quoscunque crudeliter ense nudo. Achilles uero non post magnam horam insurgens equum ascendit, et faciens impetum in Troyanos multos occidit ex eis, et tamdiu per turmas uulnerando discurrit quod Hectori uenit obuius in uirtute bellandi. Insiliit igitur statim alter in alterum in fortitudine lancearum sed Hector Achillem sic potenter impulit quod, licet lancea sua plures se confregisset in truncos, Achilles se in equo sustinere non ualens, ab equo sternitur et preceps peruenit in terram, Hectore capere intendente equum Achillis. Sed cum contradictores multi contra Hectorem insultarent, Achilles equum suum festinus ascendit, Hectorem impetit ense nudo, et sic potenter ipsum percussit in casside supra caput quod Hector necessario nutans in suorum uiribus lacertorum, uix se tenuit firmum in sella. Hector tamen propterea multo doloris furore accensus irruit in Achillem et ipsum impetens in multa potencia ense nudo, ictus ictibus cumulando, supra cassidem percussit Achillem sic quod per eius faciem riuuli sanguinis defluxerunt. Mortale igitur certamen insimul ambo fouent ita quod si diucius ambo in eodem simul bello perstitissent, uel alter interfecisset alterum uel ambo se mutuo forte peremissent. Superuenientibus ergo notis eorum de aciebus scilicet partis utriusque, uix sunt ambo abinuicem separati. Tunc Dyomedes bellum intrauit cum maxima acie pugnatorum et ex aduerso Troilus eciam cum maiori. Dyomedes et Troilus ambo bellando conueniunt, ab equis se sternunt. Sed Dyomedes primus insurgit, equum ascendit, Troilum stantem pedes sic uiolenter percussit in casside quod circulum cassidis eius fregit. Uerum Troilus in uirtute uirium suarum Dyomedis equum interfecit, ita quod ambo pedes insimul preliantur. Greci uero Dyomedem et Troyani Troilum ascendere faciunt equos suos et ambo repetunt certamen ipsorum. Sed Dyomedes in multa uiolencia preualente cepit Troilum et captiuum eum ducere ad presidia sua conatur. Troyani uero contra Dyomedem acriter insistentes Troilum a manibus suis eripiunt in multo discrimine personarum. Tunc discurrendo per acies superuenit Menelaus; ex parte Troyanorum Paris accessit. Bellum durius instauratur. Hector autem in bello quasi furibundus anhelans quoscunque sibi occurrentes interficit. Et dum uenisset obuius contra eum, quidam miles nouus nomine Boetes in uirtute sua animose Hectorem est aggressus. Sed Hector tam grauiter percussit ipsum in capite quod ipsum a uertice usque ad umbilicum duas diuisit in partes, qui statim mortuus expirauit. Hector autem equum eius accipiens ipsum fecit per quendam suum famulum asportari. Rege Archilogo, Boetis consanguineo, hoc uidente, qui dum consanguinei sui mortem moliretur ulcisci, dure Hectorem est aggressus. Contra quem Hector potenter irruens ipsum non obstantibus eius armis per medium ense scindit, qui statim mortuus spiritum inter pugnantes emisit. Rex uero Prothenor ausu temerario ductus ex transuerso inuadit Hectorem, et tam potenter ipsum inpulit, Hectore non aduertente eius insidias, quod Hectorem deiecit ab equo. Sed Hector incontinenti consurgens equum ascendit, in Prothenorem irruit, et tam dire in suarum uirium predictum uirtute percussit quod corpus eius duas dimidiauit in partes. Achilles autem, postquam uidit Prothenorem sic extinctum, qui sibi in linea sanguinis attinebat, de morte illius grauiter fuit tristatus. Sed rex Archilogus de morte Prothenoris in simili dolore concurrit, cum sibi esset satis propinqua consanguinitate coniunctus. Achilles ergo et Archilogus simul cum eo corpus Prothenoris recuperare intendunt, quod facere minime potuerunt. Inualescentibus enim in multa uirtute Troyanis, Greci necessario sunt dare terga coacti, quos Troyani precipitem coegerunt in fugam. Ipsi eos fugientes usque ad eorum tentoria persequntur, occidendo eos et ipsos letaliter uulnerando. Die tunc ad noctis tenebras iam uergente, quare superueniente noctis umbraculo, prelium est dimissum. Aspectibus igitur hominum crepusculo succedente, stellis per celi spacium undique patefactis, quas nox, que nocet oculis intuentium in aspectibus ceterorum, propter sue tenebras cecitatis aperte uulgauit, omnes reges Grecorum, duces, et principes in ipsius noctis conticinio in regis Agamenonis tentorio conuenerunt, ubi tantummodo de morte Hectoris, qualiter ipsum interficerent, multa consilia sunt scrutati. Dixerunt enim nisi Hector ab hac uita deficiat et semper insistat in bellis, Troyani nunquam potuerunt sic offendi quod Greci de eis possint ad uictoriam peruenire. Ipse enim solus omnium Troianorum est defensor et Grecorum mortalis offensor. Sed demum omnes ipsi se in hoc consilio firmauerunt quod effectum talis negocii Achilles reciperet supra se, non tantum suis uiribus quam suo sagaci ingenio terminandum. Quod Achilles suscepit sollicito animo exequendum, cum pocius eius intersit ex eo uidelicet quod Hector multum affectat mortem Achillis, et nisi Achilles sibi preuideat, de facili poterit per manus Hectoris, fortuna sinistrante, perire. Cuius rei causa eorum de hoc finito consilio, singuli eorum ad tentoria sua tendunt eius nocturne causa quietis. Adueniente uero sequentis diei diluculo, mane facto, Greci cateruatim ad arma concurrunt. Nam ille fortissimus omnium Hector quietis impatiens portum iam exiuerat ciuitatis et in campum peruenerat causa belli cum sua acie, quam sibi instituerat de Troye pugnantibus specialiter oriundis. Quem sequtus Heneas cum acie sua post eum properauit uelociter; sic Paris, sic Deyfebus, sic Troilus, sic ceteri cum aciebus eorum dudum per Hectorem ordinatis. Primus igitur ante omnes Hector ingerit se ad bellum cum Troyanorum omnibus aciebus, in quibus fuerunt, ut scripsit Dares, ex ipsorum Troyanorum parte cl milia pugnatorum. Inter utramque partem bellum letale committitur. Paris cum illis de Persia pugnantibus cum arcubus et sagittis bellum ingrediens innumerabiles Grecos interfecit et letalia uulnera figit in illos. Interim rex Agamenon bellum ingreditur, quem statim Hector agreditur. Ipsum ab equo prosternit grauiter uulneratum. Achilles uero tunc inuadit Hectorem, cassidem eius in eius capite in ictuum multorum uirtute confregit. Sed illico Heneas et Troilus irruunt in Achillem in multitudine pugnatorum. Tunc ille fortissimus Dyomedes irruit in Heneam, quem grauiter uulnerauit. Qui inproperando dixit Henee: Aue, bone consiliarie, qui regi Priamo dedisti fidele consilium de me in sua presencia offendendo. Sed pro certo scias, si huiusmodi prelia sepius frequentabis et in manus meas te contingat incidere, pro certo de meis manibus morieris. Et tunc facto impetu contra eum, ipsum deiecit ab equo. Ad hoc Hector inuadit Achillem, mirabiliter eum grauat. Iam cassidem sibi confregerat, capere nitens illum, sed filius Thidey, qui sic interceptum uidit Achillem, in Hectorem irruit furibundus, et eleuato ense in suorum fortitudine brachiorum percussit illum et ei graue uulnus infixit. Hector autem ad ictum uulneris nullatenus stupefactus accepto ense in multa furoris rabie in Dyomedem, qui contra eum tam uiriliter insistebat, potenter irruit, sic quod ipsum deiecit ab equo. Troilus autem uidens Dyomedem in terra deiectum proprio descendit ab equo, pedes contra Diomedem se dirigit ense nudo. Contra ipsum Troilum Dyomedes uiriliter se defendit. Achilles et Hector mutuo preliantur. Interim uero Menelaus, Ulixes, Polimites, Neptolomus, Palamides, Stellenus, Menesteus, dux Nestor, rex Thoas, Eurialus, Philitoas, et Theseus ex parte Grecorum ueniunt in conflictum. Sed ex parte Troyanorum ueniunt omnes reges qui in adiutorium uenerant eorum cum multitudine gentis ipsorum necnon et omnes acies dudum per Hectorem ordinate. Mirabile bellum committitur inter utrosque. Rex Agamenon et rex Pandalus inter se insimul concurrentes ambo se sternunt ab equis. Rex Menelaus uenit obuius Paridi, qui ambo se tunc ueraciter cognouerunt. Et dum ambo se offendere conarentur, Menelaus inpulsu sue lancee Paridem uulnerauit. Sed in armorum suorum tutela fidelium Paris non est grauiter lesus. Et nichilominus dum ad ictus potenciam Paris se sustinere non posset, deiectus ab equo peruenit in terram. Qui multo pudore confusus erubuit propter Helenam, cum sic ipsum dehonestasset enormiter Menelaus. Inter regem Arastrum et Ulixem maxima fit bellandi contencio. Ulixes ipsum ab equo deiecit et equum eius captum ab eo ad tentorium suum mandat. Polimedes irruit in Ampon senem, letaliter ipsum uulnerauit, qui eo uulnere mortuus expirauit. Neptolomus Archilogum regem aggreditur, ambo se sternunt ab equis. Polidamas irruit in Palamidem, ipsum ab equo uulneratum prosternit, et turpibus uerbis debilitatem eius improperauit eidem. Rex Stelenus et rex Caras inter se certando conueniunt. Sed rex Stelenus regem Garas uulneratum ab equo prosternit. Philimenis irruit in ducem Athenarum, quem ab equo deiecit, equum ab eo aufert, et ipsum adduxit ad suos. Philitoas irruit in regem Remum, ambo sternunt se ab equis. Rex Theseus et rex Eurialus ambo bellando conueniunt, mutuo se uulnerant, et se ab equis deiciunt uirtuose. Naturales filii regis Priami fecerunt mirabilia de eorum strennuitate illo die, multos interficiendo Grecos et multos ex eorum regibus uulnerando. Rex Thelamon regem Sarpedonem aggreditur, ambo in ualido impulsu fortium lancearum grauiter uulneratos se sternunt, sic quod quasi semiuiui in medio bellancium deciderunt. Rex Thoas et Achilles, qui consanguinei simul erant, ambo simul aggrediuntur Hectorem, duris ictibus et frequentibus ipsum impugnant, ab Hectoris capite eius cassidem extirpant, in multis locis percusserunt eundem, a quibus multi riuuli sanguinis defluebant. Sed Hector in regem Thoas uiriliter insistendo percussit ipsum in facie sic quod medietatem nasi detruncauit eidem. Tunc fratres Hectoris naturales in Hectoris succursum festinanter accelerant, mirabiliter Grecos premunt, regem Thoas capiunt, regem Thelamonem letaliter uulnerant, deicientes ipsum a equo ita quod quasi mortuus ad Grecorum tentoria fuit delatus, et regem Thoas captiuum ad ciuitatem Troyanam per Deyfebum et Anthenorem transmiserunt. Menelaus Paridem offendere multum intendit, sed Paris, qui hoc bene percepit, tenso arcu in Menelaum sagittam emisit, letali toxico delinitam, et sic eum grauiter uulnerauit quod eum sui quasi mortuum ad sua tentoria pertulerunt. Sed illico auxilio medicorum ligato uulnere Menelay et uulnere in unguentorum medicamine dulcorato, Menelaus redit ad bellum, Paridem querit, de eo cupiens furibundus ulcisci. Paridem inuenit et impulsu sue lancee Menelaus in Paridem irruit, uolens eum letaliter uulnerare, quod reuera fecisset nisi Heneas inter utrumque se in scuti sui tutamine medium inmisisset. Paris autem tunc erat inermis, cum ipse tunc suis armis se uoluntate spontanea exuisset, quod quia presenserat Menelaus, morti tradere facilius eum putauit. Heneas uero in maxima militum comitiua, pro eo quod Paris non erat armatus, ipsum ad ciuitatis presidia commeauit, ne forte tunc eum offenderet Menelaus. Sed Hector Menelaum aggreditur, capere nitens eum. Sed eius uoto frustratus est pro eo quod statim in eius succursum accessit innumerabilis quantitas pugnatorum. Quare, ipso dimisso, cum suis in turmas Grecorum irruit, ipsos interficit, et in sua et suorum potencia Greci sunt dare terga coacti, Troianis Grecos insequentibus fugientes. Sed uergente die ad solis occasum, bellum dirimitur et utriusque partis acies mutuo separantur. Troyanis igitur intrantibus ciuitatem et portis necessaria firmitate conclusis, sufficientibus excubiis ordinatis, qui fuerunt bello lassati nocturne quieti commode se dederunt. Mane uero facto rex Priamus statuit eo die non esse bellandum, sed pro quibusdam secretariis suis misit, Hectore uidelicet, Paride, Troilo, Deyfebo, Pollidama, Anthenore, et Henea, ut ad ipsum accedant. quibus uenientibus et existentibus coram eo, rex Priamus dixit eis hec uerba: Noscitis qualiter regem Thoas carcer noster tenet inclusum, qui multa furoris audacia, non offensus a nobis, in nostre ciuitatis exterminium et nostrarum personarum excidium inmerenter accessit. Quare iustum michi uidetur ut per nos iniqua morte periret qui uoluit nos perire, ut uel sit furca suspensus uel alio modo nequiter detruncatus. Quid inde uobis uidetur per uos michi consilio salubri pandatur. Heneas autem, qui primus ad regis uerba respondit, humiliter dixit regi: Absit a uobis, domine mi rex, ut ad tantum facinus uestra nobilitas protrahatur, cum rex Thoas sit de melioribus Grecie, multis suffultus consanguineis et amicis. Et uos cum habeatis multos qui cari sunt uobis, posset eorum aliquis a Grecis intercipi, quem Greci simili pena afficerent carum uobis, quod forte pro maxima mundi parte sic esse factum aliquatenus non uelletis. Et sic magis reuera salubre sit regem Thoas captum salubriter conseruare, qui pro aliquo uestrorum in bello similiter intercepto posset recuperacionis beneficio commutari. Hector autem Henee consilium utpote laudabile satis probat. Sed rex Priamus adhuc in uerborum suorum intencione persistens iterum dixit eis: Si sic decreueritis faciendum, iam Greci putabunt et dicent nos esse repente timore concussos qui de offendentibus nos non habeamus audaciam faciendi iusticiam nec ulcisci, quamuis de hoc totus in uestri consilii iudicio conquiescam. Et sic consilio fine facto, Heneas ad uidendum Helenam se uelle dixit accedere, quare Troilum et Anthenorem secum ducit. Et eis intrantibus aulam pulchritudinis, ubi tunc regina Heccuba cum Helena residebat in comitiua multarum nobilium mulierum, Heneas et Troilus Helenam nisi sunt multis affectuosis sermonibus confortare. Quare regina Heccuba, utpote sapiens et discreta, eos ad tuicionem personarum eorum, ciuitatis Troye, et regis Priami satis deuotis eloquiis fuit ortata. Greci uero inter se de dampnis eorum et suorum nece a Troyanis nequiter occisorum nimium tacito murmure conquerentur, et dicunt se fuisse maxima fatuitate detentos qui ad tam grauia dispendia personarum et rerum eorum se submittere uoluerunt a quibus potuerunt tunc se salubriter abstinere. Eadem autem nocte aer abductus multa caligine tenebrarum multas aquosas diffundit pluuias in multorum ymbrium tempestate, ueluti si nunquam pluuias effudisset uel quasi forte dii uellent terris effundere, Deucalionis diluuio iterato. Et (quod fuit ipso grauius) ea nocte uentorum rabies tanta et tam grauis inualuit quod omnia Grecorum tentoria uiolenter a soli stacione defixit, propter que Grecis magna doloris et laboris superuenit anxietas. Sed demum nocte fugata fugierunt tenebre et predicte earum socie tempestates, cum aduenientis diei splendor serenus apparuit, qui totam terre faciem illustrauit. Tunc Greci armis eorum protinus induuntur, ad bellum procedere festinantes. Achilles primus inter Grecorum acies campum petit; deinde Dyomedes, Agamenon, Menelaus, et Athenarum dux. Achilles autem primus in Hupon, grandem giganti similem regem de Larissa, impetuose irruit, et sic eum sua lancea Achilles inpulit et percussit quod ipsum mortuum prostrauit ab equo. Rex Ortomenus aggreditur Hectorem, quem Hector protinus interfecit. Dyomedes regem Antipum, contra eum bellantem, in multa uirtute peremit. Tunc duo reges, quorum unus uocabatur Epistrofus et alter Cedius, in bello se ingerunt, in Hectorem irruunt. Sed rex Epistrofus contra Hectorem, quam bene cognouit, multis contumeliosis uerbis insultat, et post uerba in eum impetum faciens ipsum cum lancea sua uiriliter impulit, sed a sella ipsum non potuit remouere. Quare iratus Hector uerbis eius et factis ipsum agreditur, et eum crudeliter interemit et dixit aduersus eum: Contumeliosa uerba que diffundebas enormiter inter uiuos uade et ammodo inter mortuos, si potes, effundas. Cedius uero uidens mortuum regem Epistrofum, fratrem suum, multo dolore torquetur et inter sui doloris angustias mille suos milites, quos cum multis aliis in adiutorium Grecorum adduxerat, statim conuocat et mandat eisdem quod cum eo Hectorem insequantur ut ipsum interficiant, ut de morte fratris sui optatam consequi ualeat ulcionem. Nec mora, predicti milites cum rege Cedio Hectorem insequuntur, ipsum inueniunt inter turmas, et in eum irruunt et ab equo deiciunt. Sed rex Cedius dum extenso brachio cum ense suo putat ipsum letaliter uulnerare, Hector, qui uidit ictum ab extenso brachio uenientem, regem Cedium in ipso brachio percutit sic quod ipsum brachium ab humero diuidens regi Cedio detruncauit, et ad ipsum regem appropinquans, qui iam ab equo ruebat, ipsum protinus interfecit. Eneas uero regem Amphimacum bellantem interfecit. Menelaus autem rex, item dux Athenarum, rex Thelamon, rex Ulixes, rex Dyomedes, rex Archelaus, rex Macaon, et rex Agamenon cum eorum aciebus omnibus bellum intrant. Ingens bellum committitur et letale, ex utroque latere multi decidunt interfecti. Iam sol diei medium constituerat cum omnes Greci conuenientes in unum simul irruunt in Troyanos, et in eorum tunc uirtutis audacia sic Troyanos grauiter oppresserunt quod eos, urgente necessitate, conuertunt in fugam. Tunc Achilles regem Philis, bellantem cum eo, in suarum potestate uirium interfecit. Sed Hector exinde multo furore bachatus duos de Grecorum regibus interfecit, uidelicet regem Alpinorem et regem Dorium. Tunc Troyani in uirtute Hectoris sic acriter debellantis campum recuperant et durius Grecos premunt. Sed rex Epistropus tunc a ciuitate Troyana animosus exiuit cum iii milibus pugnatorum, qui omnes bello uiriliter se inmiscent, Grecos impetunt crudeliter, et confundunt, et multo forcius ex eo quod idem rex Epistropus quendam sagittarium secum duxit. Hic autem sagittarius ab umbilico superius erat homo, inferius erat equus, et in omni sua parte, tam superius quam inferius, coopertus erat ex innatis in eo pilis equinis. Facies autem eius, licet similis esset humane, tota erat rubea, igneum colorem habens, ac si carbo esset accensus, et equinos ex ore producebat hinnitus. Oculi autem eius erant splendidiores facie in ignis ardore, cum duas ardentes flammas igneas presentarent, propter quod intuentes horrore maximo deterrebat. Hic nulla armorum tutela uestitus cum quodam arcu in manu et quadam faretra plena sagittis bellum intrauit. In cuius ingressu equi bellantium ualde perterriti, non obstante quod assessores eorum multis eos stimulis calcarium peruergebant, retrogradi facti subitam quasi rapiebantur in fugam. Sed cum magno labore bellantes ipsos detinuerunt in bello, non minus ipsi bellantes ipsius sagittarii impetum dubitantes quia in arcu et sagittis suis Grecos plurimos interemit. Hector autem interim ducem Salemine, Polixenart, qui aduersus eum plurimum insistebat, occidit et ita dux mortuus expirauit. Dum igitur sagittarius interficiendo Grecos per turmas discurreret et Troyani crudelius insisterent contra Grecos, in fugam de necessitate conuersi ad tentoria sua festinat, quos Troyani usque ad ipsa tentoria sunt sequti. Ibi mirabilis casus emersit. Nam dum sagittarius Grecos fugientes coram eo acriter infestaret et Troyani Grecos in tentoriis eorum opprimerent, Dyomedes, qui fugiens ad tentoria properabat, coram uno de papilionibus sagittarium inuadit, quem nullo modo uitare potuit propter Troyanos, qui contra eum a tergo uiriliter anhelabant. Necessarium ergo fuit plurimum Dyomedi ut, inuitus et dubitans, in sagittarium irruisset, qui si uoluisset retrocedere, cum ipse esset grauiter uulneratus, in manibus hostium incidebat, quem uiuere nullatenus permisissent. Sagittarius ergo dum Dyomedem in sua sagitta percutteret, Dyomedes cum ense suo uiriliter percussit ipsum inermem sic quod mortuum ipsum deiecit in terram. Interim Greci campum recuperant et Troyani necessario retrocedunt. Hector uero in Achillem irruit in equi sui cursu nomine Galathea. Contra quem dum occurrisset Achilles, in eorum ictibus lancearum se ab equis ambo deiciunt. Sed Achilles equum suum primo celer ascendit et in equum Hectoris Galatheam manus extendens cepit eum, ipsum sathagens asportare. Hector autem iratus ad suos potenter exclamat ne equum suum abire permittant. Propter quod infiniti milites ad ipsius recuperationem uiriliter intendentes irruunt in Achillem et graue bellum committitur inter utrosque. Sed fratres Hectoris naturales in multa uirtute bellantes uiolenter extirpant a manibus detinencium Galatheam et illum Hectori restituunt, exinde facto leto. Uerum dum hec inter utrosque in multorum excidio gererentur et Anthenor inter Grecorum acies bellando discurreret, Greci in multitudine pugnatorum contra Anthenorem irruunt, ipsum capiunt, et captum ad tentoria mittunt eorum. Sed cum iam dies declinasset ad uesperas, sole iam uergente interim ad occasum, non obstante quod Polidamas, Anthenoris filius, qui sui patris non interfuit capcioni, pro recuperacione ipsius multa commisisset in bello, tamen eo die, propter superuenientis noctis tenebras, prelium est diuisum. Sequentis igitur diei aurora surgente, solis splendore circunquaque diffuso, utriusque partis aciebus in campum egressis, bellum letale committitur et tota illa die usque ad noctis tenebras est pugnatum. Multi fuerant eo die interfecti de Grecis sed plures de Troyanis; nam Grecis tunc melior pars successit in bello. Sed illius diei superueniente nocte, non fuit amplius preliatum. Sequenti uero die Greci Dyomedem et Ulixem ad regem Priamum transmiserunt legatos ut, treugua firmata, trium mensium per regem Priamum inducie largirentur. Hiis autem legatis obuiauit Dolon, quidam miles satis diues et nobilis et oriundus de ciuitate Troyana. Qui legatis ipsis obuians et eos commeans regis Priami conspectui presentauit. Legati uero legacionis sue causam regi Priamo sinceriter explicarunt, rege tunc Priamo ad mensam diuersis repletam cibariis existente in suorum innumerabilium nobilium comitiua. Sed rex Priamus respondit eis in multa urbanitate uerborum se statim exinde consilium habiturum. Et confestim, suis consiliariis conuocatis, omnes in dandis predictis induciis conuenerunt, excepto Hectore, qui de indulgendis eisdem omnino dissensit, asserens Grecos ex dolo et astucia petere predictas inducias, sumpta occasione fallaci quod uelint scilicet eorum mortuos interim sepelire, cum ipsi uictualibus careant et pro acquirendis eisdem commodam interim habeant facultatem, et nos interim nostra uictualia consumemus, que tamen nobis necessaria pro sustinenda tanta gente in hac ciuitate nobiscum inclusa prorsus existant. Sed ex quo omnibus fuit acceptum, Hector noluit tantorum in iddem concurrencia consilia refricare. Quilibet enim discretus, interpellatus ad consilium inter multos, licet omnes in unam concurrant sentenciam, si sibi aliud uideatur, non propterea consensus omnium debet inducere silencium ori suo quin ipse dicat quid sibi uidetur, cum multociens contigerit et contingat quod unius sentencia etiam minoris multos sapienciores ad sentenciam suam trahat utpote consilii sanioris, quamuis semper aut frequenter obtineat quod multorum sentencia soleat preualere, licet alius salubrius et melius consilium subministret. Et ideo Hector a dato tunc ab omnibus consilio non discessit, licet sibi aliud exinde uideretur, uitans uelle tantorum iudicium reuocare consilium. Quare trium mensium inducie sunt concesse. Quod tam omnibus Grecis quam Troyanis pugnantibus gratum extitit, ut a bello quiescerent infra tempus induciarum ipsarum. Et durante treuga predicta in commutacione unius pro altero rex Thoas a Troyanis et Anthenor liberatur a Grecis. Calcas autem, Troyanorum antistes, qui, mandatibus diis, relictis Troyanis, Grecis adheserat, quandam filiam suam habebat, multe pulchritudinis et morum uenustate conspicuam; Briseyda communi nomine uocabatur. Hic Calcas pro predicta filia sua Briseyda regem Agamenonem et alios Grecos reges sollicite deprecatur ut predictam filiam suam a rege Priamo, si placet, exposcant ut eam restituat patri suo. Qui eidem regi Priamo preces plurimas obtulerunt. Sed Troyani contra Calcantem antistitem multum inpingunt, asserentes eum esse nequissimum proditorem et ideo morte dignum. Sed Priamus ad petitionem Grecorum inter commutacionem Anthenoris et regis Thoas Briseydam uoluntarie relaxauit. Treugua igitur ipsa durante Hector ad Grecorum castra se contulit, quem Achilles libenter inspicit, cum nunquam uiderit eum inermem, et in eius tentorio Hector in multorum suorum nobilium comitiua Achille petente descendit. Dum inter se de aliquibus multa conferrent, Achilles Hectori dixit hec uerba: Hector, Hector, gratum est michi quod uideo te inermem pro eo quod sine armis nunquam potui te uidere, sed gracius michi esset si de manu mea mortem festinanter subeas, sicut opto. Ego enim in tua uirtute bellandi sensi tuarum uirium potenciam multam esse, cum eam senserim in mei effusione cruoris in grauibus ictibus ensis tui. Et licet de hoc animus meus semper anxietur, maiori tamen anxietate concutitur de eo quod Patroclum intimum meum michi morti tradideris, quem non minus quam me sinceriter diligebam. Separasti me ab eo, quem michi uera dileccio indissolubilis affectionis uinculo copulauit. Sed tu pro certo teneas quod antequam elabetur annus mors Patrocli acerbe uindicabitur in teipso. Nam necesse est ut de mea manu crudeliter moriaris, et eo pocius quod ego pro certo cognosco te in necem meam totaliter aspirare. Cui Hector hec uerba respondit: Domine Achilles, si in tuam mortem anhelo et te odio habeo in toto corde meo, iniuste miraris, cum scire te credam ex iusticia non posse procedere ut eum diligere debeam qui me prosequitur odio capitali et qui in terram meam meos et me in tante guerre strepitu inpugnare presumpsit. Ex guerra enim procedere amor nunquam potest nec ex odio dileccio karitatis. Amor enim ex dulci animorum conueniencia ducit originem et ex odio procedit hostilitas, cuius precipue mater est guerra. Sane uolo te scire quod me tua uerba non terrent; ymo si hinc ad duos annos, uita comite, uigeat ensis meus, spero pro certo me tantum in mee uirtutis potencia preualere quod non solum tu uerum omnes maiores Grecorum exercitus, qui contra me continua bella fouent, manibus meis amara morte succumbetis crudeliter. Scio enim te et omnes maiores presentis Grecorum exercitus fatuitate maxima circumductos. Nam tale honus assumere presumpsistis quod eius oppressi pondere nichil aliud quam mortis excidium incurretis. Securus enim sum quod tu prius morte uinceris quam contra me preualeat ensis tuus. Sed si te tanta ortatur uigoris audacia ut contra me putes in uiribus preualere, fac quod omnes reges Grecorum et principes in hoc sincera mente consenciant et manuteneant inconcusse quod, constituto bello inter nos duos tantum, si contingat me te posse deuincere, ego et parentes mei ab hoc regno et aliis regnis nostris perpetuo curabimus exulare et regna ipsa in dominio Grecorum reliquemus. Faciam enim uis de hoc sufficienti cautela securos per sufficientem numerum obsidum et deorum corporalia sacramenta. Quod si feceris, non solum tibi prodesse poteris uerum aliis, qui per belli abstinenciam incurrent cum integritate salutem. Et si me te forte uincere contingat, fac ut uniuersus Grecorum exercitus ab hac terra discedat et nos in quiete dimittat, ab omni inquietudine liberatos. Achilles autem ad Hectoris uerba ira totus incaluit et quasi madefactus totus in sui rore sudoris bello se offert. Bellum recipit animosus et iuxta Hectorem appropinquans in firmitatis signum gagium sibi offert. Quod Hector plus quam dici potest animo desideranti recepit. Sed Agamenon, multorum inde loquencium audito tumultu, cum multis Grecorum regibus ad Achillis tentorium properauit, ubi, facta statim omnium maiorum congregacione Grecorum, omnes unanimiter contradicunt, nolentes id ratum habere ad quod Achilles se obtulit inconsulte. Nec enim placet eis se uelle insidiis fortune subicere ut ab uno milite tot regum et principum pendeat mors et uita. Sic et Troyani ex eorum parte ne id fiat expresso dissensu recusant, excepto rege Priamo, cui tali casui se submittere placet ex eo quod uires Hectoris et potenciam bene nouit, cui facile nimis erat de unius tanti militis uictoria gloriari. Sed quia tantorum consensibus quorum intererat non potuit contraire, duorum belli dissensum cum ceteris est sequtus. Et sic Hector, a Grecis obtenta licencia, in Troyam rediit et intrauit in ipsam. Troilus uero, postquam nouit de sui patris procedere uoluntate de Briseyda relaxanda et restituenda Grecis, quam multo amoris ardore diligebat iuueniliter, nimio calore ductus amoris in desideratiua uirtute ignee uoluptatis multo dolore deprimitur et torquetur funditus, quasi totus in lacrimis, anxiosis suspiriis, et lamentis. Nec est qui ex caris eius eum ualeat consolari. Briseyda uero, que Troilum non minoris amore ardore diligere uidebatur, non minus in uoces querulas prodiit suos dolores, cum tota sit fluuialibus lacrimis madefacta. Sic continuis aquosis ymbribus ab oculorum suorum fonte stillantibus uestes suas, faciem, et pectus aspersit quod eius uestes tanto erant lacrimarum perfuse liquore ut si prementis alicuius manibus stringerentur, aquarum multitudinem effunderent in strictura. Unguibus etiam suis sua tenerrima ora dilacerat et aureos crines suos, a lege ligaminis absolutos, a lactea sui capitis cute diuellit, et dum rigidis unguibus suas maxillas exarat rubeo colore pertinctas, lacerata lilia laceratis rosis inmisceri similitudinarie uidebantur. Que dum queratur de sua separaccione a dilecto suo Troilo, sepius intermoritur inter brachia eam uolencium sustinere, dicens se malle mortem appetere quam uita potiri ex quo eam ab eo separari necesse est a cuius uita sue uite solacia dependebant. Noctis igitur superueniente calligine, Troilus se contulit ad Briseidam, eam similibus monens in lacrimis ut a tanto se debeat temperare dolore. Et dum sic eam solari Troilus anelat, Briseida inter brachia Troili labitur sepius semiuiua. Quam inter dulcia basia lacrimis irrorata flebilibus ad uires sui sensus ea nocte reducere sepius est conatus. Sed diei hora quasi superueniente uicina, Troilus a Briseida in multis anxietatibus et doloribus discessit, et ea relicta ad sui palacii regiam properauit. Sed, O Troile, que te tam iuuenilis coegit errare credulitas ut Briseyde lacrimis crederes et eius blanditiis deceptiuis? Sane omnibus mulieribus est insitum a natura ut in eis non sit aliqua firma constancia, quarum si unus oculus lacrimatur, ridet alius ex ransuerso, quarum mutabilitas et uarietas eas ad illudendos uiros semper adducit, et cum magis amoris signa uiris ostendunt, statim sollicitate per alium amoris sui demostranciam instabilem repente uariant et commutant. Et si forte nullus solicitator earum appareat, ipsum ipse, dum incedunt, uel dum uagantur sepius in fenestris, uel dum resident in plateis, furtiuis aspectibus clandestine sibi querunt. Nulla spes ergo est reuera tam fallax quam ea que in mulieribus residet et procedit ab eis. Unde fatuus ille iuuenis merito censeri potest et multo fortius etate prouectus qui in mulierum blanditiis fidem gerit et earum demonstracionibus sic fallacibus se committit. Briseida igitur de mandato regis Priami in magno apparatu se accingit ad iter, quam Troilus et multi alii nobiles de Troyanis per magnum uie spacium commearunt. Sed Grecis aduenientibus ad recipiendum eandem, Troilus et Troyani redeunt et Greci eam recipiunt in suo commeatu. Inter quos dum esset Dyomedes et illam Dyomedes inspiceret, in flammam statim uenerei ardoris exarsit et eam uehementi desiderio concupiuit. Qui cum collateralis associando Briseidam cum ea insimul equitaret, sui ardoris flammam continere non ualens Briseide reuelat sui estuantis cordis amorem, quam in multis affectuosis sermonibus et blandiciis necnon promissionibus reuera magnificis allicere satis humiliter est conatus. Sed Briseida in ipsis primis motibus, ut mulierum est moris, suum prestare recusauit assensum, nec tamen passa est quin post multa Dyomedis uerba, ipsum nolens a spe sua deicere, uerbis humilibus dixit ei: Amoris tui oblaciones ad presens nec repudio nec admitto, cum cor meum non sit ita dispositum quod tibi possim aliter respondere. Ad cuius uerba Dyomedes satis factus est ylaris, cum ex eis presenserit de spe gerenda in ea se non esse priuatum in totum. Quare associauit eam usque quo Briseida recipere se debebat, et ea perueniente ibidem, ipse eam ab equo descendentem promptus adiuit et unam de cyrotecis quam Briseida gerebat in manu ab ea nullo percipiente furtiue subtraxit. Sed cum ipsa sola persenserit, placitum furtum dissimulauit amantis. Tunc antistes Calcas in filie occursum aduenit, et eam in uultu et animo satis ylari in tentorium suum recepit. Et Dyomedes amore Briseide licet nimium fluctuareet, tamen amor et spes eum in multo labore sui cordis impugnant. Briseida uero sola existens cum antistite patre suo ipsum duris uerbis aggreditur in multitudine lacrimarum, dicens ei: Quomodo, pater karissime, infatuatus extitit sensus tuus, qui tanta uigere sapientia consueuit, ut tu, qui tantum inter Troyanos magnificatus extiteras et elatus, cum fuisses factus eorum quasi dominus et solus eorum in omnibus gubernator, qui tantis inter eos diuitiis habundabas, tantarum possessionum multiplicacione suffultus, et eorum nunc factus