dante-verification/testi_2_commento/noCommento_DeGenealogia.txt

1534 lines
1.3 MiB

Si satis ex relatis Domnini Parmensis egregii militis tui uera percepi, Rex inclite, summopere cupis genealogiam deorum gentilium et heroum ex eis iuxta fictiones ueterum descendentium, atque cum hac, quid sub fabularum tegmine illustres quondam senserint uiri, et me a celsitudine tua quasi expertissimum atque eruditissimum hominem in talibus selectum tanto operi autorem. Sane ut omiserim desiderii tui admirationem (non enim paruum hominem decet, quid regem moueat, perscrutari) et aduersus electionem mei quid sentiam dicere pretermittam, ne dum insufficentiam meam monstrauero per subterfugia arbitreris impositi laboris onus euitem, antequam ad sententiam meam circa impositum opus deueniam, libet serenissime regum apponere, etsi non omnia quedam saltem que inter Domninum insignem militem tuum, dum iussa tue celsitudinis explicaret, et me interuenere uerba ut eis perlectis satis de me iudicium tuum uideas et temeritatem meam, dum in obedientiam tue maiestatis deuenio. Cum igitur ille facundo ore sacra tue sublimitatis studia et opera regalis officii admiranda nec non et insignes atque gloriosos quosdam tui nominis titulos longa dicacitate explicuisset, eo deuenit ut conatu plurimo me in tuam sententiam ducere niteretur, nec unica tantum ratione sed multis ex quibus, fateor, ualide uidebantur quedam. Uerum postquam tacuit et michi respondendi copia facta est, sic dixi: Arbitraris forsan, facunde miles, seu rex tuus de proximo noster futurus, prestante deo, hanc insaniam ueterum scilicet cupientium se haberi diuino procreatos sanguine angulum terre modicum occupasse et tanquam ridiculum quoddam, ut erat, paruo perseuerasse temporis tractu et ueluti etiam recentissimum opus facile colligi posse? Attamen bona semper tua pace dicam: longe aliter est! Nam ut omittam Cicladas et reliquas Egei maris insulas, Achayam et Ylliricum atque Traciam, quas penes fomenta huius stultitie emicuere plurimum et potissime dum Grecorum respublica floruit, Eleuxini maris, Hellespontiaci, Meonii, Ycarei, Pamphylii, Cilicii, Phenicis et Syri atque Egyptiaci litora sua contagione infecit. Nec Cyprus nostri regis insigne decus ab hac labe fuit inmunis. Sic et omnem Lybie atque Syrtium et Numidie oram labefactauit et Athlantiacos occiduique occeani sinus et remotissimos Hesperidum ortos. Nec Mediterranei tantum maris fuit contenta litoribus. Quin imo et ad incognitas mari nationes etiam penetrauit. Decidere enim in perniciem hanc cum litoralibus accole omnes Nyli fonte carentis, et harene Lybice una cum suis pestibus, et antiquissimarum Thebarum solitudines, nec non et superiores Egyptii, atque Garamantes feruidi et calentes nimium irsutique Ethyopes, et odori Arabes Perseque dites atque Gangarides populi et nigredine insignes Yndi, Babilones, et celsa Caucasi cacumina, eiusque tam in feruidum solem quam in gelidas arthos scabrosa decliua, Caspium mare Hyrcanique truces, et omnis Tanais, ac niuosus semper Rhodopes et Scitharum etiam inculta barbaries. Et cum orientalis occeani fluctus et Rubri maris infecisset insulas, postremo ad nos usque Ytalos declinauit, adeo ut Roma rerum domina huius caliginis offuscata nube sit. Et ne passim per regiones omnes, in quibus plurimum hec inscitia potuit, euager, ut satis potes aduertere, portiuncula sola fuit orbis inter triones et cadentem solem, que deitatis huiusmodi non fuit nobilitata progenie, esto nephande credulitatis sicuti et reliqua fuerit infecta. Nec ista euo fuere nostro. Erat forsan adhuc adolescens Abraham dum apud Sycionios cepit ista proserpere et insipientium hominum subintrare animos; heroum tamen tempestate ferbuit et in maximum deuenit decus et nomen, et in dies usque superbi Ylionis ruine perseuerauit. Nam in Troiano bello quosdam deorum filios cecidisse et Hecubam in canem et Polidorum in uirgulta conuersos legisse meminimus. Quod quidem et uetustissimum est et plurium seculorum tempus. Nec dubitandum insuper, quin, quocunque hec uiguerit stultitia, ibidem ingentia sint descripta uolumina, ut maiorum diuina nobilitas monimento licterarum ueniret ad posteros. Et esto nunquam existimauerim talium paruum fuisse numerum, quod permaximus fuerit, Paulus Perusinus, uir grauis et talium solertissimus atque curiosissimus exquisitor non nunquam asseruit, me presente, se a Barlaam, quodam Calabro homine Grecarum licterarum apprime erudito, habuisse, neminem insignem uirum principatu aut preminentia alia tota in Grecia insulis et litoribus premonstratis eo fuisse seculo, quo hec fatuitas uiguit, qui ab aliquo deorum huius modi duxisse originem non monstraret. Quid igitur dicam, quid tu, spectantes tam longe lateque diffusum malum tam uetus, tot perseueratum seculis, tot explicatum uoluminibus et in tam grandi uirorum numero ampliatum? Credisne me regis optata posse perficere? Equidem si prestent montes faciles transitus, et solitudines inuie apertum notumque iter, si flumina uada et maria tranquillas undas, ac transfretanti emittat ab antro Eolus uentos tam ualidos quam secundos, et, quod maius est, sint Argiphontis talaria aurea uolucri cuicumque homini alligata pedibus, et pro uotis, quocumque libuerit, euolet, uix tam longos terrarum marisque tractus, etiam si illi prestetur permaxima seculorum annositas, nedum aliud agat, solum poterit peragrasse. Concedam amplius; dentur cui uelis hec omnia posse contingere in momento loca et, diuina insuper fauente gratia, caractherum ac ydiomatum uariarum nationum notitia, et coram accedenti integra preparentur uolumina, quis, ut me pretermiserim, mortalium erit, cui sint uires tam solide, tam perspicax ingenium tamque tenax memoria, ut omnia uidere queat apposita, et intelligere uisa et intellecta seruare, et demum calamo etiam exarare et in opus collecta deducere? Addebas preterea, ut explicarem, quid sub ridiculo cortice fabularum abscondissent prudentes uiri, quasi rex inclitus arbitretur stolidum credere, homines fere omni dogmate eruditos simpliciter circa describendas fabulas nulli ueritati consonas nec preter licteralem sensum habentes triuisse tempus et impendisse sudores! Non inficiar, delectauit me regalis ista discretio et argumentum certissimum prebuit, quoniam, ut tu ante dicebas, sit illi diuinum ingenium, meque in uotum impulit suum, dummodo uires sufficerent. Sane circa huiusmodi explicationes longe plus quam putes difficultatis et theologi hominis labor est, nam, dato, iuxta Uarronis sententiam, ubi de diuinis et humanis rebus multa descripsit, genus hoc theologie sit, quod mithicon seu, ut aliis placet et forte melius, physicon dicitur, et si plurimum ridende falsitatis habeat, multum tamen ad illam eliciendam artis exquirit. Et ob id, miles elegantissime, pensande sunt hominum uires et examinanda ingenia, et sic illis conuenientia onera imponenda. Potuit Athlas sustinere capite celum, eique fesso sub onere Alcides potuit prestare uicem, diuini homines ambo, et inuictum fere robur fuit ambobus! Ast ego quid? Breuis sum homuntio, nulle michi uires, ingenium tardum, et fluxa memoria; et tu meis humeris, non dicam celum, quod illi tulere, quin imo et terram super addere cupis et maria, ac etiam celicolas ipsos, et cum eis sustentatores egregios! Nil aliud hoc est, nisi uelle, ut pondere premar et peream. Uerum si tantum regi hoc erat animo, erat onus aptum, si inter mortales ullus est tanto labori sufficiens, uiribus preclarissimi uiri Francisci Petrarce, cuius ego iam diu auditor sum. Homo quippe est celesti ingenio preditus et peremni memoria, ac etiam facundia admirabili, cui familiarissime quarumcunque gentium hystorie sunt, sensus fabularum notissimi, et breuiter, quicquid phylosophie sacro iacet in gremio, manifestum est. Tacueram iam, cum sic ille uultu placido et comto sermone secutus est: Credo, longe melius quam nouerim, ea uera esse, que narras, et difficultates uideo, sed queso, mi Iohannes, an putes regem nostrum circumspectione carere? Oculatus quippe dominus est, et mitis ingenii, et regia facilitate laudabilis! Et absit, ut quenquan, nedum te, premere uelit, quin imo uetus est illi mos leuiare quoscunque, et idcirco sane intelligenda atque assumenda iussa ipsius. Edepol facile credi potest inaccessibiles esse eas, quas predixeras, nationes et eorum codices, si qui sunt, omnino Latinis incognitos; uerum, si qua ex Grecis, que ad Latinos usque deuenerint, seu apud Latinos ipsos, quorum licteris non parum honoris et glorie maiorum attulere studia, comperiuntur, etsi non omnia, que saltem tua cura haberi possint, ista desiderat. Eia ergo, liberali animo, bene de deo sperans, laborem subi, et, quod potes, facito, cum ad impossibile requiratur nemo! Non enim michi uirum illum sublimem et, nedum apud Cyprios, sed fama super ethera notum Franciscum Petrarcam dedit fortuna obuium, credo sic uolente deo, ut et illi maximis occupato parcerem, et iuuentuti tue honestum laborem inferrem, ex quo nomen tuum nuper in auras exire incipiens inclita gloria elucescat clarius apud nostros. Tunc ego inquam: Iam satis uideo, strenue miles, quam, pretermissis barbarorum remotissimis libris, existimes ex Grecis Latinisque opus hoc integrum perfici posse. O bone deus! Nonne ipse, Domnine, uides, quia hac ipsa concessione maximam partem operi demas? Sed faciamus uti iam dudum nostri fecere principes, romanum imperium diuidentes in orientale et occiduum; sint monstro huic corpora duo, barbaricum unum et grecum atque latinum reliquum, ad grecum latinumque, quos ipsemet nominas, libri. Nec istud etiam poterit, ut quod postulas consequatur; antiquam enim hanc pestem monstrauimus. Tu nunc tecum uolue, quot labentibus seculis hostes habuere uolumina. Confiteberis equidem, quoniam incendia et aquarum diluuia, ut de particularibus taceam, bibliothecas assumpserint plurimas; et si non alia deperisset quam Alexandrina, quam iam dudum Phyladelphus summa cum diligentia fecerat, esset librorum diminutio maxima, cum in ea testimonio antiquorum poteras reperire, quod uelles! Preterea inualescente gloriosissimo Christi nomine, eiusque doctrina sincere ueritatis perlucida letiferi erroris et potissime gentilitii tenebras amouente, ac etiam iam diu Grecorum declinante fulgore, clamantibus in infaustam religionem Christi nuntiis ac eam in exterminium pellentibus, nulli dubitandum est quin secum multos deleuerint libros huius materiei refertissimos, dum non multos esse deos, nec deorum filios, sed unicum Deum patrem et filium Dei unicum tam uera quam pia predicatione monstrarent. Insuper auaritiam, cui non parue sunt uires, concedes habuisse hostem; facultas enim poetica scientibus nil afferre lucri certissimum est, et apud eam nil preciosum est preter quod afferat aurum. Ex quo consecutum ut aurum non afferentia, non solum neglecta, sed despecta atque deiecta sint; et cum omnes fere in diuitias totis tendant pedibus, uolumina talia in desuetudinem abiere, et sic etiam periere facile. Eque in eorum detrimentum quorundam principum detestabile accessit odium, nec aliter quam in hostes ab eis aduersus ea conspiratum est. Et quot hoc deleuerit odium non solum fabularum, sed quarumcunque facultatum uolumina, non leuiter exprimeretur numerus. Ceterum si cetera pepercissent, non eis, restauratore carentibus, pepercisset labile tempus, cui et taciti et adamantini sunt dentes, nedum libros, sed saxa conterentes durissima et ferrum ipsum, domans cetera. Hoc hercle tam Greca quam Latina multa redegit in puluerem! Et si hec et alia plura passa sint, et ea potissime, que nostro labori oportuna essent, negari tamen non potest, quin multa supersint, sed nullum tamen, quod ego nouerim, in hoc, quod optas, conscriptum. Uaganter igitur tam deorum quam progenitorum nationes et nomina huc illuc dispersa per orbem. Habet enim liber hic ex his aliquid, et aliquid liber alter. Que quis, queso, pro minime seu saltem parum fructuoso labore uelit exquirere et tot uolumina uoluere, legere, et hinc inde excerpere perpauca? Credo satius desistendum. Ast ille in me defixis luminibus inquit: Non me latebat, quin aduersum moderatam petitionem meam haberes, quid diceres; sed non adeo me repelles, quin loculus remaneat aliquis, in quem fugiam. Non equidem negabo, quod asseris uerum. Iam secundo dixisse uelim: quod potes, facito! Hanc portiunculam, quam hinc inde excerpsisse poteris, rex noster exoptat. Poterisne istud etiam denegasse? Sed heu! Timeo non has tibi torpor ignauus rationes preparet, ut laborem effugias. Nil nempe turpius ocioso iuuene! Et si laborandum est, cum ad laborem nascamur omnes, cui melius quam regi optimo potes laborem impendere? Surge igitur, et inertiam hanc pelle, et ad opus ingenti accingere animo, ut regi pariter pareas et tuo nomini ad inclitam famam uiam facias! Uenies profecto, si prudens es, ultro eo, quo ego te conor impellere. Nosti enim, quoniam labor improbus uincat omnia; audentesque iuuat fortuna, et multo magis Deus ipse nunquam deserens sperantes in se. Uade igitur, et bonis auibus uolue et reuolue et exentera libros, calamum arripe, et, dum regi obsequeris, tuum nomen in longissimum deduc euum! Tum ego: uincor, inquam, magis fere lepiditate uerborum quam uiribus rationum; urges et enim me impellis, trahis, et ut paream, si uelim nolim, necesse est. Et sic, clementissime rex, ut ad te aliquando calamum flectam, aliquandiu altercati sumus, Domninus tuus et ego, et, seu ualeam seu non ualeam, ad ultimum uictus in tuam sententiam impulsus uenio; quibus tamen uiribus, tu uides. Iussu igitur tuo, montanis Certaldi cocleis et sterili solo derelictis, tenui licet cimba in uertiginosum mare crebrisque implicitum scopulis nouus descendam nauta, incertus, num quid opere precium facturus sim, si omnia legero litora et montuosa etiam nemora, scrobes et antra, si opus sit, peragrauero pedibus, ad inferos usque descendero, et, Dedalus alter factus, ad ethera transuolauero; undique in tuum desiderium, non aliter quam si per uastum litus ingentis naufragii fragmenta colligerem sparsas, per infinita fere uolumina deorum gentilium reliquias colligam, quas comperiam, et collectas euo diminutas atque semesas et fere attritas in unum genealogie corpus, quo potero ordine, ut tuo fruaris uoto, redigam. Horresco tamen tam grande opus assumere, et uix credam, si resurgat et ueniat Prometheus alter seu is idem, qui poetarum assertione prisco tempore consueuerat homines ex luto componere, nedum ego, huius operis sit artista sufficiens. Sane ne, rex inclite, mireris in posterum, dixisse uelim: Non expectes, post multum temporis dispendium et longis uigiliis elucubratum opus, corpus huiusmodi habere perfectum; mutilum quippe, et utinam non membrorum plurium et fortasse distortum seu contractum gibbosumque habendum est iam rationibus premonstratis. Porro, princeps eximie, uti componendo membra deueniam, sic sensus absconditos sub duro cortice enucleando procedam, non tamen ad unguem iuxta intentionem fingentium fecisse promittam. Quis enim tempestate nostra antiquorum queat terebrare pectora et mentes excutere, in uitam aliam iam diu a mortali segregatas, et, quos habuere, sensus elicere? Esset edepol diuinum potius quam humanum! Ueteres quippe, relictis licteris suis nominibus insignitis, in uiam uniuerse carnis abiere, sensusque ex eis iuxta iudicium post se liquere nascentium, quorum quot sunt capita, fere tot inueniuntur iudicia. Nec mirabile; uidemus enim diuini uoluminis uerba ab ipsa lucida, certa, ac immobili ueritate prolata, etiam si aliquando tecta sint tenui figurationis uelo, in tot interpetrationes distrahi, quot ad illa deuenere lectores. Et ob id in hoc minus pauescens accedam, nam, et si minus bene dixero, saltem ad melius dicendum prudentiorem alterum excitabo. Et hoc faciens, primo, que ab antiquis hausisse potero, scribam, inde, ubi defecerint seu minus iudicio meo plane dixerint, meam apponam sententiam; et hoc libentissimo faciam animo, ut quibusdam ignaris atque fastidiose detestantibus poetas, a se minime intellectos, appareat, eos, etsi non catholicos, tanta fuisse prudentia preditos, ut nil artificiosius humani ingenii fictione uelatum sit, nec uerborum cultu pulchrius exornatum. Ex quibus patet liquido eos plurima mundana sapientia imbutos fuisse, qua sepissime carent stomachosi reprehensores eorum. Ex quibus enucleationibus, preter artificium fingentium poetarum et futilium deorum consanguinitates et affinitates explicitas, naturalia quedam uidebis tanto occultata misterio, ut mireris, sic et procerum gesta moresque non per omne triuium euagantia. Post hec, quoniam in longe maius uolumen quam existimes progredietur opus, oportunum arbitror, ut facilius inuenias, quod exquires, et melius possis retinere, que uelis, illud in partes distinguere plures, easque nuncupare libros. Quorum unius cuiusque principio arborem apponendam censeo, cuius in radice pater assit propaginis, in ramis uero iuxta degradationes seriem apponere omnem dilatatam propaginem, ut per hanc uideas, de quibus et quo ordine in sequenti libro perquiras. Quos libros etiam debitis comperies distinctos rubricis ampliori sermone pandentibus, quod unico tantum nomine per frondes arboris primo perlegeris. Demum duos superaddam libellos, et in primo quibusdam obiectionibus in poesim et poetas factis respondebo; in secundo, qui totius operis erit ultimus, quedam, que in me forsan obicientur, amouere conabor. Sane ne omiserim, nolo mireris aut errore meo contigisse putes (ueterum crimen est!), quod sepissime leges multa scilicet adeo ueritate dissona et in se ipsa non nunquam discrepantia, ut nedum a phylosophis oppinata, sed nec a rusticis cogitata putes, sic et pessime temporibus congruentia. Que quidem, et alia, si qua sunt a debito uariantia, non est mee intentionis redarguere uel aliquo modo corrigere, nisi ad aliquem ordinem sponte sua se sinant redigere; satis enim michi erit comperta rescribere et disputationes phylosophantibus linquere. Postremo, si sane mentis homines tam ex debito quam ex Platonis consulto in quibuscunque etiam minimarum rerum principiis diuinam opem imprecari consueuere ac eius in nomine agendis initium dare, eo quod, illo pretermisso, Torquati sententia nullum rite fundetur exordium, satis aduertere possum, quid michi faciendum sit, qui inter confragosa uetustatis aspreta et aculeos odiorum membratim discerptum, attritum, et in cineres fere redactum ingens olim corpus deorum procerumque gentilium nunc huc illuc collecturus et, quasi Esculapius alter, ad instar Ypoliti consolidaturus sum. Et ideo, cum solum cogitans iam sub pondere titubem nimio, eum piissimum patrem, uerum Deum rerumque omnium opificem et cuncta potentem, cui mortales uiuimus omnes, supplex precor, ut grandi superboque ceptui meo fauens assit. Sit michi splendens et inmobile sydus et nauicule dissuetum mare sulcantis gubernaculum regat, et, ut oportunitas exiget, uentis uela concedat, ut eo deuehar, quo suo nomini sit decus, laus et honor, et gloria sempiterna, detrectantibus autem delusio, ignominia, dedecus, et eterna damnatio!
Quis primus apud gentiles deus habitus sit. Mare magnum et dissuetum nauigiis intraturus nouumque sumpturus iter, ratus sum prospectandum fore solerter quo ex litore cimbe proresia soluenda sint, ut rectius, secundo spirante uento, eo deuehar quo cupit animus. Quod quidem tunc comperisse reor dum eum comperero quem sibi primum deum finxere priores, ut, ab eo initio propaginis sumpto debito, possim ordine in posteritatem procedere. Conuenerant igitur mecum omnes animi uires et e sublimi mentis speculo omnem fere orbis intuebar ambitum, surgentesque extemplo plurimos uidi nec unius tantum religionis homines cuiuscunque tamen ueritatis fidedignissimos testes, grauitate asserentes sua deum unicum esse quem nemo uidit unquam et hunc uerum esse principio fineque carentem, potentem omnia, rerum patrem atque creatorem tam patentium quam non patentium nobis. Quod cum optime crederem et ab ipsis puerilibus annis crediderim, semper cepi mente reuoluere ueterum quam plurium circa hunc uarias atque diuersas opiniones. Uisumque michi est hoc idem fere ipsos credere gentiles, sed eos decipi dum creature creatoris attribuunt dignitatem nec omnes uni sed diuersi diuersis conantur impendere. Cui errori causam intulisse phylosophantes et diuersimode sentientes existimo, dum ostenderent prisce ruditati et post eos poete, quos primos theologizantes Aristotiles dicit, secundum suas credulitates eos esse deos primos quos ipsi arbitrabantur rerum primas fuisse causas. Et hinc, si plures et diuersimode opinantes fuere, de necessitate secutum est ut plures et diuersos deos diuerse haberent nationes uel secte, quarum unaqueque suum existimauit uerum et primum et unicum esse deum aliorum patrem et dominum. Et sic non solum ad instar Cerberi tricipitem hanc fecere beluam, quin imo in monstrum longe plurium capitum describere conati sunt; quorum dum antiquissimum inuestigarem Taletem Milesium obuium habui, suo euo sapientissimum hominem et celo astrisque familiarissimum et quem ego audieram multa de uero Deo ingenio magis quam fide iam dudum exquisiuisse Hunc ego rogaui ut diceret quem ratus sit deorum fuisse primum. Qui e uestigio inquit: Rerum omnium causam primam aquam fuisse reor, eamque in se diuinam habere mentem, omnia producentem nec aliter quam apud nos plantas humectet, sic ex abisso scaturiginibus emissis in celum usque sydera et ornatum reliquum manu madida fabricasse. Hinc Anaximenem alium doctissimum uirum conueni et, dum hoc idem quod a Talete percontor, respondit: Aerem rerum omnium productorem eo quod animantia aere perdito moriantur illico et absque eo nequeant procreari. Post hos Crisippus affuit inter priscos famosus homo, qui rogatus ait: Ignem se omnium conditorem credere, eo quod absque calore nil appareat posse gigni mortale, uel genitum posse consistere. Alcinoum autem Crotoniensem cum conuenissem, ceteris celsioris animi hominem comperi. Nam elementis transuolatis repente intellectu se miscuit astris, inter que, que nouerit nescio sed retulit se arbitrari solem, lunam et stellas et omne celum rerum omnium fuisse fabros. O liberalis homo, quam uni tantum elemento ceteri dederant, hic omnibus supercelestium corporibus deitatem largitus est. Post hos ego Macrobium iuniorem omnium adorior. Ille autem solo soli attribuit quod dederat Alcinous toti celo. Theodontius uero, ut arbitror, nouus homo sed talium inuestigator precipuus neminem nominando respondit: Uetustissimorum Arcadum fuisse opinionem terram rerum omnium esse causam, eique, ut de aqua dicit Thales, mentem inesse diuinam existimantes, crediderunt eius opere omnia fuisse producta atque creata. Porro ut de reliquis taceamus, poete qui Thaletis opinionem secuti sunt, aque elementum Occeanum uocauere et rerum omnium hominum atque deorum dixere patrem, et ab eodem genealogie deorum dedere principium. Quod et nos fecisse poteramus nisi inuenissemus secundum quosdam Occeanum filium fuissi Celi. Et qui Anaximenem et Crisippum uera dixisse credidere eo quod Iouem pro elemento ignis et non nunquam ignis et aeris sepissime ponant poete, ei principatum deorum omnium tradidere et suis genealogiis deorum primum omnium ascripsere; quos ideo in hoc secuti non sumus, quia Iouem nunc Etheris nunc Celi nunc Saturni fuisse filium legisse meminimus. Qui uero Alcinoo prestitere fidem, Celium seu Celum genealogie sue principem uoluere. Quod cum Ethere genitum legissemus ultro omisimus. Sic et qui Macrobium primoresque suos Soli genealogie concessere primatum. Quem multos habuisse parentes ipsi testantur poete, nunc illi Iouem patrem, nunc Yperionem nunc Uulcanum attribuentes. Qui autem terram rerum omnium productricem uoluere, ut Theodontius dicit, inmixtam illi diuinam mentem Demogorgonem nuncupauere. Quem profecto ego deorum gentilium omnium patrem principiumque existimo, cum neminem illi secundum poeticas fictiones patrem fuisse compererim: et cum Etheris non tantum patrem, sed auum extitisse legerim, et deorum aliorum plurium, ex quibus hi orti sunt, de quibus supra mentio facta est. Sic igitur omnibus circumspectis, aliis abscisis tanquam superfluis capitibus et in membra redactis, adinuenisse itineris principium rati, facientes Demogorgonem non rerum patrem sed deorum gentilium, duce deo scabrosum intrabimus iter per Tenaron aut Ethnam in terre uiscera descendentes et ante alia Stigie paludis uada sulcantes.
In arbore signata desuper ponitur in culmine Demogorgon uersa in celum radice, nec solum infra descripte progeniei sed deorum omnium gentilium pater, et in ramis et frondibus ab eo descendentibus describuntur eius filii et nepotes de quibus omnibus hoc in primo libro prout signati sunt distincte scribitur. Uerum ex eis Ether solus excipitur, de quo et eius amplissima posteritate in libris sequentibus describetur. Fuerunt ergo Demogorgoni filii filieque UIIII Quorum primus Litigium, secundus Pan, III Cloto, IIII Lachesis, quinta Atropos, sextus Polus seu Pollux, septimus Phyton seu Phaneta, ottaua Terra, nonus autem Herebus.
Summa cum maiestate tenebrarum arbore descripta, ueternosus ille deorum omnium gentilium proauus, undique stipatus nebulis et caligine, mediis in uisceribus terre perambulanti michi comparuit Demogorgon, nomine ipso horribilis, pallore quodam muscoso et neglecta humiditate amictus; terrestrem tetrum fetidumque euaporans odorem, seque miseri principatus patrem potius alieno sermone quam suo confessus uerbo, me coram noui laboris opifice constitit. Risi, fateor, dum illum i n tuerer, memor stultitie ueterum qui illum a nemine genitum eternum et rerum omnium patrem atque in terre uisceribus delitescentem rati sunt. Sane quoniam minus hoc spectat ad opus, eum sinamus sua in miseria, procedentes eo quo cupimus. Huius igitur insipide credulitatis causam dicit Theodontius non a studiosis hominibus habuisse principium, quin imo a uetustissimis Arcadum rusticis. Qui cum mediterranei essent homines atque montani et semisiluestres et uiderent terram sponte sua, siluasque et arbusta queque producere, flores, fructus et semina emittere, animalia alere cuncta et demum in se morientia queque suscipere, nec non et montes flammas euomere, ex duris silicibus ignes excuti, ex concauis locis et uallibus exalare uentos et illam sentirent moueri nonnunquam et etiam mugitus emittere eiusque ex uisceribus fontes, lacus et flumina fundi, quasi ex ea ethereus ignis et lucidus aer exorti ac egregie potata ingentem illum occeani pelagum eminxerit, et ex collisis incendiis euolantes in altum fauillule solis luneque globos ediderint, summoque implicite celo in stellas sese infixerint sempiternas, stolide credidere. Qui autem post hos secuti sunt paulo altius sentientes, non terram simpliciter rerum harum dixere autorem, sed illi mentem implicitam esse diuinam intellectu et nutu cuius agerentur ista, eamque mentem in subterraneis habere sedem arbitrati sunt. Cui errori auxit fidem apud rusticos antra ac profundissimos terrarum abditus intrasse non nunquam in quibus cum in processu languescente luce silentium augeri uideatur, subintrare mentes cum natiuo locorum horrore religio consueuit et ignaris presentie alicuius diuinitatis suspicio quam a talibus suspicatam diuinitatem, non alterius quam Demogorgonis existimabant, eo quod eius mansio in terre uisceribus crederetur ut dictum est. Hic igitur cum esset apud uetustissimos Arcades in honore precipuo, rati taciturnitate sui nominis diuinitatis eius augeri maiestatem, seu existimantes indecens esse tam sublime nomen in buccas uenire mortalium, uel forte timentes ne nominatus irritaretur in eos, consensu publico uetitum est ne impune nominaretur a quoquam. Quod quidem testari uidetur Lucanus ubi Erictum manes inuocantem describit dicens: *Paretis, an ille Compellandus erit, quo nunquam terra uocato Non concussa tremit qui Gorgona cernit apertam Uerberibusque suis trepidam castigat Erinem* etc. Sic et Statius ubi cecum senem Tyresiam iussu Ethioclis belli Thebanorum exitum perscrutatur dicit: *Scimus enim et quicquid dici noscique timetis Et turbare Hecatem, ni te, Tymbree, timerem Et triplicis mundi summum quem scire nephastum; Illum sed taceo* etc. Hunc, de quo duo poete loquuntur nomine non espresso, Lactantius insignis homo doctusque super Statium scribens liquido dicit esse Demogorgonem summum primumque deorum gentilium. Et nos etiam satis sumere possumus, si uerba carminum ponderare uelimus. Dicit enim apud Lucanum femina malefica et gentilis ad preminentiam atque subterraneam huius mansionem demonstrandam terram tremere eo uocato, quod nunquam alias facit nisi concussa. Subsequenter hoc idem, quia uidet Gorgonem, id est terram apertam, id est ad plenum eo quod in uisceribus habitet terre, nos autem respectiue ad eum superi superficiem tantum uidemus. Uel uidet apertum Gorgonem, monstrum illud uertens aspicientes in saxa, nec propterea in saxum uertitur, ut appareat preeminentie eius signum aliud. Tercio potentiam eius ostendit etiam circa inferna, dum eum dicit castigare uerberibus Erinem pro Erinas, id est Furias, eas scilicet potentia sua et reprimendo et irritando. Hunc autem cognosci a superis ideo dicit Statius, ut illum et subterraneum et cunctorum demonstret principem, et inuocatum posse cogere manes in desideria mortalium, quod ipsi nollent. Eum autem cognosci ideo nephas dicit, quia scire secreta dei non spectat ad omnes; nam si cognita sint, in uilipensionem fere ueniet potentia deitatis. Huic preterea ne tedio solitudinis angeretur, liberalis et circumspecta uetustas, ut ait Theodontius, socios dedit Eternitatem atque Chaos, et inde filiorum agmen egregium; UIIII enim illi inter mares et feminas fuisse uoluere, ut infra apparebit distinctius. Erat hic locus detegendi, si quid fuisset poetica fictione reconditum. Sed cum nudus sit huius deitatis erronee sensus, explicare quid nomen eius horridum sonare uideatur tantummodo superest. Sonat igitur, ut reor, Demogorgon grece, terre deus latine. Nam demon deus, ut ait Leontius, Gorgon autem terra interpretatur. Seu potius sapientia terre, cum sepe demon sciens uel sapientia exponatur. Seu, ut magis placet aliis, deus terribilis, quod de uero Deo qui in celis habitat legitur: Sanctum et terribile nomen eius. Uerum iste aliam ob causam terribilis est, nam ille ob integritatem iustitie male agentibus in iudicio est terribilis, iste uero stolide existimantibus. Postremo, antequam de filiis aliquid, de sociis pauca uidenda sunt.
Sequitur de Eternitate, quam ideo ueteres Demogorgoni sociam dedere, ut is qui nullus erat uideretur eternus. Que quid sit suo se ipsa pandit nomine, nulla enim temporis quantitate mensurari potest, nullo temporis spatio designari, cum omne contineat euum et contineatur a nullo. Quid enim de ea scripserit Claudius Claudianus, ubi heroico carmine Stilliconis laudes extulit, libet inserere. Dicit enim sic: *Est ignota procul nostreque imperuia menti, Uix adeunda diis annorum squalida mater, Immensi spelunca eui, que tempora uasto Suppeditat reuocatque sinu; complectitur antrum Omnia quo placido consumit numine serpens Perpetuum que uiret squamis, caudamque reducto Ore uorat tacito, relegens exordia lapsu. Uestibuli custos uultu longeua decoro, Ante fores natura sedet cunctisque uolantes Dependent membris anime; mansura uerendus Scribit iura senex, numeros qui diuidit astris, Et cursus stabilesque moras quibus omnia uiuunt Ac pereunt fixis cum legibus. Ille recenset* etc. Antro demum sic descripto subsequitur idem: *Hic abitant uario facies distincta metallo Secula certa locis, illic glomerantur aena, Hic ferrata rigent, illic argentea candent; Eximia regione domus* etc. Hec ille; ex quibus reor, serenissime regum, possis aduertere quam suaui stilo quamque accurata atque explicita oratione quid Eternitas et que intra Eternitatem contineantur poeta describat. Qui ut eius ostendat omnium temporum excessum, dicit speluncam ispius, id est gremii profunditatem incognitam atque procul stantem, et nedum mortalibus, sed uix adeundam diis, id est beatis creaturis que in conspectu dei sunt; eamque demum dicit tempora suppeditantem atque reuocantem, ut appareat intra eam omne tempus initium sumpsisse ac sumere et sumpturum esse, et ultimo in finem deuenire suum. Et ut appareat quo ordine describit serpentem perpetuo uiridem, id est quantum ad eam nunquam in senium tendentem, eumque dicit reuoluto in caudam ore eam deuorantem, ut ex hoc actu percipiamus temporis circularem lapsum. Nam semper anni unius finis principium est sequentis, et sic erit durante tempore. Quo exemplo usus est, eo quod per illud fuerit olim Egiptiis, antequam licteras suscepissent, consuetudo describendi annum. Subsequenter autem hoc fieri tacite dicit eo quod non aduertentibus nobis paulatim labatur tempus. Naturam autem animarum circumuolantium plenam eo quod assidue multis animantibus animas infundat, ideo ante fores Eternitatis describit ut intelligamus quod quicquid intrat Eternitatis gremium, seu parum mansurum seu multum, natura rerum agente intrat, et sic quasi ianitrix hic est, et est intelligendum de natura naturata. Nam quod natura naturans immittit nunquam egreditur. Senem autem, qui in antro numeros stellis diuidit, Deum uerum credo, non quia senex sit, non enim in eternum cadit etatis ulla descriptio, sed mortalium loquitur more, qui longeuos etiam immortales senes dicimus. Hic numeros stellis diuidit ut intelligamus quia eo agente et ordinante per certum et constitutum ab eo syderum motum nobis tempora distinguantur, ut puta per solis totius celi circuitum habemus annum, sic per eandem lune circumuolutionem mensem, et per integram octaue spere reuolutionem diem. De seculis autem, que ibidem esse dicit, infra ubi de Eonis satis late scribetur.
Chaos, ut Ouidius in principio maioris sui uoluminis asserit, fuit quedam omnium rerum creandarum inmixta et confusa materia. Dicit enim sic: *Unus erat toto nature uultus in orbe Quem dixere Chaos, rudis indigestaque moles Nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem Non bene iunctarum discordia semina rerum* etc. Hunc seu hanc tam speciosam forma certa carentem effigiem uoluere non nulli, alias insignes phylosophi, sociam atque coeternam fuisse Demogorgoni, ut si quando in mentem illi uenisset creaturas producere, non deesset materia; quasi non posset qui poterat rebus uariis formam dare, materiam ex qua daret producere. Ridiculum est, sed iam neminem redarguere professus sum.
His premissis ad inclitam prolem primi dei gentilium ueniendum est. Cuius primum filium uoluere Litigium, eo quod primum eum ex Chaos pregnantis utero, ex incerto tamen patre eductum uelint. De cuius eductione talis a Theodontio recitatur fabula. Dicit enim a Pronapide poeta in Prothocosmo scribi quod semel residente Demogorgone, ut quiesceret in Eternitatis antro, sensit in utero Chaos tumultuari, quamobrem commotus extensa manu Chaos uentrem aperuit, et euulso Litigio tumultum faciente, eo quod turpem et inhonestam haberet faciem, abiecit in auras. Qui confestim euolauit in altum; non enim poterat ad inferiora descendere, cum omnium rerum inferior is esse uideretur, qui illum ex utero matris exemerat. Ast inde Chaos acri fessa labore, cum non haberet quam inuocaret Lucinam, madens tota in sudorem uidebatur resolui debere, ignita exalans infinita suspiria, insistente forti manu Demogorgone, ex quo factum est ut iam diuulso Litigio, tres Parcas et Panem educeret una cum eis. Inde autem cum illi Pan rebus gerendis uideretur ceteris aptior, eum domui prefecit sue et sorores illi dedit pedissequas. Chaos autem liberata pondere, iussu Panis, Demogorgonis cessit in sedem. Litigium uero, quod nos uulgatiori uocabulo Discordiam dicimus, ab Homero in Yliade Lis uocatur, et Iouis dicitur filia, quam ipse ait, eo quod a Iunone per eam lesus fuerit circa natiuitatem Euristei et Herculis de celo in terras eiectam. Theodontius autem de Litigio plura insuper recitat, que ubi decentius in processu ponenda uidebuntur, apponam, que hic de eo ad presens omittantur. Habes, rex inclite, ridiculam fabulam, uerum eo uentum est, ubi oportunum sit a ueritate amouere fictiones corticem, sed prius respondendum est persepe dicentibus, quid poete dei opera uel nature uel hominum hoc sub fabularum uelamine tradidere? Non erat eis modus alter? Erat equidem, sed uti non equa facies omnibus, sic nec animorum iudicia. Achilles arma preposuit ocio, Egisthus desidiam armis, Plato phylosophiam omissis ceteris secutus est, statuas celte sculpere Phydias, Apelles pinnaculo ymagines pingere. Sic ut reliqua hominum studia sinam, poeta delectatus est tegere fabulis ueritatem, cuius delectionis Macrobius super Somnio Scipionis scribens satis apte causam uidetur ostendere dum dicit: *De diis autem dixi ceteris, et de anima non frustra se, nec ut oblectent ad fabulosa conuertunt, sed quia sciunt inimicam esse nature apertam undique expositionem sui, que sicut uulgaribus hominum sensibus intellectum sui uario rerum tegmine operimento subtraxit, ita a prudentibus arcana sua uoluit per fabulosa tractari*. Sic ipsa misteria fabularum cuniculis operiuntur, ne uel hoc adeptis nudam rerum talium natura se prebeat, sed summatibus tantum uiris sapientia interprete, ueri archani consciis contenti sunt reliqui. Hec Macrobius, quibus etsi multo plura dici possent, satis responsum arbitror exquirentibus. Insuper, rex precipue, sciendum est his fictionibus non esse tantum unicum intellectum, quin imo dici potest potius polisenum, hoc est moltiplicium sensum. Nam sensus primus habetur per corticem, et hic licteralis uocatus est; alii per significata per corticem, et hi allegorici nuncupantur. Et ut quid uelim facilius assummatur, ponemus exemplum. Perseus Iouis filius figmento poetico occidit Gorgonem, et uictor euolauit in ethera. Hoc dum legitur per licteram hystorialis sensus prestatur. Si moralis ex hac lictera queritur intellectus, uictoria ostenditur prudentis in uicium, et ad uirtutem accessio. Allegorice autem si uelimus assummere, pie mentis spretis mundanis deliciis ad celestia eleuatio designatur. Preterea posset et anagogice dici per fabulam Christi ascensum ad patrem mundi principe superato figurari. Qui tamen sensus etsi uariis nuncupentur nominibus, possunt tamen omnes allegorici appellari, quod ut plurimum fit. Nam allegoria dicitur ab allon, quod alienum latine significat, siue diuersum, et ideo quot diuersi ab hystoriali seu licterali sint sensu, allegorici possunt, ut dictum est, merito uocitari. Uerumtamen non est animus michi secundum omnes sensus enucleare fabulas que sequuntur, cum satis arbitrer unum ex pluribus explicasse, esto aliquando apponentur fortasse plures. Nunc autem quid Pronapidem sensisse putem, explicabo paucis. Uidetur etenim michi Pronapidem mundi creationem designare uoluisse, secundum erroneam eorum opinionem, qui rati sunt deum ex materia preparata produxisse que creata sunt. Nam sensisse Demogorgonem tumultum fieri in utero Chaos, nil aliud reor quam diuinam sapientiam, aliqua eam mouente causa, ut puta maturitatem uentris, id est temporis propositi horam aduenisse, et sic cepisse uelle creationem et que immixta erant certo ordine segregare, et hic extendisse manum, id est operam uoluntati dedisse, ut ex informi colluuie formosum atque ordinatum produceret opus, et ante alia euulsis ex utero laborantis, id est laborem confusionis patientis Litigium, quod totiens aufertur a rebus quotiens amotis discordantie causis illis debitus imponitur ordo. Patet igitur hoc ante alia fecisse, disgregasse scilicet que inter se erant elementa confusa, calida enim frigidis, sicca humidis, et leuia grauibus repugnabant. Et cum primus dei uideretur actus a discordantibus ordinando subtraxisse Litigium, Demogorgonis primus filius dictus est. Eum abiectum ob turpem faciem, quia turpe sit ut plurimum litigare; euolasse ad sublimia potius uidetur fabuloso ordini prestare decorem, quam aliud uelle significare. Preterea eiectum quo se efferret ni in altum tenderet non habebat, cum in inferioribus iam producti orbis partibus in lucem constet eum fuisse productum. Quod a superis in terras demum deiectum sit, scribit Homerus ob id factum, quod opere suo ante Herculem Euristeus natus sit, ut suo narrabitur loco. Uerum quantum ad intrinsecum sensum, hoc ego sentio, quod a motu superiorum corporum apud mortales persepe oriantur litigia. Insuper dici potest illud in terras eiectum a superis, cum apud superos omnia certo et perpetuo agantur ordine, ubi apud mortales uix inueniatur aliquid esse concorde. Demum cum dicit sudore madefactam Chaos et ignita emittentem suspiria nil aliud intelligat reor quam elementorum segregationem primam, ut per sudorem sentiamus aquam, per ignita uero suspiria aerem atque ignem, et que desursum sunt corpora, et per grossitiem molis huius terram, que Panis consilio confestim creatoris sui domus et sedes facta est. Eductum autem Pana post Litigium credo ratos ueteres ea in separatione elementorum naturam naturatam habuisse initium et euestigio domui, id est orbi, Demogorgonis prepositam, quasi eius opere sic uolente deo omnia producantur mortalia. Parcas autem eodem partu productas et pedissequas fratri datas ideo fictum existimo, ut intelligatur naturam his cum legibus productam ut procreet seu gignat, nutriat et in finem nata deducat. Que tria sunt Parcarum officia, in quibus continuum nature prestant obsequium, ut latius in sequentibus apparebit.
Pana Demogorgonis fuisse filium iam satis supra monstratum est. De quo talem Theodontius recitat fabulam. Dicit enim eum uerbis irritasse Cupidinem et inito cum eo certamine superatum, et uictoris iussu Syringam nynpham Archadem adamasse, que cum satyros ante lusisset, eius etiam spreuit coniugium. Pan autem cum illam urgente amore fugientem sequeretur, contigit ut ipsa a Ladone fluuio impedita consisteret, et nynpharum auxilium precibus imploraret, quarum opere factum est ut in palustres calamos uerteretur. Quos cum Pan motu uentorum sensisset dum inuicem colliderentur esse canoros, tam affectione puelle a se dilecte quam delectatione soni permotus, calamos libens assumpsit, et ex eis septem disparibus factis fistulam, ut aiunt, composuit, eaque primus cecinit, ut etiam testari uidetur Uirgilius: *Pan primus calamos cera coniungere plures Instituit* etc. Huius preterea poete et alii insignes uiri mirabilem descripsere figuram. Nam ut Rabanus in libro De origine rerum ait: *Is ante alia fronti habet infixa cornua in celum tendentia, barbam prolixam et in pectus pendulam, et loco pallii pellem distinctam maculis, quam nebridem uocauere prisci, sic et manu uirgam atque septem calamorum fistulam*. Preterea inferioribus membris yrsutum atque hyspidum dicit, et pedes habere capreos et, ut addit Uirgilius purpuream faciem. Hunc unum et idem cum Siluano arbitrabatur Rabanus, sed diuersos esse describit Uirgilius dicens: Uenit et agresti capitis Siluanus honore, Florentes ferulas et grandia lilia quassans. Et illico sequitur: *Pan deus Arcadie uenit*. Et alibi: *Panaque Siluanumque senem nynphasque sorores* etc. His igitur premissis, ad intrinseca ueniendum est. Et quoniam supra Pana naturam naturatam esse dictum est, quid sibi uoluerint fingentes eum a Cupidine superatum, facile reor uideri potest. Nam quam cito ab ipso creatore natura producta est, euestigio cepit operari, et suo delectata opere illud cepit amare, et sic a delectatione irritata amori succubuit. Siringa autem quam aiunt a Pane dilectam, ut dicebat Leontius, dicitur a syren grece, quod latine sonat deo cantans, et sic poterimus dicere Siringam esse celorum seu sperarum melodiam, que ut Pictagore placuit ex uariis inter se motibus circulorum sperarum conficiebatur, seu conficitur, et per consequens tanquam deo et nature gratissimum a natura conficiente diligitur. Seu uolumus potius Siringam esse circa nos agentibus supercelestibus corporibus nature opus tanto organizatum ordine, ut dum in certum et determinatum finem continuo deducitur tractu, non aliter quam faciant rite canentes armoniam facere, quod deo gratissimum fore credendum est. Cur autem hanc nynpham Arcadem fuisse dixerint et in calamos uersam, ideo dictum puto quia, ut placet Theodontio, Arcades primi fuere, qui excogitato cantu emittentes per calamos longos et breues spiritum, quatuor uocum inuenere discrimina, et demum addidere tria, et ad postremum quod permultos faciebant calamos, in unam contraxere fistulam, foraminibus ori flantis proximis, et remotioribus excogitatis. Macrobius uero hoc repertum dicit Pictagore, ad ictus malleorum grauium atque leuium. Iosephus uero in libro Antiquitatis Iudaice dicit longe uetustius iubal inuentum fuisse ad tinnitum malleorum Tubalcayn fratris sui, qui ferrarius faber fuit. Uerum quoniam fingentibus uerius uisum est Arcades inuenisse, eo quod illo forsan euo ceteros excederent fistula, Arcadem nynpham fuisse uoluere. Syringam autem lusisse satiros et Pana fugientem, atque a Ladone moratam et ninpharum suffragio in calamum uersam, circa nostros cantus iudicio meo aliquid bone considerationis abscondit. Hec enim spretis satyris, id est ingeniis rudibus, fugit Pana, id est hominem natura aptum natum ad musicalia; nec equidem actu fugit, sed existimatione cupientis, cui in dilatione uidetur cessari quod optat. Hec tunc a Ladone sistitur donec instrumentum ad emittendam meditationem perficitur. Est enim Ladon fluuius in ripa nutriens calamos, in quos uersam Syringam aiunt, ex quibus postmodum confectam fistulam nouimus; ex quo summere debemus uti calamorum radix terre infixa est, sic et meditatio musice artis et compertus exinde cantus tam diu latet in pectore inuentoris, donec emittendi prestetur organum, quod ex calamis suffragio humiditatis a radice emissis conficitur; quo confecto, sonus premeditatus emittitur suffragio humiditatis spiritus emittentis. Nam si siccus esset, nulla sonoritatis dulcedo sed mugitus potius sequeretur, ut uidemus ex igne per fistulas emisso contingere; et sic in calamos uersa uidetur Syringa, eo quod per calamos resonet. Possibile preterea fuit a compertore fistule calamos ad hoc primo fuisse compertos Ladonem secus, et sic a Ladone detento. Restat uidere quid sensisse potuerint circa Panis ymaginem, in qua ego arbitror ueteres uniuersale nature corpus tam scilicet agentium quam patientium rerum uoluisse describere, ut puta sentientes per cornua in celum tendentia supercelestium corporum demonstrationem, quam duplici modo percipimus arte scilicet, qua discursus syderum inuestigantes cognoscimus et sensu quo eorum in nos confusiones sentimus. Per ignitam autem eius faciem ignis elementum, cui annexum aerem uoluere, summendum reor, quos sic iunctos Iouem dixere non nulli. Per barbam autem, per quam uirilitas demonstratur, uirtutem actiuam horum duorum elementorum sic iunctorum intelligi uoluisse existimo, et eorum opus in terram et aquam, dum demissam illam in pectus et ad partes inferiores traxere. Eum autem maculosa pelle tectum descripsere, ut per illam ostenderetur octaue spere mirabilis pulchritudo crebro stellarum fulgore depicta, a qua quidem spera, sicuti pallio tegitur homo sic omnia ad naturam rerum spectantia conteguntur. Per uirgam autem nature regimen intelligendum reor, quo omnia et potissime ratione carentia reguntur, et in determinatum finem in suis operibus etiam deducuntur. Fistulam uero ad armoniam celestem designandam illi apposuere. Quod illi circa inferiora sit hispidum corpus et hyrsutum, terre superficiem montium et scopulorum gibbosam et siluarum uirgultorum et graminum tectam intelligo. Alii uero sensere aliter. Solem scilicet per hanc ymaginem designari, quem rerum patrem dominumque credidere, quos inter fuit Macrobius. Et sic eius cornua uolunt lune renascentis indicium, per purpuream faciem aeris mane seroque rubescentis aspectum, per prolixam barbam ipsius solis in terram usque radios descendentes, per maculosam pellem celi ornatum a solis luce deriuantem, per baculum seu uirgam rerum potentiam atque moderamen, per fistulam celi armoniam a motu solis cognitam etc. prout supra. Credo, rex magnifice, uideas quam summotenus exponendo transeam, quod duplici de causa facio. Primo quidem quia confido, quoniam tibi nobile sit ingenium, quo possis quantumcunque paruis datis iudiciis, in quoscunque profundissimos sensus penetrare. Secundo quia sequentibus cedendum est. Nam si omnia que ad expositionem huius fabule possent induci describere uellem, ipsa sola fere totum excogitatum uolumen occuparet. Et ut redeam ad omissa, hunc Pana, seu quod in processu eundem cum Demogorgone arbitrarentur Arcades, ut Theodontio uisum est, seu quod illo neglecto in istum totos uerterent animos, sacris etiam horrendis, ut puta humano, imo natorum illi litantes sanguine, precipue coluere, eumque dixere Pana a pan, quod totum latine sonat, uolentes ob hoc quod omnia quecunque sint in nature gremio concludantur, et sic ipsa totum sit. Iuniores inde, eo quod innouata placent, Pana Liceum uocauerunt. Alii adempto Panis nomine Liceum tantum dixere. Et non nulli Iouem Liceum existimantes nature seu Iouis opere lupos a gregibus amoueri quibus ipsi fere uacabant omnes, et sic a lupis fugatis cognomen meruisse uidetur; grece enim lupus dicitur lycos. Augustinus uero, ubi De ciuitate dei scribit, dicit non ob hoc contigisse Pana Liceum uocari, quin imo propter crebram mutationem hominum in lupos, que in Arcadia contingebat, quod nisi diuina operante uirtute fieri non posse arbitrabantur. Hinc propterea uidetur Macrobium sumpsisse Pana non Iouem, sed solem esse, eo quod sol omnis mortalis uite sit pater, eoque surgente consueuerint lupi dimissis insidiis aduersus greges in siluas abire, et sic ob istud beneficium eum dixere Liceum.
Cloto, Lachesis et Atropos, ut supra, ubi de Litigio, filie fuere Demogorgonis. Cicero autem has Parcas uocat, ubi De naturis deorum scribit, et filias Herebi Noctisque fuisse dicit. Uerum ego ideo Theodontio potius adhereo, qui illas cum rerum natura creatas dicit, quod longe magis ueritati uidetur conforme, eas scilicet nature rerum esse coeuas. Has easdem ubi supra uocat Tullius in singulari Fatum illudque Herebi Noctisque filium dicit, quod ego longe magis quam Parcas habito respectu ad id quod de Fato scribitur, ut post sequetur Demogorgonis filium dicam. Seneca uero, has in epistulis ad Lucilium Fata uocat, dato Cleantis dictum dicat, dicens: *Ducunt uolentem Fata, nolentem trahunt*. Circa quod non solum eorum describit officium, eas scilicet sorores omnia ducere, sed etiam trahere, non aliter quam si de necessitate contingat omnia. Quod longe apertius sentire uidetur in tragediis Seneca poeta tragicus, et in ea potissime cui titulus est Edipus, ubi dicit: *Fatis agimur, credite Fatis*. Non sollicite possunt cure Mutare rati stamina fusi. Quicquid patimur mortale genus Quicquid facimus uenit ex alto, Seruatque sua decreta colus Lachesis dura reuoluta manu, omnia septo tramite uadunt Primusque dies dedit extremum. Non illa deo uertisse licet, Que nexa suis currunt causis. It cuique ratus prece non nulla Mobilis ordo, multis ipsum Timuisse nocet, multi ad fatum Uenere suum dum Fata timent etc. Hec ille Quod etiam Ouidius sensisse uidetur dum in maiori suo uolumine dicit in persona Iouis Ueneri: *Tu sola insuperabile fatum, Nata, mouere putas? Intres licet ipsa sororum Tecta trium, cernes illic molimine uasto, Ex ere et solido rerum tabularia ferro, Que neque concursum celi neque fulminis iram, Nec metuunt ullas tuta atque eterna ruinas. Inuenies illic incisa adamante perenni Fata tui generis* etc. In quibus preter iam damnatam opinionem summi potest has tres sorores esse Fatum et Fata quantumcunque Tullius in Parcas et Fata distinxerit, uolens potius, ut reor, diuersitate nominum diuersitatem officiorum quam personarum ostendere. Nos autem de his tribus redigendis postremo in unum, quid non nulli senserint uideamus. Has supra diximus seruitio Panis dedicatas a patre, et causas demonstrauimus. Fulgentius uero ubi de Mithologiis, dicit eas attributas obsequio Plutonis inferorum dei, credo ut sentiamus actiones istarum circa terrena tantum uersari, et Pluto terra interpretatur. Et ait idem Fulgentius, Cloto interpretari euocationem, eo quod suum sit, iacto cuiuscunque rei semine, illud adeo in incrementum trahere, ut aptum sit in lucem emergere. Lachesis autem, ut idem dicit interpretatur protractio seu sors, eo quod id quod a Cloto compositum est in lucem euocatum a Lachesi suscipiatur et protrahitur in uitam. Atropos autem, ab a, quod est sine, et tropos, quod est conuersio, absque conuersione interpretatur, eo quod omne natum euestigio, quod in terminum sibi presignatum uenisse cognouerit, demergat in mortem, a qua nulla retro naturali opere conuersio est. Apuleius uero Medaurensis non mediocris autoritate phylosophus, de his in libro quem Cosmographiam cognominat, scribit sic: *Sed tria Fata sunt numero cum ratione temporis facientia, si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas*. Nam quod in fuso perfectum est, preteriti temporis habet speciem, et quod torquetur in digitis, momenti presentis indicat spatia, et quod nondum ex colo tractum est subactumque cure digitorum, id futuri et consequentis seculi posteriora uidetur ostendere. Hec illis conditio et nominum eiusdem proprietatem contingit, ut sit Atropos preteriti temporis fatum, quod non deus quidem faciet infectum, et futuri temporis. Lachesis autem a fine cognominata, quod etiam illis que futura sunt finem suum deus dederit; Cloto presentis temporis habet curam, ut ipsis actionibus suadeat ne causa solers rebus omnibus desit. Hec Apuleius. Sunt insuper qui uolunt Lachesim eam esse, quam fortunam nuncupamus, et ab ea omnia mortalibus contingentia agitari. Nunc autem quid de Fato sentiant ueteres, dato non multum a precedentibus differant, uidentum est. Dicit ergo de Fato sic Tullius in libro quem De diuinatione scripsit: *Fatum id appello quod Greci imarmenidem, id est ordinem seriemque causarum, cum causa causam gignat, ea est ex omni eternitate fluens ueritas sempiterna*. Quod cum ita sit, nichil est futurum, cuius non causas id ipsum efficientes natura contineat. Ex quo intelligitur ut Fatum sit non id quod superstitiose, sed id quod phylosophice dicitur, causa eterna rerum cur et ea que preterierint facta sunt, et que instant fiant et que sequuntur futura sint. Hec Cicero. Boetius autem Torquatus, uir disertissimus atque catholicus, ubi De phylosophica consolatione scripsit, cum diffuse de hac materia cum phylosophia magistra rerum altercetur, dicit inter alia de Fato sic: omnium generatio rerum cunctusque mutabilium naturarum progressus et quicquid aliquo mouetur modo, causas, ordinem, formas ex diuine mentis stabilitate sortitur; hec in sue simplicitatis arce composita, multiplicem rebus gerendis modum statuit. Qui modus cum in ipsa diuine intelligentie puritate conspicitur, prouidentia nominatur. Cum uero ad ea que mouet atque disponit refertur, Fatum a ueteribus appellatum est. Hec ille. Poteram et apponere quid Apuleius de Fato in Cosmographia determinet, et aliorum sententias, sed quoniam satis dictum reor, cur Demogorgonis aut Herebi Noctisque Parce seu Fatum uel Fata dicantur filie, breuiter describam. Cum sepe euenturum sit in sequentibus et iam in precedentibus contigerit, quod causatus causantis dicatur filius, possumus ad presens dicere has tres sorores uariis nuncupatas nominibus dei filias tanquam ab eo causatas, qui prima causarum est, ut satis per uerba supra proxime Ciceronis atque Torquati uideri potest. Hunc deum, ut dictum est, ueteres Demogorgonem dixere. Quod autem ex Herebo et Nocte, ut dicit Tullius, nate sint, talis oratio reddi potest. Est Herebus, ut apperebit latius in sequentibus, terre profundissimus et absconditus locus, quem allegorice possumus accipere pro profunditate diuine mentis, in quam mortalis oculus penetrare non potest, et cum diuina mens uidens tanquam se ipsam, intelligens quid actura esset, et inde has actu cum natura rerum produceret satis ex Herebo, id est ex arcano et profundissimo diuine mentis penetrali, natas dicere possumus. Noctis autem filie dici possunt quantum ad nos, quia omnia in que acies oculorum nostrorum penetrare non potest, obscura dicimus et noctis luce carentis similia, et sic cum ad intrinseca diuine mentis intellectu transire nequeamus, mortali offuscati caligine, cum in se ipsa splendidissima sit, et uiue atque indeficientis lucis corusca, uicium illi nostre hebetudinis nominando attribuimus noctem perennem diem nuncupantes, et sic Noctis erunt filie; seu uolumus dicere, quia nobis incognite sunt dispositiones earum, eas obscuras et Noctis filias uocitamus. De nominibus propriis predictum est, de appellatiuis dicendum. Uocat igitur has Tullius Parcas, ut reor per antiphrasin, quia nemini parcant; nulla enim apud eas est acceptio personarum, solus deus potest peruertere earum uires et ordinem. Fatum autem aut Fata a for faris tractum nomen est, quasi uelint, qui id imposuere nomen, quod ab eis agitur a deo quasi irreuocabile dictum sit seu preuisum, ut per uerba Boetii satis assumitur, et etiam sentire uidetur Augustinus, ubi De ciuitate dei. Sed abhorret ipse uocabulum admonens, ut si quisquam uoluntatem dei seu potestatem nomine Fati appellet, sententiam teneat, linguam coerceat.
Aiunt insuper Polum Demogorgonis fuisse filium, et hoc in Prothocosmo asserere Pronapidem, talem ex hoc fabulam recitantem: quod dum secus undas in sede sua consisteret Demogorgon, et ex exili limo sperulam composuisset, eam nuncupauit Polum. Qui, spretis patris cauernis et inertia, euolauit in altum, et eo quod adhuc mollis esset, in tam grande corpus euolans conflatus est, ut omnia que a patre fuerant ante composita circundaret. Uerum nondum sibi aliquis erat ornatus, cum fabricanti patri lucis globum assistens, uideretque ignitas plurimum ad ictum mallei fabrilis hinc inde fauillulas euolare, omnes sinu facto collegit, et in domum suam detulit, eamque ex illis ornauit omnem. Haberem, rex inclite, quid riderem, uidens compositi orbis tam ineptum ordinem, sed ante testatus sum nil uelle mordere; huius tamen fictionis tenue satis uelum est. Sequitur enim ut in ceteris Pronapides opinionem uolentium ex terra a mente diuina terris inclusa cuncta fuisse producta, dum Polum, quem ego celum intelligo, ex terra extensibile factum ait, et in maximum ac circumplectens omnia corpus eductum. Quod autem ex fauillulis ex luce prodeuntibus domum ornauerit suam, hoc ideo dictum reor, quia solis micantibus radiis stelle in celo composite natura sua luce carentes lucide facte sint. Polus autem dicitur, ut arbitror, a quibusdam potioribus suis partibus. Constat enim, ut uenerabilis Andalo preceptor meus et ueteres astrologie autores asserunt, celum omne super duos polos circumflecti, quorum alterum nobis propinquiorem articum uocant, oppositum autem antarticum; hunc tamen aliqui Pollucem uocant, causam ego non uideo.
Phyton Pronapidis testimonio Demogorgonis filius fuit et terre, ex natiuitate cuius talem ipse recitat fabulam. Dicit enim Demogorgonem continue caliginis affectum tedio Acroceraunos conscendisse montes, et ex eis ingentem nimium et ignitam euulsisse molem, eamque primo rotundasse forcipibus, deinde in Caucaso monte malleo solidasse; post hec ultra Taprobanem detulisse, et globum illum lucidum sexies undis mersisse, totidemque circum rotasse per auras, et hoc ideo ne ulla unquam posset circumitione diminui, aut eui labefactari rubigine, et ut agilis ferretur undique. Qui confestim se tollens in altum, domum intrauit Poli, patrisque sedem omnem compleuit fulgore. Ex immersionibus autem eius, aque ante dulces amaritudinem sumpsere salsedinis, et aer ad percipiendos lucis radios ex rotationibus aptus affectus est. Orpheus uero, qui fere poetarum omnium uetustissimus fuit, ut Lactantius in libro Diuinarum institutionum scribit, opinatus est Phytonem hunc primum maximum et uerum deum esse, et ab ipso cuncta fuisse producta atque creata. Quod forsan hoc in opere locum illi primum quesisset, tanto asserente teste, ni ipsemet Orpheus, minus aduertens reor, seu quia nequiret animo concipere quenquam fuisse ingenitum, scripsisset: Prothogonos Phyton perimetheos neros iyos. Quod in latinum uersum sonat: Principio genitus Phyton longo aere natus. Et sic non primus ut dixerat, si aere genitus est. Hunc preterea Lactantius ubi supra Phaneta uocat. Sed iam sumptus expetit ordo ut uideamus quid contegat fictio, quod explicato sensu nominum fere apparebit liquido. Ugucio in libro uocabulorum dicit, Phytonem solem esse, et hoc illi quesitum nomen a Phytone serpente ab eodem superato. Sic et Paulus, in libro quem Collectionum intitulat, dicit: *Phanos seu Phanet idem esse quod apparitio*. Sic enim Phytonem hunc Lactantius uocat. Quod quidem nomen Soli optime competit, ipse enim est qui surgens apparet, eo autem cessante, nulla erit ceterarum creaturarum apparitio mortalium, seu etiam syderum. Ergo solis creationem uult ostendere Pronapides. Circa quam ut eorum sequatur opinionem qui ex terra omnia uolunt condita, inducit deum seu terre diuinam mentem ex Acroceraunis montibus sumpsisse materiam, ratus ignitam terram ad componendum lucidum corpus aptiorem. Quod autem hanc molem forcipibus rotundasset intelligo diuinam artem, qua a deo solis globus adeo spericus factus est, ut nulla superfluitate eius superficies gibbosa sit. Equo modo et malleus dici potest summi artificis intentum, quo in Caucaso monte, id est in celi summitate adeo corpus illud solidum formauit ut nulla ex parte dissolui aut minui uideatur. Inde dicit eum delatum ultra Taprobanem, ut ostendat ubi creatum opinetur; est enim Taprobanes orientalis insula hostio Gangis fluminis opposita, qua ex parte nobis in equinoctiis sol oritur: et sic in Oriente compositum uidetur uelle. Mersum tamen ibi sexies undis dicit, imitatus fabrilis actus qui ad durandum ferrum illud feruidum aquis immergunt. Et in hoc arbitror Pronapidem uoluisse perfectionem et eternitatem corporis huius designasse, est quidem sex perfectus numerus se ex suis partibus omnibus conficiens, ex quo uult intelligamus et artificis et artificiati perfectionem. Quod autem sexies rotatum sit, puto per numerum perfectum rotationis, uoluerit eius circularem et indeficientem motum describere, a quo nunquam exorbitasse aut destitisse compertum est. Quod ob ingentis et igniti corporis demersionem, aque primo dulces amare facte sint, non ob aliud dictum puto, nisi ut ostendatur quod ob continuam radiorum solis feruentium percussionem aquarum maris aque superficietenus salse facte sint, ut approbant physici.
Terra, ut supra patet, Demogorgonis fuit sedes et filia, de qua Statius in Thebaide scribit sic: o hominum diuumque eterna creatrix, Que fluuios siluasque animarum semina mundi Cuncta Prometheasque manus Pyrreaque saxa Gignis, et impastis que prima elementa dedisti Mutastique uiros, que pontum ambisque uehisque: Te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum Et uolucrum requies; firmum atque immobile mundi Robur inoccidui, te uelox machina celi Aere pendente uacuo, te currus uterque Circumit, o rerum media indiuisaque magnis Fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis Urbibus ac populis subterque et desuper una Sufficis, astriferumque domos Athlanta supernos Ferre laborantem nullo uehis ipsa labore etc. In quibus profecto carminibus satis terre opus et laudes ostenduntur, de cuius generatione quoniam supra ubi de Litigio dictum est reiterandum non censeo. Eam tamen ueteres Titanis dixere coniugem, eamque ex patris concubitu, ut premonstratum est quosdam suscepisse filios; et ex Occeano nepote atque ex Acheronte infernali fluuio, nec non ex aliis incognitis, ut decenti demonstrabitur loco. Uocauere eam preterea multis nominibus, ut puta Terram, Tellurem, Tellumonem, Humum, Arridam, Bonam deam, Matrem magnam, Faunam et Fatuam. Habet et preterea hec cum quibusdam deabus communia nomina. Dicitur enim Cibeles, Berecinthia, Rhea, Opis, Iuno, Ceres, Proserpina, Uesta, Ysis, Maia et Medea. Sed quid circa predicta theologi uoluerint ueteres, uidendum est. Dicunt eam Titanis, qui sol est, coniugem, eo quod in eam sol agat tanquam in dispositam materiam ad producendum animantia quecunque atque metalla et preciosos lapides et huiusmodi. Non nulli uolunt Titanum hominem ingentis potentie fuisse et terre uirum dictum eo quod multum terre possideret, et filios suscepisset tanta prestantes fortitudine et corporis mole ut non ex muliere sed ex ingentiori corpore, ut puta terra, suscepti uiderentur. Et ut ad nomina ueniamus, dicit Rabanus in libro de Originibus rerum, eam terram nuncupari eo quod teratur, quod ad superficiem solam spectat. Tellus autem, ut idem testatur Rabanus, dicta est quia fructus ex ea tollamus. Seruius autem dicit eam terram esse que teritur, tellurem uero deam. Et alibi dicit: Tellurem deam esse, terram autem elementum; sed quandoque tellurem pro terra poni, sicut pro igni Uulcanum et Cererem pro frumento. Tellumonem uero, ut ego coniectura possum percipere, eam terre partem dixere que nec teritur nec radicibus graminum aut arborum usui est, eo quod longe sit tellure inferior. Humus uero, ut asserit Rabanus ea pars terre dicitur que plurimum habet humiditatis, ut puta palustris et propinqua fluminibus. Aridam autem terram uocauere non quia sic illam a creatione creator nuncupauerit, ut eius ueram complexionem ostenderet, sed eo quod aretur. Bona autem dea, teste Macrobio Saturnaliorum ideo dicta est quod nobis omnium bonorum ad uictum causa sit cum ipsa germinantia nutriat, fructus alat, escas auibus et pabula brutis exhibeat, ex quibus et ipsi nutrimur. Matrem autem magnam, ut ait Paulus, uocari uoluere qui arbitrati sunt eam rerum omnium creatricem. Ego equidem arbitror quia tanquam pia mater et maxima sua ubertate nutriat cuncta mortalia et suo gremio morientia cuncta suscipiat. Cur autem Faunam dixerint Macrobius Saturnaliorum libro describit, dicens: quod omni usui faueat animantium, quod adeo manifestum est ut licteris explicari non egeat. Fatuam uero a fando dictam dicit idem Macrobius ueteres uoluisse, eo quod infantes partu editi non prius uocem habeant uel emittant quam ipsam contigerint. Que uero ex nominibus cum aliis communia sunt, ubi de illis mentio in sequentibus fiet intelligenda dicentur, et ad explicandum de filiis quos ex incerto patre genuisse dixerunt ueteres ueniemus.
Ex incerto patre dicit Paulus Noctem Terre fuisse filiam, de qua talem Pronapides in Prothocosmo fabulam scribit. Eam scilicet a Phanete pastore dilectam cui petenti cum mater uellet copulare connubio, dixit se ignotum habere hominem, nec unquam uidisse, audisse tamen illum suis aduersum moribus et ideo mori malle quam illi nubere. Quam ob rem indignans Phanetes ex amatore hostis factus dum illam occisurus sequeretur, illa se copulauit Herebo, non ausa ubi Phanetes esset apparere. Dicit insuper Theodontius huic a Ioue concessam quadrigam eo quod illi fautrix fuisset, dum ante lucem accederet ad Alcmenam. Hanc insuper quantumcunque fusca sit picta ornauerunt clamide. Et in eius laudem, et ut eius pro parte demonstraret effectus Statius hos in Thebaide cecinit uersus: *Nox que terrarum celique amplexa labores Ignea multiuago transmittis sydera lapsu, Indulgens reparare animum, dum proximus egris Infundat Titan agiles animantibus ortus* etc. Sed nunc quid sibi fabule ueri tegant uideamus. Dicunt igitur ante alia eam absque cognito patre terre filiam; quod ob id arbitror dictum, quia terra densitate sui corporis operatur ut radii solares nequeant in partem oppositam penetrare. Et sic causam dante terra umbra tam grandis efficitur quantum spatii a dimidio corporis terre occupatur. Que quidem umbra nox dicitur et sic tanquam a terra et non ab alia re causata absque cognito patre Noctis tantum filia arbitratur. Quod autem a Phanete pastore dilecta sit, hoc modo intelligendum reor. Phanetem ego solem puto ideo pastorem dictum quia suo opere uiuentia cuncta pascantur. Eum autem adamasse Noctem fictum existimo quia tanquam dilectam sibi uidere cupiens rapido cursu sequitur, et illi uidetur appetere copulari. Illa uero renuit, nec minus uolucri passu fugit quam sequatur, eo quod sibi mores aduersos habeat cum illuminet ille, ipsa autem obscurum faciat, nec frustra se si illi iungatur morituram dicit; cum sol luce sua omnem dissoluat obscuritatem, et sic eius hostis efficitur. Demum Nox Herebo iungitur, id est inferno in quem cum nunquam solares penetrent radii, Nox uiget atque secura consistit. Quod autem Ioui fauerit fabula manifestat, ut patet per Plautum in Amphytrione; nam cum accessisset in diluculo Iuppiter ad Alcmenam, Nox ut illi prestaret obsequium tanquam a crepusculo nocturno inchoasset, perseuerauit in longum ex quo quadrigam meruit, per quam circumitionem terre continuam quam facit intelligo. Per quattuor autem rotas ex quibus quadriga constat, quattuor arbitror significari noctis tempora solum nocturne quieti seruientia. Diuiditur autem nox a Macrobio in libro Saturnaliorum in septem tempora, quorum primum sole intrante incipit, et dicitur crepusculum a crepero, quod est dubium, eo quod dubitari uideatur diei preterite, an uenienti nocti attribuendum sit, et hoc non deseruit quieti. Secundum autem, cum iam obscurum sit, fax prima dicitur, eo quod tunc faces accendantur, nec hoc quieti accommodum. Tercium uero, cum iam nox densior sit, nocte concubia nuncupatur, eo quod quieturi uadamus concubitum. Quartum nox dicitur intempesta, eo quod nulli operi tempus aptum sit. Quintum autem gallicinium uocitatur, eo quod a medio sui nocte in diem tendente, galli cantent. Sextum uero dicitur conticinium iam aurore proximum, et ideo sic dictum, eo quod tunc uideatur ut plurimum grata quies et ob id omnia conticescunt et hec quattuor quieti prestantur. Septimum appellatur diluculum a die iam lucescente, in quo solertes assurgunt operi, quod minime somno aptum est. Et sic totidem rote sunt currui Noctis quot in ea sunt tempora quieti tantummodo seruientia. Seu uolumus more nautarum et castrensium uigilum noctem in partes quattuor diuidere, in primam scilicet et secundam et terciam atque quartam uigiliam, et sic quadrige rotas quattuor ex totidem uigiliis componemus. Quod autem picta palla amicta sit, facile uideri potest illam celi ornatum significare quo tegitur. Nox autem, ut ait Papias, ideo dicitur quia noceat oculis; aufert enim illis uidendi officium, cum nil nocte cernamus. Nocet insuper quia male agentibus apta est, cum legamus: *Qui male agit odit lucem*; exquo sequitur ut tenebras amet tanquam malo operi aptiores. Et dicit etiam Iuuenalis: *Ut iugulent homines surgunt de nocte latrones*. Omerus preterea in Yliade eam domitricem deorum uocitat, ut sentiamus quoniam nocte magnanimes ingentia pectoribus uersant, tamen nox minime talibus apta ebullientes opprimit spiritus, eosque tanquam domitos in lucem usque coercet. Fuerunt insuper huic tam ex uiro quam ex aliis filii plures ut in sequentibus describetur.
Uirgilio celestis ingenii poete placet Famam Terre fuisse filiam, dum dicit in Eneide: *Illam Terra parens, ira irritata deorum Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem Progenuit* etc. De hac ut appareat originis sui causa talis a Paulo recitatur fabula. Quod cum ob regni cupidinem bellum inter Titanos gigantes, Terre filios, et Iouem esset exortum, eo itum est ut omnes Terre filii qui Ioui aduersabantur occiderentur a Ioue, et diis aliis. Quo dolore Terra irritata et uindicte auida, cum sibi aduersus tam potentes hostes arma deessent, ut illis quibus poterat uiribus aliquid mali ageret, coacto utero, Famam emisit scelerum superum relatricem. Huius autem incrementum et formam describens, Uirgilius ait sic: *Fama malum quo non aliud uelocius ullum Mobilitate uiget uiresque acquirit eundo. Parua metu primo mox sese attollit in auras Ingrediturque solo et caput inter nubila condit. Et paulo post hec ait: Pedibus celerem et pernicibus alis. Monstrum horrendum ingens cui quot sunt corpore plume, Tot uigiles oculi subter mirabile dictu Tot lingue totidem ora sonant tot surrigit aures. Nocte uolat medio celi terreque per umbram Stridens nec dulci declinant lumina somno. Luce sedet custos aut summi culmine tecti Turribus aut altis et magnas territat urbes, Tam ficti prauique tenax quam nuntia ueri*. Sentis, optime rex, quanto uerborum ornatu, quanto lepore, quam succipleno, quanque industriosa fictione Uirgilius quid sit Fama, quid eius augmentum, quid eius opus conetur ostendere et ostendat? Sentis equidem, sed ut qui te preter lecturi sunt ampliuscule uideant, libet explicare paululum, premisso tamen quid uelit fabula Pauli. Dicit ergo primo irritatam terram ira deorum. Circa quod pro iratis diis, syderum opus circa quedam intelligo. Sydera enim seu supercelestia corpora procul dubio in nos agunt potentia eis a creatore concessa secundum dispositiones suscipientium eorum influentias; et hinc fit ut puer uel adolescens augetur eorum opere, cum diminuatur senescens et cum nunquam a ratione gubernatoris optimi separentur, non nunquam aliqua faciunt que mortalium repentino falsoque iudicio tanquam irata fecisse uidentur, ut puta dum iustum regem, dum felicem imperatorem, dum strenuum militem in finem suum deducunt. Et ideo iratos dixit deos Paulus, quia occiderint illustres uiros, quos perpetuandos rebantur homines. Sed quid ex hoc sequitur, irritatur ab hoc opere, quod deorum iram uocant, Terra, id est animosus homo, nam terrei sumus omnes; et ad quid irritatur? Ut pareat Famam ultricem future mortis, id est ut id agat propter quod Fama sui nominis oriatur, ut dum deorum ira ceciderit illius nomen agente meritorum Fama superstes sit, etiam nolentibus his, qui homines occidendo eum omnino auferre conati sunt. Ad quod nos idem hortatur Uirgilius dum dicit: *Stat sua cuique dies breue et irreparabile tempus Omnibus est uite sed Famam ostendere factis Hoc uirtutis opus* etc. Hanc autem Famam ideo malum dixit Uirgilius quia non equo passu ad eam perquirendam tendimus omnes. Nam per fraudes ut plurimum summa occupari sacerdotia cernimus, dolo uictorias obtineri, principatus possideri uiolentia, et ea quecunque per fas et nefas que nomina solent in lumen extollere. Nam si per uirtutem agatur tunc non malum iure dicitur Fama. Uerum in hoc inproprie locutus est autor usus pro infamia uocabulo Fame, cum si fictionem inspiciamus, seu potius fictionis causam satis aduertemus ex ea infamiam non Famam secutam. Hanc insuper dicit metu primo paruam et sic est; nam quantumcunque grandia sint facinora ex quibus oritur a quodam tamen audientium metu uidetur incipere; mouemur quidem auditu primo rei alicuius, et si placet eam falsam esse timemus, si uero displicet equo modo ne uera sit extimescimus. Mox sese tollit in auras, id est in ampliationem locutionis gentium euolat, seu mediocribus miscetur uiris; et inde se solo infert hoc est in uulgus et plebeios, et tunc caput inter nubila condit cum se ad reges atque maiores effert. Pernix etiam est, id est uelox, nil enim ut ipsemet dicit uelocius est. Monstrum autem ingens asserit et horrendum ratione corporis quod illi describit, uolens in hoc quod omnes eius plume, cum auem dicat propter eius celerem motum, habeant hominis effigiem; ad hoc ut per hoc intelligatur unumquenque de aliqua re loquentem pennam unam addere Fame, et sic ex multis cum multe sint auium penne non ex paucis Fama conficitur. Seu potius monstrum horrendum hanc uocant quia fere nunquam superari potest. Nam quanto magis quis illam conatur opprimere tanto magis exinde sit maior quod monstruosum est. Dicit insuper omnes eius oculos uigiles esse, eo quod non nisi a uigilantibus personet fama; nam si in somnium tendet locutio euestigio fama uertitur in nichilum. Nocte eam medio celi uolitantem, ob id dicit quod sepissime contigisse compertum est sero scilicet factum aliquid, et mane etiam in remotissimis partibus cognitum non aliter quam si nocte uolauerit. Seu id dicit ut ostendat uigilantiam gerulonum. In die autem eam sedere dicit custodem, ut ostendat quod ob eius relata custodes portis territarum urbium apponantur, et in turribus ad excitandum uigiles uel ad speculandum a longe. Et cum inter ueritatem et mendacium non distinguat, contenta est pro ueris quecunque audita referre. Huius preterea domum in maiori suo uolumine sic describit Ouidius: *Orbe locus medio est inter terrasque fretumque Celestesque plagas, triplicis confinia mundi, Unde quod est usquam, quamuis regionibus absit, Inspicitur, penetratque cauas uox omnis ad auras. Fama tenet summaque locum sibi legit in arce Innumerosque aditus ac mille foramina tectis Addidit, et nullis iuclusit limina portis: Nocte dieque patet, tota est ex ere sonanti, Tota fremit uocesque refert iteratque quod audit. Nulla quies intus nullaque silentia parte; Non tantum est clamor sed parue murmura uocis, Qualia de pelagi, si quis procul audiat, undis Esse solent, qualemue sonum, cum Iuppiter atras Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt. Atria turba tenet: ueniunt, leue uulgus, euntque Mixtaque cum ueris pariter coniuncta uagantur. Milia rumorum confusaque uerba uolutant. Ex quibus hi uacuas replent sermonibus aures. Hi narrata ferunt aliis mensuraque ficti Crescit, et auditis aliquid nouus adicit autor. Illic credulitas, illic temerarius error, Uanaque letitia est, consternatique timores, Seditioque recens, dubioque autore sussurri. Ipsa quid in celo rerum pelagoque geratur Et tellure uidet, totumque inquirit in orbem* etc. Satis hec etiam minus erudito patentia sunt et ideo quid sibi uelit Paulus dum addidit, fabule famam genitam ut turpia deorum facta narraret uidisse super est quod nil aliud autumo propter quod, cum minores in maiores nil uiribus possint illata uerbis maioribus infamia conantur ulcisci. Terre autem ideo filiam uoluere, quia non aliunde quam ex gestis in terris fama sit. Quod autem patre careat non absurde dictum est, cum ut sepissime rerum a fama gestarum que ut plurimum falsissime sunt ignoretur autor, qui compertus patris loco describi posset.
Tartarum asserit Theodontius absque patre Terre fuisse filium. Hunc Barlaam dicit inertem atque torpentem matris adhuc in utero iacere, eo quod inuocata Lucina fauere partui noluisset ob id quod Famam in deorum ignominiam peperisset. Figmentum hoc ab effectu causam sumpsit; non erat enim Lucina non nascituro seu partui non futuro prestatura fauorem; arbitrati sunt quidam ueteres circa terre centrum locum esse concauum et in eodem sontium anime penis affligi, ut satis in descensu Enee ad inferos ostendit Uirgilius. Hunc Tartarum dici uolunt, et hoc secundum Ysidorum ubi De ethimologiis a tremore frigoris dictum; nam ibi nec solis umquam potuit penetrare radius nec aeris motus est aliquis, confricatione cuius calefieri possit. Quod autem in utero matris torpeat satis apparet, non enim ad superiora potest ascendere, et si ascendat non erit amplius Tartarus. Terre autem filius improprie dicitur; nam quantumcunque conceperit mulier, nisi in lucem conceptus uenerit, iure filius dici non poterit. Dicitur autem absque patre conceptus, eo quod credamus terre corpus concauitates habere, non tamen satis certi sumus an a creatione an a secuto post creationem euentu habuerit. In testimonium autem predictorum dicit Uirgilius: *Tartarus ipse Bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras, Quantus ad ethereum celi suspectus Olimpum* etc. Nec multo post ait: *Hic genus antiquum Terre Titania pubes Fulmine deiecti fundo uoluuntur in imo* etc.
Tages, ut asseruere gentiles et potissime Tusci, absque cognito genitore, Terre filius habitus est. De quo refert Paulus Perusinus: quod cum apud Etruscos in agro Tarquiniensi aliquantulum tellus intumuisset, is uillicus cuius erat agellus nouitate rei permotus auidusque uidere quid esset ostenti monstratura turgiditas aliquandiu expectauit, tandem impatiens more, ligone sumpto, locum cepit sensim effodere, nec multum effodit, et ecce ex glebis prosiliuit infantulus. Quo monstro perterritus rudis homo uocauit affines, nec diu et is qui modo infans erat, etate prouectus uisus est, et inde senex, et cum incolas aruspicinam docuisset repente nusquam comparuit. Auditores autem arbitrati numen et terre credidere filium et nominauere Tagetem, quod idem olim lingua sonabat etrusca, quod latina deus; eumque postea loco summi numinis coluere. Ysidorus uero ab aratore gleba uomere summota infantem compertum dicit, nec amplius una die ab Etruscis uisum, et in illa eos aruspicinam docuisse et ex ea libros etiam reliquisse, quos postea Romani in linguam propriam transtulere. Huius figmenti talem fuisse sensum existimo. Quendam scilicet esse potuisse qui diu studens circa aruspicinam, et ob contemplationis commodum consortio hominum aspernato doctus repente unde minime credebatur comparuit, et quia forsan ex antro aliquo exire uisus est, Terre puerperium fictum est, uel in oculos agrum colentes inopinatus affuit, quasi prodisset ex glebis a rudi uulgo Terre filius dictus est, et ideo absque patre quia incognita eius fuerit origo. Consueuere preterea ueteres exteros ignotos terrestri itinere ad se uenientes Terre filios uocitare, uti Neptuni qui adueherentur nauigio. Infans autem dictus quia nouus et confestim prouectus et senex, eo quod eruditus et prudens, quod senum est, compertus sit. Quod in agro Tarquiniensi contigerit, seu quia aut sic fuit ibidem scilicet Tagetem primo cognitum, seu quia Etrusci aruspicina clarissimi fuere. In breui autem termino more designatur affectio grandis incolarum ad eum. Nam dilecte rei mora etiam si longissima sit, diligenti uidetur breuissima. Eum autem deum habitum ob id contigisse puto, ut doctrinam quam summe colebant deo autore nobilitarent.
Antheum omnes terre dicunt filium, et quia nemo illi patrem designat, inter genitos incerto patre eum apponere necesse fuit; de quo sic scribit Lucanus: *Nondum post genitos tellus effeta gigantes Terribilem Libicis partum concepit in antris. Nec tam iusta fuit terrarum gloria Thyphon, Aut Titios Briareusque ferox celoque pepercit, Quod non Flegreis Antheum sustulit aruis. Hoc quoque tam uastas cumulauit munere uires Terra sui fetus que cum tetigere parentem, Iam defeta uigent renouato robore membra. Hec illi spelunca domus; latuisse sub alta Rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones. Ad somnos non terga fere prebere cubile Asserunt non silua torum uiresque resumpsit, In nuda tellure iacens, periere coloni, Aruorum Libie pereunt quos appulit equor, Auxilioque diu uirtus non ausa cadendi Terre spernit opes. inuictus robore cunctis Quamuis staret erat* etc. Apparet ergo per Lucani carmen quam grandis quamque fortis et ferus fuerit Antheus, ad quem ut idem testatur Lucanus, ut cum eo luctam iniret accessit Hercules laborum uictor, et cum in agone essent eumque sepius prostratum robustiorem resurgentem cerneret, aduertens quod a terra uires recuperaret, iam fessum ulnis in altum extulit, tanque diu tenuit donec spiraret. Fabule huius sensus duplex est, hystoricus et moralis. Uidetur enim Pomponio Mele in libro Cosmographie placere hunc regem in extremis Mauritanie fuisse, asserens apud Ampelusiam promontorium in occeanum Athlanticum tendens esse specum Herculi sacram et ultra eam Tingem oppidum peruetustum ab Antheo, ut ferunt, conditum et in testimonium ostenditur ab incolis parma ingens ex elephante et ob magnitudinem nulli nunc habilis quam ab eo gestatam asserunt et summe colunt. Nec non monstratur ab eisdem collis modicus resupini hominis iacentis habens ymaginem, quem eius tumulum fuisse confirmant. Aduersus hunc dicit Theodontius Dionisium Thebeum qui ob insignem eius uirtutem Hercules appellatus fuit, bellum habuisse, et qui cum aduertisset eum sepius in Mauritania prostratum et euestigio exercitus restaurantem, ficta fuga eum ad se persequendum in Libiam usque traxit, ubi uero eum superauit et occidit. Leontius uero dicebat hunc Herculem fuisse Nyli filium, quem ego unum et idem cum superiori puto. Eusebius autem in libro Temporum dicit hunc Antheum palestrice artis fuisse doctissimum et quorumcunque certaminum que exercentur in terris, et ob id ostendit se arbitrari fictum quod Terre fuerit filius, et quod uiribus restauraretur ab ea. Fulgentius quidem moralem sensum fictioni subesse demonstrat, dicens Antheum de terra natum libidinem esse que sola ex carne nascitur, qua tacta et si fessa sit in uires resurgit, uerum ab homine uirtuoso carnis denegato tactu superatur. Hunc fuisse dicit Augustinus regnante Argis Danao; Eusebius autem regnante Athenis Egeo; Leontius regnante apud Argiuos Argo.
Expeditis Terre filiis ad Herebum stilus reuocandus est, qui, ut Paulus ait a Crisippo traditum, filius fuit Demogorgonis et Terre. Hunc ego arbitror unum et idem cum Tartaro, cum eum ueteres omnes existimare uideantur in remotissimis terre uisceribus esse, et in eodem, uti de Tartaro diximus, suppliciis sontes puniri. De hoc tamen multa scribuntur ab antiquis et potissime a Uirgilio in UI Eneide libro, que sub compendio pertransibo, eo quod fere de omnibus fiet in sequentibus prolixior mentio. Dicit ergo Uirgilius quod in faucibus huius sunt terribiles uisu he forme scilicet Luctus et ultrices Cure, Morbi pallentes, et tristis Senectus atque Metus et Fames Egestasque terribilis et horribiles uisu Letum Laborque, Sopor et mala mentis gaudia, Bellumque letiferum ac Eumenis et Discordia et ulmus somniorum sedes, Centauri, Scille, Briareus, Lerneusque serpens et flammis armata Chimera una cum Gorgonibus, Arpiis et tricorporeo Gerione et trifauce Cerbero limina seruante Ditis. Preterea hunc Herebum quattuor rigari fluminibus, Acheronte scilicet, Flegetonte Stigeque atque Cocito; et Acherontis nautam dicit esse Caronem, morientium animas ad profundiora Herebi transferentem. Insuper Minoem, Radamantum Eacumque uersantes urnis merita intrantium inesse describit, et prostratos fulminibus Tytanas, Gigantes et Salmeonem ac Tityon discerptum a uulture; Ysiona perpetua circumuolutum rota, nec non et Sysiphum in altum ingentia pectore impingentem saxa, ac Tantalum inter undas et poma siti fameque pereuntem, et Theseum perpetuo damnatum ocio, aliosque; et hos omnes intra Ditis ferrea menia sub ultrice Thesiphone cruciari. Similiter et hunc idem preter Herebum multis uocauere nominibus ut puta Tartarum, Orcum, Ditem, Auernum, Baratrum et Infernum. Sic et eundem multorum filiorum patrem faciunt. Ceterum his premissis ad detectionem ascondite ueritatis ueniendum est. Uolunt igitur eum Demogorgonis et Terre filium, eo quod Demogorgonem rerum Omnium creatorem arbitrati sunt; Terre autem quia ut patet eius in utero conditus est. Uerum eum locum esse penarum non solum gentiles sed non nulli illustres christiani existimauere hac forte ducti ratione. Nam cum summa bonitas deus sit, et qui peccatum committit, quod malum est, et sic malus effectus sit, ut a deo tanquam a suo contrario remotissimus sit, necesse est; nos autem deum in celis habitare credimus, et a celo nulla remotior pars est centro terre, et ob id tanquam in loco a deo remotissimo, ibidem penas luant impii, forsan non inepte creditum est. De hoc tamen Tullius ubi de questionibus Tusculanis aperte truffatur, ex quo satis existimari potest aliud eruditos ueteres sensisse; et ideo cum uoluerint duplicem esse mundum, maiorem scilicet et minorem; maiorem eum quem generaliter mundum dicimus, minorem autem hominem, asserentes omnia in minore esse que in maiori describuntur ab eis, credo eos hunc Herebum et hos cruciatus intra minorem mundum, id est hominem esse existimasse, ac uoluisse illas horribiles formas quas in uestibulo Herebi describit Uirgilius esse causas exteriores, per quas introrsum illa suplicia causantur; seu ea que ab intrinsecis causata apparent extrorsum quem longe meliorem sensum existimo. Deinceps quidem ut predictorum seriem exponendo preuertam necesse est. Fictum igitur puto in profundum huius Herebi Ditem esse ferream ciuitatem, ut per eam intelligamus profundam obstinati cordis partem, in qua uere pertinaces non nunquam sumus et ferrei. Tytanes, id est homines terrenis dediti, et Gygantes, id est superbi prostrati, ideo uexari dicuntur, ut cognoscamus circa hoc anxiari terreos et superbos homines animo, qui dum semper extolli cupiunt, ceco suo iudicio deprimi et uilipendi arbitrantur et ex excelso deiciuntur aliquando, quod illis est acre tormentum. Per Tytion autem descerptum a uulture mens cuiuscunque laborantis ut ea que ad eum non spectant agnoscat, accipienda est, seu illius qui in cumulandis thesauris continua cogitatione agitatur. Ysion autem perpetua circumuolutus rota circumagitationes optantis regnum ostendit. Sic et Sysiphus saxa reuoluens in efficacibus ac laboriosis conatibus uitam ducentis declarat. Per Tantalum autem inter undas et poma fame pereuntem, auarorum hominum curas et angores circa infamem parsimoniam intelligere debemus. Theseus autem ociosus temerariorum friuolos conatus ostendit, quibus misere cruciantur. Dicunt autem hos sub infestatione uexari Thesiphonis, quod sic reor accipiendum. Interpretatur enim Thesiphon irarum nox, et sic patet qui a talibus cruciantur in se ipsos irasci, et irarum uoces nonnumquam emittere. Per illos autem tres iudices, hoc intelligo, tres enim personas male agendo ledere possumus, deum, proximum et nos ipsos, et sic a triplici coscientie iudicio redarguimur et damnamur. Per ianitorem autem Tricerberum canem, cuius officium est uolentes intromittere, et exitum intrantibus proibere, tres intelligendas causas puto rodentes acri morsu deceptorum mentes, letales scilicet assentatorum blandicie, falsa felicitatis opinio et inanis glorie fulgor, que quidem continue nouis decipulis detrahentes ignaros, miseras curas augent, et minuere auctas non permittunt. Circuitur seu inundatur Herebus a quattuor fluminibus, ut per hoc sentiamus, quia hi qui se ratione deiecta ab inceptis concupiscientiis trahi permittunt, primo recti iudicii perturbata letitia Acherontem transeunt, qui carens gaudio interpretatur, et sic pulsa letitia ut eius occupet mestitia locum necesse est, ex qua ob bonum letitie perditum persepe uehemens nascitur ira, a qua in furorem impellimur, qui Flegeton est, id est ardens, ex furore etiam in tristitiam labimur, que Stix est, et ex tristitia in luctum et lacrimas, per quas Cocitus accipiendus est quartus Inferni fluuius. Et sic miseri mortales angimur ceca concupiscibilis appetitus opinione seducti, intraque gerimus quod in uisceribus terre a poetis stolidi arbitrantur inclusum. Nunc autem quid sibi uelint nomina uideamus. Herebus enim dicitur, ut ait Ugucio, quia nimis hereat illi quem capit. Dis autem dicitur a Dite rege suo, qui apud poetas diuitiarum dicitur deus, et hoc ideo quia diues sit, id est abundans locus iste, eo quod, in eum descendant ut plurimum hodie morientes, olim omnes. Tartarus autem dicitur a tortura, quia torqueat quos absorbet. Uerum Tartarus est profundissimus infernorum locus ex quo, ut opinari uidetur Ugucio, Christus neminem eduxit, Orcus enim dicitur quia obscurus. Baratrum uero a forma dictus creditur; est autem Baratrum uas ex uiminibus confectum a parte superiori propatulum, ab inferiori autem acutum, quo utuntur agrestes Campani, dum ex uitibus arboribus annexis uindemiantes uuas colligunt, et hoc ideo dictum ut intelligamus infernum amplissimas fauces ad suscipiendum damnatos habere, ad eos uero seruandos artissimum locum atque profundum. Infernus autem dicitur quia omnium terre partium inferior sit. Auernus autem ab a, quod est sine, et uernos quod est gaudium, dicitur, eo quod gaudeo careat et tristitia lugeat sempiterna.
Ex filiis Herebi primus occurrit Amor, quem ab eo exnocte susceptum ubi de Naturis deorum Tullius asserit. Quod forsan, regum serenissime, uideretur tibi monstruosum, ni uerum monstraretur ratione possibili. Antiquorum sententia fuit amorem esse animi passionem, et ideo quicquid optamus id amor est. Uerum quoniam in diuersum nostre affectiones feruntur finem ut amor non idem circa omnia sit, necesse est, et ob id in paruum numerum redactis mortalium desideriis, triplicem illum maiores dixere. Et ante alios Apuleio teste, eo in libro quem De dogmate Platonis scripsit, asserit Plato tres non amplius amores fore. Quorum primum dixit esse diuinum, cum incorrupta mente et uirtutis ratione conuenientem. Alterum degeneris animi corrupteque uoluntatis passionem. Tertium ex utroque permixtum. Post quem auditor eius Aristotiles mutatis potius fere uerbis quam sententia eque triplicem uoluit; primum dicens propter honestum, secundum propter dilectabile, tertium propter utile mouentem captos a se. Sane quoniam nec is de quo sermo diuinus aut propter honestum est, nec ex duobus aliis permixtus, aut propter delectabile, uerum degeneris animi, et propter utile, merito eum iuxta sententiam Ciceronis, filium Herebi noctisque dicemus, id est cece mentis et obstinati pectoris. Ab hoc enim in execrabilem auri famem impellimur. Ab hoc in cupidinem imperii inexplebilem. Ab hoc in stolidum periture glorie desiderium. Ab hoc in funestam amicorum cedem. Ab hoc in periclitationes urbium, furta, fraudes, uiolentias et dolosa consilia miseri trahimur. Hac peste afficiuntur gnatonici, histriones, assentatores et huiusmodi perniciosa manus hominum ridentem insipientium sequentes fortunam, et eo utuntur ad enudandos blanditiis et falsis laudibus milites gloriosos. Eum igitur rite pensatis omnibus non amorem, quin imo odium rectius uocaremus.
Herebi et Noctis Gratiam esse filiam scribit Tullius, ubi de Naturis deorum. Ego tamen alibi legisse memini Gratias seu Iouis et Auctonoi, seu Liberi patris ac Ueneris fuisse filias. Uerum ut habeamus quid in hoc senserint qui finxerunt, est sciendum, gratiam esse quandam liberalem mentis affectionem maiorum potissime in minores, qua nullo precedente merito indulgentie beneficia et obsequia aliquando etiam non poscentibus impenduntur. Harum tamen multiplices esse species reor. Alie quidem dei sunt immortales, quibus amotis nulli sumus. Alie uero hominum inter se, et he in bonum possunt tendere et in malum, quanquam semper in bonum sonare uideatur gratia. Has omnes Herebi et Noctis filias uariatis tamen parentum sensibus possemus ostendere, sed ut ad hanc omissis in suum tempus reliquis ueniamus; reor ego hanc eam gratiam esse que ob aliquod infandum facinus, uel turpes alicuius hominis mores in peruerso aliquo ac detestabili uiro causatur, et sic Herebi, id est obstinati pectoris, et Noctis, id est cece mentis, erit filia Gratia talis.
Labor a Cicerone Noctis et Herebi scribitur filius, cuius quiditas ab eodem huiusmodi designatur. Labor est functio quedam uel animi uel corporis grauioris operis uel muneris. Qua inspecta, merito Noctis et Herebi filius dici potest, is scilicet qui damnosus est et merito reprobandus. Nam uti in Herebo et Nocte perpetua sontium est inquietudo, sic et in secretis cordium penetrabilibus eorum qui ceca tracti cupidine circa superflua et minime oportuna cogitatione agitantur continua, et quoniam cogitationes tales in obscuro causantur pectore, merito Labor talis filius dicitur Noctis et Herebi.
Inuidentiam dicit Tullius Herebi et Noctis fuisse filiam. Qui ubi de questionibus Tusculanis hanc ab Inuidia differentem facit, dicens: *Inuidentiam ad inuidum tantummodo pertinere, cum Inuidia ad eum etiam cui fertur pertinere uideatur*, et de ea concludens dicit: *Inuidentiam esse egritudinem susceptam propter alterius res secundas que nil noceant inuidenti*. Huius enim habitationes et mores sic describit Ouidius: *Protinus Inuidie nigro squalentia tabo Tecta petit: domus est imis in uallibus huius Abdita, sole carens , non ulli peruia uento, Tristis et ignaui plenissima frigoris, et que Igne uacet semper, caligine semper abundet. Et paulo post: concusse patuere fores, uidet intus edentem Uipereas carnes, uiciorum alimenta suorum, Inuidiam, uisamque oculis auertit. At illa Surgit humo pigre, semesarumque relinquit Corpora serpentum, passuque incedit inerti; Utque deam uidit formaque armisque decoram, Ingemuit, uultumque dee ad suspiria duxit Pallor in ore sedens, macies in corpore toto, Nusquam recta acies, liuent rubigine dentes, Pectora felle uirent, lingua est suffusa ueneno; Risus abest, nisi quem uisi fecere dolores, Nec fruitur somno, uigilantibus excita curis, Sed uidet ingratos, intabescitque uidendo, Successus hominum, carpitque et carpitur una, Suppliciumque suum est* etc. Hos uersus si quis plene considerabit, et eam esse Inuidentiam quam nos ampliori licentia Inuidiam dicimus, et Herebi Noctisque filiam absque diffficultate cognoscet.
Metus, ut sepe dictus asserit Tullius, filius Herebi fuit et Noctis. Est enim metus, ut idem ait Tullius, rationi aduersa cautio. Hunc ego horum parentum filium dictum arbitror, quia ex remotis a cognitione nostra nostris in pectoribus oriatur. Eum tamen duplicem reor, et qui indiscretum uirum iure cadere possit, ut metuisse tonitrua, et qui nulla rationabili causa impellente, non aliter quam mulierculas non nullas exanimat. Hic sub uocabulo pauoris unus ex ministris Martis est, ut demonstratur a Statio dicente: *Inde unum dira comitum de plebe pauorem Quadrupedes ante ire iubet non aliter hanelos Insinuare metus animumque auertere ueris Aptior, innumere monstro uocesque manusque, Et facies quecumque libet bonus omnia credi Autor et horrificis linphare incursibus urbes. Si geminos soles ruituraque suadeat astra Aut nutare solum aut ueteres descendere siluas. Ah miseri uidisse putant* etc. Possem, rex optime, multa uerba facere huius carminis explicando partes, ut mores metus aperirem, sed adeo tenuia sunt figmenta, ut plura dicere superflua ratus sim. Huic preterea ascribit Tullius in Tusculanis questionibus non inaduertenter plures subesse ministros, ut puta: pigritiam, pudorem, terrorem, timorem, pauorem, exanimationes, conturbationem et formidinem. De quibus omnibus ibidem seriose legitur.
Est et Dolus, ut Tullio placet, filius Noctis et Herebi. De quo referre consueuerat Barlaam, quoniam ad troyanum bellum cum Grecis iuisset, et cum minus armis iretur in uotum, consultantibus quibusdam ex primatibus de agendis, ab Ulixe, cui familiarissimus erat, eum in consilium fuisse deductum. Qui cum elatos animos et iactationes atque consilia quorundam audisset atque aliquandiu secum risisset, rogatus sententiam dixit, que etsi non honesta eo quod oportuna uidebatur, assumpta est, et eidem cum Epoo fabricandi equi, negocium euestigio commissum est, quo postmodum eo peruentum, ut optato, iam fessi potirentur Greci. Satis tenue fictionis est uelum, et ideo cur Herebi et Noctis dicatur filius uideamus. Quod meo iudicio sacris ostenditur licteris. Quibus docemur ab Herebo forma serpentis assumpta humani generis hostem in terris uenisse, et parentum nostrorum mentes dolosis suggestionibus offuscasse nocte tartarea, et inde tanquam incultum agrum semen iniecisse letiferum, cuius fructus cum in legem egissent, extemplo uenit in lucem; et sic dolus nondum in terris cognitus ab initio manauit ex Herebo, et in utero cece mentis conceptus, nostra morte et exilio regni celestis palam facto, ostendit liquido se filium Noctis et Herebi. Sane quia quod gentiles non nouerant finxisse non poterant, arbitror eos pro Herebo intimum cordis humani recessum intellexisse, ibi enim cogitationum omnium sedes est, et ideo si eger sit animus, uirtute neglecta, ut ad optatum deueniat, si desint uires, illico dirigit ad artes ingenium; et quoniam facilius dolo capiuntur amentes, eo cogitationibus pessimis fabricato, et quos capit, et se ipsum letifero alligat laqueo, et sic ex nocte, id est mentis cecitate, per quam ea uia, qua minime decet, in desiderium suum tendit, et egri pectoris ignominiosa concupiscentia feruentis, dolus creatur et nascitur, et ut plurimum non ante uisus in lucem, quam is in precipitium uenerit in quem struitur.
Fraus et merito Herebi et Noctis a Cicerone ubi de Naturis deorum dicitur filia, letalis quidem et infanda pestis, et inique mentis execrabile uicium. Inter hanc et dolum uix noscitur esse discrimen, quod si quid interest hoc esse uidetur, dolum scilicet quandoque in bonum operari posse, fraudem nunquam preter in malum. Seu potius aduersus hostes dolo agimus, amicos fraude decipimus. Huius autem formam noster Dantes Aligerii Florentinus eo in poemate quod florentino scripsit ydiomate, non parui quidem inter alia poemata momenti sic describit: *Eam scilicet iusti hominis habere faciem, corpus reliquum serpentinum uariis distinctum maculis atque coloribus, et eius caudam terminari in scorpionis aculeum, eamque Cociti innare undis adeo ut illis excepta facie totum contegat horridum corpus, eamque Gerionem cognominat*. In placida igitur et simili iusti hominis huius facie sentit autor extrinsecum fraudolentium habitum; sunt enim uultu et eloquio, mites, habitu modesti, incessu graues, moribus insignes et spectabiles pietate; operibus uero miserabili sub gelu iniquitatis tectis, uersipelles sunt, et astutia callidi, et maculis respersi scelerum, adeo ut omnis eorum operum conclusio pernicioso sit plena ueneno; et inde Gerion dicta, quia regnans apud Baleares insulas Gerion miti uultu, blandisque uerbis et omni comitate consueuerit hospites suscipere, et demum sub hac benignitate sopitos occidere. Cur autem Herebi noctisque filia dicta sit, eadem que de Dolo ratio est.
Pertinacia, insipientum exitiale crimen, secundum Tullium Herebi Noctisque filia est, nec causam uidere difficile est. Nam quotiens indigestus mortalium ignauie rigor, rationibus ualidis, et calori diuini feruoris interposita offuscati intellectus caligine molliri non potest, obstinationem seu pertinaciam oriri necesse est, imo iam exorta est, ignorantie certissimum argumentum. Ergo bene Pertinacia Herebi, quem sepe gelidum diximus, et Noctis quam sepe caliginem mentis esse monstrauimus, filia est.
Egestas Herebi Noctisque filia non ea est quam plurimi arbitrantur, oportunis scilicet carere. Hanc enim uiri fortes tolerantia superauere ut in arenis Libicis Cato. Sed ea est potius cui abundantes falso tracti iudicio succumbunt, ut auri custos Mida Frigum rex, qui dum omnia que tangebat iuxta uotum uerterentur in aurum, fame peribat. Hec est ergo uere Herebi filia, id est gelidi cordis et ignaui, ac etiam Noctis, id est ceci consilii, extimantis optimum diuitias augere, ut usu careamus earum.
Placet insuper Tullio Miseriam Herebi Noctisque fuisse filiam. Hec enim adeo extremum infortunium est, ut possit prospectantes in misericordiam commouere. Quod quidem nos ipsi nobis facimus dum neglecto ueritatis lumine perituras res abeuntes quocunque modo non aliter ingemiscimus quam si perpetuas perderemus, et sic ab offuscato mentis iudicio concussum pectus suspiriis lacrimisque miseriam emittit in publicum, ut inde filia Noctis et Herebi dici possit.
Famem dicit Paulus iuxta Crisippum Herebi Noctisque fuisse filiam. Hec autem aut publica est, ut olim premonstrata Pharaoni, aut priuata ut Erisithonis. Publica ex uniuersali frugum penuria consueuit contingere. Cuius rei aut diuina ira causa est, uel diuturnum bellum, seu aduersa supercelestium corporum dispositio, seu uermes subterranei rodentes semina, seu locuste iam sata nascentia deuorantes. Ex quibus causa prime a nemine mortalium nosci potest, et sic dici poterit Herebi Noctisque filia, sed non Herebi in uisceribus terre latentis, aut in egris hominum pectoribus residentis; quin imo in profundo diuine mentis arcano sanctissime uigilantis, quem intellectus hominum mortalitatis caligine offuscatus intueri non potest, nec etiam noctis diuine mentis in qua nil unquam fuit obscurum, uerum suo semper lumine cuncta clarificat, sed nostre imbecillitatis erroris. Ceteras cause huius species asserunt mathematici suis artibus etiam preuideri posse. Quod utrum uerum sit, tu serenissime princeps, cum in talibus apprime te instructum audiuerim, optime nosti. Si autem sic est, talis fames nec Herebi nec Noctis filia esse posset. Si autem non sic, tunc ut de deo diximus cum in arcano nature antro repositum uideri non possit, linquetur ut talis fames filia sit Noctis et Herebi ratione iam dicta. Priuata autem fames, aut ex penuria ciborum continget ut plurimum, aut aliquando ex fastidio stomacantium. Si ex penuria, aut inertia, atque desidia patientis aut egestatis crimine contingit. Si ex inertia uel desidia, ut quandoque uidemus quosdam lasciuiis potius et ineptiis atque ocio uacare quam rei familiaris curam genere. Hec profecto Herebi Noctisque filia est, eo pacto quo superiores sunt ceteri. Si egestatis crimine dum modo non ob intemperantiam sit egenus qui patitur, nec hanc Herebi Noctisque filiam puto, nisi ob id dixerim quia ab intrinseco stomaci esurientis procedit. Si uero ob ciborum fastidium fames sit, ut non nunquam quibusdam discolis atque praua consuetudine nauseantibus contigisse nouimus, quibus nisi exquisita edulia, et pulmenta accurate composita, seu regum tucceta et preciosa uina atque forensia apponantur, adeo uulgaria spernunt et respuunt, ut prius se inedia torqueri permictantur quam comedant; nulli dubium quin et hec nata sit Herebi atque Noctis. Huius autem mansionem et formam sic describit Ouidius: *Quesitamque Famem lapidoso inuenit in agro Unguibus et raris uellentem dentibus herbas. Hirtus erat crinis, caua lumina, pallor in ore, Labra incana situ, scabre rubigine fauces, Dura cutis per quam spectari uiscera possent, Ossa sub incuruis extabant arida lumbis, Uentris erat pro uentre locus, pendere putares Pectus et a spine tantummodo crate teneri. Auxerat articulos macies genuumque rigebat Orbis, et immodico prodibant tubere tali. Hanc procul ut uidit* etc.