es proditor et tuam negasti patriam, cuius esse defensor in omnibus debuisti, et nunc elegisti melius tibi placere abiurando patriam in paupertate et exilio uiuere et specialiter inter capitales tue patrie inimicos, qui ad debellandum tuos et tuam patriam sic hostiliter accesserunt? O quanta inter homines pudoris labe confunderis qui tam gloriose a tuis consueueras honorari! Nunquam tanta dedecoris a te detergentur infamia quanta es uiscose turpitudinis ignominia denigratus. An putas, etsi inter uiuos uituperatos existis, quin etiam post mortem apud inferos ob tante prodicionis culpam non lugeas penas dignas? Melius ergo tibi esset et etiam nobis tuis in quodam loco sollitudinis et deserti, uel in nemoribus deuiis uel in aliqua insula longe ab incolis, ducere uitam nostram quam inter homines tanta labe nigrescere diffamati. An putas quod Greci reputent te fidelem qui es tue patrie publicus infidelis? Sane deceperunt te Appollinis friuola responsa, a quo te dicis suscepisse mandatum ut tuos paternos lares desereres et tuos in tanta acerbitate penates et ut sic tuis specialiter hostibus adhereres. Sane non fuit ille deus Appollo sed pocius puto fuit comitiua infernalium furiarum a quibus responsa talia suscepisti. Ad hec Briseyda, multis deuicta singultibus lacrimarum, suo flebili colloquio finem fecit. Cui Calcas sub quadam uerborum breuitate respondit. Dixit enim ei: Ha, dulcis filia, an tutum esse reputas aut securum iussa deorum spernere et specialiter ea non sequi in quibus possimus cum integritate saluari? Scio enim pro certo per infallibilium promissa deorum presentem guerram protendi non posse tempore diuturno et quod ciuitas Troye breui tempore destruatur et ruat, destructis enim omnibus nobilibus et uniuersis plebeis eius in ore gladii trucidantis. Quare, karissima filia, satis est nobis melius hic esse quam hostili gladio seuiente perire. In aduentu igitur Briseide Grecis placuit uniuersis ipsius Briseide tam formosus aspectus, cum ad eius tam placidam uisionem omnes maiores Grecorum exercitus accessissent, querentes ab ea de Troyana ciuitate rumores et eius ciuium continenciam necnon et regis eorum, quod Briseida uerborum in multa facundia pandit eis. Quare omnes maiores ipsam in filiali affectione recipiunt, promittentes ei eam habere caram ut filiam et ipsam in omnibus honorare. Et eis ab ea recedentibus multis donis et muneribus replent illam. Nondum dies illa ad horas declinauerat uespertinas cum iam Briseyda suas recentes mutauerat uoluntates et uetera proposita sui cordis, et iam magis sibi succedit ad uotum esse cum Grecis quam fuisse hactenus cum Troyanis. Iam nobilis Troili amor cepit in sua mente tempescere, et tam breui hora, sic repente, sic subito facta uolubilis ceperat in omnibus uariare. Quid est ergo quod dicatur de constancia mulierum, quarum sexus proprium in se habet ut repentina fragilitate earum proposita dissoluantur et hora breuissima mutabiliter uariantur? Non enim cadit in homine uarietates et dolos earum posse describere, cum magis quam dici possint sint earum uolubilia proposita nequiora. Post igitur trium mensium emersas inducias, adueniente die sequenti, Troyani accinguntur ad bellum et, ordinatis per Hectorem Troianorum acciebus, ipse Hector cum aciebus ipsis ad bellum primum exiuit, ducens secum xu milia militum, quos sue deputauit tantummodo aciei. Quem cum aliis x milibus militum est Troilus illico insequtus. Deinde Paris ciuitatem egreditur, existentibus secum uiris pugnantibus in arcubus et sagittis, illis de Persia, trium milium numero in equis fortibus et bene munitis; deinde Deyfebus ad bellum exiuit cum aliis iii milibus pugnatorum; deinde Heneas cum aliis ceteris paratis ad pugnam. Qui omnes fuerunt tunc ex parte Troyanorum centum milia militum strenuorum in multa uirtute bellandi, prout Dares in codice suo scripsit. Ex parte uero Grecorum accessit ad bellum rex Menelaus cum uii milibus armatorum. Deinde proximo Dyomedes cum totidem; deinde Achilles cum totidem; deinde rex Antipus in trium milium militum comitiua; deinde rex Agamenon cum magnitudine magna nimis. De Grecis autem rex Filis cum acie sua primus Troyanos aggreditur. Cui statim Hector uenit obuius incunctanter, quem sic potenter sue lancee percussit in ictu quod ipsum mortuum prostrauit ab equo. De morte igitur regis Filis clamor fit maximus. Bellum letale committitur, ex quo sequitur magna strages. Ex parte uero Grecorum dum rex Xantipus accessisset, regis Filis uolens sui mortem auunculi uindicare, multos Troyanos interfecit. Hectorem insequitur, ipsum inuadit. Sed Hector conuersus in iram in ipsum irruit, sic ipsum grauiter uulnerauit quod ad terram dilabitur interfectus. Tunc Greci de morte regis Xantipi condolentes uires uiribus accumulant, Troyanos grauiter opprimunt. Quare multi ex eis deficiunt et Achilles, qui eos multum deprimit, multos ex eis nobiles interemit. Inter quos ducem Lychaon et Euforbium, uiros multa uirtute conspicuos, interfecit, qui in Troye subsidium, cum in eius uenissent auxilium, uiriliter anhelabant. Hector autem eo die fuit in facie uulneratus, ignarus a quo. Ex cuius uulnere inmensa sanguinis copia defluebat, propter quod Troyani retrocedere de necessitate coguntur. Sed Hector tunc eleuatis oculis ad muros ciuitatis direxit intuitum. Uidit Helenam necnon et eius uxorem et sorores suas stantes in muris, utriusque partis prelia contemplantes. Et iam Grecis Troyanos in tantum repulerant quod eos quasi inpulerant iuxta Troye menia ciuitatis. Propter quod Hector multum erubuit, et ideo in furorem pudoris accensus in regem Merionem iurruit, sobrinum Achillis, quem percussit grauiter ense nudo in eius casside, cumulatis ictibus feriendo quod in suis uiribus cassidis circulum disrupit, in casside facta scissura, per quam Hectoris ensis peruenit ad cutem, et eius capitis ossa confringens sibi letale uulnus infixit, sic quod rex Merion mortuus expirauit. Quem dum cernit Achilles, accepta quadam lancea ualde grossa, in Hectorem irruit sic quod eius loricam offendit nec tamen ipsum a sella remouit. Hector autem Achillem aggreditur ense nudo, cassidem eius uiolenter impugnat, disrumpit cassidem, et ensis dilabitur sic quod lacerat interioris lorice squamas affixas et tamen eius ictus carnis intima non leserunt. Non enim Achilles ad tam graues ictus se potuit tanta firmitate tenere quin tremebundus nutaret in equo. Cui illico dixit Hector: Achilles, Achilles, multum inniteris iuxta me accedere sed tu proximum accessum queris ad ignem, ut sine dubio ad tue mortis exitum accedas. Achilles igitur dum uellet ad uerba Hectoris mutua relacione respondere, ecce superuenit Troilus in maxima multitudine pugnatorum. Qui factus medius inter Hectorem et Achillem ipsos inuicem separauit, cupiens tamen Achillem letaliter offendere et Grecos precipiti dare fuge, sic quod tunc ex Grecis plus quam ugenti milites in ore gladii perierunt. Cuius rei causa Greci retrocedere sunt coacti. Ad hec autem in Grecorum succursum superuenit Menelaus in comitiua iii milium militum armatorum, qui bello se ingerunt. Propter quod Greci recuperare campum in uirium eorum audacia presumpserunt. Sed ex parte Troyanorum superuenit rex Odemon cum magna acie gentis sue, in regem Menelaum irruit, ipsum ab equo deiecit, et in facie uulnerauit. Troilus ergo et rex Odemon conantur intercipere Menelaum, illum capiunt, et captum ad ciuitatem deducere moliuntur. Sed impedientibus turmis tumultuosis bellancium, ipsum longe a bello transducere minime potuerunt. Tunc ille Dyomedes superuenit bellicosus, multa gente suffultus, qui repente in Troilum irruit, ipsum ab equo prosternit, ab eo auferens equum suum. Quem per suum nuncium specialem ad Briseidam in exenium destinauit, mandans nuncio suo predicto ut Briseide nunciet equum ipsum eius Troili fuisse dilecti, a quo Troilum ipse deiecit in suorum bellicosa fortitudine brachiorum, et eam deprecetur humiliter quod Dyomedem seruum suum a sua memoria non repellat. Nuncius igitur statim cum ipsius equi dono ad Briseidam celeriter. festinauit, equum sibi obtulit a Dyomede transmissum, et uerba que sibi dixerat Dyomedes fideliter narrat illi. Briseida uero recepit ylariter equum ipsum et ipsi nuncio dixit hec uerba: Dic secure domino tuo quod illum odio habere non possum qui me tanta puritate sui cordis affectat. Ad hec nuncius recedit ab ipsa et ad suum dominum properauit, adhuc conflictu belli durante. Exhylaratus igitur Dyomedes ad uerba nuncii inter acies bellicosas discurrit. Troyanis insistentibus contra Grecos, Troyani Grecos uertunt in fugam et eos usque ad eorum tentoria in ore gladii persequntur. Et nisi tunc Agamenon Grecis succurrisset in bellancium plenitudine multa nimis, Greci fuissent tunc omnino deuicti et totum finaliter amisissent. Instauratur ergo bellum durissimum inter eos, Greci campum recuperant, et Troyani necessario retrocedunt. Sed Pollidamas tunc occurrit cum pugnatorum multitudine glomerosa, succurrens in magna uirtute Troyanis, quos iam Greci usque ad eorum fossata in armata manu repulerant uiolenter. Dyomedes uero dum Pollidamam in Grecos sic uiolenter inspicit irruentem, in Pollidamam irruit, sathagens ipsum letaliter offendere in uiribus sue tense lancee ferientis. Sed Pollidamas sic Dyomedem impulit uirtuose quod Dyomedem et eius equum deiecit et inculcauit ad terram. Ex cuius ictu Dyomedes grauiter fuit lesus. Pollidamas uero Dyomedis equum a sua prostracione surgentem suas intercipit per habenas et Troilo pedes bellanti presentat, in quem Troilus festinanter ascendit. Sed Troilum tunc festinancius Achilles inuadit. quem Troilus in sua uirtute suscepit et uiriliter irruit in Achillem, sic quod Achillem ab equo deiecit et ipsum grauiter uulnerauit. Achilles autem nec suo casu precipiti stupefactus nec curans de tanti ictus quasi letifera lesione cum maxima celeritate surrexit et equum conatur ascendere. Sed Troyani ei resistunt uiriliter. Tunc Hector ad locum ipsum accessit et, ut scripsit Dares, fere tunc Hector mille milites interfecit qui Achillem defendere conabantur. A quo Achilles sic grauiter fuit oppressus quod sibi, multa fatigacione lassato, uix erat defendendi facultas. Qui tunc captus indubitabiliter extitisset, nisi Thelamon et dux Athenarum celeriter occurrissent, qui Achillem equum ascendere cum multo labore fecerunt. Superueniente igitur noctis crepusculo, non fuit amplius tunc preliatum, et utraque pars bellancium, bello ipso diuiso, sua in presidia se recepit. Per xxxa autem dies continuos acriter fuit pugnatum. Propter quod ex utraque parte multi sunt cesi sed plures ex Grecis. De filiis uero naturalibus regis Priami infra dies illos fuerunt sex interfecti et Hector iterum in facie uulneratus. Quare rex Priamus regi Agamenoni nuncios suos mittit, ui mensium petit inducias, que sibi concesse fuerunt, treugua firmata. Firmatis igitur sex mensibus datis ad treugam, infra hos sibi Hector de uulneribus suis medetur, iacens tunc in aula pulchritudinis nobilis Ylion, de qua mirabilia scripsit Dares. Dixit enim eam fuisse totaliter institutam de xii lapidibus alabastri, cum ipsa esset longitudinis forte passuum xxti. Eius pauimentum fuisse dixit de cristallo firmatum et parietes eius pariter incrustatos ex diuersis lapidibus preciosis, in cuius quatuor angulis columpne quatuor de onichino erant extense proceritatis affixe. Sic erant eiusdem generis capitella, sic et bases ipsarum. In sumitate uero columpnarum ipsarum erant de auro quatuor ymagines collocate, mirabili arte mathematica institute. De quibus Dares et earum aspectibus multa descripsit, que magis instar habent inanium sompniorum quam certitudinem ueritatis, licet dictus Dares fuerit professus ea uera fuisse, et ideo de eis obmissum est in hac parte. Interim rex Priamus naturales filios suos mortuos fecit inter alios fratres eorum honorifice sepeliri, facta eorum semotim cuiuslibet sepultura nimium preciosa. Dyomedes uero, qui totus erat in amore Briseide calescens, quid faciat ignorat. Et eius animus, ut moris erat amatorum desiderancium amatrices eorum quas habere non possunt, diuersis funditur totus in curis. Cibo et potu male uesci desiderat. Et dum uigilis continuis maceretur, in solacium sui doloris sepius uidere Briseidam accedit, et eam supplex ortatur ut sibi consenciat in multitudine lacrimarum. Sed illa, que multum uigebat sagacitatis astucia, spem Dyomedi sagacibus machinacionibus differre procurat, ut ipsum afflictum amoris incendio magis affligat et eius amoris uehementer in amoris ardoris augmentum extollat. Unde sua calliditate se nolle non negat et uelle in expectacionis fiduciam conatur ponere Dyomedem. Elapsis igitur sex mensibus datis ad treugam, xii diebus sequentibus fuit pugnatum continue. Infra quos multi de nobilibus utriusque partis interfecti fuerunt, cum tunc, feruentis estatis nimio inualescente calore, magna mortalitas Grecos inuadit degentes in campis. Quare Agamenon a rege Priamo pro treuga xxx dierum inducias postulauit. Quas rex Priamus concessit eidem. Elapsis uero xxx diebus predictis, utraque pars paratur ad bellum. Uerum ea nocte qua erat primus dies belli futurus post predictas decursas inducias Andromacha, uxor Hectoris, de qua Hector iam sustulerat duos filios, unum nomine Laumedontam et alium nomine Astionacam, qui minor primo adhuc a matris ubere dependebat, de predicto Hectore uidit in sompnis satis terribilem uisionem - quia si Hector eo die egrederetur ad bellum, euadere non poterat quin interficeretur in ipso bello. Andromacha igitur, ex tali uisione perterrita, fluuiales prorupit in lacrimas, et ausa est eadem nocte in lecto ubi iacebat cum Hectore sibi illam pandere uisionem. Piis itaque precibus ipsum deprecatur in lacrimis ut sensum uisionis attendat et quod ire non presumat ad prelium eo die. Hector uero, ad uxoris uerba nimium indignatus, uxorem increpat et eam in multa acerbitate uerborum castigat, asserens sapientis non esse uanitatibus credere sompniorum que sompniantibus semper illudunt. Mane autem, facto diluculo, Andromacha regi Priamo et Heccube, eius uxori, mandat et pandit sue oraculum uisionis, humiliter rogans eos ut Hectorem eo die ad bellum exire aliquatenus non permittant. Mane igitur facto, aciebus omnibus Troyanorum per Hectorem ordinatis, Troilus ad bellum primus egreditur, deinde Paris, deinde Heneas, subsequenter Pollidamas, deinde rex Sarpedon, deinde rex Epistrophus, deinde rex Ethoas, item rex Forcius, item rex Philimenis, deinde ceteri reges qui in Troye subsidium aduenerunt. Rex autem Priamus omnibus predictis regibus et aciebus eorum licenciam tribuit ad bellum exeundi, cum iam Greci exiuissent ab eorum castris ad bellum. Et Hector mandauit expresse ut eo die se non deberet preliis immiscere. Hector uero totus propterea exarsit ad iram. Propter quod multas iniurias et exprobaciones uxori sue dixit, per quam, ad suggestionem eius, presensit esse tractatum ne ad bellum exiret. Tamen, mandato patris omisso, arma petit a famulis. Et ea famuli sibi tradunt; armatur ex eis. Sed dum hoc uidit Andromacha, eius uxor, multo dolore commota, cum paruulo filio suo, quem gerebat in brachio, cum multitudine lacrimarum se eius prosternit ad pedes et multiplicatis singultibus humiliter supplicauit ut arma ipsa deponat. Et dum Hector acquiescere denegat, Andromacha sepius intermoritur ante pedes ipsius, dicens: Si mei denegas misereri, miserearis saltem huius paruuli nati tui ne mater ipsius et filii tui ipsi amara morte depereant aut per mundum exules paupertate nimia in maxima uerecundia deprimantur. Regina autem Heccuba, mater ipsius, Cassandra, et Pollixena, sorores eiusdem, et Helena, prostrate ante pedes eius, in lacrimis ipsum rogant ut, depositis ipsis armis, tutus in sua regia conquiescat. At ille earum nec mouetur ad lacrimas nec ad preces. Armatus ergo a pallacio suo descendit, dum ire ad bellum omnino festinus intendit. Sed Andromacha, facta ueluti ex multo dolore mente capta, ad regem Priamum, scissis uestibus, laceratis genis, et sparsis sine lege capillis, exclamans accessit. Sic enim faciem suam unguibus lacerauerat, sanguine undique defluente, quod uix agnosci poterat a notis suis. Et se ante regis pedes in multo dolore prosternens ipsum monet et lacrimose precatur ut ad Hectorem festinus acceleret et ut ipsum ad pallacium reuocet et reducat antequam inmisceri se bello contingat. Rex ergo Priamus, nulla mora protracta, equum ascendit, Hectorem festinus insequitur, qui, antequam plurimum elongasset, peruenit ad eum, et eius equi habena uelut irrato animo intercepta, Hectorem monet et rogat in lacrimis et per numina deorum ipsum adiurat ut redeat et ulterius non procedat. Qui demum in multa contradiccione iussui patris obtemperans redit inuitus et in pallacium suum ascendit nec tamen arma quibus erat indutus deponere procurauit. Bellum autem interim letale committitur. Dyomedes et Troilus bello conueniunt ambo, in eorum equorum cursibus se grauiter impetunt in duris ictibus lancearum, et indubitanter alter tunc alterum peremisset, nisi Menelaus cum sua acie peruenisset ad illos, qui certamen amborum inuicem separauit. Menelaus autem in regem Miserem, regem Frigie, irruit animose et ipsum ab equo deiecit. Greci regem Miserem capiunt et captum asportare nituntur, nisi tunc uelociter occurrisset Polidamas, qui in suis uiribus et sue potencia aciei regem Frigie ne duceretur captiuus uiriliter impediuit. Greci uero uidentes quod eum captiuum ducere non poterant, proposuerunt incidere sibi caput. Sed tunc superuenit ille fortissimus Troilus, qui, multis tunc per eum interfectis ex Grecis, ipsum ab eorum manibus liberauit. Tunc Thelamonius Aiax cum iii milibus pugnatorum bellum intrauit, in Pollidamam irruit, ipsum prosternit ab equo. Sed Troilus festinus occurrit, qui Pollidamam in equum suum fecit ascendere, multo labore depressum. Tunc Paris bellum intrauit et ex parte Grecorum Acilles, qui cum suis sic potenter irruit in Troyanos quod Greci in uirtute Achillis Troyanos uertunt in fugam et Troyani sunt dare terga coacti. In ciuitatem se recipere festinabant. Interim dum Margariton, unum ex filiis regis Priami, intercipere conatur Achilles, dum ille sibi uiriliter restitisset, Achilles interfecit eundem. Tunc clamor fit maximus de morte Margariton crudeliter interfecti. Thelamonius autem Troianos potenter insequitur sed Paris uiriliter eosdem defendit necnon et alii filii regis Priami naturales. Non tamen in tantum in uiribus preualuerunt eorum quin Troiani coacti precipiti fuga ciuitatem non intrassent eorum et corpus Margariton ad ciuitatem mortuum detulerunt. Quem ut mortuum Hector audiuit, multo dolore torquetur, diligenter querit quis eum interfecerit. Quem Achillem fuisse relatum est ei. Tunc Hector quasi furibundus, in ira ligata casside, rege patre inscio, bellum ingreditur et statim in furore suo duos magnos duces interfecit, Euripolum scilicet et ducem Astidum. Grecos deinde uiriliter impetit, diruit, uulnerat, et occidit, quem Greci illico cognouerunt in letalibus ictibus ensis sui. A facie eius aufugiunt et Troyani Grecos inuadunt et potenter ipsos expugnant. Greci uero Pollidamam capiunt et captum educere conabantur a bello. Sed Hector ipsum liberat, qui ducentes eum in suis uiribus interfecit. Quod dum inspexisset, quidam Grecorum maximus amiratus, nomine Leochides, in Hectorem irruit, morti tradere putans eum. Sed Hector totus exardens in iram in ipsum irruit et in furore ire sue interfecit eundem. Achilles uero, ut uidit Hectorem tot nobiles Grecorum et infinitos alios morti sic uelociter tradidisse, suo concepit in animo quod, nisi uelociter Hector morti traderetur, nunquam Greci aduersus Troyanos potuerunt preualere. Diligenter igitur sciscitatus est in sue mentis archano qualiter incontinenti illud ualeat perficere et complere. Et dum meditaretur Achilles diligenter in hiis et Policenes dux, qui ob amorem Achillis in Grecorum subsidium se contulerat, sperans eciam quandam Achillis sororem ducere in uxorem, qui a superiori India ualde diues aduenerat, dum inter turmas Hectori obuiasset, Hector in ipsum irruens interfecit eundem, Achille uidente. Achilles autem furibundus irruit in Hectorem, uindicare Policenes necem intendens. Sed Hector quoddam iaculum cuius ferrum erat in eius acumine ualde secans uibrauit uiriliter in Achillem, et dum ipsum percussisset in inguine, graue sibi uulnus inflixit. Achilles autem a bello uulneratus egreditur, sed uulnere ipso ligato redit ad bellum, eo proposito quod Hectorem morti tradat, eciam si eum exinde morti tradi contingat. Hector uero interim in quendam Grecorum regem irruerat, ipsum ceperat, et captum conabatur ipsum a turmis extrahere, scuto sibi suo post terga reiecto ut habilius regem ipsum a turmis eripere potuisset. Quare pectus suum discoopertum tunc gerebat in bello, scuti sui defensione destitutus. Achilles dum persensit Hectorem ante pectus scuti sui subsidium non habere, accepta quadam lancea ualde forti, non aduertente Hectore, in ipsum irruit et letaliter uulnerauit in uentre sic quod eum mortuum deiecit ab equo. Rex uero Menon statim, ut uidit Hectorem mortuum, Achillem aggreditur, ipsum ab equo deiecit, et letaliter uulnerat, sic quod sui Mirmidones eum quasi mortuum ad sua deducunt in quodam scuto tentoria. Troyani uero quasi deuicti campum deserunt, ciuitatem intrant, in quam corpus Hectoris mortuum, Grecis non resistentibus, detulerunt. Mortuo igitur Hectore et in ciuitate Troye eius corpore introducto, planctus fuit maximus uniuersaliter inter ciues. Non enim est aliquis ciuium qui non maluisset filium suum morti tradere pro uita Hectoris, si hoc fata uel dii pro eorum uotis salubriter statuissent. Mulieres eciam Troyane, tam uirgines quam matrone, in earum domibus satis lugubres dies ducunt, et in querulis earum clamoribus produnt flebiles uoces suas, dicentes se ammodo cum earum filiis et maritis indubitanter respirare non posse, cum eis, Hectore deficiente, defecerit earum firma securitas, que ab insidiis hostium eas faciebat respirare securas, cum et earum hostes sollicite in earum et maritorum ipsarum uenerint insidiis, uel ut eas et eos intercipiant et occidant uel ut eas et earum liberos perpetue adiciant seruituti. Et sic in tanti fletus et doloris angustiis longis diebus continue uacauerunt. Corpus autem Hectoris uniuersi reges et nobiles qui erant in Troya ad regis Priami regiam, scissi uestibus et nudatis capitibus, in maximo ullulatu deferunt et deponunt. Quod postquam uidit rex Priamus, ineffabili dolore concutitur. Super corpus Hectoris sepius intermoritur. Et id sibi per breuia momenta sepius accidisset, nisi fuisset sepius a corpore Hectoris uiolenter extractus, et proinde sine dubio sue mortis exitum incurrisset. Sic et dolentes fratres eiusdem doloris casu uniuersaliter torquebantur, cum mori magis quam uiuere protinus affectarent. Quid dicetur ergo de regina Heccuba, matre sua, de eius sororibus, Polixena uidelicet et Cassandra, quid de Andromacha, eius uxore, quarum sexus fragilitas ad doloris angustias et lacrimas fluuiales facit ad longam querelarum seriem proniores? Sane lamentaciones earum particularibus explicare sermonibus cum minime necessarium uideretur in hoc loco, utpote inutiles sunt obmisse, cum certum sit apud omnes quod quanto hee affectuosis diligebant, maiorum dolorum aculeis uexabantur. Et mulieribus sit insitum a natura quod dolores earum non nisi in multarum uocum clamore propalent et impiis et dolorosis sermonibus eos diuulgent. Uerum quia corpus Hectoris, cadauer effectum, sicut est fragilitatis humane, diu non poterat supra terram sine corrupcione seruari, in multorum consilio magistrorum rex Priamus subtiliter perqisiuit si corpus ipsum absque sepulture clausura posset in aspectibus hominem semper esse sic quod absque alicuius horribilitatis odore corpus mortuum ficticie quasi uiuum uideretur. Quare factum est per magistros eosdem ualde artificiose discretos quod corpus ipsum mandante Priamo in templo Appollinis locaretur, quod iuxta portam Timbream ciuitatis Troye antiqitus fuit fundatum. Statuerunt enim predicti magistri iuxta magnum altare templi predicti quoddam thabernaculum constitui spacii condecentis, quod super iiiior columpnas ex auro purissimo fusiles regeretur. In quarum qualibet columpnarum firmata erat quendam ymago aspectum angelicum representans, ab ymo usque ad summum ex ipsarum substancia columpnarum, sic quod in columpnis ipsis erant ymagines et columpne habentes bases et capitella in mirabilibus celaturis. Testudo uero ipsius tabernaculi licet tota fuisset ex auro, incrustaciones eius tamen omnes erant ex lapidibus preciosis cuiuslibet generis et in mirabilis copie quantitate, quorum splendor claritatis et lucis de nocte diem et de die solis radios effundere uidebatur. Tabernaculum autem ipsum ab infima soli superficie extitit eleuatum, et suppositis quibusdam gradibus cristallinis, per ipsos gradus ad ipsum tabernaculum erat ascensus. In excelso uero testudinis ipsius tabernaculi supra culmen predicti magistri constituerunt quandam auream statuam, similitudinem Hectoris describentem, habentem ensem nudum in manu, cuius aspectus et facies erat ex ea parte in qua Grecorum exercitus in eorum tentoriis morabatur, qui cum eius ense Grecis minas imprimere uidebatur. Corpus uero ipsius Hectoris in mirabilis magisterii eorum artificio statuerunt in medio, ipsius solii subnixa firmitate, sedere, sic artificiose locatum ut quasi uiuum se in sua regeret sessione, propriis indutum uestibus preter pedum extrema. Apposuerunt enim in eius uertice, quodam artificioso foramine constituto, quoddam uas, plenum puro et precioso balsamo, quibusdam aliis mixturis rerum uirtutem conseruacionis habencium intermixtis. Cuius balsami et rerum liquor primo deriuabatur ad frontis ambitum per partes intrinsecas, deinde ad oculos et nares, necnon recto decursu descendendo per easdem partes intrinsecas perueniebat ad genas, per quas gingiuas et dentes conseruabat ipsius, sic quod tota eius facies cum suorum multitudine capillorum in sua conseruacione uigebat. Deinde liquor ipse per guttur eius et ipsius gule catenas descendendo eius deriuabatur ad pectus et per ossa brachiorum intrinseca perueniebat ad manus et usque ad digitorum extrema. Sic et liquor ipse descendens per utrunque latus, copiose diffusus, latera ipsa sic conseruabat in statu ut quasi uiui latera uiderentur. Qui continuis instillacionibus ad continencias pectoris emanabat et per eas perueniebat ad crura, a quibus continuo cursu perueniebat ad pedes. In cuius pedibus erat quoddam aliud uas balsamo puro plenum. Et sic per has apposiciones cadauer Hectoris quasi corpus uiui ficticie presentabat, in multa durabilitatis custodia conseruatum. Constituerunt predicti sapientes artifices iiiior lampades, ex auro compositas, ignem inextinguibilem continentes. Et sic, completo opere tabernaculi ipsius, circa ipsius ambitum statuerunt quandam clausuram ex lignis ebani, que clausa poterat esse quandoque et quandoque poterat aperiri ut corpus Hectoris sit locatum aspicere uolentibus apertius pateret aspectus. Rex igitur Priamus preterea in templo ipso magnam familiam constituit sacerdotum, ut continue in deorum oracionibus sollicitudine indefessa uacarent et ipsius tabernaculi continue custodia imminerent, dispositis per eundem regem Priamum redditibus copiosis ad sustencacionem uite predictorum diis famulancium sacerdotum. Agamenon autem inter hec, Hectore mortuo et Achille, ut dictum est, letaliter uulnerato, conuocatis regibus et maioribus Grecorum exercitus et eis uenientibus coram eo, sic ipsos allocutus est dicens: Amici reges et principes, humiles grates diis nostris debemus deuoto corde referre, qui durum hostem nostrum, uidelicet Hectorem, dignati sunt interfici per Achillem, cum, Hectore ipso uiuente, nullam de inimicis nostris poteramus sperare uictoriam, qui tot reges nostros sic crudeliter interemit, cum ex nostris maioribus interfecerit in sua bellicosa uirtute regem Prothesilaum, regem Patroclum, regem Merionem, regem Cedium, regem Polixenem, regem Prothenorem, regem Xantipum, regem Alpinorem, regem Archilogum regem Dorium, regem Polixenart, regem Ysidum, regem Pollibetem, et regem Leochidem, et alios multos nobiles gentis nostre. Quid ergo, eo mortuo, possunt sperare Troyani, nisi ultimum eorum excidium, et nos, quid ultra sperare debemus, nisi quod de eis simus absque longi temporis mora uictores? Uerum quia bellum aliquid in spe certa uictorie inire non possumus absque ipsius Achillis presencia uirtuosi, bonum esset et utile, si uobis uidetur acceptum, ut donec Achilles in suis uiribus conualescat, ad regem Priamum nostros nuncios destinemus ut, obtentis induciis sub treuge duorum mensium firmitate, cadauera mortuorum, quorum fetore confundimur, ualeant interim igne cremari, et ut interim uulnerati nostri ad sanitatis beneficium reducantur. Et sic Agamenon suo colloquio finem fecit. Astantes igitur uniuersi consilium et dictum Agamenonis unanimiter conprobant et sic esse f aciendum ortantur. Mittuntur ergo de hoc legati ad regem Priamum et petite duorum mensium inducie conceduntur. Inter uero istas inducias Palamides ualde conqueritur inter reges de dominio Agamenonis. Et cum quodam die dicti reges in tentorio Agamenonis conuenissent et Palamides sua consueta uerba contra regem Agamenonem effudisset, Agamenon in sui discretione respondens, utpote qui erat in omnibus multa sapiencia moderatus, in communi audiencia tunc presencium uerbis Palamidis respondendo sic dixit: Amice Palamides, de potestate mei regiminis hucusque michi concessa an putas me exinde multa iocunditate letari, cum ab ipso principio nec eam exquisiuerim nec eam procurauerim michi dari, cum in ipsius prelacione nulla michi emolumenta quesierim sed exinde meo spiritui et persone mee continuas curas addiderim et labores ut reges et principes et ceteri sub mea gubernacione salui in omnibus ducerentur? Et si ea me contigisset potestate carere, potuisset michi abunde sufficere esse sub alterius ducis regimine, secundum quod sufficit et suffecit cuilibet aliorum regum et principum meo esse sub ductu. Et satis puto me in meo regimine non peccasse nec aliquid dolo uel negligencia commisisse quod michi sinistre posset ascribi. Si uero in eleccione mei regiminis tuus non fuit requisitus assensus, mirari non debes, cum tunc tu presens in mee eleccionis negocio non fuisses nec tu postmodum ad exercitum accessisses prius duo anni elapsi fuissent, in quibus si tuus fuisset expectatus assensus, adhuc forte in Athenarum portu noster exercitus resideret. Et ne forte putetur quod talis regiminis sim multum auidus et forsitan concupiscens, gratum est michi quod alius eligatur, in eleccione cuius paratus sun una cum aliis regibus laborare et affeccione maxima consentire. Nec potes dicere, domine Palamedes, quod exercitus noster sine tuo consilio duci non ualeat, cum te absente et absque tuorum consiliorum dictamine multa in hoc exercitu acta et gesta fuerunt que satis salubriter omnibus communiter successerunt. Et cum Agamenon suo colloquio finem adhibuisset, eo die non fuit de hoc ultra dispositum nec tractatum. agamenon igitur circa ipsius diei uesperas per totum exercitum preconia uoce mandauit ut omnes ipsius exercitus in mane sequentis diei ad tentorium Agamenonis pro colloquio generali accederent incunctanter. Factumque est quod mane facto uniuersi maiores exercitus et ceteri ad colloquium accesserunt. Quare Agamenon inter eos sic dixit: Amici fratres, hucusque gessi regiminis uestri sarcinam, sub cuius pondere satis laboriose multipliciter insudaui, omnes salubres uias mente sollicita perscrutando per quas tam maiores quam ceteri sub mei cura regiminis salubriter ducerentur. Sed factum est permissione deorum quod sub mee gubernacionis cura per multos felices successus ad portum salubris status sumus feliciter iam deducti. Sed cum equum sit ut uniuersitas non debeat uni tantum incumbere sed equa distribucione ceteros de uniuersitate grauare qui iniuncto honeri pares existant et qui sub eius pondere non succumbant, cum iam tempus sit me ab ipsius honere regiminis releuare quod super humeris meis tot annis incubuit inconcusse, et ut aliquem de regibus et principibus eligamus, qui, per debitas uicissitudines distribucione facta, nos salubriter regat et sua discretione gubernet. Agamenonis igitur colloquio fine facto, placuit astantibus uniuersis, cum hominum sit uicium naturale frequenter de nouo dominio gratulari et de noua mutacione gaudere, ut eorum eligeretur alius gubernator. Et ideo, eleccionis celebrato scrutinio, Palamidem eorum elegerunt in ducem, regendi totum exercitum sibi potestate concessa. Inde est quod, colloquio dissoluto, uniuersi ad eorum se tentoria reduxerunt. Quod postquam Achilli de Agamenonis mutacione et subrogacione Palamidis per referentes innotuit, ualde sibi displicuit et irato animo inter astantes asseruit quod Agamenonis non fuit necessaria nec bona mutacio, cum nec sit ei similis nec par in discrecione regiminis subrogatus, cum mutaciones semper fieri habeant ad commoda meliora. Sed quia per tot fuerat communis eleccio celebrata, tunc inconcussa remansit. Duobus igitur mensibus datis ad treugam cum integritate decursis, rex Priamus, cupiens filii sui mortem in ictibus ensium uindicare, ipse de persona sua omnes acies ordinauit. Et constitutis ductoribus super eis, ipse personaliter statuit bellum intrare, electis xx milibus militum in sue cuneo aciei. Et sic, ut scripsit Dares, cl milia equitum eo die ex parte Troyanorum ad prelium sunt egressci. Egreditur primo Deifebus, deinde Troilus, deinde Paris, deinde rex Priamus, subsequenter Heneas, deinde rex Menon, deinde Pollidamas, qui usque ad Grecorum licias cum celeritate festinant. Palamides uero iam acies suas ordinauerat, qui et que contra Troyanos ueniunt in occursum. Bellum letale committitur, ex quo deficiencium magna sequitur multitudo. Rex autem Priamus in Palamidem irruit, ipsum ab equo uiolenter prosternit, et eo prostrato dimisso, furibundus se ingerit inter Grecos. Multos ex Grecis interficit, multos uulnerat et prosternit. Multa fecit eo die rex Priamus de persona sua que quasi incredibilia facta sunt, ut homo tam senilis etatis potuisset tam bellicose sic uiriliter commisisse. Deyfebus uero Grecos comprimit incessanter, dum ad hoc rex Sarpedon ex parte Troyanorum bellum ingreditur, qui in Neptolomum, omnium Grecorum fortissimum, irruit animose. Sed Neptolomus in equi sui cursu regem excipit Sarpedonem, et in robusto ictu sue lance ab equo prostrauit illum in terram. Rex igitur Sarpedon prostratus a terra uiolenter exurgit, et pedes ut erat in Neptholomum irruit ense nudo, ipsum sic potenter percutit ense suo circa femur ipsius quod ei letale uulnus infixit. Tunc rex Persarum cum sua acie bellum intrat, et regem Sarpedonem equum fecit ascendere in aliorum auxilio Troyanorum. In quem dux Athenarum et Menelaus in multitudine pugnatorum uiolenter irruunt, et aciebus eorum circunquaque diffuisis, in medio eorum Troyanos includunt. Regem Persarum Greci tunc interficiunt, et in multitudine bellancium Troyani retrocedere compelluntur, in defensionem quorum rex Sarpedon multa in sua bellicosa uirtute commisit. Ad hec autem rex Priamus cum filiis suis naturalibus, qui ubique sequntur eundem, uirtuose succurrendo Troyanis, in Grecos furibundus anhelat, eos uiriliter opprimit, et in multa strage confundit. Nullus itaque fuit ex parte Troyanorum tam strennuus eo die qui tantum in armorum uiribus commisisset quantum rex Priamus ipse solus commisit, cui dolor et ira uires undique subministrant. Sed Greci, consilio inito, in eum locum unde Troyani poterant reditum ad eorum ciuitatem habere in multa militum glomeracione conueniunt, locum ipsum ab eis obsessum occupant. Ad quem dum Troyani retrocedentes accedere compelluntur, in multitudine pugnatorum loci ipsius transitum obsessum inueniunt, ubi durissimum prelium est commissum. Et nisi fuisset rex Priamus, qui ex superiori parte ad ipsum locum accessit in pugnancium multitudine glomerosa, innumerabiles de gente sua tunc crudeliter amisisset. Paris autem superueniens ex transuerso in multa copia gentis nimium bellicose in Grecos se ingerit cum eadem, qui in arcubus et sagittis letaliter Grecos primunt, uulnerant, et sepissime morti tradunt, sic quod Greci sustinere non ualentes ictus letiferos sagittarum, ex quibus iam multi defecerant, retrocedentes ad eorum tentoria redire festinant. Quos dum Troyani inspiciunt redeuntes, eos insequi nullatenus sunt conati sed ciuitatem eorum lentis passibus intrauerunt. Propter quod eo die prelium fuit diuisum, laude belli tocius illius diei regi Priamo totaliter attributa. Sed illucescente mane Troyani mittunt ad Grecos, inducias postulant. Treuga petita et postulate inducie conceduntur a Grecis, quarum induciarum tempus in libro non inuenitur expressum. Inter has igitur inducias corpus regis Persarum in ciuitatem Troye flebiliter fuit deductum. Luctus fit inde maximus inter ciues et specialiter a Paride, qui regem ipsum dilexerat integro sinceritatis affectu. Quare per Paridem extitit ordinatum quod corpus ipsius regis per terram in regnum Persye fuit transductum, ut rex ipse sepeliretur ibidem ubi reges antecessores ipsius consueuerunt honore regio sepeliri et in suorum duorum presencia filiorum qui regi superstites erant eidem. Durantibus autem ipsius treuge concessis induciis, iam tempus aduenerat in quo debebat defuncti Hectoris in ciuitate Troye anniuersarium celebrari. In quo Troyani constituerunt seruari sollempniter xu dies luctus et post eos dies celebranda quedam festa funeraria statuerunt, prout tunc regum et maiorum nobilium gencium moris erat. Inter has igitur inducias secure Greci intrabant ciuitatem et Troyani securi se conferebant ad Grecorum castra. Tunc Achillem quidam inconsultus rapuit appetitus ut Troyam uellet adire uisurus urbem et sollempnitatem anniuersari supradicti. Inermis igitur ad ciuitatem se contulit et Appollinis templum intrauit, ubi corpus Hectoris collocatum extiterat, ut est supra relatum. Ibi enim multitudo uirorum et nobilium mulierum anxiosos gemitus coram Hectoris corpore protrahebant. Erat enim tabernaculum Hectoris, ex omni parte uulgatum, sic quod aperte cuilibet illud uidere uolenti publicus patebat aspectus. Erat equidem effigies Hectoris in ea scilicet qualitate in fuit cum primum in sede solii extitit collocata. Adhuc uirtus aromatum et liquor balsami totum corpus Hectoris firmauerunt immutatum. Coram uero eodem corpore ante pedes ipsius erat regina Heccuba et formosa eius filia Polixena in multarum mulierum nobilium comitiua, que, sparsis per earum pectora et terga capillis, flebiles gemitus in multa cordis amaritudine ab ymis pectoribus producebant. Nunquid igitur Polixena in tantis angustiarum anxietatibus sue immutauerat pulchritudinem faciei. Nunquid color uiuidus suarum maxillarum, qui rosarum rubedine colorauerat genas suas, propter sui doloris angustias a sui uigoris uiuida claritate fuerat exhaustus, aut natiuus eius color roseus labiorum ablatus, uel forte lacrime fluuiales ab eius oculis decurrentes splendorem suorum offuscauerant oculorum. Sane sic reuera uidebatur intuentibus ut eius defluentes lacrime per maxillas instar illud proprie uiderentur habere ueluti siquis tabulam recentis eboris, in suo lacteo candore nitentem, ex guttis aque lucide et preclare desuper irroraret; sic eius aurea et flaua cesaries in multis dispersa capillis auri similitudinem presentabat ut quasi non uiderentur capilli esse sed coniuncta pocius auri fila. Quos dum Polixene manus ad disrumpendum insurgerent, manibus tangi non uidebantur humanis sed nimia effusione lactis aspergi. Achilles igitur ut Polixenam inspexit et eius est pulchritudinem contemplatus, uere suo concepit in animo nunquam se uidisse puellam nec aliquam aliam mulierem tante pulchritudinis forma uigere. Et dum in eius persona concurrerent ista duo, tam generosa nobilitas et tam excellentis copie pulchritudo, et dum desiderabili animo in eam Achilles suum defixisset intuitum, sagitta cupidinis fortem Achillem subito uulnerauit et ad interiora pertransiens cordis eius ipsum multo ardore amoris obsessum bachari coegit. Qui dum in eam frequentius intuendo sibi ipsi placere putaret et lenire graue desiderium cordis sui, maioris scissure uulneris seipsum sibi reddebat actorem. Qui dum Polixene pulchritudinem notat et concipit, destruit ipse suam, que ex multo amoris desiderio subitum labitur in squalorem. Quid ultra? Amore Polixene nimium illaqueatus Achilles nescit ipse quid faciat. Omnibus aliis curis exuitur et sola illa superest sibi cura, Polixenam tantum intueri dum potest. Propter quod dilatat amplius plagas suas et sui amoris uulnera magis sui cordis attrahit in profundum. Uerum cum iam dies declinaret ad uesperas et regina Heccuba cum eius filia Polixena a templo discederent, lacrimis fine facto, Achilles dum potuit ipsam est dulcibus aspectibus insequtus qui fuerunt causa et principium sui morbi. Stupefactus igitur et multi desiderii languoris factus impaciens ad hospicium suum declinat, stratum petit, et in ipso se prostrat. Et eo in multarum curarum aggregacionibus inuoluto, eius animus exacerbatur intrinsecus, sentit et percipit quod Polixene amor immensus est causa efficiens sui languoris. Tunc tacito murmure intra se hec uerba collidit: Ue michi, quia me, quem uiri fortissimi et robusti uincere minime potuerunt, quem nec etiam ille fortissimus Hector, qui fortissimos omnes excessit, unius fragilis puelle deuicit et prostrauit intuitus! Et si ea est causa efficiens mali mei, cuius sapientis medici possum sperare medelam, cum ipsa sit que sola michi potest esse medicus et medela salutis, quam nec preces mee nec multarum precia facultatum nec mearum uirium fortitudo nec mea generosa nobilitas mouere poterunt ad lubricum pietatis? Quis enim furor sic meum animum occupauit ut illam diligat et affectem que me habet odio capitali, cum ego in regnum suum aduenerim eam suis orbare parentibus et iam orbauerim inclito fratre suo? Qua igitur fronte, ut amantes ceteri, ipsam allicere potero ad motum flexibilis uoluntatis, cum ipsa in nobilitate et diuiciarum potencia me penitus antecellat et tanto uigore pulchritudinis uigeat super alias mulieres, que omnia animum eius in elaccione conseruant? Sane omnis uia michi uidetur esse preclusa per quam michi prouidere ualeam in salute. Et conuersus ad parietem funditur totus furtiuis in lacrimis ne aliquis percipiat suos dolores. Et demum suas lacrimas astringendo eas in suspiria crebra commutat. Et sic deliberacione multa correptus, tacitus in mente sua uias plures exquirit quibus ad sue salutis beneficium ualeat peruenire. A strato igitur surgit, et a famulis suis aqua petita, faciem suam lauat ut suarum signa lacrimarum abstergat. Adueniente igitur nocte diei ipsius, cum adhuc treuga duraret, Achilles suo iacens in lecto totam noctem preteriuit insompnem, cogitans qualiter ad Heccubam suum dirigat nuncium in secreto tractaturum cum ea ut si eius filiam Polixenam sibi uellet concedere iugalis teda matrimonii collocandam quod eam sibi tribuat in uxorem, ipse faciet et curabit quod totus Grecorum exercitus a Troyane ciuitatis obsidione discederet et sine Troyanorum lesione in Greciam reuertetur, omni scandalo quietato absque alicuius alterius condicionis euentu. Quare ipsius mane aurora surgente quendam suum secretarium et sibi ualde fidelem uelociter ad se uocat. Cui patefactis sui cordis archanis et iniuncto sibi de eorum tacita occultacione fideli, firmiter mandat illi ut ad reginam Heccubam se dirigat in secreto cum dati sibi forma mandati. Qui statim iussui sui domini fideliter obsecundans se protinus accinxit ad iter, et ad reginam Heccubam ueniens in secreto legacionem sui domini fideliter pandit illi. Regina uero Heccuba, que multa discrecione uigebat, uerbis ipsius nuncii placido animo intellectis, licet multa suspiria a pectore resoluisset, nuncio sic ad eius uerba respondit: Amice, ad dominum tuum redeas et illi ex mea parte secure promittas quod, quantum in me est, leto animo sum parata uota eius implere. Sed ut res ipsa finem debitum consequatur, necesse est me uoluntatem regis Priami uiri mei et filii mei Paridis explorare. De quorum cum fuero certiorata responsis, die tercia ad me redire curabis responsum a me, ut fieri poterit, recepturus. Auditis ergo Heccube uerbis, redit nuncius ad Achillem. Et nuncii sui audito responso, in suis doloribus respirauit Achilles, dum uerborum spes eius exhylerauit animum et sub ipsius spei fiducia requieuit quodammodo. Regina uero Heccuba, regis et Paridis habilitate captata, in secreto refert illis uerba que sibi Achilles per nuncium suum misit. Quibus auditis, rex Priamus, per magnam horam inclinato capite, nichil dixit, diuersimode cogitando super uerbis eiusdem. Demum regine Heccube sic respondit: O quam durum animo meo uidetur illum in amicum recipere qui tante inimicicie odio sic grauiter me offendit ut ab oculis meis michi lumen erueret, Hectore interfecto, ob cuius mortem Greci presumpserunt audaciam contra me, in meorum exterminium anhelantes! Sed ut deinceps, si qua sunt forte, futura grauiora uitemus, ut saltem alii filii mei michi seruentur incolumes, et ut ego in meo senio a belli laboribus conquiescam, inuitus assencio uotis suis, ita tamen quod ipse prius perficiat quod promittit, ne forte sub alicuius dolositatis machina decipere nos intendat. Paris uero, regis uerbis auditis, consilium regis probat et suum forte sic de facili acomodauit assensum pro eo quod inter promissa ipsius Achillis Helena, consors sua, priori non erat restituenda marito sed penes eum debebat perpetuo remanere. Die uero tercio succedente, Achilles ad reginam Heccubam suum predictum nuncium misit. Qui cum accessisset ad eam, in secreto regina Heccuba sibi dixit se a rege Priamo uiro suo et Paride nato suo super uerbis ab Achille transmissis habuisse responsum, per quod placet ambobus et michi similiter implere uotum Achillis, si tamen ipse primo sue promissionis debitum finaliter exequatur. Est ergo in eius potestate presentis negocii uelle consequi uotum suum, dum tamen interim, donec res ipsa perfici ualeat, secrete et caute geratur. Et sic, nuncio data licencia, rediit nuncius ad Achillem, cui cuncta que sibi dixerat regina Heccuba fideliter patefecit. Achilles autem feruentis amoris nexibus alligatus, dum per aliam uiam de Pollixena percipit non posse satisfacere uotis suis, multarum exagitatur infestacione curarum, dum in mente sua anxiose reuoluit se regi Priamo grauia promisisse, que absolute non erant in sue plenitudine potestatis. Etenim mos est et proprium uicium omnium amatorum ut, eorum concupiscencie desiderio estuante, magna sibi et impossibilia inconsulto calore promittant. Putat tamen Achilles, de suorum confisus gloria meritorum, quod si amplius Grecorum iuuare negauerit, quod Greci sibi consenciant de recessu et quod, Troye obsidione deserta, ad propria remeabunt. Propter quod reges et principes Grecorum, consenciente Palamide, Achilles ad colloqium conuocauit. Quibus conuenientibus, Achilles hec uerba proposuit inter eos: Amici reges, duces, et principes, uos omnes qui mecum una presentis guerre sarcinam tamquam communes principes insimul supportamus, unde nos tam inconsulte deliberacionis spiritus instigauit ut pro unius hominis, scilicet domini Menelay, recuperanda uxore, uidelicit domina Helena, dimissis regnis nostris ab aliis lacerandis, nostra eciam patria, uxoribus nostris et filiis, in terram accesserimus alienam, pro cuius recuperacione iam fecerimus prodigaliter tot graues expensas, personas nostras morti subiecerimus et laboribus infinitis, cum iam de nobilibus nostris et militibus fortibus et robustis multi sint morti traditi qui forte nobiscum adhuc hodie in eorum incolumitate uigerent, et ego in multis uulneribus iam receptis a me multum cruoris mei amiserim, et non sint multi dies quod in morte Hectoris receperim tale uulnus ex quo nunquam amplius posse uiuere confidebam? Nunquid Helena tanti pretii est quod pro eius recuperacione mori nobiles tot contingat? Sane sunt in diuersis mundi partibus multe nobiles mulieres de quibus non tantum unam uerum duas uel plures potest rex Menelaus sibi eligere in uxorem pro qua tot subire labores totam Greciam necesse non esset. Nec enim leue est Troyanos sic de leui posse deuinci, cum ipsi fortissimam habeant ciuitatem et infinitis pugnantibus militibus et peditibus communitam. Et cum iam ex eis fortissimum Hectorem morti dederimus et nobiles multos ex eis, potest nobis amodo abunde reuera sufficere ut in honoris nostri laude ad propria redeamus. Nec si dimittimus Helenam irrecuperatam, non multum graue uideri nobis potest, cum de Troyanis sororem regis Priami apud nos habeamus Exionam, cui Helena in nobilitate preferri non potest. Et sic Achilles suo colloquio finem fecit. Sed rex Thoas et Menesteus, dux Athenarum, in multa uerborum exprobacionis affluencia contradicunt Achilli. Sic maior pars regum et principum Achillis consilium reprobant, nolentes Achillis consilio consentire. Quare Achilles iracundia multa motus Myrmidonibus suis mandat ut contra Troyanos amplius arma non eleuent nec Grecis presumant amodo auxilium exhibere. Interea autem in Grecorum exercitu uictualia defecerunt, unde fames inter eos maxima est extorta. Quare Palamides, consilio celebrato cum omnibus proceribus et maioribus Grecorum exercitus - omnes conuenerunt in hoc ut Agamenonem regem apud Messam ad regem Thelephum cum multis nauibus mitterent, et ut, nauibus ipsis onustis redeuntibus cum eorum maxima uictualium quantitate, a Grecorum exercitu omnis depellatur inopia et ipsi Greci magna gaudere ualeant ubertate. Agamenon uero iussa sui ducis gratanter acceptans apud Messam cum predictis nauibus se contulit incunctanter, et eo ibi feliciter applicante, rex Thelephus Agamenonem in multa iocunditate recepit. Et demum, honeratis nauibus ipsis in multa uictualium quantitate et aliis rebus edibilibus et ad usum humanum, felici nauigio in Grecorum exercitum remeauit, ubi in maximo gaudio fuit receptus. Palamides sui regiminis curam habens omnes Grecorum naues que cum exercitu Troyam ad aduenerant intueri et reparari mandauit, ut in refeccionis earum opere possent salubrius conseruari, et ut eas habilius in eorum occurrentibus necessitatibus paratas haberent. Induciis igitur datis ad treugam finaliter euolutis, ambo exercitus ad bellum conueniunt, et durum bellum committitur inter utrosque. Deyfebus uero tunc in regem Creseum de Agresta irruit animose, quem rex Creseus potenter excepit in ueloci cursu scilicet sui equi, incussa forti lancea contra eum. Sed Deifebus in ictu sue lancee ipsum sic potenter impulit et percussit quod Creseum regem mortuum prostrauit ab equo. Et sic rex Creseus finiuit ultimos dies suos. De morte igitur regis Cresei multum dehortati sunt Greci, et insistentibus Troyanis uiriliter contra eos, Greci sunt dare terga coacti, qui ad fugam precipites se dederunt. Sed Palamides et Dyomedes cum xx milibus pugnatorum succurrunt Grecis, Troyanis occurrunt, necnon et cum eis strennuus Thelamonius Ayax. Qui Thelamonius irruens statim in Sinsilenium, naturalem filium regis Priami, sic ipsum grauiter in brachio uulnerauit quod ex tunc Sinsilenius factus fuit inhabilis ad bellandum. Quod ut uidit Deyfebus, totus motus est in furore. In Thelamonium tunc irruit furibunde sic quod ipsum uulneratum deiecit ab equo. Quem Palamides appetens uindicare, accepta quadam lancea, in Deyfebum irruit, sic grauiter ipsum impulit quod, fracto scuto et lorice squamis in multa uirtute disruptis, lanceam suam in Deyfebi pectus inmisit, et lancea ipsa fracta, truncus cum ferro in Deyfebi pectore remansit affixus. Paris autem, frater Deyfebi, qui tunc erat in eo belli loco, ut uidit Deyfebum sic letaliter uulneratum, in labore maximo necnon et copia lacrimarum ipsum bellicis extraxit a turmis et illum iuxta ciuitatem deferre curauit. Ubi postquam fuit delatus Deyfebus, apertis oculis inspexit Paridem, fratrem suum, et dixit ei: Nunquid, frater mi, descendere ad infernos me permittis? Multum rogo te ut antequam iste truncus a uulnere mei pectoris eruatur, contra interfectorem meum festinanter acceleres et sic laboriose procures quod, antequam moriar, tuis manibus deficiat interfector. Paris autem, uerbis uulnerati fratris auditis, in multa doloris angustia, moribundo fratre relicto, festinat ad bellum totus aspersus in lacrimis pre dolore, dum post mortem Deyfebi fratris sui amplius uiuere non affectet. Palamidem igitur studiose querit inter acies bellatorum, Palamidem inuenit contra regem Sarpedonem uiriliter preliantem. Rex enim Sarpedon Palamidem inuaserat, et dum ipsum interficere conaretur, Palamides in ipsum regem Sarpedonem furibunde irruit ense nudo, cum quo sic grauiter uulnerauit ipsum in femore quod femur eius diuisit ab inguine. Et statim rex Sarpedon cecidit interfectus. Paris autem, uidens tam graue mortalitatis exitium quod Palamides in Troyanos sic crudeliter committebat, adeo quod iam eos ad fugam de necessitate compulerat in multis dispendiis occisorum, tenso arcu suo in suorum fortitudine brachiorum, Palamidem acutis aspectibus intuendo in quo loco sue persone posset ipsum letaliter magis offendere, quadam in ipsum uenenata emissa sagitta, transiens ipsum protinus interfecit. Quare Palamides preceps mortuus peruenit in terram. Exclamant Greci, anxiantur, et dolent in tanti morte ducis eorum. Et stupefacti illico campum deserunt, et fuge precipiti se committunt, et usque ad eorum castra fugiendo perueniunt. Quos Troyani in ore gladii letaliter persequntur. Sed Greci ante eorum tentoria se uertunt hostiliter contra Troyanos in uirtute nimium belllicosa, et opponentes se eis resistunt uiriliter contra eos. Troyani uero resistenciam attendentes illico ibidem descendunt ab equis, et durum contra Grecos iniere certamen, sic pedes uiriliter contra eos insistentes quod, irruentibus eis in eorum tentoriis, tentoria ipsa exponunt ad predam. Multa ex eis argentea uasa diripiunt et multa auri et argenti copiam, quam in repositoriis inuenerunt eorum. Tunc Paris et Troilus ad litus maris adueniunt cum xxx milibus pugnatorum, qui statim mandant in Grecorum naues ignem inmitti. Nec mora, multa in multis Grecorum nauibus incendia submittuntur. Unde uicinus aer eorum nigrescit ex fumo, qui protinus incalescit, dum incendia ipsa in maiores flammas eructant crepitantibus in fauillis. Illuminatur igitur aer ex splendore flammarum, et loca eis uicina relucescunt, sic quod flamme ipse ab existentibus in muris ciuitatis libere uidebantur. Sed ad hec cum maxima comitiua pugnancium ex parte Grecorum Thelamonius Aiax aduenit, qui contra Troyanos durissime resistencie defensionem iniecit. Letiferum igitur prelium committitur inter eos. Strages fit maxima, cum multa ex utraque parte occisorum cadant cadauera circumquaque. Tunc etiam tota nauium Grecorum congesta congeries sine dubio exusta fuisset, nisi ille Thelamonius Aiax, qui tunc mirabilia de sua persona commisit, uiriliter restitisset. Et tamen plus quam uiginta ex nauibus ipsis igne consumpte fuerunt. Illic in tanta uirtute preualere Troyani quod preter occisos ex Grecis ipsis sunt innumerabiles uulnerati. Ex quibus plures, qui propter uulnera doloris angustias non poterant tollerare, a prelii conflictu se in multis debilitatis periculis abstraxerunt. Ex quibus Eber, filius regis Tracie, ex quadam lancea letaliter uulneratus, dum truncum gestaret in corpore, ad Achillis tentorium properauit, qui tunc in ipso tentorio morabatur et eo die propter amorem Pollixene ad bellum exire negauit. Heber autem sic letaliter uulneratus multum inproperauit Achilli se crudeli modo contra patriotarum excidium exercere, cum eos turpiter mori permittat et eos in bello deficere in multa crudelitate sustineat et permittat qui in sue uirtutis presidio ipsos iuuare poterat et tueri. Trunco igitur ab Heber uulnere uiolenter abstracto, Heber coram Achille languentibus oculis protinus expirauit. Et non post multam horam quidam Achillis famulus a bello ueniens ad Achillis tentorium properauit, qui, interrogatus ab Achille quid esset de Grecorum exercitu, ille suus famulus dixit illi: Domine, Grecis nostris O quam hodie male successit propter immensam multitudinem Troyanorum interficiencium in ore gladii Grecos ipsos! Non enim creditur quod de Troyanis omnibus bellicosis qui erant in Troya unus remanserit in eadem, cum omnes ad bellum ipsum uenerint et Grecos sic oppresserint uiolenter. Quare reuera, mi domine, cum Troyani ipsi multo iam sint labore lassati, si animi uobis esset nunc bellumn ingredi contra eos, eterne fame memoriam inde uobis possetis acquirere. Nam per solum ingressum uestre uirtutis in bello omnes essent statim Troyani deuicti, qui propter eorum lassitudinem contra uires uestras manus erigere non auderent. Achilles igitur nec ad uerba sui famuli applicat animum, nec ad Heber mortuum sua lumina saltem ex humanitate retorquet, sed omnia que uidet et audit tamquam inaudita dissimulat, uelut ille qui est amoris uinculis alligatus omnia pretermittit. Est enim mos omnium amatorum ut amoris uulneribus excecati honoris laudes effugiant, putantes eorum amatricibus displicere, eciam si cum magna ignominia a bonorum operum laudibus contingeret abstinere. Bellum igitur interim feruet asperrimum inter Troyanos et Grecos, sed cum dies iam uergeret ad solis occasum, bellum dimittitur. Et Troilus et Paris cum Troyanis eorum a prelio discedentes ad ciuitatem propriam redierunt. Nondum autem Deyfebus, qui sua protrahebat extrema, mortuus fuerat cum Paris et Troilus ante eum uenientes insimul Deyfebum in multis angustiis et clamoribus ululant ante eum; mori cum eo finaliter cupiunt, tamquam illi qui primuntur nimium pre dolore. Deyfebus autem palpantibus oculis et in uoce quasi deficiens querit a Paride si sit eius mortuus interfector. Qui de morte eius per Paridem factus certus mandat ab eius uulnere truncum euelli. Quo euulso illico Deyfebus expirauit. De morte uero Deifebi uniuersi Troyani dolore nimio comprimuntur. Dolores tamen regis Priami, regine Heccube, sororum et fratrum Deiphebi, cum sit enarrare superfluum, necnon planctus et lacrime que pro rege Sarpedone diffuse fuerunt, obmissum est in hac parte. Rex tamen Priamus in precioso monumento corpus Deifebi statuit sepeliri, sic et corpus incliti Sarpedonis regis. In castris uero Grecis de morte Palamidis planctus fit maximus, et eius corpore tradito sepulture, Greci conueniunt, et cum sine ducis industria esse non possent, de consilio Nestoris communiter acceptato regem Agamenonem in eorum ducem exercitus et principem iterum elegerunt. Sequenti uero die Troyani cum aciebus eorum bellicis ordinatis egrediuntur ad bellum. Contra quos Greci statim irruunt animose. Propter quod bellum durum committitur inter eos, ex quo mortuorum sequitur magna cedes. Sed cum eo die nebulosus et obscurus aer multas pluuias effudisset, nichilominus bello feruente multorum mortuorum sanguis effunditur. Et in crebris ictibus ensium multi deficiunt de Grecis amplius quam Troyanis. Tunc Troilus in armatorum comitiua maxima bellum ingreditur. Quem Greci sustinere aliquatenus non ualentes fugiunt ante eum. Et fugientes in multa affluencia pluuiarum diuertunt ad castra, quos Troyani usque ad eorum tentoria insequntur, et demum, eis dimissis, ibidem propter turbati temporis tempestatem, ad ciuitatem eorum redeunt et se recipiunt in eadem. Sequenti uero die inter eos letale bellum instauratur, et bello commisso, Troilo ad prelium ueniente, multos ex Grecis interficit, plures eorum nobiles, comites et barones ac maiores, et sic eo die usque ad noctis tenebras fuit pugnatum, et sic sine intermissione per xii dies proximos subsequentes. Et dum Greci amplius sustinere non ualerent propter multorum corpora mortuorum, duorum mensium inducias in firmitate treuge a rege Priamo per eorum nuncios petierunt. Que concesse fuerunt ab eo, treugua firmata et iurata. Infra uero tempus treugue predicte Agamenon ad Achillem nuncios suos misit, ducem uidelicet Nestorem, Ulixem, et Dyomedem, ut Achillem moueant et inducant quod ad bellum cum aliis Grecis ueniant, et suos Grecos sic interimi ab eorum hostibus crudeliter non permittat. Qui dum ad Achillem ueniunt, eos Achilles in maxima iocunditate recepit. Et consedentibus eis insimul, Ulixes primo Achillem alloqutus est dicens: Domine Achilles, nonne intencionis uestre et omnium nostrorum fuit, tot regum uidelicet et principum, regna nostra deserere et in regnum regis Priami in forti brachio nos conferre ut regem Priamum et suos morti tradere ualeremus et ciuitatem suam Troye perpetuam euertere in ruinam? Unde uobis nunc animus aduenit nouus ut, uoluntate mutata in contrarium, declinaueritis motus uestros post tot dampna nobis a Troyanis in hac terra illata, post tot angustias et dolores, cum Troyani tot reges ex nostris et nobiles neci tradiderint, tentoria nostra spoliauerint et exposuerint ad predam, et tot incendio exusserint naues nostras? Nonne in uirtute uestri brachii ad spem iam uictorie nostre peruenimus, qui fortissimum Hectorem morti tradideritis interemptum, a quo Troyanorum spes salutis et eorum uictorie dependebat, et nunc Deyfebo mortuo, fratre ipsius Hectoris, omnis salutis spes a Troyanis penitus est sublata? Et nunc uos, qui in uestrarum uirium potencia tante fame gloriam quesiuistis, uultis ut nunc tante glorie fama uestra per actus contrarios extinguatur, ut sustineatis eciam gentem uestram amara morte succumbere quam tanto tempore in effusione uestri proprii sanguinis defendistis? Placeat amodo ergo uobis ipsius uestre fame gloriam manutenere uiuacem et tueri uestros, qui sine potencie uestre subsidio nichil possunt, ad hoc ut in bello de cetero contra hostes uestros dirigatis arma uictricia, ut de ipsis celerem possimus obtinere uictoriam, quam per uos pro certo speramus. Et ad hec Ulixis predicto suo colloquio finem fecit. Achilles uero sic tunc ad Ulixis uerba respondit: Domine Ulixes, si, ut dixisti, in terram istam accessimus eo proposito quod in sermone uestro uobis placuit declarare, secure dicere possumus quod magne fatuitatis aura nos impulit et maxime stulticie spiritus rapuit sensus nostros, ut propter unius dumtaxat regis uxorem, uidelicet domini Menelai, tot reges et principes se morti subicerent et quod nos per Troyanos crudeliter moriamur in regionibus alienis. Nonne melius fuisset inclito Palamidi in nobili suo regno morari quam fuisse morti traditum in prouincia aliena, et aliis regibus nostris qui perempti in bello uitam extra regna propria finierunt? Sane cum maior pars mundi quasi nobilium sit in hoc exercitu congregata, si omnes eos contingat deficere in hac terra, reficietur et propagabitur mundus, tot deficientibus nobilibus, ex uili progenie rusticorum. Nonne ille fortissimus Hector uitam miserabiliter in hoc bello finiuit? Sic de facili possem et ego, qui tante fortitudinis non existo. Requirere me igitur uel rogare quod contra Troyanos procedam ad bellum est labor amissus. Nec enim propositi mei est me amplius mortalibus bellis ingerere. Nam malo meam strennuitatis famam e xtingui pocius quam personam. Probitas enim etsi quandoque laudetur, repente obliuio eam submergit. et exposuerint ad predam, et tot incendio exusserint naues nostras? Nonne in uirtute uestri brachii ad spem iam uictorie nostre peruenimus, qui fortissimum Hectorem morti tradideritis interemptum, a quo Troyanorum spes salutis et eorum uictorie dependebat, et nunc Deyfebo mortuo, fratre ipsius Hectoris, omnis salutis spes a Troyanis penitus est sublata? Et nunc uos, qui in uestrarum uirium potencia tante fame gloriam quesiuistis, uultis ut nunc tante glorie fama uestra per actus contrarios extinguatur, ut sustineatis eciam gentem uestram amara morte succumbere quam tanto tempore in effusione uestri proprii sanguinis defendistis? Placeat amodo ergo uobis ipsius uestre fame gloriam manutenere uiuacem et tueri uestros, qui sine potencie uestre subsidio nichil possunt, ad hoc ut in bello de cetero contra hostes uestros dirigatis arma uictricia, ut de ipsis celerem possimus obtinere uictoriam, quam per uos pro certo speramus. Et ad hec Ulixis predicto suo colloquio finem fecit. Achilles uero sic tunc ad Ulixis uerba respondit: Domine Ulixes, si, ut dixisti, in terram istam accessimus eo proposito quod in sermone uestro uobis placuit declarare, secure dicere possumus quod magne fatuitatis aura nos impulit et maxime stulticie spiritus rapuit sensus nostros, ut propter unius dumtaxat regis uxorem, uidelicet domini Menelai, tot reges et principes se morti subicerent et quod nos per Troyanos crudeliter moriamur in regionibus alienis. Nonne melius fuisset inclito Palamidi in nobili suo regno morari quam fuisse morti traditum in prouincia aliena, et aliis regibus nostris qui perempti in bello uitam extra regna propria finierunt? Sane cum maior pars mundi quasi nobilium sit in hoc exercitu congregata, si omnes eos contingat deficere in hac terra, reficietur et propagabitur mundus, tot deficientibus nobilibus, ex uili progenie rusticorum. Nonne ille fortissimus Hector uitam miserabiliter in hoc bello finiuit? Sic de facili possem et ego, qui tante fortitudinis non existo. Requirere me igitur uel rogare quod contra Troyanos procedam ad bellum est labor amissus. Nec enim propositi mei est me amplius mortalibus bellis ingerere. Nam malo meam strennuitatis famam e xtingui pocius quam personam. Probitas enim etsi quandoque laudetur, repente obliuio eam submergit. ualeatis, quam dii uos consequi irrefragabiliter statuerunt. Ad uerba igitur Calcantis antistitis uniuersi Greci contra Troyanos uigorem et durum animum assumpserunt, nec curantes de Achillis subsidio ac si ipse non esset aliquatenus inter eos. Induciis igitur duorum mensium iam exactis datis ad treuguam, Greci, ordinatis eorum aciebus ad bellum, egrediuntur uiriliter causa pugne. Contra quos Troyani, qui tunc fuerunt ad bellum egressi, festinanter occurrunt, et bellum asperrimum committitur inter eos. Multa cadunt hinc inde cadauera mortuorum. Tunc Troilus bellum ingreditur in maxima pugnancium comitiua, Grecos interficit, dum mortem sui fratris deproperat uindicare. Scripsit Dares quod eo die Troilus mille milites interfecit ex Grecis. Greci fugiunt ante eum. Quare Greci sunt dare terga