Querelam dicit Tullius fuisse filiam Noctis et Herebi. Quod facile concedetur si quid sit sane mentis oculo prospectetur. Est enim morbus male secum conuenientis animi, ob hoc insanum ueniens pectus, quia aut subtrahi quod sibi debetur autumat inconsultus homo, aut egre fert sibi non dari quod optat, uel non posse quod cupiat. Et sic quod suum crimen est alienum lumine mentis priuatus existimat. Hinc queritur lasciuus amans, hinc auri cupidus, hinc honorum auidus, hinc sanguinis sitibundus et alii plures malum quod introduxerunt ipsi, et prudentes eiecisse poterant flentes.
Est et Morbus Herebi Noctisque filius, ut placet Tullio et Crisippo. Hic autem mentis et corporis potest esse defectus, et uti in corpore ab humorum discordantia, sic in mente a morum inconuenientia causatur, et tunc merito huiusmodi parentum, id est cecitatis intrinsece filius nuncupatur, et quoniam in mortem salutis tendere uideatur, morbus, ut placet pluribus, appellatur.
Senectus etatum ultima et morti contermina solo contingit corpori, cum rationalis anima tendat uiriditate perpetua in eternum. Hec, ut ait Tullius, Herebi fuit Noctisque filia. Quod quidam facile concedi potest, cum illi sit in complexione conformis, frigida scilicet et sicca, et filii similes consueuerunt esse parentibus. Est insuper Herebus iners et tremulus a quibus non degener est senectus, cum, ut cernimus, tremula sit et tarda. Porro quia hebetes offuscatosque sensus habet corporeos, non incongrue illi Noctem dixere matrem. Attamen hoc habet insigne, quia quantum illi subtrahitur uirium tantum menti augetur consilii; ex quo fit ut ueneranda sit, et eius cani iuuenum preponantur lacertis.
Pallor faciei atque totius corporis exsanguis est color, exausti sanguinis seu egri seu repentini timoris certissimus testis. Hic Noctis et Herebi filius est teste Crisippo. Et hoc ideo quia quicquid a luce solis non cernitur aut a minus bona uegetatione nutritur pallore facile occupatur; et supra dictum est quia neque solem uideat neque calorem sentiat Herebus, et ob id ubi, ista contingunt frigescere sanguinem, et aduersa digestione corrumpi et per consequens oriri pallorem necesse est, ut satis uidemus in eis qui diu ceco carcere clausi in lucem ueniunt, aut qui ab egritudine corporea fatigati resurgunt, uel subito correpti pauore pallescunt.
Herebi Noctisque filiam esse Tenebram nullo interueniente teste credetur. Sane ne idem mater et filia uideantur, in hoc differunt. Nocte aliqualis luminosa res cernitur, ut luna et sydera seu ignis aliquando. In tenebra autem nil unquam apparet luminis, et si appareat usquam, desistet esse tenebra.
Somnus secundum quosdam est intimi ignis coertio et per membra mollita et labore relaxata diffusa quies. Secundum uero alios est quies animalium uirtutum cum intensione naturalium. De hoc sic scribit Ouidius: *Somne, quies rerum placidissima, Somne, deorum, Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris Fessa ministeriis mulces reparasque labori* etc. Sane longe plenius somni commoda describit Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dum dicit: *Tuque o domitor Somne Malorum, requies animi, Pars humane melior uite, Uolucer matris genus Astree, Frater dure languide mortis Ueris miscens falsa, futuri Certus et idem pessimus autor, Pater o rerum, portus uite, Lucis requies, noctisque comes, Qui par regi famuloque uenis. Placidus fessum lenisque foue Pauidum leti genus humanum Cogis longam discere mortem Preme deuictum* etc. Huic preterea Ouidius describit talamum satis aptum dormiendi cupido, dicens: *Est prope Cimmerios longo spelunca recessu, Mons cauus, ignaui domus et penetralia Somni, Quo nunquam radiis oriens mediusue cadensue, Phebus adire potest, nebule caligine mixte Exalantur humo dubieque crepuscula lucis. Non uigil ales ibi cristati cantibus oris Euocat Auroram nec uoce silentia rumpunt Solliciteue canes canibusue sagacior anser Garrula nec Progne stertentia pectora mulcet, Non fera, non pecudes, non moti flamine rami, Humaneue sonum reddunt conuicia lingue. Muta quies habitat, saxo tamen exit ab imo, Riuus aque Lethes, per quem cum murmure labens Inuitat somnos crepitantibus unda lapillis. Ante fores atrii fecunda papauera florent, Innumereque herbe, quarum de lacte soporem Nox legit, et spargit per opacas humida terras. Ianua ne uerso stridorem cardine reddat, Nulla domo tota est, custos in limine nullus. In medio thorus est ebano sublimis in antro, Plumeus unicolor pullo uelamine tectus, Quo cubat ipse deus membris languore solutis. Hunc circa passim uarias imitantia formas Somnia uana iacent totidem, quot messis aristas, Silua gerit frondes, eiectas litus harenas* etc. Hunc tam spectabili thalamo atque cubiculariis decoratum deum dicit Tullius Herebi et Noctis fuisse filium; cuius rei causa uidenda est, et inde uidere poterimus de ministris, cum satis sensus appareat descripti thalami. Filius ergo Herebi Noctisque dicitur Somnus, quia a uaporibus humidis e stomaco surgentibus et opilantibus arterias, et quieta obscuritate causetur. Si autem de mentali somno uelimus intelligere, non difficilius parentum talium dabitur causa. Nam calore caritatis perdito et omissa rationis uia ut necessarium sit in letiferum ire somnum satis apertum est. Nunc autem de assistentibus uideamus, que somnia sunt multiplicium specierum, ex quibus quinque tantum super Somnio Scipionis ostendit Macrobius. Harum prima uocatur phantasma, que numquam se mortalibus miscet nisi lente, dum se incipit somnus immittere, existimantibus nobis adhuc uigilare, affertque hec horribiles uisu formas, et ut plurimum a natura specie et magnitudine discrepantes, certamen noxium, aut mirabile gaudium, tempestates ualidas, uentosque sonoros et huiusmodi. Huius in genere dicit Macrobius esse etiam emactes seu ephyactes uel ephyaltes, quem communis persuasio existimat quiescentes inuadere et suo pondere pressos sentientesque grauare. Et huius causam opinantur multi stomacum nimio cibo uel potu grauatum, seu longo ieiunio uacuum, et nonnunquam aliquem ex humoribus ceteris predominantem. Sunt qui superaddant hesitationes, dicantque Uirgilium intellexisse Didonem uidisse phantasmata dum sorori conquesta est dicens: *Que me suspensam insomnia terrent*. Et illud insomnia pro phantasmate licentia poetica improprie positum. Secunda insomnium nuncupatur a premeditatione causatum, ut Tullius affirmare uidetur in libro Reipublice dicens: *Fit enim sepe ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno, quale de Omero scribit Emnius, de quo uidelicet sepissime uigilans solebat cogitare et loqui* etc. In hac igitur specie somnii amans dilectam sibi puellam in amplexus eius occurrentem aspiciet, aut fugientem miserrimus exorabit. Nauta tranquillum mare nauemque pansis uelis sulcantem, aut tempestate periclitantem aspiciet. Sic et agricola frustra letabitur letas aruis intuens segetes, depastasque plorabit. Ingurgitator pocula exhauriet; ieiunus cibos aut optabit, aut faucibus uacuis deuorabit appositos. De premeditatis autem a Didone saucia, uisa quidam uolunt, eo quod uideatur a Uirgilio ostensam premeditationem dum dicit: *Multa uiri uirtus animo multusque recursat Gentis honos, herent infixi pectore uultus Uerbaque* etc. Et sic tamquam ex premeditatione perueniens uidetur esse insomnium. Uerum quoniam ex affectione procedunt una cum somno in auras euanescunt, ut ipse idem Uirgilius dicit: *Sed falsa ad celum mittunt insomnia manes*. Somnium species tercia appellatur, per quod placet Macrobio certa somniari, sed sub uelamine, ut teste Moyse in Pentateuco, uidit Ioseph manipulos fratrum suum adorantes, et, ut ait Ualerius, Astiages uitem et urinam ex genitalibus filie prodeuntem. Hoc autem fieri uolunt homine existente sobrio, ut plurimum sumus propinquante die. Quarta uero species uisio nominatur, nullas pre se ferens ambages, quin imo quod futurum est liquida patefactione demonstrat, ut uidit Arterius Rufus romanus eques dormiens Syragusis se scilicet, dum gladiatorum munus inspiceret, retiarii manu transfodi, quod die sequenti cum multis nuntiasset secutum est. Quinta et ultima somniorum species oraculum ueteres uocauere, quod Macrobius esse uult, dum sopiti parentes maioresque nostros, grauem hominem aut pontificem, seu ipsum deum, aliqua dicentem seu premonentem nos cernimus, ut in somnis Ioseph ab Angelo premonitus est, ut acciperet puerum et matrem eius et cum eis secederet in Egyptum. Sane non nulli ex priscis, ut ex uerbis Porphyrii phylosophi satis percipi potest, omnia per quietem uisa uera esse arbitrati sunt, sed ut plurimum minime intellecta, et ob hoc uidetur Porphyrium, longe aliter quam multi alii faciant, sentire, quod per Omerum primo, deinde per Uirgilium dictum est, et quoniam familiare magis Uirgilii quam Omeri carmen est, illud deducamus in medium. Dicit enim Uirgilius: *Sunt gemine somni porte, quarum altera fertur Cornea, qua ueris facilis datur exitus umbris, Altera candenti perfecta nitens elephanto, Sed falsa ad celum mittunt insomnia manes* etc. Per hos uersus uult Porphyrius somnia omnia uera esse, sentiens quod anima, sopito corpore, tanquam paululum solutior in suam diuinitatem nitatur, et in latens humanitatem, uerum aciem omnem dirigat intellectus, et non nulla uideat et discernat, et plura uideat quam discernat, seu longius abdita sint, seu densiori tegmine Occultata, et hinc fit ut quod discernit, esto non plene, nebula caligantis mortalitatis obsistente, dictum sit per corneam emitti ianuam, cum cornu huius nature sit, ut extenuatum peruium sit intuitu et tanquam dyaphanum corpus in se recondita uidere permittat. Quod autem obsistente carnis caligine uidere non potest, id elephanto contectum dicimus, cuius quidem os a natura adeo condensatum est, ut in quantumcunque tenuitatem redigatur, uidere supposita non permittat, que ideo falsa dicit Uirgilius, quia minime intellecta sunt, ut ait Porphyrius. Nunc autem superest de ministris uidere, qui etsi forte multi sint nomina trium tantum esse cognoscimus. Quorum primum Morphea dictum uolunt, quod interpretatur formatio, seu simulacrum, cuius domini iussu officium est quoscunque hominum uultus fingere, uerba, mores, uoces et ydiomata, ut scribit Ouidius, dicens: *At pater e populo natorum mille suorum Excitat artificem simulatoremque figure Morphea, non illo iussos solertior alter Exprimit incessus uultumque sonumque loquendi, Adicit et uestes et consuetissima cuique Uerba, sed hic solus homines imitatur* etc., Secundum autem Ytathona seu Phabetora quorum ego nominum significatum ignoro; huius tamen officium hoc in carmine dicit Ouidius: *Alter Fit fera, fit uolucris, fit longo corpore serpens. Hunc Ytathon superi, mortale Phabetora uulgus Nominat* etc. Tertium uero dixere Panthum, quasi totum, cuius officium est insensibilia fingere, Ouidio teste, dum ait: *Est etiam diuerse tratius artis Panthasos: ille in humum saxumque undamque trabemque Queque uacant animo fallaciter omnia transit* etc. Quasi ex his uelint que cernimus dormientes ab exteriori potentia nobis allata sint. Uerum utrum sic sit uideant alii.
Mors, ut uoluere Tullius et Crisippus filia fuit Noctis et Herebi, quam ultimum esse terribilium testatur Aristotiles. Ab hac enim omnes ab ea ipsa die, qua miseri mundum intramus, sensim adeo, ut non aduertamus continue carpimur; et cum cotidie moriamur, tunc uulgato sermone mori dicimur, cum mori desinimus. Hanc, et si mille modis miseri rapiamur, aut uiolentam aut naturalem uoluere priores. Uiolenta est que ferro uel igne, uel casu alio fugienti uel etiam postulanti infertur. Naturalis autem secundum Macrobium super Somnium Scipionis ea est, qua non corpus ab anima, sed a corpore anima derelicta est. Uocauere insuper ueteres senum mortem maturam seu meritam, iuuenum immaturam, puerorum autem acerbam dixere. Nec non et aliis multis nominibus appellata est, ut Atropos, Parca, Letum, Nex et Fatum. Huius etiam dirum opus sic breuiter describit Statius: *Stigiis emissa tenebris, Mors fruitur celo bellatoremque uolando Campum operit nigroque uiros inuitat hyatu. Nil uulgare legens, sed que dignissima uita, Funera precipuos annis animisque cruento Angue notat* etc. Sed iam que pauca ficta sunt detegamus. Herebi illam dicunt filiam quia ab Herebo emissa sit, ut in prescripto carmine Statius, Stigiis emissa tenebris, seu quia calore careat, ut caret Herebus; Noctis autem ideo filia dicta est quia horribilis et obscura uideatur. Mors autem dicta est, ut dicit Ugucio, quia mordeat uel a morsu parentis primi, per quem morimur, uel a Marte qui interfector est hominum, uel mors quasi amaror, quia amara sit; nil enim hominibus creditur amarius morte, eis exceptis de quibus dicit Iohannes in Apocalipsi: *Beati qui in Domino moriuntur*. Hec ut placere uidetur Seruio, ab Atropu de qua supra differt, quia per hanc uiolentam debemus intelligere mortem, ut satis etiam colligitur proximo supra ex carmine Statii. Per Atropon autem uult intellegi naturalem rerum dissolutionem. Atropos autem dicta quia non conuertitur. Parcam uero eam per antiphrasim dixere, eo quod nemini parcat. Sic et letum, cum sit mestissima rerum. Necem autem illam proprie arbitror qua aqua, uel laqueo seu modo alio spiritus intercluditur. Fatum autem dicta est, eo quod diuina prouidentia premonstratum sit, qui nascuntur omnes mori debere.
Charon, Acherontis nauta, Herebi et Noctis filius dicitur a Crisippo. De quo sic ait Uirgilius: *Portitor has horrendus aquas et flumina seruat Terribili squalore Charon cui plurima mento Canicies inculta iacet, stant lumina flamma. Sordidus ex humeris nodo dependit amictus. Ipse ratem conto subigit uelisque ministrat Et ferruginea subuectat corpora cimba, Iam senior sed cruda deo uiridisque senectus* etc. Charon , quem Seruius deuoluit in cronon, tempus est. Herebus autem hic pro intrinseco diuine mentis consilio intelligendus est, a quo tempus et cetera omnia creata sunt, et sic Herebus Caronis pater. Nox autem illi ob id mater data est, quia ante creatum tempus nulla fuit sensibilis lux, et ideo in tenebris factum est, et ex tenebris productum uidetur. Apud inferos uero ideo positus est Caron, quia superi tempore non indigent, ut nos mortales, qui ab illis sumus inferi, indigemus. Quod autem Charon corpora deferat ex una in alteram Acherontis ripam, ideo fictum est ut intelligamus, quoniam tempus confestim ut nascimur suo nos sumit in gremio, et in ripam defert oppositam, id est in mortem, que quidem est natiuitati contraria, cum illa deducat in esse, et hec corporibus auferat esse. Uehimur preterea a Charone per Acherontem fluuium, qui absque gaudio interpretatur, ut aduertamus, quoniam a tempore trahimur per uitam labilem et miseriis plenam. Eum preterea dicit Uirgilius senem, sed robusta uiridique fultum senecta, ut cognoscamus tempus annositate uires non perdere, hoc idem hodie potest quod potuit dum creatum est. Sordidus autem illi amictus est, ut appareat quia circa terrena, que sordida sunt, uersetur.
Dies Herebi Noctisque fuit filia, sic, ubi de Naturis deorum, scribente Tullio. Hanc dicit Theodontius Etheri fratri suo coniugio copulatam. Quod Herebi filia sit et Noctis talis ratio redditur a quibusdam. Herebum enim a parte totum summentes pro uniuerso terre corpore sumi uoluere, ex extremo cuius quod orizonta uocant Greci, non est dubium aduentu solis cedente nocte diem consurgere, et eam Herebum ex Nocte produxisse. Eam autem Etheri coniunctam connubio ideo dicunt, quia Etherem intelligunt ignem, qui claritate carere non potest, et ob id cum dies clara sit, nil aliud uolunt quam claritatem igni coniunctam ostendere. Hec autem ab antiquis, postquam adeo dictum est, uespere et mane facta est dies una, huius magnitudinis designata est, ut id tempus, quod labitur a surgente sole et mundum omnem circumeunte atque in eodem loco, unde surrexerat, redeunte, ea cum nocte que includitur, dies dicatur una, et hec naturalis, quam in XXIIII equas partes diuisere, et has oras nuncupauere. Deinde, prout eisdem uisum est, artificialis est superinducta dies, que in diem et noctem diuisa unicuique partium, diei scilicet et nocti XII horas, esto inequales, esse concessere, et artificialem ab artificio excogitantis eam dixere, qua in suis iudiciis ut plurimum utuntur astrologi. Inde medici creticam inuenere diem, eaque circa egritudinum obseruationes utuntur. Dierum uero naturalium initium non eque a naturalibus omnibus summitur. Romani autem, ut ait Marcus Uarro, a nocte media incepisse et in sequentis noctis medium terminasse uoluerunt, quam dimensionem adhuc seruant Ytali, et potissime in iudicialibus causis. Athenienses autem olim a solis occasu incipientes diem in occasum diei sequentis finiebant. Babilonii uero ab ortu faciebant, quod ab occasu Attici. Umbri qui et Etrusci sunt, a meridie illi fecere principium, et in sequentis diei meridiem terminabant. Que consuetudo adhuc ab astrologis obseruatur. Est preterea dies naturalis secundum uarias eius qualitates uariis distincta nominibus. Nam, ut Macrobius Saturnaliorum asserit, ab initio diei Romanorum incipiens, primum tempus diei dicitur medie noctis inclinatio, eo quod nox in diem incipiat declinare. Deinde a galli cantu gallicinium nuncupatum. Tertium conticinium, eo quod sopita omnia conticescere uideantur. Quartum diluculum dicitur, eo quod diei lux apparere uideatur. Subsequenter quintum tempus sole iam surgente, mane uocari uoluere, seu quia a manibus exordium lucis emergi uisum sit, seu ab omine boni nominis, nam Lanubini mane pro bono dicunt. Sextum autem dixere meridium, hoc est diei medium, quod nos meridiem dicimus. Ab hac autem hora tempus in noctem tendens, quod septimum est, uocatur occiduum quia cadere uideatur. Octauum uero suprema tempestas nuncupatum est, eo quod diei sit nouissimum tempus, ut in XII tabulis est espressum: solis occasus suprema tempestas esto. Deinde nonum tempus dicitur uespera, quod a Grecis tractum est. Illi enim speran a stella hespero, que in occasu solis apparet, dicunt. Decimum autem tempus, quod est noctis initium, dicitur prima fax, eo quod tunc stelle incipiant apparere, seu ut aliis placet, quia tunc, luce cessante diei, incipimus faces accendere, ut tenebras noctis uincamus lumine. Tempus uero undecimum nox concubia dictum est, eo quod ea hora post aliqualem uigiliam cubitum consueuerint ire mortales. Duodecimum quidem diei tempus, quod noctis est tertium, intempestum dicitur, eo quod nullis gerendis rebus uideatur accommodum. Cuius finis est circa principium eius, quod diximus, medie noctis inclinatio. Insuper cum humana solertia respectu habito ad septenarium numerum, quem quibusdam ex causis ueteres uoluere perfectum, disposuerit omne tempus per septimanas dierum efflui, et dies illas septimane nominibus uariis nuncupare, consueuere nonnulli nominum talium exquirere causas; quas ego has puto, cum a planetis apud nos quinque denominentur, sexta sabbatum ab Hebreis dicta, a christianis postea immutata non est, eo quod requiem dicant significare latine, ut appareat cum creauisset omnia Deus in sex diebus, eum septima ab omnibus operibus suis quieuisse. Dominica autem dies, que nobis christianis est septima, sic eo dicta est, quia ea die Christus Dei filius, non solum ab omnibus laboribus suis quieuit, uerum uictor surrexit a mortuis et sic illam a domino nostro patres incliti uocauere dominicam. Alii uolunt a sole denominatam, eo quod ipse sit planetarum princeps et inde dicatur dominus, et quia eiusdem diei hore prime principatum habeat ob id illam denominari dominicam. Sed cum longe alius sit ordo planetarum quam in nominibus dierum habeatur, est sciendum secundum planetarum ordinem successiue unicuique diei hore dari dominium, et ab eo cui contingit prime hore diei dominium habere, ab eo dies illa denominata est, ut puta si diei dominice Ueneri secundam horam tribues, que Soli immediate subiacet, et Mercurio terciam, qui subiacet Ueneri, et Lune quartam, que subiacet Mercurio, quintam autem Saturno, ad quem conuertendus est ordo cum in Luna defecerit, sextam Ioui, et sic de singulis XXIIII horis diei dominice , sub nomine uel dominio Mercurii inuenietur hora XXIIII, et XXU que prima est diei sequentis sub nomine uel dominio Lune, et ideo ab ea secundus denominatus ebdomade dies, seu potius primus, ut dies dominica septima sit ebdomade et quietis dies. A qua prima diei Lune hora, si eodem modo computaueris uigesimamquartam eius horam inuenies sub Iouis imperio constitutam, et uigesimam quintam sub Martis dominio, a quo et ipsa secunda dies Martis denominata est, quia prime eius hore Mars imperet. Et sic successiue de singulis donec ad ultimam deueneris sabbati, que Marti subest, et subsequitur prima diei dominice ascripta Soli, a quo dies ut ante diximus dicta est. Dies autem naturalis cum ex die constet et nocte, a die tota tanquam a digniori parte denominata est, et dies a diis uocitata, nam dyos grece, latine dicitur deus; nam uti dii mortalibus opinione ueterum adiutores sunt, sic et adiutrices sunt dies, et a diis ipsis etiam eam ob causam denominate sunt. Postquam e subterraneis latebris in diei lucem prestante Deo deuenimus, supererat nobis, ut eque de omnibus Herebi filiis dixissemus, etiam de Ethere, quem eiusdem filium uolunt, quid senserint ueteres, descripsisse. Sane quoniam omne eius masculinum genus hoc excepto filio sterile est, et huius non est parua posteritas, et in longum satis uolumen protractum est, eum in secundum seruandum honestius ratus sum, et primo finem imponere.
Genealogie deorum gentilium liber primus explicit.
E cauernis Herebi fere omnem prolem eduximus, gratia Dei nostri omnipotentis et ueri opitulante, et, quo concessum est ingenio, amotis figmentis nudam in precedenti uolumine coram apposuimus lectoribus, equidem non absque ingenti labore inter Stigis fumos et nebulas uacillantis hinc inde nauicule. Sane postquam in patentiorem orbem uentum est, forsan, minus ambigue flexus uarios, reciprocosque superabimus Euripos, quorum superbientes in celum undas, ni fallor, aspicio. Nam inter alios arduus Ether e uisceribus Herebi in sublime delatus, primus impetu occurrit suo, non magna tamen prole fecundus, sed spectabili quidem. Ex qua, si satis recte conspicio, primus Iuppiter unus est, tam conspicui nominis gloria quam longa successione refulgens. Quam si describere uelim omnem in Egyptum usque litus et Syrium, regnumque tuum Cyprum ut euehar impellente fluctu necesse est. Que cum tanto sit celsitudine tue, o rex inclite, notior quanto mihi longinquior nauigatio, queso per tui nominis insigne decus errores meos equo animo feras, et pii more principis emendari potius iubeas quam dentibus inuidorum lacerari permittas. Ipse enim, tenso uelo, ex Orci faucibus iter arripio, orans, ut ille illud dirigat qui, naufragantibus in mare Genezaret discipulis, uentis imperauit et undis.
Ether, ut placet Tullio in libro De naturis deorum, filius fuit Noctis et Herebi. Qui quidem et si quandoque pro Celo summatur proprie, tamen ignis elementum uidetur existimari a multis. Sic enim testatur Ugucio. Sic uelle uidetur Ouidius ubi in principio maioris sui uoluminis dicit: *Hec super imposuit liquidum grauitate carentem Ethera nec quicquam terrene fecis habentem* etc. Hunc rerum omnium causam credidere quidam, ut supra dictum est, et eum similiter Demogorgonis filium fictione sua Pronapides ostendit, dum dixit Chaos ignita exalasse suspiria, sed uisum est Ciceroni cedendum. Quem quantumcunque sterilem multi faciant, ipse tamen eum scribit fuisse secundum, et Iouem genuisse primum et Celium, e quibus emanauit omnis numerosa deorum prosapia.
Iouem primum dicit Theodontius fuisse filium Etheris et Diei. De quo quidem Ioue quantumcunque preclaro sit insignitus nomine, legisse nichil, audisse tamen perpauca esto laudabilia memini. Referebat enim Leontius, grecus homo, et talium abundantissimus, hunc ante quesitum maius nomen Lysaniam nuncupatum, hominem Arcadem, et profecto nobilem, et ex Arcadia Athenas iuisse, et cum esset ingentis ingenii, uidissetque rudi in seculo rudi et fere bestiali ritu uiuentes Atticos, ante omnia compositis legibus illos publico instituto uiuere docuit, et qui feminas fere communes habebant, primus matrimonia celebrare monstrauit, et cum iam ad humanos redegisset mores, monuit eos deos colere, et eis aras et templa atque sacerdotes instituit et multa insuper illis ostendit utilia. Que dum mirarentur siluestres Attici atque commendarent, eum rati deum, Iouem uocauere, regemque suum fecere. Quem et Cicero antiquissimum dicit Atheniensium fuisse regem. Hec michi de isto sunt. Nunc uero uiso cur Etheris et Diei illum finxerint filium, et quoniam celeberrimum fuit apud gentiles Iouis nomen, eius significatum uidebimus et que potuerit esse impositionis causa et deificationis perscrutabimur. Dicunt ergo eum Etheris filium, seu ut eum nobilitatem patre generoso, putabant enim primam rerum causam ignem, et sic illi nobiliorem patrem dare non poterant, seu quod eum celestem putarent hominem, seu deum, et a celo uenisse ratione profunditatis ingenii, seu quia illi igneam naturam uiderent, more ignis semper ad alta tendentem, ut de eo dici possit uirgilianum illud: *Igneus est illis uigor et celestis origo*. Diei uero filium ideo illum dictum puto, quia esto nascatur quis aptus ad maxima, non tamen euestigio quod natus est, ea potest ad que natus est agere, oportet ut in dies augeantur uires, et animus in feruorem agere deorum excrescat, et demum ipse operetur, cuius opera, quoniam in die uisa et cognita sunt, a die nouo uidetur editus partu, ut de talibus dici possit, quod Ualerius dicit de Demostene: *Itaque alterum Demostenem mater, alterum industria enixa est*. Sic et alterum peperit Lysaniam mater, et alterum dies operum testis. Uocatus est insuper Lysanias iste ab Atheniensibus Iuppiter, nomen eo usque nemini concessum mortalium, nec ipsi etiam deo adhuc fuerat a gentilitate impositum, nec unde sumptum sit ab imponentibus satis scitur. Arbitror ego tamen id nominis huius causam dedisse, quod et de aliis etiam planetis multis contigisse comperimus, a similitudine scilicet operationum conformium huius hominis ipsi Ioui. Dicit enim Albumasar in suo maiori introductorio, Iouem planetam natura calidum esse et humidum, aereum, temperatum, modestum atque honestum, laudabilem plurimum et patientie obseruatorem, ac in periculis post patientiam audacem, liberalem misericordem, cautum, amatorem uerum, magistratuum auidum, fidelem, multiloquum, bonorum amicum, malorum uero hostem, amatorem principum et maiorum, et alia plura de eo scribit, quibus annectit eum significare naturalem animam, uitam, pulchritudinem, sapientes uiros, legum doctores, iustos iudices, diuinum cultum, religionem, uictoriam, regnum, diuitias, nobilitatem, gaudium et huiusmodi. Quibus consideratis, et demum huius hominis ponderatis moribus, adeo eum cum Ioue conuenire discernemus, ut non incongrue Iouem nuncupatum dicamus, et hanc conuenientiam tanti nominis illi causam fuisse credamus. Sane nomen hoc, postquam ab antiquis planete et Lysanie concessum est, non nullis aliis a recentioribus etiam attributum legimus, ut puta Ioui secundo Celi filio, qui et Archas homo fuit, et Atheniensium rex. Nec non et Ioui tercio, homini Cretensi et Saturni filio. Sic eque et Pericli Atheniensi principi, quem multi Iouem Olympium uocauere. Preterea poete ignem elementum, et non nunquam ignem et aerem sub Iouis nomine suis fictionibus inseruere. Adeoque in sublime conscendit, ut a prudentioribus etiam summo et uero Deo ascriberetur, nec immerito, ipsi quippe soli tam egregium competit nomen, quod nec abhorreret christianus considerato nominis significato nisi gentilium, fuisset inuentum. Uolunt enim aliqui et graues uiri quod idem Iuppiter sonet quod iuuans pater, quod soli uero Deo conuenit. Ipse enim uere pater est et ab eterno fuit et erit in sempiternum, quod de alio nemine dici potest, similiter et iuuans est omnibus et nulli nocens, et in tantum iuuans est, ut si suum retrahatur iuuamen periclitentur confestim omnia necesse sit. Insuper hoc nomen Iuppiter grece dicitur zephs, quod latine uita sonat. Et quis alter rebus et creaturis omnibus uita est nisi Deus? Ipse enim de se ipso dicens testatur: Ego sum uia, ueritas et uita; et profecto sic est. Illi enim et per eum et in eo uiuunt omnia, extra eum preter mortem et tenebras nichil. Hunc, et si non rite coluerint, ueteres Romani Iouem optimum maximum uocauere, conati per hec pauca uerba ostendere, quoniam magnitudine et potentia ceteros excedat deos, et quod ipse solus summum sit bonum et quod ab eo uita sit et adiutorium uniuersis. Multa preterea poteram hic apponere Ioui a poetis attributa, ut puta armigeram auem, quercum, bella, Iunonem coniugem et alia, sed quoniam ista uidentur recte spectare ad ea que de Ioue Cretico ficta sunt, illi censui reseruanda. Porro, rex inclite, non satis certum est, utrum Athenienses Iouem hunc in deum habuerint, aut fecerint, si autem fecerunt sciendum est antiquis consuetum fuisse ad augendam originis nobilitatem, conditores ciuitatum suarum certis suis infaustis cerimoniis numero deorum inserere, et sacris templisque colere. Sic et parentes suorum principum sic et ipsos principes ob aliquid ab eis susceptum beneficium, ut se gratos ostenderent, et alios ad bene agendum ob cupiditatem tam splendide glorie animarent. Scribunt insuper ueteres multos fuisse Ioui filios, ex quibus arbitror uere non nullos Iouis fuisse filios, sed cuius Iouis primi, secundi uel tertii de aliquibus non satis constat, sic et alios plures ob insignem uirtutis preminentiam et ad gloriam generis extollendam a theologis gentilium Ioui similiter attributos, quos ego illi attribuam Ioui, cui magis uidebuntur contemporanei.
Minerua, uulgato fere poetarum omnium carmine, Iouis fuit filia, de ortu cuius talis fertur fabula. Quod cum uideret Iuppiter Iunonem coniugem suam non ferentem filios, ne omnino absque filiis esset, percusso cerebro suo armatam emisit Mineruam. Quod Lucanus firmare uidetur dicens: *Hanc et Pallas amat patrioque uertice nata est*. Et in natiuitate huius dicit Claudianus: *Auratos radiis imbres nascente Minerua Indulsisse Iouem perhibent* etc. Insuper hanc natam dicit Seruius luna quinta sicuti reliqui qui steriles fuere. Huius preterea compertum uolunt lanificium ante eam incognitum, sic et texturam, et ob id placet Ouidio. Huic cum Aragne Colophonia de textura fuisse certamen et uictoriam. Sic et cum Neptuno de impositione nominis ciuitatis Athenarum. Eam preterea non nulli armatam fingunt et arcis Athenarum presidem. Illi insuper Titus Liuius attribuit numerorum inuentionem et eorumdem figuras, cum ante loco numeri signis uterentur antiqui. Recitatur de hac et alia fabula, quod cum esset huic perpetue uirginitatis seruande propositum et Uulcanus in desiderium sui uenisset, Ioui patri suo petiit loco muneris factorum a se fulminum in gigomantia Minerue matrimonium. Cui Iuppiter uoti nate conscius, si obtinere possit concessit, et Minerue si illum aspernaretur uersa uice concessum est, ut se uiribus tueretur, et sic dum totis conatibus in eam iuisset Uulcanus et ipsa in contrarium niteretur, actum est ut emisso a Uulcano semine in terram nasceretur puer, et ipsa linqueretur in pace. Triplici etiam illam indutam ueste dixerunt, eique peplum pictum consecrauere et eius in tutelam cornice pulsa noctuam posuere, ac pluribus eam nuncupauere nominibus, ut Mineruam, Palladem, Athenam et Tritoniam. His explicitis, exquirebat ordo sumptus ut detegeretur quid sensisse sub figmentis potuissent antiqui. Uerum hic aduertendum est, quoniam non omnia hic apposita figmenta ad hanc spectant Mineruam, illa quippe nominis identitas non curantibus ex hoc poetis implicuit; nam nec arma, ut Leontius asserit, ad hanc spectant, nec Neptuni certamen, quin imo eius sunt Minerue que Iouis secundi fuit filia, et ideo illis omissis detegemus cetera, et quedam historialia apponemus. Uoluerunt igitur Mineruam, id est sapientiam, ex cerebro Iouis, id est dei natam; uolunt enim physici omnem intellectiuam uirtutem in cerebro tanquam in arce corporis consistere. Hinc Mineruam, id est sapientiam, ex cerebro natam fingunt, id est ex cerebro dei, ut intelligamus, quoniam ex profundo diuine sapientie arcano omnem intellectum, omnem sapientiam infusam esse, quam Iuno, id est terra, quantum ad hoc sterilis dare non poterat neque potest; nam, teste sacra pagina, omnis sapientia a domino Deo est. Et ipsamet in eadem dicit: *Ego enim ex ore altissimi prodiui*. Et sic eam profecto industriose, non ut nos gignimur, sed ex Iouis cerebro natam finxere, ut ostenderent eius singularem nobilitatem ab omni terrena spurcitie feceque semotam. Uirginitas inde illi attribuitur perpetua et inde sterilitas, ut per hoc noscatur quia sapientia nunquam labefactatur aliqua contagione mortalium, quin imo semper pura, semper lucida, semper integra et perfecta est. Et quantum ad temporalia sterilis est, cum sapientie eterni sint fructus. Quid per certamen illius senserint et Uulcani infra ubi de Ericthonio, ex certamine hoc nato, scribetur. Triplici autem ueste ideo tegitur, ut intelligatur uerba sapientum et potissime fingentium multiplicem habere sensum. Illique ideo peplum pictum sacrum est, ut intelligamus sermones sapientie ornatos, floridos, lepidos et summa uenustate decoros. Noctua autem ideo illi attributa est pulsa cornice, ut ostendatur sapientem premeditatione in obscuris seposita noscere uti et noctua uidet in tenebris, et loquacitate atque garrulitate repulsa ut opere agat, loca tempusque respicere. Minerua enim dicitur ut ait Albericus, a min quod est non, et erua quod est mortalis, ut resultet esse sapientiam immortalem. Pallas et Athene, ad alias spectant Mineruas, et ideo ubi de illis mentio fiet exponentur. Tritona autem dicta est a loco seu a lacu quem penes primo comparuit, qui triton in Affrica computatus est. Fictionibus igitur sic expositis ad hystoriam ueniendum est et sciendum Mineruam fuisse uirginem quandam, cuius incognita fuit origo, ipsa uero cum ingentis esset ingenii, ut Eusebius ait, regnante Argiuis Phoroneo, primo apud Tritonam paludem seu lacum Affrice comparuit, ignorantibus cunctis quibus uenisset ab oris. Dicit tamen Pomponius Mela in Cosmografia, quod incole arbitrabantur eam ibidem genitam et fabule fidem faciunt, quia quam natalem illi putant diem ludicris uirginum inter se decertantium celebrant. Hec autem cum lanificium et texturam et alia multa artificiosa comperisset, celebris dea habita est, et quoniam omnia eius inuenta ex ui ingenii atque sapientie procedere uidebantur, locus fabule adinuentus est, ut ex cerebro Iouis genita uideretur. De hac enim dicit Augustinus in libro De ciuitate dei, quod, Ogigio in Actica regnante, eam in uirginali etate apparuisse apud lacum Tritonis, ut dictum est, et cum multorum operum esset inuentrix tanto procliuius dea credita est, quanto minus origo eius cognita; nec ab Eusebio differt Augustinus in tempore, nam contemporaneos fuisse Phoroneum et Ogigium idem ostendit Eusebius, et ob hoc ego hanc Ioui primo filiam ascripsi, eo quod illi magis quam cum reliquis uideatur conuenire tempore.
Eusebius in libro Temporum dicit Apim, qui postea rex Argiuorum, filium fuisse Iouis et Niobis, filie Phoronei, cui idem Eusebius scribit Iouem primo quam alteri mortalium immixtum; et sic primus fuit Iuppiter cum tempore longe inferiores sint alii. Leontius autem dicit hunc Phoronei et Niobis sororis et coniugis sue fuisse filium, eique in regnum Sicioniorum heredem successisse; uerum postea ab Egyptiis et deum et Iouis filium factum. De hoc Api multa narrantur, nam ut referunt aliqui cum aliquandiu Argis post Phoronei mortem imperasset, cupiditate glorie et amplioris regni ad Egyptios transfretauit, et obtento regno, cum rudes homines multa docuisset et potissime uini usum, loco dei haberi ceptus est, iam Yside sibi copulata coniugio. Eusebius uero eum Sycionorum scribit fuisse regem, et ut ab eodem traditum est, de tempore eius uarie sensere scriptores annalium. Nam quidam dicunt tempore Abrahe ab eo Greciam Apiam appellatam. Alii autem dicunt nato iam Iacob eum apud Egyptios deum habitum. Beda uero, eo in libro quem De temporibus scripsit, dicit, tempore Iacob ab Api in Egypto Menphim conditam. Eusebius preterea dicit secundum alios eum regem fuisse Argiuorum, et regnasse post centesimum annum Iacob, et ibidem dicit, Apim, cum Egyaleum fratrem regem prefecisset Achaye, in Egyptum transfretasse et Menphim condidisse ciuitatem. Eum autem in Egyptum abisse et Ysidem habuisse coniugem satis ab omnibus creditur, uerum uti de tempore eius ambigitur, sic et de morte eius uaria etiam recitantur. Nam alii uolunt eum apud Egyptios mortuum et sepultum; de quo in libro De ciuitate dei sic ait Augustinus: *Rex argiuorum Apis nauibus transuectus in Egyptum, cum ibi mortuus fuisset, factus est Serapis omnium maximus Egyptiorum deus*. Nominis autem eius, cur non Apis etiam post mortem, sed Serapis appellatus sit, facillimam rationem Uarro reddit. Quia enim arca in qua mortuus ponitur, quam omnes iam sarcophagum uocant, soron dicitur grece, et ibi uenerari sepultum ceperant prius quam templum eius esset extructum, unde Soron et Apis Sorapis primo, deinde, una lictera commutata, ut fieri assolet, Serapis dictus est. Alii autem dixere eum a Typheo fratre occisum atque membratim discerptum diuque ab Yside coniuge quesitum et postremo compertum et in uanno eius membra collecta, quod postmodum in religionem uersum est, in sacris scilicet februis interuenire uannum. Ysis autem ultra paludem Stigiam, que in Affrica est, in semotam insulam collecta detulit, et ibidem recondidit. Uoluntque qui hoc uerum arbitrantur a onga Ysidis exquisitione exortum, quam Egyptii fecere diu, non ante desistentes quam album taurum comperissent, compertoque applaudentes eum uocabant Osirim, et quoniam singulis annis id fiebat, dixit Iuuenalis. Et nunquam satis quesitus Osyris. Ceterum quandocunque in Egyptum iuerit, seu qualitercunque occubuerit, aut quocunque sepultus sit Apis, in tanta fuit apud Egyptios ueneratione, ut eo iretur ab eis ad hoc ut nulla humanitatis infectione posset illius labefactari diuinitas, ut cauerent instituto publico ut, si quis illum fuisse hominem diceret, capite puniretur, et ob id in quibuscunque templis erat eius simulacrum digito labiis impresso admonebat silentium. Huius insuper tauri, quem Serapim arbitrabantur Egyptii, caput dicit Rabanus delirantes Iudeos in heremo, loco Dei coluisse. Hunc preterea Apim dicit Macrobius in libro Saturnaliorum apud Alexandriam Egypti ciuitatem una cum Yside mirabili cultu uenerari, seque Soli uenerationem illam impendere affirmare, et sic Apim Solem esse uidetur arbitrari.
Solem primum, primi Iouis fuisse filium scribit Tullius ubi De naturis deorum, nec tamen dicit ex qua matre susceptum. Sunt qui uelint hunc Apim fuisse, eo quod loco Solis ab Egyptiis, ut paulo supra dictum est, cultus sit. Ego autem quis aliter fuerit comperisse non memini, hominem tamen fuisse certus sum, et si alius fuit ab Api, credendum est eum insignem atque splendidum fuisse hominem et ingentis atque regii animi preditum, et eo modo quo supra de Ioue dictum est tam claro nomine decoratum.
Diana prima filia fuit Iouis primi et Proserpine, ut in libro quo supra Tullius idem asserit. Hanc ego reor ueram huius Iouis fuisse filiam et non ascriptitiam, et cum satis sit nomen illud mulieribus usitatum, possibile etiam est fuisse proprium non appositum. Uerum qualiscunque fuerit, non ea est quam poete insignem uirginitate perpetua uoluere, cum legatur hanc ex Mercurio, Liberi et Proserpine filio, pinnatum concepisse Cupidinem.
Primi Iouis et Cylenis nynphe Arcadis asserit Leontius filium fuisse Mercurium. Hunc deorum nuntium seu interpretem fore poete describunt, eumque uariis ornamentis insigniunt, ut per illa intelligatur eiusdem officiorum uarietas. Scribit enim de eo sic Uirgilius: *Primum pedibus talaria nectit Aurea que sublimen alis siue equora supra Seu terram rapido pariter cum flamine portant. Tum uirgam capit hac animas ille euocat Orco Pallentes alias sub tristia Tartara mittit. Dat somnos adimitque et lumina morte resignat. Illa fretus agit uentos et turbida tranat Nubila* etc. Insuper et Oratius de eo sic scribit in Odis: *Mercuri facunde nepos Atlantis, Qui feros cultus hominum recentum Uoce formasti cantus ed decore Mere palestre* etc. Illi insuper Statius galerum addidit dicens: *Obnubitque comas et temperat astra galero* etc. Sane quanquam legamus plures et homines fuisse Mercurios, his inspectis que supra proximo de eo poete describunt, dato possint et ad hominem referri, de Mercurio planeta scripta potius presumemus, et potissime si inspexerimus qualiter cum his que ab astrologis scripta sunt poetarum dicta conueniant. Albumasar autem maxime inter antiquos autoritatis homo, asserit Mercurium adeo flexibilis esse nature, ut euestio ad naturam eius cui adheret et ipse suam naturam conuertat, et hoc propter temperamentum eius siccitatis et frigoris. Uenerabilis autem Andalo, preceptor meus, eum complexione dicit calidum et siccum eumque significare concubinarum delectactiones, claritatem, et oracula uatum, eloquentiam, et hystoriarum memoriam, credulitatem, pulchritudinem, bonitatem discipline, et acumen ingenii, prescientiam futurorum, arismetricam et geometriam atque astrologiam, et hinc descriptionem tam celestium quam terrestrium rerum omnium; preterea auguria, dulcedinem prolationis, uelocitatem, et principatus desiderium, et ob illum laudem atque famam, et insuper come tonsuram, scriptores et libros, mendacium et testimonium falsum, speculationem semotarum rerum, paucitatem gaudii, et substantie desolationem, negociationes et emporia, furta, contentiones, calliditates et consilii profundidatem, modulationes carminum et fistularum, colorationes multimodas, obedientiam, concordiam, pietatem, paupertatem, amicitie retentionem, artificia manuum, et alia multa, et ut ipse idem asserit Andalo, cum masculis masculus et cum feminis femineus est. Ex quibus facile comprehendere possumus cum tam conuertibilis sit nature, de eo in prescriptis carminibus intellexisse poetas, esto illud idem de hominibus mercurialibus dici possit et dicatur, ut in sequentibus apparebit. Sane libet intentum poetarum explicare latius ut, quantum cum astrologis conueniant, manifestetur apertius. Dicunt igitur, ut a capite summamus exordium, eum tectum galero, ut per hoc sentiamus, quia sicut qui galero tegitur imbres fugit et radios, sic et Mercurius solaribus tectus radiis, quibus fere semper uinctus est, fugit aspici a mortalibus; rarissime quidem uidetur, et paucis notus est, et mercurialis homo calliditate suum tegit consilium. Alata enim habere talaria, uelocitatem eius non solum in motu, qui illi circa epiciclum uelocissimus est, sed ob celerem aliorum corporum supercelestium proprietatum assumptionem atque traditionem, ex qua mercurialium etiam hominum uelox uersipellisque circumflexio denotatur. Uirga autem illi ascripta est propter dimensiones corporum se sibi iungentium, secundum quas et ipse illico suos disponit effectus, et mercurialis homo circa quodcunque opus suum metitur obsequium. Quod ab Orco animas reuocet uirga, id est potentia sua, est hic acutius attendendum. Fuere quidam qui arbitrati sunt omnes hominum animas a principio simul fuisse creatas et demum conceptis hominibus immissas, eas morientibus nobis ad Inferos descendere, ibique cruciari donec in uita commissa purgarentur, et inde transitum facere ad Elisios campos, ac inde post mille annos a Mercurio deduci ad Lethem fluuium, ut eo potato obliuiscerentur presentis uite labores; et sic desiderarent iterum redire ad corpora, ad que Mercurius reuocabat. Quam ridiculam opinionem optime tangit Uirgilius dum dicit: *Quisque suos patimur manes, exinde per amplum Mittimur Elisium et pauci leta arua tenemus*. Donec longa dies perfecto temporis orbe Concretam exemit labem purumque relinquit Ethereum sensum atque aure simplicis ignem. Has omnes, ubi mille rotam uoluere per annos, Letheum ad fluuium deus euocat agmine magno, Scilicet immemores supera ut conuexa reuisant Rursus et incipiant in corpora uelle reuerti. Hoc autem officium reuocandi animas ad corpora ideo Mercurio attributum uolunt, quia dicunt eum preesse fetui in utero matris existenti in mensi sexto, in quo opinantur multi rationalem animam infundi concepto, et hoc Mercurii predominantis opere, et sic ab Orco, id est ab inferiore loco, reuocatur anima in corpus nascituri a Mercurio. Quod autem ad Tartara mittat physicum est, quia deficiente per frigidum et siccum, que est Mercurii complexio uera, calido et humido radicali, anima separatur a corpore et iuxta ueterum opinionem tendit ad Inferos. Somnos adimere et dare idem est cum eo quod dictum est in uitam educere nascentes, quod est somnum adimere, et in mortem soluere, quod est somnum dare. Uentos agere Mercurii est, ipse enim non nunquam frigore suo suscitat illos, quibus suscitatis eis impellentibus feruntur huc illuc nubes. Uolunt eum preterea deum eloquentie, deum mercatorum, deum furum, et alia quedam esse, de quibus omnibus, infra protensius, ubi de mercuriis hominibus dicetur. Eum autem Iouis fuisse filium, ideo fictum est, quia dei creatura est, Cylenis autem ad colorandam fictionem dictum est, seu eo quod apud Cylenem montem Archadie primo cultus est.
Tritopatreum, Ebuleum et Dyonisium dicit Cicero ubi De naturis deorum antiquissimi Iouis, id est primi, Atheniensium regis et Proserpine fuisse filios, et Athenis Ariarches appellatos esse. Quos, et si nil de illis comperiam, arbitror insignes fuisse uiros, cum Ariarches sonet armorum principes; nam Aris grece, Mars latine sonat, et archos princeps, ergo bellorum seu armorum principes fuere. Quod ea tempestate et etiam hodierna permaximum est. Leontius uero dicit quod, cum Ebuleus ad famam tractus Anthei Terre filii ad ineundam cum eo luctam accessisset, eo superato Herculis meruit cognomen, quod ante eum nemo meruerat. Ego autem credo longe antiquiorem Ebuleum Antheo. Similiter et Dyonisium dicit ad Yndos coactis in militiam mulieribus intulisse bellum, et obtenta uictoria Nysam urbem ibidem condidisse, et cum uictoriosus reuerteretur primum pompam excogitasse triunphi ac etiam uini usum Athenienses docuisse, eumque ab eisdem Liberum appellatum, et patrem, eo quod sese liberos eo uiuente arbitrarentur, quasi sub optimi patris tutela seruatos. Que quidem sic esse potuisse non nego, sed tamen longe potest fuisse existimo.
Placet insuper Tullio primi Iouis ex Lysico primum et antiquissimum Herculem fuisse filium. Et huic asserit cum Apolline de tripode fuisse certamen, in quo quoniam obtinuerit dicit Paulus, cum Dyonisius uocaretur, Hercules meruit appellari. Quod quidem et Leontius affirmat, sed causam non ostendit, et ideo quid credam non habeo. Certamen autem tripodis credo de diuinatione fuerit. Nam Phebi tripodas dicit Paulus speciem esse lauri, cui tres tantum sunt radices, et has ob id in Libris pontificum tripodas dictas, et Apollini ob id sacras, quia cum ipse diuinationis deus sit huiusmodi lauri eandem uideantur habere uirtutem, cum legatur si frondes huius specie lauri dormientis capiti supponantur uel alligentur, eum procul dubio uera uisurum somnia.
Ex Proserpina Iouem non nullos suscepisse filios ostendit Tullius, et inde illius etiam fuisse filiam; quod quidem possibile est honestate seruata, et Proserpinam habuisse coniugem, et ex hac eadem uel ex alia muliere Proserpinam habuisse filiam, quam Liberi fratris sui fuisse coniugem idem uidetur testari Tullius. cum de ea nil aliud legisse meminerim.
Liberum primum primi Iouis fuisse filium Cicero ubi De naturis deorum testatur liquido. Hunc unum et idem cum Dyonisio superiori Leontius arbitratur, eumque preceteris fratribus insignem fuisse uirum conatur ostendere, tamen Eusebius seu de hoc seu de alio, quod ego magis arbitror, longe post hec tempora fuisse describit. Huius autem Proserpinam et sororem et coniugem non nulli uolunt, eumque ex ea Mercurium secundum suscepisse filium.
Mercurius alter a superiore Liberi et Proserpine fuit filius, ut Theodontius dicit et Coruilius. De quo talis a Theodontio recitatur fabula. Quod cum, uidente nemine preter Bathum quendam, Apollinis uaccas furatus fuisset, Batho ut hoc nemini reuelaret unam concessit ex uaccis, demum in faciem alteram transformatus experturus Bathi fidem ad eum rediit promisitque ei taurum si sublatas sibi uaccas ostenderet; Bathus autem omnia que uiderat reuelauit, quam ob rem turbatus Mercurius eum mutauit in saxum quod indicem uocauere priores. Nos autem paragonem uulgo dicimus. Tandem cum diuinitate sua fretus hoc cognouisset Apollo, sumpto arcu uoluit Mercurium sagittis occidere, sed Mercurius prestigio inuisibilis factus ledi non potuit. Postremo inter eos inita concordia citharam a se compertam Mercurius concessit Apollini. Apollo autem uirgam concessit eidem. Dicebat insuper Paulus, se alibi legisse quod Mercurius iram precogitans Apollinis, ne ledi posset ab eo, clam illi pharetram euacuauerat, quod cum aduertisset iratus Apollo, miratus eius astutiam risit, et in concordiam secum uenit ut supra. Leontius circa hanc fabulam dicebat hunc Mercurium filium fuisse Dyonisii qui proxime supra Liber uocatur, et eum a natiuitate uocatum Nysum, eo quod apud Nysam Yndie paulo ante a patre conditam natus sit, et cum adoleuisset tanta pedum uelocitate ualuit, ut coeuos suos ceteros cursu superaret, quam ob rem omisso nomine primo Stilbon appellatus est, quod uelox latine sonat; demum cum illusiones magicas didicisset et latrociniis delectaretur summe, armenta rapuit Phoronidis sacerdotis Apollinis Delphici, qui ea tempestate mirande autoritatis habebatur, et ea post lapideum tumulum quendam cui Bathos nomen erat seduxerat. Uerum cum taurus unus, ex improuiso segregatus a reliquis, socios uagus repeteret, forte conscendit tumulum illum mugiens, mugitu cuius respondentibus aliis ab exquirentibus armenta comperta sunt, et tumulus ex Batho dictus est index. Stilbon autem cum suis artibus Phoronidis irati impetum effugisset, amicus eius tandem effectus est. Uerum cum in talibus perseueraret non ob auaritiam sed nature, ut aiebat, impulsu, cum alias esset et formosus homo et eloquentissimus et circa omnia manualia opera celeberrimi ingenii Mercurius nuncupatus est et furum deus. Quod ut idem asserebat Leontius et si a ioco habuerit initium, conualuit tantum apud Atticos et Archades inceptum, ut post eius mortem illi templa dedicarentur et sacra, quibus sibi propitium conabantur facere ii quibus furto aliquid erat subtractum, asserentes numine suo et seruata multa ac etiam recuperata, eumque aiebat sicuti et ceteros insignitum. De quibus insignibus, quoniam infra ubi de III Mercurio late dicturus sum, hic aliquid scribere non curaui.