coacti, quos Troyani usque ad eorum tentoria in ore gladii persequntur. Sed nox superuenit et prelium separatur. Sequenti uero die xiium bellum durum et multum asperrimum est commissum, cum Greci ad uindictam suorum uiriliter anhelantes duro marte contra Troyanos insistunt. Illic enim Dyomedes contra Troyanos mirabiliter inseuit, multos ex Troyanis interficit, uulnerat, et prosternit. Sed Troilus, qui uidit Dyomedem, quem bene agnouit, contra Troyanos sic acriter insistentem, in ueloci cursu sui equi et lancea sua protensa in Dyomedem irruit, quem animose Dyomedes excipit. Dyomedes autem in Troilum lanceam suam fregit, non tamen offendit eum aliqua lesione. Sed Troilus sic fortiter in Dyomedem inpegit quod ipsum precipitem deiecit ab equo et mortaliter uulnerauit, adeo quod quasi mortuus peruenit in terram. Troilus autem tunc amorem Bryseide Dyomedi obpropriosis uerbis improperat. Sed Greci cum multo labore Dyomedem quasi mortuum ab equorum pedibus abstraxerunt, ipsum in scuto ad sua tentoria deferentes. Menelaus autem ut uidit Dyomedem sic grauiter uulneratum et ab equo deiectum, equum suum coegit in cursu, et contra Troilum irruens Troilum ab equo deicere fuit nisus. Sed Troilus cum eadem lancea qua uulnerauerat Dyomedem, cum nondum sensisset uicium fraccionis, Menelaum percutit sic quod ipsum deiecit ab equo et letaliter uulnerauit, quem sui a pedibus equorum uiolenter abstractum in scuto ad sua tentoria detulerunt. Agamenon igitur uidens suos in bello quasi deficere, coactis multis aliis, ipse cum suis irruit in Troyanos. Ipsos uiriliter grauant et multos interfecerunt ex eis. Sed Troilus in Agamenonem irruit, ipsum ab equo prosternit, non sine uulnere, licet non letaliter uulneratum. Agamenon autem suorum adiutorio equm ascendit, et maiorum suorum timendo iacturam eo die, bello finito, a rege Priamo sex mensium inducias per nuncios suos exposcit. Sed rege Priamo habito consilio super eo, rex ipse inducias indulsit, cum multis de suis fidelibus non fuisset acceptum tam longas debuisse inducias indulgere. Interim Bryseida contra uoluntatem patris sui uidere Dyomedem in lecto iacentem ex uulnere sibi facto frequenter accedit, quod, licet sciuisset ipsum a Troilo dudum dilecto suo sic grauiter uulneratum, multa tamen in sua mente reuoluit. que dum diligenter attendit de se iungenda cum Troilo nullam sibi superesse fiduciam, totum suum animum, tamquam uaria et mutabilis, sicut est proprium mulierum, in Dyomedis declinat et conuertit amorem, proponens in corde suo amplioribus expectacionibus nolle Dyomedem abstrahere, sed quam primum conualescenciam fuerit adeptus, absolute facere uelle suum, cum in eius amore tota deferueat et flagranti desiderio penitus incalescat. Rex uero Agamenon infra tempus induciarum ipsarum se contulit ad Achillem in ducis Nestoris comitiua, quem Achilles uultu iocundo recepit. Tunc Agamenon ipsum alloquitur ut ad bellum amodo ueniat et Grecos suos perire amplius non permittat. Satis erga Achillem tunc institit Agamenon, sed Achilles indurato corde noluit aliqua prece moueri. Uerum pro eo quod Achilles Agamenonem sinceriter diligebat, omnes Myrmidones suos absque se in bello habere concessit, de quo Agamenon et Nestor multas sibi assurgunt ad grates. Demum Agamenon et Nestor, ab Achille quesita licencia, ad eorum tentoria redierunt. Elapsis uero predictis induciis, Agamenon cum suis ad prelium se accingit. Achilles autem uniuersos Myrmidones suos armari mandauit. Quos ipse ad armandum adiuit, assignans unicuique ipsorum quedam rubea intersigna, et in rore lacrimarum egrediendi ad bellum licenciam eis dedit. Tunc Mirmidones lento passu ad bellum accedunt, quod iam extiterat inchoatum. Quare in bello ipso Troyani Grecos mirabiliter opprimunt, sed dux Athenarum uiriliter eos defendit. In quem superueniens Troilus irruit, ipsum ab equo prosternit, et de Mirmidonibus multos letaliter uulnerauit. Eo igitur die usque ad noctis tenebras extitit preliatum, sed superueniente noctis umbraculo a prelio fuit cessatum. Sequenti uero die ambo partes ad prelium accinguntur. Bellum committitur multum asperrimum. Rex autem Philimenis et Pollidamas regem Thoas capiunt et captiuum ducere conantur. Sed Mirmidones uiriliter eis resistunt, ipsum a manibus eorum eripiunt. Tunc Troilus se ingerit inter eos, ex Mirmidonibus multos uulnerat, multosque prosternit. Qui facientes durum impetum contra eum equm sibi interficiunt et ipsum intercipere moliuntur. Tunc Paris cum suis fratribus naturalibus in medio Mirmidonum uiriliter se ingerit, eos opprimit, uulnerat, et disrumpit. Troilum liberat, qui statim alium equum ascendit. Pro liberacione uero Troili tunc letale prelium fuit commissum, ubi tunc Mirmidones Margariton unum ex filiis regis Priami naturalibus occiderunt. Troilus uero suam iniuriam et fratris sui mortem cupiens uindicare in Mirmidones acriter irruit, multos ex eis uulnerat, et in subsidio Paridis et naturalium fratrum suorum nimium eos infestat. Sed nec leue erat Mirmidones posse confundi, cum inter se multa strennuitate uigerent et essent in preliis ualde docti. Quare ipsi Troyanorum multitudinem metuentes de seipsis presidium constituunt et castellum, eis omnibus coactis in unum, qui nec ita poterant se tueri quin Troilus, qui uere erat stimulus nociuus eorum, ipsos non lederet, uulneraret, et eorum aliquos ab eorum globo non cogeret sepius separare. Tunc rex Agamenon, Menelaus, rex Thelamon, Ulixes, et Dyomedes, qui tunc plena sanitate uigebant, cum aciebus eorum bellum intrarunt. Quare durum committitur bellum inter utrosque. Mirabiliter ergo Greci Troyanos opprimunt, plures ex eis occidunt. Sed Troilus tunc se ingerit in partem illam in qua Troyani durius uexabantur. Grecos igitur interficit, uulnerat, et confundit, sic quod quasi sola uirtute Troili Greci conuertuntur in fugam et ad eorum tentoria quasi precipites cum multa celeritate festinant. Sed Thelamonius Aiax bellum ingreditur, Troyanos aggreditur in dura et aspera uirtute bellandi. Tunc Greci campum recuperant. Sed hoc fuit xuium bellum ualde letale, cum ex utraque parte in maxima quantitate ceciderint interfecti. Troilus uero, qui in suis uiribus non cessat Mirmidones opprimere et Grecos alios uniuersos, in tanta duricia eos affligit quod in uirtute sue potencie fortiores Grecorum contra eum preualere non possunt. Propter quod Greci iterum uertuntur in fugam, quos Troyani usque ad eorum tentoria persequntur. Ibi Troilus mirabiliter est eos aggressus, in uirtute nimia preliandi de Grecorum nobilibus centum cepit, quos captiuos ad ciuitatem adduxit. Bellumque dirimitur et ambo exercitus separantur. Mirmidones autem ad Achillem ad castra redeunt uulnerati. Plures ex eis et sibi referunt quod multi ex eis eo die ceciderunt in bello, sic quod, perquisitis eorum cadaueribus mortuorum, inuenti sunt de eis plus quam c numero defecisse. De morte suorum igitur dolet Achilles inmodice, et in multis doloribus superueniente nocte anxius lectum intrat, ubi factus penitus inquietus sua non appetit lumina claudere in dormicionis consueta quiete. Nam multis insurgentibus cogitacionibus occupatus pro uindicta suorum suo disposuit in animo bellum intrare. Sed Polixene amor infestus sibi duro marte resistit, dum cogitat quod, cum Pollixenam diligat plus quam se, contra se est efficax argumentum quod, si forte ad arma prosiliat, Pollixene uoto frustrabitur et speratis gaudiis ex ea priuari continget, cum iam regi Priamo et eius uxori irreuerenter illuserit, contra sua ueniendo promissa, per que pollicitus fuit eis Grecos ulterius non iuuare, et eis totiens tradiderit subsidium gentis sue. Multis igitur diebus fuit Achilles talium cogitationum inuolucione conclusus, cum demum Troyanorum et Grecorum exercitus ad letale bellum xuiium se accingunt. Feruet ergo bellum durum inter eos, quod per uii dies continuos non quieuit. Quibus diebus, amore uetante, Achilles continuit motus suos, dum ad prelium se nullatenus ingessisset. Infra quos multi de Grecis interfecti fuerunt. Quod dum Agamenon uideret tantorum suorum excidium, a Troyanis inducias postulauit. Sed Troyani sibi eas concedere negauerunt, nisi tot dierum tantum infra quos Greci possent eorum mortuos sepelire. Hiis igitur diebus elapsis, letale bellum xuiiium factum est inter Troyanos et Grecos. Nam ordinatis aciebus eorum, durum bellum committitur inter ipsos. Quare Menelaus et Paris in prelio se coniungunt, ambo se sternunt ab equis in eorum potencia lancearum. Pollidamas in Ulixem irruit ense nudo et Ulixes in ense nudo similiter ab eo uiriliter se defendit. Menesteus dux Athenarum Anthenorem aggreditur, ipsum impugnat sic quod eum ab equo deiecit. Rex Philimenis Agamenonem inuadit, quem tunc grauiter offendisset, sed rex Thelamonius succurrit ei, qui regem Philimenem uulneratum prostrauit ab equo. Anthilocus autem, Nestoris filius, irruit in unum ex filiis naturalibus regis Priami, nomine Brunum de Gemellis, sic cum lancea sua potenter ipsum inpellens et letaliter uulnerans quod ipsum mortuum prostrauit in terram. De morte uero Bruni Troyani ualde facti sunt anxii. Cuius rumor dum peruenisset ad Troilum, de eius morte Troilus multas prorupit in lacrimas, et in Grecos multo irruit in furore, sic quod eos sine dubio coegisset in fugam, nisi Mirmidones uiriliter restitissent. Propter quod Troilus dimissis aliis in Mirmidones se conuertit, contra eos se ingerit uirtuose, ipsos uulnerat et prosternit et multos occidit ex eis, sic quod Mirmidones sustinere Troili impetum non ualentes nec alii Greci multitudinem Troyanorum, fuge precipites se committunt. Quos Troilus et ceteri Troyani usque ad eorum tentoria persequntur. Ibique Troyani duris uulneribus Grecos offendunt, et ab equis descendentes eorum ipsos in eorum tentoriis prostrant, uulnerant, et crudeliter morti tradunt. Clamor ergo fit maximus in tentoriis ipsis et uoces ululancium in uicino aere multipliciter echonizant. Quare uocum ipsarum confusiones ad Achillem tumultuose perueniunt in tentorio suo stantem. Querit Achilles que sit iam tam causa turbida clamoris. Fugientes ergo a bello ipso dicunt ei Grecos a Troyanis esse deuictos et esse in tentoria eorum uitande necis causa necessario sic depulsos, a quibus etiam sic se tueri non possunt quin a Troyanis interficiantur ibidem. Et uos qui sic stare creditis in tentorio uestro securi iam super uos confestim uidebitis plus quam quinquaginta milia Troyanorum, qui uos inermem uiuere non permittent et qui nunc tantos ex Mirmidonibus uestris morti crudeliter tradiderunt et adhuc morti tradere non cessant, et qui mortui possunt se pro certo tenere, nisi in iuuamine eorum aliqui potenter insurgant. Ad hec igitur Achilles quasi furibundus exurgit, fremit spiritus eius, ex multo furore dum excandescit in iram, amore Polixene postposito arma petit, armatur instanter, et cum festinancia ascendit equm, et uelut lupus famelicus inter agnos auidus se ingerit in Troyanos. In eos irruit, eos diruit, uulnerat, et occidit, sic quod in breui hora inter preliantes notus est eius ensis, qui totus interfectorum ab eo madidus ex cruore terram implet et uelat cadaueribus mortuorum. Quod postquam uidit Troilus, durum ensem cognouit Achillis et ideo uersus eum dirigit equm suum. Quem similiter ut persensit Achilles, ipsum potenter excipit, et dum unus inpegit in alium, Troilus Achillem sic grauiter uulnerauit quod Achilles pluribus diebus necessario cessauit a bello, et oportuit eum multis diebus ex ipso uulnere in suo lecto iacere. Troilus uero, etsi non fuit sic grauiter ab Achille uulneratus, non tamen sine uulnere ictum persensit Achillis. Demum ex amborum inpulsibus ambo ab equis eorum insimul corruerunt. Preliatum fuit ergo eo die continue a mane usque ad noctem, et superueniente noctis umbraculo prelium fuit diuisum. Sex diebus continuis itaque fuit pugnatum, infra quos utriusque partis multi ceciderunt in bello. Rex uero Priamus multo dolore deprimitur de eo quod Achilles contra promissa sua bellum intrauit. Putat eum magis decipiendi causa dixisse. Regine, consorti sue, multum improperat, quia si uerbis eius fidem adhibuisset, maximo fuisset uituperio inuolutus. Dolet etiam Polixena, cui iam placuerat Achillem ipsum in maritum habere. Achilles uero infra predictos sex menses de uulneribus sibi factis a Troilo ope salubris medicine restitutus est sanitati. Feruentem tamen contra Trolium concepit ardorem, qui eum sic grauiter uulnerauit. Dicit enim necessario euenturum ut per manus suas Troilus turpiter moriatur. Temous belli, hiis gestis, superuenit in quo xuiiiium letale prelium est commissum. Nam ambobus exercitibus simul iunctis et mutuo dimicantibus inter se, ex utraque parte committitur magna cedes. Achilles uero antequam bellum intraret, coram se suis Mirmidonibus conuocatis, de Troilo eis grauem querelam exposuit, et ideo mandatis et precibus monet eos qualiter contra Troilum in bello debeant procedere, et eis omnibus simul iunctis, ad nichil aliud cor apponant quam ut Troilum in medio eorum includere studeant, sic quod eum firmiter ualeant detinere, et detentum non ipsum interficiant sed tamdiu ipsum impediant debellando donec ipse ad eos perueniat, qui non longe semper in bello erit remotus ab eis. Et Achilles tunc, suo colloquio fine facto, bellum ingreditur, quem sui Mirmidones insecuntur. Interea Troilus in maxima militum comitiua et in magna uirtutis audacia bellum intrat, in Grecos irruit, eos sternit, uulnerat, et occidit, sic quod in breui hora factum est in sue uirtutis potencia quod Greci sunt dare terga coacti et a facie fugere Troyanorum, constituente sole meridiem ea hora, sic quod Greci quasi deuicti fugiendo precipites ad tentoria sua festinant. Tunc Mirmidones, qui erant numero duo milia pugnatorum, in bello se ingerunt animosi, simul tamen iuncti et mandati eorum domini non obliti. In Troyanos igitur in ore gladii se inmittunt et Greci campum recuperant et durum prelium committitur inter utrosque. Mirmidones autem Troilum inter bellantes sollicita mente querunt, ipsum animose bellantem inter turmas inueniunt. Tunc ipsum ex omni parte circumdant, in medio eorum ipsum constituunt. Sed ipse ex eis plurimos interfecit et infinitos ex eis letaliter uulnerauit. Uerum dum nullus esset ex suis qui tunc ipsi Troilo succureret. Mirmidones interficiunt eius equum, in eorum lanceis ipsum multipliciter uulnerant. Cassidem eius ab eius capite uiolenter extirpant, capucium lorice sue sibi per uiolenciam disrumpendo. Propter quod Troilus, nudato capite, exterminatis uiribus se defendit a Grecis. Tunc superuenit Achilles, qui postquam uidit Troilum habentem caput inerme et omni defensionis auxilio destitutum, in eum irruit furibundus, et nudato ense ictus ictibus cumulando caput eius crudeliter amputauit, caput ipsum proiciendo inter pedes equorum. Corpus autem eius suis manibus interceptum ad caudam equi sui firmiter alligauit, et per totum exercitum inuerecunde post equum suum crudeliter ipsum traxit. Sed O Homere, qui in libris tuis Achillem tot laudibus, tot preconiis extulisti, que probabilis ratio te induxit ut Achillem tantis probitatis titulis extaltasses, ex eo precipue quod dixeris Achillem ipsum in suis uiribus duos Hectores peremisse, ipsum uidelicet et Troilum, fratrem eius fortissimum? Sane si te induxit Grecorum affeccio, a quibus originem diceris produxisse, uerum non motus diceris racione sed pocius ex furore. Nonne Achilles fortissimum Hectorem, cui nullus in strennuitate fuit similis neque erit, proditorie morti dedit, cum Hector tunc regem quem in bello ceperat ipsum a bello extrahere tota intencione uacabat, scuto suo tunc post terga reiecto, quo quasi factus inermis tunc ad nihil aliud intendebat quam regem captum a turmis extrahere ut ipsum captiuum suis bellancibus assignaret? Nonne si Hector tunc Achillis insidias persensisset, in defensionem suam scuto suo uelociter se opposuisset eidem, qui Achillem multis grauare dispendiis consueuit? Sic et fortissimum Troilum, quem non ipse in sua uirtute peremit sed ab aliis mille militibus expugnatum et uictum interficere non erubuit, in quo resistenciam nullius defensionis inuenit et ideo non uiuum sed quasi mortuum hominem interfecit amplius. Nunquid Achilles dignus est laude, quem scripsisti multa nobilitate decorum, qui nobilissimi regis filium, uirum tanta nobilitate et strennuitate uigentem, non captum neque deuictum ab eo, ad caudam sui equi, dimisso pudore, detraxit? Sane si nobilitas eum mouisset, si strennuitas eum duxisset, compassione motus nunquam ad tam uilia crudeliter declinasset. Sed ipse ad ea moueri non potuit que uere non erant in ipso. Achille uero corpus Troili sic sine pudore trahente, postquam innotuit Paridi, Pollidame, et Henee de morte Troili, intermoritur Paris et anxiose factus est semiuiuus. Troyani uero in recuperacione corporis Troyli multum adhibuere laborem, sed illud minime rehabere potuerunt propter Grecorum multitudinem, qui pro eius recuperacione nimium restiterunt. Rex autem Menon, de morte Troili multo dolore commotus, Achillem animosus inuadit, primo obpropriosis uerbis dicens eidem: O nequam proditor, unde te tanta potuit exacerbare crudelitas quod tam nobilissimum, tam strennuum nobilissimi regis filium equi tui ligares ad caudam et tamquam uilissimum per terram trahere nullatenus horruisses? Sane illud amodo non sine tue persone dampno poteris amplius amouere. Et statim in eum irruens cursu sceleri equi sui sic ipsum in sue ictu lancee grauiter in pectore uulnerauit quod Achilles uix se potuit sustinere, et statim extracto ense Achillem super cassidem quam gerebat in capite ictibus duris inpugnat adeo quod Achilles, grauiter uulneratus, ab equo corruit semiuiuus in terram. Propter quod Troyani corpus Troili recuperauerunt sed non sine maximo belli labore. Mirmidones uero Achillem a terra releuant, et ipsum in equum suum ascendere faciunt, qui non post magnam horam uiribus resumptis bellum ingreditur, et regem Menonem agreditur furiose. Rex tamen Menon ipsum excipit et graue prelium committitur inter eos. Sed rex Menon durius et magis grauauit Achillem. Et superueniente multitudine acierum hinc inde pugnancium, ambo inuicem separantur. Et uergente die ad solis occasum, a prelio fuit cessatum. Septum igitur diebus continuis feruidum bellum Troyani et Greci fouent, cum Achilles, ex suis uulneribus confortatus et ad regis Menonis uindictam anhelans, die uiio bellum intrat. Mirmidones suos alloquitur, firmiter mandat illis quod regem Menonem in eorum medio circumcludant et inclusum detineant donec ad eos Achilles ipse perueniat uindictam de eo finaliter recepturus. Bellum itaque graue committitur, multi deficiunt interfecti. Achilles et rex menon mutuo se inuadunt, ab equis ambo se sternunt, et ambo pedes uiriliter preliantur, cum Mirmidones in regem Menonem irruunt, ipsum ex omni parte circumdant, ipsum omni suorum auxilio capiunt destitutum, cum nullus sit qui contra Mirmidonibus succurrat eidem. Quem ut uidit Achilles sic a suis Mirmidones interceptum, in eum irruit et innumerabilibus uulneribus eum peremit. Uerum Achilles sine graui suo periculo hoc non potuit commisisse, cum rex Menon ipsum pluries grauibus uulneribus afflixisset, per que ab eo sanguis in nimia quantitate eius deriuabatur ad talos, propter quod de morte eius sperabatur pocius quam de uita. Attende, miser Homere, quod nunquam Achilles uirum strennuum nisi proditorie interfecit, unde merito dignus est laude si prodicio est laudis titulis extollenda. Interea igitur, feruente bello, Menelaus, Menesteus, Dyomedes, Thelamonius Ayax cum aciebus eorum in Troyanos impetum facientes ipsos a campo repellunt, sic quod subito fuge dati ad ciuitatem accelerant et in maximo discrimine in illam intrare contendunt, cum Greci eos in maxima duricia persequentes infinitos ex eis uulnerant et occidunt. Sed Troyani qui fugere potuerunt eorum urbem ingressi ciuitatis portas firmis repagulis muniunt et clausuris. Corpore igitur Troili in regiam Priami regis adducto, dolet Priamus inmodice, dolet Heccuba, dolet nimium Polixena, dolet Helena, dolet Paris, et in multis lamentacionibus anxiosis flebiles dies ducunt. Dolet uniuersi Troyani, qui dum se senciunt Hectoris, Deyfebi, et Troili auxilio destitutos, uere putant ultra uiuere se non posse. Rex tamen Priamus a Grecis petit inducias, treuga firmata, que conceduntur a Grecis. Infra quas rex Priamus corpus Troili in preciosissima sepultura constituit sepeliri, necnon et corpus regis Menonis fecit precioso sepulchro recondi. Regina uero Heccuba, de morte filiorum suorum nimium anxiosa, multiplices uias exquirit per quas posset de eorum interfectore finaliter uindicari, ut tirannum Achillem, qui sic non horruit in filios suos inseuire, morti tradere potuisset. Demum accersito ad se Paride, secreto ipsum alloquitur et in multa lacrimarum affluencia dixit illi: Karissime fili, tu nosti qualiter ille infelix Achilles fratres tuos, karissimos natos meos, proditorie morti tradiderit, orbando me miseram genitricem Hectore et Troilo, qui soli una tecum erant integrum solacium uite mee. Propter quod dignum esset et iustum quod, sicut ipse proditorie orbat parentes interficiendo filios alienos, sic et ipse proditorie interfectus penam similiter paciatur. Hic enim infelix Achilles fecit sepius me requiri de Polixena filia mea tradenda sibi legitimam in uxorem, quem dum de ea sibi tradenda in spe certa posuerim, propono ad eum nuncium destinare ut ad me in templum Apollinis mecum ueniat locuturus, ubi uolo quod tu, fili, cum fideli nostrorum militum comitiua secreto debeas latere, et eo ueniente ibidem, uobis irruentibus in eundem, euadere non ualeat manus uestras quin interficiatur ibidem. Quod Paris, pias matris motus ad lacrimas, matri similiter lacrimando deuote concessit. Factumque est quod Paris, iuxta condictum matris, cum xxti sibi fidelibus et nimium animosis in templo Appollinis latenter occubuit. et statim, misso per Heccubam nuncio ad Achillem, infelix Achilles amoris inconsulto calore deceptus, qui ualde sapientibus sensum aufert, una cum Antilogo, Nestoris filio, ad Appollinis templum accessit. Quibus ibi peruenientibus, Paris cum eius fidelibus ab eorum latibulis exeuntibus extractis ensibus irruit in Achillem. Achilles uero excepto ense tunc erat inermis. Contra quem Paris tria iacula in suorum brachiorum uirtute uibrauit, cum quibus letaliter percussit eundem, aliis suis militibus insurgentibus contra eum. Achilles autem, extracto ense et suo pallio in suo brachio inuoluto, irruens in irruentes in eum uii interfecit ex eis. Sed demum Achilles et Antilogus mortui sunt in eodem templo Appollinis, a Paride nequiter interfecti Paris uero corpus Achillis iubet et Antilogi coruis et canibus exhiberi, sed precibus et monitu Helene a templo tantum Appollinis eiecti sunt in platea, ut ob omnibus Troyanis uidere uolentibus possent liquide intueri. Gaudent itaque Troyani de morte Achillis, inter se mutuo conferentes quod de Grecis non poterant amodo aliquatenus dubitare. Agamenon uero rex ad regem Priamum nuncios suos mittit ut Grecis iubeat exhiberi corpus Achillis et Nestori corpus Antilogi in triste solamen sui patris inmodice condolentis. Concessit Priamus et Greci ad eorum castra transducunt amborum corpora mortuorum. De morte itaque Achillis planctus fit maximus inter Grecos, qui putant et conferunt inter se amodo eis de capiendo ciuitatem nullam superesse fiduciam Achille sublato. Ibique Achilli constituunt magni precii sepulturam, rogantes regem Priamum ut sepulturam Achillis in ciuitate Troye locari permittat, qui in introitu porte Tymbree sepulturam ipsam hedificari concessit. Eius autem sepulture preciosam formam et modum describere superfluum uisum est. Agamenon uero rex post hec reges Grecorum et principes ad colloquium conuocari mandauit. Quibus uenientibus et in eius presencia constitutis, Agamenon illis in suo sermone significat qualiter pro morte Achillis maior pars exercitus uidetur nimium dehortari. Querit ergo quid sit melius eligendum, an a bello desistere, an adhuc in bello ipso persistere uiribus cumulatis, an ad propria remeare. Audiencium autem iudicium in diuersa uota diuiditur; alii bellum probant; alii reditum gratum dicunt. Demum omnes eorum in unam sentenciam concurrentes bello insistere approbant et hortantur, dicentes, etsi Achilles eis defecerit, non eis deficient uera promissa deorum quin contra Troyanos Greci non gaudeant optata uictoria et ciuitatem Troye funditus non euertant. Ayax tamen in medio regum assurgens regibus persuasit ut, etsi Achilles de medio sit sublatus, mittatur pro eius filio, qui apud regem Licomedem auum suum in armis iuuenilibus educatur, cum ipse pro certo didicerit Grecos sine eo contra Troyanos non posse uictoriam obtinere. Greci itaque, huius audito consilio, fauent omnes, regem Menelaum eligunt ut pro filio Achillis, qui Neptholomus uocabatur, ad regem se conferat Licomedem. Tempus erat quod iam sol in tantum sub zodiaci circulo celesti maturauerat cursum suum quod eo anno intrauerat signum Cancri, in quo secundum diuinam disposicionem astrorum celebratur solsticium estiuale. Tunc enim sunt dies maiores in anno. Xuio igitur die mensis Iunii, tunc cum dies sunt in anno maiores, ut dictum est, xxum et letale bellum Troiani et Greci simul instituunt, et ambobus exercitubus simul iunctis, bellum asperrimum committitur inter eos. Tunc Ayax quodam stimulo fatuitatis abstractus, capite disco operto, inermis bellum ingreditur, solum ensem portat in manu, sicuti etiam subsidio destitutus. Ceteri uero principes grecorum, Dyomedes, Menesteus, Menelaus, Ulixes, et agamenon, aciebus eorum bene dispositis, usque ad passum perueniunt Troyanorum. Rex uero Priamus, ordinatis sagaciter suis turmis et cuneis, exire contra Grecos ad bellum statuit et mandauit. Sed O quanto terrore concutitur Troyanorum gens cum uidet se bellum ingredi sine ductu fortissimi Hectoris, sapientis Deyfebi, et Troili nimium animosi! Sed quia necesse est ut Troyani uitas tueantur eorum, suas in belli discrimine uitas ponunt. Paris uero ob defectum fratrum suorum exiuit ad bellum in multitudine lacrimarum sub eius casside defluencium latentibus riuulis et inperceptibili murmure sociorum. Deinde Pollidamas, rex Philimenis, rex Esdras, et Heneas cursu celeri contra Grecos prelio se inmiscent. Paris autem cum acie sua de gente Persarum cum eorum arcubus et sagittis multos Grecos uulnerant et multos occidunt. Dyomedes autem in regem Philimenem irruit, cui potenter ipse rex resistit. Uerum Paffagonienses, uasalli regis ipsius, multos ex Grecis interficiunt, uulnerant, et prosternunt, sic quod Dyomedes et Greci sustinere eorum impetum non ualentes retrocedere magno terre spacio sunt coacti. Menesteus itaque, Athenarum dux, irruit in Pollidamam, sic eum hasta sua potenter impellens quod ipsum prostrauit ab equo. Et ipsum uiriliter impetit ense nudo, duris ictibus ipsum affligit, ipsum conatur occidere, quod fecisset nisi rex Philimenis potencia et succursu ipsum a manibus Menestei liberasset. Item Paris multos ex Grecis uulnerat et multos occidit ex eis. Tunc ille Aiax in gentem Paridis irruit ense suo. De quo quoddam mirabile dici potest: cum tunc tot Troyanorum interfecisset inermis in bello, ab omni uulnere euaserat iam illesus. Uerum cum ad gentem Paridis peruenit, ense nudo dissiluit inter Persas, infinitos interfecit ex eis, sic quod omnes fugiunt ante eum. Uerum Paris hoc sustinere non ualens tenso fortissimo arcu suo in Aiacem quandam sagittam uenenatam emisit, cum qua letaliter ipsum inter splen percussit et costas, sic quod Aiax bene persensit quod erat ex eo uulnere infallibiliter moriturus. ante ergo quam moriendo deficiat, querit Paridem inter turmas, Paridem inuenit, et se coniungit eidem, et dixit ei: Paris, Paris, tu me in ictu sagitte tue crudeliter peremisti, sed antequam mortuus descendam ad inferos, tu eris michi preuius et precursor. Necesse enim est ut ab iniusto amore Helene, pro qua sunt tot nobiles interempti, illico separeris. Et statim ense suo sic ipsum letaliter percussit in facie quod maxillas eius geminas diuisit in partes et a cerebro separauit. Et confestim cecidit mortuus inter pedes equorum. Et Aiax non longe progressus mortuus expirauit. Troyani uero uidentes Paridem mortuum corpus eius cum multo labore recuperant et ad ciuitatem cum multarum effusione inferunt lacrimarum. Sed Dyomedes et Menesteus cum multitudine Grecorum insistencium contra Troyanos eos dare terga compellunt, cum iam sol quasi declinasset ad noctem, et cum personarum discrimine intrant in urbem et in firmis clausuris et seris portas corroborant ciuitatis. Agamenon uero, adueniente nocte, non multum longe a ciuitate sed ualde prope obsidionem statuit esse firmandam, institutis tentoriis et pampilionibus circumquaque. Troyani uero etsi inmensam altitudinem ciuitatis haberent, tamen circa muros adhibuerunt custodes qui in continua custodia essent cum illis. Eadem uero nocte corpore Paridis in regiam patris sui in multarum lacrimarum effusione deducto, planctus fit maximus inter ciues, qui amodo omnis desperacionis uiam sibi estimant patenter apertam, ex quo omnes regis filii, a quibus defensionis eorum spes tota tendebat, defecerunt interfecti. Nunquid ipsius regis patris et multo forcius infelicis Heccube matris sue necnon et sororum suarum et multo forcius longe Helene dolores et lamenta facile esset explicari posse sermone, et specialiter ipsius Helene, que fere mortua plus quam uiginti uicibus nocta illa a corpore Paridis fuit abstracta, cupiens mori cum mortuo et amplius uiuere non affectans? Cuius uerba lamentacionis, etsi contineant multorum dolorum angustias et que possent hominem ualde impium ad pietatis dulcedinem lacessire et ad dolentis conpassionis affectum, hic tamen ea describere in magnitudine operis fuit obmissum. Adeo quod rex Priamus et Heccuba in tantum sunt in anxietatis Helene excedenti dolore mirati quod, quasi dolorum eorum propriorum obliti, dolores eorum a doloribus Helene anxiosa fomenta trahebant. Et cum uiderint Helenam ob mortem Paridis tantis doloribus cruciari, ipsam caram de cetero plus quam filiam habuerunt. Quid ultra? Paratur Paridi in templo Iunonis preciosa nimium sepultura, cuius forma et serie in narrandi modo postpositis. Corpus Paridis in ea reconditum extitit et humatum. Duobus mensibus integraliter euolutis, rex Priamus portas ciuitatis noluit aperiri. Quare Troyanis existentibus clausis portis ad nichil aliud uacauerunt nisi ad continuos gemitus et lamenta. Agamenon uero regem Priamum interim multociens per nuncios requisiuit ut ad bellum gentem suam exire mandaret. Quod rex Priamus omnino negauit, timens suppremum excidium gentis sue, et eo amplius quod rex Priamus indubitabilem spem habebat de quodam succursu infallibiliter obtinendo ab Amazonum regina, que iam accinxerat se ad iter. Erat enim in partibus orientalibus tunc quedam prouincia que Amazonum dicebatur, in qua sole femine sine masculis habitabant. Quarum adolescencium feminarum cura potissima illa erat armis bellicis insudare et bella committere, unde strennuitatis famam et bellandi gloriam sibi querere potuissent. In facie uero ipsius prouincie erat quedam magna insula ualde fertilis et amena, in qua soli masculi continua habitacione degebant. Erat enim mos feminarum ipsarum tribus mensibus anni, scilicet Aprilis, Maii, et Iunii, ad predictam insulam se transferre et cum masculis ipsius insule commorari. Propter quod multe inpregnabantur ex eis et pregnantes ad propria remeabant. Partu tamen edito, si contingebat filiam nasci, eam secum in prouincia detinebant; si masculum, factum triennio maiorem ad ipsam insulam transmittebant. Huius autem prouincie erat tunc regina quedam uirgo nobilis et nimium bellicosa Penthesilea nomine, que Hectorem sibi nimium astrinxerat in amicum propter sue strennuitatis nimiam probitatem. Sed audito quod Greci contra regem Priamum in magno exercitu ueniebant, ipsa in auxilio regis Priami cum mille puellis in multa strennuitate pugnantibus apud Troyam ob amorem Hectoris se contulit pugnaturam. Propter quod in ciuitatem Troye cum suarum comitiua puellarum intrauit, ignara tamen hectorem mortuum extitisse. De cuius morte postquam sibi innotuit, facta est nimium anxiosa et pluribus diebus uacauit in lacrimis. Demum regem Priamum affectuosis est sermonibus allocuta, requirens eum ut sequenti die, omnibus suis paratis ad bellum, unam ex portis ciuitatis iubeat aperiri. Nam et ipsa cum puellis suis intendit congredi contra Grecos ad bellum, ut Greci proinde ualeant experiri quid in bello ualeant detexere puellarum. Ad iussum igitur regis Priami rex Philimenis cum Paffagoniis, Heneas, Pollidamas, et ceteri cum aciebus eorum, et Penthesilea cum suis puellis per portam Dardanidem, quam rex Priamus aperiri mandauit, egrediuntur ad bellum. Contra quos Greci uiriliter occurrentes eos potenter recipiunt in ictibus lancearum. Durum ergo prelium committitur inter utrosque. Propter quod Menelaus irruit in Penthesileam. Sed Penthesilea sic potenter impulit Menelaum quod ipsum ab equo deiecit. Equum ipsum ab eo aufert et puellis suis assignauit. Dyomedes autem Penthesileam in cursu equi sui et in ictu lancee sue uiolenter agreditur. Illum Panthasilea excipit uirtuose. Ambo in lancearum ictibus se inpellunt sed Penthesilea firma suo stetit in equo. Dyomedes uero ad impellentis ictum totus est nutare coactus; similiter et equs ipsius. Penthesilea itaque a collo Dyomedis scutum uiolenter extirpat et uni puellarum suarum illud assignat. Thelamon itaque tollerare non ualens que per Penthesileam committebantur in bello contra eam equm suum coegit in cursum. Sed Penthesilea uiriliter illum excipiens ipsum ab equo prostrauit in terram, et irruens inter Grecos ipsos acriter debellabat. Quare Greci breui hora cognoscunt Penthesilee potenciam et uirtutem. Que in ictibus ensis sui sic Thelamonem potenter inuasit quod adiutorio Philimenis cepit eum et captum mittere intendit in urbem. Quod postquamuidit Dyomedes, multa ira commotus, in detinentes Thelamonem se ingerit animose, sic quod ipsum ab eorum manibus liberauit. Tunc Penthesilea contra suas puellas exclamans ipsas coegit in unum, et faciens impetum contra Grecos sic uiriliter insistit contra ipsos quod eos necessario coegit in fugam, fugientes a facie puellarum, que incredibiliter premunt eos. Penthesilea autem occidendo Grecos ipsos insequitur fugientes, qui usque ad litus maris fugiendo perueniunt. Ibique omnes Greci finaliter defecissent nisi fuisset ille inclitus Dyomedes, qui mirabilem iniecit resistenciam contra eas. Et tamdiu preliatum est ibi donec superueniente nocte ab ipso prelio fuit cessatum. Tunc Penthesilea cum puellis suis, que tam miraculose se gesserant debellando, et rex Philimenis cum Paffagoniis suis se in urbem Troye commode receperunt. Ibi rex Priamus Penthesilee de commissis ab ea affectuosas grates exhibuit, munera multa et enxenia sibi fecit, omnia sua sibi liberaliter offerendo, cum per eam rex Priamus credat a suis doloribus respirare. Sequentibus autem diebus plurimis continue fuit bellatum donec Menelaus infra duos menses iuit et rediit a Licomede rege, qui Neptholomum filium Achillis, qui eciam Pirrus alio nomine (cum esset binomius) uocabatur, in exercitum Grecorum adduxit. Quem reges Grecorum et ceteri in honore maximo receperunt et Mirmidones in eorum dominum, de cuius aduentu letantes nimium facti sunt. Greci igitur statim Neptholomo decus milicie tradiderunt, quem Thelamonius Ayax ensis cingulo decorauit, uerbotenus addens illi ut eo signo honore milicie decoretur quod ad uindictam necis quondam incliti sui patris uirtuosus assurgat. Cui duo de Grecorum principibus propriis manibus deposuerunt calcaria deaurata. Et Agamenon rex omnia arma patris sui, tentoria, et res alias sibi protinus assignauit. De cuius milicia Greci letantes duxerunt plures sollempniter dies festos. Interim dies belli superuenit. Utriusque partis acies ordinantur, ad bellum exeunt, et durum prelium committitur inter eos. Tunc Pirrus in paternis armis bellum ingreditur, in Pollidamam irruit, et inpetendo eum in ictibus ensis sui ipsum morti tradere prorsus intendit. Sed rex Philimenis in potencia gentis sue uiriliter ei succurrit. Quare Pirrus offendendi eum tunc non habuit potestatem. Pirrus itaque, eo dimisso, Philimenem aggreditur, ipsum prostrauit ab equo, et ut ipsum intercipiat uires addit. Pafagonienses autem se morti subiciunt manifeste pro eorum domino liberando, sed Mirmidones non permittunt. Polidamas uero cum Troyanis occurrit, recuperare Philimenem potenter intendens, sed minime potuit propter resistenciam partis aduerse. Interim Penthesilea cum suis puellis ad bellum aduenit intersignis armorum candidis sicut niue, in Mirmidones se ingessit, eos uulnerat, et prosternit ab equis. Uerum Thelamonius Aiax Penthesileam aggreditur, ipsam ab equo deiecit. Sed illa animose consurgens Thelamonium pedes inuadit. Quem sic percussit grauiter ense nudo quod Thelamonius preceps peruenit in terram, in plantis suarum manuum terram attingens. Puelle uero Penthesileam earum dominam equum ascendere faciunt in multa uirtute bellandi. Que, sibi postquam innotuit quod Philimenis a Mirmidonibus captus erat, statim cum puellis suis contra Mirmidones properat animose. Quuos in ore gladii uulnerat et occidit, sic quod per eam Mirmidones retrocedere sunt coacti. Pirrus itaque, uidens Mirmidonum suorum excidium, Philymenem quem ceperat absque lesione dimittit, exclamans fortiter contra suos, quibus tunc dixit sic: Nonne uereri debetis quod sic turpiter interficiamini a manibus mulierum? Anhelate ergo mecum ut eas subito in ore gladii morti tradamus. Penthesilea uero Pirri minas audiuit, uerum de eis aliquatenus non curauit. Et dum ad Pirrum propinquius accessisset ita quod Pirrus liquide poterat intelligere uerba eius, Penthesilea mortem Hectoris in uerbis suis sibi multum inproperat proditorie ab eius patre commissam, ad cuius uindictam non solum mulieres habiles ad pugnandum uerum totus mundus deberet assurgere, et nos quas mulieres asserunt esse_ Greci subito sencient letaliter ictus nostros. Pirrus uero ad hec uerba in multam iram exarsit, propter quod contra Penthesileam coegit uelociter equm suum. Quem dum Penthesilea persensit, in cursu sui equi uelociter obuiam uenit illi,et ictibus lancearum ambo inuicem se impellunt. Pirrus in Penthesileam lanceam suam fregit sed eam ab equi sui sessione non potuit remouere. Penthesilea tamen sic Pirrum impulit grauiter hasta sua quod ipsum ab equo prostrauit in terram. Pirrus autem celer a terra consurgens in Penthesileam se ingerit ense nudo, eam petens et repetens in pluribus ictibus ensis sui. Contra quem Penthesilea plures ictus in sui furore mucronis non minori relacione retorsit. Sed Mirmidones Pirrum eorum dominum in uirtute bellandi ascendere faciunt equum suum. Tunc Agamenon in maxima militum comitiua, Dyomedes cum acie sua, Athenarum dux cum multitudine pugnatorum, et alii reges et duces Grecorum cum aciebus eorum ueniunt in conflictum. Rex Philimenis uero a Pirri manibus liberatus Penthesilee multiplices grates exhibuit, asserens sibi uitam eius beneficio conseruatam. Tunc gentem suam coegit in unum et Penthesilea similiter suas puellas. Pollidamas autem, qui post deieccionem suam ab equo cum multo labore a pedibus equorum euasit, in maxima multitudine armatorum ad bellum accessit; sic Heneas, sic rex Remus. Et ambobus exercitubus simul iunctis, bellum letale committitur inter eos. Pirrus autem contra Troyanos multum insistit sed Penthesilea durius contra Grecos. Pirrus uero in Glauconem, filium Anthenoris et fratrem Pollidamas ex alia matre natum, sic irruit furibunde quod ipsum in sui ensis ictibus interfecit. Penthesilea itaque Pirrum aggreditur. Pirrus eam potenter excipit. Ambo in equorum cursu conueniunt, ambo se sternunt ab equis, sed ambo uiriliter reascendunt et ambo inuicem preliantur. Et superuenientibus turmis, ambo sunt inuicem separati. Pollidamas uero de morte fratris sui factus nimium anxiosus in uindictam necis sui fratris crudeliter Grecos premit. Multos ex eis interficit et multis uulneribus ledit eos. Unde factum est quod in uirtute Pollidamas et Penthesilee plurimum insistencium Greci sunt dare terga coacti. Quos Pollidamas et Penthesilea in ore gladii persequntur. Quibus Pirrus, Thelamonius, et Dyomedes resistenter unanimiter uirtuose fecerunt Grecos a fuga cessare, cum iam longo uie spacio aufugissent. Et cum iam dies declinasset ad solis occasum, a prelio fuit cessatum. Per totum igitur continuum mensem unum bellum efferbuit inter eos, infra quem plus quam x milia pugnatorum ex utraque parte finaliter deciderunt et Penthesilea interim multas de suis puellis amisit. Superuenientibus autem diebus sequentibus post unius mensis lapsum, bellum durius instauratur et ex utroque latere acies conuenerunt et letale bellum committitur inter eos. Pirrus bellum ingreditur et Penthesilea similiter ex aduerso. Ambo se letali odio persequntur, ambo in letalis belli furore conueniunt. Pirrus in cursu equi sui in Penthesileam lanceam suam fregit, sed eam ab equi sui sella non ualuit remouere. Penthesilea tamen tunc Pirrum durius impulit hasta sua. Quem licet non deiecisset ab equo, fregit tamen suam lanceam in eundem sic quod ipsum grauiter uulnerauit, trunco sue lancee in eius persona dimisso. Propter quod clamor fit maximus et in uindictam eius contra Penthesileam Greci plures insurgunt adeo quod laqueos cassidis Penthesilee nimia uirtute disrumpunt. Pirrus uero in sue animositatis furore cum toto trunco quem gestabat in corpore, non considerans quid sibi inde contingeret, Penthesileam aggreditur, cum tunc Penthesilea casside sua careret, ex uiribus contra eam insurgencium tota quassata. Penthesilea autem cum uidit Pirrum contra se uelociter uenientem, prius credidit illum percutere. Sed Pirrus in percuciendo eam uelocius peruenit, et in uirtute brachiorum suorum cum ense suo sic grauiter eam percussit inter humerum et pennam scuti quod per uiolenciam ictus sui sibi brachium amputauit et ab eius humeri naturali iunctura disiunxit. Penthesilea itaque mortua preceps peruenit in terram. Et Pirrus in sue uindicte satisfaccionem totum corpus eius per frustra truncauit. Et ipse ob multam effusionem sui sanguinis ex suo uulnere defluentis se sustinere non ualens in medio bellancium cecidit semiuiuus. Quem sui in eius scuto ad sua tentoria detulerunt. Puelle uero Penthesilee de morte eius nimium sunt turbate, mori penitus affectantes. Quare in uindictam necis eius totis animis anhelant. In Mirmidones igitur irruunt, eorum protectore carentes, infinitos ex ipsis occidunt, et de aliis Grecis tunc morti plus quam ii milia tradiderunt. Sed quid Troyanis profuit tot Grecorum excidium, cum Greci infinita multitudine glomerati in Troyanos irruunt et ex eis innumerabiles occiderunt? Scripsit enim Dares quod x milia Troyanorum tunc in furore gladii perierunt. Quare tam reliquie puellarum quam reliquie Troyanorum qui aufugere potuerunt in ciuitatem se recipiunt, et durissimis repagulis portas in multa clausura confirmant, cum non sit eis uoluntas amodo neque posse ab eis egredi causa belli. Troyani igitur clausis ciuitatis ianuis existentes inclusi multo dolore torquentur, cum amodo eos spes nulla reficiat de succursu aliquo rehabendo de quo eorum in aliquo possent sperare salutem. Ad nichil aliud ergo uacant preter quam ad custodiam ciuitatis fideles ac uirtuosos adhibere custodes per quos ciuitas tueatur. Sciunt enim quod inmensa altitudo murorum ciuitatis ipsius omnes ab eis congressus exteriores excludit, et quod per infinita secula sic inclusi possent esse securi si uictualia eis non deficerent ad sustentacionem eorum. De morte eciam Penthesilee, que sic uiriliter dum potuit eos defendit et tot hostes eorum ipsa morte consumpsit, in anxietate nimia satis dolent, et multo forcius ex eo quod corpus eius habere non possunt ut ei funeraria debita dolentes exsoluerunt que defunctis nobilibus consueuerunt exsolui. Greci uero portas ciuitatis exterius muniunt circumquaque in glomerosa multitudine armatorum ne quis ex hiis qui interius commorantur libere per eas possit exire. Corpus autem Penthesilee aliqui ex Grecis decreuerunt dandum canibus ad deuorandum. Pirrus tamen resistit et dixit illud tradendum esse debite sepulture. Sed Dyomedes dixit, cum per Penthesileam tot Grecorum nobiles perierunt, esse sepultura corpus eius indignum. Demum ad hoc deuentum est quod corpus Penthesilee in quodam magno stagno aquarum uicino ciuitati Troye proici deberet. Troyanis igitur existentibus tantis doloribus anxiosis et inclusis in urbe, Anchises cum eius filio Henea, Anthenor etiam cum eius filio Pollidamas consilium inierunt qualiter uitas eorum possent saluas facere ne perderentur a Grecis, et si aliud facere non possent, prodere ciuitatem. Propter quod statuerunt intra se loqui cum rege Priamo ut ipse rex Grecorum pacem appetat restituendo Helenam Menelao et dampnum datum per Paridem in insula Cytharea integraliter sarciendo. Sed O quam Priamo feliciter successisset, si Greci uellent talem concordiam acceptare! Licet enim Priamus tante strennuitatis uiros filios amisisset, tanta fuisset dampna perpessus, si talis fuisset acceptata concordia, poterat se, uxorem suam Heccubam, eius filiam Polixenam, suos eciam qui supererant filios naturales, ciuitatem Troye, et eius ciues qui tunc erant perpetue commendare saluti. Quod Priamus fecisse potuit iam est diu tunc cum, Grecorum exercitu apud Thenedon existente, fuit exinde per Agamenonem requisitus. Unde apud quosdam uulgares in prouerbio dictum est quod iuueniles tantum concordie bone sunt, id est que fiunt in ipsis principiis, antequam partes sint dampnis, expensis, et laboribus fatigate. Post dampna enim et personarum dispendia quis potest ad concordiam illum pocius declinare qui pocior est in obtinendo de discordia uoto suo? Sane quis posset pro certo tenere Grecos uelle tali concordie consentire post tanta eorum dampna, tot eorum nobilibus interfectis, tanta subiisse propterea dispendia et iacturas, et nunc precipue qui in spe manifesta sunt positi eos esse debere de presenti bello uictores, ut secundum eorum intentum credant uniuersos Troyanos morti tradere et ciuitatem Troye funditus in ruinam? Quare manifeste conicitur consilium predictorum ex solo dolo procedere, ut sub ipsius pacis tractatus uelamine habilitatem captent et habeant proditores prodendi ciuitatem eorum, si se alio more saluare non possunt. Cupientibus ergo eis in consilio cepto persistere, Anthenor et Heneas cum Grecis de pace regem Priamum querenda insimul alloquntur, presente Amphimaco, ex suis filiis naturalibus iuniore, et presentibus multis nobilibus ciuitatis ipsius. Rex uero Priamus, audito quod Anthenor et Heneas sibi persuadebant de concordia tractanda cum Grecis, statim suo concepit in animo quod non ex fidelitatis zelo aut dileccionis affectu procederet quod ipsi sollicite suggerebant. Sed post multa ab eo protracta suspiria eis in sua sagacitate respondit, occultando tamen exinde sui animi cogitatum. Dixit enim eis se uelle habere consilium per dies aliquos super hoc. Qui dixerunt: Si dicis te consilium exinde scrutaturum, audias ergo nostrum, et si tibi displicere putaueris, aliorum consilio poteris adherere. Quibus rex sic dixit: Consilium uestrum non reprobo; audire enim illud gratum est michi et ei credere si sit bonum. Sed si a bono discrepare uidebitur, uobis displicere non debet si adherere ualeo meliori. Tunc surrexit Anthenor et stans dixit hec uerba: Domine rex, dissimulare non potest uestra sagacitas quanto uos et uestri sitis discrimine inuoluti. Hostes enim uestri, qui perdere uestram animam et uestrorum affectant, uestre portas obsident ciuitatis. Inter quos sunt plus quam quinquaginta reges qui nichil aliud appetunt quam hanc nobilem ciuitatem uestram euertere funditus et quod de uobis et uestris reliquie non supersint. Nec in uobis est tanta potencia quod de eis possitis esse uictores nec eciam eis posse resistere, cum ad tantam deueneritis inpotenciam quod aperiendi ciuitatis uestre portas nulla sit uobis permissa libertas, nec uobis aliqui nunc suppetant defensores qui uos et terram uestram in eorum interesse defendant, cum omnes filii, uiri tanta strennuitate conspicui in bello, defecerint et pars pocior gentis uestre. Nunquid ergo nos et uos sic moriemur inclusi? Bonum est ergo ut de duobus malis eligi debeat minus malum. Quare expedire pocius uidetur uobis et nobis pacem querere a Grecis ut restituatur Helena Menelao, pro qua tot sunt interfecti nobiles, cum Paris, qui eam pro uxore tenebat, clauserit diem extremum, et quod restituantur omnia Grecis que per Paridem ablata sunt in insula Cytharea. Tunc Amphimacus regis filius naturalis exsurgens multum dictis Anthenoris contradixit, et ei exprobans que dixerat dixit Anthenori: Quam spem de te rex et nos amodo gerere possumus, quod, cum deberes erga regem tuum et ciuitatem tuam animum firmum habere et pedes omni firmitate subnixos, nunc te penitus uacillare uidemus et ad lapsum dirigere pedes tuos, et qui mori nobiscum et uiuere deberes affectione firmissima, nunc reuoluto mantello persuadere nobis irreuerenter intendis quod rex noster Grecorum pacem appetat in tante sue declinacionis obprobrio, quem deberes tue probitatis uirtute in sua debilitate fulcire? Sane quia durus est hic sermo quem proponere studuisti, prius uiginti milia hominum anime destruentur quam contingat perfici sermo tuus, cum non ex fidelitatis zelo processerit sed detestabilis prodicionis errore. Multa igitur alia obprobriosa uerba contra Anthenorem protulit Amphimacus. Sed Heneas nisus est multum uerbis dulcibus Amphimacum refrenare dicens: Postremo nobis amodo aliqua spes non est contra Grecos inire congressus nec audere ciuitatis nostre portas hostiliter aperire contra eos.Alia igitur deinceps uia a nobis est utilior exquirenda, que non nisi per pacem potest salubrius procurari. Rex uero Priamus ad hec animi sui motus temperare non ualens, multum alias promptus ad iram contra Anthenorem et Heneam, eos increpando sic dixit: Quomodo potestis erga me in tante crudelitatis audacia et infidelitatis sine pudore uersari? Uere per uos stimulo desperacionis anxior et inuoluor, cum quidquid ego hactenus usque nunc fecerim aut gesserim contra Grecos non nisi instinctu uestri consilii sum aggressus. Nonne cum tu, domine Anthenor, a Grecia rediisti pro querenda a Grecis Exiona, persuasisti michi ut Paridem in Greciam destinarem Grecos hostiliter predaturum? Nunquam a mea processisset audacia guerram contra Grecos in tanta mee pacis tranquillitate mouere. Sed tui falsi consilii monitus et continui stimuli tui sermonis me ad tante presumpcionis audaciam commouerunt. Et tu, domine Henea, quando te cum Paride contulisti, nonne fuisti auctor consilii principalis ut Paris Helenam raperet et duceret in hoc regnum? Et tu eciam fuisti personaliter adiutor ipsius, qui si tunc Paridi dissuadere uoluisses, nunquam uidisset Helena muros Troye. Et nunc post omnium filiorum meorum necem et post tanta mea dispendia et iacturas in consilium irreuerenter assurgitis ut Grecorum pacem exquiram, qui me sic impie sic crudeliter finaliter destruxerunt. Sane non est tale consilium exequendum propter quod michi laqueus preparetur ut finiam in tanti obprobrio dedecoris uitam meam. Heneas uero nimium commotus ad iram multa uerba contra regem Priamum protulit ampulosa, propter quod tunc Anthenor et Heneas recesserunt a rege in uerbis nimium iracundis. Priamus itaque multo dolore confusus multas prorupit in lacrimas, dum aperte percepit et probabiliter timere potest ne Anthenor et Heneas in Grecorum manus tradant et prodeant ciuitatem ut Greci ipsum exinde nequiter morti tradant. Cuius rei causa cupiens ipsos in eorum proditoriis operibus preuenire, Amphimacum filium suum ad se secreto uocauit, quem hiis uerbis allocutus est dicens: Kare fili, nonne ego sum tuus genitor et tu a me genitus? Cum sic sumus sanguinis iuncturis uniti, ne per mortis discidium inuicem separemus, dum possumus occurramus. Scio enim quod isti duo, Anthenor uidelicet et Heneas, tractare intendunt quod Greci nos interficiant et eis prodeant ciuitatem, et ideo non est iniquum ut ipsi cadant in foueam quam intendunt aliis preparare. Proposui enim eos ambos interfici antequam per eos interficiamur a Grecis. Quod si fieri potest comode, cras in sero, cum ad consilium uenient, consilio celebrato, uolo in hoc pallacio cum aliquibus nostris secretis fidelibus te latere, ubi statim tu et alii irruatis in eos et ambos morti crudeliter contradatis. Quod Amphimacus fideliter exequi regi spondet necnon et quod condictum est nimium inter eos occulte tenere. Sed cum nichil occultum sit quod reuelari non ualeat, et rustici asserunt quod terra uomit et propalat archana, ignoratur qualiter ad Henee peruenit noticiam consilium regis Priami quod habitum extiterat de morte duorum. Statim Heneas et Anthenor prodicionem ciuitatis insimul cum quibusdam eorum complicibus iurauerunt, proponentes, ad consilium regis Priami si eos euocari contingat, non ire nisi cum magna multitudine armatorum. Erat enim tunc Heneas ualde potens in ciuitate Troye in consanguineis et amicis et nullus de ciuibus dicior erat eo, adeo quod regis potencie poterat coequari; similiter et Anthenor. Qui in multa consanguineorum parentela confisi inter se firmauerunt de Troya prodenda, habita a Grecis securitate sincera quod ipsi de personis eorum et rebus necnon et consanguineorum suorum penitus salui fiant. Interea rex Priamus Anthenorem et Heneam ad se uenire mandauit pro habendo consilio quid de factis incumbentibus sint facturi, cupiens sue intencionis propositum finaliter percomplere. Sed Anthenor et Heneas, ut inter se condixerant, ad regem Priamum in multitudine se conferunt armatorum. Quod rex ipse uidens mandauit Amphimaco ut a precepto sibi facto desistat. Sequenti uero die rex Priamus mandauit omnes Troyanos ad colloquium conuenire, et eis uenientibus, Heneas assurgens monet et suadet cum Grecis pacem esse tractandam. Cui omnes Troyani unanimiter consenserunt. Ad quod dum rex ipse resisteret, Heneas dixit ei: Ad quid reniteris, domine rex? Uelis nolis, de pace tractabitur et fiet, eciam te inuito. Quod postquam uidit rex quod sua contradiccio non ualeret, maluit consentire quam sub contradiccionis errore ciues suos ad scandala prouocare. Propter quod dixit Henee: Quicquid uobis faciendum uidetur de presenti negocio facite, cum et michi quicquid inde feceritis uideatur acceptum. Communicato igitur consilio, Anthenor eligitur in legatum ut uadat ad Grecos pacem cum eis omnimode tractaturus. Et colloquio dissoluto, Troyani in signum pacis muros ciuitatis cum ramis oliuarum ascendunt. Quod percipientes Greci Troyanis reddunt perceptibilia signa consensus. Propter quod Anthenorem per murum descendere faciunt ciuitatis. Et eo a Grecis recepto et Agamenoni presentato, rex Agamenon cum Grecis regi Crete, Dyomedi, et Ulixi totum ipsum negocium commiserunt. Et quicquid dicti tres cum quarto, eis Anthenore adiuncto, de predicto sint facturi negocio omnes Greci ratum habere perpetuo promiserunt. Et eis ordinatis pro parte omnium Grecorum ipsorum, ad seruandum omnia supradicta corporali sacramento firmarunt. Quare predictis tribus cum Anthenore prefato segregatis in partem, Anthenor dolositate repletus promisit eis prodere ciuitatem sic quod de ea libere faciant uelle eorum, dummodo ipsum et Heneam firmiter assecurent de personis eorum et consanguineorum omnium eorundem, quos ipsi duxerint eligendos, et quod sibi et Henee omnes possessiones suas et cetera bona sua salua faciant, sic quod libera eis et sine dampnorum lesione dimittant. Et hoc predicti tres firmiter attendere eidem Anthenori iurauerunt. Uerum eciam res ipsa teneri debeat in secreto donec suum sorciatur effectum, ne forte, ipso negocio propallato, contingat ipsius effectus exitus impediri. Monet eos Anthenor attente ut quod dictum est inter eos ipsi sub sigilli taciturnitate consignent. Et ut res ipsa sit melius in secreto et aliquo colore quesito melius propagetur, petiit Anthenor a Grecis ut rex Talcibius, senectute grauatus, cui facilius sit credendum, cum eo se dirigat apud Troyam, qui ficticie uoluntatem Troyanorum exquirat si pax communiter grata sit eis et quid Grecis facere uelint pro predicta pace firmanda. Et nichilominus Anthenor postulauit a Grecis Penthesilee corpus sibi concedi. Quod Greci sibi cum difficultate maxima et multarum precum laboribus concesserunt. Obtenta igitur a Grecis licencia, Anthenor et rex Talcibus ad ciuitatem ueniunt, intrant in eam, et regi Priamo notificant aduentum eorum. Sequenti uero die rex Priamus, ciuibus ciuitatis Troye ad colloquium conuocatis pro legacione Anthenoris audienda, mandauit Anthenori ut quod ipse cum Grecis tractauerat in communi omnium audiencia explicaret. Anthenor uero uolens sue dolositatis commenta callide paliare longum contexuit in sua uerborum prolacione sermonem, asserens in uerbis suis de multa Grecorum potencia, de eorum legalitate et firmitate habita in promissis, propter quod pro Grecis callidum argumentum induxit de firmitate treugarum, quarum aliqua per eos non extitit uiciata. Item adiecit de nimia debilitate Troyanorum et qualiter ad nichil aliud sunt deducti nisi ut in continuis lacrimis et multa anxietate dolorum eorum continue flebilem uitam ducunt, et ideo astruere per uerba sua nimium est innisus quod amodo esset utile et salubre uiam diligenter exquirere et inuentam diligencius eam sequi per quam posset eorum lamentis et lacrimis finis imponi. Addidit eciam quod ad hoc cum Grecis perueniri non potest nisi per auri et argenti maximas quantitates in restaurationem grauium dampnorum eorum que propterea sunt perpessi. Propter quod omnibus in suo sermone suasit habentibus pecuniam et specialiter ipsi regi ut ad releuacionem tantorum dolorum eorum manus apperiant, cum secundum uulgare prouerbium dictum sit melius est marsupiis pecuniariis acomodare dolores quam cordis continuis doloribus anxiari. Uerum cum nondum a Grecis potuerit finalem cognoscere uoluntatem, petiit et laudauit ut Heneas cum eo ad Grecos se conferat, ut ambo simul a Grecis uoluntatem eorum finalem eliciant et de obseruandis promissis per Anthenorem sint Greci in maioris roboris firmitate. Dictum uero Anthenoris communiter omnes probant. Quare Anthenor et Heneas se ad Grecos cum redeunte Talcibio contulerunt. Rex uero Priamus, colloquio dissoluto, suam se secreto recepit in aulam, ubi multas lacrimas pre dolore in nimia anxietate profudit, conferens in corde suo proditorias dolositates Anthenoris et Henee, et quod omnes filios suos amiserat, tanta strennuitate conspicuos, et tanta fuerit dampna perpessus. Et nunc, quod deterius est, necesse michi est ut me redimam ab eorum manibus qui michi tanta dispendia intulerunt, et quod pretextu redempcionis ipsius a me totum aurum exhauriant quod multo tempore cumulaui, ut demum spoliatus omnibus bonis meis in profundum paupertatis inmergar. Et O utinam esse possem de mea uita securus! Et sic rex Priamus quid faciat ignorat, cum necessitate coactus illorum habeat prosequi uoluntates qui totis eorum uiribus ad suam animam delendam penitus et perdendam prorsus anhelant. Helena uero sciens quod pax erat tractanda cum Grecis et quod Heneas cum Anthenore erat iturus legatus ad Grecos, sub noctis tenebris ad Anthenorem se contulit in secreto, et eum rogauit attente ut cum Menelao, dudum uiro suo, de ea pacem et reconciliacionem tractare deberet, ut ex sola sue misericordia pietatis ab eo pacis graciam ualeat obtinere. Quod Anthenor gratanter pro ea se obtulit tractaturum. Et sic Helena recessit ab eo et in regium pallacium se recepit. Interim autem Glaucus, regis Priami filius, honorifice sepellitur, et de corpore Penthesilee fuit tunc per regem Philimenem, Troianis acceptantibus, ordinatum quod inhumatum interim remaneret donec, tractata pace, rex Philimenis deferet in regnum Amazonum corpus ipsum, ubi deberet in regno suo, tamquam corpus regine, more regio sepeliri. Anthenor autem et Heneas se conferunt ad castra Grecorum, ubi cum illis tribus quos Greci elegerant de prodenda ciuitate firmius tractauerunt. Et de reconciliacione Hellene cum Menelao sunt ab eo firmam gratiam consequti. Propter quod Greci statuerunt Ulixem et Dyomedem cum Anthenore et Henea apud Troyam ire legatos. Quibus intrantibus ciuitatem gaudet uulgus. Nam cum ambo sint reges et ualde discreti, per eos putant pacem facilius percompleri. Sequenti uero die in mane omnes Troyani in regis pallacio conuenerunt, rege mandante, pro colloquio celebrando, ubi tunc surrexit Ulixes et in suorum sermone uerborum dixit illis Grecos uidelicet duo petere, restauracionem dampnorum in auri et argenti maxima quantitate, et Amphimacus perpetuo relegetur ab urbe sine spe aliqua redeundi, quod totum Anthenor dolose procurauit de Amphimaco pro eo quod restitit uerbis eius quando ipse primum cum Henea dixit Priamo pacem cum Grecis esse querendam. O quantum expedit sapienti illam cautelam de se habere ne turbacionis et sediccionis tempore sit ante alios proloqutor et quod ipsemet ponat ori suo custodiam! Proloqucio enim Amphimaco dampnum fuit. Non enim Anthenor sibi alias relegationis exilium procurasset. Sed deus, qui semper iniustas ulciscitur iras, punit hominem pena quam alii procurauit. Nam eciam ipse Anthenor, Henea tractante, fuit a Troya perpetuo relegatus, prout sequencia presentis hystorie declarabunt. Existentibus igitur Ulixe et Dyomede inter Troyanos in regis pallacio pro colloquio simul iunctis, repente factus est mirabilis sonitus inter eos et uociferaciones multe quasi clamancium audite sunt in ingressu loci ubi predictum colloquium tractabatur. Propter quod Ulixes et Dyomedes ualde perterriti timuerunt ne tumultus populi irrueret in ipsos, ad mortem eorum scilicet aut offensam. Alii putauerunt filios regis esse, qui ad capcionem ipsorum duorum regum legatorum, Dyomedis scilicet et Ulixis, propter relegacionem Amphimaci anhelarent. Sed diligenter exquisita causa ipsius sonitus et clamoris, nullo modo percipi potuit quidnam esset. Quare colloquio dissoluto omnes qui uenerant in regium pallacium recesserunt ab eo. Anthenor uero Ulixem et Dyomedem secretum traxit in locum ubi satis secure loqui poterant de dolosis archanis eorum. Et solis tantum consedentibus illis tribus, Ulixes dixit Anthenori: Ad quid trahis tantis expectacionibus uota nostra ut res nobis a te promissa suum non consequatur effectum? Dixit Anthenor: Sciunt dii uoluntatem meam quia ad nichil aliud uigilo cum Henea nisi quod promissa uobis per nos celeriter compleantur. Sed impedimentum uotorum nostrorum est quedam mirabilis structura deorum, quam meo, si placet uobis, explicabo sermone. Cui dixit Dyomedes: Placet et gratum est nobis. Quibus Anthenor sic ait: Certum et indubitatum est in hac urbe quod rex Ylius, qui Ylion fundauit primo in Troia, unde Ylion ex suo nomine dictum est, statuit in honorem Palladis magnum templum in hac urbe esse constructum. Quod cum totum esset perfectum in muris et non superesset nisi construi solum tectum, ex celo quoddam mirabile signum et quedam res nimium uirtuosa descendit, et iuxta magnum altare diuino ministerio seipsum affixit in muro, ubi ex tunc semper stetit ibidem et a nemine se baiulari permittit a loco scilicet ubi est, nisi a custodibus suis tantum, et nunc a solo suo custode uidelicet sacerdote tantum, qui illud in diligencia magna custodit. Eius tamen materia, ut ab ipsis custodibus narratur, pro maiori parte consistit ex ligno. Cuius autem generis lignum sit a nemine nosci potest, nec eciam sciri qualiter in sua forma in qua est potuit esse factum. Dea uero Pallas, cuius beneficio Troyanis dicitur attributum, edixit qualis uirtus in ipso signo consistat, que talis est ut donec ipsum signum sit intus in templo uel infra menia ciuitatis, Troyani nunquam ipsam ciuitatem amittent nec Troyani reges nec herededs eorum. Hec est enim spes certissima Troyanorum, propter quam securi uiuunt Troyani, non timentes urbis excidium aut ruinam. Huius autem signi nomen, pro eo quod a dea Pallade creditur esse datum, Palladium communiter appellatur. Ad hec Dyomedes dixit Anthenori: Amice, si ita est de Palladio ut dicis tu, superstitiosus est penitus labor noster, cum ciuitas propter Palladium capi non ualeat nec haberi. Anthenor uero respondit: Si de mora nostra miramini quare promissa uobis non sunt complemento mandata, hec est sola causa quare dilata sunt usque modo. Sed cum ego hucusque tractauerim cum sacerdote custode de Palladio uobis dando furtiue, de quo certam iam habemus fiduciam pro quadam auri maxima quantitate a me sacerdoti ipsi promissa, unde infallibiliter certi sumus, quando primo erit Palladium extra menia ciuitatis, ad uos illud destinare curabo, et tunc pro certo perficietur in omnibus uotum uestrum. Et sic inter eos fuit predictum consilium dissolutum. Quibus ante recessum iterum dixit Anthenor: Carissimi, ne nostrum presens consilium sit suspectum et eius mora, oportet me ad regem Priamum accedere et ficticie sibi dicere ut negocium nostrum uere in suo esse sit latens, quod uobiscum tractauerim de habenda a uobis certitudine quantitatis quam ab ipso rege et eius ciuibus intenditis habere. Et sic mutuo inter se data licencia, Anthenor ad regem Priamum accessit. Ulixe igitur et Dyomede ad eorum castra reuersis, Anthenor dixit regi Priamo ut mandaret omnes ciues ad colloquium conuenire. Quibus conuenientibus, Anthenor in serie sui sermonis significat eis tractatum esse cum Grecis quod pro pace firme tenenda cum eis dentur eis xx milia marcarum auri et totidem de argento et honera c milia de frumento. Propter quod ordinatum fuit inter eos quod infra certorum dierum spacium predicte quantitates deberent colligi et haberi. Quibus habitis in assignacione eorum, de firmitate pacis a Grecis inuiolabiliter obseruanda securitatis cautele firmiter exponentur. Donec autem dabatur opera per Troyanos ad quantitates ipsas studiose colligendas, Anthenor ad sacerdotem Thoantem, Palladii custodem, sub noctis taciturnitate se contulit, maximam quantitatem auri in magno pondere secum ferens. Quam obtulit sacerdoti Thoanti, et ambobus existentibus in secreto, ei dixit Anthenor: Ecce quantitatis auri tam maxima, qua dum uixeris tu et heredes tui poteritis semper diuiciis habundare. Accipe