Cupido primus, ut ait cum Tullio Theodontius, secundi Mercurii et Diane prime fuit filius, quem aiunt fuisse pinnatum. Circa quod duo potuere sensisse fingentes; primum circa nomen, eo quod speciosissimus fuerit puer ad instar Cupidinis filii Ueneris, quem puerum et pulcherrimum semper pinxere pictores, quasi alter Cupido dictus est. Pinnatum autem ob id cognominatum reor, quia uelocissimus cursu fuerit adolescens.
Auctolius, ut Ouidio placet, Mercurii et Lychionis fuit filius. Qui Ouidius de origine eiusdem talem recitat fabulam. Dicit enim Lychionem Dedalionis speciosissimam fuisse filiam, adeo ut Apollini et Mercurio placeret; quibus poscentibus, una et eadem die uno tamen de altero ignorante eius, in sequenti nocte concubitum cum promisisset, a Mercurio non expectata nocte uirga tacta est et in somnum soluta, et sic cum ea concubuit. Apollo autem nocte accessit ad eam. Ex quibus cum geminos concepisset, peperit Mercurio Auctolium, Apollini uero Phylemonem. Uerum Auctolius inter fures euasit clarissimus, adeo ut non uideretur degenerare a patre. Phylemon autem cytharista factus se Apollinis filium demonstrauit. Huic ego fictioni causam dedisse uarium geminorum fratrum exitum, et sic uterque eorum illi deo attributus est filius, cuius imitatus est mores, et forsan Auctolii nascentis fuit significator Mercurius, et sic eius dictus est filius, et Apollo eandem ob causam Phylemonem lucratus est.
Synon Auctolii fuit filius, ut placet Paulo, et hunc idem dicit Seruius insignem fuisse furem; seque ad exercenda latrocinia in diuersas species adeo trasformantem, ut facile quos uellet falleret. Genuit autem Syssimum et Auctoliam matrem Ulixis, et habuit dominium penes Parnasum, ut per Omerum patet in Odyssea, ubi recitat qualiter Ulixes apud Parnasum ab apro in tybia uulneratus sit.
Syssimus, ut dicit Seruius, filius fuit primi Synonis, nec de eo aliud legisse memini, nisi quia pater fuit secundi Synonis, qui fraude sua Troianos in extremam deduxit perniciem.
Auctolia, ut Seruio placet, Synonis primi fuit filia. Hec cum nupsisset Laerti Ytachie regi, ut quibusdam placet, a Sysipho latrone ad uirum uadens intercepta est atque oppressa, et ex eo concubitu sunt qui dicant eam concepisse Ulixem, et sic pregnantem iuisse in nuptias Laertis, et quem ex Sysipho conceperat Laertis filium esse dixit. Quod Aiax Thelamonius apud Ouidium in questione de armis Achiliis illi obicit dicens: *Quid sanguine cretus Sysiphio furtisque et fraude simillimus illi* etc. Hec autem, ut fertur, cum audisset falso nuntio apud Troiam Ulixem occisum, doloris impatiens laqueo uitam abiecit. Quam postea et apud Inferos, ut in Odissea scribit Omerus, Ulixes comperit et agnouit et de multis perquisiuit ab ea et predoctus est.
Secundus Synon, testimonio Seruii, filius fuit Syssimi et a Synone primo auo suo denominatus. Hic cum Grecis, ut per Uirgilium patet, ad excidium Troianum accessit, et iam minus succedentibus rebus, a Grecis fingentibus reditum subornatus, uolens a Troianis captus et ad Priamum regem deductus est, apud quem mira sagacitate primo se extulit, et demum fallacibus uerbis in perniciosam credulitatem de recessu Grecorum regem Troianosque reliquos ad suscipiendum equum intra menia ciuitatis impulit. Quid ex illo deinde secutum sit nescio. Scribit tamen Plinius in libro De hystoria naturali huius inuentam fuisse significationem speculariam, ex quo satis patet eum non minimi momenti fuisse hominem.
Postquam primi Liberi patris Iouis primi filii prolem omnem expediuimus, retro trahendus est sermo ad Epaphum Egyptium eiusque amplissimam progeniem. Qui quidem Epaphus, ut testatur Ouidius, ex Yone filia Ynachi, Iouis fuit filius. Theodontius uero et Leontius eque eum Iouis fuisse filium dicunt, sed ex Yside Promethei filia, ut ubi infra, dum de Yside latius patebit. Eusebius autem in libro Temporum dicit eum filium fuisse Thelegoni, cui post mortem Apis nupsit Ysis. Geruasius quidem Telliberiensis, in libro Ociorum imperialium, scribit Epaphum Heleni et Ysidis fuisse filium, et Babiloniam Egyptiam condidisse, quod opus fuisse Cambisis Persarum regis certiores autores affirmant. Et sic de patre et matre huius inter se discrepant autores; ego autem uulgatiorem secutus famam Iouis et Yonis filium dicam, ex cuius conceptione fabula infra ubi de Yone scribitur integre referetur. Huius dicit Lactantius Cassiopiam fuisse coniugem, non eam que socrus fuit Persei, sed longe antiquiorem, et ex ea quosdam suscepisse filios, ut postea apparebit. De tempore eius non minus quam de patre et matre discordes sunt ueteres, nam, Eusebio ubi De temporibus referente, aliqui dicunt Iouem Yoni Ynachi filie mixtum, regnante Athenis Cecrope, qui regnauit circa annos mundi IIIdcxluii, cum constet Ynacum regnasse usque ad annum mundi IIIcccxcuii, et secundum hos oportuit aliam esse Yonem quam Ynachi filiam. Idem autem Eusebius paulo post predictam dicit Yonem in Egyptum profectam anno xliii regni Cicropis, qui mundi fuit annus IIIdccx, et ibidem Ysidem nuncupatam, et Thelegono cuidam nupsisse, et ex eo Epaphum concepisse. Ego autem, discordantiis omissis, Iouis primi Epaphum filium dixi, eo quod eius tempus uideatur conuenire magis cum Yone Ynaci filie, et Yside Promethei, ex quibus quis potest quam malit illi matrem ascribere.
Lybia Epaphi et Cassiopie coniugis sue, ut Lactantio placet, fuit filia. Que cum in Neptuni uenisset concubitum, id est alieni hominis ab Egypto, ex eo concepit et peperit Busiridem, immanem postea tyrannum. Hec ut dicit Ysidorus, ubi de Ethimologiis, eius partis Affrice regina fuit que ex suo nomine Lybia dicta est.
Belus, quem priscum cognominant ueteres, Epaphi, secundum Paulum, fuit filius, et post eum in superiori Egypto regnauit, ubi, ut aiunt, celestis discipline inuentor doctorque factus, meruit ab Egyptiis, ut idem Paulus asserit, templum quod illi in Babilonia fuit constructum, et Ioui Belo consecratum. Theodontius uero dicit templum hoc longe post Belum factum Cretensis Iouis astutia, qui captatis cum principibus amicitiis, quasi ad eas conseruandas, templa in regnis eorum edificari et suo et amici titulo insigniri plura fecit, qua astutia summe nomen eius et deitas ampliata est. Alii sunt qui dicant templum hoc non Belo prisco edificatum, nec in Babilonia Egyptia, sed Belo patri Nini regis Assyriorum in Babilonia Caldeorum, eumque ibi diu sub nomine Saturni sacris et cultu uario honoratum. Fuere preterea Belo prisco filii quidam, sed ex quibus mulieribus non constat.
Danaus Beli prisci fuit filius, ut asserit Paulus, et illud idem confirmat Lactantius, qui etiam ante Paulum Orosium dicit Danaum Beli filium ex pluribus coniugibus quinquaginta filias habuisse. Quas cum Egystus frater eius, cui totidem erant melioris sexus filii, postulasset in nurus, Danaus, oraculi responso comperto, se manibus generi periturum, uolens euitare periculum, conscensis nauibus in Argos uenit. Asseritque Plinius in libro Naturalis historie eum primum nauibus seu naui trasfretasse, cum ante ratibus inuentis ab Eritra rege in mari Rubro nauigaretur. Esto sint, ut idem scribit Plinius, qui credant Misos et Troianos in Hellesponto priores excogitasse dum aduersus Tracas transirent. Egistus autem quod spretus esset indignans, ut illum sequerentur filiis imperauit, lege data ne unquam domum repeterent, ni prius Danaum occidissent. Qui cum apud Argos oppugnarent patruum, ab eo diffidente fraude capti sunt. Spopondit enim se illis iuxta Egysti uotum filias daturum in coniuges, nec defuit promisso fides; subornate enim a patre uirorum intrauere thalamos singulis cultris clam omnes armate, et cum uino letitiaque calentes iuuenes facile in soporem iuissent, obedientes patri uirgines, captato tempore, iugulauerunt uiros, unaqueque suum; Ypermestra excepta Lyno seu Lynceo uiro suo miserto pepercit. Hunc Danaum dicit Eusebius, cui et Armais nomen fuit, anno mundi IIIdccxui apud Egyptios regnare cepisse. Ast inde Egypto pulsus, Argos ueniens prius Stelenum Argiuorum regem, cum annis regnasset xi, regno ex pulit, et inde Gelanorem successorem eius Argiui ab imperio expulere et Danaum suscepere. Qui aquis eos abundare fecit. Nam, ut ait Plinius in libro De historia naturali, puteos primus ex Egypto in Greciam fodiendos ostendit; et eisdem fere temporibus asserit eius opere a filiabus quinquaginta Danai filios quinquaginta Egysti fratris sui preter Lynum seu Lynceum occisos. Tandem ipse cum quinquaginta annis regnasset a Lynceo occisus est.
Filie Danai fratricide propriis fere nominibus incognite sunt, cum nomina trium tantum ad nos usque peruenerint; et sicuti nomina perdidimus, sic et fortunas post scelestum facinus perpetratum. Finxere tamen poete has apud Inferos esse damnatas, et hoc assidue agitari supplicio ut aurientes aquas urnas absque fundis conentur implere, ut dicit Ouidius: *Molirique suis letum patruelibus ause Assidue repetunt, quas perdant Belides undas* etc. Et Seneca tragicus in Hercule furente: *Urnasque frustra Danaides plenas ferunt*. Hoc ego illis iniunctum supplicium reor ut mulierum singularis cura describatur que dum suam formositatem lautitia nimia augere conantur, laborem perdunt et minuitur quod intendunt inani solertia augere. Uel potius monstratur qualis sit fluxorum atque effeminatorum hominum labor, qui, dum sepe repetito coitu credunt adimplere quod cupiunt, non obtento uoto se ipsos euacuasse comperiunt.
Ypermestra, ut in Epistolis ostendit Ouidius, filia fuit Danai, et sola ex quinquaginta sororibus, neglecto patris imperio, Linceo uiro suo pepercit, et ob id, ut idem dicit Ouidius, carceri tradita est. Hanc, ut dicit Eusebius in libro Temporum, non nulli putarunt Ysidem esse, attamen, Danao patre Argis regnante, sacerdotio functa est.
Amimon, ut ait Lactantius, filia fuit Danai ex quinquaginta sororibus una. Hec, cum studiose in siluis iaculo uenaretur, inaduertenter satyrum percussit, qui cum illi uim uellet inferre, Amimon Neptuni auxilium implorauit. Neptunus autem, fugato satyro, quod ab illo uirgo pati noluerat, a maiori deo passa concepit et peperit ex Neptuno Nauplium. Quid autem de fictione sentiendum sit, infra ubi de ortu Nauplii apponetur.
Bona, dicit Ditis Cretensis, ubi de expeditione Grecorum contra Troianos scribit, filia fuit Danai, que ut ipsemet asserit Atlanti nupsit et ex eo Eletram peperit, que postea ex Ioue Dardanum edidit.
Egystus Beli prisci fuit filius et Danai frater, ut supra satis monstratum est. Huic quinquaginta fuere filii, quibus cum quesisset Danai fratris sui filias in coniuges, ab eisdem, Danai iussu, occisi sunt omnes nuptiarum nocte preter Linceum, ut predictum est.
Linceus, quem Lynum appellat Ouidius, filius fuit Egysti, et solus ex quinquaginta fratribus misericordia Ypermestre coniugis euasit a morte. Hic, ut placet aliquibus, Danao patruo pulso, pro eo regnauit apud Argos. Alii uero dicunt, eo occiso. Sed qualitercunque fuerit, ut Eusebius ostendit in libro Temporum, postquam Danus annis quinquaginta regnasset, Linceus eidem successit in regno, cumque regnasset annis xli, Abante et Iasio et Acrisio filiis derelictis, diem clausit.
Abas, ut asserit Barlaam, filius fuit Lyncei ex Ypermestra coniuge, esto Paulus dicat eum Beli prisci fuisse filium. Hic autem bellicosus homo et acerrimi ingenii fuit, Lynceoque patri successit in regno, annisque xxiii, ut dicit Eusebius, imperauit Argiuis et mortuus est.
Pritus seu Pretus, ut Lactantio placet et Seruio, filius fuit Abantis Argiuorum regis. Huic, ut fere omnes asserunt, coniux fuit Stenoboe, Omerus autem dicit Anthiope, ex qua tres sustulit filias, que iam adulte, eo quod formosissime essent, elate templum Iunonis intrantes, se pretulere Iunoni; quam ob rem turbata Iuno, illis furorem immisit talem, ut se uaccas arbitrarentur, et aratra timentes siluas optarent, ut ait Uirgilius: *Pretides implerunt falsis mugitibus agros*. Ouidius aliam refert insanie causam, dicens has in Cea insula se uaccas creditas, eo quod furto facto ex armentis Herculis prestitissent consensum. Sed quacunque causa factum sit, egre tulit infortunium Pretus, proposuitque regni partem, et quam ex eis mallet in coniugem, ei qui illas in pristinam mentem reuocasset. Cuius premii cupiditate tractus Melampus Amithaonis filius curandas assumpsit, et, ut ait Uitruuius in libro Architectonice, eas apud Clitorim Arcadie ciuitatem duxisse, ibidem enim spelunca est ex qua profluit aqua, ex qua si quis biberit fit abstemius et ob id apud eam in lapide epygrama grecis carminibus scriptum est, testificans aquam non esse ydoneam ad lauandum, et uitibus inimicam. Ibi autem, peractis sacris, eas purgauit et pristine restituit menti, et sic regni partem et coniugium unius consecutus est. Pretus autem, secundum Eusebium, annis xuii regnauit, eique successit Acrisius frater. Huis ego filias, si medelam Melampodis intueor, uino fuisse ultra quam deceat mulieres auidas arbitror et, potate non nunquam, se patri regi preferre ausas; quam ob rem Iunonis iram, id est regnantis patris, meruere, et castigate in partem alteram instigante uino muliebriter in furiam uerse, se uaccas, id est seruas et iugo subditas clamitabant. Quod cum forsan sepius contigisset uexatus infortunio Pretus eas tradidit Melampodi curandas; qui cum eas aqua predicta potasset, hostes uini fecit et furor abiit consuetus.
Mera, dicit Leontius, filia fuit Preti et Anthie filie Anphianaste, que cum uenationibus dedita Dianam per nemora sequeretur, a Ioue uisa atque dilecta est, et ab eo Diane sumpta ymagine uiciata. Que tandem cum ob pudorem patrati sceleris, et timens ne iterum deciperetur, uocanti eam Diane obsequi noluit, et ob id Diana commota illam sagittis occidit. Hanc dicit Paulus Stenoboe fuisse filiam sicut et relique, et post susceptam sanitatem obsecuturam Diane uenisse. Qua fictione dicit idem Leontius monemur, ypocritas sepe credulos dolis in eam, quam dissuadent, deduxisse perniciem, a qua, dum uerax homo aliquando lopsos releuare conatur, decepti semel et omnia timentes, increduli facti, oblatam respuentes salutem, in mortem perpetuam dilabuntur.
Acrisius Abantis fuit filius, ut dicit Lactantius et, ut Eusebius in libro Temporum scribit, Preto fratri successit in regno. Hic, ut idem Lactantius asserit, nec ab hoc discrepat Seruius, unicam habens filiam Danem, ab oraculo in responsis habuit, se manu eius, qui ex filia nasceretur, moriturum. Qui ad effugiendam prenuntiatam mortem, filiam in turri quadam seposuit seruarique iussit, ne quis homo ad eam posset accedere. Contigit igitur ut audita formositatis eius fama, illam concupisceret Iuppiter, qui, cum ad eam accessum alium non uideret, uersus in auri guttam ex tegulis in gremium eius se cadere permisit, et sic pregnans effecta est. Quod egre ferens Acrisius eam capi iussit, et in arcam poni atque in mari proici. Quod cum ministri fecissent, in litus usque Apulum arca delata est, et casu a piscatore capta, in qua cum comperisset Danem et paruulum filium quem enixa fuerat, eam ad Pylumnum regem detulit. Qui cum genus eius cognouisset et patriam, illam libenter sibi coniugio copulauit. Filius autem eius, cui Perseus nomen fuit, cum excreuisset et Gorgoni caput absque tulisset, in Argos ueniens Acrisium transmutauit in saxum. Que quidem permutatio secundum Eusebium sonat: quod cum regnasset Acrisius apud Argos annis xxxi a Perseo nepote suo non sponte tamen occisus est, et in lapidem, id est in frigiditatem perpetuam, uersus. Quod autem fictionis superest infra ubi de Dane declarabitur.
Danes Acrisii filia, ut supra proximo dictum est, in mare pregnans a patre demissa, cum in Apuliam impulsa uenisset, Pylumno regi Apulo nupsit, et inde ad Rutulos abiere, et constructa ibidem Ardea ciuitate, Daunum Pylumno peperit. Sane quod supra omissum est, Iouem aurum fluxisse per tegulas intelligendum est auro pudicitiam uirginis uiciatam, et cum non esset adultero iter permissum per ianuam, clam tectum conscendisse, et exinde se in thalamum uirginis dimisisse. Dicit tamen Theodontius quod cum Danes amaretur a Ioue, et se ob timorem patris sciret perpetuo damnatam carceri, ut posset euadere et fugam arripere, occulte cum Ioue auro concubitum mercata est, et parata naui et cum his quas potuit deferre diuitiis, fugam arripuit pregnans ex Ioue.
Fuit, ut Theodontio placet, Iasius iste Abantis filius. De quo nisi quod sepissime inter Argiuos reges numeratus est, et quod quosdam habuerit filios, nil legi.
Athlanta, ut dicit Lactantius et Theodontius, iunior fuit filiorum Iasii. Que cum speciosa uirgo ex sociis esset Diane, ad aprum calidonium perimendum una cum cetera Achaye nobilitate iuuenum a Meleagro uocata uenit, et in uenatione prima aprum sagitta percussit, et ob suam formositatem a Meleagro dilecta; occisa belua ab ea eiusdem honorari capite meruit, ex quo eius in amicitiam uenit et amplexus ipsius passa, ei Parthenopeum peperit.
Amphion, alter ab illo qui Thebas clausit muro, filius fuit Iasii et regnauit, ut dicit Leontius, in Orcomeno Minio et in Pylo, uocatus alias Argus, cui unica fuit filia nomine Cloris.
Cloris, ut supra dictum est, filia fuit Amphyonis et, ut in Odissea testatur Omerus, Neleo nupsit, eique peperit Nestorem et alios plures filios.
Thalaon, dicit Paulus, filius fuit Iasii, et apud Argos regnauit. Quod quidem, iudicio meo, sane intelligendum est, dum huiusmodi homines reges appellant ueteres. Nam, cum in catalogo regum non reperiantur, existimandum est eos destirpe regia fuisse, et aliquam regni portiunculam tenuisse, et appellatos reges magis ob decus stirpis, quam ob possessum a talibus regnum. Ex quibus Thalaonem hunc et Amphyonem et Iasium puto.
Euridices, ut asserit Theodontius, fuit filia Thalaonis, et Amphyarao uati iuncta coniugio, cui peperit Amphylocum et Almeonem. Cumque Adrastus, Pollinicis generi sui causam aduersus, Ethyoclem et Thebanos sumpsisset, bellumque pararet, uidissetque Amphyaraus oraculi responso se non rediturum si iret in bellum, latibulum petiit, uxorique sue tantum suas patefecit latebras. Qui cum ab Adrasto aliisque quereretur, nec comperiretur usquam, contigit ut uideret Euridices Argie coniugi Pollinicis monile, quondam a Uulcano donatum Hermioni coniugi Cadmi, illudque desideraret diceretque Argie, si monile illud illi concederet, se ostensuram Amphyaraum, et sic factum est. Quam ob rem in bellum uadens Amphyaraus a terra absorptus est. Euridices autem postea ab Almeone filio, cui uadens Amphyaraus uindictam sue mortis iniunxerat, occisa est.
Flegeus, ut dicit Theodontius, filius fuit Thalaonis, et iuuenis moriens, nil memoratu dignum reliquit.
Adrastus Argiuorum rex, ut ait Lactantius, fuit filius Thalaonis et Eurimones, cui cum due essent filie Deyphyles et Argia, audissetque ab oraculo se nuptui daturum alteram apro, alteram leoni, circa futurum infortunium filiarum affligebatur, et ecce casu factum est, ut Pollinices Thebanus ex composito exul intempesta nocte Argos appelleret, imbresque fugiens regiam subintraret porticum. Nec mora et Tydeus, ob homicidium Calydoniam fugiens, ibidem deueniret, et in certamen post iurgium hospitii causa consurgerent, quam ob rem percitus senex Adrastus ad eos descendit et uerbis et autoritate sua iuuenum iras composuit eosque deduxit in regiam. Et cum uidisset alterum pelle leonis tectum, Pollinicem scilicet, qui regius iuuenis insigne illud in testimonium uirtutis Thebani Herculis ferebat, et alterum cute apri, qui ob occisum a Meleagro patruo aprum in decus prolis ea tectus incedebat, responsi ambiguitate intellecta, cognouit hos sibi generos esse transmissos. Quos postquam nouit, affinitate contentus, Tydeo Deyphylem et Pollinici Argiam dedit uxores. Et cum iuxta promissum regnum ab Ethyocle Pollinyci non restitueretur, contractis uiribus, aduersus Thebanos bellum mouit, et cum iam duces omnes sui morte occubuissent cecidissentque mutuis uulneribus Pollinices et Ethyocles, ipse in fugam uersus repetiit Argos, nec quis illi fuerit finis inueni.
Deyphyles, ut dicit Statius, filia fuit Adrasti regis et coniunx Tydei Calidonii, cui peperit Dyomedem.
Argia, secundum Statium, Adrasti regis fuit filia et Pollinicis coniunx, que cum illi peperisset Thessandrum, audissitque eum a fratre occisum, ab Argo Thebas ueniens, ut extremas lacrimas et officium funerale cadaueri uiri impenderet, eo quod id faceret aduersus imperium Creontis, una cum Anthigona Pollinicis sorore capta et, iussu Creontis, occisa est.
Post explicatas successiones Danai et Egysti filii Beli prisci, ad ampliorem prolem Agenoris Phenicum regis, eiusdem Beli filii, ut Theodontius dicit et Paulus, stilus reuocandus est. Et esto a predictis dicatur quod hic Agenor fuerit Beli filius, sunt tamen qui dicant eum Beli fuisse filium, sed non Egyptiis, quin imo Phenicis, auumque huius Agenoris Agenorem etiam nuncupatum, eumque Agenorem primum, Ninia apud Assyrios regnante, cum ingenti multitudine peste coactus patrias sedes, quas circa extremam meridionalem Egyptum habuerat, liquisse, et duce peregrinationis Nylo in litus Syriacum deuenisse nauibus, et illud, pulsis ueteribus incolis, occupasse, ibique regnasse sibique Belum filium successorem liquisse, quem huius Agenoris patrem uolunt; alii uero nepotem ex Phenice filio. Ex quibus comprehendi potest a similitudine nominis et forsan temporis exortum errorem, ut qui Beli Syriaci filius fuerit, creditus Beli Egyptiaci. Sed ex quocumque Belo natus sit, mens michi est hic Theodontii et Pauli opinionem sequi, cum de superiori non satis certus appareat autor. Hunc igitur dicunt ex Egypto in litus Syrium abiisse et Phenicibus imperasse et amplissima atque generosa prole claruisse.
Taygetam dicit Ditis Cretensis Agenoris fuisse filiam, eamque Ioui placuisse et in eius uenisse concubitum, et cum concepisset, Lacedemonem peperisse, dato sint qui eum ex Semele natum dicant.
Polidorus, ut testatur Lactantius, filius fuit Agenoris, de quo preter nudum nomen haberi nil puto, esto Theodontius de isto leuem faciat mentionem, sed longe antiquiorem isto Agenore illum dicit.
Cilix, secundum Lactantium, filius fuit Agenoris. Hunc dicit Theodontius hominem acris ingenii et robusti corporis fuisse, et cum superiores sibi fratres sperneret, et de successione regni etiam desperaret, uilipenso superiorum iugo, parte copiarum sumpta, sedes haud longe a suis sibi occupauit, et regionem a suo nomine Ciliciam nuncupauit, ibique duos sibi filios superstites dereliquit, Lampsacium scilicet et Pigmaleonem. Sunt qui dicant prouinciam hanc a Cadmo occupatam antequam quesiturus Europam mitteretur a patre, eamque postea a Cilice possessam, Cadmo non redeunte.
Lampsacius, ut dicit Theodontius et post eum Paulus, filius fuit Cilicis, eique successit in regno, nec ex eo aliud ulterius inuenitur.
Pigmalion, ut dicit Theodontius. filius fuit Cilicis, de quo refert, quod cum iuuenis esset, et gloria maiorum suorum, quos ad Occiduum usque penetrasse et Affricum litus etiam occupasse audierat, infestaretur, collecta Cilicum manu, et conuocatis ex Phenicibus classeque parata, in Cyprum tuam, serenissime regum, transuexit exercitum, et inde ueteres Syros, qui ibidem, Agenoris uetustissimi uiribus ex antiquis pulsi sedibus, confugerant, expulit et occupauit omnem atque tenuit insulam et regnauit in ea. Sane quod etiam testatur Ouidius in maiori uolumine, cum ibi scelestissimas comperisset mulieres, et omnino libidini obsequentes, uicio offensus, uitam celibem ducere disposuerat. Attamen quia ualebat ingenio, et artificiosas haberet manus, finxere poete eum sibi ex candidissimo ebore femineam sculpsisse ymaginem, eamque iuxta desiderium suum lineamentis atque decore oris contraxisse per omnia. In qua, cum ingeniosus homo et artem miraretur suam, et uenustatem ymaginis commendaret, in dilectionem eius incidit, et feruore maximo cupiebat eam esse feminam orauitque Uenerem ea tempestate celeberrimam insule deam, ut animaret eandem et suorum faceret amorum sensibilem, nec effectu caruere preces, femina uera facta est. Quod aduertens Pigmalion, gaudio plenus, quoniam uoti campos esset, eius usus est concubitu, et euestigio grauida facta est, eique peperit filium quem Paphum ipse postea nominauit, eumque sibi morienti reliquit heredem. Nunc quid sibi eburnea uelit ymago ingenio potius poetico quam uiri artificio fabrefacta uidendum est. Arbitror enim, cum Pigmaleoni suspecta prouectarum etate uirginum pudicitia esset, eum sibi uirgunculam elegisse etate suspicione carentem, candore atque mollitie ebori similem, quam cum suis aptam fecisset moribus, excreuit ante etatem puellule concupiscentia eius, cepitque desiderare atque exposcere precibus ut cito efficeretur matura uiro, qua tandem facta, in uotum deuenit suum.
Paphus, ut dicit Theodontius, filius fuit Pigmaleonis ex eburnea matre. Qui cum Pigmaleoni successisset in regno, Cyprum insulam Paphum ex suo nomine nuncupauit. Paulus autem dicit Paphum oppidum ab eo tantum constructum et de suo nomine nominatum. Quod quidem Ueneri sacrum esse uoluit, constructo in eodem illi templo et ara, cui thure solo diu sacrificatum est.
Cinara filius fuit Paphi, prout ostendit Ouidius dum dicit: *Editus hac ille est, qui, si sine prole fuisset, Inter felices Cynaras potuisset haberi*. Est autem hic alter ab illo Cynara, qui Assyriorum rex dicitur in lapidem uersus, flendo infortunia filiarum. Ex hoc autem Cynara Cyprio preter scelus unum non habemus. Nam ut ipse recitat Ouidius, huic ex coniuge filia fuit nomine Myrra, que cum formosa esset ac etiam matura uiro, preter debitum patrem amauit et nutricis sue opere, dum mater eius sacra Cereris celebraret, in quibus oportebat per nouem dies a contactu uiri abstinere, eius concubitu potita est, in quo pregnans effecta, illi Adon filius natus est.
Myrram, ut supra patet, Cynare regis filiam dicit fuisse Ouidius, et cum eum nephasto adamasset amore, opere nutricis sue, eius incognita nocte habuisse concubitum. Fulgentius tamen dicit eam cum Cynara, postquam illum ebrium effecisset, habuisse concubitum. Que ex nephario concubitu pregnans facta, cum illam uellet noscere Cynara, nouissetque filiam, dolore percitus eam secutus occidere uoluit. Quidam dicunt eam in Sabeos fugisse, ad quos usque secutus Cynara, cum illam gladio percussisset, ex uulnere conceptum filium erupisse. Ouidius tamen dicit eam miseratione deorum apud Sabeos in arborem sui nominis uersam et, calore solis aperto cortice, filium emisisse, quem nynphe liquoribus unxere maternis. Figmento huic arbitror causam dedisse nomen arboris, que apud Sabeos uocatur Myrra, guttas emictens, solis percussa radiis. Ex quibus pigmentum conficitur quod Adon uocant, quod latine suaue sonat, est enim suauissimi odoris, et ut uidetur uelle Petronius Arbiter, plurimum libidini conferens, adeo ut asserat se ad libidinis incrementum mirrinum potasse poculum. Uerum Fulgentius, ut in pluribus longe altius sentiens, circa hoc dicit, myrram arborem in Yndia esse et solis caloribus cremari, et quia solem patrem omnium rerum dicebant, ideo patrem Myrram amasse dictum, et cum sol feruentius illam calefaceret, eam rages ex rimis corticis emittere et sic, a patre uulnerata, Adonem, id est suauitatem odoris, emisisse.
Adon Cynere regis aui sui et Myrre sororis fuit filius, ut longo carmine, in maiori uolumine, testatur Ouidius. De quo talem ipse idem recitat fabulam. Dicit enim quod cum formosissimus euasisset iuuenis, a Uenere casu percussa a filio summe dilectus est; que dum illum maxima delectatione sua per siluas sequeretur et nemora eiusque uteretur amplexibus, sepius eum monuit, ut sibi ab armatis beluis caueret et sequeretur inermes. Uerum die quadam male uerborum Ueneris memor, in aprum irruens ab eo occisus est. Quem Uenus fleuit amare, et in florem conuertit purpureum. Hoc figmentum Macrobius in libro Saturnaliorum conatur enodare mirabili ratione. Dicit enim Adonem solem esse, quo nil pulchrius et eam terre partem quam inhabitamus, superius scilicet hemisperium, Uenerem esse, cum que in inferiori est hemisperio a physicis Proserpina appellata sit. Et sic apud Assyrios et Phenices, quos penes et Ueneris et Adonis ingens fuit religio, tunc Uenus cum Adone a se dilecto delectatur, cum circa superius hemisperium sol ampliori circumflectitur ambitu et inde ornatior, quia flores frondes et fructus eo tempore terra producit. Dum uero breuiores circumducit circulos de necessitate maiores apud inferius hemisperium agit, et sic autumnus et hyemps imbribus assiduis terram decore suo priuatam lutosam faciunt, quo aper, qui hispidum animal est, delectatur, et sic ab apro, id est ab ea temporis qualitate qua delectatur aper, Adon, id est sol, terre, id est Ueneri, sublatus uidetur, et inde Uenus luctuosa efficitur. Quod autem sit Adon transformatus in florem, ob id fictum puto, ut nostri decoris breuitas ostendatur, mane quidem purpureus est, sero languens pallensque marcidus efficitur, sic et nostra humanitas mane, id est iuuentutis tempore, florens et splendida est, sero autem, id est senectutis euo, pallemus et in tenebras mortis ruimus. Sane quicquid Assyrii sentiant uel Macrobius hystoria tamen uidetur sentire, et Tullius testatur ubi De naturis deorum Uenerem fuisse Syria Cyproque conceptam, id est ex Syro homine et Cypria muliere, quam Astarcem uocauere Syri, eamque Adoni nupsisse, et ut dicit Lactantius in libro Diuinarum institutionum, in sacra hystoria continetur, hanc meretriciam instituisse artem et stuprum mulieribus suasisse, et ut uulgato corpore questum facerent, et hoc ideo dicit imperasse, ne sola preter alias mulieres impudica et uirorum appetens uideretur. Ex quo consecutum est, et longis perseueratum temporibus, ut Phenices de prostitutione filiarum donarent antequam eas iungerent uiris, ut in libro De ciuitate dei testatur Augustinus, et Iustinus in Epythoma Pompeii Trogi, ubi Dydonem septuaginta uirgines in litore Cyprio, que in questum uenerant, rapuisse demonstrat. Fuit igitur Adon rex Cypri et Ueneris maritus, quem ego etiam seu ab apro seu alia nece Ueneri subtractum reor, eo quod ad imitationem lacrimarum eius ueteres anniuersario plangore consueuerint Adonis interitum flere. Quos in suis uisionibus increpat Ysaias.
Pyrodes, ut Plinius asserit, in libro Naturalis hystorie, filius fuit Cilicis, ex quo et si nil aliud habeamus, eodem Plinio teste, saltem habemus eundem primo ignem ex silice excussisse.
Phenix, ut dicit Lactantius, filius fuit Agenoris. Hunc dicit Eusebius in libro Temporum, regnante Argiuis Danao, una cum Cadmo fratre a Thebis Egyptiis uenisse in Syriam, et apud Tyrum et Sydonem imperasse, quod quidem fuisse potuit circa annum mundi III dcc xlui; post paululum autem dicit eum anno primo Lyncei regis Bithiniam condidisse, que prius Mariandina uocabatur. Quod fuit anno mundi III dcc lxxuiiii. Huius tamen aduentus in Syriam non conuenit cum dictis supra, ubi de Agenore a Theodontio et etiam ab Ouidio discrepat, qui uidetur uelle Agenorem uenisse non Phenicem, cum Cadmum missum ad perquirendam Europam ab Agenore non a Phenice describat. Sed has ego uarietates ultro concordare uolentibus linquam et de Phenice quid compererim prosequar. Hunc autem arteficiosum fuisse hominem ostendit Eusebius, eo quod primus quasdam licteras seu licterarum caracteres Phenicibus dederit. Deinde ad scribendum eas eis instituisse uermiculum, unde et color ille pheniceus dictus est, credo ab inuentore qui postea, mutata lictera, est puniceus appellatus.
Phylistenem dicit Theodontius filium fuisse Phenicis. Qui cum esset Herculis sacerdos, qui persanctissime a Phenicibus colebatur, uideretque, Phenice patre mortuo, Belum fratrem natu maiorem regnare, relicto Syceo filio sacerdotio et copiarum parte sumpta, naues conscendit et post multos casus cum Herculis columnas cursu superasset, ibidem in litore occeani sedes assumpsit perpetuas, condita ciuitate quam Gades uocauere sui et, ne sacerdotium abdicasse uideretur, omnino templum ibidem constituit Herculi et sacra omnia ritu Tyrio innouauit.
Syceo, secundum Theodontium, fuit filius Phylistenis, cui, abeunte patre, sacerdotium derelictum est, ut supra dicitur, quod a rege proximus erat honor. Hunc dicit Seruius Sycarbam uocatum, esto eum Syceum semper Uirgilius uocet. Et Iustinus insuper illum uocat Acerbam. Hic autem seu relictis seu aliunde quesitis thesauris, ut Theodontio placet, et reliquis copiosus factus plurimum, Belo mortuo, Elyssam filiam eius accepit uxorem, que postea Dydo uocata est, quam precipue dilexit. Uerum cum Pygmalion, Beli filius, patri successisset in regno, auri auidus, eius desideratis diuitiis, clam illi tetendit insidias et incautum interemit.
Belus qui et Mettes secundum Seruium appellatus est, ut ait Theodontius, filius fuit Phenicis, uir bello et armis insignis adeo ut Cyprios litus Phenicum pyrratica infestantes subigeret, quod Uirgilius in persona Dydonis perfunctorie tangit dicens: *Genitor tum Belus opimam Uastabat Cyprum et uictor dicione tenebat* etc.
Pigmalion, ut Thedontio placet, filius fuit Beli regis Tyri et, patre moriente, ut ait Iustinus, una cum sororibus Tyriis derelictus est. Cui, adhuc puero, populus paternum tradidit regnum. Hic uero auarissimus, cum animum ad diuitias Sycei patruelis sui iniecisset, illum dolo interemit. Hoc solum scelus ex rege isto nobis reliquit antiquitas.
Dydo precipuum matronalis pudicitie decus, ut Uirgilio placet, Beli regis fuit filia. Hanc insignis forme uirginem Tyrii, Belo mortuo, Acerbe seu Sycarbe uel Syceo Herculis sacerdoti dedere in coniugem, qui ob auaritiam a Pigmalione occisus est. Hec autem post longa fratris mendacia in somnis a uiro premonita, sumpto uirili animo, pluribus ex his quibus sciebat Pigmalionem exosum clam in suam sententiam tractis, sumptis nauibus fugam cepit, thesauris secum delatis, et cum in litus deuenisset Affricum, ut placet etiam Tito Liuio, mercato ab incolis suadentibus, ut ibidem sedem summeret, tantum litoris quantum posset bouino corio occupare, illudque in cartam redactum et in frusta concisum occupauit plurimum, et ostensis sociis thesauris eisque animatis, ciuitatem composuit, quam postea uocauere Cartaginem; arcem uero eius a bouino corio, quod sic uocitant, Byrsam nuncupauit. Ad hanc accessisse Eneam profugum, ui tempestatis impulsum, et hospitio thoroque susceptum ab ea, Uirgilio placet, eamque, discedente a se Enea, ob amoris impatientiam occisam. Uerum Iustinus et historiographi ueteres aliter sentiunt. Dicit enim Iustinus eam a Musitanorum rege sub belli denuntiatione a principibus Cartaginensibus postulatam in coniugem, quod cum ipsa rescisset et sua se ante sententiam ad omnem casum pro salute patrie damnasset, egre tulit, sed terminum impetrauit infra quem se ad uirum promisit ituram. Qui cum uenisset, constructo ingenti rogo, in eminentiori ciuitatis parte, quasi Sycei placatura manes, illum conscendit, et astantibus ciuibus atque expectantibus quidnam factura esset, ipsa, educto quem clam gesserat cultro, dixit: optimi ciues ut uultis ad uirum uado, seque hoc dicto interemit, mortem potius eligens quam pudicitiam maculare. Quod etiam longe aliud est a descriptione Maronis.
Anna filia fuit Beli, ut uidetur placere Uirgilio, qui illam sepissime sororem Dydonis appellat. Hec Dydonis fuge comes fuit, quam postquam mortuam uidit et Carthaginem a Iarba rege occupatam, ut Ouidius dicit, ubi de Fastis, ad Bathum regem Corise insule aufugit, uetusti hospitii confisa iure. Tandem sentiens quia Pigmalion arma aduersus eam moueret, hanc ob causam a Batho licentiata intrauit mare, et tempestatem passa, ubi Cameren petere intendebat, in Laurentum litus delata est, per quod dum Eneas iam superato Turno cum Achate spatiando deambularet, eo uiso, fugam cepit, tandem prestita ab Enea fide, substitit et ab eo in regiam deducta est. Cuius ob aduentum suspicata Lauinia ei tetendit insidias, uerum Anna, a Dydone per quietem monita, nocte regiam exiuit, et si satis potest ex Ouidii uerbis concipi, in Numicum flumen sese precipitem dedit. Sane fictor Ouidius ad ulteriora procedens dicit: quod cum postea exquireretur et a perquirentibus perueniretur ad Numicum, uisum est illis e fluuio uocem audisse dicentem: placidi sum nynpha Numici. Amne peremne labens Anna peremna uocor. Post ipsum autem Ouidium dicit Macrobius in Saturnaliorum libro, Aprili mense publice et priuatim sacrificatum iri ut annare et perennare comodi liceat.
Europa filia fuit Agenoris, ut per Ouidius patet. Ex qua talis narratur fabula. Quod cum ob formositatem suam summe diligeretur a Ioue, ab eodem Mercurius missus est, eique imperatum ut, que cerneret armenta in montanis Phenicum, in litus pelleret, quo cum puellis ludere consueuerat Europa. Quod cum Mercurius fecisset, Iuppiter, in candidum taurum transformatus, se armentis immiscuit. Hunc cum cerneret uirgo, pulchritudinis et mansuetudinis eius delectata, illum primo tractare manibus cepit, at in eius conscendit dorsum, qui paulatim se in undas deducens, dum illam territam et cornibus atque dorso innitentem sensit, natans in Cretam transtulit, ubi in ueram redactus formam eam oppressit et oppressu pregnantem fecit. Que illi postea peperit, ut nonnullis placet, Minoem, Radamantum et Sarpedonem. Ipse uero in eius sempiternam memoriam terciam orbis partem Europam ex eius nomine nuncupauit. Huius fabule figmentum adeo tenui tegitur cortice, ut facile possit apparere quid uelit. Nam Mercurium armenta depellentem in litus ego eloquentiam et sagacitatem alicuius lenonis, uirginem e ciuitate in litus deducentem, intelligo, seu mercatorem fictum se iocalia ostensurum, si nauem conscenderet, pollicentem. Iouem in taurum transformatum uirginis delatorem, iam apud deliras aniculas uulgatum est, nauem fuisse cui erat insigne albus taurus, qua, quacunque fraude conscensa a uirgine, illico remigantium opere factum est, ut deferretur in Cretam, ubi Ioui coniugio iuncta est; seu, secundum Eusebium in libro Temporum, Asterio regi, ex quo ipse supra dictos filios asserit procreatos. Augustino tamen placet hunc non Asterium sed Xantum appellatum fuisse. Discrepant insuper de tempore huius rapine plurimum autores. Cum sint, ut Eusebius refert, qui dicant Iouem, anno Danai regis Argiuorum XL, Europe mixtum; eamque postea Asterium Cretensium regem in coniugem assumpsisse, qui annus est mundi III dcc lxuiiii. Alii uero dicunt eam a Cretensibus raptam, regnante Argis Acrisio, circa annum mundi III dccc lxxuiiii. Quidam autem uolunt eam raptam, Pandione Athenis regnante, anno scilicet mundi III dcccc xui. Quod quidem tempus magis conuenit eis que de Minoe eiusdem Europe filio leguntur. Huius ymaginem egregiam ex ere a Pictagora Tarenti positam dicit Uarro, ubi De origine lingue latine.
Cadmus, antiquorum omnium uulgata fama, fuit filius Agenoris, quem una cum Phenice fratre a Thebis Egyptiorum uenisse anno Danai Argiuorum regis XUII, et apud Tyrum et Sydonem regnasse scribit Eusebius in libro Temporum, cum, ut supra patet, longe ante ibidem uenerit Agenor peste pulsus, a quo Agenorem patrem horum nunnulli uolunt duxisse originem. Qui Eusebius post hec scribit: anno regni Lyncei XUI Cadmum Armeniam occupasse; quod a Cilyce factum supra memorauimus. Hic tamen, ut scribit Ouidius, cum rapuisset Iuppiter Europam, ad ipsius perquisitionem ab Agenore patre missus est, hac ei indicta lege, ne absque ea reuerteretur in patriam. Qui, sumptis sociis, cum quorsum quereret ignoraret, nouas sibi exquirere sedes statuit. Et cum haud longe a Parnaso applicuisset, oraculum consuluit et habito responso ut bouem sequeretur indomitam et ibidem, ubi consisteret, sedes summeret, qui in destinatum sibi locum ductus acquieuit, et regione a boue uocata Boetia, ciuitatis fundamenta iecit, eamque ab antiquis Thebis Egyptiis, ex quibus predecessores eius aduenerant, Thebas appellauit. Sane, ut dicit Ouidius, dum uellet sacrum conficere et ex sociis quosdam misisset ut aquam afferrent, nec reuerterentur, eos secutus, comperit a serpente ingenti deuoratos. Quem cum spectaret, audiuit quia et ipse serpens inspiceretur. Eo tandem occiso, monito sumpto dentes illi euulsit ac seruit, et repente homines in armis exorti sunt, et prelium inuicem habuere spectante Cadmo, nec ante cessauit prelium, quam quinque tantum superstites remanerent. Qui, inita pace, sese iunxere Cadmo et cepto operi adiutorium prestitere. Palefatus insuper scribit eum Spingam habuisse coniugem, eandemque propter zelum Hermione ab eo discessisse et aduersus Cadmeos bellum inisse. Sunt preterea qui uelint eum secum Yppocrenen fontem sedentem, atque meditantem, XUI licterarum caracteres adinuenisse, quibus postea omnis Grecia usa est; sic et Plinius in libro Naturalis hystorie dicit: *Eum apud Thebas lapicidinas inuenisse et auri metallorumque conflaturam, dato Theophrastus eum dicat hec apud Phenices egisse*. Uerum longe post designatum tempus. Nam quod supra de eo scribitur fuit circa annum mundi III dcc xcu, hec autem circa annos III dcccc xxx uiii. Inde dicit Ouidius fuisse sibi coniugem Hermionem Martis et Ueneris filiam, ex qua constat IIII genuisse filias, eidemque Hermioni a Uulcano uictrico exitiale monile concessum. Post hec autem, cum plurima ex nepotibus et filiabus euenissent infortunia, ipse iam senex ab Amphyone et Zeto pulsus in Yllirios abiit, et ibi miseratione deorum in serpentes ipse et Hermiona uersi sunt. Huius hystoria, fabulosa aliqua habet immixta, quorum uidere sensum superest. Serpentem igitur Marti sacrum ego senem hominem atque prudentem olim armigerum et bellicosum intelligo, uerbis suis et percontationibus Cadmi socios detinentem, cuius consilio, quod ego per dentes assummo, inter incolas seminata discordia est, qui aduersus eum Spinge impulsu surrexerant. Ex qua repente sumptis aduersum se armis in pugnam deuenere, quorum principes, attritis cede popularibus, cum Cadmo in concordiam deuenere et ex incolis atque forensibus unum fecere populum. Quod autem ipse exul cum coniuge serpens effectus sit, eos designat factos esse longeuos, prudentes enim serpentum more sunt senes et rerum experientia cauti, et etate annosi, et si etiam euum impulerit, et subsidia desint, ritu serpentum curuo incedunt pectore. De tempore tamen regni huius etiam discordes fuere ueteres. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, anno regni Abantis, regis Argiuorum, UIII, qui fuit mundi annus III dccc xxuii, Cadmum ab Amphyone et Zetho regno pulsum. Nec multum post dicit: Regnante Argis Acrisio, Cadmum regnasse Thebis, cum Acrisius Abanti successerit, quod tamen esse potuit circa annum mundi III dccc lxxu. Cui tempori congruit quod post modum idem scribit Eusebius, scilicet Acrisio Argis regnante ea fuisse que de Spartis memorantur. Quos dicit Palefatus, quod cum proximarum essent regionum, aduersus Cadmum subito constitisse, et propter repentinos contractus quasi de terra natos, et quia ex omni confluxissent parte, Spartos uocatos. Sed tamen male conuenit tempori quo supra raptam diximus Europam. Hi ueritatem comperiant quibus magis est cure; ego autem nil amplius reperire potui.
Semeles Cadmi filia fuit et Hermionis, ut satis per Ouidium patet in maiori uolumine. Hanc ex Ioue pregnantem cum egre ferret Iuno, ei in uetulam Beroem Epidauream transformata suasit ut experiretur nunquid amaretur a Ioue, ut ab eo postularet ut secum prout cum Iunone concuberet. Que cum Iouem per Stigias undas iurare compulisset ut sibi postulata concederet, petiit ut secum prout cum Iunone iaceret. Iuppiter autem dolens quia iurasset, sumpto minore fulmine, eam percussit et mortua est, eique ex utero nondum perfectus infans eductus est, qui Bachus postea fuit. Figmenti huius ego ueritatem puto hanc feminam pregnantem, ut ipsa sonat fabula, fulmine percussam; non enim ignis, id est Iuppiter, aeri, id est Iunoni, miscetur, nisi per fulmen ad inferiora descendens.
Agaues, ut satis notum est, Cadmi et Hermionis fuit filia, quam Cadmus Echioni uni scilicet ex sociis, qui illum iuuere Thebas ponere, matrimonio iunxit, ex quo ipsa concepit et peperit filium quem uocauere Pentheum, elati animi iuuenem. Qui cum sacra Bachi spreueret, celebrantibus matre et sororibus et aliis, ab omnibus in furiam uersis occisus est. Dicebat Leontius Pentheum hunc abstemium fuisse, et ob id a temulenta matre et aliis occisum, quia sepius ebrietatem et temulentiam damnasset earum.
Auctonoe Cadmi et Hermionis fuit filia, ut ait Ouidius. Hec Aristei fuit coniunx et ex eo peperit Atheonem.
Yno eque Cadmi et Hermionis, ut ait Ouidius, filia fuit. Que cum nupsisset Athamanti Eoli filio, eique Learcum et Melicertem peperisset, cum ab insano patre Learcum uidisset occisum, sibi timens et reliquo, ex prerupto saxo se precipitem dedit in mare. Ex quo aiunt eam marinam deam Leucotoem factam, et Melicertem Palemonem miseratione Neptunni. Credo ego loca illa fuisse ad que necata cadauera mare detulerit, et delatis ad solatium superuiuentium imposita deitatis nomina, seu potius ut infra legitur de Learco et Melicerte.
Labdacius, ut dicit Theodontius, iunior fuit filiorum omnium Agenoris. Qui cum audisset fugatum fratrem et Amphyonem propria manu peremptum, et Lycum occisum ab Hercule, ab amicis sollicitatus precibus, ut, Syria relicta, ueniret in Greciam, cum esset ob senium nimis inhabilis ad laborem, Layum ex filiis iuniorem transmisit. Quia confestim, occupato regno, rex dictus est. Paulus autem dicit Labdacium Phenicis fuisse filium, senemque Thebas uenisse uocatum, et ibidem regnasse aliquandiu et Layum filium genuisse.
Layus Thebarum rex fuit et, ut satis premonstratum est, Labdacii filius. Qui seu ex Phenice missus uenerit Thebas, seu ibidem natus sit, regnans Yocastam Creontis Thebani filiam sumpsit uxorem. Quam cum audisset concepisse, consuluit de futura prole oraculum et in responsis habuit se nascituri manu periturum. Qui uolens consilio obstare periculo, iussit Yocaste ut quicquid nasceretur exponeret. Que cum mesta infantem fecisset exponi, alitus puer ab extero, dum adolescens patrem exquireret et ab oraculo se audisset illum apud Phocim inuenturum, cum uenisset ibidem, patrem incognitum seditionem ciuium et exterorum separantem occidit, et sic Layus occubuit.
Edypus rex Thebarum fuit et Laii filius et Yocaste, ut in Thebayde testatur Statius. Hunc iussu patris, ut supra dictum est, a matris utero in siluas abiciendum feris delatum, dicunt. Quem cum deferrent serui, eius etati innocue compatientes, non abiecerunt iuxta mandatum, quin imo, perforatis ei pedibus, arbori uimine alligarunt. Ad uagitum cuius tractus pastor quidam Polibi Corinthiorum regis, eum ab arbore abstulit et ad Polybum detulit. Qui, cum filiis careret, patria affectione suscepit et filii loco educauit. Is tamen cum adoleuisset audissetque se non Polibi filium, perquire patrem disposuit, et cum Apollinem consuluisset, accepit, se Phocis patrem reperturum et matrem sumpturum in coniugem. Qui Phocim ueniens, orta inter ciues forensesque seditione, dum faueret forensibus, Layum conantem sedare tumultum incognitum interemit. Tandem, tanquam ab oraculo lusus, Thebas petens, Spingem inuenit, quam, solutis problematibus, cum occidisset, Thebas intrauit, ubi filius Polibi creditus; illi Yocasta mater coniugio iuncta est, quam libens sumpsit, Meroes olim Polibi coniugis, quam matrem suspicabatur, timens coniugium. Et rex Thebarum factus et IIII filiorum ex Yocasta pater, orta letali peste Thebis, habitum est ab oraculo non defuturam ciuitati pestem, ni regnantis exilio incestuosum Yocaste coniugium purgaretur. Sane dum hesitaret iam infelix, uenit Corinthius unus, eum Polibo mortuo in regnum uocans. Qui, dum se matris nuptias timere diceret, quonam modo Corinthum deuenisset audiuit a sene. Quod cum audisset Yocasta, memor que a seruis audisset qui illum detulerant, inspectis eius pedibus, eum extemplo recognouit in filium. Quod ille audiens et a se Layum patrem occisum cognoscens, dolore percitus sibi manus iniecit in oculos, eisque eiectis se perpetuis damnauit tenebris. Filii uero disadentes, eius spreta humilitate uenientes in bellum et inde in mutuam mortem, Yocasta iam gladio perempta, mestus dolensque, altera filiarum ducente, exul Creontis imperio, in Cytheronem montem abiit. Quo autem inde abierit, michi incognitum est. Sibi tamen ab Atheniensibus, nescio quo merito, templum et sacra tanquam deo, Ualerio referente, constituta sunt.
Anthigona, Statio teste, Edipi et Yocaste fuit filia, hec patri ceco et in exilium a Creonte pulso ducatum miseranda prestitit. Inde cum ad exhibendas ultimas lacrimas fratribus et officium funebre noctu aduersus Creontis imperium uenisset, ibique Argiam Pollinicis coniugem comperisset cremarentque ambe cadauera fratrum, cum Argia capta est, et iussu Creontis occisa.
Ysmen Edipi fuit filia, ut asserit Statius. De qua nil habetur nisi quod cuidam Athy iuueni Cyrreo desponsata fuerit. Qui ante nuptias a Tydeo occisus est.