tibi eam et da michi Palladium quod custodis, ut illud michi liceat asportare; a nemine enim sciri poterit quod a nobis duobus solummodo committetur. Sane sicut tu intendis uitare Troyanorum infamiam, sic et ego, prius etenim mallem mori quam a Troyanis contra me posset inpingi me fuisse scilicet huius commissi facinoris participem uel auctorem. Propono itaque, si feceris, illud statim Ulixi transmittere ualde secreto, penes quem dum postea esse scietur, soli Ulixi poterit culpa eius ascribi. Dicetur enim Ulixem a templo Palladium subtraxisse, et nos duo erimus ab omni nocencie crimine penitus excusati. Thoans uero sacerdos quasi pro maiori parte noctis illius uiolenter resistit uerbis Anthenoris. Sed demum antequam Anthenori subtraheretur de nocte libera recedendi facultas, Thoans, illaqueatus in auri cupidine, Palladii subtraccionem Anthenori sponte concessit. Quod Anthenor statim asportauit a templo, et statim eadem nocte per nuncium suum illud transmisit ad Grecos, quod Ulixi fuit protinus assignatum. Postea uero, fama dictante, publice dictum est quod Ulixes sua sagacitate illud interceperat a Troyanis. Sed, O dii, ex quo Thoans sacerdos elegit ciuitatem suam proditorie malle perire quam aurum perdere sibi datum, quis locus tutus esse poterit aut securus si sanctitas in corrumpenda corrumpitur? Sane non est in sacerdotibus nouum istud, in quibus ex antiquo auaricia, omnium uiciorum mater, suas radices affixit et ingluuiosa cupiditas suas medullas. Nullum enim scelus potest esse tam graue quod ad committendum illud sacerdotes in fulgore auri subitam non recipiant cecitatem. Sunt enim auaricie templum et cupiditatis auxilium. Dum Troyani uero promissam quantitatem auri et argenti et frumenti colligerent et eam in templo Minerue ponerent conseruandam donec integra possent haberi, placuit eis deo Appollini in templo ipso sollempne sacrificium celebrare in multitudine animalium occisorum. Que dum animalia ipsa super altare fuissent apposita et inmitteretur ignis ad comburendum ea ad sacrificium deputata, duo inter eos subito miracula contigerunt. Primum itaque fuit illud quod ad sacrificium nullo modo potuit ignis accendi, et cum fuisset fere decies attemptatum, ignis statim extinctus resoluebatur in fumum, sic quod nullo modo potuerunt ad sacrificium Troyani ignem accensum habere. Secundum uero miraculum fuit illud quod, dum interiora animalium ipsorum ad sacrificandum parata essent, super altare quedam aquila uolans ex aere in sue uocis clamore descendit, et irruens super altare rapacibus unguibus suis omnia interiora predicta sustulit ab altari et ea in naues Grecorum aduexit. Troyani autem stupefacti sunt ualde ad ea que sic eis uidentibus acciderunt, et in similitudine uere percipiunt per signum primi miraculi deos esse contra eos ad iracundiam prouocatos. Sed pro utroque miraculo ad significacionem eorum habendam Cassandre consilium diligenter exposcunt. Que pro primo dixit signo eis Appollinem indignatum ex eo quod templum eius per uos in effusione sanguinis humani extitit uiolatum, cum in eo fuerit interfectus Achilles. Sed expedit propter hoc uos ire ad sepulchrum Achillis et ibi lumen accendere. De quo lumine accendetur in eorum sacrificio tale lumen quod nullatenus extinguetur. Quod et factum est. De secundo uero miraculo Cassandra Troyanis asseruit prodicionem ciuitatis apud Grecos sine dubio esse tractatam. Sacerdos autem Calcas de hiis miraculis interrogatus a Grecis secundum signum dixit significare capcionem ciuitatis ab eis tempore ualde breui. Inter hec autem Calcas cum Crisis sacerdote persuaserunt Grecis quod deo Appollini sacrificia eorum offerrent. Quod statim factum est. Post sacrificium uero factum sacerdos Crisis maioribus Grecorum exercitus consuluit in secreto ut fieri faciant in similitudine equi quendam magnum equum ereum ut in eo possent saltem mille milites constipari. Qui equs fiet secundum quod ego decreuero; nam est hec omnium deorum uere uoluntas. Hic autem equs fiet magisterio et arte Apii sapientis artificis. In quo construentur quedam clausure sic artificiose composite quod ab exteriori parte aspectibus hominum non patebunt, per quas, cum locus erit et tempus, ab eo exire ualeant predicti milites constipati. Quo facto et in equo ipso perfecto occulte mille militibus introductis, petitis a rege Priamo ut equum ipsum in honorem Palladis in ciuitatem et in templum suum permittat intrare, uobis eam occasionem pretendentibus quod causa cuiusdam uoti nostri soluendi uoueritis ipsi dee propter subtraccionem Palladii quam fecistis a templo eius. Ad Crisis autem consilium sacerdotis et prouisionem ipsius cum maximo labore artificum sine intermissione aliqua factus extitit equs ipse, perfectus tamen et completus ultimo anno capcionis ciuitatis ipsius. Reges autem qui uenerant apud Troyam in auxilium regis Troye, de quibus superius dictum est, percipientes tam uile pactum quod rex Priamus cum Grecis inierat, omnes cum suis recesserunt a Troya, ad eorum regna, Priamo dimisso, tendentes. Propter quod rex Philimenis, qui cum duobus milibus militum Troyam aduenerat, cum ccl superstitibus tantum sibi recessit a Troya in comitiua uidelicet puellarum et corpore Penthesilee. De quibus mille puellis non supererant nisi tantummodo cccc, earum excepta regina, et tamdiu festinauerunt per dietas earum quod ad earum optatas prouincias peruenerunt. Sequenti uero mane, ut ficticie condictum extiterat de pace iuranda, in medio camporum extra muros ciuitatis sanctuariis ordinatis a Grecis, rex Priamus, extra ciuitatem egressus in suorum maxima comitiua, tam ipse quam Greci iuxta formam sacramenti tenere pacem firmiter iurauerunt. Quare Dyomedes primo iurauit pacem ipsam inuiolabiliter obseruare secundum quod Anthenor disposuit inter eos. Et cum Greci postea fregerint ipsam pacem, dicunt se non fuisse periuros pro eo quod cum Anthenore proditionem ciuitatis et pacem ficticie tractauerunt. Quod uerum est, licet in prouerbio dictum sit: Qui artificiose iurat, artificiose periurat. Sic enim ut iurauit Dyomedes, maiores Grecorum ceteri iurauerunt. Rex itaque Priamus cum omnibus Troyanis suis deceptus et ignarus pacem ipsam non ficticie sed absolute iurauit. Quibus prestitis iuramentis, dum rex Priamus pro certo putaret iuramenta a Grecis facta dolo carere, Helenam Grecorum regibus restituit, et eis eam in humilibus precibus commendauit ne paterentur quod aliqua fortassis iniuria sibi posset inferri. Quod Greci ficticie letis uultibus annuerunt. Greci uero cupientes exequi dolose fraudis eorum insidias, rogant Priamum ut equm ereum, quem in Palladis honorem se dixerunt fecisse ut sit eis propicia in recessu, in ciuitatem Troye iubeat intromitti et coram templo Minerue locari, ut dea Pallas in talis enxenii oblacione sedata pro furto Palladii in eorum reuersione cum nauibus eorum ad propria absque maris periculis eos salue nauigare permittat. Licet enim rex Priamus ad petita nullatenus respondisset, Heneas tamen et Anthenor faciendum esse dixerunt, asserentes quod tale enxenium ad ciuitatis decus perpetuo sit mansurum. Inuitus itaque rex Priamus annuit quod Heneas et Anthenor dolosis fraudibus concesserunt. Et interim Greci promissum aurum et argentum a Priamo rege percipiunt et honera frumentaria eis pacta eorum deducunt ad naues et honerant in eisdem. Uniuersi uero Greci conuenientibus in unum cum maximo deuocionis affectu cum eorum processionibus sacerdotum cum funibus et aliis necessariis trahunt equm et usque ad portam ciuitatis deducunt. Non enim porta fuit tante latitudinis et altitudinis spaciosa quod per eam potuisset equs ipse commode introduci. Propter quod necessarium extitit quod ex muro et porta in tantum demoliri deberet quod fieret ad introduccionem equi ipsius altitudinis et latitudinis spaciose. Quo facto, equm ipsum in ciuitatem Troyam ciues cum multo gaudio introducunt. Sed non est nouum ut extrema gaudii luctus occupet, cum Troyani ciues et maiores eorum ex cecis insidiis facti ceci non equm, licet equm fata statuerunt, sed mortem pocius eorum uisceribus inpresissent. Inmiserunt enim Greci in predictum equmn quendam nomine Syononem, cui Greci claues assignauerunt ut, oportuno captato tempore, aperiret clausuras constructas in equo, et quam primum perciperet Troyanos per eorum hospicia dormiendo quiescere, ipsis foris existentibus signum daret in flamma ignis accensi ut Greci ciuitatem commodius possent intrare et habilius possent morti tradere dormientes. Eadem autem die Greci, insidioso quesito colore, miserunt ad Priamum se a Troya uelle recedere et apud Thenedon se primo conferre, ubi Helenam occulte recipere statuerunt, timentes si ipsam in Troya reciperent ne forte tumultus in exercitu Grecorum insurgeret contra eam ut ipsam exinde morti traderent, nec esset tunc qui posset eam sua defensione tueri. Placuerunt igitur Priamo uelut ignaro ficticia uerba Grecorum, ea reputans esse uera. Unde Grecis ipsis ascendentibus naues eorum et uelificantibus a litoribus Troyanorum, Troyanis eos uidentibus et exinde factis letis, Greci apud Thenedon applicant parum ante solis occasum. Ibique eis in multa iocunditate cenantibus, superueniente noctis umbraculo, omnes se armis bellicis munierunt et ad ciuitatem Troye se in magno silencio contulerunt. Sinon uero postquam percepit Troyanos inisse dormitum, egressus ab equo, reseratis clausuris, iam ignem accenderat et Grecis aduenientibus signum dedit. Quibus incontinenti per murum porte discissum ingredientibus ciuitatem et egredientibus militibus qui in equo extiterant constipati, in Troyanos uiriliter irruunt, qui secure in eorum domibus dormientes, nulla formidinis titillacione compuncti, sine spe aliqua hostilis insultus secure in eorum hospitiis morabantur. Et per Grecos eorum fractis ianuis et undique conquassatis, Greci ascendunt hostiliter domos ipsas, quoscunque de eis inueniunt, discrecione sexus non habita uel etatis, uiolenter occidunt, exponentes preciosas eorum diuicias prede rapaci, cum eorum omne preciosum ab eis rapiant et expolient, sic quod antequam illucesceret dies illa, plus quam xx milia hominum gladio peremerunt, ciuitatis ipsius templa crudeliter spoliantes. Clamor igitur maximus exuberauerat undecunque in funestis uocibus occisorum, et rex Priamus, tam turbido clamore audito, statim agnouit se proditum ab Anthenore et Henea, et in multa lacrimarum copia anxiosus surgit a strato et indutus uestibus quibus potuit subito quasi preceps sua descendit ab aula et et in templum Appollinis se recepit, quod in pallacio suo erat, putans statim se ab hostibus morti tradendum et nullam se posse amodo spem habere uiuendi. Quare pronus coram magno altari occubuit, indubitanter mortem expectans. Cassandra uero, quasi demens effecta, sola fugit et Minerue templum intrauit, ubi suorum omnium excidium grauiter lamentatur. Cetere uero regie mulieres in regis pallacio in multis lacrimis et doloribus remanserunt. Mane autem facto, in ipso lucis diluculo Greci sub ductu Anthenoris et Henee, publicorum sue patrie proditorum, in magnum Ylion irruerunt, nulla ibi defensione per Troyanos inuenta. Propter quod uniuersos quos ibi reperiunt morti tradunt. Pirrus uero in predictum Appollinis templum ingressus, ubi rex Priamus mortem propriam expectabat, in eum irruit ense nudo, et in conspectu impiorum Anthenoris et Henee ductorum ipsius regem Priamum coram altari nequiter interfecit, sic quod in multa sui effusione cruoris maior pars altaris extitit madefacta. Heccuba uero et sua filia Polixena se fuge dederunt, et quo fugiant prorsus ignorant. Eis tamen fugientibus obuiauit Heneas. Cui Heccuba sic dixit in multo sui furoris ardore: Ha nequam proditor, unde a te procedere potuit tante crudelitatis impietas ut regem Priamum, a quo tanta magnalia suscepisti, tanto ab eo magnificatus honore, passus fueris interfectores eius ad eum ducere quem debuisti tua proteccione saluare? Prodidisti patriam tuam et urbem in qua natus fuisti et in qua fuisti tanto tempore gloriosus, ut eius ruinam aspicias et eius incendia uidere non horreas quibus fumat. Saltem istius misere Polixene tuus impius animus misereri dignetur et nequam tuus oculus ei parcat, ut inter tot mala que feceris tibi saltem possit attribui hoc modicum bonum egisse ut eam saluare, si potes, omnino procures antequam in manus Grecorum incidat, qui eam interficiant uel turpiter dehonestent. Ad Heccube igitur uerba motus Heneas Polixenam suscipit et eam incognite secum ducit, quam in secreto loco consignat. Thelamonius uero Ayax de templo Minerue Andromacham, quondam uxorem Hectoris, abstrahit et Cassandram et secum ducit utramque. Et Menelaus Helenam abstractam ab aula regia in qua erat letus aduxit. Sed Greci in eorum seuicia persistentes totum Ylion funditus euertere studuerunt, et, in ciuitatem Troye submissis crebris incendiis, eam flammis rapacibus exposuerunt omnino cremandam, propter quod tota Neptunia fumat Troya. Ex quibus magna pallacia corruunt et exusta subitis pereunt in fauillis, exceptis domibus proditorum, que signo dato illese ab incendiis sunt seruate. Euersa igitur tota quasi funditus ciuitate, rex Agamenon in magno templo Minerue omnes maiores exercitus statuit conuenire. Quibus conuenientibus, statim ibidem Agamenon de duobus eos solicite requisiuit: uno scilicet, si seruanda sit fides illis quorum opere Greci facti sunt uictores et domini ciuitatis, uidelicet Anthenori et Enee; alio, quis modus sit et forma seruanda in diuidendis spoliis, diuiciis, et thesauris ex ciuitate quesitis. Sed Grecorum responsio fuit illa, ut Troyanis, uidelicet Anthenori et Henee principalibus faccionum, seruanda sit fides, per quos Greci facti sunt domini urbis, et omnes opes a ciuitate quesite in publicum ueniant communiter distribuende per omnes, secundum uniuscuiusque status, merita, et labores. Sed Thelamonius Aiax adiecit Helenam nichilominus morti tradendam, per quam Greci tot mala tantis temporibus subierunt. Cuius consilio multi ex ipsis regibus adheserunt, et uix Agamenon et Menelaus tunc Helenam defendere potuerunt, cum maior pars regum in exterminium Helene unanimiter conuenissent. Uerum rex Ulixes in contrariam declinando sentenciam in tantum suis sermonibus et ordinato modo loquendi predictos reges induxit quod, eorum mutata sentencia, in liberacionem Helene omnes concorditer consenserunt. Et Agamenon penes reges ipsos tunc in tantum institit et curauit quod sibi Cassandram, regis Priami filiam, reges ipsi in sui laboris premium concesserunt. Nondum tamen ipsorum regum colloquio dissoluto, Anthenor et Heneas accesserunt ad eos, exponentes eisdem qualiter Andromacha et Helenus, filius regis Priami, semper dissuaserunt Troyanis Grecorum scandala et eorum inimicicias detestari, quorum tractatu fuit liberum corpus Achillis et funerarie traditum sepulture. Quare petierunt eos utpote dignos a custodia liberari, quod a regibus liberaliter fuit concessum. Helenus autem pro duobus filiis Hectoris et Andromacha similiter pro eisdem, utpote patruus pro nepotibus et mater pro filiis, reges ipsos humiliter deprecantur de liberacione ipsorum. Quod et reges similiter annuerunt necnon et Pirrus, qui detinebat eosdem, qui satis primo institit eos morti tradendos. Statuerunt eciam ex tunc quod omnes nobiles mulieres que a mortis laqueis euaserant libere permittantur abire et standi uel eundi liberam pro uelle eorum habeant facultatem. Disposuerunt preterea et ipsi a Troya recedere, sed tanta maris tempestas inualuit quod non ualuerunt per mensem integrum nauigare. Et cum nondum tempestas marina quiesceret, Greci super hoc ab antistite Calcas diligenter explorant impedimenti causam eorum, unde tam grauis culpe causa processit sic perdurans. Quibus Calcas sic dixit: hoc eis accidere propter furias infernales pro eo quod nondum est Achillis anime satisfactum in templo Appollinis interfecti. Immolandum est ergo diis ipsis de ea per quam mortem subiit, que usque nunc remansit inulta. Pirrus igitur diligenter exquirit quidnam de Polixena sit factum, que de Achillis nece fuit causa penitus inpulsiua, cum constet eam non esse mortuam neque captam. Hanc omnes uiuere communiter asserunt. Et proinde Agamenon scrutatur Anthenorem. Quod cum ipse negauerit, contra eum de uita Pollixene et ubi sit uehementer impingit. Anthenor autem uidens se in tantum ab Agamenone et aliis Grecorum regibus pregrauari, tanquam iniquitatis filius, uolens omnes proditiones suas finaliter percomplere, in tantum per dies plures cure adhibuit et laboris quod demum agnouit Polixenam in profundo camere cuiusdam ueteris turris occulte latere. Ad quam accedens Anthenor a predicta turri per brachia eam uiolenter abstraxit, quam incontinenti captam Agamenoni presentauit. Sed Agamenon eam statim Pirro transmisit. Qui Pirrus statim in sepulchro sui patris eam mandauit occidi. Dum igitur Polixena duceretur ad uictimam, concurrunt reges, concurrit et uulgus, et in tanta perdenda pulchritudinis forma sue absque ab ea commissi causa criminis, omnes dolent communiter et pie compaciuntur eidem. A manibus ergo Pirri ualde uelociter ipsam liberassent, nisi iuxta dictum Calcantis omnium interesset ad propria posse redire, qua uiuente redeundi facultas libera non poterat eis patere. Pollixena autem ante Achillis tumulum constituta de morte Achillis uerbis humilibus se plurimum excusauit; ymo de morte eius dixit se nimium doluisse, et quod reges et principes Grecorum uirginem innocentem contra iusticiam patiuntur sine culpa perire_ non quod mortem abhorreat, cum uita eius esset satis durior morte sua ut tante nobilitatis uirgo sue uirginitatis claustra illicite disrumpi permitteret et sui pudoris integram puritatem pateretur per manus minus se nobilium deturpari et specialiter ab eis qui hostili animo regem patrem suum et inclitos fratres suos crudeliter peremerunt. Quare dixit melius sibi succedere in patria sua mori quam per exilium in paupertatis angustiis uitam ducens anxiose abire per prouincias alienas. Ueniat igitur mors, quam se dixit gratanter admittere, dum est uirgo, et uirginitatem suam diis omnibus et ipsi morti grata uoluntate libare. Ad hec dum tacuit Polixena, statim Pirrus in gladio coram sui patris sepulchro, uidente Heccuba matre sua, impie Polixenam occidit, et eius corpore per frusta truncato per eum, patris monumentum in multa circunquaque copia uirginei sanguinis irrigauit. Heccuba uero cum uidit coram se interfici Polixenam, dolore pre nimio sui sexus protinus exuta memoria, facta est furiosa. Quare in furore suo penitus dissoluta uaga discurrit, quoscunque potest mordet more canino, et proiectis ab ea lapidibus, nunc istum obruit nunc illum, Grecos multimode lapidibus offendendo. Propter quod nimium infesta est facta Grecis. Et ideo Greci eam capi faciunt et eam mandant in Aulidem insulam Troye uicinam ab hominibus lapidari. Que ibidem lapidibus obruta diem clausit extremum. Greci uero Heccube corpori monumentum arduum et insigne fieri mandauerunt, ubi corpus Heccube fuit sepultum. Cuius monumenti fabrica usque in hodiernum diem loco apparet in ipso. Et nomen quod tunc fuit inpositum ipsi loco propter memoriam Heccube uocatus est locus infestus, quod nomen usque nunc uiget communiter ipsi loco. Post Troye urbis in tanto suorum ciuium et eorum facultatum discrimine capcionem, nondum Grecis ualentibus a Troya recedere proper nimiam maris et temporis tempestatem, Thelamonius Ayax coram Agamenone et aliis Grecorum principibus contra Ulixem querelam exposuit, dicens quod cum in distribuendis bonis et facultatibus in Troyane ciuitatis capcione quesitis debuerit ea forma seruari ut secundum dignitatem, meritum, et laborem deberet unicunque prerogatiua seruari, in Palladio concedendo non fuit tamen equa forma seruata, cum Palladium concessum fuerit Ulixi, qui tanto premio non fuit dignus, et ego eo caream, qui multo magis eo dignus existo, cum propter mee strennuitatis sudores inmodicos multociens Grecorum exercitum, fame nimium laborantem, multa saturitate repleuerim in multarum rerum uictualium ubertate, quem multociens a Troyanis quasi deuictum in mee fortitudinis robore illesum perdurare et conseruari fecerim contra hostes, cum et ego regem Pollimestorem interfecerim, in cuius custodiam rex Priamus commiserat eius filium Pollidorum cum infinita quantitate thesauri. Quo Pollidoro a me eciam interfecto, thesaurum suum ad exercitum Grecorum totum adduxerim, ex quo fuit exercitus semper in suis expensis habundans. Interfecerim eciam regem Frigie, omnibus bonis eius Grecis adductis. Et eo amplius quod dominio Grecorum adiecerim meo studio et in meis uiribus multa regna, Gargaros scilicet, Crepesim, Arisdiam, et Larissam, necnon et circumadiacencia regna Troye et loca sibi finitima usque ad muros ciuitatis ipsius, cum nullus esset tunc qui Troyanis in nullo succurreret et in fori copia subueniret. Cum et ego cum Achille multa uictoriosa perfecerim _que licet ipse in suo sermone uniuersa distinxerit, hic tamen tamquam superflua sunt obmissa. At ipse Ulixes carens omni strennuitate milicie sola sui sermonis facundia uigere et superesse uidetur, que non preualet nisi in blandiciis tantum et fallaci arte uerborum. Qui si dixerit nos dominos per eum Troyane ciuitatis effectos, hoc non a sue strennuitatis uirtute processit sed a proditoriis et fallacibus uerbis suis, propter quod perpetue labis laboramus infamia inter gentes, ut Troyanos, quos debuimus in potencia uestra deuincere, uincerimus per machinacionis fallaciam et per dolum. Postquam uero suis uerbis Thelamonius finem fecit, Ulixes contra eius uerba animose respondens dixit se Troyanorum exercitum ex sua strennuitate uicisse et sapienti consilio sensus sui, qui si non fuisset in Grecorum exercitu et multa industria sensus sui, adhuc Troya in sua firmitate et gloria maneret et eius ciues adhuc essent in fortitudine status eorum. Sane inter cetera non uirtute tua, domine Thelamon, Grecis Palladium fuit quesitum sed pocius studii mei cura. Grecis enim nunquam quid esset Palladium notum fuit nec eis nota eius uirtutis potencia qualis esset. Sed ego per solius mei scrutinium adinueni quod per solum Palladium retardabatur nobis capcio ciuitatis, cum in Palladii uirtute consisteret Troyam capi non posse donec Palladium esset inter menia ciuitatis ipsius. Quare Troyam accessi furtiue et in tantum studiose tractaui quod, Palladio ipso habito, nobis fuit ciuitatis ipsius dominium acquisitum. Et ad hec inter cetera Ulixes suo tunc colloquio finem fecit. Sed Thelamonius Aiax multis obprobriosis uerbis insultauit acriter in Ulixem et Ulixes nichilominus contra eum. Propter quod capitales facti sunt inuicem inimici, Thelamonio publice asserente necesse esse quod suis manibus moriatur Ulixes. Et dum placuisset regibus Agamenonis et Menelai standum esse iudicio quis eorum alter Palladium habere deberet, Thelamonius uel Ulixes, ipsi eorum arbitrio decreuerunt Palladium penes Ulixem residere debere, tamquam dominio eius addictum, moti forte ex eo quod Ulixes eorum contemplacione Helenam a mortis periculo de manibus ipsius Thelamonii et aliorum regum Grecorum suis sermonibus liberauit. Dolet igitur Thelamonius ex tali prouisione facta per Agamenonem et Menelaum de Palladio irracionabiliter contra eum, cum omnes quasi maiores exercitus constanter assererent in obtinendo Palladio Thelamonium digniorem Ulixe. Propter quod Thelamonius contra Agamenonem et Menelaum egrum gerens animum multa uerborum diffudit obprobria contra eos, asserens se eorum capitalem de cetero inimicum. Cuius rei causa predicti duo reges fratres et Ulixes cum eis in maxima militum comitiua procurabant se cum cauthela maxima custodire. Postquam uero dies ille transiuit, ueniente eius nocte sequente et diei proximi aurora surgente, per quam dies sequens effudit orbi summo diluculo lucem suam, inuentum est quod ea nocte fuerat in lecto suo Thelamonius interfectus, multis confossus uulneribus et eius corpore multimode detruncato. Clamor igitur per totum exercitum magnus exhuberat et de morte Thelamonii communiter omnes dolent, et quasi credulitate uera in Agamenonem et Menelaum culpam impingunt sed pocius in Ulixem. Pirrus uero, qui Thelamonium affeccione sincera dilexerat, contra Ulixem et alios Thelamonii necis participes multa comminatoria uerba diffudit. Quare Ulixes de uita sua dubitans quadam nocte sub ipsius noctis cecitate nimis obscure cum suis nauibus recessit a Troya furtiue et alto pelago se commisit, Dyomedi amico suo Palladio ipso dimisso. Sed Pirrus Thelamonii corpus cremari mandauit, et ex eo facto cinere, in quodam uase aureo deponi et consignari disposuit cynerem ipsum, multi sagacis artificii munimine sigillatum, ad ipsius Thelamonii regis regnum proprium deferendum. Agamenon uero et Menelaus cum quibusdam regibus sibi fauentibus contra Pirrum et quosdam reges qui Pirro fauebant faciebant se caucius custodire, cum Pirrus insidiaretur eisdem et ipsi similiter ipsi Pirro. Sed Anthenor suo tractatu inter eos pacem stabilem reformauit, et uniuersos maiores Grecorum ad conuiuium in magna sollempnitate studuit inuitare. Quos in magna diuersitate ciborum pauit et refecit eosdem, et preterea eos in multorum exhibicione donorum honorare curauit. Greci uero contra Heneam eorum assercionibus impingebant, contra eos scilicet fregisse fidem, rupto sui uinculo iuramenti ex eo quod Polixenam celauerat, ream mortis, cuius occasione magnus Achilles extiterat interfectus. Et ideo, communicato consilio, Henee exilium indixerunt ut perpetuo relegaretur a Troya. Qui cum non ualeret eorum iusssionibus contraire, Grecis humiliter supplicauit ut saltem xxii naues cum quibus Paris apud Greciam se contulit sibi concedere dignarentur, et cum refeccione nimia indigerent, reficiendi eas spacium sibi deberent indulgere. Quod Greci sibi liberaliter concesserunt, quatuor mensium spacio sibi dato ad refeccionem ipsarum. Interea Anthenor nolens in Troya manere, quibusdam nauibus sibi quesitis, uoluntarius recessit a Troya cum quantitate plurima Troyanorum. Sed quo iuerit, quo diuerterit presens hystoria non declarat. Heneas uero, contra Anthenorem gerens animum odiosum pro eo quod facto suo factum est quod ipse relegaretur a Troya et Anthenori patebat plena libertas eundi et redeundi a Troya pro sue arbitrio uoluntatis, latentes parauit insidias Anthenori qualiter a Troya posset perpetuo relegari et quod facultas ei eundi et redeundi a Troya penitus tolleretur. Quapropter Heneas, Troyanis omnibus qui superstites erant in Troya ad consilium conuocatis, sic eos alloquitur dicens: Amici fratres, ex quo sinistrante fortuna ad presentem statum in quo estis nuperius deuenistis, aperte uidetis quia sine alicuius consilio protectoris salubriter non poteritis ducere dies uestros. Est ergo uobis salubre ut, me recedente, de aliquo uestro rectore salubriter cogitetis. si enim uicini uestri habitantes per uillas et castra et eciam alibi scient uos sine protectore manere, passim in uos irruent et continuis prede laceracionibus uos exponent. Expedit ergo uobis, ut michi uidetur, mittere pro Anthenore ut eum uobis constituatis in regem, ut cum eius consilio contra emulos uestros possitis salubriter uos tueri. Placuit itaque Henee consilium uniuersis. Propterea per eorum nuncios Anthenore perquisito, inuentus ad Troyam festinus accessit. In offensionem cuius statim Heneas in armata manu uoluit prosilire, cum adhuc Heneas in Troya potencior esset eo. Quare reliqui Troyani existentes apud Troyam Eneam humiliter deprecantur ut a suis desistat inceptis, et mala eorum omnia, que iam finem in bellis aliquem sunt sortita, per ciuilia et intestina bella inter eos non debeant innouari. Ad eorum igitur uerba Heneas sic dixit: Quis homo potest tanta pietatis dulcedine demulceri ut tanto uiro nequissimo et continuo prodicionis auctori parcere pie posset, cuius proditoriis artibus factum est quod Polixena, inclita filia regis, uirgo innocens, mactari coram sepulchro Achillis sic crudeliter meruisset? Et ego sum a uestro consorcio perpetuo relegatus, qui uobiscum affectaueram in communibus lacrimis tanquam earum particeps condolere et communium anxietatum uias consolacionis exquirere per quas possemus in tantis nostris doloribus respirare. Ad uerba igitur Henee Troyani tunc, communi deliberato consilio, Anthenorem decreuerunt a Troya perpetuo relegandum et quod nunquam Troyam sibi liceret redire, data sibi licencia a Troya continuo recedendi. Quod statim factum est. Anthenor autem statim cum suis nauibus et multis de reliquiis Troyanorum se inmisit in mare, et tamdiu per peregrina equora nauigauit donec in quorundam manus incidit pirratarum, qui irruentes in eum et suos quosdam interfecerunt ex eis, alios uulneribus afflixerunt, et demum predati sunt eos. Tandem ab eorum manibus liberati tamdiu per maris equora deuehuntur donec aura prospera inspirante iuxta litora cuiusdam prouincie applicant que Gerbondia uocabatur. In qua tunc regnabat rex quidam ualde iustus et pius Oecides nomine, qui prouinciam ipsam in multa tranquillitate regebat. In terram igitur huius regis descendit Anthenor in comitiua paucorum iuxta litus cuiusdam rupis excelse que ipsi litori inminebat. Quare ipsius loci scrutata planicie, que a radice rupis ipsius longe lateque per arua distendebatur et nemora in multis aquarum fontibus circunquaque, Anthenor, ipsius loci amenitate captatus, in supercilio rupis ipsius quandam ciuitatem fundare disposuit, et fundauit cum reliquiis Troyanorum qui nauigauerant cum eodem, et eam Corchire Menelaon statuit appellari. Quam in breui tempore forcium murorum ambitu circuncinxit, institutis in eis per girum multis turribus bellicosis. Quod postquam Troyanis innotuit qui remanserant apud Troyam de ciuitate ipsa in loco tuto firmata, fertili, et ameno, maxima pars eorum sponte peruenit ad eam. Ex quibus ciuitas ipsa necnon et multis aliis facta est nimium populosa. Predicto autem regi Oecide, cuius erat dominio prouincia ipsa subiecta, sic se subicere in multa sagacitate nouit Anthenor quod rex ipsum magnam recipit in graciam et ciuitatem ipsam et omnes Troyanos eosdem. Quare magnificatus est ualde ex dileccione regis Anthenor propter sue probitatis industriam, et in regno ipso per regem factus est secundus ab eo. Cassandra uero, que remanserat apud Troyam, multis exacerbata doloribus ex lapidacione matris et morte Polixene sue sororis, multos dies duxit in lacrimis, anxietatibus, et lamentis. Sed demum lacrimarum ymbribus exsiccatis et ea parum a suis doloribus respirante, Greci qui intendebant a Troya recedere ab ea multum exquirunt de futuris eorum. Quibus Cassandra dixit multa mala eis debere succedere antequam in patriam recipiantur eorum. Agamenoni uero dixit ipsum interficiendum ab hiis qui sunt de domo sua. Et prout unicuique eorum accidit sicut Cassandra uaticinata est illis presens hystoria per sequencia declarabit. De Thelamonio uero clandestine interfecto supererant duo filii, quos ipse de duabus uxoribus reginis sibi susceperat. Quorum antegenitus uocabatur Eantides, de regina Clausca, et alius, de regina Ethimissa, qui Antissacus uocabatur. Hii duo, dum etatem agerent puerilem, dati sunt sub tutela et cura regis Theucri ut eos donec pubescerent educaret et donec fierent apti ad miliciam assumendam. Agamenon uero et Menelaus a Grecis licenciam postulant recedendi. Quam ipsi maiores Grecorum adhuc existencium apud Troyam uix concedere uoluerunt, habentes eos de clandestina Thelamonii nece suspectos. Dum de Ulixis fuga furtiua, per quam accusatorem seipsum esse constituit, Agamenonem et Menelaum in aliquo releuarent, sibi recedendi licenciam inuitis animis tribuerunt. Ipsi autem recedentes a Troya alto pelago se committunt. Tempus erat quo, calcatis uuis, autumpnus in orbe iam suos menses exsoluerat inequales, et uicina hyems in suo pigro rigore iam ueniens propriis frondibus spoliarat arbores et dulcibus auium iam indixerat silencium cantilenis. Tunc cum robusta uentorum austeritas in multo flatus spiramine suis prosilit a cauernis, tunc cum, ab aere liquido serenitate depulsa, nubium obscura congeries uestit illum, que in pluuiarum copiis dissolute noua dant incrementa fluminibus et ab estiuis ramorum frustis et truncis decidentibus inter ualles in suis decursibus ualles ipsas undecunque mundificant et extergunt, tunc Grecorum inconsulta facilitas ceco auiditatis ardore corda commouit (qui ad propria repatriare uolentes peregrinancium animos feruenti calore febricitate compellit) ut non aduertentes uiarum discrimina nec temporum qualitates se desideratum accingant ad iter. Propter quod plerisque contingit quod, dum ad propria inconsulte redire festinant, uiarum impedimentis emergentibus inoppinatis aggressibus, in medio uiarum deficiunt et nunquam ad propria superest illis perueniendi facultas. Hoc enim desiderio dum Grecorum capta sunt uota ad propria redeundi, recedentes a Troya cum eorum nauibus diuiciis multis honustis quas ab opulenta Troyanorum preda sibi multipliciter quesierunt, in profundo hyemis quodam die sereno captato, se posuerunt in mari, et eleuatis uelis et in afflatibus uentorum expansis, per quatuor dies et totidem noctes quasi feliciter nauigarunt. Quinto uero die circa nonam, dum per Egeum mare maris equora plena securitate sulcarent, serenus aer subito factus est ater, dum obductis nubibus imbres euomeret in multa copia pluuiarum. Mugit ether in tonitruorum aggregacionibus sonos emittentibus terribundos, et choruscationes repentinis et falsis ignibus translucentes inter tenebras tempestatis instabilem lucem prestant. Eurus, uero, Nothus, et Africus ab antris Eoliis relaxati maris ymma subuertunt, et nunc in tumentes montes nunc in profundis hyatibus maris undas eleuant et discindunt uehementes spiritus procellarum. Sic ergo Grecorum naues, maris nimia tempestate quassate, nunc huc nunc illus incerto remige transferuntur. Scinduntur uela, multas dilacerata per pecias; magno franguntur arbores in stridore, et antenne a suis malis uiolento diuorcio separate uarias colliduntur in partes. Themonum uero suorum ab ipsis nauibus auulsorum excusso regimine, naues ipse, dum uage perclitantur uarios inter fluctus, superuenientis noctis tenebris duplicatis, inuicem segregantur, et a fulminibus a summo celo in triplici flamma ruentibus in medio fluctuum exuruntur, et exuste spumosas pereunt inter undas, dum eas celestis ignis exurit et maris aqua submergit. Pereunt ergo Greci nauigantes in ipsis, et innumerabiles diuicias Troyanorum que uehebantur in eis uorax pontus absorbet. Oyleus uero Ayax, qui xxxii nauibus suis in predictam incidit tempestatem, omnibus nauibus suis exustis et submersis in mari, in suis uiribus brachiorum nando semiuiuus peruenit ad terram. Et inflatus pre nimio potu aque uix se nudum recepit in litore, ubi usque ad superuenientis diei lucem quasi mortuus iacuit in arena, de morte sua sperans potius quam de uita. Sed cum quidam ex suis nando similiter a maris ingluuie iam erepti nudi peruenissent ad litus, dominum eorum querunt in littore si forsitan euasisset. Quem in arena iacentem inueniunt, dulcibus uerborum fouent affatibus, cum nec in uestibus ipsum nec alio possunt subsidio refouere. Sic ergo, ut dictum est, Grecis perclitantibus contigit et Aiaci uirtute dee Minerue, que conceptam iram atrocissimam in Aiacem in eum et alios uoluit uindicare ex eo quod Cassandram a templo suo uiolenter abstraxit. Quamuis enim dictum sit quod pena suos debet tenere actores, non est est nouum ut ob unius culpam dumtaxat mille non culpantes sepius arceantur. De aliis uero Grecis et Grecorum ducibus a Troya tunc recedentibus et ad propria redire festinantibus qui presentis cladis periculum minime subierunt - qualiter eis successerit sequenti libro apertius enarratur. Eo autem tempore quidam rex erat in Grecia nomine Naulus, qui regnum in Grecia magne latitudinis et longitudinis possidebat. Cuius regni situs ex latere septentrionalis plage longo maris pelago iungebatur, dum ex eodem latere haberet rupes excelsas, quarum radices ambiebat pelagus inporrectum, et multos ex eodem latere iuxta se haberet scopulos montuosus. Hic rex Naulus tempore Troyani belli habebat duos filios, quorum antegenitus Palamides in suo nomine uocabatur, alius minor eo uocabatur Oectus. Hic Palamides multa sui strennuitate uigebat, dum esset uir fortissimus et animosus in bello et equestris milicie multa fama preclarus. Hic ad Grecorum exercitum in multarum nauium copia et suorum multorum militum comitiua in apparatu maximo potenter accessit, cum nullus rex in Grecia maius regnum haberet nec tantis diuiciis opulentum. Hunc Palamidem Greci in imperatorem tocius exercitus statuerunt, Agamenone ab eius cura principatus amoto. Qui Palamides demum in conflictu belli mortuus expirauit, ut de hiis omnibus et de eo satis est supra loco suo relatum. Sed quidam, quibus aliorum placet interitus et qui semper in eorum maliciis gloriantur, regi Naulo et eius filio Oecto de morte Palamidis falsis adinuencionibus et subornatis in multa ficcione commentis aliter sunt testati. Dixerunt enim Palamidem non in bello peremptum sed clandestine et furtiue per Ulixem et eius socium Dyomedem de consilio Grecorum fuisse nequiter interfectum. Et ut ex eorum commentis resultaret firma credulitas, de eius interfeccione commentati sunt ficticiam formam et modum, astruentes in dictis eorum Ulixem, Dyomedem, Agamenonem, et Menelaum duas falsas litteras confinxisse, in quibus continebatur Palamidem cum Troyanis prodicionem exercitus tractauisse, pacta sibi a Troyanis quadam auri maxima quantitate, et has litteras fecerunt ad latus cuiusdam interfecti hominis colligari. Cum autem finxissent eos scire promissam pecunie quantitatem, procurauit Ulixes cum quodam secretario Palamidis, pecunia sibi data, ut illam pecuniam quam Troyani promiserant Palamidi pro prodicione exercitus se daturos sub caputio lecti Palamidis se latenter abscondere procuraret. Quam cum Ulixes eidem assignasset, idem secretarius Palamidis sub caputio lecti ipsius latenter abscondit. Cum idem secretarius se ad Ulixem postea contulisset et relatum sibi extiterat in secreto qualiter perfecerat mandatum Ulixis, Ulixes in eodem loco ipsum clandestine fecit occidi. Quibus litteris postea per Grecos inuentis et lectis, Grecos contra Palamidem suspicionis animum concepisse dixerunt. Et cum Greci se postmodum ad tentorium Palamidis contulissent perquisituri si sic de auro rei ueritas se haberet, perquisito eius lecti capucio, inuenerunt aurum ipsum in ipso et in eo pondere quod predicte littere continebant. Quare cum Greci fidem adhibuissent hiis que continebantur in litteris postea firmiorem, in Palamidem irruere uoluerunt tamquam prodicionis actorem. Sed Palamides animose resistens contra predicta obtulit se exinde defendere per duellum equestre qualiter ipsius sceleris erat inscius et se paratum innocenciam suam bello ipso purgare. Et cum nullus Grecorum fuisset qui tunc contra eum pugnandi causa congredi uoluisset, uidentibus eius emulis predictis quod per eam uiam offendere ipsum nullatenus potuerunt, Ulixes in suis sermonibus sedauit populum et curauit in tantum quod, de hiis que contra Palamidem suggesta fuerunt falsa credulitate depulsa, ut eius uideretur adiutor, Palamides fuit adhuc per eum in imperio exercitus reformatus. Addierunt eciam predicti commentatores adinuencionibus suis quod non post multos dies Ulixes et Dyomedes secreto sunt Palamidem alloquti, asserentes sibi quod ipsi certificati sunt quod in quodam ueteri puteo erat quidam maximus thesaurus absconsus, qui indubitanter poterat ab eis obtineri, de quo eum cum eis uellent esse participem, et sequenti nocte disposuerant ad predictum puteum se conferre; si placet ei ire cum eis ad ipsum thesaurum habendum, gratum et acceptum habebant. Palamides uero eorum fraudium uelud ignarus et sola fide deceptus, ueniente nocte, cum eis ad predictum se contulit puteum, ubi collacione facta inter eos quis eorum primo descenderet, Palamides in eum se obtulit descensurum. Qui, discalciatis pedibus et superfluis uestibus reiectis a se, in puteum ipsum animose descendit. Quem ut presenserunt ad yma putei peruenisse, statim eum cum lapidibus obruunt et interfecerunt eundem et ipsum mortuum in puteo dimiserunt, ad eorum tentoria sub eiusdem noctis silencio properantes. Et talis fuit falsi commenti globus qui de morte Palamidis Nauli regis animum patris sui et Oecti fratris sui ad credendum inuoluit. Propter quod rex Naulus et eius filius Oectus diligentissime sunt scrutati qualiter ad uindictam necis filii et fratris eorum potenter insurgerent contra Grecos qui in ipso exercitu tunc fuerunt. Audiuerunt enim pro certo quod Greci ipsi hyemali tempore se posuerunt in mari causa ad eorum propria redeundi, qui necesse habebant transire per confinia regni sui. Mandauerunt ergo eorum hominibus ut qualibet nocte in cacumine montium existencium iuxta pelagus ignem accenderent, ut decepti Greci per noctis tenebras transeuntes, putantes se esse secus terram in qua secure se recipere possent, ibi diuerterent incauti et uelis expansis in montes ipsos et scopulos cum eorum nauibus irruerent, ubi naues ipsi subirent dissute naufragium et irrecuperabiliter deperirent. Quod et factum est. Nam in ipsis rupibus et scopulis plus quam cc Grecorum naues cum nauigantibus in eis naufragio sunt submerse. Cetere uero naues que has precedentes proxime sequebantur, cum ad locum ipsum sub eiusdem noctis tenebris peruenerunt, audito fragore nauium que inter scopulos frangebantur et eorum letali clamore qui moriebantur in mari, locum ipsum exicialem uitantes ab eo fugiunt et se inmittunt in pelagus spaciosum. Cum quibus Agamenon, Dyomedes, Menelaus, et quidam alii, de quibus infra dicetur, predictum naufragium uitauerunt. Predictus autem Oectus siue Peleus (cum esset binomius), predicti regis filius Nauli, Agamenonis et Dyomedis curiose mortem affectans uel ipsorum grauia detrimenta, suo disquirit in animo qualiter eis obesse ualeat, si contingat eos salue ad propria remeare. Propter quod per speciales litteras suas et nuncium sapientem Clitemestre regine, Agamenonis uxori, pro uero et certo firmauit quod Agamenon maritus eius unam de filiabus regis Priami duxerat in uxorem, quam diligens uehementer suum secum ducit in regnum, ut regni sui sibi eam constituat in reginam, et Clitemestram eius ueram uxorem regno priuet et infallibiliter morti tradat. Unde cum sibi expediat ante tempus occurrere, monet eam ut sibi caute prouideat ne suam incidat in ruinam. Credidit ergo Clitemestra uerbis Oecti et ei humiles grates reddens tacito suo conseruauit in animo qualiter se a sibi dictis insidiis uiri sui salubriter tueretur. Factumque est quod Agamenon a periculis maris saluus euasit, perueniens in regnum suum, et Clitemestra eius uxor, que iam sibi parauerat sue necis insidias, eum ficticie leto uultu recepit. Hec autem Clitemestra in predicti sui mariti absencia matrimonii federis ipsius peccauit in legem. Nam, eius pudore postposito, matrimonialem thorum cum quodam Egisto nomine uiolauit. In cuius amore Clitemestra in tantum exarserat quod ex eo quandam susceperat filiam, que Erigona uocabatur, cui dare promiserat pro certo regnum suum, licet Egistus regie non esset originis nec ducis aut comitis nobilitate decorus, sed hoc certum est inter femineas uoluptates quod cum in sui corporis deliramenta labuntur, numquam appetunt cum aliquo commisceri qui marito suo sit melior nec equalis, semper enim ad uiliora declinant. Et cum ipse honoris earum prodige facte sint, in personis suis non horrent committere uilitates, sed non nisi cum uilibus eas committunt, quamuis si cum melioribus uiris suis eciam et seipsis aut mundi maioribus committerent, scelus esse putarent. Nobilitas eciam et diuicie committentis eas non excusarent a crimine quod adulterii non fedarentur infamia et quod innocentem maritum turpi non afficiant nota riualis. In tantum igitur Clitemestra cum suo Egisto dilecto tractauit quod prima nocte qua uenerat Agamenon, dum suo soporatus dormiret in lecto, Egistus in eum irruens ipsum iugulo interemit. Quo mortuo et eius corpore tradito sepulture, non post multos dies Clitemestra Egistum duxit in uirum et illum sui regni regem constituit Macenarum. Agamenoni uero supererat quidam filius ex eadem Clitemestra sibi susceptus Horrestes nomine, qui adhuc annos nondum attigerat pubertatis. Hunc rex Talcibius consanguineis eius, timens ne Egistus furtiue ipsum perimeret, clam ipsum eripuit et ad Ydumeneum, regem Crete, consanguineum eius similiter, transmisit eundem. Qui licet esset Horresti remota proximitate coniunctus, hunc tamen Ydumeneus rex et eius uxor regina Tarrassis gratanti animo susceperunt, quem non minori affeccione carnis obseruabant quam quandam eorum filiam nomine Climenam futuram heredem ipsorum in regno, que nondum effecta thori matura annos pueriles agebat. Ille idem Oectus Nauli regis filius ad Egeam Dyomedis uxorem se contulit, et eodem modo quo induxit animum Clitemestre ad credendum de uiro suo ducente secum unam ex filiabus Priami, eodem modo induxit Egeam. Hec Egea fuit filia Pollinicis regis Argiuorum. Cui mortuo superfuit Egea predicta et quidam filius uocatus Assandrus. Quare post mortem patris Polinicis Egea et Assandrus diuiserunt regnum inter se inuicem Argiuorum, cuius regni una medietas peruenit Egee et alia medietas Assandro fratri suo. Egea uero cum medietate sua regni predicti duxit in uirum Dyomedem eundem. Uerum dum frater suus Assandrus in Grecorum exercitum se conferret contra Troyanos cum predicto Dyomede sororio suo, antequam applicarent ad Grecorum exercitum, apud Breciam peruenerunt, ibi remanere causa recreandi per dies aliquos disponentes. Sed rex Thelephus, illius prouincie dominus, egre ferens moram illorum, in multitudine suorum militum, armatorum irruit in eosdem. Cuius rei causa cum haberent se necesse defendere, Assandrus multos ex militibus regis Thelephi interfecit. Quod rex Thelephus tollerare non ualens tot suorum excidium, accepta quadam lancea in qua erat ferrum ualde secabile, Assandrum cum ea letaliter uulnerauit et mortuum ab equo deiecit. Dyomedes uero, agnita morte Assandri cognati sui, furibundus se ingerit inter homines regis Thelephi, multos ex eis interficit, et demum corpus Assandri a pedibus equorum uiolenter abstraxit et in multis lacrimis inter suos illud adduxit. Et hec fuit rei ueritas de morte Assandri fratris Egee. Sed non sic fuit Egee suasum; ymo pro certo sibi assertum extitit quod Assandrus interfectus extiterat studio Dyomedis, ut eo mortuo medietas regni cederet Egee eius uxori, per quam ipse fieret integer dominus Argiuorum. Egea uero, cum non minus se diligeret Assandrum fratrem suum, que maluisset sui regni medietate carere quam suo fratre priuari, egrum concepit animum contra Dyomedem maritum suum. Propter quod, tam ob predictam causam quam ob Oecti uerba filii regis Nauli, procurauit cum Argiuis hominibus suis quod nullo modo reciperet Dyomedem, cui Egea ex tunc indixit exilium, recusans ipsum amplius in suo regno manere. Quare dictus Dyomedes coactus est exulare, qui quo declinet ignorat. Demum fortuna dictante Salaminam accessit, ubi tunc rex Theucer frater, quondam Thelamonii, illius prouincie dominus residebat. Sed audito iam dudum quod in morte Thelamonii fratris sui Dyomedes conspirauerat cum Ulixe, ipsum capi mandauit. Sed Dyomedes tunc furtiua fuga lapsus euasit a manibus regis Theucri. Rex autem Demofon et rex Athamas peruenientes in eorum regna simili modo a regnis eorum sunt exulare coacti. Qui Carthacium ueniunt, ubi dux Nestor ylariter recepit eosdem. Hii duo reges proposuerunt ibi in eorum regna se in armata manu conferre, et eorum regnicolas in potenti brachio debellare et omnes interficere fortuna fauente, illos specialiter crudelissime morti tradere qui faccionis ipsius fuerunt actores. Uerum Nestor eorum consilia non commendat; ymo persuadet illis ut nuncios eorum ad eorum regna transmittant in blandiciis et multarum prouisionibus libertatum. Unde factum est quod non post multos dies eorum regnicole reconciliacionis animum assumentes predictos eorum reges in eorum regna gratis animis receperunt. Heneas uero, qui remanserat apud Troyam ut refici faceret naues suas, dum fuit ibidem passus est multos bellicosos congressus ab adiacencium locorum incolis, qui Troyanorum reliquias prede exponere nitebantur. Consuluit ergo eis Heneas quod, cum ipse ad eorum defensionem diu cum eis esse non possit, mittant pro Dyomede, uiro tam strennuo, qui, cum exilium pateretur adhuc ex eo quod recipi non potuit inter suos, ad regimen et subsidium eorum libenter accederet. Miserunt itaque Troyani pro Dyomede, qui, auxilio undecunque quo potuit conquisito, cum multa celeritate se contulit apud Troyam. Qui cum inuenisset quasi Troyanos obsessos et adhuc Heneam ibidem, qui inter se gauisi sunt ualde, ambo ad bellum se parant, et ordinatis Troyanis aptis ad bellum, in armatu manu ad prelium egrediuntur cum eisdem. Diebus igitur septem continuis est pugnatum. Inter quos Dyomedes multa commisit de sue strennuitate persone, multos interfecit ex aduersariis Troyanorum, multos cepit ex eis, et quoscunque per eum capi contingeret faciebat statim furca suspendi tamquam fures pessimos et predones. Octauo uero die in multa bellandi astucia sic uiriliter irruit contra eos quod ipsos undique circuncinxit, sic quod manus eius effugere non ualerent. Quare omnes furca suspendi mandauit et eos more furum patibulis diuersis affixit. Reliqui autem uicini de adiacentibus uillis et castris, audito de insultantibus in Troyanos sic amara morte consumptis, perterriti nimium cessauerunt omnino uexare Troyanos. Unde quies est maxima parata Troyanis, si quies in eorum tribulacionibus dici potest. Heneas uero interim, suis refectis nauibus, cum multis de reliquis Troyanorum et patre eius Anchise naues ipsas ascendit, profecturus in exilium sibi a Grecis indictum. Propter quod cum ipsis nauibus alto pelago se committit, et cum prorsus ignoret quo sibi sedem fata statuerunt ubi suos possit locare penates, multis maris exagitatus periculis multis locis adhesit. Sed uoluntate deorum cum suis nauibus pontum intrat, et tamdiu per peregrina maria nauigauit quod peruenit in Ytaliam et in Thusciam se recepit. De processibus autem Henee particularibus, qualiter sibi successerit post recessum eius a Troya, et qualiter sibi contigerit postquam peregrinari desiit ex quo uenit in Thusciam, presens hystoriam non describit. Sed qui eorum uoluerit habere noticiam legat Uirgilium in Eneydos. Egea uero uxor Dyomedis, postquam ad eius peruenit noticiam Dyomedem receptum a Troyanis et hostes suos sic uiriliter debellasse, timuit ne Dyomedes forte uiribus conquisitis in eam irrueret et suos et eam offenderet tamquam lesus ab eis. Unde habito consilio cum Argiuis, statuit pro Dyomede mittere ut ad regnum suum secure debeat remeare. Qui, habito nuncio sue uxoris, gauisus est ualde et festinus ad propria remeauit, ubi ab Egea uxore sua et omnibus Argiuis sinceris animis et cum maximo gaudio fuit receptus. Ceteri uero Grecorum qui reges eorum redeuntes a Troya recipere recusauerant, penitencia ducti, humiliter querunt eos et ipsos regnorum suorum restituunt dignitati. Qui postquam ad regna peruenerunt eorum, urbes et loca collapsa in eorum absencia sollicita mente reformant et in meliorem statum instaurare procurant. Horrestes igitur Agamenonis filius, quem rex Ydumeneus susceperat nutriendum ob timorem Egisti, iam adoleuerat et xxiiii annorum iam erat maior effectus cum rex Ydumeneus ipsum honore milicie decorauit in multa iocunditate festiua. Quo facto milite, Ydumeneum regem deuote rogauit Horrestes ut, cum etas eius et tempus appeterent circa regni sui recuperacionem et in ulcionem necis patris sui intenderet, de militibus regni sui sibi deberet subsidium exhibere. Qui libenter annuens sibi mille milites ualde strennuos assignauit. Ubi multorum requisiuit et expectauit auxilium, sic quod breui tempore alios mille milites sibi quesiuit et cum predictis duobus milibus militum ciuitatem Trozen animosus intrauit. Erat autem huius ciuitatis dominus rex Forensis, sic suo nomine nuncupatus, qui dudum fuerat intimus Agamenonis et multum odiosus Egisto. Causa uero ipsius odii propter quam rex Forensis contra Egistum capitales inimicicias confouebat precipue fuit illa. Nam cum idem rex Forensis de quadam filia sua cum eodem Egisto matrimonium contraxisset, dictus Egistus ob amorem Clitemestre a filia regis Forensis diuertebat, libello repudii sibi misso. Propter quod gratanti animo se obtulit et rogauit Horrestem quod in sua comitiua contra Egistum ipsum duceret, qui in seruiciis Horrestis et destruccione Egisti uenire cum trecentis militibus intendebat. De quo Horrestes satis regraciatus est illi. Tempus erat quo iam sol Thauri signum intrauerat. Tunc cum prata uirent et uernant flores in arboribus redolentes, rubent rose in uiridibus rubis earum, et in dulcibus cantibus philomene dulci modulamine cytharizant, tunc cun esset mensis Maius ille, qui horum ductor est omnium et blandus alumpnus ipsorum, Horrestes cum rege Forensi et eorum exercitu a ciuitate Trozen ambo feliciter discedentes Micenas accelerant. Et cum eos nollent recipere Micenates, Horrestis exercitus ciuitatem ipsam dura obsidione conclusit. Receperat enim Horrestes responsum a diis ut contra Egistum secure procederet. Nam sibi contra eum est concessa uictoria, et acceptum est diis quod de matre sua ipse idem assumat suis manibus ulcionem. Quamuis enim Clitemestra in ciuitate ipsa esset inclusa, iuerat Egistus pro succursu ciuitatis milites coadunare pugnaces, cum quibus ciuitatem ipsam se sperabat pro certo tueri. Sed Horrestes, agnita ueritate per quam uiam posset redire Egistus in comitiua sua, ordinatis suia exploratoribus, circunquaque per passus uiarum per quos Egistus redire poterat multos milites constipari decreuit qui Egistum possent intercipere redeuntem. Ipse uero quolibet die ciuitatem ipsam continuis uexabat insultibus, que a suis ciuibus poterat male defendi, cum non fuisset ciuitas ipsa contra insilientes in eam ante tempus pro sua defensione munita. Quare factum est quod ciues eius non ualentes sustinere nocturnos stimulos et diurnos quinto decimo die obsidionis ipsorum cessauerunt omnino bellare, et ciuitas ipsa ab Horrestis exercitu capta est. Intrauit igitur ciuitatem Horrestes in multa militum comitiua. Et ordinatis militibus in portarum custodia ne quis ingredi uel egredi forte posset ab eis, ad regium quondam patris sui pallacium properat, ubi Clitemestram matrem suam inuenit. Quam statim capi mandauit et fida custodia detineri, sic et omnes qui patris sui regis Agamenonis conspirauerant in mortem et qui contra rebellionem eius fuerant principes faccionum. Eodem eciam die dum Egistus celeraret ad succursum cum quibusdam suis militibus ciuitatis, incidit in manus militum Horrestis Egistum expectancium redeuntem. Qui irruentes in eum et eius socios, bello commisso, ceperunt Egistum, omnibus eius militibus interfectis, et Egistum ad Horrestem adducunt, manibus eius post terga ligatis. Sequenti uero die Horrestes mandauit Clitemestram matrem suam ligatis manibus nudam aduci. Contra quam Horrestes nudato ense illico irruit et ubera eius ab eius pectore propriis manibus extirpauit, et in multis ictibus ensis sui interfecit eandem. Quam interfectam et nudam extra ciuitatem per terram trahi mandauit et canibus et uolucribus eam statuit deuorandam. Propter quod tamdiu insepulta remansit donec canes et uolucres totum corpus eius exceptis ossibus consumpserunt. Egistum uero nudum per totam ciuitatem tractum furca suspendi mandauit; sic et omnes alios quos ceperat tractos per ciuitatem et furca suspensos necari decreuit. Quid ultra? Ex omnibus impiis, infidelibus, et peruersis per Horrestem Micenarum ciuitatem purgata, uere dici potuit Agamenonis mortem per tantorum mortes ultam plene fuisse necnon et de Clitemestra propter obprobrium a se turpiter uiro factum necnon et illatam iniuriam per eam nato suo in multis in quibus Clitemestra peccauit. Fuit enim homicidii rea, que talem et tantum regem qualis fuit inclitus Agamenon, sub eius securitate cubantem, fecit occidi, uirum et filium turpis adulterii affecit iniuria, et seipsam naturam et morem mulierum nobilium non obseruans. Quare iustum fuit ut de tot malis incurreret multa mala per eum precipue quem in nota dedecoris tot malis affecit. Interea Menelaus, qui a multis periculis maris euasit, cum Helena uxore eius Cretam applicuit, ubi de morte Agamenonis fratris sui et uindicta per Horrestem assumpta rumorem audiuit. Contra Horrestem igitur Menelaus grauem concepit animum de tam dira uindicta quam exercuit contra matrem. Et ibi tam maiores quam uulgus pro maiori parte ciuitatis ipsius uenerunt ut uiderent Helenam, pro qua Greci tot mala sunt passi. Demum uero uentis secundis afflantibus Menelaus cum Helena recessit a Creta, et felici nauigacione potitus in portum applicat Macenarum, ubi odiosum animum demonstrauit Horresti, dicens ei eum in regno patris non debere succedere ex eo quod in matrem tam diram exercuit ulcionem que magis impietas dici potuit quam uindicta. Quare factum est quod, congregatis omnibus Grecorum regibus in Athenis, quibus pro maiori parte eorum communiter uidetur Horrestem Agamenonis filium fore regno patris indignum, qui contra matrem fuit tanta impietate crudelis, et ideo exilio magis dignum. In defensionem suam allegante tunc Horreste quod quicquid de matre fecerat exercuerat de iussu et uoluntate deorum. Dux autem Athenarum se obtulit pro parte Horrestis contra quemlibet probaturum quod Horrestes regni Macenarum dominio dignus erat, et quicquid de matre fecerat deorum peregerat uoluntate. Contra quem dum nullus fuisset qui predicto bello se uellet offerre, predicti reges, sollempni communicato consilio, absoluerunt predictum Horrestem ab omni querela, ipsum de regno patris sollempniter coronantes. Qui licenciatus ab eis, cum Athenarum duce, qui affectione associauit eundem, Macenas applicuit, ubi cum maximo gaudio fuit receptus. Horrestes igitur in patris solio sedit dyademate coronatus, egrum gerens animum contra suum patruum Menelaum. Sed recedente duce Athenarum ab Horreste, rex Ydumeneus rex Crete apud Micenas se conferens inter Menelaum et Horrestem concordiam tractauit et pacem, sic quod Horrestes Hermionam regis filiam Menelai et Helene in uxorem duxit, suam uidelicet consobrinam, festiuitate nupciarum inter eos sollempniter celebrata. Erigona uero filia Clitemestre et Egisti, turpi coytu suscepta, ex quo nouit Horrestem uterinum fratrem suum in regni solio confirmatum, nimio dolore commota laqueo se suspendit. Non post multos uero dies Ulixes cum duabus nauibus negociatorum quas precio conduxerat Cretam uenit. Suas enim naues amiserat, et quicquid habuerat ablatum sibi extitit ab incursibus piratorum, et eo pocius quod in manus gentis Thelamonii Aiacis incidit, que ipsum cepit et quecunque penes ipsum inuenit abstulit e t ipsum furca suspendere intendebat. Sed Ulixes industria sensus sui euasit a laqueo gentis ipsius, pauper tamen et egenus et penes se nichil habens. Licet enim sic euasisset a manibus gentis Aiacis et dum securus eripi ab infortuniis credidisset, incidit subsequenter in manibus regis Nauli, qui propter Palamidis filii sui mortem capitali odio persequebatur Ulixem. Ulixis igitur sagacitas magna fuit, per quam a manibus regis Nauli de persona saluus euasit. Quo uero ingenio uel quo sagacitatis tenui argumento a captura gentis Aiacis et manibus regis Nauli Ulixes euaserit presens hystoria non declarat, nisi quod Ulixes ex predictis causis ad Ydumeneum regem pauper et inops accessit. Rex autem Ydumeneus de tanta Ulixis paupertate miratus nichilominus hylariter eum suscepit et casus suos et sue infelicitatis accidencia explorat ab ipso et petit ea sibi seriatim et particulariter enarrari. Quod Ulixes gratanter admittens, ut regis peticionem impleret, suorum casuum fata reuoluens in sui narracione sermonis ea per ordinem explicauit. De quibus sic dixit: Uerum est, domine rex, quod post capcionem Troie, cuius capcionis ego pars infallibiliter magna fui, cum nauibus meis multis onustis diuiciis de opibus Troyanorum in multa auri et argenti copia et multorum meorum michi famulantium comitiua pelago me commisi, et me per plures dies prospere nauigante, in quendam portum, qui Mirna communiter nuncupatur, primo saluus applicui, ubi cum meis pro terre recreacione descendi et ibi tutus per dies aliquos moram traxi, cum ibi nullus michi et meis molestiam intulisset. Deinde a predicto portu discessi, et aura michi blandiente secunda, in portum qui dicitur Calastofagos salue perueni, ubi similiter cum meis per dies aliquos sum moratus. Cunque fallaces uenti michi tempus prosperum suaderent, a predicto portu discessi et fere per tres dies proxime subsequentes feliciter nauigaui. Tunc subito uentorum tempestas inualuit et aer de sereno factus est repente obscurus incerta nauigacione nunc huc nunc illuc me sub nimia tempestatis clade uexauit. Demum tempestas ipsa me compulit in Siciliam diuertere nimis inuitum, ubi uexaciones sum passus plurimas et labores. Erant enim in Sicilia duo reges fratres, quorum unus uocabatur Strigona et alius Ciclopa. Hii autem duo reges irruerunt in me et meos. Uidentes naues meas diuiciis tantis plenas exposuerunt per uiolenciam eas prede, et quicquid inuenerunt in eis exportauerunt ex eis in multitudine eorum militum armatorum. Et eo deterius quod superuenerunt duo eorum filii, milites ualde strennui et nimium bellicosi, quorum unus uocabatur Allifan et alius Pollifemus. Hii irruerunt in milites meos, qui centum interfecerunt ex eis, ceperunt me et Alfenorem unum ex sociis meis, et me et eum in quondam castro in carcerem detruserunt. Hic Pollifemus habebat quandam sororem, uirginem speciosam, quam postquam uidit Alfenor, in concupiscentia eius exarsit, et eius illaqueatus amore factus est ualde amens. Per sex igitur menses me captiuum in Siciliam detinuit Pollifemus. Sed demum misertus est mei et me cum Alfenore liberauit. Qui Pollifemus postea multum michi contulit commodi et honoris. Sed Alfenor circa sui amoris uehemenciam in tantum operam suam dedit quod sororem Pollifemi quam diligebat noctis tempore a secretario patris eripuit et ipsam secum aduxit. Quod ut peruenit ad suorum notitiam, sui contristati sunt ualde. Propter quod idem Pollifemus iterum in me et meos eadem nocte ad arma prorupit cum maxima militum comitiua, et facto impetu contra meos, sui recuperauerunt Pollifemi sororem. Qui Pollifemus in me demum irruit, et dum ab eo insisterem me tueri, unum sibi ex oculis eius euulsi, et cum sociis meis qui uiui supererant in naues proprias me recepi, et cum eis a Sicilia eadem nocte discessi. Deinde recta nauigacione potitus in Aulidem insulam me uentus appulit quamuis inuitum. In hac igitur insula erant due puelle sorores nimium speciose, ipsius insule domine, que in arte nigromancie et exorzizacionibus docte nimium habebantur. Quoscumque igitur nauigantes in hanc insulam fortuna trahebat predicte sorores non tam earum pulchritudine quam earum magicis incantationibus sic tenaciter capiebant quod nulla spes erat intrantibus ab insula posse recedere, omnium aliarum curarum oblitis, adeo quod si quos inueniebant ad earum mandata rebelles, statim eos in bestias transformabant. Harum igitur una, illa uidelicet que magis docta in hac sciencia erat, Circes suo nomine uocabatur, et alia suo nomine Calipsa. In potestatem igitur harum duarum me fortuna deduxit, quarum una, uidelicet Circes, meo quasi amore bachata, suas inmiscuit pociones, et suarum incantacionum insidiis sic fatue me allexit quod per annuum integrum non fuit michi ab ea recedendi facultas. Infra quem annuum Circes grauida est facta et concepit ex me filium, qui postea natus ex ea creuit et factus est uir nimium bellicosus. Ego autem circa propositum mei recessus curam adhibui. Sed Circes irata persensit, et suis magicis artibus me credidit detinere. Sed ego, qui de arte eram similiter ualde instructus, contrariis operacionibus omnia sua figmenta destruxi et penitus annullaui. Et quia sic ars deluditur arte, contrariis commentis Circes in tantum preualuerunt efficacius artes mee quod cum omnibus sociis meis qui tunc erant mecum a Circe nimium anxiosa recessi. Sed quid michi profuit ille recessurus? Nam committente me mari, uentus me appulit in terram regine Calipse, que suis artibus sic me illaqueauit et meos quod maiori tempore quam uoluerim me detinuit penes se. Mora tamen ipsa michi non fuit nimium tediosa propter ipsius regine pulchritudinem, in qua miro modo uigebat, et propter affectus placidos quos penes ipsam inueni, que placere michi et meis nimium est conata. Tandem per mei sensus industriam factum est quod ab ipsa salue recessi, in maxima tamen mei pena laboris, cum artes mee artes suas uix repellere potuissent. Deinde nauigando cum meis perueni ad quandam aliam insulam, in qua quoddam oraculum sacrum habebatur, quod diuine concessione potencie certa et uera responsa petentibus exhibebat. Ab hoc oraculo multa petii curiosus, inter que affectuose ab eo quesiui quidnam de nostris contingeret animabus postquam a nostris corporibus sunt egresse. De omnibus igitur per me tunc quesitis ab eo certum responsum obtinui preterquam de animarum articulo, de quo ab eo nullum certum responsum potui obtinere. Cum igitur ab ipso oraculo discesissem, aura, ut credidi, perflante secunda, uentus me conpulit pertransire per quendam locum periculis multis plenum. Perueni enim in illud mare in quo Syrenes, que sunt maxima monstra marina, pelago spaciantur. Sunt enim ab umbilico superius forme feminee, uirgineum uultum habentes, ab umbilico uero citra omnem formam piscis obseruant. Hec autem mirabiles uoces mirabili sonoritate resoluunt in cantu in tam dulci modulamine cantilene quod celestem putares excedere in sonis musicis armoniam, adeo quod miseri nauigantes, cum ad eas perueniunt, tanta earum cantus dulcedine capiuntur quod eorum nauium uela deponunt, ramos reponunt in altum, nauigacione penitus abstinentes. Sic enim animos miserorum ille cantus inebriat quod miseri audientes omnium aliarum curarum grauaminibus exuuntur, et in tantum earum dulcedo ipsorum demulcet auditus quod quasi sui ipsius prorsus obliti nec esum appetunt neque cibum, dum eorum quidam animis sopor illabitur, per