Ethyocles Edypi filius, spreta patris humilitate, habita cum Pollinice fratre de regimine regni sub hac lege concordia, ut uicissim singulis annis altero interim exule regnarent, repetito a Pollinice exule per Tydeum amicum regno, non solum seruare legem noluit, sed insidias Tydeo legato posuit. Quam ob rem septem regum obsidionem passus est, et demum in duellum cum fratre ueniens, ab eo iam uictus, illum cultro transegit, et sic mutuis cecidere uulneribus, nec eorundem ignes cremantes cadauera fuere concordes.
Pollinicem Edipi fuisse filium et Yocaste notissimum est. Hic cum fratre, ut proximo supra, inita de regimine pactione, primus in exilium tendens, agentibus imbribus et uento, nocte Argos intrauit; et cum sub regia porticu quiesceret adueniente Thideo, qui exul patriam fugiebat, intrante eo sub porticum, aduersus eum surrexit in rixam, et ut supra dictum est ab Adrasto rege pacati et in regiam deducti sunt, et eius etiam generi facti. Tractu autem temporis, cum Tydeus sub legationis nomine pro Pollinice Ethyocli regnum postulasset frustra, eique contra ius gentium in mortem insidias ab Ethyocle sibi positas comperisset, eo itum est, nato iam ex Argia Pollinici paruulo filio, ut Adrastus, congregatis Argiuis principibus, aduersus Ethyoclem et Thebanos iret in bellum, ubi hyatu terre absorpto Anphyarao, et Tydeo saggitta letali uulnere icto reliquisque peremptis uariis mortibus pugnando regibus, actum est, ut in singulare certamen deuenirent fratres, in quo, cum iam uictor uideretur Polinicis, clam a fratre iacente transfixus est, et sic ambo mutuis uulneribus periere. Quorum tam efficax atque inflexibile odium fuit, ut etiam eis mortuis inter cadauera perseueraret. Nam, eis in eodem rogo ab Argia Pollinicis coniuge et Antigona sorore positis, non primo ignis accensus est quam diuise sint flamme, adeo ut liquido appareret cadauera recusare uno eodem igne comburi.
Tessander Pollinicis fuit filius ex Argia, Statio teste. Qui, cum robustus euasisset iuuenis, inter proceres ceteros ad Troianum excidium iuit cum Grecis, et, ut ait Uirgilius, unus fuit ex illis qui cum Ulixe ligneum equum intrauere. Quid tandem ex eo fuerit non comperi.
Scitha, ut Plinio placere uidetur in libro De hystoria naturali, Iouis fuit filius. De quo nil aliud legimus, preter quod ipse asserit Plinius, eum scilicet arci saggittarumque repertorem primum fuisse; quem longe antiquiorem sacre testantur litere, ex quibus summitur Lamech sagittarium extitisse. Supererat de stirpe Etheris Celius quem, ut in sequenti libro daret initium, reseruare satius uisum est.
Genealogie deorum gentilium liber secundus explicit.
In arbore autem signata desuper, ponitur in radice Celius Etheris et Diei filius et in eius ramis et frondibus pars sue posteritatis ostenditur. Fuerunt enim Celio filii XII Quorum prima fuit Opis, II Thetis magna, III Ceres prima, IIII Uulcanus primus, U Mercurius tertius, UI Uenus magna, UII Uenus secunda, UIII Toxius, UIIII Tytanus, X Iuppiter secundus, XI Occeanus, XII Saturnus. Ex istis XII reseruantur quattuor, de quibus nulla in presenti libro III mentio fiet, scilicet Tytanus, de quo scribetur in quarto, et Iuppiter secundus de quo et eius prole scribetur in quinto et sexto, et Occeanus de quo scribetur in septimo, et Saturnus de quo et eius posteritate fiet mentio in octauo et reliquis huius operis libris.
Sulcanti michi exiguo cortice errorum uetustatis salum et ecce inter aspreta scopulorum et frequentia freta grandeuus senex, Numenius phylosophus, uir quidem suo seculo autoritatis inclite, se obtulit obuium, et placida satis uoce sermoneque composito inquit: Quid labore tuo numina ledis, ubi quiete illis poteras placuisse? Fuit olim michi, que tibi nunc cura est, theologizantium scilicet poetarum claustra uulgo etiam reserare, et dum Eleusiorum sacrorum arcanum totis uiribus in propatulum trahere conarer, ecce sopito michi in quiete profunda uise sunt Eleusine dee, meretricali ornatu uesteque deturpate, ipsis fornicum in faucibus se quibuscunque adeuntibus prostrantes ultro. Quod cum uideretur diuinitati indecens nimium, mirarerque tam pudicas deas in tam prophanum meretricium corruisse, repente quesiui tam inepte ignominie causam. Ast ille, toruis oculis et rugosa fronte in me uerse, irato uultu, uerbisque cepere: Quid, leno scelesti, poscis? Tu tam obsceni facinoris causa es. Ex secessu equidem nostre integritatis atque pudicitie renitentes, ui crinibus captas, abstrahis et in publicum lupanar tu ipse castissimas olim passim subicis. Ego autem, et si somno plurimo marcerem, non aliter quam uigilans intellexi indignantes illico, et cognoui dormiens, quod uigilando non uideram, sacra scilicet misteria paucorum esse debere; et extemplo a ceptis destiti, ne indignationem acriorem incurrerem. Tu autem, longe plus cupiens quam tibi cauens, uertiginosum intrasti gurgitem, et quod omisi, presummis ipse. Sino, nunquid credam tantum tibi luminis prestetur ingenii quantum operi tam sublimi oportunum sit; et hoc tacuisse nolim. Caue, quid feceris, iam premonitus! Erysithones ob lesam Cererem fame periclitatus est; Pentheus Bachi sacra despiciens capite mulctatus a matre, penas dedit; Niobes ob uilipensam Latonam, perditis filiis et uiro, in silicem riguit. Et ne plures enumerem, tu forsan credis deorum aulas impune reserare uulgo? Deciperis, et, ni desistas, eorum iram non ante quam experiaris, agnosces. Tum ego, et si estuantis maris obsisteret impetus, paululum tamen substiti dixique: Quibus te ab oris, queso, Numeni, hos inter scopulos euehis? Ab Inferis arbitror, odore enim sulphureo cuncta reples, et es inferna caligine fuscus. Et hec ueteris et infausti Plutonis mandata sint credo, quasi christiano homini, uti iamdudum gentilibus consueuerat talibus timorem putet incutere. Ille quidem ueteres cecidere cathene, et arma hostis antiqui contrita sunt; uicimus precioso redempti sanguine, et in eo renati lotique, suas decipolas non curamus. Attamen ego dearum tuarum non resero thalamos, nec deorum tuorum secessus aperio, quasi uelim illecebras eorum magis ex propinquo conspicere sed ut appareat poetas, si bene de deo sensissent, homines fuisse preclaros et ob mirabile artificium uenerandos, et ut uideas quanti pendam hos tuos fabulosos deos, similem Stratonico, sibi iram Alabandi imprecanti et Herculis in molestum exoranti, precem faciam: Ipsi ergo omnes, quorum tu me hortaris iram fugere, michi irati sint, queso, tibi autem illisque et tam inepta credentibus Christus Ihesus. His dictis, euestigio euanuit ille; ast ego attentus nauigio in Egeum euehar mare, Celi prolem perquisiturus amplissimam. Ille autem iter prestet placidum qui ex Sabeis magos ad se orandum atque muneribus honorandum, stella duce, deduxit in Syriam.
Celum, non illud quidem pregrande corpus ornatum syderibus, quod dicebat Orpheus a Phanete compositum in domicilium suum atque aliorum deorum, et quod nos semper nos ambire circumitu cernimus, uerum homo quidam sic uocitatus, ut ait Tullius, ubi De naturis deorum, filius fuit Etheris et Diei, id est ignite uirtutis et claritatis eximie, a quibus eius nomen processit in lucem. Et quod homo fuerit satis in libro Diuinarum institutionum per Lactantium patet. Dicit enim sic in sacra hystoria reperiri: *Uranium potentem uirum Uestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus, cum regno potens efficeretur, patrem Uranium Celum appellauit, et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret* etc. Huic preterea, ut in Sacra hystoria dicit Emnius, Iuppiter nepos eius primo in Paneo monte aram statuit, atque sacrificium adoleuit, et ab eo celum ipsum uerum denominauit. Euemerus uero dicit hunc Celium seu Celum in Occeania mortuum, et in oppido Aulatia sepultum.
Ops seu Opis, ut placet Lactantio libro Diuinarum institutionum, filia fuit Celi et Ueste, et Saturni fratris coniunx, et Iouis aliorumque plurium deorum mater; quam ob rem apud orbos orbis plurimum uenerationis obtinuit. Sane seu antiqui theologizantes ad suos palliandos errores fecerint, seu ad occultandam uulgo fictionibus magnarum rerum ueritatem, ut pretactum est, seu potius ut Ioui adularentur maximo regi, hystoria omissa, hanc miris fictionibus ornauere, atque illam eis extulere adeo ut loco maximi numinis coleretur a multis, eique templa et sacra sacerdotesque uariis constituerentur in locis. De quibus, ut distinctius uideamus, apponenda sunt aliqua. Primo eam deorum dixere matrem, eique constituere quadrigam a leonibus tractam, eiusque capiti turritam descripsere coronam, et sceptrum manibus addidere; ueste preterea ramorum circumitionibus et herbarum conspicua ornauere. Illamque incedentem sacerdotes quos, eo quod eunuchi ex instituto essent, Gallos uocauere, timpana tangentes et era precedere demonstrarunt, eiusque in circuitu sedes uacuas posuere, et Coribantes armatos illam ambire uoluerunt. Quid ex his tot senserint uideamus. Deorum enim mater ideo habita est, quia terrei sint homines qui ab hominibus dii facti sunt. Turrita uero corona, qua insignita est, satis eam pro terra summendam ostendit, cum sit terre circumitus ciuitatum et oppidorum ad instar corone insignitus. Uestis autem ramis herbisque distincta monstrabit siluas et fruteta et herbarum species infinitas, quibus terre superficies tecta est. Sceptrum autem, quod manibus defert, regna, diuitias et potentiam imperantium super terram monstrabit. Quod quadriga uehatur, cum sit immobilis, intellexere ordinem in operibus terre per IIII anni tempora, circulari quodam incessu seruari continue. Cur autem a leonibus trahatur, ratio hec reddi potest, uoluere quidem agricolarum in tradendis terre seminibus consuetudinem demonstrare; consueuere quidem leones, ut Solinus in libro Mirabilium dicit, si per puluereum solum iter faciant, cauda pedum suorum uerrentes turbare uestigia, ne uenatoribus sui itineris prestent indicium. Quod et agricole, seminibus iniectis sulcis, euestigio faciunt retegentes, ne semen surripiatur ab auidus. Preterea cum sint ossa leonibus ossibus ceterorum animalium duriora, intelligi uoluerunt uertentium terram membra esse oportere solidiora quam ceteris. Uel potius ut ostendatur per leones quos quadrupedum reges dicimus iugo Opis subditos, orbis principes terre legibus esse suppositos. Sedes autem uacue illi circumposite existimo nil aliud uelint quam ostendere, quia non solum domus, sed ciuitates que incolentium sunt sedes, uacuentur persepe peste agente uel bello. Seu quia in superficie terre uacue sint sedes plurime, id est loca inhabitata, seu quia ipsa terra semper sedes seruet uacuas nascituris; seu ad demonstrandum quod hi ad quos pertinet terre cultum, non dico de agricultoribus tantum, sed etiam de principibus qui ciuitatibus et regnis presunt, non debent se ocio et inepte quieti concedere, quin imo stare continue et uigilare, cum de nouo semper emergant, que exercitio talium indigeant. Coribantes autem has armatos ambire designare uolunt unumquenque mortalium pro patria se debere bellis exponere, et arma pro salute patrie sumere. Gallos autem sacerdotes habere ob id contigisse dicunt, quod cum deum mater Athym decorum adamasset puerum, eumque cum pellice comperisset, zelo percita, illi abscidisse uirilia, et ob id similes sacerdotes appetere, quos Gallos a contrario sensu dixere. Sane per dilectum Athim uult Macrobius Saturnaliorum libro solem intellegi, qui anno quolibet iuuenescere uidetur, et adeo a terra diligitur, ut in se eius suscepta influentia, quas cernimus herbas flores et fructus pariat. Quod eum castrauerit, hoc ideo fictum credo, quia certo anni tempore solis radii uideantur steriles esse, et potissime circa autumnum et hyemem in quibus temporibus nil gigni uidetur ab eis. Uel ut dicit Porphyrius, Athys flos est a terra dilectus tanquam ornamentum suum, qui tunc a terra castratur cum ueniente fructu flos decidit; uel si cadat ante fructun non sit ulterius ad fructum aptus. Quod hi sacerdotes timpana ferant et era, uolunt per timpanis, que uasa sunt semisperica et semper bina feruntur, duo intellegi hemisperia terre, in quibus ambobus, ut non nulli opinati, sunt terre opus ostenditur. Per era uero intelligi uoluerunt strumenta ad agriculturam accommoda, que quondam antequam ferri usus inueniretur, ex ere confici consueuerant. Hanc preterea multis nuncupauere nominibus, de quibus non nulla significata exposita supra sunt ubi de Terra, et certa huic sunt cum aliquibus deabus communia, de quibus in sequentibus dicetur et ob id que sua sunt propria censui apponenda. Uocant igitur eam Opim, Berecinthiam, Rheam, Cibelem, Almam et magnam Palem. Opim autem ideo uocitatam uolunt, quod ut ait Rabanus opem ferat frugibus, et opere melior fiat. Berecinthiam autem dicit Fulgentius uocatam quasi montium dominam, eo quod deorun sit mater, qui pro montibus intelliguntur, id est elatis hominibus, uel ut placet aliis et michi a Berecinthio monte seu oppido Frigie in quo persancte colebatur ab incolis. Rhea autem eo quod idem grece sonet, quod Ops latine. Cibelem uero uoluere non nulli eam a cibalo quodam denominatam quem primum illi sacerdotio functum aiunt. Alii autem a Cibalo oppido, in quo dicunt sacra eius fuisse comperta. Quidam autem dictam uolunt a cibel, quod capitis motus sonat, qui plurimus in sacris eius fiebat. Almam autem ab alendo non nulli credidere dictam, eo quod suis fructibus omnes alat. Palem autem eam uocauere pastores et pabulorum dixere deam eo quod gregibus et armentis pabula prestet.
Thetim nagnam dicit Paulus, a Crisippo traditum, filiam fuisse Celi atque Ueste et Occeani coniugem. Quod quidem Lactantius asserit, eamque matrem dicit fuisse nynpharum. Uerum Seruius eam uocat Dorim, quod arbitror a Uirgilio sumpserit, ubi dicit: *Sic tibi cum fluctus subterlabere Sicanos Doris amara suam non intermisceat undam* etc. In his igitur cum nil hystoriographum habeatur, allegoricus sensus uidendus est. Thetis procul dubio aqua est, quam dicit Crisippus ui feruoris celestis e uisceribus eductam terre, et sic ex Celo non homine Uestaque, id est terra, natam. Doris autem amaritudo interpretatur, que quidem solis agente feruore aque marine ut physici testantur addita est; quod experientia notum uidetur, nam, ut aiunt naute, salsedo illa superficiei aque maris tantum immixta est, cum infra decem passus dulcis inueniatur. Sed quid quod eam Occeano coniugem iungunt, cum Occeanus aqua sit, et sic idem uideatur uir et uxor? Credo hoc fingentes sensisse: Occeanum accipi debere pro elemento aque simplici, quod quidem agens creditur ubi aque actio requiratur. Thetim uero pro aqua elementata seu mixturam aliorum elementorum habente, cuius mixtionis opera potest concipere et nutrire. Seu cum utrumque sexum diis esse describant, ut Ualerii Serrani carmine patet dicentis: Iuppiter omnipotens rex regum atque repertor, Progenitor genitrixque deum deus unus et idem etc. Uolunt, cum agat aliquid aqua, eam uocari Occenum, cum uero patiatur Thetim. Seneca autem, ubi de questionibus naturalibus scribit, aliter uidetur sentire; dicit enim, aquam uirilem uocant mare, muliebrem omnem aliam. Uocauere autem eam Thetim maiorem, ad differentiam Thetis matris Achillis, quam nynpham uoluere ueteres, non marinam deam, nisi et nynphas ut quandoque fit dixerimus deas. Hec autem magna Thetis multos ex Occeano peperit filios, de quibus postea.
Ceres, ut placet Lactantio in libro Diuinarum istitutionum, filia fuit Celi et Ueste. Hanc dicit Theodontius Sycani, uetustissimi Sycilie regis, fuisse coniugem, Syculosque primam frumenti usum docuisse et Sycano plures peperisse filios, nullum tamen nominat. Hanc preterea, testimonio Pronapidis, dicit Acherontem fluuium peperisse, et ob hoc talem ex ea recitat fabulam: *Eam scilicet concepisse et rubore excrescentis uteri in abditam Crete specum secessisse, et ibidem Acherontem peperisse; qui non ausus lucem aspicere, defluxit ad Inferos, et ibidem infernalis effectus est fluuius*. Cuius fictionis ipsemet Theodontius talem explicat rationem. Dicit enim pro constanti habitum Cererem suasisse Saturno fratri ne Tytano regnum aliquo pacto restituiret, et aduersus condicionem inter Tytanum et Saturnum initam, quos Saturnus filios masculos procreauit, clam nascentes surripuisse una cum Uesta matre atque educasse; quod cum detectum esset et audisset Saturnum Opemque a Tytano detineri captiuos, sibi timens in Cretam abiens latebras petiit, nec ausa est comparere donec certior facta est Iouem uictoria liberasse parentes; ex quo Cererem concepisse uoluit Pronapides Dolorem ex captiuitate fratrum, eumque in specu, id est in latebris, peperisse, id est emisisse seu reliquisse dum uictoria Iouis letata uenit in publicum. Eum autem Acherontem dictum ab a, quod est sine, et cheron, gaudium, nam absque gaudio est qui dolet; et ideo lucem uidere noluisse dicit, quia dolentes ut plurimum, deiectis in terram oculis, recessus appetunt, et obscura loca. Ibi enim infernalis fluuius factus est, quia apud Inferos nulla unquam sit letitia. Nec illi ideo pater ascribitur, quia nostra tantum existimatione procreetur.
Acheron infernalis fluuius, absque patre, Cereris fuit filius, ut premonstratum est. Hunc Paulus Tytanis et Terre filium dicebat et ob id a Ioue deiectum ad Inferos, quia sitientibus Tytanis limpidas prestitisset aquas. Sane noster Dantes in prima sui poematis parte que Infernus dicitur, aliter de origine huius sentire uidetur. Dicit enim in summitate Yde montis Cretensis statuam esse ingentem cuiusdam senis, cuius aureum caput est, pectus uero et brachia argentea, corpus et renes ex ere confectos, tybias atque crura et sinistrum pedem ex electissimo ferro factum; dextrum autem pedem ex terra cocta consistere et in eum fere corporea moles omnis in Romam uersa inniti; et has omnes partes preter aureum caput rimulas habere, ex quibus effluunt gucte aque, seu lacrime, que collecte et per cauernas ad Inferos descendentes, flumen faciunt Acherontis. Sed quid sibi tam uarie uelint fictiones uidendum est. Cur Cereris dictus sit filius premonstratum est. Quod Tytanis et Terre fuerit etiam concedi potest, ubi Tytanum solem uelimus intelligere, ut etiam ueteres uoluere, et sic non nulli opinati sunt agente calore solis, aquas maris trahi in uiscera terre, et ex eis a frigore terre dulcoratas effluere, et sic cum sol causam dederit, eius filius dici potest, ac illius cuius uidetur uterum exire. Quod Inferorum sit fluuius hoc modo potest accipi. Sunt enim fluuii duo quibus Acheron nomen est, unus quidem apud Molossos defluit, ut dicit Titus Liuius, et in stagna que inferna uocantur effluit, et ex eis in Thespontium sinum mergitur. Alter uero apud Lucanos fluens, morte Alexandri Epyrote insignis, in Inferum mare cadit. Et sic horum ad Inferos unusquisque descendit. Nam qui apud Molossos est in regno quondam Plutonis, qui deus Inferni dictus est, eo quod ob oriente sole factum esset, inferior uagatur; et sic, si in regno Plutonis est, in Inferno est. Attamen de secundo sic sensere quidam. Asserunt quippe priscis temporibus Grecis fuisse consuetudinem, damnatos exilio in Ytaliam mittere, seu ipsi exules sua sponte uenire, quam eo quod apud inferum mare dicebant, seu quia inferior Grecia ab ortu sit solis, ideo et flumen et damnatos esse apud Inferos testabantur. Ex quo uolunt locum fabule adinuentum; cum etiam ethymologia nominis fluuii faueat fictioni, cum sonet sine gaudio uel salute, quasi exules, patria perdita, absque gaudio uel salute essent. Qui uero aliter sentiunt, ut Seruius et post eum Albericus, dicunt Acherontem fluuium non esse, sed locum Ytalie; uerum de hoc alias. Dantes autem noster de uero Acheronte infernali intelligit, et dicens quia in Creta insula senis sit statua ex uariis metallis a Damiata Syrie ciuitate in Romam uersa, intendit loci congruentiam origini designare et tempora causasque. Sed primo de loco uideamus; dicit ergo statuam senis seu senem stare erectum, ut per hunc intelligamus humanum genus quod adhuc stat, esto antiquum sit, et stat in monte Yde. Yda enim idem sonat quod formositas, per quam sentire uult formositatem temporalium rerum, quam ut perituram designet, dicit olim montem illum letum, hodie uero tristem atque desertum. In monte autem Cretensi, eo quod Creta insula tripartiti orbis media uideatur; nam illi, ab Arthoo Egeum est mare, et ab occiduo Yonium seu Myrtoum, que Europe sunt maria; a solis ortu est illi Ycareum mare atque Carpatium seu Egyptium, que Asyatica maria sunt. A meridie uero et occiduo Affro alluitur ponto, et sic tribus orbis partibus terminus est, ut intelligamus non solam unam harum partium, sed omnes operam dare ut Acheron concreetur. Ipse autem ex guctis cadentibus, id est ex criminibus et operibus prauis fluxisque antiquarum etatum et presentis confectus est olim, et conficitur hodie, ut sentiamus ex criminibus mortalium amitti gaudium sempiternum. Uerum ut appareat quia non omnis etas in hoc conueniat, aureum caput solidum esse dicit, ut per illud intelligatur innocentie primi parentis tempus, et nostrum, dum renati baptismate in infantia, simplices perseueramus. Demum uenit argentea que et si corporeis uiribus uideatur ualidior uiciis tamen efficitur uilior, et sic argentea, scissa rimis, id est criminibus. Tandem tercia sequitur priorum sonorior et operum longe deterior et hec equo modo scissa est, et in augmentum agit miserie. Inde sequitur ferrea fortior, reliquarum etiam peior et obstinatior. Ultimo sequitur testea, in quam omnis moles corporea inclinatur, et per quam mortalium fragilitas, et senium designatur, et hec scissa est. Ex quibus quidem scissuris fit ut lacrime effluant facientes Acherontem, id est gaudii perditionem, ex qua acquisitio tristitie sequatur necesse est, ut Stigis habeatur origo, et ex tristia doloris incendium, qui Flegeton est, et ex hoc luctus et miserie, frigiditas sempiterna, quam Cocitus significat. Quod autem a Damiata in Romam uersus sit, describit humanum genus, quod in campo Damasceno principium habuit, Romam regnorum mundi ultimum, id est finem suum, prospiciat.
Furias tres esse omnes uidentur uelle poete, de quibus in generali libet pauca prefari ut de particularibus summatur facilius intellectus. Primo igitur eas dicunt Acherontis fuisse filias atque Noctis; quod Acheron illis pater fuerit testatur Theodontius; quod autem ex Nocte matre nate sint carmine patet Uirgilii dicentis: *Dicuntur gemine pestes cognomine Dire Quas et tartaream nox intempesta Megeram, Uno eodemque tulit partu* etc. His insuper plura esse nomina uoluere. Nam apud Inferos eas uocari dixere canes, ut uidetur uelle Lucanus dum dicit: *Iam uos ego nomine uero Eliceam, Stigiasque canes in luce superna Destituam* etc. Apud mortales Furias ut ab effectu patet per Uirgilii carmen: *Ceruleis unum de crinibus anguem Conicit, inque sinum precordia ad intima subdit, Quo furibunda domum monstro permisceat omnem*. Eumenides etiam apud nos appellari dicuntur, ut per Ouidium patet dicentem: *Eumenides tenuere faces de funere raptas* etc. Et hoc apud nos factum in infortunato coniugio satis constat. Dire etiam appellantur, et hoc apud Superos, ut ait Uirgilius: *At procul ut dire stridorem agnouit et alas Infelix crines scindit Iuturna solutos* etc. Nam Iuturna dea in aere stridorem Dire non in terris agnouit. Uocantur et uolucres ut idem dicit Uirgilius: *Iam iam linquo acies, ne me terrete timentem, Obscene uolucres: alarum uerbera nosco*. Dicit preterea Theodontius, apud litorales Arpyas appellari. Post hec illas aiunt Iouis atque Plutonis obsequio deputatas, ut Uirgilius testatur scribens de eis: *He Iouis ad solium seuique in limine regis Apparent, acuuntque metum mortalibus egris, Si quando letum horrificum morbosque deum rex Molitur meritis. aut bello territat urbes* etc. Sed iam quid ista uelint uidendum. Dicunt igitur eas Acherontis et Noctis filia, et ratio uidetur talis. Non succedentibus pro uotis rebus et ratione cedente, ut perturbatio mentis oriatur, de necessitate uidetur que non absque cecitate iudicii perseuerat, et ex perseueratione fit maior, donec erumpat in actum, qui absque ratione factus furiosus appareat necesse est; et sic ex Acheronte Furie nascuntur et Nocte. Dicuntur preterea apud Inferos canes, scilicet apud homines conditionis infime, qui dum in perturbationem ueniunt, non existentibus furori uiribus, clamoribusque omnia complent, canum more latrantes. Apud medios autem Furie uel Eumenides dicte sunt, eo quod maiori ledant incendio furiosum, mediocris enim homo perturbatus, ut in se agat seque intus rodat atque consumat, quedam faciunt; nam ne in minores agat lex publica prohibet, in maiores potentia, et more uulgi inferioris clamores emittere indignatio uetat; secum igitur furit et si eruperit uix desistet, quin in maximum tendat incendium, multis opitulantibus furori. Eumenides dicuntur ab heu, quod est interiectio dolentis et men, quod est defectus, eo quod ipse qui patitur sibi ipsi pena sit, seu per antiphrasim dicuntur ab eu et mane quod utrumque sonat bonum. Et ipse omni bono carent. Apud Superos uero appellantur Dire a seuitia maiorum in minores ad quam confestim euolat maiorum furor. Uolucres autem appellantur a uelocitate furoris, cum repente a mansuetudine in furorem erumpant homines. Arpye autem apud litorales a rapacitate dicuntur, tanto enim feruore litorales efferuntur in predam, ut in nullo discrepet a furore. Plutoni autem idio obsequiosas uocant, quia diuitiarum dicitur deus, ut aduertamus crebro perturbationes irasque et rixas ob immoderatam auri cupidinem suscitari. Quod autem Ioui assistant non est mirandum, esto illum pium mitemque dixerimus; pio enim iudici opportunum est ultores scelerum habere ministros, quibus si careat aut non utatur, legum autoritas facile dissoluetur. Est insuper aliquando ob populorum crimina diuina permissio, ut in elementis misceatur furor et eis discordantibus inficiatur aer, et pestes letifere oriantur, quibus miseri absorbemur. Sic et eorundem superbia, bella nascantur, ex quibus incendia populationes et excidia consequuntur.
Alectho Furiarum prima est Acherontis et Noctis filia, quam sic describit Uirgilius: *Luctificam Alectho dirarum a sede sororum Infernisque ciet tenebris cui tristia bella, Ireque insidieque et crimina noxia cordi. Odit et ipse pater Pluton, odere sorores Tartaree monstrum, tot sese uertit in ora Tam seue facies, tot pullulat atra colubris. Et paulo infra: Tu potes unanimes armare in prelia fratres Atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis, Funereasque inferre faces, tibi numina mille, Mille nocendi artes* etc. Satis hoc carmine huius furie apparent officia, satis potentia, satis et truculentia cum etiam Plutoni et sororibus odiosa sit. Sonat enim Alecto iuxta Fulgentium inpausabilis, ut intelligatur omnem furiam ab animi inquietudine initiari. Que quidem inquietudo totiens intrat mentes, quotiens desistimus nos ipsos et deum cognoscere.
Thesiphones Furiarum secunda est Acherontis et Noctis filia, quam sic designat Ouidius: *Nec mora, Thesiphone madefactam sanguine summit Importuna facem, fluuidoque cruore rubentem Induitur pallam, tortoque incingitur angue, Egrediturque domo. Luctus comitatur euntem Et Pauor et Terror trepidoque Insania uultu* etc. Quibus Claudianus addit: *Centum illi stantes uibrabant ora ceraste. Turba minor diri capitis, sedet intus abactis, Ferrea lux oculis qualis per nubila Phebes. Atracia rubet arce color suffusa ueneno. Et his insuper addit Statius, dicens: Suffusa ueneno Tenditur ac sanie gliscit cutis; igneus atro Ore uapor, quo longa satis morbique famesque Et populis mors una uenit* etc. Sic igitur uti per Uirgilium Alectho qualitas, sic per hos tres uates Thesiphonis demonstrata est. Fulgentius preterea dicit, Thesiphones idem quod Tritonphones, id est irarum uox. In quam postquam pectus turgidum fecit inquietudo, facile deuenitur, et ideo progressum talem facem sanguine madentem dicit Ouidius, eo quod ignea ira nunquam egreditur nisi in sanguinem, et ideo fluuido cruore rubentem dicit, ob colorem faciei hominis irati, et ad dispositionem animi demonstrandam. Nec ante consurgit iratus quam illum amicorum comitantur lacrime, illi minus sano timentes, qui ideo a terrore comitatur, quia iratus omnis terribilis uideatur. Serpentes autem eidem appositi habent ire seuitiam denotare. Hinc deueniens iratus in uocem emittit uapores, id est uerba, per que sepe desolationes oriuntur, locorum et populorum mortes atque egestates.
Megera furiarum tercia Acherontis et Noctis filia, sic a Claudiano ubi De laudibus Stiliconis effigiatur: *Improba mox surgit tristi de sede Megera, Quam penes insani fremitus animique prophanus Error et undantes spumis furialibus ire. Non nisi quesitum cognata cede cruorem Illicitumque bibit patrium, quem fuderat ensis, Quem dederint fratres, hec terruit Herculis ora, Hec defensores terrarum polluit arctus, Hec Atamantee direxit spicula dextre, Hec Agamennonios inter bachata penates Alternis lusit iugulis, hac auspice tede Edipodem matri nate et iunxere Thiestem* etc. Et quoniam Megera magna sonat contentio seu lis, satis cognoscere possumus per superiores uersus facta nomini conuenire, et sic fit ut ex inquietudine animi deueniamus in clamorem, et ex clamore in odium et rixam, ex quibus furiosi in exitium sepissime ruimus.
Uictoriam dicit Paulus Acherontis fuisse filiam, ex Styge filia sua susceptam. Cui adeo Iouem fuisse gratum aiunt ut, cum ei fauisset in pugna gigantum, sibi loco muneris exhibuisse, ut dii per Stygem matrem eius iurarent, et si qui aduersus iuramentum agerent, per certum tempus a nectare abstinerent. Hanc Claudianus ubi De laudibus Styliconis sic describit: *Ipsa duci sacras Uictoria panderet alas Et palma uiridi gaudens et amicta tropheis Custos imperii uirgo, que sola mederis, Uulneribus nullumque doces sentire laborem* etc. Theodontius uero, fere concors Claudiano, in descriptione eam insuper ornat triumphalibus ornamentis. Uerum Paulus discrepat, eamque dicit letam, sed rubigine atque puluerulento squalore obsitam, armis indutam, et cruentis manibus, nunc captiuos, nunc spolia recensentem, et ornamenta que Theodontius huic apponebat, filio eius, quem Honorem dicunt, exhibent omnia. Sed quid senserint exquiramus. Uictoriam Acherontis filiam ideo uoluisse ueteres credo, quia non ex incuria et ocio acquiratur, sed ex cogitationibus continuis, que dum ex ingenio exprimunt utiliora consilia, angunt profecto cogitantem et ab eo gaudium omnem amouent et sic iam adest Acheron. Preterea nec in comesationibus atque ioculationibus inuenitur, quin imo ex uigiliis circumitionibus et laboribus assiduis, constanti animo, et forti pectore, dolore uulnerum et tolerantia incursionum excerpitur, que absque tristitia patientis euenire aut tolerari non possunt. Uerum ut differat hec tristitia a tristitia furiarum, illa ab egritudine mentis, hec a corporea ut plurimum oritur. Et sic cui pater Acheron uenerat, Styx accedit euestigio mater. Econtra autem festantes nec aliqua premeditantes facile deueniunt in ruinam; Troia anxia capi non potuit, leta confestim capta est. Alatam uictoriam dicit Claudianus, quia facile etiam una oportuna omissa uigilia non nunquam in partem euolat alteram. Palma ornatur, quia nunquam lignum palme corrumpitur frondesque uiriditatem conseruant, ut uictoris auctum robur et nomen in longum uirere intelligamus. Tropheis autem amicta est, ut secunda honoris species impensi uictori monstretur, minor enim erat triunphus, et quia in eo sacrificaret ouem uictor, ouatio uocabatur, seu uocabant ueteres tropheum truncum ad instar superati hostis factum, et armis eiusdem indutum. Habitus Uictorie a Paulo designatus, aptior uidetur quam is qui a Theodontio scribitur; non enim extemplo uictor ornamentis ornatur, non uictorie sed ob uictoriam ei postea exhibentur.
Honorem Theodontius et Paulus filium dicunt fuisse Uictorie, ex quo patre non dicunt. Hunc tamen arbitror ideo Uictorie dictum filium, quia ex uictoria quesita consequatur honor, qui quidem in presentia suscipientis exhibebatur, cum laudes in absentia prestarentur. Huic a Romanis templum olim constitutum fuit, templo Uirtutis iunctum, ad quod nisi per templum Uirtutis non erat introitus, ut appareret neminem nisi per uirtutem honorem consequi posse. Et si ob aliam causam cuiquam fiat, non honor sed ridicule atque letales blanditie sunt. Huic coniugem fuisse Reuerentiam uolunt, et ex ea illi Maiestatem exortam. Sunt tamen qui idem dicant Reuerentiam et Honorem, cum differant. Est honor publicus et priuatus: publicus cum alicui laurea uel triunphus decernitur; priuatus is est qui a priuatis impenditur, ut dum alicui priuato assurgimus eum premittimus, primum in templo uel in mensa locum prestamus. Reuerentia uero est quam maioribus, non ex decreto sed sponte uel consuetudine exhibemus, cum flexis genibus et adaperto capite uenerabiles uiros alloquimur. Que solius Dei sunt, esto sibi ambitiosi principes occuparint.
Maiestatem Honoris atque Reuerentie filiam dicit Ouidius. De qua ubi De Fastis sic ait: *Donec honor placidoque decens Reuerentia uultu Corpora legitimis imposuere thoris. Hinc sacra maiestas que mundum temperat omnem. Quaque die parta est edita magna fuit. Nec mora consedit medio sublimis Olimpo. Aurea purpureo conspicienda sinu* etc. Hanc Honoris et Reuerentie filiam uoluisse reor, quia ex honore impenso et exhibita reuerentia sit quidam maioritatis status in suscipiente, ex quo maiestas est dicta, Deo soli competens.
Ascalaphus Acherontis et Orne nynphe fuit filius, ut ait Ouidius: *Ascalaphus audit quem quondam dicitur Orne Inter auernales non ignotissima nynphas Ex Acheronte suo fuluis peperisse sub undis* etc. Hunc aiunt, rapta Proserpina a Plutone, cum quereretur nunquid aliquid apud Inferos gustasset, eam accusasse atque dixisse tria grana mali punici ex uiridario Ditis gustasse; ex quo factum est, ut non restueretur ex toto Proserpina, et ipse uerteretur a Cerere in bubonem. Circa quod figmentum nil credo aliud uoluisse poetas, quam ostendere odiosissimum esse accusatoris officium et id circo aiunt in bubonem uersum Ascalaphum, eo quod sicut bubo funesta est auis et sinistri semper augurii reputata; sic et accusator semper laboris et anxietatis prenuntius est accusato. Preterea bubo stridula auis est, ut ostendatur clamosos esse accusatores; sic et uti bubo sub multitudine uariarum pennarum modicum habet corporis et eque accusatoris sub longa uerbositate ut plurimum reperitur modicum ueritatis. Igitur non incongrue filius dicitur Acherontis, a similitudine saltem officii, quia sicut Acheron gaudio priuat quos transuehit, sic et accusator hos replet tristia in quos inuehit. Quod autem Orne mater eius dicatur, a consuetudine bubonis sumptum est, qui sepissime ut aiunt, qui de proprietatibus rerum scripsere, die mortuorum sepulcris inhabitat, que ut ait Papias Orne uocantur et Lucanus ait: *Celo tegitur qui non habet urnam. Spectantia ad Cererem et Proserpinam, ubi de eis in sequentibus apponentur*.
Stix inferna dicitur palus et Acherontis et Terre filia extimatur a cunctis. Et secundum Albericum deum nutrix et hospita; per quam, etiam ut supra dictum est, dii iurant, neque timore pene audent deierare ut ait Uirgilius: *Stigiamque paludem, Dii cuius iurare timent et fallere numen* etc. Priuabatur enim ad tempus qui deierasset nectareo poculo. Et hoc ideo illi concessum uolunt, quia Uictoria eius filia diis aduersus Tytanos pugnantibus fauisset. Stix enim interpretatur tristia, ideo Acherontis, qui sine gaudio est, dicta filia, eo quod, ut ait Albericus, qui gaudio caret in tristitiam labitur facile, imo ut labatur necesse est. Terra autem illi attribuitur mater, quia cum omnis aqua a fonte illo aquarum unico Occeano procedat, trahi per uiscera terre ad illum usque locum, unde prorumpit in publicum, necesse est; et sic Terra Stigi dicitur mater. Seu secundum alium sensum inter humores ab elementis impressos mortalibus, a terra imprimitur melanconia, que procul dubio tristitie mater et altrix est. Deorum autem nutricem et hospitam non absque misterio Stigem uoluere. Circa quod aduertendum est duplicem esse tristitiam, aut tristamur quia detestanda nostra desideria quacunque ex causa sit, consequi nequeamus, aut tristamur cognoscentes, quia aliquid seu multa minus iuste peregimus. Tristitia prima nunquam deorum fuit nutrix aut hospita. Secunda uero fuit et est; nam ex minus bene commissis dolere et tristari, nil aliud est quam alimenta prebere uirtuti, per quam in deitates suas gentiles ruere, et nos christiani in beatitudinem imus eternam, in qua dii, non inanes aut perituri sumus. Has tristitie species optime sensisse in UI Eneydos ostendit Uirgilius, ubi perfidos et obstinatos in malum homines mittit in Tartara, ubi nulla est redemptio, alios uero post exactas ob culpam penas Elysios ducit in campos. Seu uolumus dicere quod forsan magis sensere poete, deos, id est sol et sydera, ad Egyptios aliquando abiisse, quod hyemali tempore contingit, quando sol semotus a nobis tenet solstitium antarticum, quod ultra meridionales Egyptios Cenith capitis habitantium ibidem facit, et tunc a palude Stigia pascuntur sydera secundum opinionem eorum, qui existimabant superiorum corporum ignes ex humiditate uaporum ex aqua surgentium pasci. Et apud eam hospitantur donec uersus articum polum gradum non flexerint. Stigem autem esse sub australi plaga demonstrat Seneca eo in libro quem scripsit De sacris Egyptiorum, dicens, Stigem paludem apud Superos esse, id est apud eos qui in superiori sunt hemisperio, ostendens inde quod circa Syenem extremam Egypti partem uersus austrum locum esse, quem Phyalas, hoc est amicas, incole uocitent, et apud eas paludem esse ingentem, que cum transitu difficillima sit, limosa nimis et papiris implicita, Stix appellata est, quasi tristitiam ob laborem nimium transeuntibus inferens. Iurare autem deos per Stygem potest esse ratio talis, consueuimus enim per eas res quas timemus aut optamus iurare; sane qui summe gaudet non uidetur habere quod cupiat, cum non desit quod timeat, et ex his dii sunt quos felices faciunt, quam ob rem restat ut iurent per tristitiam quam sibi noscunt aduersam. Quod deierantes nectareo priuentur poculo, eo dictum puto, quia qui ex felicitate in miseriam deuenere deierasse, id est minus bene egisse, dicebant, et sic a nectareo poculo ad amaritudinem infortunii deuenisse.
Cocitus infernalis est fluuius, quem ex Stige palude natum dicit Albericus, quod ob id arbitror dictum, quia luctus, quem per Cocitum intelligunt, ex tristitia, que Stix est, oriatur.
Flegeton, et hic Inferni fluuius est, et secundum Theodontium, Cociti filius. Ob id, ut existimo, dictum, quia ex diuturno luctu quis facile ueniat in furorem, quod quidem ut non nullis placet natura contingit. Nam exhausto lacrimis humiditate cerebro, feruentes cordis impetus frenari non possunt, et sic quis in furiam labitur. Flegeton enim ardor interpretatur, ut comprehendatur ex feruore cordis nimio hominum excitari furores.
Lethem Inferni dicunt fluuium et Flegetontis filium. Quod ideo fictum puto, eo quod ex furore nascatur obliuio. Cernimus enim furiosos sue suorumque dignitatis oblitos, et Lethes interpretatur obliuio. Hunc fluuium ponit Uirgilius apud Elysios campos et eo illos potari, quos Mercurius uult reuerti ad corpora, de quibus supra dictum, ubi de Mercurio primo. Dantes uero noster illum describit in summitate montis Purgatorii, et ex illo dicit animas mundas et celo dignas potare, ut obliuiscantur preteritorum malorum, quorum memoria felicitati perpetue prestaret impedimentum.
Uulcanus primus, teste Tullio ubi De naturis deorum, Celo natus est, de quo nil aliud reperitur, nisi quia ex Minerua secundi Iouis filia, ut dicit Theodontius, Apollinem genuerit primum. Credo ego hunc igneum et inexausti uigoris hominem fuisse, et Saturni fratrem.
Apollo, ut Ciceroni placet et Theodontio, filius fuit primi Uulcani atque Minerue et, ut ipsemet Tullius asserit, ubi De naturis deorum, hic omnium Apollinum fuit antiquior. Hunc dicit Theodontius fuisse medicine artis repertorem, et primum uirium herbarum cognitorem, quantumcunque Plinius, in libro Hystorie naturalis, asserat Chironem, Saturni et Phyllare filium, primum fuisse herbarum uirium atque medicamentorum repertorem.
Mercurius qui tercius est, ut ait Tullius De naturis deorum, Celo patre et Die matre natus est, obscenius tamen excitata natura, eo quod aspectu Proserpine motus sit. Huic ornamenta que ceteris apponuntur, dicit tamen Theodontius Egyptios uirge huius circumuoluisse serpentem, quod testatur Ualerius Martialis Epygrammatum libro UII dicens: *Cillenes celique decus, facunde minister, Aurea cui torto uirga dracone uiret*. Aiunt insuper eum ex Uenere sorore sua Hermofroditum filium suscepisse. His premissis, quid sensisse ueteres fictionibus uoluerint exquiramus; et primo quid eum a Celo obscene genitum dicant. Hoc circa multa dicebat Leontius, ut prospectum celi in terram et raram mercurii planete apparitionem, et alia huiusmodi, que quoniam friuola uisa sunt, eis omissis Barlae relatum apponere libuit. Dicebat enim huius Mercurii a natiuitate nomen Hermes fuisse, seu Hermias eumque ex stupro Phylonis Arcadis et Proserpine eiusdem filie, in quam se balneantem impudicos iniecerat oculos, procreatum; et sic satis patet quia obscene excitata natura sit, inspecta Proserpina. Hermetem autem eum nominatum dicit, eo quod eo nato, cum de futuris eius successibus Phylon consuluisset mathematicum, habuit pro responso eum diuinum futurum hominem et maximum diuinarum rerum interpretem. Quam ob rem Phylon, qui illum exponi proposuerat, seruari fecit, atque cum diligentia nutriri, eumque uocauit Hermetem, eo quod hermena grece, latine sonet interpres. Post hec cum adoleuisset, ob ruborem sceleste originis in Egyptum secessit, ubi mirabiliter profecit in multis et potissime in arismetrica, geometria et astrologia, adeo ut Egyptiacis ceteris preferretur, et cum ob excellentiam predictorum iam Mercurii nomen meruisset, medicinalibus operam dedit tamque in his sublimis effectus est, ut non omisso Mercurii nomine, crederetur Apollo, et longe profusius in sacris Egyptiorum instructus cunctis, factus est homo mirabilis; ibique seu ad eius nobilitandam originem, seu potius ad ignominiam originis contegendam, Celi dictus est filius et Diei, quasi a celo missus et in diei luce factus conspicuus. De hoc preterea Hermes Trimegistus, qui se testatur eius fuisse nepotem, mentionem facit eo in libro, quem De ydolo scribit ad Asclepium, dicens, quod esto mortuus, uenientes ad eius sepulcrum adiuuet et conseruet. Sed quid in hec uelint insigna aduertendum, cum aliud in planeta, aliud in medico, aliud in rethore et aliud in mercatori, uel fure Mercurio habeant demonstrare. Dicunt ergo eum, ut premonstratum est, ubi de Mercurio primo, galero tectum, ut per illum Celum intelligamus, a quo et si tegamur omnes a medico potissime cognosci debet, circa planetarum motus uarios et eorum dispositiones et syderum speculando, ut per ea tanquam in humana corpora agentia, et causantia plurima, et egretudinum causas et successus, et oportuna remedia possit agnoscere, atque ea que ad salutem egrotantis necessaria monstrantur disponere. Talaria uero ideo illi apponuntur pennata, ut per ea noscamus oportere medicum promptam ad remedia contingentium habere scientiam, ne ante egritudine laborans deficiat, quam accesserit tardi medici argumentum; preterea ut et ipsi cognoscant cum nature ministri sint, omni alia seposita cura se debere ad necessitates uocantium euolare. Est illi insuper uirga, quam supra diximus, illi ab Apolline fuisse concessam, ut intelligatur primo, quia concessa est ab Apolline medicine autore, id est a medico experto et doctore, autoritas approbantis absque qua nemo hercle deberet tale officium exercere. Insuper dicunt eum hac uirga ab Orco pallentes euocare animas, ut appareat multos iam dudum iudicio et arte multorum medentium in mortem ituros, scientis medici adiutorio in uitam retentos, seu a morte, id est ab Orco potius reuocatos. Sic uersa uice, dum minus morborum noscuntur cause, hac eadem uirga, id est autoritate uel artificio minus congrue operato, anime que stetissent emictuntur ad Tartara, id est in mortem. Somnos etiam hac uirga, id est arte, dat medicus persepe in somnum declinare nequentibus, et aufert in suam perniciem dormientibus nimium. Uentos insuper hac uirga medicus amouet, dum stultas egrotantium opiniones suasionibus et rationibus ueris remouet, auferendo timorem. Seu etiam dum uentositates uiscera in grauissimum patientis dolorem agitantes suis aut potionibus, aut remediis aliis resoluunt in nichilum. Sic et nubila tranant dum humiditates superfluas educunt. quasi tranantes, id est ad se trahentes e corpore languido. Serpens autem ideo circumuoluitur uirge, ut intelligamus medicinale exercitium absque naturali et debita discretione tendere non forte minus in perniciem quam salutem. Pendent enim non minus ex animaduertentia medentis, quam ex arte quandoque remedia. Iubet enim ars reubarbaro e corporibus expelli superflua, quod si debilitato nimium dabitur, facile uita cum superfluis emittetur, et ideo circa talia et alia omnia medentis plurimum oportuna discretio, que per serpentem prudentissimum animal designatur, uirge ideo circumuolutum, ut nunquam absque discretione exerceatur autoritas. Quod Hermofroditum genuerit dicit Paulus uerum non esse, sed ideo fictum atque appositum est, quia primus Egyptiis, qui monstruosum arbitrabantur Hermotroditos nasci atque tanquam rem preter naturam abiciebant, si quando aliquem nasci contigisset, ostendit, quia naturali gigni ratione poterant, et qua in parte matricis susciperentur a femina.
Hermofroditum dicit Theodontius ex Uenere fuisse filium Mercurii, quod etiam testatur Ouidius dicens: *Mercurio puerum et diua Cythareide natum Nayades Ydeis enutriuere sub antris; Cuius erat species in qua materque paterque Cognosci possent: nomen quoque traxit ab illis* etc. Ex quo insuper Ouidius fabulam recitat talem. Quod cum Yda monte Frigie, in quo fuerat altus, derelicto, uagans in Cariam usque deuenisset, fontem limpidum uidit quem Salmacis nynpha incolebat. Que cum eum formosissimum uidisset, euestigio amauit, et blandis uerbis in suam sententiam trahere conata est. Tandem cum uerecundaretur adolescentulus, aspernareturque nynphe uerbaque pariter et amplexus, illa, simulato recessu, post uepretum latuit. Iuuenis autem putans abiisse nynpham nudus fontem intrauit. Quod Salmacis uidens, abiectis uestibus, confestim et ipsa in fontem se nudam dedit renitentemque tenuit. Uerum cum eum inflexibilem cerneret, orauit ut ex ambobus efficeretur unus, et factum est, et sic qui masculus intrauerat fontem, masculus illum exiuit et femina, et deprecatus est ut qui in eo balnearentur in posterum hanc eandem ignominiam reportarent, quod obtentum est fauente precibus utroque parente. Hermofroditum ex Mercurio et Uenere genitum uult Albericus lasciuientem preter oportunitatem esse sermonem, qui, cum uirilis esse debeat, nimia uerborum mollicie uidetur effeminatus. Ego uero Hermofroditum habere utrumque sexum ad naturam Mercurii refero, quem uenerabilis Andalo aiebat, eo quod cum masculinis planetis masculus esset, cum femininis autem femina, inferre inter cetera his quorum natiuitatibus preerat, ni planetarum alius obsisteret uel celi locus ut utriusque sexus concupiscientia teneretur; sed uolunt non nulli altius intellexisse poetam, dicentes in matricibus mulierum septem conceptui aptas cellulas esse, quarum tres in dextera uteri sunt, et totidem in sinistra, et una media, et ex his unaqueque duos posse concipere; quantumcunque dicat Albericus in libro De naturis animalium, se ab ortu cuiusdam mulieris aduertisse eam centum et quinquaginta filios inuicem concepisse. Ex his enim que in dextra sunt cum semen concipiunt masculos pariunt, que autem in sinistra feminas, cum uero in ea que media est concipitur, nascantur utrumque sexum habentes, quos hermofroditas dicimus; et sic in cellula illa tanquam in fonte utriusque sexus lucta est, et dum uincere conatur uterque, ne alter succumbat, efficitur ut utriusque uictorie uestigia uideantur. Et sic rata manet oratio, ut si quis fontem illum intrauerit semiuir exeat illum. Sane longe aliter sensisse poetantes existimo. Est enim Salmacis Carie fons celeberrimus, qui ne hac labe pollutus appareat, et purgare fontem, et quid dederit fictioni causam libet apponere. Est igitur, ut Uitrubio eo in uolumine quod De architectonica scripsit placet, fons cui Salmacis nomen est in Caria, haud longe ab Halicarnaso, claritate precipuus et sapore egregius, circum quem barbari olim, Carii scilicet et Lelege habitabant, qui a Nyda et Areuania Arcadibus, a quibus ibi Troezen communis deducta colonia, pulsi ad montana fugere et latrociniis ac discursionibus omnia infestare cepere. Sed cum de colonis Arcas unus lucri tractus auiditate prope fontem tabernam meritoriam edidisset, quasi aque bonitas ceptis suis esset prestatura fauorem, factum est ut tam aque delectatione quam cibi oportunitate non nunquam barbari immanes descenderent in tabernam et consuetudine paulatim barbariem ponere, et Grecorum mollioribus moribus atque humanioribus adherere inciperent, donec ex ferocissimis mites uiderentur effecti. Et quoniam mansuetudo respectu feritatis uideatur feminea, dictum est, ut qui illo uterentur fonte effeminarentur.