quem efficiuntur penitus dormientes. Quos dum Syrenes dormire persenciunt, naues eorum gubernatorum regimine destitutas statim euertunt et naufragio subruunt, sic quod nauigantes in eis dormiendo infelici naufragio submerguntur. In has igitur Syrenes incidi, et ne socii mei mecum inuoluerentur simili soporis errore, meis artibus et mei et eorum auditum sic tenaciter obturaui quod de earum cantu ego et socii mei nichil penitus audientes ipsas debellauimus, et plus quam mille ex eis interfecimus, sic quod salui earum loca transiuimus, ab earum periculis liberati. Deinde naufragio infelix casus nos appulit inter Sillam et Caribdim, et cum xu stadia eorum ingluuiosa pericula protendatur, ibi ab ipsa maris ingluuie plus quam medietas mearum nauium fuit absorta. Propter quod socii mei nauigantes in eis ingluuie ipsius maris naufragio perierunt. Ego autem cum alia medietate nauium mearum ab ipsius ingluuie maris auulsus Pheniciam nauigando perueni, ubi inueni mirabilis gentis tyranidem, qui in me et meos irruens maiorem partem meorum gladio interemit, paucis relictis ex eis. Bona omnia que tunc mecum habebam in nauibus abstulerunt a me homines gentis ipsius, ceperunt me, et qui superfuerunt ex meis mecum duris carceribus incluserunt. Tandem, uolentibus diis, liberauerunt me et illos quos mecum incluserant, nichil michi restituto ab eis de rebus meis. Quare in summa paupertate deductus circuiui meridiem et demum in terram istam applicui, factus pauper et egenus, ut uides. Ecce narraui tibi omnes casus meos postquam a Troya recessi et in paupertatem quare sunt deductus. Et sic Ulixes narrationibus suis finem fecit. Rex uero Ydumeneus, auditis uerbis Ulixis, racione sue nobilitatis et eius industrie ualde compassus est sibi, et ideo quantum placuit Ulixi in Creta morari in multa rerum habundancia rex honorauit eundem. Demum cum Ulixi placuit a Creta recedere, rex donauit Ulixi duas naues, necessariis omnibus bene munitas, cum quibus posset in regnum suum commode nauigare. Donauit etiam sibi dona plurima, argentum et aurum, que sibi possent habunde sufficere dum ad propria perueniret. In recessu tamen suo rogauit eundem ut ad regem Anthenorem se conferret, qui eum uidere plurimum affectabat. Ulixes igitur, a rege Ydumeneo obtenta recedendi licencia, naues ascendit et ad regem Anthenorem se contulit, qui eum in uultu ylari cum multa iocunditate recepit. Cui multum grata fuit Ulixis multa facundia et nimia industria sensus eius. Ibi autem Ulixes certos rumores didicit de uxore sua Penelope, tot infestata proceribus, et eius pudicicia ab ea illesa seruata, necnon et de quibusdam aliis qui inuaserant terram suam et eam temere detinebant contra eius uoluntatem uxoris. Ibi Thelemacus filius eius, cognito patris aduentu, accessit ad eum, qui omnes rumores quos pater didicerat certa sibi assercione firmauit. Quare Ulixes regem rogauit Anthenorem ut eum in regnum suum associare deberet in suorum militum comitiua. Quod Anthenor libenter annuens cum suis militibus associauit eundem. Et eis de felici nauigacione potitis, in tantum procurauit Ulixes quod de nocte in suam applicuit ciuitatem, et depositis in terram militibus, de nocte suorum proditorum domos inuadit, ubi ipsos inueniens dormientes omnes interficit ita qod nullus euasit ex eis. Adueniente uero die in sui folgoris lucida claritate, in suum pallacium cum rege Anthenore se recepit. Et ibi rege ipso cum multa iocunditate recepto, O quam facta est hylaris Penelope in aspectu sui domini, quem tanto uidere tempore anxia peroptauit! Concurrunt igitur ciues, reges eorum tantis temporibus expectatum cum multo gaudio uidere festinant, multa dona sibi offerunt et exenia magna nimis, et exaltatus est Ulixes multum in regno suo. Et in tantum cum rege tractauit Anthenore quod Thelemacus Nausicam, filiam regis Anthenoris, duxit in uxorem. Celebrantur igitur nupcie Thelemachi in multorum sollempnitatibus gaudiorum. Et rex Anthenor suum feliciter remeauit in regnum. Et Ulixes in inclito statu regni sui demum sub nimia pacis tranquillitate quieuit. Quia uero usque nunc de Pirro Achillis filio postquam a Troya recessit, presens hystoria nichil dixit, nunc ad narrandum eius aduentum dirigitur stilus noster. Pirrus enim ex parte patris sui habuit regem Pelleum auum suum, cum ex predicto Pelleo et Thetide eius uxore fuisset susceptus et natus Achilles pater ipsius Pirri, quem Achilles suscepit ex Deidamia regis filia Licomedis. Et sic habuerat Pirrus duos auos, regem Pelleum ex parte patris et regem Licomedem ex parte nobilis matris sue. Qui rex Licomedes filius regis Achasti fuit, proaui dicti Pirri, adhuc uiuentis, licet esset in senio constitutus. Hic Acchastus habebat odio Pirrum et omnes de genere patris eius. Causam autem huius odii presens hystoria non describit. Rex igitur Acchastus Pirri proauus expulit regem Pelleum auum Pirri de regno Thesalie, sic quod ipsum Acchastus exulare coegit et pro interficiendo Pirro suas posuerat insidias ne euaderet manus eius. Pirrus uero, postquam a Troya recessit et maris se subiecit insidiis, multa maris pericula passus est, et maiorem partem rerum quas secum detulerat proiecit in mare, et quasi eius nauibus conquassatis, Molosam applicuit, ubi naues suas pro temporis tempestate quassatas necessaria fecit refeccione fulciri. Ibi eciam didicit qualiter rex Acchastus proauus eius regem Pelleum auum suum a Thesalie regno deiecerat et qualiter contra Pirrum fuerat insidias machinatus. Doluit igitur Pirrus de tam enormi dispendio aui sui sed pocius de seipso, cum predictus rex Licomedes, auus maternus ipsius Pirri, regis Acchasti filius, ipsum a suis annis teneris educasset. Interea rex Pelleus, per regem Acchastum a regno deiectus, qui timore regis Achasti et filiorum suorum (cum rex Achastus haberet duos alios filios et unam filiam nomine Thetidem, quorum filiorum unus uocabatur Philistenes et alius Menalipus) securus in publicum non poterat apparere, prouidit ubi posset melius delitere donec Pirrus nepos eius rediret a Troya, qui opem suo discrimini ferre posset. Sciebat enim per mare a Troya eum cum suis nauibus rediturum. Erat enim longe a ciuitate Thesallie per uiii forte stadia quoddam antiquum hedificium iuxta mare, inter ciuitatem ipsam et hedificium ipsum quibusdam nemoribus interiectis, ad que sepius uenandi causa reges Thesallie uenire solebant, cum in eis uenatorie fere plurimum habundarent. Hoc autem antiquum hedificium pro temporis uetustate erat penitus derelictum, cum situs eius esset in sollitudine constitutus et nulla ex eo appareret fabrica super terram. Erant enim in eo sub terra recondite multe lacune, in quibus poterat quis secure latere, cum foramen descensus eius esset incognitum, multis spinetis siluestribus et rubis agrestibus circumclusum. Sed ab ipso foramine facilis erat ad inferiora descensus, per gradus scilicet constructos in ipso, quamuis in summitate foraminis esset quedam latens fouea pro spinetis, in medio cuius os foraminis habebatur. In hoc igitur hedificio Pelleus latere disposuit. Qui dum lateret in ipso, sepius egrediebatur ab eo, et perueniens ad litus maris equora suo meciebatur intuitu si forte Pirrum uidere posset cum suis nauibus redeuntem. Pirrus uero, suis refectis nauibus in Molosa, nauigare uersus Thesalliam prorsus intendit uindicaturus, si posset, contra regem Achastum, maternum proauum suum, deieccionem Pellei aui sui paterni et seipsum a se tueri, si posset eum in offensionis obstaculo preuenire. Ut igitur caucius faciat que intendit, duos secretarios suos, Crispum uidelicet et Adrastum, sagaces exploratores, apud Thesalliam mittere procurauit ad Assandrum, ciuem Thesallie dudum, Pellei et ipsius Pirri fidelem, ut per eum posset de omnibus informari. Quibus uenientibus apud Thesalliam, per Assandrum omnibus diligenter edoctis, ad Pirrum celeriter redeuntes sibi fideliter referunt singula que uiderunt et que didicerunt ab Assandro referente. Pirrus igitur statim suas naues ascendit in Thesalliam profecturus. Sed dum putaret feliciter nauigare, marina tempestas in naues suas irruit, que fere triduo perdurauit. Demum diis fauentibus factum est quod cum nauibus ipsis, adhuc uentorum rabie non sedata, in quendam portum applicuit uocatum Speliadim. Hic autem portus distabat a ciuitate Thesallie fere per octo stadia, et erat uicinus illi antiquo hedificio in quo rex Pelleus delitebat. Pirrus itaque, maris fatigacione laxatus, descendit in terram, et dum ire pedes ad uicina nemora properaret, mirabilis fortune casus ad predicti foraminis foueam hedificii supradicti ipsum adduxit. Quam preuidere non ualens propter herbarum adiacencium uelamenta in eam irruit, et ad superiorem et primum gradum de gradibus ipsis per quos descendebatur inferius fixit pedes, et dum inspiceret gradus ipsos, uidere quid sit inferius diligenter affectat. Dum igitur ad loci ipsius yma peruenit, ecce quod a suis latibulis rex Pelleus prosilit, nepotem agnouit, in cuius uisione uidere putat Achillem, tanta patri suo Pirrus similitudine respondebat. Affectuose ergo ipsum amplectitur et in lacrimis ipsum flebiliter osculatur. Sua sibi discrimina tandem exponit de rege Acchasto, suas sibi reserando querelas. Dolet Pirrus, tacitus tamen omnia in mente conseruat. Ascendunt ergo superius auus, et nepos et ad Pirrum accedit tunc comitiua suorum. Pirro uero statim innotuit quod Philistenes et Menalipus, filii regis Acchasti, ad nemora ipsa peruenerant causa uenandi. Quo audito, statim Pirrus exuit uestas suas, et quadam uili et ueteri ueste sibi quesita, lacerata multas in partes, se induit, et accinctus quodam ense, sociis suis data licencia, solus properauit ad nemus. Nondum igitur Pirrus multum per nemus uagauerat cum regis Acchasti filiis obuiauit, qui a Pirro querunt quis sit, unde sit, unde uenerit, et quo uadat. Pirrus autem respondit eis se esse de Grecia et a Troya cum suis sociis cum quadam naui ad patriam suam se uoluisse redire. Sed tanta maris tempestas contra ipsos inualuit quod post multa discrimina et labores non multum longe a litoribus naufragium sunt perpessi, sic quod quingente persone nauigantes in eis subito naufragio perierunt. Ego tamen solus euasi, quem excellentes fluctus quasi mortuum ad litora proiecerunt. In quorum spuma, dum frangit in terra et in facie terre descendit circa litus, perueni a tumefaccione fluctuum frangentium circa terram quasi mortuus inebriatus ad litus. Ubi post multum uomitum aque salse quam ex mari sorbueram, in aliquo respiraui, et demum post multas angustias uix bene restitutus sum mee pristine sanitati, et in naufragio ipso cum amiserim omnia que ferebam, pauper effectus mendico panem hostiatim dum ueniam ad proprios lares meos. Uos autem, si nondum comedistis et detulistis aliquid in hoc nemus ad uescendum, estote michi de eo in aliquo graciosi. Qui sibi dixerunt, Morare nobiscum. Interim quidam ceruus lentis passibus dum uagaretur, coram ipsis apparuit, quem statim Menalipus a fratre suo segregatus insequitur, eo solo cum Pirro dimisso. Qui dum multum esset elongatus ab eis, dum multum insisteret ceruum prosequi fugientem, Philistenes frater eius causa quietis descendit ab equo, et statim Pirrus in eum irruens ipsum protinus interfecit. Deinde cum frater eius Menalipus a cerui prosecutione rediret, Pirrus euaginato ense in eum irruens ipsum protinus interemit. Et sic Pirrus duos suos auunculos fratres Thetidis auie sue crudeliter interfecit. Qui dum ab eorum rediret cede, obuiauit ei Cynaras de familia regis Acchasti. Quem Pirrus interrogauit ubi esset Acchastus. Qui dixit ei Acchastum prope esse. Et statim Pirrus Cynaram euaginato ense crudeliter morti dedit. Et confestim properauit ad naues, ubi pulchris uestibus seriose se induit, et ab eis recedens Acchasto regi obuiauit. Qui dixit Pirro: Quis es tu? Pirrus autem regi Acchasto sic respondit: Unus sum ex filiis regis Priami qui ductus in captiuitatem sub dominio Pirri sum. Rex uero Acchastus, ignorans eum esse Pirrum, dixit ei: Ubi est Pirrus? Qui dixit: Ualde a maris uexacionibus fatigatus descendit in terram et causa quietis accessit ad illam foueam, quam extensa dextera sibi monstrauit. Et statim euaginato ense ipsum uoluit interficere. Tunc ei statim ibi apparuit Thetis uxor regis Pellei, que et ipsa erat regis Acchasti filia mater Achillis et auia Pirri, que dixit ei: Kare nepos, quidnam intendis facere? Nonne auia tua sum? Orbasti me enim duobus fratribus meis auunculis tuis, et nunc intendis orbare me rege Acchasto, meo patre, proauo tuo? Et statim Thetis, Pirrum fortiter amplectendo, cepit brachium eius quo ensem tenebat in manu ne ipsum contra regem Achastum eleuaret ad ictum. Cui dixit Pirrus: Rex Acchastus pater tuus regem Pelleum uirum tuum a suo regno deiecit. Nonne in hoc teipsam offendit? Sed ueniat Pelleus, qui si sibi uelit parcere, parco ego. Ueniens igitur Pelleus rogauit Pirrum ne regem Acchastum morti traderet, cum de morte duorum filiorum suorum sit rex Acchastus satis afflictus et deterior morte sit pocius sibi uita. Quare reformata est pax et bona uoluntas inter Acchastum et Pelleum, dudum inuicem discordantes. Et consedentibus omnibus eis, Thetide uidelicet, rege Acchasto, Pelleo, et Pirro, inceperunt hii tractare de regno. Rex autem Acchastus, qui tunc regni ipsius moderamina gerebat ut rex, dixit illis: Ego autem sum nimia senectute confractus et de regni laboribus amodo michi modica cura est. Filios meos amisi, qui de regno ipso potuissent habuisse dominium. Nullus alius ergo est ad quem regnum ipsum debeat de iure deuolui quam ad Pirrum, karissimum nepotem meum, et ideo ex nunc me spolio regno ipso et ipsi Pirro sponte concedo. Quem ex eo statim per sue uestis fimbriam inuestiuit. Cui Pelleus: Et ego omne ius quod in eo habeo cedo et transfero in eundem, quia semper hec fuit summa cupiditas uoti mei ut Pirrus ceptro regni Thesallie potiretur. Insurgunt ergo omnes ipsi a loco illo et ascendentes equos eorum Thesalliam peruenerunt. Quare Pirrus mandauit ut omnes naues sue in Thesalliam nauigarent. Uenientibus ergo eis apud Thesalliam, rex Acchastus mandauit omnibus de Thesallia ut sacramentum fidelitatis et homagii Pirro prestare deberent. Qui de Pirri dominio facti sunt leti, propter quod sacramentum ipsum Pirro cum magno gaudio prestiterunt. Et sequenti die rex Achastus et Pelleus Pirrum de regno Thesallie coronauerunt in regem. In cuius regni solio Pirrus sedit dyademate coronatus. Et factum est postea quod regis Pirri fauore exaltatum est regnum Thesallie super omnia regna Grecie, et Pirrus rex ipsum in maxima pace seruauit usque ad extremum exitum uite sue. Ydumeneus uero rex Crete mortuus est, superstitibus sibi duobus filiis, Merion, uidelicet, et Laorta. Sed Merion post mortem patris sui parum uixit et mortuus est et regnum Laorte fratri suo dimisit, qui satis honorifice in Creta feliciter est sepultus. Thelemacus autem, Ulixis filius ex Nausica uxore sua, regis Anthenoris filia, suscepit filium Deyfebum nominatum. Sed ad Pirrum iterum redit hystoria ad narrandum suos deinde processus et qualiter et quando Pirrus dies suos clausit extremos. Rex igitur Acchastus de morte filiorum suorum exacerbatus inmodice filiorum suorum corpora mortuorum Thesalliam deferri mandauit, ibique sepulti sunt, mandante rege Pirro, in monumentis eorum nimium preciosis. Fata uero, que in summa felicitate hominibus constitutis cecas parant insidias per quas a felicitatis fastigio decidere eos subitam faciant in ruinam, ostendunt ea eis ualde placere que ruinosa postea pariunt detrimenta. Pirrus itaque in regni sui fastigio constitutus Hermione, Helene et Menelai filie et uxoris Horrestis, feruentis amoris cupidine captus fuit. Propter quod data opera ut sue satisfaciat uoluntati, Hermionam furtiue rapuit ab Horreste, et a regno dudum Agamenonis Micenarum, in quo regnabat Horrestes, in regnum Thesallie furtiue adduxit eam. Quam sibi matrimonio copulauit. Dolet ergo Horrestes de tanta uerecundia sibi facta, sed in regnum suum inuadere Pirrum non est sibi tanta potestas. Tacitus tamen reseruat in mente futuros euentus per quos sibi possit plene parari uindicte facultas. Factumque est quod Pirrus proposuit in Delfon insulam se conferre ad regratiandum Appollini deo et aliis diis de multa uictoria mortis Achillis patris eius sumpta de Paride crudeliter interfecto. Propter quod Pirrus in apparatu suo se accinxit ad iter, et in Delfon insulam se contulit, relictis in pallacio suo Andromacha, Hectoris dudum uxore, cum paruulo suo filio et eiusdem Hectoris nomine Laumedonta, cum et ipsa pregnans esset ex Pirro, necnon et Hermiona eius uxore, que post recessum Pirri misit Menelao, patri suo, sibi grauiter successisse de Pirro marito suo, qui solus Andromache amore bachatus de ea parum curabat aut nichil, ut acceleraret uenire Thesaliam quod Andromacham morti tradat cum eius filio Laumedonte. Menelaus itaque ad uerba Hermione filie sue Thesalliam properat, ubi, sui nobilitatis omisso pudore, in Andromacham irruit. Sed Andromacha subito puerum suum Laumedontem suas recepit in ulnas, et precipiti fuga lapsa se dirigit in plateas, ibique fortiter exclamans auxilium populi contra Menelaum implorat in lacrimis ne populus paciatur ipsam interfici cum paruulo nato suo. Populus autem incontinenti ad arma decurrit, et armata manu insequitur Menelaum, sic quod Menelaus timore populi stupefactus ad propria remeauit. Horrestes autem, audiens Pirrum in Delfon insulam peruenisse, ibi in multa militum comitiua se contulit, et in potenci manu aggressus est Pirrum, et manu propria ibi interfecit eundem. Et Pirrus mortuus est, qui statim in eadem insula fuit sepultus. Uxorem autem suam recuperauit Horrestes et in regnum suum ipsam adduxit. Pelleus uero et Thetis Andromacham ex Pirro pregnantem et Laumedontam eius filium a Thesallia recedentes in Molosam deferunt ciuitatem, ibique Andromacha peperit filium quem ex Pirro sustulerat et nomen eius Achilleydes est uocatum. Hic Achilleides creuit, et Laumedontam fratrem suum Thesallie coronauit in regem, seipso postposito, ad quem regnum ipsum racionabiliter pertinebat, et nichilominus ipsius sui fratris amore uoluit et mandauit quod omnes Troiani qui capti erant in Grecia libertate plenaria potirentur. Preterea hic subiungit hystoria sic enarrans. Dictum est in libro xxiiiio et xxuo qualiter Achilles, mortuo Troilo, corpus Troili ad caudam equi sui ligauit et per totum exercitum uituperabiliter traxit illud, ad cuius recuperacionem rex Menon uiriliter institit, ipsum prostrauit ab equo et letaliter uulnerauit, sic quod quasi mortuus fuit delatus ad castra; qualiter Achilles ipsum, a suis omnibus Mirmidonibus interceptum, non sua uirtute bellica sed proditorie interfecit; qualiter postea rex Priamus ipsum iuxta Troilum fecit magnifice sepeliri. Nunc presens narrat hystoria quod predictus rex Menon quandam mire pulchritudinis habebat sororem suam, que manifeste uenit coram omnibus ad Menonis monumentum, illud aperiri mandauit, ossa Menonis extraxit ab ipso, et ea in quodam uase aureo reposuit conseruanda, que statim cum predicto uase de medio astancium ab oculis sic prorsus euanuit uelud umbra quod nunquam in loco ipso postea uisa fuit. Hanc nonnulli dixerunt fuisse deam uel dee filiam uel unam ex illis quam gentes fatam appellant. De narranda igitur morte Ulixis, obmissis ad presens aliis, presentis hystorie stilus acuitur. Quare narrat et dicit quod Ulixes quadam nocte dormiebat in lecto suo et soporatus talem de se uidit in suo sompno uisionem. Uidebatur enim sibi uidere quandam ymaginem iuuenilis forme tante mirabilis speciei quod ymago non putaretur humana sed pocius diuina pre nimia pulchritudine forme sue. Uidebatur eciam sibi ultra modum appetere ymaginem illam posse tangere et eam suo cogi tenaciter in amplexu, sed illa suos uitabat amplexus et eum uidebatur a longe intueri. Deinde uero ad eum sibi propinqius uidebatur accedere et interrogabat ab eo quidnam uellet. Sed ille dicebat: Uolo ut insimul coniungamus ut te forte cognoscam. At illa dicebat Ulixi: O quantum in hoc est tua grauis et amara peticio! Tu enim petis a me ut tibi coniungar. Sed O quantum illa coniunccio erit infelix! Nam ex tali coniunccione necesse est quod unus nostrum exinde moriatur. Deinde uidebatur sibi quod ymago illa eadem ferebat in manu quandam lanceam, in cuius lancee summitate uidebatur haberi quedam turricula tota ex piscibus artificiose composita. Deinde uidebatur sibi quod illa ymago recedere uellet ab eo. Que dicebat sibi: Hoc est signum impie disiunccionis que inter nos duos est postremo futura. Ulixes autem tunc sompno solutus ualde miratus est de ipsius sompni uisione; multum sui disquirit in animo ad quid sompnum ipsum tendat. Demum illucescente die perquirit augurios et diuinos et eos ad se uenire mandauit. Quibus uenientibus et recitata eis ipsius sompnii qualitate, ipsi dixerunt quod per significacionem ipsius sompnii aperte conicitur Ulixem per filium exilio uel morti tradendum. Cuius rei causa Ulixes ualde perterritus Thelemacum filium suum capi fecit et eum mandauit fideli custodia detineri. Ipse uero elegit sibi locum in quo posset secure manere in quorundam suorum secretariorum fidelissima comitiua. Uallauit enim locum ipsum muris altis et fortibus, ad quem non nisi per pontem quendam uolticium haberi poterat accessus. Statuit eciam quod ad eum nullus accederet nisi esset aliquis de suis secretariis supradictis. Factumque est quod cum Ulixes dudum ex Circe quendam filium suscepisset, Thelagonum nominatum, qui cuius esset filius a nemine sciebatur preterquam a Cyrce sua tantummodo genitrice. Factus est Thelagonus annorum xu, qui studiose querit a matre cuius fuerit filius et si uiuit pater et in quo loco moretur. Diu negauit mater eum certificare de patre. Demum cum Thelagonus matrem super inquisicione patris diuicis stimulasset, affecta tedio stimuli filialis filio pandit et reserat regem Ulixem esse patrem ipsium et eum de loco regni sui ubi moratur Ulixes diligenter instruxit. Thelagonus autem in relacione matris est nimium factus letus. Desiderio tamen nimio in uno fluctuat patrem suum uidere uelle, et ad eum accedere desideranti animo exardescit. A matre igitur sua obtenta licencia, que de celeri reditu rogat illum, Thelagonus se accinxit ad iter, et tantum per dietas suas laboriose processit quod peruenit Acayam, ubi factus certus de loco ubi morabatur Ulixes ad ipsum locum accedit. Cunque quadam die lune in mane applicuisset ibidem, in introitu pontis inuenit custodes Ulixis, quos affectuose rogat ut eum ad Ulixem accedere sponte permittant. Negant illi, mandatum domini seruare uolentes. Instat Thelagonus humilibus precibus, at illi uiribus utentes repellunt eum et iniuriose et uiolenter impellunt. Quare Thelagonus, dum illatas sibi pati nollet iniurias, in unum ex predictis custodibus iurruit, et pugno clauso sic potenter in cathena colli percussit quod, eius fracta cathena colli, protinus expirauit. Alios uero custodes eius socios impellendo uiriliter a ponte deiecit et precipitauit in uallo. Fit ergo clamor maximus. Quare multi irruentes ad arma in Thelagonum irruunt, ipsum interficere sathagens. Sed Thelagonus, facto impetu in unum eorum qui aggressi sunt eum, ensem quem habebat in manu ab eo uiolenter extirpat, et in alios irruens ense nudo quindecim interfecit ex eis et ipse ab eis est grauiter uulneratus. Deinde cum clamor fortius inualesceret, ad uoces clamoris surgit Ulixes, putans ne aliquis de familia Thelemaci detenti per domesticos suos inuaserit illos ut pro sui liberatione eos uulneret aut occidat. Quare iratus cum quodam iaculo quod ferebat in manu ad locum clamoris accelerat, ubi suos uidit ab illo adolescente sibi incognito interfectos. Cernit eum et in uindictam necis occisorum iaculum ipsum uibrauit in ipsum sic quod eum percussit. Ex eo non tamen multum lesit eundem. Sed Thelagonus contra Ulixem iaculum impetuose uibrantem, cum non cognosceret si esset Ulixes, arrepto illo eodem iaculo quod ipse uibrauerat et in terram ceciderat, ipsum impetu duriori retorsit sic quod ipsum ex eo letaliter uulnerauit, costas eius ex ipso uulnere perforando. Quare Ulixes ex ipso ictu uulneratus in terram decidit, seipsum sustinere non ualens, utpote qui morti sentit se esse uicinum. Corporee itaque uires in ipso deficiunt, et cum ipse quasi defecerit in sermone, balbucientibus uerbis querit a Thelagono quisnam esset. Dum Ulixes tunc ad memoriam suam reducit letalem sui sompnii uisionem, Thelagonus uero ad interrogacionem Ulixis a circumstantibus querit quis ille sit qui ipsum interrogat. Dicunt ei Ulixem esse. Quo audito, Thelagonus anxius exclamat dicens: Ue michi! Ueni uidere patrem meum ut eo uiuente letarer cum eo, et nunc factus sum occasio mortis eius. et statim pre dolore nimio in terram cecidit ueluti semiuiuus. Demum a terra consurgens, laniatis uestibus, cum esset inermis, faciem suam pugnis contundit in lacrimis et a suo uertice flauos capillos euellit. Prostratus itaque ad pedes Ulixis s e dirigit, in singultibus lacrimarum dicit se esse Thelagonum infelicem Circes filium, quem tu, Ulixes pater mi, ex ea infeliciter suscepisti. Si morieris, kare pater, dii faueant ut tecum moriar et post te me uiuere non permittant. Ulixes uero agnouit eum suum esse filium ex Circe, blanditus est ei in sui corporis debilitate maxima in qua erat, et mandat fractis eloquiis ut a lacrimis abstineat et a dolore. Pro Thelamaco filio suo mittit, qui ueniens in Thelagonum querit irruere, quasi necem patris auidus uindicare. Sed Ulixes uerbis et nutu ut potuit Thelamaco inhibet ne insurgat in ipsum, ymo ut eum carum habeat utpote fratrem suum. Ducitur ergo Ulixes in Acayam fere mortuus, ubi triduo tantum uixit et post triduum expirauit, qui in Achaya honore regio sepelitur. Post cuius mortem statim Thelamacus paterni regni fuit assumptus in regem. Thelagonum fratrem suum multo fouet honore, per annum unum et dimidium detinuit eum secum, in honore maximo fecit eum militem. Retinere uoluit eum magis, sed Thelagonus matris sollicitatus ad litteras, ut matri satisfaciat, inuitus recedit a fratre. In cuius recessu Thelamacus multum eum donis et muneribus honorauit et omni eo quod faceret ad apparatum recessus ipsius. Recessit ergo Thelagonus a fratre suo Thelemaco in multis lacrimis defluentibus ab utroque. Qui post recessum eius in Aulidem insulam ad matrem sanus applicuit. De cuius reditu et aduentu ultra modum mater facta est ylaris, que multum fuerat de filio curiosa propter tanta fatorum discrimina que sic infeliciter emerserunt, prout ipsa preuiderat in arte sua. Non post multos autem dies Circes letaliter egrotauit. De qua egritudine uiolenter oppressa diem clausit extremum. Thelagonus igitur in regem assumitur et uixit in regno suo annis feliciter lx. Thelamacus uero regnauit in Achaya annis lxx et multiplicatum est regnum Achaie sub eius gubernacione ualde nimis. Ulixes autem uixit annis lxxxxiii et feliciter mortuus est in regno suo. Et in hoc loco Dares presenti operi finem fecit, sic et Cornelius. Reliqua ergo sunt de libro Ditis. Licet Dares Troyanus in capcione Troye suo operi finem fecerit, qui postea in libro suo ulterius non processit, reliqua uero sunt de libro Ditis ipsius usque ad finem, qui integre facere uoluit opus suum. Et ideo si quid huic operi superadditum inueniatur, credendum est non esse de ueritate operis ipsius sed de operis ficcione. Uerum tamen Dares et Ditis, qui tempore ipsius Troyani belli in ipso bello fuere presentes, in composicione operum eorum inuenti sunt pro maiori parte concordes et in paucis inuenti sunt discordantes. Quod autem Anthenor et Heneas fuerunt actores prodicionis ipsius bene conueniunt. Dixit tamen Dares quod Pollidamas Anthenoris filius de nocte accessit ad Grecos, qui de modo capcionis ciuitatis cum Grecis ea nocte tractauit, ut signo dato per eum Ylion aggredi procurarent. Dixit eciam quod Greci de nocte Troyam intrauerunt, nec intrasse per murum ruptum occasione equi erei facti per Grecos (cum de equo ipso nullam fecerit mencionem), sed fuisse dixit ingressus per portam Sceam, unam de portis ciuitatis Troye. In cuius porte summitate erat fabricatum et infixum de marmore quoddam magnum caput equi, licet Uirgilius de equo ereo cum Dite concordet. Et in hanc portam Sceam dixit Dares Anthenorem et heneam cum Pollidama recepisse Grecos et eis exinde aditum prestitisse et per eos fuisse ea nocte magnum Ylion interceptum et in illud primo Neptolomum filium Nestoris introductum. Dixit eciam idem Dares Heneam non solum Polixenam occultasse uerum eciam eius matrem Heccubam cum eadem et hac de causa exilio fuisse dampnatum. De morte uero ipsius Heccube nichil dixit. In fine tamen sui operis hoc addidit: pugnatum est annis x, mensibus ui, et diebus xii; et de Grecis apud Troyam octigenta sex milia pugnatorum iuerunt; Troyani uero pugnantes qui pro ciuitate ipsa defendenda pugnauerunt fuerunt ui centa septuaginta sex milia. Dixit eciam naues cum quibus exulauit Heneas fuisse ccas et cum quibus Paris in Greciam fuit profectus. Troyani uero qui sequti sunt Anthenorem fuerunt duo milia quingenti. Ceteri sequti sunt Heneam. Troyani autem et Greci utriusque partis maiores, qui et a quibus interfecti fuerunt, sunt hii, ut scripsit idem Dares. Hector uero interfecit regem Archilogum, regem Prothesilaum, regem Humerum, regem Patroclum, regem Orchimenum, regem Pallamonem, regem Pheypum, regem Prothenorem, regem Dorium, regem Xantipum, regem Leontum, regem Merionem, regem Polixenum, regem Pollibetem, regem Cedium, regem Fannum, regem Epistrophum, et regem Alpinorem. Paris uero interfecit regem Pallamidem, regem Anthilogum, Achillem, et Ayacem. Ayax uero ipsum Paridem interfecit, cum ambo se mutuis uulneribus occidissent. Heneas uero interfecit regem Amphimacum et regem Nereum. Achilles uero interfecit regem Euphenium, regem Ligonium, Troilum, regem Yponeum, regem Euforbium, regem Menonem, regem Austerum, regem Plebeum, Hectorem, et regem Neptholonum. Sed Pirrus interfecit Penthesileam, regem Priamum, et eius filiam Polixenam. Dyomedes uero interfecit regem Anthipum, regem Esterion, regem Protenorem, et regem Optonemum. Epytaphia uero Hectoris et Achillis sunt ista. Hectoris enim sunt hec et sufficisset primus uersus, qui ualde compendiosus est et omnia comprehendens, qui talis est. EPYTHAPHIUM HECTORIS Troum protector, Danaum metus, hic iacet Hector, Defensor patrie, iuuenum fortissimus, Hector, Qui murus miseris ciuibus alter erat. Occubuit telo uiolenti uictus Achillis, Occubuere simul spesque salusque Frigium. Hunc ferus Eacides circum sua menia traxit, Que iuuenis manibus texerat ante suis. O quantos Priamo lux attulit illa dolores, Quos fletus Heccube, quos dedit Andromache! Sed raptum pater infelix auroque repensum Condidit et merens accumulauit humo. EPHITAPHIUM ACHILLIS Pellides ego sum, Thetidis notissima proles, Cui uirtus clarum nomen habere dedit, Qui straui tociens armis uictricibus hostes, Inque fugam solus milia multa dedi. Hectore sed magno summa est michi gloria cesso, Qui sepe Argolicas debilitauit opes. Ille interemptus subiit, me uindice, penas. Pergama tunc ferro succubuere meo. Laudibus immensis uictor super astra ferebar, Cum pressi hostilem, fraude peremptus, humum. Ego autem Guido de Columpnis predictum Ditem Grecum in omnibus sum sequtus, pro eo quod ipse Ditis perfectum et completum fecit in omnibus suum opus ad litteratorum uidelicet solacium, ut ueram noticiam habeant presentis hystorie et ut magis delectentur in ipsa. Et ego hystoriam ipsam ornassem dictamine pulchriori per ampliores metaphoras et colores et per transgressiones occurrentes, que ipsius dictaminis sunt picture; sed territus ex magnitudine operis, ne dum occasione magis ornati dictaminis opus ipsum longa narracione protraherem, infra cuius temporis longitudinem aliqua michi superuenissent incomoda, prout est fragilitatis humane uel mutacio uoluntatis, propter quod cessassem ab opere et opus ipsum summ non peruenisset ad finem, utpote sui carens beneficio complementi_ in tantum institi, Spiritus Sancti gracia ministrante, quod infra tres menses, a xua uidelicet mensis Septembris prime indiccionis usque ad xxu mensis Nouembris proxime subsequentis, opus ipsum in totum per me perfectum extitit et completum; licet longe ante ad instanciam domini Mathei de Porta, uenerabilis Salernitani archiepiscopi, magne sciencie uiri, de presenti opere composuerim primum librum tantum et non plus. Nam ipso postmodum sublato de medio qui condendi a me presens opus erat michi stimulus et instinctus, ab ipsius prosequcione cessaui, cum non esset cui de hoc placere merito potuissem. Consideraui tamen defectum magnorum auctorum, Uirgilii, Ouidii, et Homeri, qui in exprimenda ueritate Troyani casus nimium defecerunt, quamuis eorum opera contexuerint siue tractauerint secundum fabulas antiquorum siue secundum apologos in stilo nimium glorioso, et specialiter ille summus poetarum Uirgilius, quem nichil latuit. Ne eius ueritas incognita remaneret ad presentis operis perfeccionem efficaciter laboraui. Factum est autem presens opus anno dominice incarnacionis millenio duecentesimo lxxxuii eiusdem prime indiccionis feliciter. Explicit liber de casu Troye. Deo gracias.