Uenus magna, ut ubi De naturis deorum scribit Cicero, Celi fuit filia et Diei, et cum preter hanc tres alias fuisse demonstret, hanc primam omnium asserit extitisse. Attamen cum figmenta plurima circa Ueneres indistincte comperiantur, his sumptis que ad hanc spectare uidebuntur, reliqua reliquis relinquemus, non quia huic adaptari non possint omnia, sed postquam aliis attributa sunt, illis, dum de eis sermo fiet, apposuisse decentius est. Huius igitur ante alia filium fuisse Amorem geminum uoluere, ut testatur Ouidius, dum dicit: *Alma faue dixi geminorum mater amorum* etc. De patre autem dissentiunt, cum dicant alii ex Ioue genitum, alii ex Libero patre. Sic et Gratias quas huius etiam dicunt filias. Dicunt insuper huic cingulum esse quod ceston nominant, quo cinctam eam asserunt legitimis interuenire nuptiis. Aliis uero coniunctionibus maris et femine dicunt absque cingulo interesse. Eam insuper dicunt summe Solis progeniem habere hodio propter adulterium eius cum Marte, ab eo Uulcano patefactum. Addunt preterea in tutelam eius esse columbas. Et cum eidem currum tribuant, illum a cignis trahi uolunt. Mirtumque arborem illi sacram statuunt et ex floribus rosam. Post hec etiam dicit Theodontius eam in domum Martis Furias hospitio suscepisse, seque eis familiaritate iunxisse. Et ut plurimum de reliquis diis faciunt, eam multis appellant nominibus: ut puta Uenerem, Cythaream, Acidaliam, Hesperum, Luciferum et Uesperuginem. Et ut si qua alia sunt omiserim, ad sensum precedentium ueniamus. Sane quoniam uel omnia uel fere omnia predicta a fingentibus, a proprietatibus Ueneris planete sumpta forte sunt, quid de eisdem astrologi sentiant ante alia apponendum censui, ut facilius summatur ex dictis poetantium intellectus. Et quoniam alias Albumasar secutus sum et uenerabilem Andalo, iuxta eorum sententiam eius fere mores et potentiam seu circa que uersetur, describam. Uolunt igitur Uenerem esse feminam complexione flegmaticam atque nocturnam, apud amicos humilem et benignam, acute meditationis in compositionibus carminum, periuria ridentem, mendacem, credulam, liberalem, patientem et leuitatis plurime, honesti tamen moris et aspectus, hylarem, uoluptuosam, dulciloquam maxime, atque aspernatricem corporee fortitudinis et animi debilitatis. Est huius insuper significare pulchritudinem faciei, et corporis uenustatem, rerumque omnium decorem, sic et usum preciosorum unguentorum, aromatum fragrantium, alearum ludos et calculorum, seu latronum, ebrietates preterea et commesationes, uina, mella et quecunque ad dulcedinem et calefactionem pertinere uidentur, eque omnis generis fornicationes atque lasciuias et coitus multitudinem, magisteria circa statuas et picturas, sertorum compositiones et uestium indumenta, auro argentoque contexta, delectationem plurimam circa cantum et risum, saltationes, fidicinas, et fistulas nuptiasque et alia multa. Sed eis omissis ad auferendam fictionum corticem ueniamus. Filiam eam dicunt Celi et Diei, et cum de planeta intelligant, non incongrue, nam quia celo uidetur infixa et cum eo mouetur, ab eo uidetur producta; Diei uero dicitur filia a claritate sua, qua ceteris astris fulgidior est. Eam geminum amorem peperisse non caret misterio, ad euidentiam cuius existimandum est ut aliquando dicere consueuit uenerabilis Andalo, deum patrem omnipotentem, dum omnis mundi machina ab eo fabrefacta est, nil fecisse superfluum aut commodo carens animalium futurorum. Sic et supercelestia corpora tam grandia, tam lucida, tam ordinate suo se et alieno motu mouentia, non solum adornatum, quem nos fere ob crebram ispectionem flocci facimus, condidisse credendum est, sed circa inferiora illis plurimum potestatis dedisse; ad hoc scilicet ut eorum motu atque influentia anni uoluentis uariarentur tempora, gignerentur mortalia, genita nascerentur, et alerentur nata atque in tempore deducerentur in finem. Nec hanc mixtim atque confuse corporibus iniunctam debemus arbitrari potentiam, quin imo unicuique proprium constituisse officium, et circa que eius uersaretur autoritas distinxisse, uoluisseque omnia se inuicem secundum plus et minus coniunctionum atque reliquarum uirium pro uarietate locorum ad opus in finem deducendum intentum mutuis uicissitudinibus iuuare. Et inter alia concessa pluribus ut testantur effectus, Ueneri planete asserebat idem Andalo fuisse concessum quicquid ad amorem, amicitiam, dilectionem, coniunctionem, societatem et unionem inter animalia spectare uideretur, et potissime ad procreationem prolis spectantia, ut esset qui segnem forte naturam in sui continuationem atque ampliationem urgeret, et idcirco causari ab ista hominum uoluptates concedi potest. Quo concesso egregie finxere poete, qui eius Amorem seu Cupidinem filium fuisse dixere. Sed quid illum geminum dicit Ouidius aduertendum. Credo ego amorem tantum unicum esse, sed hunc totiens et mutare mores et nouum cognomen patremque acquirere, quotiens in diuersos sese trahi permittit affectus. Et hinc Aristotilem reor triplicem designasse, propter honestum, propter delectabile, et propter utile. Et ne discordes Aristoteles et Ouidius uideantur, forsan ex duobus ultimis, unum tantum faciebat Ouidius, cum etiam delectare uideatur utilitas. Uerum quoniam tractatus talis potius spectat ubi de Amore uel Cupidine mentio fiet, ad reliqua ad Uenerem pertinentia ueniendum est. Dicunt igitur eam Gratias peperisse, nec mirabile, quis unquam amor absque gratia fuit? Que quare tres et alia ad eas spectantia, commodius infra ubi de eis ratio apponetur. Cingulum Ueneri quod uocauere ceston insuper esse dixere, quod illi minime a natura datum fuerat, nec a poetis fuisset ni santissima atque ueneranda legum autoritate illi fuisset appositum, ut aliquali coertione uaga nimis lasciuia frenaretur. Quid enim ipsum sit ceston in Yliade describit Omerus, dicens: {E kai apo stethesphin elusato keston ihmanta Poikilon, enta de oi theleteria panta tetukto Enth' eni men philotes, en d' ihmeros, en d' oaristus Pasphasis e t' eklepse noun puka per phroneonton}. Que latine sonant: Et a pectoribus soluit ceston cingulum uarium, ubi sibi uoluntaria omnia ordinata erant, ubi certe amicitia atque cupido atque facundia, blanditie que furate intellectum licet studiose scientium. Circa quod si rite considerentur in eo descripta satis coniugium contingentia esse uidebimus. Dicit enim ibi cupidinem esse, ut intelligatur sponsi sponseque ante nuptias desiderium. Inde amicitiam que quidem ex commixtione et morum conuenientia oritur, atque in longum trahitur; si uero dissonent mores, inimicitie, iurgium, despectio, et huiusmodi nasci uidimus aliquando. Facundia autem quam oportuna sit patet liquido, nam per eam affectiones panduntur cordis, amantum mulcentur aures, sedantur litigia, que sepissime inter coniuges oriuntur, et ad tolerantiam emergentium etiam animantur. Sunt et in eo blanditie, que habent animos attrahere et ligare, iras comprimere, et alienatum amorem etiam reuocare; quarum tam grandes sunt profecto uires, ut non solum ab eis capiantur ignari, sed etiam ut ipsemet dicit Omerus, he furate sunt sepissime sapientibus intellectum. Hoc cingulum dicit Lactantius, uti nos ante diximus, Uenerem non ferre nisi ad honestas nuptias, et ob id omnem alium concubitum, eo quod ad eum ceston delatum non sit, incestum uocari. Quod Furias in domo Martis hospitata sit et eis familiaris effecta, hanc ob causam dictum reor. Sunt enim inter signa celestia, ut dicebat uenerabilis Andalo, duo que Marti ab astrologis domicilii loco attributa sunt, aries scilicet, et scorpio, in quam harum domorum illas Uenus duxerit non habemus. Sed si in arietem duxerit, initium ueris per arietem designari credo, cum tunc uer incipiat quando sol arietem intrat, circa quod tempus animalia cuncta in concupiscientiam inclinantur, et, ut dicit Uirgilius: *In furias ignesque ruunt*. Nec solum bruta, sed et mulieres, quarum complexio ut plurimum frigida et humida est, agente ueris temperie, in calorem et Uenerem acrius excitantur. Que quidem excitatio, nisi frena rubor iniceret, uerti in furiam uideretur. Sino feruores iuuenum, qui nisi legum autoritate sopirentur, seu potius coercerentur, in pestiferos profecto furores excederent. Et sic bene in domum Martis a Uenere ducte sunt Furie, eis familiaris effecta est, in quantum immoderata efficitur et effrenis. Si in scorpionem duxisse uelimus, quoniam uenenificum atque fraudulentum est animal, intelligo non nunquam amantum amaritudines anxias modice mixtas dulcedini, ob quas sepissime miseri adeo uexantur ardentes, ut in se ipsos gladio, laqueo, precipitioque furentes uertantur. Seu ob susceptas iniurias, lusis amoribus, uel mutatis ob iuramenta frustrata, ob fraudes compertas, ob mendacia, ex quibus autem desperatione torquentur, aut in rixas et homicidia furiosi precipitantur. Et sic a Uenere in scorpione suscepte sunt Furie. Uenerem exosam Solis prolem habere ab consequentibus ex amore illecebri suntum puto. Nam, ut inferius legetur ubi de Sole Yperionis filio, producit sol formosissimos homines et mulieres, quorum pulcritudo procul dubio trahit inspicientium mentes in concupiscientiam sui; et qui tracti sunt uariis artibus persepe trahentes trahunt, quod quidem Ueneris opus esse creditur. Hi quippe innumeris subiciuntur periculis; nam dum in libidinem suam paribus deueniunt uotis, alii occiduntur, alii letali persequuntur odio, alii ex ditissimis in extremam efferuntur inopiam. Et nonnulle splendidum pudicitie decus turpi atque perpetua denigrauerunt infamia. Et ut alia plura sinam ignominiose occubuere postremo; et sic patet liquido Uenerem Solis prolem uetusto odio infestare et mellitis uenenis suis opprimere. Columbas insuper eius in custodiam posuere, quod taliter contigisse legitur: Lasciuientibus in campis Uenere et Cupidine in contentionem deuenere, quisnam scilicet ex eis plures sibi colligeret flores, uidebaturque alarum suffragio plures Cupidinem collecturum; quam ob rem uidit Cupido Peristeram nynpham in adiutorium Ueneris surrexisse, qua indignatus causa eam in columbam transformauit illico. Uenus autem transformatam in tutelam confestim assumpsit, et inde subsecutum est columbas semper Ueneri attributas. Huic autem fabule sensus talis prestari uidetur. Dicit enim Theodontius Peristeram apud Corinthios origine insignem fuisse puellam, et longe magis notissimam meretricem, et idio hic Uenus agens dici potest in Peristeram patientem, agentis autem inpressio in patientem amor est. Cuius agitata stimulis uirgo adhesit Ueneri, id est coitui, qui fere finalis est agentis intentio, si forsan ob id uinci posset infestans Cupido. Uerum cum talis appetitus actu potius accendatur, quam extinguatur, eo deuenit ut non esset unius amantis contenta solatio, sed more columbe, cuius moris est sepissime nouos experiri amores, in plurium deuenit amplexus. Quam ob causam ab ipso Cupidine, id est luxurie stimulo, in columbam uersam uoluere poete. Peristera uero grece, latine columba sonat. Que quidem columbe eo Ueneri in tutelam date sunt, quia aues sunt coitus plurimi, et fere fetationis continue, ut per eas crebro coeuntes Ueneri obsequentes intelligantur. Nam hi ueniunt in tutelam alicuius, qui nondum sibi oportuna facere cognouere, et tutore habito, agenda eius mandato conficiunt. Sic et libidinosi sub tutela Ueneris esse dicuntur, quia semper in lasciuias merguntur, Uenere imperante. Currus autem ideo Ueneri designatur, quia sicuti ceteri planete per suos circulos circumagitur motu continuo. Quod a cignis eius trahatur currus, duplex potest esse ratio, aut quia per albedinem significant lautitiam muliebrem, aut quia dulcissime canant, et maxime morti propinqui, ut demonstretur amantum animos cantu trahi, et quod cantu amantes fere desiderio nimio morientes passiones explicent suas. Mirtus autem ideo Ueneri dedicata est, quia, ut ait Rabanus, a mari dicta est, quia nascatur in litoribus, et Uenus in mari dicitur genita; seu quia odorifera sit arbor et Uenus odoribus delectatur; seu quia huius arboris odor credatur a nonnullis uenerea suadere; seu, ut physici dicunt, eo quod ex ea multa mulierum comnnoda fiant; seu quia ex bacis eius aliquod compositum fiat per quod excitatur libido ac etiam roboratur, quod uidetur testari Futurius poeta comedus, dum Dygonem meretricem inducit dicentem: *Mirtinum michi affers quod Ueneri armis occursem fortiuncula* etc. Rosa uero ob id illius flos dicitur, quia suauis sit odoris. Nominum eius plurium he possunt rationes ostendi. Dicitur primo Uenus, quam stoyci uanam rem interpretantur, quasi uoluptatem abominantes, et hoc intelligendum est, eam uanam rem a stoycis dici, in quantum ad illecebrem partem illam libidinum et lasciuiarum declinet. Epycuri uero uenerem bonam rem exponunt, uti uoluptatum professores, nam circa uoluptatem summum existimant bonum consistere. Cicero autem dicit Uenerem dici quod ad omnia ueniat; quod quidem non incongrue dictum est, cum amicitiarum omnium a quibusdam credatur causam prestare. Cytherea autem ab insula Cytherea, seu a Cythereo monte in quibus potissime coli consueuerat, denominata. Acidalia autem dicta est, seu ab Acidalio fonte qui in Orcomeno Boetie ciuitate est Ueneri atque Gratiis sacer, et in quo arbitrabantur olim insipidi Gratias Ueneris pedissequas lauari; seu quia curas iniciat, nouimus enim quot curis amantes repleat, et Greci acidas curas uocant. Hesperus autem proprium planete nomen est apud Grecos, et maxime dum post solem occidit, et inde etiam Uesper dictus, ut per Uirgilium patet: ante diem clauso componet Uesper Olimpo. Uarro autem uult ubi De origine lingue latine, eam ab hora in qua apparet Uesperuginem appellari. Nam et Plautus sic etiam illam uocat dicens: neque Iugula neque Uesperugo neque Uirgilie occidunt etc. Lucifer autem latine dicitur, cum apud Grecos, ut asserit Tullius ubi De naturis deorum, Fosferos appelletur, quasi lucem afferens, et hoc quando ante solem aut auroram in oriente cernitur tanto splendore corusca, ut etiam de se merito Lucifer appelletur. Hanc et naute et ydiote Dianam persepe uocant, quia diei uideatur prenuntia.
Uenerem secundam plures Celi uolunt fuisse filiam, non tamen ritu genitam quo gignimus omnes, ex qua recitatur: Saturnum scilicet in Celum seuisse patrem, et, falce sumpta, ei abscidisse uirilia et in mare abiecisse, quorsum autem ceciderint non habetur. Falcem uero haud longe a promontorio Lilibei Siculi deiectam aiunt nomenque dedisse loco Drepanum, eo quod sic grece falx dicta sit. Testiculi uero deiecti quacunque in parte maris deciderint, sanguinem emisere, ex quo et maris spuma hanc procreatam Uenerem uoluere ac etiam a maris spuma denominatam, que grece aphrodos dicitur, quoniam sic et hec dicta est. Macrobius autem in libro Saturnaliorum Uenerem ex sanguine testiculorum Celi natam dicit, sed maris spuma nutritam. Dicunt insuper, ut Pomponius Mela refert, accole Palepaphos Cyprici oppidi tui, serenissime rex, penes eos Uenerem sic natam in terras primo emersisse, et quod ob id nudam et persepe natantem eam fingant, quod et nostri etiam quandoque testantur poete. Dicit enim eius in persona Ouidius: *Et diis adde tuis! Aliqua est michi gratia ponto, Si tamen in medio quondam concreta profundo Spuma fui, gratumque manet michi nomen ab illa* etc. Et Uirgilius Neptunum ei dicere scribit: *Fas omne est, Cytharea, meis te fidere regnis Unde genus ducis* etc. Huic preterea dicunt rosas esse dicatas, et quod marinam gestet manibus concam. Sic et ex ea et Mercurio Hermofroditum natum uolunt. Et ex ea sola Cupidinem. Multe quidem fictiones sunt, sed ex eis talis potest exprimi sensus. Nam pro Uenere hac ego uoluptuosam uitam intelligo, et in omnibus ad uoluptatem et libidinem pertinentibus cum superiori unam et eandem esse, et sic etiam uidetur uelle Fulgentius. Ex sanguine autem testiculorum a Saturno desectorum ideo natam, quia, ut ex Macrobio sumi potest, cum chaos, esset tempora non erant; nam tempus est certa dimensio que ex celi circumitione colligitur, et sic a celi circumitione natum tempus, et inde ab ipso Caronos natus, qui et Cronos est, quem nos Saturnum dicimus, cumque semina rerum omnium post celum gignendarum de celo fluerent, et elementa uniuersa que mundo plenitudinem facerent ex illis seminibus fundarentur, ubi mundus omnibus suis partibus atque membris perfectus est, certo iam tempore finis est precidendi de celo semina; et sic genitalia a Saturno, id est tempore, decisa uidentur, et in mari deiecta, ut appareret gignendi atque propagandi facultatem que per Uenerem assumenda est, in humorem translatam coitu maris et femine mediante, qui per spumam intelligitur; nam uti spuma ex aquarum motu consurgit, sic et ex confricatione uenitur in coitum, et uti illa facile soluitur, sic et libido breui delectatione finitur. Seu ut placet Fulgentio, quod concitatio ipsa seminis spumosa sit, et ideo marinam dicimus spumam ob salsedinem sudoris emuncti circa coitum. Seu quod ipsum sperma salsum sit. Sic ex humiditate nata Uenus hec et a spuma maris, id est salsedine humiditatis nutrita, id est aucta, donec in finem cepti operis deducta sit. Sane uidendum que hec sit humiditas ut clarius origo huius Ueneris enodetur. Fulgentius igitur uult, ubi ab aliis dicitur, Saturnum Celo, Iouem Saturno genitalia abscidisse et sic suam exponit opinionem. Dicit enim Saturnum grece Cronos nuncupari, quod tempus latine, cui uires abscise falce, id est fructus qui in humoribus uiscerum uelut in mare proiciuntur, ex quibus dicit necesse sit procreari libidinem. Nec dubium ea ex humiditate procedit Uenus, que ex cibo potuque procedit, cum raro ruant in libidinem ieiunantes; et tunc procedit maxime quando cibi potusque calor uires mouet et suscitat naturales, et uere in mari nascitur scilicet in gurgite salso sanguinis calefacti et eiusdem ebullientis. Spuma, id est pruritu nutritur, cum eo tepescente libido deficiat. Falcem autem nonnulli uolunt apud Drepanum fuisse deiectam, ut ostendatur sicuti falx aliquid operata est circa Ueneris originem, sic et habundantia frugum, ex quibus demum cibaria componuntur, plurimum etiam operetur, que quidem habundantia plurima est, et alia incitatoria multa apud insulam Sicilie, in qua et Drepanum ciuitas est. Ego autem reor huius particule et nomen oppidi et litoris formam, que falci similis est, fabule causam tribuisse. Quod autem ciues Paphos apud se e mari emersisse Uenerem uelint bona cum pace maiestatis tue, rex optime, dicturus sum, quod nisi te equum etiam in maximis rebus noscerem non auderem. Est autem Cyprus insula uulgata fama, seu celo agente, seu alio incolarum uicio, adeo in Uenerem prona ut hospitium, officina, fomentumque lasciuiarum atque uoluptatum omnium habeatur. Quam ob causam Paphiis concedendum est primo apud eos ex undis Uenerem emersisse. Uerum hoc potius ad hystoriam quam ad alium sensum pertinere ex Cornelio Tacito sumi potest. Qui uelle uidetur Uenerem auspitio doctam armata manu conscendisse insulam bellumque Cynare regi mouisse; qui tandem, cum inissent concordiam, conuenere ut ipse rex Ueneri templum construeret, in quo eidem Ueneri sacra ministrarent, qui ex familia regia et sua succederent. Confecto autem templo, sola animalia masculini generis in holocaustum parabantur, altaria uero sanguine maculari piaculum cum solis precibus igneque puro illa adolerent. Simulacrum uero dee nullam humanam habere dicit effigiem, quin imo esse ibidem continuum orbem latiorem initio et tenuem in ambitu ad instar methe exurgentem, et quare hoc nullam haberi rationem. Nuda autem ideo pingitur ut ad quid semper parata sit ostendatur. Seu quia nudos qui illam imitantur persepe faciat. Aut quia luxurie crimen et si in longum perseueret occultum, tandem, dum minus arbitrantur obsceni, procedit in .publicum, omni palliatione remota, uel potius quia absque nuditate committi non possit. Natantem autem ideo Uenerem pingunt, ut infelicium amantium amaritudinibus inmixtam uitam procellis agitatam uariisque et eorum naufragia crebra demonstrent, unde et Porphyrius in epygrammate dicit: *Nudus, egens, Ueneris naufragus in pelago*. Sed longe melius in Cistellaria Plautus, dicit enim: *Credo ego amorem primum apud homines carnificinam commentum*. Hanc ego de me coniecturam domi facio ne foras queram. Qui omnes homines supero atque anteeo cruciabilitatibus animi, Iactor, crucior agitor, uexor, ui amoris totus miser. Exanimor, feror, differor, distrahor, diripior, ita nullam mentem Animi habeo, ubi sum, ibi non sum, ubi non sum ibi est animus, Ita michi omnia ingenia sunt, quod lubet non lubet, iam id continuo Iam amor lassum animi ludificat, fugat, agit, appetit, Raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit, Modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat. Maritimis modis mecum experitur, ita meum fatigat amantem Animum etc. Equidem bene fluctuabat in salo Ueneris homo iste. Sed nos ad reliqua. Illi rosas in tutelam datas aiunt, eo quod rubeant atque pungant, quod quidem libidinis proprium esse uidetur. Nam turpitudine sceleris erubescimus et conscentia peccati uexamur aculeo; et sicut per tempusculum rosa delectat, paruoque lapsu temporis marcet, sic et libido parue breuisque delectationis et longe penitentie causa est, cum in breui decidat quod delectat, et quod officit uexet in longum. Marinam concam manibus gestat, ut per eam Ueneris ostendatur illecebra toto enim adaperto corpore, refert Iuba, conca miscetur in coitum.
Cupido, ut Symonidi poete placet, Seruio teste, ex Uenere sola natus est. De quo, cum alibi plura dicenda ueniant, satis erit mentionem fecisse tantummodo.
Toxius, ut ait Plinius in libro Naturalis hystorie, Gellio affirmante, filius fuit Celi eumque dicit lutei edificii, exemplo ab irundinibus sumpto, inuentorem. Nondum enim construxerant architecti palatia, ex quo patet eum industruosum et antiquum fuisse hominem, et merito Celi, id est claritatis, filium. Supererant ex filiis Celi, Tytanus, Iuppiter secundus, Occeanus et Saturnus. Quorum eo quod amplissima esset posteritas, uisum est ut huic libro III fiat finis, et Tytanum quarto seruare uolumini, Iouem U et UI, Occeanum UII, Saturnum UIII reliquisque.
Genealogie deorum gentilium liber III explicit feliciter.
Fluctuabar adhuc, splendide princeps, circa Paphum oppidum tuum, Ueneris infauste describens illecebras, cum ecce, quasi Eoli carcere fracto, omnes in pelagus prodeuntes seuire uenti ceperunt, et in celum surgere fluctus impetu impulsi maximo, eoque repellente, in profundum usque demergi Herebum. Qui dum ascenderent et mergerentur iterum, flatusque illos ualido spiritu ex transuerso confringerent, stupidus ego et semiuictus nouitatis horrore, quidnam tam repentine tempestati causam prestitisset excogitans, fere absorptus sum. Tandem eius crebro inuocans suffragium, qui ex nauicula piscatoria ad se uenientem periclitantemque Petrum manu sustulit, nunc dextrorsum, nunc sinistrorsum deiectum lembum, quibus poteram uiribus regens, eo usque fere naufragus deductus sum, ut ex alto cernerem non aliter quam si dirutis ferreis Ditis muris, disiectis uinculis, Tytanis antiqui immanem aduentare prolem, stilo cepti operis exigente, scribendam; nouique, antiqui moris eiusdem memor, eam in tumultum tam grandem hostes suos suscitasse deos. O quas in superbiam suam in medio periculi excitauit iras, o quotiens Iouis fulmina non solum laudaui sed etiam imploraui, o quotiens cathenas atque supplicia augeri deprecatus sum! Sed quid tandem? postquam aliquamdiu, non aliter quam si in Olympum rediuiui insultassent, unde mugitu maximo sonuere, omnesque uehementes, uenti suscitauere procellas, ut arbitror iubente Deo, cui soli omnia parent, aquarum resedere montes, et si equa tranquillitas facta non sit, tamen nauigabile deuenit mare; quamobrem a Cypro separatus in Egeum ueniens, a longe ingentia cepi mirabundus prospectare corpora, adhuc fulminibus exusta, et inferno pallore atque caligine turpia, et longo cathenarum circumitu pressa, adeo ut non absque difficultate nomina ex semesis elicerem descripturus; ea tamen, que nouisse potui, huic apponentur cum successoribus suis uolumini. Attamen, ne deficiam, is faciat, qui populo Israel Iordanem aperuit transeunti.
De Celo Etheris et Diei filio satis in precedenti uolumine dictum est. Uerum cum eius explicetur proles, aiunt Tytanum eius et Ueste fuisse filium theologi ueteres, ut in libro Diuinarum Institutionum testatur Lactantius. Cuius fuisse coniugem Terram, Demogorgonis filiam, Theodontius asserit, ex qua plures suscepisse filios in sequentibus apparebit, quos omnes quinta luna natos uidetur uelle Uirgilius, dum dicit: *Tum (luna scilicet quinta) partu Terra nephando Oetumque Iapetumque creat seuumque Typhea Et coniuratos celum rescindere fratres* etc. De hoc enim Tytano multa referuntur fabulosa, inter que, quod potissimum est, aiunt eum cum filiis aduersus Iouem deosque reliquos bellum habuisse eisque celum conantes eripere, montes montibus superimposuisse sibi sternentes iter ad illud, eosque demum a diis cesos et fulminibus interemptos atque apud Inferos catenis religatos et morti damnatos perpetue, ut in UI Eneydos satis conuenientes ostendit Uirgilius. Latentia sub hac fictione, et hystoriam continent, et moralem sensum naturali mixtum. Quod ad hystoriam pertinet, uerba de ea que in sacra leguntur hystoria, apponentur ad licteram. Dicit enim sic. Exin Saturnus uxorem duxit Opim; Tytan, qui maior natu erat, postulat ut ipse regnaret; ubi Uesta mater eorum et sorores Ceres atque Ops suadent Saturno uti de regno non cedat fratri. Ibi Tytan, qui facie deterior esset quam Saturnus, id circo et quod uidebat matrem atque sorores suas opera dare ut Saturnus regnaret, concessit eis ut is regnaret. Itaque pactus est cum Saturno, uti si quis liberorum uirilis sexus ei natus esset ne quem educaret. Id eius rei causa fecit uti ad suos natos regnum rediret. Tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. Deinde posterius nati sunt gemini: Iuppiter atque Iuno. Tum Iunonem Saturno in conspectum dedere, atque Iouem clam abscondunt, dantque eum Ueste educandum, celantes Saturno. Item Neptunum clam Saturno Opis parit, eumque clanculo abscondit. Ad eundem modum tercio partu Opis parit geminos Plutonem et Glaucam. Pluto latine dictus est Dispiter, alii Orcum uocant. Ibi filiam Glaucam Saturno ostendunt, ac Plutonem celant, atque abscondunt; deinde Glauca parua emoritur. Nec multum post hec, sequitur in eadem hystoria. Deinde Tytan, postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Tytani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendunt, eosque muro circumegit et custodiam his apponit. Post hec autem, paucis interpositis, sequitur. Iouem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atque ita in Cretam remeasse. Hec Lactantius ex hystoria sacra; que quam uera sint, quasi eadem referens edocet Sybilla Erithea. Uiso sensu hystoriali, circa reliquos pauca dicenda sunt; et primo quid sibi uelint hunc Celi dicentes filium atque Ueste, quod preter hystorie ueritatem de quocunque mortali arbitror dici posse; nam terrenum corpus et celestem habemus animam, ex quibus constat hominem esse. Sed hic altiori uerborum molimine extollitur ab uniuerso mortalium grege, et nuncupatur Tytan, quod, ut placet Lactantio, idem quod ultio sonat. Supra enim ostensum est Uestam Terram esse, et Terram irritatam ira deorum in ultionem sui peperisse Tytanos; et quoniam ubi de Fama demonstratum est que sit ira deorum, ob quam Terra irritata est, et qualiter Terre filii in ultionem matris consurgant, satis est hic dicere tantum, hunc Tytanum unum ex egregiis illis uiris fuisse, qui operibus conatus est estendere famam et mortem superare suam. Quod autem illi Terra coniunx fuerit, per hoc intelligo huius hominis et cuiuscunque alterius huic similis ingentem animum, quo sibi terram subigit uti uir uxorem, eique dominatur saltem animo, si possessio desit. Ex hac enim uolunt eum multos genuisse filios, quod quidem etiam ostendit hystoria, et si etiam possibile sit, nonnullos ob conuenientiam morum sibi, ut reliquis attributos esse; secundum absconditum sensum nulli dubium esse debet, quin multi fuerint olim et hodie sint insignes uiri, qui eius eo quod primus describitur filii dici possunt. Insuper dicunt hos elatos fuisse homines et aduersum deos habuisse bellum, ut aduertamus quoniam ex magnanimitate ad superbiam facilis sit transitus, et ob id ut plurimum, dum minus considerate magnates agunt, ex gloriosissima uirtute in detestabile uitium cadunt, et tunc steriles efficiuntur, id est absque fructu uirtutis, et, ut intelligamus Tytanis filios fuisse tales, quinta luna natos dicunt. Ueteri enim superstitione creditum est, quicquid quinta nasceretur luna, sterile atque damnosum fore, nec dubium elatos esse damnosos, eo quod bellorum sint semen, per que euacuantur agri colonis et ciuitates, et desolantur regna. Dicunt preterea eos habuisse cum diis bellum quod et magnanimes habent et superbi; magnanimes enim bonis operibus similes diis effici conantur; superbi autem se quod minime sunt existimantes, uerbo et si possent opere ipsum uerum deum calcare satagunt, ex quo fit ut deiciantur et redigantur in nichilum. Est hic tamen aduertendum duplex ab hominibus bellum cum Superis habitum, quorum unum fuit istud, quo Iuppiter liberauit parentes, occisis Tytanis filiis. Aliud uero fuit cum Gigantes, qui et Tytanis dicuntur filii, uoluerunt Ioui celum eripere, et tunc montes montibus imposuere, quod postea ubi de Gigantibus exponetur.
Yperionem Tytanis et Terre fuisse filium Theodontius et Paulus uoluere. De quo nil aliud credo legi, nisi quia Solem genuerit et Lunam; arbitror tamen eum magne preminentie hominem fuisse, et hoc tam a significato nominis quod super omnia sonat, quam a nominibus filiorum tam claris.
Solem Yperionis fuisse filium uulgatissima fama est, ex qua tamen matre non constat. Hunc dicunt non solum patri et fratribus aduersum Iouem non fauisse, sed Iouis partes secutum; quam ob causam post uictoriam currum, coronam et aulam et alia multa insignia a Ioue obtinuisse, que omnia insequentibus plene explicabuntur. Hunc ego credo suis temporibus clarissimum fuisse hominem et uere magnanimem, et ob id dictum non fauisse fratribus sed Ioui, quia non superbus. Quam ob rem adeo illi fuit fama propitia, ut in eum a poetis omne decus delatum sit, quod uero Soli deferendum est, nec aliter de eo quam de uero Sole ut plurimum locuti sunt. Sane quoniam hic fere nulla ad hominem spectantia apponi uidentur, de Sole planeta loquemur. Finxerunt igitur eum ante alia regem, et forte fuit, eique regiam designauere aulam. De qua sic Ouidius: *Regia Solis erat sublimibus alta columnis, Clara micante auro flammasque imitante pyropo, Cuius ebur nitidum fastigia summa tenebat, Argenti bifores radiabant lumine ualue, Materiam superabat opus, nam Mulcifer illic Equora celarat medias cingentia terras Terrarumque orbem celumque quod imminet orbi. Ceruleos habet unda deos, Tritona canorum Proteaque ambiguum balenarumque prementem Egeona suis inmania terga lacertis, Doridaque et natas, quarum pars nare uidetur, Pars in mole sedens uirides siccare capillos, Pisce uehi quedam: facies non omnibus una, Nec diuersa tamen qualem decet esse sororum. Terra uiros urbesque gerit siluasque ferasque Fluminaque et nynphas et cetera numina ruris. Hec insuper imposita est celi fulgentis imago, Signaque sex foribus dextris totidemque sinistris* etc. Descripta igitur aula Ouidius maiestatem regiam proceresque describit, dicens: *Purpurea uelatus ueste sedebat In solio Phebus claris lucente smeragdis. A dextra leuaque dies et mensis et annus Seculaque et posite spatiis equalibus hore Uerque nouum stabat circumflorente corona. Stabat nuda estas et spicea serta gerebat. Stabat et autumnus calcatis sordidus uuis Et glacialis hyemps canos hyrsuta capillos etc. Designata regia maiestate currum eius describit: Aureus axis erat, themo aureus, aurea summe Curuatura rote, radiorum argenteus ordo, Per iuga crisoliti positeque ex ordine gemme Clara repercusso reddebant lumina Phebo* etc. Nec post multum idem describit equos: *Interea uolucres Pyrous Eous et Ethon, Solis equi, quartusque Phegon hymnitibus auras Flammigeris implent, pedibusque repagula pulsant* etc. Huic insuper regi coronam insignem ex duodecim lapidibus preciosis, ut Albericus ostendit, imposuit. Eique dicunt aurora ueniente ab horis currum parari et equis adnecti. Hunc preterea moltorum filiorum patrem uolunt, ex quibus aliquos ueros fuisse possibile est, dum eum hominem fuisse dicamus, et nonnullos etiam ratione conuenientie morum ei attributos, si solem planetam dixerimus. Preterea, ut aiunt phylosophi, in rebus procreandis tante potentie est, ut pater omnis mortalis uite habeatur; et inter alia ex quadam singulari potentia, dum in natiuitate alicuius hominis ceteris supercelestibus corporibus preualet, eum formosissimum, amabilem, facie alacrem atque splendidum, moribus insignem et generositate producit conspicuum. Eum similiter multis uocant nominibus, per que satis apparet de sole planeta, non de homine intellexisse poetas. Nunc quid dicta uelint explicandum est. Dicunt eum primo Yperionis natum, quod concedendum est. Diximus enim supra, Yperionem idem sonare quod super omnia, et sic hic pro uero Deo accipietur, qui, cum omnia ex nichilo creauerit, solus pater Solis dici potest, cum ipse solus sit super omnia. Post hec regia huic tam splendida ideo designata est, ut intelligamus per apposita in eadem opere huius ex potentia attributa cuncta consistere, eumque omnium curam gerere. Cui inter alia propinquiora circumposita sunt tempora et temporum qualitates, ut intelligatur eum motu suo descripsisse omnia, esto aliquos ante eum fuisse dies in principio Pentateuci scribat Moyses, quos arte sua ille fecit, qui cuncta creauit, nondum isto creato nec eidem potestate aliqua attributa. Postquam uero creatus est, uolente creatore suo motu tempora descripsit et describit omnia et horas et diem et mensem et annum et secula, ut in sequentibus latius apparebit. Sic et motu suo qualitates temporum facit esse diuersas, cuidam dans frondes et flores, alteri segetes, tertie maturos prebet fructus, et frondes incipit auferre, ultime rigorem frigoris et niuis caniciem. Currus autem illi tam lucidus apparatus, indefessam eius atque perpetuam cum indeficiente lumine circa orbem terrarum uolubilitatem ostendit, qui rotarum quattuor est, ut descripta iam quattuor tempora sua fieri circumitione designet. Sic et illi quattuor equi ut per eos qualitates diurne circumitionis ostendat. Nam Pyrous, qui primus est, pingitur et interpretatur rubeus, eo quod, primo mane agentibus uaporibus a terra surgentibus, sol oriens rubeat. Eous, qui secundus est, cum albus effigietur, dicitur splendidus, eo quod exaltatus iam sol dissolutis uaporibus splendens sit. Ethon autem tertius rubens sed in croceum tendens, ardens exponitur; nam, sole iam celi medium tenente, lux eius corusca est et cunctis uidetur feruidior. Phegon autem quartus ex croceo colore tendit in nigrum, et interpretatur terram amans, ostendens, aduesperescente die, solem terram petere, id est occasum. Hos tamen equos Fulgentius, esto cum eisdem significationibus, aliter nominat. Uidelicet Eritreum, Actheona, Lampos et Phylegeum. Per coronam autem XII lapidum ostendit Albericus longa dicacitate XII celi signa intelligi debere, per que mortalium ingenia cum anno quolibet discurrere inuenere. His predictis superest de nominibus soluere globum. Ex quibus eo quod non nulla cum quibusdam aliis diis habeat communia, illis reseruatis ubi de diis talibus; de his que ad eum solum spectare uidentur quam breuius fieri poterit exponetur. Uocatur igitur primo Sol, eo quod inquantum planeta solus est, ut testari uidetur Macrobius dicens. Nam et latinus eum, qui tantam claritudinem solus obtinuit, solem uocauit. Et in thimeo dicit Plato ubi de speris: *Ut autem per ipsos octo circuitus celeritatis et tarditatis certa mensura et sit et noscatur, deus in ambitu supra terram syderum lumen accendit, quem nunc solem uocamus*. Insuper hunc Tullius ubi de Republica uocat principem atque ducem, dicens: *Deinde subter mediam fere regionem sol obtinet, dux et princeps et moderatur luminum reliquorum, mens mundi et temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret et compleat*. Super quibus uerbis sic ait Macrobius super Somnio Scipionis: *Dux ergo quia omnes luminis maiestate procedit, princeps quia ita eminet, ut propterea quod talis appareat sol uocetur*. Et post pauca sequitur: *Mens mundi appellatur ita ut physici eum cor celi uocauerunt; inde nimirum quod omnia, que statuta ratione per celum ferri uidemus, diem noctemque et migrantes inter utramque prolixitatis breuitatisque uices et certis temporibus equam utriusque mensuram; deinde ueris clementem temperiem torridum Cancri et Leonis estum, mollitiem autunnalis aure, uim frigoris inter utramque temperiem, omnia hec solis cursus et ratio dispensat*. Iure ergo cor celi dicitur, per quem fiunt omnia, que diuina ratione fieri uidemus. Est et hec causa, propter quam iure cor celi uocetur, quod natura ignis semper in motu perpetuoque agitata est; solem autem ignis etherei fontem esse dictum retulimus. Sol ergo in ethere quod in animali cor, cuius ista natura est, ne unquam cesset a motu, aut breuis eius, quocunque casu ab agitatione cessatio mox animal interimat. Hec Macrobius. Ex quibus satis percipi potest eum existimasse solem rerum omnium causam. Loxias insuper eum appellat, ut ait Macrobius, Oenopides, quod ab occasu ad orientem tendens circulum facit obliquum. Phebus etiam nuncupatur et potissime a poetis, quod a specie atque nitore dictum est. Alii dicunt Phebus quia nouus, eo quod mane quolibet nouus uideatur ab orizonte consurgere. Lycius etiam nuncupatur, et ut aliqui dicunt a Lycio templo Dely. Macrobius ostendit Cleantem aliam rationem reddere dicens: *Cleantes Lycium Apollinem nuncupatum scribit, quod ueluti lupi pecora rapiunt, ita ipse quoque humorem rapiat radiis*. Socomas. ut idem dicit Macrobius, a Syris sol etiam appellatur, a fulgore scilicet radiorum, quos uocant comas aureas solis. Sic et Argitorosus, quod nascens per summum orbis ambitum ueluti arcus quidam figuratur alba et argentea specie, ex quo arcu radii in modum emicant sagittarum. Imbricitor, quod lumen eius exoriens amabile amicissima ueneratione oculorum sol dictus est, quia sic a physicis extimatur. Dicitur et Horus quasi magnus uel gigas, maximus quidam est ut ipsi uidere possumus, et hoc illi nomen est apud Egyptios. Uocatur insuper et aliis nominibus pluribus, ut per Macrobium patet in Saturnaliorum libro.
Horas Solis et Cronis dicit Theodontius fuisse filias et ab eo denominatas, eo quod Horus ipse ab Egyptiis appellatur. Has Omerus dicit equos et currum in tempore parare Soli, et Diei uenire uolenti celi portas aperire. Filias ego ideo Solis dici puto et Cronis, quod est tempus, eo quod solis progressu ex certa temporis dimensione fiant. Equos autem et currum Soli parari ab eis ideo fictum est, quia eis sibi uicissim succedentibus nox labitur et dies accedit, in quem sol tanquam in preparatum sibi uehiculum a successione horarum progreditur, in cuius progressionis initio, hore diei aduenienti celi portas, id est lucis ortum, aperire uidentur.
Eonas dicit Theodontius plures esse sorores, Solis et Cronis filias, corporibus ingentes, et sub Iouis collocatas pedibus, De his ego nunquam alibi legisse memini, nisi forsan has uelit intelligi secula, cum eon grece, latine seculum interpretetur. Si de seculis dixisse uelit, hec profecto certa et longa temporis dimensione a solis motu conficiuntur. Hec supra monstrauimus a Claudiano in antro Eternitatis fuisse descripta. De quantitate uero seculi plurimum inter se discrepauere ueteres. Dicabant enim aliqui, ut Censorius in libro que De natali die scripsit ad Cerellum, ab his potissime, qui rituales Etruscorum sequebantur, hoc modo descripta secula, ut aliquo superum scilicet ostento initiaretur seculum, eo quod usque protenderetur, donec aliud superueniret ostentum, quod finis esset preteriti et sequentis initium, et sic non certo aut determinato annorum numero constare uidebatur seculum, quin imo aliquando longum et nonnunquam breue contingere. Post hec ostendit alios aliter arbitrari, dicentes id temporis spatium esse quod efflueret inter unam celebrationem ludorum secularium et alteram subsequentem, ex quo etiam temporis inequalitas sequeretur permaxima. Postremo. multis recitatis opinionibus, dicit, ciuile Romanorum seculum centum annis solaribus terminari. Quod ego memini sepissime a uenerabili Andalo eodem finiri spatio. Erant insuper qui uellent idem esse seculum et etatem, quod non est uerum, esto aliquando improprie scribant ueteres seculum pro etate. Etas enim, si eo modo sumpserimus quo sanctorum describunt lictere, ac etiam poetarum, multa in se continet secula. Quod uero sub Iouis pedibus secula designentur, puto fieri, ut intelligamus solius ueri Dei imperio tempora labi, eique soli diuturnitatem cognitam eorumdem, et que in eis futura sint. Nec ab hoc discrepat Claudiani descriptio, qui illa dixit in antro Eternitatis manere, cum in ipsa trinitate personarum et unica deitate tantum consistat eternitas, et sic quicquid in eternitate consistit in Deo sit necesse est.
Phaetusa et Salempetii nynphe sicule, filie fuere Solis et Neere, ut in Odissea scribit Omerus dicens, has in Sycilia Solis seruare greges, a quibus Ulixes a Cyrce prohibitus est. Circa quam prohibitionem talis ab Omero fabula recitatur. Quod cum uenisset ab Inferis rediturus in patriam, a Cyrce premonitus est, quod postquam cum sociis ultra Scyllam et Caribdim in Syciliam deuenisset, et comperisset greges Solis seruari a Phaetusa et Salempetii filiabus suis, ab eis omnino cum sociis abstineret, nam si quis ex eis comederet, occideretur; ad quos cum postergatis aliis periculis fessus cum sociis deuenisset Ulixes, factum est ut ibidem Euriloci consilio pernoctarent, sed mane mutatis uentis abire nequiuere et cum ibidem longius credito detinerentur, impellente ciborum penuria, dormiente Ulixe et Euriloco suadente, a sociis Ulixis in greges itum est, et ex eis sedata fames. Uerum eis discedentibus graui agitati tempestate, ad ultimum a Ioue fulminati periere omnes, Ulixe excepto, qui ex gregibus non gustarat. Huic fabule talis potest sensus exhiberi. Calor et humiditas, id est Sol et Neera, que nynpha est, siluas et pascua gignunt, que due sunt nynphe Solis et Neere filie, harum altera prestat umbras, altera uero gregibus uictum, et sic seruantes sunt greges Solis, qui ex omni uiuente conficiuntur anima uegetatiua scilicet et sensitiua, opere enim suo nascuntur, et tegmine atque uictu predictarum custodum seruantur. Esse tamen hos greges in Sycilia dicit Omerus, non quod alibi non sint, sed ibidem ob ingentem rerum habundantiam et celi temperiem plus uigoris uideantur habere delicie, que ob corruptos loci mores etiam magis quam alibi pestifere sunt. Ab his omnis rationalis anima prohibetur, sane tamen ne eis immoderate fruatur, ne in mortem deueniat, aut uitam que sit morte deterior. Quod totiens contingit, quotiens habenis appetitui datis in lasciuias mergimur, quod iam apud Syculos fecere plurimi, qui enerues facti post gustatas delicias non sufficere laboribus. Uerum Eurilocus, id est blanda sensualitatis persuasio, dormiente Ulixe, id est rationis robore, auidos sensus in greges, id est in delicias immittit, ex quo libidinibus soluti maris fluctuantis, id est mundi huius labores ferre nequiuere, et sic Iouis fulmine, id est iusto Dei iudicio, in mare deiecti periere, id est in amaritudines et miserias mortalis uite anxiati et incogniti defecere. Uel quod forsan cantigisse potuit, cum in Syciliam deuenisset Ulixes et ibidem ab aduerso detineretur tempore, eo non curante, adeo socii eius cibo potuque et mulieribus soluti sunt, ut reintrantes mare oportuna negligerent, et sic naufragium facerent. Quod non solo Ulixi contigisse legimus, quin imo et Hannihali Peno strenuissimo bellorum duci, qui cum in hyberna Capuam deduxisset eos, quos nec itinerum longitudo, nec nationum uariarum barbaries, non fluminum uertiginosi gurgites, non uentorum uehementia, nec niuium rigor, nec Alpestrium uiarum asperitas, non fames, non discrimina mille, non arma Romanorum eo usque cuncta uincentia superasse potuerant, a Campana libidine adeo superatos inuenit, ut quos duros acresque sub autumni fine in Capuam deduxisset, enerues effeminatosque ueris initio uix posset in castra compellere, et quos semper uiderat ante uictores, uictos post atque fugatos sepissime deploraret.
Dyrces Solis fuit filia, et Lyci regis Thebarum coniunx. In quam sicuti in ceteras Solis filias Uenerem seuisse dicit Fulgentius. De qua talis fertur hystoria. Stuprata per uim Anthiopa, Nictei regis filia, ab Epapho, ut placet Lactantio, seu a Ioue, ut plures uidentur arbitrari, a Lyco Thebarum rege marito suo abdicata est, et super inducta Dyrces. Que illico suspicata, ne forte Lycus Anthiopam in suam reuocaret gratiam et sic, ea reassumpta, dimitteretur ipsa, impetrauit a uiro ut posset illam in uinculis detinere. Que cum ex Ioue prolem geminam suscepisset, partus adueniente tempore, ab eo uinculis liberata est, et clam in Cytheronem montem aufugit, ibique peperit Anphyonem et Zetum, quos expositos pastor quidam pro suis aluit. Qui cum adoleuissent, a matre cogniti, et sui generis certiores facti, facile in Dyrcem irritati sunt, et in matris ultionem surgentes Lycum occiderunt regem, et Dyrcem tauro indomito alligarunt, qui dum eam traheret, misera deorum auxilium implorauit, quorum subsidio in fontem sui nominis haud longe a Thebis mutata est, et sic Ueneris satiauit iram. Quod autem in hac hystoria fabulosum est, explicabitur facile. Anthiopam a Ioue tempore partus liberatam a carcere dicit Theodontius ideo fictum, quia cum uideretur Dyrci ob tumidum Anthyope uterum satis sui adulterii testimonium apparere, et ob id eam uiro arbitraretur odiosam merito, ultro eam reliquit. Dyrcem autem mutatam in fontem satis comprehendi potest, tam ob perditum regnum quam ob supplicii illati penam, eam in multas solutam lacrimas. Fuisse autem Solis filiam ideo dictum, quia aut sic de facto fuit, eam alicuius insignis uiri sic nominati fuisse filiam, aut ob insignem eius pulchritudinem solis filiam uocitatam.
Miletus, ut testatur Ouidius, Solis fuit filius. Theodontius autem dicit istum Solis Rhodii filium et Pasyphis fuisse fratrem. Hunc tamen in Mynoem senem uolentem insurgere bello, perterruit Iuppiter, quam ob causam in Lesbon abiit, et ibi ciuitatem, quam Militenem ex suo nomine dixit, construxit, uerum postea immutatis licteris ex Militene Mitilena dicta est. Post hec cum Cyane nynpha Meandri fluminis filia se immiscuit, et ex ea suscepit filios duos, Caunum scilicet et Biblidem.
Caunus et Biblis filii fuerunt Mileti ex Cyane nynpha suscepti, ut testatur Ouidius dicens: *Hic tibi, dum sequitur patrie curuamina ripe, Filia Menandri totiens redeuntis eadem Cognita Cyane, prestanti corpore nynpha Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam* etc. Et quia nil preter commune ambobus de eis legi, de ambobus scribere inuicem uisum est. Legitur ergo Caunum speciosissimum fuisse iuuenem, et a Biblide sorore infausto amore dilectum, Uenere in prolem Solis irata agente. Sane cum Biblis fratri flammas execrande libidinis detexisset, ipse aspernatus detestabilem sororis concupiscientiam, fugam sumpsit. Inque peregrina ponit noua menia terra. Infelix autem Biblis confestim secuta est eum, et postquam Caryam Lyciamque et Lelegas peragrauit, labore atque dolore uicta consedit, et spreta sese dedit in lacrimas. Ex quo factum est ut in fontem Nayadum beneficio misera uerteretur, ut dicit Ouidius: *Sic lacrimis consumpta suis Phebeia Biblis Uertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis Nomen habet domine, nigraque sub ilice manat* etc. Figmentum autem satis patet, quia a fletu continuo fons lacrimis manans uisa est.
Pasiphes Solis fuit filia, ut Senece tragici percipitur carmine aientis in tragedia Ypoliti: *Quid ille rebus lumen infundens suum Matris parens* ecc. Uerba quidem nutricis sunt loquentis ad insanam amore Ypoliti Phedram Pasiphis filiam. Theodontius autem dicit eam non fuisse filiam Solis Yperionis, sed Rodii. Fuit hec Mynois Cretensis regis coniunx, et uacante Mynoe bello aduersus Megarenses et Athenienses ob occisum Androgeum filium, ab irata Uenere in sobolem Solis, infausti amoris flammas suscepit amauitque speciosissimum taurum, in cuius concubitum Dedali artificio uenisse dicitur, et ex eo suscepit quem medium hominem mediumque taurum peperit. Alii uero aliam amoris huius causam describunt, aientes, quod cum orasset Mynos in bellum progressurus patrem, ut dignam se sacrificaturo sibi prepararet hostiam, euestigio illi preparatus est taurus, formositate cuius captus Mynos illum armentis suis ducem prefecit, alio consecrato; ex quo iratus Iuppiter egit ut, illo absente, reseruatus deligeretur a coniuge, et hinc uolunt Mynoem, ob commissum facinus, non ausum in coniugem seuire. Quod autem Pasiphes filia hominis ex tauro conceperit, uult Seruius Taurum hunc scribam Mynois fuisse sic nominatum, eumque in domo Dedali cum Pasyphe coisse et filium ex ea suscepisse, et tandem geminos peperisse, quorum alterum ex Mynoe conceptum notis apparebat, alterum uero ex Tauro eque indicantibus signis, et cum de secundo non esset certa fides, nomine ad utrumque spectante parentem Mynotauro scilicet imposito, enutritus est. Ego autem longe altiorem sensum hac sub fabula tegi reor. Existimo quidem uoluisse ueteres ostendere qualiter uitium bestialitatis causaretur in nobis hac ratione. Pasiphem spetiosissimam feminam et Solis filiam credo animam nostram ueri Solis, id est Dei omnipotentis, a quo creata est, filiam omni pulchritudine innocentie splendidam. Hec coniunx efficitur Minois regis et legum latoris, id est rationi humane iungitur, que suis legibus eam habet regere atque in rectum iter dirigere. Huic inimicatur Uenus, id est appetitus concupiscibilis, qui sensualitati adherens semper rationis est hostis; cui si adheserit anima, a ratione separetur necesse est, a qua semota, facile a blanditiis et suasionibus carnis se trahi permictit et sic precipitem se fert in concupiscientiam tauri a Ioue dati, ut sibi ex eo Minos sacrum conficiat. Quem ego taurum sentio mundi huius delitias prima facie pulchras et delectabiles a Deo rationi concessas, ut ex eius moderamine certo uite nostre oportuna ministret; nam dum his debite utimur, rite ex eis Deo sacrum conficimus; sane dum eis iudicium sensualitatis sequentes abutimur aut abuti desideramus, in bestialem concupiscientiam deuenimus, et tauro tunc obscene anima iungitur in lignea uacca, dum artificio ingenii nostri naturalibus preter nature leges innitimur. Et sic ex appetitu illecebri et adoptione nepharie uoluptatis causatur et nascitur Minotaurus, id est bestialitatis uitium. Huius autem Minotauri, hominis et tauri formam esse finxere, eo quod tali uitio laborantes intuitu primo uidentur homines, si opera autem prospectemus et abscondita introrsum desideria, tales esse bestias cognoscemus. Clauditur hic laberinto carceri circumitionum plurium implicito, et hoc ideo, quia fortissimum atque ferocissimum et furiosum esset animal, in quo ostenditur eum humano pectori, infandis desideriis intricato. Et quod eo impellente fortem atque inmanem prestemus animum, dum infaustum aliquid audemus, quod nisi pro uoto perficiamus, confestim in furiam declinamus. Hic insuper a Theseo ab Adriana predocto occiditur, id est a prudenti uiro cui uirilitas, quam per Adrianam accipio, eo quod andres grece, uir sonet latine, ostendit detestabile tam scelesto uitio subiacere et quibus armis etiam conficiendum sit.
Oeta Colcorum rex, ut Omerus in Odissea testatur, Solis fuit filius et Perse filie Occeani. Tullius autem ubi De naturis deorum, eum ex Asterie sorore Latone susceptum dicit, quam Asteriem uidetur idem Tullius dicere ab eo occisam; dicit enim sic: *Quid Medee respondebis, que duobus auis Sole et Occeano, et patre matricida procreata est?* etc. Hunc clarum ea tempestate fuisse regem testatur antiquitas cum permaximum illi regnum fuisse describat Seneca tragicus in tragedia Medee. Ad hunc nouercales insidias fugiens deuenit Frixus, Athamantis filius, cum aureo uellere, quod sibi fatale ab oraculo sentiens Oeta diligentissime seruabat, ne eo perdito priuaretur regno; qui tamen a Iasone spoliatus est et regno pulsus. Uerum iam senex ab eodem in regnum reductus est. Dicit Theodontius hunc Oetam non fuisse filium Solis Yperionis, sed eius qui apud Colcos maximus fuit, et regnauit ibidem.
Medea Oete regis fuit filia ex Ipsea coniuge, ut satis patet per Ouidii carmen dicentis: *Non erat Oetes ad quem despecta rediret, Non Ipsea parens* etc. Huius Medee grandis recitatur hystoria quandoque fabulis mixta. Aiunt enim ante alia, quod ex Apollonio sumptum est, qui De argonautis librum scripsit, Iasonem a Pelia patruo missum Colcos uenisse, et comiter ab Oeta susceptum Medee uirgini placuisse, in quam Uenus irata uti in ceteram Solis prolem, omnes a filio amatorias inici flammas fecit. Que amans cum pericula nosceret dilecti iuuenis euntis ad uellus aureum assummendum, miserta eius, habita sui coniugii sponsione, eum docuit, quo pacto illud absque periculo posset surripere, eoque surrepto una secum fugam arripuit, traxitque fuge comitem Absyrtium seu Egyaleum paruulum fratrem. Quos cum sequeretur Oeta, ut eis spatium fuge prestaretur, in insula, que in faucibus Phasis a scelere ab ea perpetrato Thomithania, exilio Ouidii Nasonis postea nobilitata, per quam aportebat Oetam sequentem transitum facere puerum Absyrtium obtruncauit, articulatimque diuisum passim per agros disiecit, ut patrem sisteret ad colligenda filii membra. Nec premeditatio fefellit infaustam, nam sic factum est; dumque orbatus pater flens membra colligit nati, et funeralia peragit, abiit illa cum raptore. Et post longas, secundum quosdam, circumitiones in Thesaliam deuenit, ubi precibus Iasonis Ensonem patrem annositate decrepitum in robustiorem retraxit etatem. Et cum Iasoni duos filios peperisset, in Pelye mortem sua fraude natas armauit. Tandem quacunque ex causa factum sit a Iasone abdicata est, et Creusa Creontis regis Corinthiorum filia desponsata. Quod cum egerrime ferret, excogitata malitia, filios suos, quasi ad placandam sibi nouercam, cum donis in scrineolo clausis misit, quod a Creusa non ante apertum est, quam per omnem regiam flamma euolauerit ingens, a qua cum ipsa Creusa regia omnis exusta est; cum iam pueri premoniti euasissent. Uerum cum in eam iratus Iason irruisset, sumpturus ex tam impio facinore penas, eo uidente trux femina filios trucidauit innocuos et maleficiis suis sublata Athenas abiit, ubi Egeo iam senescenti coniugio iuncta, peperit ei filium quem a se Medum uocauit. Sane cum Theseo redeunti ex longinqua atque diutina expeditione, ab Egeo incognito, per eiusdem manus uenenatum parasset poculum, et illud idem ab Egeo filio iam cognito sublatum uidisset, fuga Thesei euitauit iram. Et tandem nescio quo pacto Iasoni reconciliata, una secum in Colcos rediit, patremque senem et exulem Iasonis uiribus in regnum restituit. Esto Gaius Celius, ut ubi De mirabilibus mundi refert Solinus, dicat eam a Iasone Bitrote sepultam, et Medum eius filium imperasse Marsis populis Ytalis. His ergo ornata facinoribus Medea locum apud Grecos primo, qui melius eam cognouisse debuerant, deinde apud Romanos comperit, ut pro dea susciperetur atque sacris honoraretur ab eis, ut liquido testatur Macrobius. Que autem huius in hystoria fictiones intexte sunt, ubi de Ensone et Pelya et Iasone scribetur; quoniam ad eos spectare uidentur, passim, ubi oportunum uidebitur, aperientur.
Absyrthius et Calciopes frater et soror filii fuerunt Oete regis Colcorum. Nam de Absyrthio testatur Tullius in libro De naturis deorum dicens: *Quid huius (scilicet Medee) Absyrthio fratri, qui est apud Pacuuium Egylaus* etc. De Calciope autem dicit Ouidius in Epistulis: *Non erat Oetes ad quem despecta rediret Non Ipsea parens Calciopesque soror* etc. De hac Calciope nil aliud repperi, nisi quod coniunx fuerit Frisi eique peperit Cycorum filium. De Absyrthio autem seu Egylao iam supra dictum qualiter a sorore sit cesus; a quo sunt qui dicant flumen illud Colcorum Absyrthium de pueri nomine nuncupatum.
Cyrce malefica mulier, ut Omerus testatur in Odissea, filia fuit Solis et Perse; quo autem pacto Colcos liquerit et in Ytaliam uenerit nusquam legi. Constat tamen eam habitasse haud longe a Caieta Campanie ciuitate, in quodam monte olim insula, qui Cyrceus ab ea in hodiernum usque diem dictus est. Circa quem adhuc aiunt incole rugire leones ferasque alias, quas ex hominibus cantato carmine fecit. De hac autem sic scribit Uirgilius: *Diues inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu, tectisque superbis Urit odoratam nocturna in lumina cedrum, Arguto tenues percurrens pectine telas. Hinc exaudiri gemitus ireque leonum Uincla recusantum et sera sub nocte rudentum Setigerique sues atque in presepibus ursi Seuire ac forme magnorum ululare luporum. Quos hominum ex facie dea seua potentibus herbis Induerat Cyrce in uultus ac terga ferarum* etc. Omerus autem in Odissea dicit Ulixem errantem cum sociis ad hanc deuenisse et cum socios eius omnes mutasset in feras, eum a Mercurio predoctum mutare non potuisse, quin imo ab eo exterrita socios eius omnes in homines reformasse, eumque per annum ibidem tenuisse ac peperisse ei Thelegonum filium, et nonnulli superaddunt, Latinum Laurentum postea regem, et demum eum predoctum multis dimisisse. Refert preterea de hac Ouidius, quod amauerit Glaucum marinum deum, et quoniam ipse Scillam nynpham amaret, zelo percitam, fontem in quo nynpha lauari consueuerat, infecisse uenenis. Quam ob rem dum illum intrasset nynpha, repente a marinis canibus usque ad inguina absorpta in marinum monstrum uersa est. Insuper dicit quod a Pyco rege spreta eo quod Pomonam amaret, eum in auem sui nominis transformasset. Nunc autem quid sub his fictionibus sentiendum sit, uideamus. Theodontius harum rerum solertissimus indagator dicit hanc Solis Yperionis filiam non fuisse, sed eius qui apud Colcos regnasse creditur, sed ideo huius credita, quia, ut dicit Seruius, formosissima fuit mulier et meretrix famosa, quod contigisse fingunt ob Ueneris odium in prolem Solis, de quo odio infra patebit, ubi de Uenere. Audiri feras mugientes in circumitu montis est, quia dum inter ingentia atque prerupta saxa, rupes et cauernas, quarum mons circumdatus est, maris unde uentorum impetu efferuntur, et demum retrahuntur, et superuenientibus illiduntur, et hinc inde franguntur, fit de necessitate rumor dissonus, et nunc mugitui nunc rugitui similis, et hinc se fingunt audire leones aprosque. Quod autem herbis aut cantato carmine in beluas homines transformaret, hoc uidetur a multis concedi possibile magicis illusionibus, dum Pharaonis magos ea suis artibus fecisse credimus, que faciebat Moyses uirtute diuina, dum homines in Arcadia lupos fieri, dum Apuleium in asinum permutatum. Sed ego potius credo hanc formositate sua multos in dilectionem sui traxisse mortales, qui sese ut eius mererentur gratiam, que meretricum absque pecunia consequi non potest, illecebris uariis ut dona portarent miscuisse, et sic eas induisse formas, que officiis congruebant, quas Ulixes, id est prudens homo, non induit. Hanc post hec amasse Glaucum ideo dictum puto, quia, secundum quod aliquibus placet et potissime Leontio, Glaucus idem sonat quod terror, et quoniam terribile sit audire mugitus aquarum circa Cyrceum, ut supra dictum est, et ipse terror ibidem consistat, assidue uidetur a Cyrce, id est a loco illo Cyrces amari. Quod autem Glaucus amauerit Scyllam ob eadem causam dictum est, eo quod apud Scyllam idem a mugitu maris sit terror assiduus, et sic cum ibi moretur, assidue uidetur Scyllam diligere. Quod Scylla infectis aquis a marinis canibus usque ad inguina rapta sit, ab effectu sumpsit fictio causam. Est enim Scylla scopulus secus fretum Syculum aquis supereminens adeo ut medius aquas exire uideatur, et ab aquis medius occupari, et cum totus sit preruptus et cauernosus et ibi continue maximo cum impetu mare fluat et refluat, dum cauernas illas intrat et demum se retrahit, ad instar canum latrantium sonum emittit, et sic scopulus a marinis canibus rapi dicitur. Que autem ad Pycum spectant, in sequentibus scribentur, ubi de Pyco. Ego autem Cyrcem hanc Oete fuisse sororem non credo, cum diu ante Troianum bellum Colchida fuerit Cyrces; hec autem contemporanea, sed conuenientia nominum et forsan artium ex duabus unam fecisse potuerunt.
Angitiam seu Angeoniam Theodontius dicit Cyrcis fuisse sororem et Solis filiam et haud longe ab ea in agro Campano moratam, sed melioribus artibus operatam. De qua, non in omnibus cum eo concordans, Gaius Celius asserit eam Cyrcis fuisse sororem et uicinia Fucini lacus occupasse, et ibidem salubri scentia aduersus morbos incolis deseruisse; quam ob rem diem claudens dea ab eisdem habita est. Macrobius autem in Saturnaliorum libro hanc Angeroniam deam uocat, dicitque illi apud Romanos XII Kal. ianuarias ferias celebrari, eique a pontificibus in sacello Ualupie sacrum fieri. Uerrius autem Flaccus idio dicit eam Angeroniam apellari, quod angores ac sollicitudines animorum propitiata depellat. Addit insuper Masurius simulacrum huius dee ore obligato atque signato in ara Uolupie collocatum, ob id quod, qui suos dolores anxietatesque dissimulant, beneficio patientie in maximam oblectationem deueniant. Sane Iulius Modestus huic sacrum fieri dicit, eo quod populus Romanus morbi, qui anginia dicitur, uoto promisso liberatus sit. Cur autem Solis sit credita aut dicta filia, medendi ars causam dedisse potuit.
Lunam, ut ad Yperionis prolem redeam, eiusdem Yperionis fuisse filiam et Solis sororem uulgatissimum est. De hac ueteres multa senserunt. Illi quippe ante alia bigam dixere concessam, eo quod aduersus patruos cum Ioue sensisset, eaque curru uti testatur Accius poeta in Baccis, dicens: *Almaque curru Noctiuago Phebe* etc. Et Uirgilius; Iamque dies celo concesserat almaque curru Noctiuago Phebe medium pulsabat Olympum etc. Hanc bigam dicit Ysidoros ubi de Ethymologiis a duobus equis trahi, quorum alter albus, alter uero niger est. Eam preterea a Pane Arcadie deo dilectam dicit Nicander poeta, et lane candide munere in suos deduxisse concubitus. Quod et Uirgilius in Georgicis asserit, dicens: *Munere sic niueo lane, si credere dignum est, Pan deus Arcadie captam te, Luna, fefellit In nemora alta uocans, nec tu aspernata uocantem* etc. Insuper et eam dilectam aiunt ab Endimione pastore, quem dicunt primo ab ea repulsum, demum postquam aliquandiu albos suos pauisset greges, in suam gratiam susceptum. Dicit tamen Tullius eum in Lamio seu Latinio Yonie monte obdormuisse et in somnis a Luna deosculatum. Sunt et qui illi filios tribuant. Nam Alcyna, lyricus poeta, dicit rorem ab ea et Aere genitum. Similiter eam multis uocant nominibus, ut puta: Lunam, Hecatem, Lucinam, Dianam, Proserpinam, Triuiam, Argenteam, Phebem, Cererem, Arthemim, Menam et aliis. Sed quid ex his tot intellexerint aduertendum. Cur Yperionis dicta sit filia, dici potest id quod de Sole dictum est. Puto ego illam claritate insignem fuisse mulierem, et ob eius singularem preminentiam, et quia Solis esset soror, Lunam denominatam fuisse; ad quam sequentia non espectant, quin imo ad ueram lunam. Et ideo quod aduersus Tytanos Ioui fauerit, id est aduersus superbos, ob eius complexionem frigidam et humidam dictum est, qua multum fumositates hominum reprimuntur. Biga autem uti dicitur, ad designandum cursum suum diurnum et nocturnum, quem longe clarius equorum colores ostendunt; preterea et humiditate sua germinantia fouet desuper et desubter adiumentum radicibus infert. Quod autem ab Arcade deo delecta sit, poterit forsan hic talis prestari sensus, ut pro Arcade deo summatur quicunque pastor. Erant enim Arcades ut plurimum pastores omnes, pastores autem Lunam amant, id est eius lumen, eo quod ex illo commodum suscipiant, et ob id eam in siluis uotis uocare consueuerant, ut suos greges per noctem ab insidiis ferarum facilius cauerent, et ob id dum fulgida ueniebat, ei in sacris agnam mactabant candidam, et sic albo uellere captam dicebant. Quod autem ab Endimione dilecta sit, dicit Fulgentius hoc posse contegere, quod Endimion pastor fuerit, qui uti pastores faciunt, noctis humorem amauit, quem uaporia syderum atque ipsius lune in animandis herbarum succis insudant, et inde in pastorum commoda uertitur. Uel aliter. Ait idem Fulgentius, quod is Endimion primus rationem cursus lune inuenerit et obdormisse XXX annis dicitur, quia stultorum iudicio meditationi uacantes dormiunt, id est tempus perdunt. Seu qui meditationibus deditus est, profecto non aliter quam si dormiret, immiscetur actiuis operibus, quod de Endimione dictum est, quia nil aliud eo uiuente, nisi huic meditationi operam dare peregit, uti Minastas, in eo libro quem de Europa scripsit, testatur. Quod ego uerum puto, nec sit qui longum temporis miretur spatium, cum circa lune cursum plurima ueniant consideranda, ut ostendit uenerabilis Andalo in sua Theorica planetarum. Sed quod albos ante greges pauerit, ideo appositum credo, ut loci sue meditationis qualitas ostendatur, qui in culmine montis illius fuit quod sibi elegit, ut posset libere eleuationes assumere tanquam ex expedito loco, et montium culmina et potissime celsa ut plurimum consueuerunt esse niuosa, quas niues quia diu obseruauit, pastor niuei pecoris dictus est. Quod autem a luna deosculatus sit, ideo fictum reor, quia sicut amantes puellam amoris munus osculum arbitrantur, sic et longe huius meditationis munus fuisse lune comperisse cursum, et sic sui amoris uidetur osculum suscepisse. Superest de nominibus uidere. Lunam a lucendo dictam uolunt, et maxime dum lucet in sero, cum dum mane luceat uelint appellari Dianam. Hecates autem ideo dicta est, quia centum interpretatur, in quo numero quasi finitum pro infinito positum sit, uolunt multiplicitatem eius potentie denotari. Triuiam nonnulli, esto Seneca poeta triformem dicat in tragedia Ypoliti, a triplici suo nomine principali dictam uolunt; uocatur enim Luna, Diana et Proserpina. Dicunt eam etiam uocari Lucinam ut in Odis Oratius: *Te Lucinam probas uocari* etc. quam parturientium deam uocant, et cur sic dicta sit, paulo post dicetur. Argenteam autem ob id dicunt, quia suum sit argentum in terris procreare, seu quia solis respectu, qui aureus est, uideatur argentea. Phebeam autem ideo uocauere, quia sepe noua sit. Arthemia seu Arnothemis attica lingua idem est quod luna, ideo sic dicta, ut refert Macrobius, quia arthemis quasi arnothemis, id est aerem secans. Luna a parturientibus inuocatur, quia proprium eius est destendere rimas corporis et meatibus uiam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, ut poeta Thymotheus eleganter expressit. Mena uero dicta est quia non nunquam defectus patitur, ut puta in eclipsis et inde Mena, quod latine defectum sonat, seu quia naturaliter luce careat et quos habet radios mutuetur a sole, uti cetera faciunt sydera. Reliqua autem nomina, quoniam ad alias pertinent deas, de quibus singularis in hoc opere mentio fit, ex consulto donec de illis tractetur omisi.
Rorem Alcina lyricus poeta Lune atque Aeris fuisse filium dicit, teste Macrobio. Quod quidem figmentum a natura sumptum est, agente quidem luna uapores terre humidos nequeuntes, absente sole, consurgere altius, frigiditate aeris et lune alterati uertuntur in tenuem aquam, que decidens ros estiuo tempore appellatur, hyeme uero condensati gelu bruma dicitur.
Bryareus ab omnibus creditus est Tytanis et Terre filius, quem omnes fere Latini poete hostem Iouis infestissimum contemptoremque deorum asserunt, et ob id apud Inferos detrusum uolunt, eumque inter monstruosos in uestibulo inferni excubias agere scribit Uirgilius, dicens: *Et centumgeminus Briareus et belua Lerne* etc. Sane Omerus eum amicum fuisse Iouis ostendit in Yliade, dicens: {Okh' ekatogkheiron kaleion soesmakon Olumpon, On Briareon kaleusi theoi andres de te pantes Aigaion o gar aute o patros ameinon}. Que latine sonant , Cito Centimanum uocasti in magnum Olympum, Quem Briareum uocant dii hominesque Terrigenam post eius patrem meliorem. In quibus carminibus Omerus perfunctorie tangit fabulam, quam Theodontius paulo latius refert dicens, quod commoti dii, aduersum Iouem, Iuno scilicet et Neptunnus una cum Pallade et aliquibus aliis, in domo Nerei patris Thetidis deliberauerunt catenam facere, et dormienti Ioui iniicere, et inuicem trahentes omnes eum e celo eicere, quod Thetis Ioui retulit, et ob id ipse in fauorem suum in celum Briareum euocauit. Quem cum uidissent coniurati eo quod fortissimus extimaretur, confertim a ceptis destitere et sic tutatus est Iuppiter; ex quibus patet Briareum amicum fuisse Iouis. Huius autem fabule uolens Leontius aperire sensum, aiebat ante resolutionem Chaos inferiora elementa cum superis discordare et humoris opera inisse concordiam, et alia quedam plura ridenda potius quam scribenda. Theodontius autem dicit sub hac fabula tenui uelo hystoriam tegi. Dicit enim Iouem post uictoriam ex Tytanis atque Gigantibus habitam adeo elatum, ut importabilis efficeretur amicis, quam ob causam Iuno coniunx eius et Neptunus frater clam apud insulam Nerithos conuocatis quibusdam ex amicis iniuere consilium, ut eum nil tale timentem e regno pellerent; quod cum illi reuelatum esset a nauta conscio, Briareum ex Tytanis superstitem unum et potentissimum adhuc hominem, seu potius Briarei Tytanis filium eodem nomine nuncupatum euocauit, et cum eo inito societatis federe coniuratos exterruit adeo, ut in eum nil penitus auderent. Dictus est enim Briareus Centumgeminus, quia multis preesset hominibus, et ponitur finitum pro infinito. Apud Inferos autem non in ciuitate Ditis detrusus est, ut reliqui sunt, quia adhuc in adiutorium seruaretur Superum, ut intelligamus non esse aliquos quantumcunque peruersos, quin ad meliorem uitam seruentur a deo, cum ab eodem eorum futura conuersio cognoscatur.
Ceum inter alios Tytanis filios enumerat Paulus et eius matrem fuisse Terram ostendit Uirgilius ubi dicit: *Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem* etc. Leontius dicit hunc Cee insule fuisse potentissimum regem, et extreme ferocitatis hominem atque superbie, ob quam cum antiquior fuerit Tytano, inter eius numeratur filios. Fuit enim Latone et Asterie spectabilium pulchritudine uirginum pater; dicebatque Paulus pro eo, quod Iuppiter Latonam uitiasset, Tytanorum bellum aduersus Iouem motum, sed falsum est, ut supra demonstrauimus, ex his que in sacra leguntur hystoria.
Latonam filiam fuisse Cei ex Ouidii carmine sumitur. Dicit enim: *Nescio quo audetis genitam Tytanida Ceo Latonam preferre michi* etc. Hanc autem ueteres a Ioue dilectam pariter et oppressam uolunt, eamque ex eo geminam suscepisse prolem, Apollinem scilicet et Dianam, quod aiunt adeo egre tulisse Iunonem, ut non solum omnem terram ad onus uteri deponendum interdiceret illi, uerum et inmitteret Phytonem ingentis magnitudinis serpentem ad eam fugandam atque impediendam. Que cum pauescens fugeret, neque locum aliquem ret nentem se inueniret, propinquans Ortygie insule ab ea suscepta est, et in eadem peperit primo Dianam, que euestigio obstetricatus officium in nascituro fratre matri prestitit, et Apollinem nascentem suscepit, qui mox sagittis Phytonem interemit et dare cepit responsa petentibus. Preterea ob hunc partum dicunt nomen immutatum insule, nam cum primo diceretur Orthygia, Delos postea dicta est. Dicunt insuper deferentem Latonam paruulos adhuc filios per Lyciam, dum ob estum siti laboraret, accessisse ad lacum quendam, ut biberet, quam cum uidissent circumstantes rustici, confestim lacum pedibus intrasse et omnem turbasse aquam, ex quo commotam Latonam orasse ut exterminarentur; quam ob rem rustici repente in ranas mutati locum semper incoluere. Circa has fictiones dicebat Barlaam cessante diluuio, quod Ogygii regis fuit tempore, ex humiditate terre nimia, cui calor erat immixtus, tam densas exalasse nebulas, ut apud plura loca Egei maris et Achaye nullo modo solares radii die, nec nocte lunares uiderentur ab incolis; tandem eis rarescentibus et potissime apud insulas, apud quas ratione maris minus poterat exalatio terre contigit, ut nocte quadam circa horam diei proximam a circumstantibus in insula Ortigie primo uiderentur lunares radii et subsequenter mane solares, quam ob rem maximo omnium gaudio, quasi reacquisissent quos perditos iam arbitrabantur, dictum est apud Ortygiam Dianam et Apollinem natos, et ob id insule mutatum nomen, et ex Ortygia Delos, quod idem sonat quod manifestatio, appellata est, eo quod ibi primo manifestatio solis et lune facta sit. Latonam autem eam ipsam insulam uoluere fingentes, in qua manifestatio facta, eamque feminam precipue assumpsere ad figmentum conficiendum, quia contigerat eam geminos peperisse, quorum masculum Apollinem, feminam autem Dianam nuncupauerant. Phytonem autem Latonam insequentem ne posset parere, nebulas densas surgentium uaporum uoluere, que quidem obstabant, ne possent solares atque lunares radii a mortalibus intueri, nec incongrue has uocauere serpentem; nam dum leues huc illuc a quocunque spiritu impellerentur, more serpentis serpere uidebantur. Et nunc a Iunone ideo missum dixere, eo quod non nunquam pro terra et mari intelligatur Iuno, a quibus euaporationes ille emittebantur. Dianam autem ideo ante natam dicunt, quia nocte, extenuatis iam uaporibus, primo lunares apparuere radii. Quod autem obstetricatus in natiuitate fratris officio functa sit, ideo dictum est, quia sicut obstetrices consueuere nascentes suscipere, sic et luna dum paulo ante solem surrexisset, solem orientem suscipere pansis cornibus uisa est. Occisum autem Phytonem telis ab Apolline ideo fictum, quia solaribus radiis agentibus omnis illa terre euaporatio dissoluta est. Quod autem ceperit Apollo dare responsa, sumptum est ab eo quod post modum contigit, scilicet ut ea in insula nescio cuius maleficio demon sub Apollinis titulo cepit, et diu dedit de quesitis responsa. Mutatos autem in ranas rustucos ideo dictum est, quia ut scribit Phylocorus, bellum fuit Rhodiis olim aduersus Licios, Rhodiis auxiliares uenere Delones, qui cum aquatum ad lacum quendam Lyciorum iuissent, rustici loci incole aquas prohibuere, in quos Delones irruentes omnes interemere, et in lacum occisorum corpora eiecere. Tractu tandem temporis cum montani Lycii uenissent ad lacum, nec occisorum agrestium corpora comperissent et ranas in circumitu coassantes sensissent, rudes et ignari arbitrati sunt eas ranas animas esse cesorum, et dum sic referunt aliis, fabule causam adinuenere.
Asteries filia fuit Cei Tytanis, ut Theodontio placet. Hec, ut ait Fulgentius, post uiciatam Latonam a Ioue dilecta est, a quo uerso in aquilam et oppressa fuit; eique eo ex concubitu Herculem peperit; que tandem ut quibusdem placet, aduersus Iouem sentiens et eius fugiens iras, miseratione deorum in coturnicem uersa est, que grece uocatur ortygia, nomenque dedit insule in quam aufugerat, ubi a Ioue in lapidem mutata est, undisque demersa et ab eisdem huc illuc agitata, que tandem ob susceptam Latonam firmata est. Huius fabule talis potest esse ratio. Dicit Theodontius superato atque occiso a Ioue Ceo, qui ob uiciatam Latonam aduersus eum arma mouerat, eum in Ceam uenisse insulam et ibidem Asteriem uirginem Cei filiam oppressisse, tandem ea aduersus eum sentiente primo uolucri fuga in Ortigiam abiisse, inde uero in Colcos transfretasse, Solique ibi regnanti nupsisse, eique peperisse Oetam a quo postmodum occisa est; seu, ut Barlaam dicit, in partu Oete deficit. Ex quibus fictum ideo est Iouem aquilam secum concubuisse, quia aquila Iouis erat signum dum esset in armis, et quia bello Ceam cepisset, fictum est eum in aquilam uersum cum Asterie concubuisse. Quod autem in coturnicem Asteries uersa sit, aut ob eius uolucrem fugam cum coturnicum sit uolare perniciter, aut propter longam eius transfretationem, quod etiam est coturnicum certo anni tempore transfretare. Quod autem in lapidem uersa sit, non spectat ad eam, quin imo ad insulam in quam primo aufugit, que Ortygia dicta est, latine uero coturnix, que idio in lapidem uersa dicitur, ut eius noua stabilitas designetur. Ferunt autem Ortygiam insulam solitam una cum undis fluctuare, quod fictum est, quia nimia et crebra terremotuum concussione agitari consueuerit. Quam tandem firmatam uolunt, id est a concussione liberatam, eo quod ab Apolline responsum sit, ne in ea mortuum corpus sepeliretur et quedam illi insuper celebrarentur sacra, quibus rite celebratis cessauit terremotuum infestatio et sic facta lapis, id est stabilis. Puto ego repletis cauernis in quibus aer inclusus terremotus causabat, hoc contigisse, eosque illo dyaboli responso deceptos. Superaddunt quidam eidem Ortygie Mycones atque Gyaros insulas adhesisse atque firmasse, quod non sic simpliciter intelligendum est, quin imo ex insulis illis que illi proxime sunt, Ortygia iam firmata, accessere incole et inuicem quam reliquerant habitauere.
Typhon seu Typheus, Theodontio asserente, Tytani fuit filius ex Terra, esto dicat Lactantius eum ex Tartaro genitum et Terra. Hunc insuper dicit idem Lactantius Iouem in certamen prouocasse de regno, quam ob causam iratus Iuppiter fulmine eum prostrauit et ad eius opprimendam superbiam corpori eius superimposuisse Trinacriam, quod etiam sic testatur Ouidius: *Uasta Giganteis iniecta est insula membris Trinacris, et magnis subiectum montibus urget Ethereas ausum sperare Thyphea sedes. Nititur ille quidem, pugnat quoque surgere sepe, Dextra sed Auxonio manus est subiecta Peloro, Leua, Pachine, tibi: Lylibeo crura premuntur, Degrauat Ethna caput, sub quo resupinus harenas Eiectat flammamque ferox uomit ore Typheus. Sepe remoliri luctatur pondere terre, Oppidaque et magnos deuoluere corpore montes: Inde tremit tellus etc. Uirgilius autem non Ethnam sed Ynarimem illi dicit superiniectum, qui quidem mons est insule uicine Baiis, que hodie Yscla uocatur, haud longe a Prochita insula, et dicit sic: Tum sonitu Prochita alta tremit durumque cubile Ynarime Iouis imperiis imposta Typheo* etc. Quod etiam uidetur tenuisse Lucanus dum dicit: *Undat apex, Campana fremens, cui saxa uaporat Conditus Ynarimes eterna mole Typheus* etc. Huic insuper insigne antrum fuisse in Cilicia, haud longe a Coryco oppido, dicit Pomponius Mela in suo Cosmographie libro, et post eum Solinus De mirabilibus. Nam aiunt in monte profundissimam specum per duo milia quingentos passus nemorum umbra et riuulorum fluentium tinnitu amenam plurimum. Deinde post tam longum descensum panditur specus altera, que in processu iam obscurior habet sacrum Ioui fanum, inde in eius extremo recessu Typhonis cubile positum incole asseruere. Hec de Typheo. Nunc abscondita corticibus euisceranda sunt. Thypheum igitur istum Tytanis, ob elatum eius spiritum, filium dixere, et Terre ob potentiam, cum dicat Theodontius eum antiquissimum Cylicie fuisse regem et Osyrim fratrem superasse bello atque discerpsisse membratim, et bellum aduersus primum Iouem mouisse, sed ab eo superatum atque occisum. Uerum fictionibus quibus hec hystoria dedisse causam satis apparet, erit explicatio ista. Uidentur enim in his naturam et causam terremotuum satis conuenienter, latenter tamen ostendere qui finxere. Dicit enim Papias Typhonem seu Typheum idem sonare quod flammas eicientem, ut per hoc satis uidere possimus eos primo exalantem in uisceribus terre clausum ignem ostendere uoluisse, in quantum illi superimpositos montes a Ioue, id est a natura rerum aiunt; in quantum autem Typheum se erigere conantem dicunt, terremotuum causam ostendunt. Est enim terra ut plurimum cauernosa, in quibus cauernis ut aer interclusus sit aliquando necesse est, et ibidem non nunquam contingit per subterraneos meatus aquam etiam penetrare, cuius qualicunque motu oportet ut aer etiam moueatur, qui motu suo et ob obicibus hinc inde percussus et in uehementiorem motum excitatus calefit; eo autem calefacto tante potentie efficitur motus eius, ut circumadiacentia cuncta concutiat et moueri faciat, et si bithuminosa atqui sulphurea terra loco tali propinqua sit, ut accendatur confestim necesse est, nec extinguitur unquam tali materia perdurante, et cum nequeat ignis teneri clausus, et eo ardente multum augeatur aeris, nec tanti capax sit locus, fit non solum grandis concussio terre adiacentis, sed aperiri cogitur, et exitum prestare accenso igni, qui euaporans Typhonem id est eicentem flammas locum facit. Et cum Sycilia et Ynarimes huiusmodi nature sint, ideo Typhoni superimpositas finxere prudentes.
Aeos Ysidorus ubi de Ethymologiis scribit filium fuisse Typhonis eumque tuam Paphos, rex inclite, Cypri uetustissimam ciuitatem condidisse, quam supra Paphi filii Pigmalionis opus fuisse dixeram, et de suo nomine nuncupatam, quod an uerum sit incertum habeo.
Chymeram Papias dicit filiam fuisse Typhonis et Chedrie, quam ob causam hoc dictum sit non uideo, nisi quia et hec ignes euomat. Hanc tamen quidam monstruosissima describunt dicit enim de ea Ouidius sic: *Quique Chymera iugo mediis in partibus ignem, Pectus et ora lee, caudam serpentis habebat. Uirgilius autem de ea sic ait: Horrendum stridens flammisque armata Chymera* etc. Alii autem dicunt illam igneum habuisse caput, pectus leoninum, caprinum uentrem, et crura serpentis, et plurimum Lyciis infestam, sed tandem a Bellerophonte superatam atque occisam. Cuius dum absconditum sensum querit enucleare Fulgentius, amplissimam et meo iudicio minime opurtunam uerborum effundit copiam, cum potius hystoriale significatum quam aliud sub tenui satis cortice lateat. Est enim Chymera Lycie mons in summitate ardens, sicut et Ethna olim, postmodum ad inferiora declinans leones dudum nutrire consueuerat, subsequenter abundat capreis, et in radicibus feracissimus erat serpentum. Qui a Bellerophonte insigni uiro purgatus noxiis habitabilis effectus est.
Encheladum Tytanis et Terre filium fuisse dicit Paulus, cum ex Terra tantum natum dicat Uirgilius ibi: illam Terra parens, ira irritata deorum, Extremam, ut perhibent, Ceo Encheladoque sororem etc. Fuit hic homo ingentis potentie et immanis, ut Theodontius asserit. Hunc fulmine ictum Ethneque suppositum dicit Uirgilius sic: *Fama est Encheladi semiustum fulmine corpus Urgeri mole hac, ingentemque insuper Ethnam Impositam ruptis flammam expirare caminis; Et fessum quotiens mutat latus, intremere omnem Murmure Trinacriam et celum subtexere fumo* etc. Quem ego idem dicerem cum Typheo, ne illos esse diuersos ostenderet in Odis Oratius, dum dicit: *Sed quid Typheus et ualidus Mimas, Aut quid minaci Porphyrion statu, Quid Rethus euulsisque truncis Encheladus iaculator audax* etc. Quid ergo? Cum diuersi sint, uti physica ratione Typheum subterraneum ignem ab igne elemento periniectum a Ioue fulmen designato, et a motu subterranei aeris causatum atque euaporatum ad exteriora diximus, sic morali demonstratione hunc superbum hominem designare dicemus, cuius mos est, ritu ignis, stolida elatione, semper ad excelsa contendere, uerba ignita emittere, et cuncta furore suo consumere, qui totiens Ethna premitur, quotiens a potentia diuine iustitie impellitur et superatur et humilium calcari pedibus summittitur. Preterea, si non alio pondere incuruentur tales, sua tantum honusti rabie deprimuntur, dum minus, sic uolente deo, ab eis in uotum itur.
Egeon, si antiquitati credimus, Terre fuit filius et Tytanis, ea ratione qua ceteri. Hunc Seruius unum esse cum Briareo uelle uidetur, eo quod et Centumgeminus cognominetur. Sed huic opinioni Paulus aduersatur, dicens: *Egeonem seuissimum et immanem fuisse pyrratam, et Egeona nominatum ab insula deserta que Ege, in Egeo mari, uocatur; in qua insidebat more pyrratarum, quibus fas non est ob latrocinium suum urbes incolere*. Superaddens Theodontius ab hoc, non ab Ege insula, Egeum denominatum mare, eo quod euo suo nemo in eo mari, nisi quantum huic placuisset, aliquid audebat. Dicunt preterea fabule ueteres hunc centum a Ioue religatum cathenis. Ouidius insuper dicit de eo: *Balenarumque prementem Egeona suis immania terga lacertis* etc. Ut possit per hoc comprehendi eum potentissimum fuisse, dum tot catenis eius astringuntur uires, et assiduam eius maris fuisse curam, et nauigiorum quibus insidebat. Is enim ideo Centumgeminus dictus est, eo quod his centum homines remigio deseruientes haberet in nauibus, ut in longis oportunos cernimus.
Auroram dicit Paulus filiam fuisse Tytanis et Terre. Quam si mulierem uoluimus arbitrari, eo quod eam Tytonis fratris Laumedontis dicat Ouidius fuisse coniugem, possumus eam existimare aliquam ingentis potentie et admirandi decoris fuisse feminam; uerum ego reor de ea intellexisse poetas quam omnes dicimus Auroram, eum scilicet matutinum splendorem, quo cernimus ante solem eleuatum celum albescere, quam ideo Tytanis dicunt filiam, non quia ex Tytano natam credant, sed ex Sole, quem sepissime ex nomine aui Tytanum uocant; nam ex sole procedit, ut dictum est, illa claritas celi quam auroram dicimus. Terre autem ideo dicitur filia, quia, orizontem orientalem superans, uidetur intuentibus ex terra exire.
Iapeti parentes Tytanum et Terram fuisse Theodontius asserit. Qui eum dicit suo tempore grandem potentemque fuisse apud Thessalos hominem, sed proterui ingenii, cognitus magis nobis filiorum claritate quam sua uirtute. Huius dicit Uarro De origine lingue latine coniugem fuisse Asyam nynpham, a qua Asya denominata est. Equidem huius non paruum magnitudine argumentum. Ex qua suscepisse nonnulli uolunt Hesperum, Athlantem, Epymetheum et Prometheum.
Hesperum dicit Theodontius filium fuisse Asye et Iapeti, primo Phylotem a parentibus appellatum. Uerum cum iuuenis una cum Athlante fratre in extremos Mauros secessisset, atque Ethyopibus, qui ultra Ampelusiam promontorium litus occeani incolunt, ac insulis eo litori adiacentibus imperasset, a Grecis Hesperus appellatus est, eo quod ex nomine occidentis Hesperi omnem occiduam regionem uocent Hesperiam, et sic ab ea regione, ad quam transmigrauerat, a suis perpetuo denominatus est. De hoc tamen nil habetur ulterius, nisi quod illi tres fuerint filie, rapina Herculis clare.
Hesperides, ut ipsum sonat patronimicum, Hesperi fuerunt filie, esto sint qui Athlantis dicant. Hec tres numero fuere. Egle, scilicet et Herethusa ac etiam Hesperetusa. De quibus fertur quod esset illis uiridarium in quo aurea mala nascebantur, cui custodem prefecerant serpentem peruigilem; cuius uiridarii fama cum ad Euristeum peruenisset, et ipse pomorum desiderio tractus, misit Herculem ut illa mala surriperet. Qui ueniens, soporato seu occiso serpente, uiridarium intrauit et mala sustulit atque Euristeo detulit. Cuius fictionis arcanum aperuisse non erit difficile. Fuere quippe, ut placet Pomponio, insule in occeano occidentali habentes ex opposito desertum litus in continenti inter Hesperos, Ethyopes et Athlantes populos, que quidem insule a puellis Hesperidibus possesse fuerunt, erantque abundantissime ouium, lana quarum preciosissima erat ad instar auri, et sic insule Hesperie, que talium ouium erant pascua, uiridarium fuere Hesperidum, oues autem aurea mala; nam oues a Grecis male seu mala dicuntur, teste Uarrone in libro De agricultura. Peruigil autem serpens Euripi erant, qui inter insulas estuante occeano die noctuque absque intermissione insulas mira cum tempestate circumibant et ad insulas transitum prohibebant; quos Hercules, captato tempore, transiens malis aureis, id est pecudibus, eductis, remeauit in Greciam. Fulgentius autem, more suo, ex abysso conatur in ethera educere intellectum, quem, eo quod non putem fuisse de mente fingentium, omittendum censui. Sunt tamen qui uelint hunc Herculem fuisse Perseum, et Hesperidas fuisse Gorgones; ipsi uideant.
Athlas dicit Lactantius, filius fuit Iapeti et Clymenes. Theodontius uero, Iapeti et Asye filium fuisse dicit. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, matrem huius dicit Libyam fuisse. Uerum hi non uidentur unum et idem, cum tres fuisse dicuntur, quorum primus creditur ex Arcadia, alter autem a primo Thessalus, inde Maurus fuit tertius, ille scilicet qui cum Hespero fratre ad Mauros transfretauit. Est preterea et Athlas Ytalus, qui ut uulgo fertur antiquissimus, apud Fesulas imperauit, cuius quoniam parentes non comperi, non apposui. De quo istorum circa ea que de eis scripta comperiuntur, intellexerint autores, non satis certum est, dato quod aliquando possit per coniecturas intelligi. Scribam igitur tanquam unius tantum acta sint omnia. Fuit ergo Athlas, ut dictum est, Iapeti seu ex Climene, seu ex Asya filius, uel ex Lybia, ex quo talis narratur fabula. Quod cum Perseus Iouis filius iussu Polidetis regis, ut dicit Lactantius, ad occidendum iuisset Gorgonem, eamque superasset, et illi caput abscidisset, uictorque rediret, contigit ut hospitium peteret Athlanti. Athlas autem, oraculo premonitus, ut sibi caueret a Iouis filiis, quia ab aliquo eorum regno priuaretur, audito eum Iouis esse filium suscipere noluit; quam ob rem turbatus Perseus, detecto Gorgonis capite, illum in sui nominis montem mutauit, damnauitque eum ut in perpetuum celum sustentaret humeris, quod et factum est. Sub hac autem fictione uoluere priores hystoriam occultari, cum dicat Fulgentius, quod cum superata Medusa ditissima regina, Perseus regnum inuasisset Athlantis, fultus copiis atque substantiis Meduse, eum in montes compulit aufugere, et sic qui ex regia montanus factus est fuga, causam dedit fabule, ut in montem diceretur esse conuersus opere eius, cuius diuitiis in montes fuerat compulsus. Quod celum humeris sustentauerit, alia causa fuit. Affirmat enim Augustinus in libro De ciuitate dei, hunc maximum fuisse astrologum, et Rabanus dicit eum primum astrologie artem excogitasse, quod a Plinio sumptum puto; ipse autem in libro De naturali hystoria dicit hunc astrologiam inuenisse et hinc, ob sudores ex arte susceptos, celum humeris tolerasse dictum est. Uerum ignauum uulgus hoc credidit, eum scilicet celum humeris sustinere, quia cerneret montis uerticem adeo extolli, ut in eum uideatur inclinari celum. Huic preterea multas fuisse filias dixere ueteres, quas ex uariis Athlantibus natas arbitror, et huic soli attributas, ut in particulari earum descriptione clarius apparebit.
Hyas, ut ab unico milioris sexus initium faciamus, filius fuit Athlantis et Ethre, ut placet Ouidio, ubi de Fastis ait: *Nondum stabat Athlas, humeros oneratus Olympo, Cum satus est forma conspiciendus Hyas*. Hunc stirps Occeani maturis nixibus Ethra Edidit, et nynphas, sed prior ortus Hyas etc. Hic iuuenis uenator fuit, et in uenationibus a leena occisus est, ut ipse ubi supra testatur Ouidius dicens: *Dum noua lanugo, pauidos formidine ceruos Terret, et est illi preda benigna lepus*. At postquam uirtus animis adoleuit, in apros Audet, et hyrsutas cominus ire leas, Dumque petit latebras fete catulosque leene, Ipse fuit lybice preda cruenta lee. Mater Hyan, et Hyan meste fleuere sorores, Ceruicemque polo suppositurus Athlas Uictus uterque parens tamen est pietate sororum: illa dedit celum: nomina fecit Hyas.
Hyades septem fuere sorores et filie Athlantis ex Ethra, quarum hec fuerunt nomina: Eudora, Ambroxia, Pyidile, Coroni, Phyto, Polixo et Thyenes. De quibus inuicem scribere necesse fuit, cum de eis in particulari nil legatur. De his autem sic scribit Ouidius: *At simul inducent obscura crepuscula noctem, Pars Hyadum toto de grege nulla latet. Ora micant Tauri septem radiantia flammis, Nauita quas Hyadas Graius ab urbe uocat. Pars Bachum nutrisse putat, pars credidit esse Thetios has neptes, Occeanique senis* etc. Per hos uersus possumus cognoscere eas, ut supra dixerat idem Ouidius, ob pietatem mortui fratris in celum assumptas, et in fronti Tauri locatas. Uidetur tamen Ouidius in fine carminum credere partem harum Hyadis fuisse filias, uerum Theodontius totas Athlantis fuisse confirmat. Has autem succulas appellari dicit Anselmus in libro de Ymagine mundi. Sed quid ista uelint uideamus. Et primo ego harum assumptionem in celum sic contigisse arbitror, quia eo quod numero conuenirent cum stellis in fronte, Tauri positis, ceptum sit ab his qui numerum norant filiarum Athlantis iocose illas stellas a nominibus puellarum uocare, et cum perseuerarent, adeo stellis annexum est, ut in hodiernum usque perduret; seu quod uerisimilius est, filias Athlantis ob conuenientiam numeri nomine stellarum nuncupatas, et hinc fabule prestitisse materiam. Nam stellas illas Hyadas uocatas credo ab effectu earum longa animaduersione percepto; Hyas enim grece, pluuia sonat latine, quod eis nomen impositum est, eo quod incipientibus eis apparere, autumnales incipiunt pluuie. Succule uero dicte, quasi succo plene, id est humiditate et pluuiis. Quod autem Bachum nutriuerint, ideo dictum reor, quod humiditate sua seu signi in quo sunt, sole existente in uirgine, plurimum uinetis nocte conferant diurno feruore exhaustis.
Eletra filia fuit Athlantis et Pleionis, et uti ego arbitror, Athlantis Tusci, eo quod uelint aliqui eam coniugem fuisse Corithi regis, quem Tuscum fuisse existimant plurimi; et si Tusci non fuit, Archadis tamen fuit; non enim ad eius concubitum Iuppiter iuisset in Mauros. Hanc a Ioue oppressam peperisse illi Dardanum Troie autorem uolunt, et uiro Iasium. Hec preterea cum sex sororibus a Pleyone matre Plyades appellate sunt; et quia Iouem seu Liberum patrem nutriuere, celum meruerunt et stelle in genu Tauri locate sunt, et a Latinis Uirgilie appellate. De quibus omnibus sic scribet Ouidius: *Plyades incipiunt humeros reserare paternos: Que septem dici, sex tamen esse solent. Seu quod in amplexum sex hinc uenere deorum. Nam Steropem Marti concubuisse ferunt, Neptuno Alcinoem, et te, formosa Celeno. Mayam et Eletram Taygetamque Ioui; Septima mortali Meropes tibi, Sysife, nupsit; Penitet et facti sola pudore latet. Siue quod Eletra Troie spectare ruinas Non tulit; ante oculos opposuitque manum* etc. Astrologi autem dicunt harum unam esse nebulosam, nec posse uideri. Sane ut figmenta paucis expediamus de his, quantum ad nomen et ad assumptionem in celum, dici potest quod de Hyadibus dictum est, esto uelit Anselmus has Plyades non a matre, sed a pluralitate denominatas, cum dicat plyon grece, pluralitatem sonare latine. Uirgilie autem dicuntur, quoniam oriuntur una cum sole, scilicet eo exeunte in Tauro, quia tunc uirgulta augeantur. Iouem autem nutrisse ideo dicuntur, quia opinati sunt nonnulli ethereum ignem ex humiditate terrestri nutriri, quam humiditatem pluuie causant. De Libero autem ut supra ubi de Hyadibus.
Maya Athlantis fuit filia, ut dicit Uirgilius: *At Mayam, auditis si quicquam credimus, Athlas, Idem Athlas generat, celi qui sydera tollit* etc. Ego credo Athlantis Arcadis fuisse filiam, eamque dicit Cingius Uulcano nupsisse et argumento utitur, ut dicit Macrobius Saturnaliorum, quod flamen Uulcanalis Kalendis Maiis huic dee rem diuinam facit. Sed Piso uxorem uulcani Maiestam non Mayam uocari dicit. Hoc tamen asserunt omnes eam Ioui concubuisse atque ex eo peperisse Mercurium. Hanc insuper aiunt Iunonem ex pellicibus Iouis unam summe dilexisse eiusque filium Mercurium lactasse affirmat Martianus. Et huius amoris causam reddunt, quia ea surgente uer et estas ueniunt, quibus aer pulchrior factus letari uidetur. Sed quid non sic Celenum et Eletram et alias, que equo modo surgunt cum Maya? Ratio potest esse hec, quia per Mayam ueteres terram intellexere, in qua diuitie et regna sunt, quibus preest ipsa Iuno. Hec autem Maya apud Romanos in maxima fuit reuerentia, ei quidem, ut ait Macrobius, mense Mayo eo quod ab ea denominatum putarent, ut ubi de Fastis scribit Ouidius, exibebant mercatores una et Mercurio filio sacrum; et quia, ut Cornelius Labeo assentire uidetur, terram eam putant, et Maye nomen a magnitudine sumpsisse, ei pregnantem suem mactabant, quam hostiam Terre propriam dicebant, et hoc ob fecunditatem arbitror. Preterea dicit idem Labeo huic Maye, id est terre, edem Kalendis Maiis dedicatam sub nomine Bone dee, et eandem esse Bonam deam et Terram, sic et Bonam et Faunam et Opem et Fatuam pontificum libris dicit ostendi. Rationes autem supra, ubi de Terra scripsimus, apposite sunt.
Steropes et hec filia fuit athlantis et Pleyonis, quam dicit Ouidius a Marte dilectam, et ex eo peperisse Parthaonem, qui rex fuit Calydonie, Arcadie fere opposite.
Cyleno eque Athlantis et Pleyonis fuit filia, hec a Ioue uiciata Mercurium peperit, alium a superiori, qui cognominatus est Cylenius a matre, seu a monte Arcadie, in quo forte natus est.
Thaygete patrem fuisse Athlantem uolunt et Pleyonem matrem, eamque dicunt placuisse Ioui, et in eius amplexus uenisse, atque ex eo concepisse Lacedemonem, quem filium Taygete Agenoris filie dixerunt alii, et nonnulli eum ex Semele natum uoluere.
Alcyones ex Athlante et Pleyone nata est, placuitque Neptuno, ex quo peperisse uolunt Alcyonem coniugem Cei regis Trachinne.
Meropes, ut reliqui Plyades, Athlantis et Plyonis filia fuit Sysiphoque Corinthyorum rege nupsit, Ouidio teste, et creditur eam Sysipho peperisse Laertem Ulixis patrem, et Glaucum, et Creontem.
Calipso nynpha, ut dicit Priscianus in maiori uolumine, filia fuit Athlantis, ex qua tamen matre non dicit, quod etiam ante Priscianum testatur Omerus in Odissea dicens: {entha men Atlantos thugater doloessa Kalupso} Que latine sonant : ubi certe Athlantis filia dolosa Calipso, Cuius autem Athlantis ignoratur. Ad hanc, ut Omerus testatur, peruenit Ulixes naufragus, et UII annis apud eam detentus est. Fuit enim hec domina cuiusdam insule Ogigia nuncupate, seu a se Calipso denominate.
Epymetheus filius fuit Iapeti ex Asya coniuge, ut ait Leontius. Hic ingenio ualens hominis, statuam primus ex luto finxit, quam ob rem dicit Theodontius indignatum Iouem et eum uertisse in symiam, atque religasse apud insulas Pytacusas; cuius figmenti reseratio talis est. Sunt symie animalia inter alia hoc a natura infixum habentia, ut quicquid uiderint quenque agentem, et ipse facere uelint, et aliquando faciant; sic uisum est Epymetheum ad instar nature uoluisse hominem facere et sic, symie imitatus naturam, Symia dictus est. Apud Pytagusas insulas ideo symiam religatam dixere, eo quod olim abundauerint symiis insule ille, seu forsan iageniosis hominibus et in suis operibus naturam imitantibus.
Pyrra Epymethei fuit filia, ut dicit Ouidius, et Deucalionis coniunx. De qua idem Ouidius sic: *Deucalion lacrimis ita Pyrram affatur abortis: O soror, o coniunx, o femina sola superstes, Quam commune mihi genus et patruelis origo, Deinde thorus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt*. Hec autem cum esset piissima mulierum una eum Deucalione uiro diliuuium passa est, eique IIII peperit filios.
Prometheus Iapeti fuit filius ex Asya nynpha coniuge eius, ut Uarro testatur ubi De origine lingue latine, et alii plures. Hunc ante alios omnes formasse hominem ex terra dicit Ouidius: *Siue recens tellus seductaque nuper ab alto Ethere cognati retinebat semina celi. Quam satus Iapetho mixtam pluuialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Oratius autem aliquid superaddens dicit in Odis: Fertur Prometheus addere principi Limo coactus particulam undique Desectam insani leonis Uim stomaco apposuit nostro* etc. Uerum Claudianus in Panegirico IIII consulatus Archadii fabricam istam longe plenius omnium longa tamen uerborum serie describit dicens: *Disce orbis, quod quisque sibi, cum conderet artus Nostros, ethereis miscens terrena Prometheus, Sinceram patri mentem furatus Olympo, Continuit claustris indignantemque retraxit. Et cum non aliter possent mortalia fingi, Adiunxit geminas: ille cum corpore lapse Intereunt, hec sola manet bustoque superstes Euolat; hanc alta capitis fundauit in arce, Mandatricem operum prospecturamque laborum. Illas inferius collo, preceptaque summe Passuras domine, digna statione locauit. Quippe opifex ueritus confundere sacra prophanis, Distribuit partes anime, sedemque remouit. Iram sanguinei regio sub pectore cordis Protegit imbutam flammis, auidamque nocendi, Precipitemque sui. Rabie succensa tumescit; Contrahitur tepefacta metu, cumque omnia secum Duceret, et requiem membris uesana negaret. Inuenit pulmonis opem madideque furenti Prebuit, ut tumide ruerent in mollia fibre. At sibi multa petens nil collatura Cupido, In iecur et tractus imos compulsa recessit. Que uelut immanes reserans ut belua rictus, Expleri pascique uelit: nunc uerbere curas Torquet auaritie, stimulis nunc frangit amorum, Nunc gaudet, nunc mesta dolet satiataque rursus Exoritur, cesaque redit pullulantius ydra* etc. Sane his a Seruio et Fulgentio superadditur fabula. Dicunt enim cum Prometheus ex luto finxisset inanimatum hominem, miratam eius eximium opus Mineruam eique spopondisse quicquid ex celestibus bonis uellet in perfectionem operis sui. Qui cum respondisset se nescire, nisi uideret que apud Superos sibi essent utilia, ab ea eleuatus in celum est; ubi cum cerneret celestia omnia flammis animata, ut suo etiam operi flammam immitteret, clam ferulam rotis Phebi applicuit, et ea accensa ignem furatus reportauit in terras, et pectusculo ficti hominis applicauit, et sic animatum reddidit eumque Pandora uocauit. Quam ob rem irati dii eum per Mercurium Caucaso alligari fecerunt et uulturi seu aquile iecur eius uel cor dilaniandum perpetuo dederunt; cuius conquestionem in rupe satis longo carmine Eschylus Pictagoreus poeta describit, asserens illi cor ab aquila rostro discerpi, et mox iterum restaurari, ac iterum ab aue laniari, et sic indesinenter uexari. Hominibus autem, ut Saphos et Esyodus dicunt, dii ob hoc morbos et maciem ac mulieres immisere. Oratius autem dicit tantum maciem et febrem, ut in Odis: *Audax Iapeti genus Ignem mala fraude gentibus intulit. Post ignem etherea domo Subductum macies et noua febrium Incubuit cohors* etc. Harum fictionum inuolucrum, serenissime rex, non erit leue corticem aperire; multa enim insunt longa exquirentia uerba, que si non apponantur, erit paucis plurimum ingenii oportunum. Faciam igitur resecans quantum potero, ut prestabit Deus. Et ante omnia uidendum puto quis fuerit Prometheus iste. Qui quidem duplex est, sicut duplex est homo qui producitur. Primus autem Deus uerus et omnipotens est, qui primus hominem ex limo terre composuit, ut Prometheum fecisse fingunt, seu natura rerum, que ad instar primi reliquos etiam ex terra producit, sed alia arte quam Deus. Secundus est ipse Prometheus, de quo ante quam aliam scribamus allegoriam, secundum simplicem sensum, quis fuerit uidendum est. Dicit ergo Theodontius de Prometheo isto legisse, quod cum illi Iapeti patris, eo quod natu maior esset, successio deberetur, iuuenis et dulcedine studiorum tractus ultro illam Epymetheo fratri cum duobus paruis filiis, Deucalione et Yside derelictis, in Assyriam abiit et inde, postquam aliquandiu insignes eo euo audisset Caldeos, in uerticem Caucasi secessit. Ex quo longa meditatione et experientia percepto astrorum cursu, procuratisque naturis fulminum et rerum plurium causis, ad Assyrios rediit eosque astrologiam docuit et procurationes fulminum, et quod omnino ignorabant ciuilium hominum mores, egitque adeo, ut quos rudes et omnino siluestres et ritu ferarum uiuentes inuenerat, quasi de nouo compositos ciuiles relinqueret homines. Quibus sic premissis uidendum est quis sit productus homo, quem supra dixi duplicem esse. Est enim homo naturalis, et est homo ciuilis, ambo tamen anima rationali uiuentes. Naturalis autem homo primus a deo ex limo terre creatus est, de quo et Ouidius et Claudianus intelligunt, esto non adeo religiose, ut christiani faciunt; et cum ex luto illum Prometheus iste primus formasset, insufflauit in eum animam uiuentem, quam ego rationalem intelligo, et cum hac sensitiuam et uegetatiuam potentias, seu secundum quosdam animas; uerum he naturam habuere corpoream, et nisi peccasset homo, fuissent eterne, sicuti et rationalis est, cui diuina natura est. Hunc perfectum fuisse hominem circa quoscunque actus terreos credendum est; nec opinari debet quisquam oportunum illi fuisse ad eruditionem temporalium rerum Prometheum aliquem mortalem; uerum qui a natura producta sunt, rudes et ignari ueniunt, imo ni instruantur, lutei agrestes et belue. Circa quos secundus Prometheus insurgit, id est doctus homo, et eos tanquam lapideos suscipiens quasi de nouo creet, docet et instruit, et demonstrationibus suis ex naturalibus hominibus ciuiles facit, moribus scientia et uirtutibus insignes, adeo ut liquido pateat alios produxisse naturam, et alios reformasse doctrinam. Libet ex multis unum soltem exemplum inducere. Legimus inter scelestissimos quoscunque et perdite luxurie iuuenes Athenienses Polemonem fuisse principem, qui mane a conuiuio surgens temulentus et unguentis fragrans, sertisque spectabilis et uestimentis suorum scelerum letus infamia, scolas Xenocratis prudentum atque modestorum hominum refertas intrasse, risurus, arbitror, potius quam auditurus precepta legentis. Cuius aduentus et si turbationem omnibus iniecisset, solus Xenocrates immoto uultu perseuerans, omissis de quibus erat sermo, de temperantia et modestia cepit, tanteque fuit eius demostratio efficacie, ut Polemon non aliter quam si ueterem eiecisset animam et ab ore disserentis aliam suscepisset, eiectis sertis, et intra pallium reducto brachio, et omni conuiuiali letitia posita, et omni omnino eiecta lasciuia, ex illecebri ganeone splendidus euasit phylosophus. Bene ergo ostenditur homines quacunque ineptia deformes a sapientibus reformare, et qui lutei erant nuditate aut uiciorum ignauia, sacris animari preceptis, et ciuiles homines effici. Sed ad ulteriora progrediendum est, ut omnis fictionis aperiatur particula. Dicunt igitur ante alia Mineruam opus huius miratam eum in celum traxisse, daturam si quid ad opus suum perficiendum cerneret oportunum. Quod ego sic intelligendum reor, pro Minerua, scilicet sapientem uirum, qui nature opus admiratur, hominem, scilicet ex luto productum, et cum eum uideat imperfectum quantum ad doctrinam et mores cupiens eum animare, id est perficere, sapientia duce, per speculationem ascendit in celum, et omnia ibi igne animata uidet, ut intelligamus quod in celo, id est in loco perfectionis, sunt omnia animata igne, id est claritate ueritatis, sic et perfectus homo nulla ignorantie nebula offuscatur, et meditatione continua uersatur in celis. Deinde a rota solis furatur hic ignem, et defert in terris, et pectori infert luteo homini, et uiuus efficitur. Equidem non incongrue dictum est. Non enim in theatris uel plateis et in propatulo ueritatis claritatem adipiscimur, quin imo in solitudinibus semoti, et exquisita taciturnitate speculamur, et crebra meditatione rerum naturas exquirimus; et quia ista talia clam fiunt, quasi furari uidemur, et ut appareat unde sapientia ueniat in mortales, dicit quod a rota solis, id est e gremio dei, a quo omnis sapientia est, ipse enim uerus est sol qui illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, cuius eternitatem per rotam non habentem principium neque finem designare uoluere, et hoc apposuere ut de ipso uero Deo et non de sole creato acciperemus dictum. Hanc demum flammam, id est doctrine claritatem, inmittit pectori lutei hominis, id est ignari. Nam et si omnibus largitor ille munerum deus animam bonam et perfectam infundat, corporea moles caligine infecta terrestri adeo uires retundit anime, ut plurimum nisi doctrina iuuentur, et excitentur adeo obtorpescunt, ut potius bruta quam rationabilia animalia uideantur. Doctrina igitur sapientie a Deo suscepte prudens homo animat, id est sopitam animam excitat lutei, id est ignari hominis, qui tunc uiuere dicitur, dum ex bruto rationalis efficitur, seu effectus est. Explicito autem homine iratos deos dicunt quedam fecisse, ut religasse Prometheum in rupe, immisisse febrem, maciem et feminas hominibus. Circa quod quantum ad primum aduertendum est hic poetas more uulgi et improprie fuisse locutos. Existimat quidem uulgus iners, iratum deum aduersus quemcunque laborantem uident, quantuncumque circa laudabile opus fatigetur, quasi nil preter ocium detur a pacato deo, et ideo iratum putauere deum Prometheo, eo quod assiduo studio noscendarum rerum laboraret. Seu ideo iratos dixere, quia laboriosa hominibus immisere. De ista ira qualis sit, supra ubi de Fama dictum est. Quod autem duci et alligari Caucaso Prometheum a Mercurio fecerint, peruertitur ordo, nam prius in Caucaso fuit Prometheus, quam hominem rapto igne animaret. Ductus est igitur futurus et iam desiderio ipso prudens homo a Mercurio interprete deorum, id est ab eruditione alicuius enucleantis secreta nature impulsus in Caucasum, id est in solitudinem, quantumcunque secundum hystoriam in Caucasum secesserit, et ibi religatus in rupe, id est a propria uoluntate detentus. Ibi illi precordia aiunt ab aquila lacerari, id est a meditationibus sublimibus anxiari, que longo exhausta meditationis lobore tunc restaurantur, quando per ambages uarias exquisita alicuius rei ueritas reperitur. Et hec quantum ad ficta de Prometheo, quem profecto maiores nostri asserunt eximium sapientie doctorem fuisse. Nam Augustinus in libro De ciuitate dei, et post eum Rabanus et Luon Carnothensis equo fatentur consensu, eum scientia insignem fuisse uirum. Eusebius preterea in libro Temporum dicit, Argo regnante Argiuis fuit Prometheus, a quo homines factos esse commemorant, et re uera cum sapiens esset, feritatem eorum et nimiam imperitiam ad humanitatem et scientiam transfigurabat. Post hunc Seruius etiam de eo testatur quia prudentissimus uir fuit et a prouidentia denominatus, et quod primus astrologiam Assyrios docuerit, quam in altissimo residens Caucasi uertice maxima cum cura didicerat. Hunc insuper dicit Lactantius in libro Diuinarum institutionum, primum simulacra ex luto componere inuenisse, quod forsan de compositione hominis ex luto fabule dedit initium. Sic et Plinius ubi De naturali hystoria dicit, eum primo docuisse ignem e silice prouocatum ferula seruari. Uoluere insuper iratos deos immisisse hominibus maciem, febrem, et mulieres. Pro macie ego intelligo labores corporeos, quibus extenuamur et ad quos nascirnur illius crimine, cui dictum est: *Cum sudore uultus tui uesceris pane tuo*. Hic autem maciei uiam dedit intranti. Per febres uero, ardores concupiscientie, quibus angimur et uexamur assidue, uoluisse reor. Mulier autem ad solatium creata est, sed inobedientia sua facta est stimulus, nec equidem paruus, si rite intueri uelimus, quod ut potius alienis uerbis quam meis ostendam, quid preclarissimus preceptor meus, Franciscus Petrarca, eo in libro quem De uita solitaria scripsit, de eis sentiat libet apponere. Dicit enim sic: Nullum uirus adeo pestiferum uitam hanc sectantibus ut muliebre consortium; femineus enim decor eo formidolosior funestiorque, quo blandior, ut sileam mores, quibus omnino nichil instabilius, nichil studio quietis infestius. Quisque requiem queris, feminam caue, perpetuam offisinam litium ac laborum. Raro sub eodem tecto habitant quies et mulier. Satyrici uerbum est: Semper habitet lites, alternaqua iurgia lectus, In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo. Nisi forte tranquillior est concubine accubitus, cuius et fides minor, et maior infamia et litigium par. Scitum est et illud clari oratoris dictum: Qui non litigat celebs est. Post hoc paulo infra sequitur idem. Quisquis ergo litem fugis, et feminam fuge. Uix alteram sine altera effugies. Femine, et si quod rarum est, mitissimi mores sint, ipsa presentia, utque ita dixerim, umbra nocens est. Cuius siquid fidei mereor, uultus atque uerba cunctis qui solitariam pacem querunt, non aliter uitandi sunt, non dico quam coluber sed quam basilisci conspectus ac sibila; nam nec aliter oculis, quam basiliscus interficit, et ante contactum inficit. Hec ille. Que et si multa sint et uera, haberem que dicerem longe plura, sed quoniam non exigit intentum presens, hec de stimulo humani generis dixisse sufficiant.
Pandora dicit Fulgentius nominatum eum, quem Prometheus primum ex luto confecit, quod a Fulgentio ob id dictum puto, quia Pandore significatum sit in latino omnium munus, eo quod non ex notitia unius tantum rei componatur sapiens, sed ex multis et uerius ex omnibus, sed talis solus est deus. Posset preterea dici Pandora a pan quod est totum, et doris quod est amaritudo, quasi Pandorus omni amaritudine plenus. Nil enim in presenti uita potest homo absque amaritudine possidere, quod utrum uerum sit, se unusquisque exentiat et uidebit. Iob autem uir sanctus et patientie insigne specimen, uolens hoc humano improperare generi, dixit: homo natus de muliere, breui uiuens tempore, multis repletus miseriis etc.
Ysis, ut ait Theodontius, filia fuit Promethei et paruula a patre Epymetheo patruo derelicta. De qua ipse Theodontius talem recitat hystoriam. Dicit enim quod cum uirgo excreuisset et prestantissimi decoris esset, iam matura uiro Ioui placuisse, et ab eo actum seu potentia seu suasionibus, ut in eius iret concubitum, ex quo Ysidem dicit Ioui Epaphum peperisse. Tandem seu tanto fidens amasio puella, seu quia natura ardentis esset animi, in regni cupidinem incidit, et auxiliariis a Ioue habitis et aliunde contractis uiribus, quasi in effetum uiribus regem, animum iniciens, Argum Argiuorum regem annositate decrepitum, sed alias oculatum hominem traxit in bellum, aduersus quem cum descendisset in aciem, factum est, ut fractis Ysidis uiribus, ipsa caperetur Ysis et ab Argo seruaretur captiua. Uerum iussu Iouis patris sui Stilbon, qui postea Mercurius appellatus est, homo eloquentissimus et audacia atque industria plenus, decipulis suis egit ut occiso a se Argo sene, a captiuitate liberaretur Ysis. Cui cum non bene cederent res in patria, sue confisa solertie, conscensa naue, cui uacca erat insigne, ad Egyptios transfretauit, et cum ea Stilbon ob perpetratum facinus pulsus ex Grecia, et cum ibi iam Apis potentissimus esset, eidem nupsit, et datis Egyptiis caracteribus licterarum atque ostenso terre cultu, in tam grandem deuenit Egyptiorum extimationem, ut non mortalis femina sed dea potius haberetur, diuinique illi adhuc uiuenti impenderentur honores. Leontius uero dicebat se a Barlaam habuisse, hanc Ysidem ante transfretationem Apis in Egyptum, eidem Api nupsisse, et post modum cum Ioue concubuisse, et ob id cum rescisset indignatus Apys, regno Argiuorum relicto, in Egyptum abiisse, et eam post modum ad se accedentem ultro suscepisse. In quibus tot sunt ab utraque parte operum et temporum inconuenientia, ut non solum auferatur hystorie fides, sed nec etiam aliqua possit uerisimilitudo rerum adaptari, et potissime adueniente Iouis obstaculo, cuius cum Api conuenientia tempora huic hystorie plurimum auferunt fidei. Sane solertibus huius ueritatis inquisitio relinquatur.
Deucalion, omnium ueterum testimonio, Promethei filius fuit, cui adulto Epymetheus patruus Pyrram filiam iunxit coniugio. Mitis enim ingenii homo fuit et Pyrra piissima femina, de quibus Ouidius: *Non illo melior quisquam nec amantior equi Uir fuit, aut illa reuerentior ulla deorum* etc. Huius enim tempore apud Thessalos ingens fuit diluuium, de quo fere omnes scriptores ueteres mentionem faciunt; finguntque plurimi, excrescentibus aquis, Deucalionem solum cum Pyrra coniuge in nauicula euasisse, et in Parnasum deuenisse montem, et cum iam aque cessarent Themis adisse oraculum consulturi de humani generis restauratione; eiusque iussu, tecto capite solutisque uestibus postergasse saxa, tanquam magne parentis ossa, et ea in homines feminasque conuersa. Hoc figmentum a Barlaam sic explicatum referebat Paulus. Dicebat enim se legisse in Grecorum antiquissimis annalibus ob hoc diluuium territos homines, et ad suprema usque montium effugisse, atque intrasse cauernas, et antra una cum mulieribus suis expectaturos finem; et ad hos Deucalionem et Pyrram, cessantibus aquis, in mesto atque supplicum habitu accessisse, et Deucalionem hominibus et Pyrram mulieribus, non absque labore maximo, suasisse aquas cessasse nec amplius fore timendum; et sic eos e uerticibus montium atque ex saxeis antris, eis scilicet ambobus precedentibus, in habitationes et tecta reduxisse. Porro Theodontius non sic; dicit enim delatum Deucalionem cum coniuge et aliis pluribus in naui ad Parnasum, et cum cessassent aque, ibi regni sui sedem statuisse, cum primo Thessalis imperaret, et ex communi consilio tanquam pro bono publico factum, ut reuocatis hominibus et mulieribus e cauernis, quarum quantitas maxima longe hominum numerum excedebat, eo quod uenientibus aquis pauidiores longe ante quam homines in montana confugerant, et sic ex eis nulla periit, cum ex hominibus multi absorpti sint, posita uerecundia, quam per tectum caput intelligit, non enim uerecundantur nisi uidentes, indistincte homines quibuscunque mulieribus miscerentur, quod per solutas uestes dicit ostendi; nam ut ubi de Uenere dictum est, Ueneris cingulum est dictum ceston quod ipsa fert ad legiptimos coitus; cum uero in illicitos tendit, cingulum deponit, et sic illi solutis uestibus in illicitos ire coitus ostendebant, et hoc augende prolis causa, cum ex multitudine mulierum uirorum paucitas possit amplissimam prolem suscipere. Quod autem illos uocat ossa parentis, non ob aliud dictum puto, nisi quia sicuti saxa terre molem ne effluat continent, sic et ossa hominum corpora seruant in robore; sic et labores agricultorum agunt, ut ea producuntur ex terra ex quibus nutricamur atque consistimus, quasi uideantur ex agris assumpti qui incoluere postea ciuitates. Ego autem reor illos parentis ossa dictos, quia ex cauernis et antris montium uti lapides facimus, educti sunt, et ob duritiem suam saxei dicti.
Ellanum dicit Theodontius filium fuisse Deucalionis et Pyrre, quem ait Barlaam, patre mortuo, adeo nomen suum et imperium ampliasse, ut fere omnis Grecia, que in Egeum mare uersa est, a nomine suo Ellada nominata sit et Ellades Greci.
Psytacus Deucalionis et Pyrre filius, ut ait Theodontius, Promethei aui sui doctrinis imbutus, ad Ethyopas abiit, ubi in maxima ueneratione habitus cum in longissimum euasisset euum, orauit ut rebus subtraheretur humanis. Cuius precibus dii faciles eum in auem sui nominis mutauere. Huius ego fictionis causam credo sui nominis et uirtutis famam, que, eo cano mortuo, uiriditate durauit perpetua, uti sunt perpetuo uirides aues ille. Fueri qui crederent hunc Psytacum eum fuisse, qui unus ex septem sapientibus dictus est, sed Theodontius dicit eum longe antiquiorem.
Dyonisius, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Deucalionis fuit filius, eiusque facta claruisse dicit circa initium ducatus Moysis. Que tamen fuerint nusquam legisse memini, preterquam cum in Atticam uenisset, a Semaco quodam susceptus hospitio, filie eius capree pellem largitus est.
Fentratem Deucalionis fuisse filium Paulus et nonntilli alii arbitrantur, eo quod de eo sic referat Tullius in libro Tusculanarum questionum. Dycearcus autem in illo sermone, quem Corynthi habitum tribus libris exponit, doctorum hominum disputantium, in primo libro multos loquentes facit, duobus Fentratem quendam Phyotam senem, quem ait a Deucalione ortum, disserentem inducit etc. Ex quibus preter originem apparet eum fuisse phylosophum.
Astreus filius fuit Tytanis et Terre, ut asserit Paulus. Hunc dicunt Seruius et Lactantius cum Aurora concubuisse et ex ea genuisse Astream uirginem, nec non et Uentos omnes. Quos dicit Paulus cum senex esset, dum fratres aduersus Iouem bellum mouissent, omnes armauit et emisit in Superos. Esto Lactantius dicat eos ab Athlante armatos. Astreum potentem aliquem atque superbum fuisse hominem existimo, ideo Uentorum patrem dictum, quia alicui uentose regioni prefuerit; quod illos armauerit in Superos, a uentorum discursione sumptum est, qui si a terre concauitatibus ueniant, ut in altum erumpant necesse est.
Astream Astrei Tytanis fuisse filiam satis uulgatum est, que, quoniam diis fauit aduersum patrem et patruos, in celum assumpta est, et in Zodiaco locata, ea in parte, que ab ea Uirgo denominata est. Nunc autem quid sibi uelit fictio uideamus. Astreum Astree patrem ego hic non hominem, sed celum astrigerum intelligo, quod ex se Iustitiam gignit, dum perpetuo ordine sibi diuino munere dato inferioribus corporibus unicuique iuxta sui qualitatem indesinenter oportuna concedit, et huius exemplo legum latores, prout humano ingenio possibile est, nostram ordinauere iustitiam. Ex Aurora autem ideo nata dicitur, quia sicuti aurore claritas solem procedit, sic ex notitia certa rerum gestarum debet oriri seu oritur iustitia seu iudicium. Diis fauisse dicitur, quia bonis semper fauet iustitia et eicit reprobos. Ea enim in celi parte ideo posita est, quia contigua est equinoctio, ut ostendatur ex iustitia rerum equitatem consequi, et sicut sole ibidem existente equa temporis pars nocti atque diei ab eodem sole conceditur, sic a iustitia eque ius redditur depresse conditionis hominibus atque claris.
Uenti, ut perhibent Seruius et Lactantius, Astrei Tytanis et Aurore fuere filii. Hos dicit Lactantius a Iunone ob natum Epaphum incitatos in Iouem, quam ob causam a Ioue cauernis clausi sunt, et sub imperio Eoli religati. Sed aliam causam dicit Theodontius a Pronapide monstrari in Protocosmo, que talis est. Dicit enim Pronapides Litigium egre plurimum tulisse a Ioue de celo fuisse deiectum, et ob id ad Inferos descendisse, et conuentis Furiis orasse, si quid unquam eorum uotis suus labor posset in posterum uoluptatis afferre, irent et sua uenena quiescentibus Uentis inicerent, ut Furiis infestati, Iouis regnum infestarent, atque quietem; que euestigio tendentes, cum eos pacifice sedentes in domo patria inuenissent, non solum furias sed odia immisere, adeo ut in regiones suas abeuntes, confestim unus in alterum discursum facere, et omne celum terramque concutere incepere. Quibus perterritus primo Iuppiter, deinde commotus, eis non absque labore captis et cauernis Eoli inclusis, eos sub eius esse iussit imperio. De quibus sic dicit Uirgilius: *Nymborum in patriam, loca feta furentibus austris, Eolyam uenit. Hic uasto rex Eolus antro Luctantes uentos tempestatesque sonoras, Imperio premit ac uinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, celsa sedit Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit, regemque dedit, qui federe certo, Et premere et lapsas sciret dare iussus habenas* etc. Si predictarum fictionum uolumus habere sensum, ante alia necesse est ut Astreum horum patrem celum credamus astrigerum, ita tamen ut umum sit celum quicquid inter lune concauum et octaue spere conuexum continetur; nam motum celi et planetarum tanquam a remotiori tantum paululum causa causari arbitror. Si autem Astreum hominem Uentorum patrem uoluerimus, iam supra dictum est eum imperasse locis, ex quibus multi orirentur uenti, et hinc dictus est Uentorum pater. Aurore autem ideo dicuntur filii, quia ut plurimum appropinquante aurora consueuerint uenti oriri; quod nautarum approbat autoritas et consuetudo; illa enim hora eos surgere dicunt, et ob id eadem hora ut plurimum sua nauigationes incipiunt; et hinc Aurore filii nuncupati sunt. Eos autem a Iunone in Iouem armatos fuisse, ideo fictum est, quia a terra emitti creduntur, que Iuno est, et quadam terre respiratione impelli, et cum alibi nequeant preter in aerem inpingi, cum aer Iuppiter sit, in Iouem armatos fictum est, id est impetuosos. Quod autem Litigium opere Furiarum eos et inquietare regnum Iouis et inter se hostes fecerit, hoc a motu eorum et opere sumptum est; nam si ab oriente uentus surrexerit, et itidem ab occidente, ut et per aerem et in se concurrant necesse est, ex quo uidentur hostes et regnum inquietare Iouis. Eos autem sub imperio Eoli religatos in cauernis ideo dictum est, quia Eolydes insule quibus olim prefuit Eolus, et ab eo denominate sunt, plene sunt cauernarum, cauerne autem plene sunt aeris et aque, cuius motu causatur calor, et ob calorem surgunt ex aqua uapores, quos calor ipse resoluit in aerem; qui cum in loco non capaci consistere nequeat, egreditur, et si arctus sit agressus, de necessitate impetuosior et sonorior et diuturnior exit, et sic cum generati uenti ex cauernis Eolidarum insularum exeant, fictum est eos in cauernis Eoli religatos atque suo sub imperio positos. Sed Uirgilius sub hac fictione longe aliud sentit, quod quoniam non spectat ad propositum non appono. Est preter fictiones horum pregrandis potentia; sunt distincte regiones et nomina; sunt insuper secundum quosdam pauciores, secundum uero alios plures, nec eisdem nominibus ab omnibus nuncupati sunt; de quibus antequam ad singulorum sermonem ueniamus, pauca dixisse non erit incongruum. Dicit ergo de eorum potentia et regionibus atque nominibus sic Ouidius: *Et cum flaminibus facientes frigora uentos, His quoque non passim mundi fabricator habendum Aera permisit: uix nunc obsistitur illis, Cum sua quisque regat diuerso flamina tractu, Quin lanient mundum, tanta est discordia fratrum. Eurus ad auroram Nabatheaque regna recessit Persidaque et radiis iuga subdita matutinis, Uesper et occiduo, que litora sole tepescunt, Proxima sunt Zephyro; Scithiam septemque triones Horrifer inuasit Boreas, contraria tellus Nubibus assiduis pluuioque madescit ab Austro* etc. In quibus carminibus, et si multum dictum sit, est tamen eorum tam grandis uiolentia, ut non dicam pregrandes naues pondere honustas multiplici per maria tensis euehat uelis, seu annosas quercus, euulsis e solo radicibus, in regionem alteram deferat, quin imo celsas turres arcesque sublimes perpetuo solidatas saxo impetu euertat suo, et montium altos uertices tanta concutiat rabie, ut mundum omnem, si rerum pateretur natura, extra ueteres terminos uideatur posse transferre. Hos duodecim esse dicit Ysidorus Ethymologiarum libro, eosque sic disponit et nominat: *Qui ab oriente uerno in occiduum tendit ideo dicitur Subsolanus, quia sub ortu solis nascatur*. Huic duos collateralis adnectit, Eurum scilicet a sinistris, quem sic ait uocari, eo quod ab Eoo spiret, id est ab oriente estiuo; a dextris uero dicit esse Uulturnum, sic dictus quod alte tonet. Austrum inde a meridie flantem sic dicit dici, quod aquas hauriat, eumque grece appellari Nothum. A dextris eius dicitur esse Euroastrum, inde dictum quod inter Eurum sit et Austrum. Sic et qui a sinistris est Austroaffrum, quia inter Austrum sit et Affrum. Sic et idem Lybonothus uocatur, eo quod inde Lybs et hinc sit illi Nothus. Zephyrum autem subsequenter ab occiduo flantem dicit, eo sic appellatum quod flores et gramina eius uiuificentur spiritu, atque eundem uocari Fauonium latine, quod his faueat que nascuntur. Cuius a dextra Affricum seu Lybim a regione unde spirat denominatum. A leua uero chorum, eo quod uentorum circulum claudat et quasi chorum faciat. Antea tamen dicit Caurum nominatum, et a nonnullis Argeston. Septentrionem inde dicit dictum, eo quod a circulo septem stellarum consurgat. Cui ponit a dextra Circium, a uicinitate Chori sic denominatum A sinistra uero Aquilonem cuius nominis causam dicit, quia aquas extinguat et dissipet nubes. Eumque dicit et Boream nominari, quod ab Yperboreis montibus egredi uideatur. Scribit preterea Ysidorus, his XII designatis, alios etiam esse uentos, quos ego eosdem puto, sed aliis nominibus appellatos, ut puta Ethesyas, quas ait statuto anni tempore a Borea in Egyptum efflare. Sic et Auram et Altanum. Auram uero ab aere dictam, quod lenis, quasi agitatus leniter aer. Altanum in pelago fieri et ab alto denominatum. Turbonem insuper a terra dictum dicit; est enim uentorum circumuolutio quedam perniciosa persepe. Fragorem a fractarum rerum sonitu denominari uentum ait. Sic et procellam dictam, eo quod cum pluuia flans euellat. Uitruuius autem, ubi de Architectonica scripsit, XXIIII esse uentos ostendit. Dicit enim Austri collaterales Leuconothum et Altanum, Affrici Lybonothum et Subuesperum, Fauonii Ergastes et Ethesias, Cauri Circium et Chorum, Septentrionis Tracias et Gallicum; Aquiloni Supernas et Cecias, Solano Curbas et Orinthias, Euro Circias et Uulturnum. Alibi autem dicit idem Uitruuius eos UIII tantum esse, scribens, Andronicum Cirrestem ad demonstrationem opinionis huius, Athenis turrim octogonam construxisse, et singulis lateribus sculptam eius uenti ymaginem, cui illa facies muri esset aduersa, posuisse, et tandem metha marmorea super turrim imposita, ereum trionem super imposuit illi dextra uirgam porrigentem. Qui cum circumageretur a uentis, uirga designabat, quis esset qui flaret, et sic dicit compertum inter Solanum et Austrum Eurum, inter Austrum et Fauonium Affricum, inter Fauonium et Septemtrionem Caurum seu Chorum, inter Septentrionem et Solanum Aquilonem. Quam descriptionem tanquam optimam atque ueram Mediterranei maris naute omnes seruant, et potissime Ianuenses, qui profecto ceteros nautice artis excedunt ingenio.
Expedito de uentis in generali, de unoquoque secundum Ysidori descriptionem in particulari pauca dicenda sunt; et primo de Subsolano orientali uento. Hic, ut Beda dicit, calidus est et siccus, sed temperate et ideo calidus, quia diu sub sole moretur. Siccus autem, quia cum Occeanus orientalis multum distet a nobis, ex quo humiditatem summere creditur, eam omnem ueniendo dimittit. Sed absit ut credam ridiculum istud, omnem scilicet uentum, qui ad nos ab orientis plaga uenit, oriri in oriente extremo, cum certissimum habeatur multos apud Eolidas oriri, ut predictum est, ex quibus nonnulli in nos efflant quos nos orientales et merito dicimus; quam ob causam, salua semper reuerentia Bede, frustra dictum puto eos ob longinquitatem originis sue ad nos mutata complexione uenire. Huic eiusdem complexionis sunt a destris Uulturnus omnia desiccans, a sinistris uero Eurus nubes aggregans seu generans.
Nothus australis est uentus, naturaliter frigidus et siccus, uerum dum per torridam zonam ad nos ueniens transit, calorem assumit, et ab aquarum multitudine in meridie existente sumit humiditatem. Et sic mutata natura ad nos uenit calidus et humidus, et calore suo poros terre aperit, et humorem ut plurimum multiplicare, et nubes et pluuias inducere consueuit. Huius formam sic describit Ouidius: *Madidis Nothus euolat alis, Terribilem picea tectus caligine uultum: Barba grauis nymbis, canis fluit unda capillis, Fronte sedent nebule, rorant penneque sinusque* etc. Huic eiusdem complexionis a dextris est Euroaster, qui tempestates in mari generat, eo quod, ut Beda dicit, ab imo sufflet. A sinistris autem Austroaffer, quem aliqui dicunt calidum et temperatum.
Septentrio uentus est a plaga in qua oritur nuncupatus. Nascitur enim in locis aquosis et congelatis et excelsis montibus, ex quibus ad nos usque purus flat, eo quod in locis, per que transitum facit, nullus ob intensum frigus resoluitur uapor. Hic aerem serenum facit, et quas exciuerat Auster pestes, repellit et purgat. Complexione autem cum collateralibus frigidus est et siccus. Qui enim a dextris est, Circius appellatur, niuium grandinumque productor. A sinistris autem Aquilo est, seu Boreas, de quo latior sermo sequitur.
Boreas seu Aquilo uentus collateralis est Septentrionis, et natura sua habet nubes dissipare et aquas ligare gelu; de quo sic Ouidius in persona eiusdem dicit ad ostendendas uires eius: *Apta michi uis est, qua tristia nubila pello Et freta concutio nodosaque robora uerto, Induroque niues et terras grandine pulso. Idem ego cum fratres celo sum nactus aperto, Nam michi campus is est, tanto molimine luctor, Ut medius nostris concursibus insonet ether, Exiliantque cauis elisi nubibus ignes. Idem ego, cum subii conuexa foramina terre, Supposuique ferox imis mea terga cauernis, Sollicito manes totumque tremoribus orbem. Hac ope* etc. Ex hoc plures dicuntur fabule. Nam Seruius dicit eum amasse Yacintum puerum, qui etiam ab Apolline amabatur, et quoniam cerneret amorem pueri in amorem Apollinis magis quam in se flecti, iratus disco ludentem interemit. Preterea dicit Ouidius, eum amasse Orythiam Erichthonii regis Athenarum filiam, ac eam in coniugem postulasse; que cum non daretur, indignans se disposuit ad rapinam, nec distulit quin imo: Excussit pennas, quarum iactatibus omnis Afflata est tellus latumque perhorruit equor. Puluereamque trahens per summa cacumina pallam Uerrit humum, pauidamque metu caligine tectus Orythiam amans fuluis amplectitur alis. Et sic illam rapuit, et ex ea Zethum et Calaym filios suscepit. Insuper dicit Omerus in Yliade inducens Eneam Achilli loquentem in pugna: Boream pulcherrimas Dardani adamasse equas et ex eis equos XII uelocissimos suscepisse. A quibus si corticem fabularum amouerimus, aduertemus primo Boream Yacinthum, qui flos est et ideo puer, quia nullus diu uiuit flos, amare; hac in forma, quia forte flabat sepissime per prata plena yacintis, quasi uisurus quos diligebat, uti et nos crebro uisuri uadimus quos amamus. Qui Yacintus et ab Apolline, id est a sole, amabatur, nam et ipse productor talium et spectator, amator etiam dicitur, et quia talium fotor est, et ideo a Yacinto amari dicitur, quia una queque res id amare uidetur, per quod ad esse deducitur et perseuerat in esse; nam flores et alia sole agente nascuntur et uiuunt, quam diu uiuunt. A Borea autem ideo occisus dicitur, quia Boreas horriditate sui flatus cuncta humore priuat atque desiccat. Amasse eum Orythiam hystoria est. Dicit enim Theodontius Boream iuuenem fuisse Tracem nobilem et animosum, qui tractus fama matrimonii contracti a Thereo, qui Pandyonis filiam habuerat in coniugem, cum audisset Orythiam Erichthonii Atheniensium regis formosissimam puellam esse, cupidine captus eius petiit coniugium, quod cum illi negaretur, ob incestum commissum a Thereo in Phylomenam, quasi similis illi Boreas futurus esset, iratus, captato tempore, illam rapuit, anno regni Erichthei UIIII, et filios ex ea suscepit, et sic fabule locum nomen iuuenis et regio adinuenit. Equos autem Dardani a Borea genitos ideo dici arbitror, quia possibile fuit Dardanum fama bonitatis equorum eius regionis tractum, misisse ibidem, et proletarios assumpsisse, quibus iunctis equabus suis optimos atque ueloces suscepit equos, quorum successores eius prolem semper post modum seruauere; et hinc sumptum eos Boree filios extitisse.
Zethus et Calays filii fuerunt Boree et Orythie, ex quibus quoniam que leguntur communia sunt, ut de ambobus inuicem scriberem necesse fuit, de quibus sic Ouidius: *Illic et gelidi coniunx Orythia tyranni Et genitrix facta est, partus enixa gemellos, Cetera qui matris, pennas genitoris haberent. Non tamen has una memorant cum corpore natas, Barbaque dum mtulis aberat subnixa capillis, Implumes Calaysque puer Zethusque fuerunt. Mox pariter penne ritu cepere uolucrum Cingere utrumque latus, pariter flauescere mali* etc. Hos insuper testatur Ouidius cum Iasone et aliis Argonautis ad Colcos iuisse. Uerum ut dicit Seruius, cum a Phyneo rege Archadie, qui eo quod suasione noue coniugis filios cecauerat, a diis cecatus et ipse fuerat, eique ut escas fedarent atque surriperent, arpye obscene aues fuerant apposite; suscepti hospitio remunerationis gratia ad expellendas aues Zethus et Calays, quoniam alati erant, missi sunt. Qui cum illas strictis gladiis persequerentur, ex Archadia pulsas usque ad insulas, que Plote appellantur, persecuti sunt. Ibi uero monitu Yris ut desisterent Iouis canes ulterius persequi, ad socios redierunt. Que iuuenum conuersio nomen immutauit insulis, et ubi Plate dicebantur, Strophades dicte sunt, nam strophe grece, latine conuersio dicitur. Hec ego de istis legisse memini; quid autem habeant sub uelamine fictiones, detegendum est. Dicit ergo Ouidius hos post pueritiam pennas habuisse, pro quibus ego intelligo barbam et uelocitatem, que in adolescentia hominibus ueniunt. Circa autem allegoriam pulsarum ab his arpiarum, dico quod diuino munere omnes boni nascimur, et sic prima mortalium coniunx bonitas, seu innocentia est. Sed tandem grandiores effecti ut plurimum obiecta innocentia deprauamur, et tunc secunda superinducitur uxor, cum quis concupiscibilis appetitus iudicio se trahi permittit, quod in quam perniciosos deducat saltus, Phyneus testis est. Qui auri cupidine occupatus, dum auaritie credit, que secunda illi uxor fuit, filios priuat luminibus. Filii autem nostri laudabiles actus sunt, quos tunc priuamus lumine, cum illos obscenis operibus deturpamus. Quid enim turpius agere possumus, quam bonam mentem abicere, ut diuitias acquiramus? Quod teste Seneca phylosopho, facete Demetrius potenti cuidam libertino dixit, Facilem scilicet sibi esse ad diuitias uiam, quo die penituisset bone mentis. Sic et nos ceci efficimur, quando ob census desiderium nimium in rapinas et turpia lucra delabimur. Apponuntur enim talibus arpye fede uolucres atque rapaces, quas ego mordaces auarorum curas et sollicitudines intelligo, a quibus ideo auaris surripi dicuntur dapes, quia dum talibus detinentur cogitationibus, auari in tam grandem sui obliuionem ueniunt, ut etiam aliquando cibum sumere efficiantur immemores, seu dum auri cumulum augere satagunt, sibi ipsis cibos extenuant et sua miseria fedos faciant. Argonaute qui apud hunc hospitantur, quoniam illustres omnes iuuenes fuere, et uirtute conspicui, loco salubrium consiliorum summendi sunt, que et si egre suscipiantur a talibus, suscipiuntur tamen aliquando, et suscepta, loco muneris retribuunt boni inquisitionem, que secundum Fulgentium pro Zetho et Calay intelligitur. Hec autem boni, id est ueritatis inquisitio agit, ut canes Iouis, id est mordaces cure et alienis bonis continue inhyantes pellantur usque ad Strophades id est usque ad conuersionem animi perquirentis bonum. Que conuersio esse non potest, nisi omissis uiciis et concupiscientiis in uirtutem quis egressus dirigat suos, et tunc remanet a sordibus desideriorum turpium immunis mensa Phynei. Sane Leontius longe breuius huius sensum expedit. Dicit enim hystoriam hanc fuisse talem: Phyneum ditissimum fuisse regem Archadie et auarum, et mortua Steneboe coniuge, ex qua Palemonem et Phyneum susceperat filios, superinduxit Arpalicem Boree filiam et sororem Zethi et Calay, cuius precibus ipse filios excecauit; quod scientes pyrrate, qui Plotas insulas incolebant, quasi in destitutum auxiliis et odiosum suis ob scelus commissum in filios uenere, et obsederunt eum, et machinis erectis usque in regiam putrida sordesque iaciebant; tandem uenientibus Zetho et Calay, uocatis cum longis nauibus, eum liberauerunt obsidione, pyrratasque usque ad Strophades repulere.
Arpalices, ut dicit Leontius, filia fuit Boree, ex qua matre non dicit. Hec Phyneo regi Arcadie nupta fuit, ut supra proximo patet, et infesta priuignis.
Zephyrus uentus est occiduus, qui a latinis uocatur Fauonius, complexione frigidus et humidus, temperate tamen. Hyemem autem resoluit et germina floresque producit, et dicitur Zephyrus a Zephs grece, quod latine uita sonat. Fauonius autem eo quod faueat germinantia uel faueat germinibus; flat enim suauiter et placide a meridie usque in noctem, a principio ueris usque ad estatis finem. A dextris eius Affricus ponitur, qui tempestuosus fulmina et tonitrua generat. A sinistris autem eius Chorus, qui, ut Beda dicit, in oriente nubilosum aerem facit, cum serenum faciat in occiduo. De Zephyro talis recitatur fabula. Nynpham fuisse scilicet nomine Clorim, a Zephyro dilectam, et in coniugem assumptam, eique ab eo in munus amoris atque uiolate pudicitie omne ius in flores concessum, eamque ex Clora Floram uocauit. Preterea refert Omerus in Yliade hunc Tyellam compressisse Arpyam, et ex ea Xanthum et Balium Achillis equos suscepisse. Harum fabularum intensio talis esse potest. Dicit Lactantius in libro Istitutionum diuinarum Floram feminam magnas ex meretricio quesisse opes, quarum moriens Romanum populum scripsit heredem, parte seruata, que sub annuo fenore prestaretur, ex quo scilicet fenore uoluit, ut suus natalis dies singulis annis editione ludorum celebraretur. Qui ludi Florales et sacra Floralia a Flora nuncupata sunt, quod quia senatui tractu temporis flagitiosum uisum est, cum timore plebis retractare non posset, ab ipso meretricis nomine argumentum summi placuit, ut rei pudende dignitas adderetur, et inde finxerunt Floram floribus preesse, eam oportere ludis placare, ut fruges cum arboribus aut uitibus bene prospereque florerent. Quem colorem secutus Ouidius, nynpham non ignobilem Zephyro nuptam et dotalitio munere, ut floribus presseet, accepisse a sponso. Qui ludi, ut dicit Lactantius, memorie meretricis conueniunt; nam omni lasciuia et uerborum licentia, quibus omnis obscenitas effunditur, positis flagitante populo a meretricibus uestimentis, que ludis in illis mymorum fungebantur officio, celebrantur. Ex Tyella autem Arpya equos suscepisse, nescio quid uelit Omerus, nisi id forte, quod apud Olisbonem extremum Hyspanie in Occiduum oppidum equas facere consueuisse apud Plinium Secundum legimus. Quas dicit Plinius in concupiscientiam prolis suscipiende uenientes hyulco gutture consueuisse flantes Zephyros suscipere, et ex eis concipere et parere uelocissimos equos breui tamen euo ualentes. Sic forsan ex equa cui nomen erat Thyella, que impetus seu procella interpretatur, factum est, uel ut supra de equis Dardani ex Borea conceptis diximus.
Alous, ut ait Theodontius, filius fuit Tytanis et Terre, cui coniunx fuit, ut etiam Seruius asserit, Yphymedia. Quam cum uiolasset Neptunus, duos ex eo peperit filios, Othum et Ephyaltem, quos Alous educauit ut suos, et cum nouem digitis, ut dicit Seruius, singulis mensibus crescerent, parantibus Gigantibus bellum aduersus Superos, nec ob senium Alous ad illud posset accedere, hos misit geminos adiutores, de quibus ubi de filiis Neptuni dicemus.
Pallenem seu Pallantem unum fuisse ex filiis Tytanis dicit Paulus, insulamque in Egeo mari tenuisse, et a se denominasse Pallenem, hominem immanem et Superis aduersum plurimum, cuius Lucanus meminit dicens: *Pallenea Ioui mutauit fulmina cyclops*. Hunc dicit idem Paulus a Minerua in bello aduersus Iouem facto occisum, et ob id eam Palladem cognominatam. Et alibi dicit idem Paulus eum ob eius seuitiam ante bellum a Ioue fulminatum. Sane Theodontius ei dicit fuisse filiam, nomine Mineruam, a qua, cum illi conaretut uirginitatem surripere, occisus est.
Minerua, ut supra proximo patet iuxta Theodontium, filia fuit Pallantis, a se ob uirginitatem tutandam occisi. Hec, ut Tullius dicit, ubi de Naturis deorum, inter plures alias Mineruas U fuit, eique ait ab antiquis pinnata apponi talaria, seu quia occiso patre uelox fuerit ad fugam, seu ob aliam causam factum sit.
Runcus et Purpureus, ut asserit Priscianus in maiori uolumine, filii fuere Tytanis et Terre, quorum ait Neuium poetam meminisse aientem: *Inerant signa expressa quomodo Tytani bicorpores Athlantes Runcus atque Purpureus filii terras pro terre* etc. Et Oratius in Odis ait: *Aut qui minaci Porphyrion statu*. De his autem aliud legisse non memini.
Lycaonem Arcadie regem dicit Theodontius, quod nusquam alibi legi, filium fuisse Tytanis et Terre, seu ob splendorem regium, seu ob insigne aliquod facinus, seu quod potius credo, quia nequam fuit homo et deorum spretor atque uilipensor, sicut plurimum legimus fuisse Tytanes. Ex eo autem talem refert Ouidius fabulam. Cum ascendisset in celum mortalium clamor quoniam omnia male agerentur in terris, uoluit Iuppiter experiri presentia, et forma hominis sumpta deuenit in regiam Lycaonis, egitque ut aduerterent populi, quia deus esset in terris, qui cum sacris operam darent, a Lycaone risi sunt omnes. Qui tamen ut experiretur, nunquid ut dicebantur hospes suus Iuppiter esset, conspirassetque in nocturnam eius necem, nec peregisse potuisset, ad aliud facinus repente intendit animum, et occiso ex obsidibus Molossorum uno, undis partim, partimque prunis excoqui iussit, et illum comedendum Ioui apposuit. Qui cum cognouisset scelus spreuissetque cibum, ignem in regiam Lycaonis iniecit et abiit. Lycaon autem territus abiit in siluas, et in lupum uersus morem rapine pristinum seruare cepit, in greges seuiens sanguinis auiditate. Sub hac fabula hystoriam esse talem dicebat Leontius. Fuit olim inter Epyros, ex quibus aliqui postea a Molosso Pyrri filio Molossi dicti sunt, et Pelasgos, qui postea Archades, controuersia, de qua cum in concordiam itum esset, petiit Lycaon, qui tunc preerat Pelasgis, ut sibi in robur inite concordie daretur saltem obses unus ab Epyris, eo quod ab eis fuisset primitus exorta discordia. Cui a Molossis usque ad certum tempus iuuenis unus ex nobilioribus concessus est. Qui cum non remitteretur in termino a Lycaone, per legatos gentis sue requisitus est. Lycaon autem, seu quia superbe requisitus uideretur, seu ob aliam causam turbatus, eo quod pessimus esset homo et inflati animi, respondit legatis se in sequenti die obsidem redditurum, iussitque ut mane sequenti secum in conuiuio essent, et clam obside occiso atque decocto legatis aliisque conuiuantibus iussit apponi. Erat forte inter eos epulans iuuenis adhuc Lysanias, is qui postea Iuppiter dictus est, homo ea tempestate apud Arcades existimationis permaxime, qui cum membra humana nouisset, eiectis mensis turbatus atrocitate facinoris, prosiliuit in publicum et in Lycaonem sibi fauentibus popularibus omnibus euestigio conspirauit, et congregatis uiribus eum traxit in pugnam, superatumque regno fugauit. Lycaon autem deiectus exul et inops cum paucis fugit in siluas, et cepit itineribus insidiari et raptu uiuere, quod fabule locum dedit, quod in lupum uersus sit. Nam si rite uelimus inspicere, nulli dubium esse debet, quin quam cito ad auaritiam et rapinam mentem apponimus, humanitate exuti, lupum e uestigio induamus atque tam diu perseueramus in lupum, quam diu talis appetitus perseuerat in nobis, humana tantum reseruata effigie. Dicebat insuper Leontius alios affirmare Lycaonem in uerum lupum fuisse conuersum, asserentibus talibus in Arcadia lacum fore, quem si quis transnatasset, illico transformabatur in lupum, et si a carnibus abstinuisset humanis, et anno nono transacto lacum eundem iterum transnatasset, ei forma pristina reddebatur. Quod sciens Lycaon et plurimum Iouis iram timens atque suorum, et ob suam perfidiam ignorans quo satis tutam posset habere latebram, ad expectandum absque suspicione uite rei exitum, lacum transnauit et uerus lupus effectus, inter alia eiusdem speciei animalia, abitauit in siluis, relicta filia unica uirgine Calistone. Preterea scribit Plinius in libro Naturalis hystorie, bellorum indutias huius Lycaonis inuentum fuisse, ludorumque gimnicorum in Archadia.
Calysto filia fuit Lycaonis, ut satis per Ouidium patet. Hec, ut scribit Paulus, iam patre fugato inter rerum tumultum adhuc uirgo, clam regiam exiuit et aufugit ad nemora, ubi se uirginibus Diane dicatis sociam iunxit, apud quas a Ioue, in habitu transformato Diane, oppressa est. Et cum turgescente utero appareret crimen, pulsa peperit Arcadem. De quibus ambobus plene infra ubi de Arcade dicetur, et ea potissime, que a Leontio de fictione relata sunt. Sane hec pluribus est appellata nominibus. Nam grece Arthos dicitur, quod latine sonat ursa. Preterea et Elyce dicitur a giri circumitione, nam grece elyaci dicuntur giri. Nuncupatur etiam Cynosura, quod nomen ante duo fuerunt nomina, cynos scilicet quod sonat latine canis; nam ymago celestis, que postea ursa dicta est, canis dicebatur, et forte adhuc apud quosdam dicitur, et uros, quod latine siluestris bos sonat. Nam et eodem nomine dicta est, propter eleuatam caudam ad semicirculi formam, quod magis ad siluestrem bouem spectat, quam ad canem faciat, aut ursam; nam sic ut dicitur, fert siluestris bos caudam eleuatam, ut semicirculum facere uideatur. Appellatur et Phenix, sic uolente Thalete inuentore, qui Phenix et ipse fuit, seu quia Phenices, qui instructissimi fuere naute, ea in nauigatione primi sint usi. Dicitur et Septentrio quod etiam Archadi, seu maiori urse nomen est, eo quod a septem denotetur stellis, nam tryon seu teron stella interpretatur.
Gigantes, ut Paulus et Theodontius testantur, nati sunt ex sanguine Tytanorum et Terra, quod etiam testari uidetur Ouidius, dicens: *Obruta mole sua cum corpora dira iacerent, Perfusam multo natorum sanguine Terram Immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem, Et ne nulla sue stirpis monimenta manerent, In faciem uertisse hominum, sed et illa propago Contemptrix superum seueque auidissima cedis Et uiolenta fuit: scires de sanguine natos* etc. Hos Theodontius dicit pedes anguium habuisse et bellum mouisse Ioui, ut patres fecerant; uerum nil ausus, donec Egla speciosissima mulierum et coniunx Panis a Terra matre eorum celaretur in specu. Qua occultata extemplo in deos fecere impetum atque eos adeo terruere, ut in Egyptum usque formis mutatis expellerent. De quibus sic dicit Ouidius: *Emissumque ima de sede Tiphea terre Celitibus fecisse metum, cunctosque dedisse Terga fuge, donec fessos Egyptia tellus Ceperit et septem discretus in hostia Nylus. Huc quoque terrigenam uenisse Typhea narrat, Et se mentitis superos celasse figuris. Duxque gregis, dixit, fit Iuppiter, inde recuruis Nunc quoque formatus Lybie est cum cornibus Amon. Delyus in coruo, proles Semeleia capro, Phele soror Phebi, niuea Saturnia uacca, Pisce Uenus latuit, Cyllenius ibidis ales* etc. Uerum in aliquibus Theodontius et Ouidius dissentire uidentur, cum Theodontius dicat a Gigantibus hoc factum, et Ouidius dicat Typheum ex imo terre uenisse atque fecisse. Preterea et in formis deorum. Nam dicit Theodontius Iouem in aquilam uersum, Cybelem in merulam, Uenerem in anguillam, Pana autem se in fluuium fere totum deiecisse; superiorem uero partem que remansit in ripa in hyrcum mutatam dicit, que intrauit fluuiam in piscem, ex qua figura postea Iouem capricornii signum fecisse dicit. Tandem Iouem asserit oraculo habuisse, si uictoriam uellet, clipeum ex Egla Panis coniuge tegeret, et caput suum Gorgone. Quo facto presente Pallade, fugati sunt atque obruti Gigantes et apud Inferos a Ioui detrusi. Multa his dictis superdicenda ueniunt, si fictionum uelimus ambages resoluere. Sed ante alia non omnino fictum est fuisse Gigantes, idest homines forma, seu statura ultra modum ceteros excedentes, imo constat esse uerissimum et liquido his diebus apud Drepanum Sicilie appidum fortuitus demonstrauit euentus. Nam cum in radicibus montis, qui supereminet Drepano, haud longe ab oppido, nonnulli agrestes ad construendam pastoralem domum fundamenta foderent, apparuit cauerne cuiusdam introitus, quem cum uisuri, quidnam intus esset, faculis incensis fossores intrassent auidi, antrum summe altitudinis atque amplitudinis inuenere. Per quod incedentes in oppositum introitus ingentis magnitudinis sedentem uiderunt hominem, ex quo terrefacti repente fugam arripientes exiuere antrum, nec ante tenuere cursum, quam in oppidum deuenissent occurrentibus quid uiderant nuntiantes. Mirabundi autem ciues uisuri quidnam mali hoc esset, incensis funalibus armisque sumptis, quasi in hostem unanimes exiuere ciuitatem, et ultra trecentos intrauere specum, uideruntque non minus quam primi stupidi quem retulerant uillici. Tandem proximiores facti, postquam non uiuum esse hominem norunt, uiderunt sedentem quendam in sede, et sinistra manu innixum baculo tante altitudinis atque grossitiei, ut excederet quemcunque pregrandis nauigii malum. Sic et hominem inuise atque inaudite amplitudinis, nulla ex parte corrosum aut diminutum. Et cum ex eis unus porrecta manu tetigisset stantem malum, euestigio malus solutus in cinerem corruit, remansit quasi ueste nudatus baculus alter plumbeus ad manum usque tenentis ascendens, et ut satis aduerterunt, plumbum erat ad augendam grauedinem malo infusum, quod postea ponderantes asserunt, qui uiderunt, fuisse ponderis XU chintariorum Drepanensium, quorum unusquisque ponderis est librarum comunium centum . Demum hominis statura tacta eque corruit, et in puluerem fere omnis uersa est. Quem cum non nulli tractarent manibus, tres dentes adhuc solidi comperti sunt monstruose granditie, ponderis autem erant trium rotulorum, id est centum comunium unciarum. Quos Drepanites, in testimonium comperti gigantis et sempiternam posteritate memoriam, filo alligauere ferreo, et suspendere in quadam ciuitatis ecclesia in honorem Adnuntiate Uirginis edita, et eiusdem titulo insignita. Preterea et partem cranei anteriorem inuenere firmissimam adhuc, et plurium frumenti modiorum capacem. Sic et os alterius cruris, cuius et si ob annositatem nimia pars in putredinem deuenisset, perceptum tamen in reliquo est ab his, qui totam hominis altitudinem ad mensuram cuiuscunque minimi ossis nouere, eum fuisse magnitudinis ducentorum cubitorum uel amplius. Suspicatumque est a quibusdam ex prudentioribus hunc fuisse Ericem, loci potentissimum regem, Butis et Ueneris filium, ab Hercule occisum et in eodem monte conditum. Quidam autem arbitrabantur Entellum, qui olim in funeribus ludis ab Enea pro Anchise patre editis pugno taurum occiderat. Alii uero unum ex ciclopibus, et potissime Poliphemum, de quo multa Homerus. Post quem de eodem sic scripsit Uirgilius: *Uix ea fatus erat, summo cum monte uidemus Ipsum inter pecudes uasta se mole mouentem Pastorem Poliphemum et litora nota petentem, Monstrum horrendum informe ingens cui lumen ademptum*. Trunca manu pinus regit et uestigia firmat; Et post pauca sequitur: *Dentibus infrendens gemitu graditurque per equor Iam medium, nec dum fluctus latera ardua tinxit*. Et alia plura que ad magnitudinem Ciclopum designandam tendunt, et potius ad ueritatem rei spectantia quam ad yperbolem, qua multi eo ibidem uti arbitrantur. Fuere igitur ingentes stature Gigantes, quod et sacra testatur pagina, ex quibus et si non huius tam mirande magnitudinis fuerint, duo saltem in eadem nuncupantur, Nembroth scilicet, qui turrim in deum excogitauit, et Golias Phylisteus a Dauit funda et lapidibus superatus. Hos tales Iosephus, uir alias circumspectus et eruditus, existimauit, ut ipse in libro Antiquitatis Iudaice scribit, ab Angelis Dei mulieribus mortalibus coeuntibus procreari; quod edepol ridiculum est, cum ingentium corporum causa sint sydera celique reuolutio certa, qua etiam euo nostro factum est, quod aliqui fere caput omne, uel amplius proceritate excederent etiam magnos corpore uiros. Sane de his ego poetas non puto locutos, si mites fuerunt homines et humane uiuentes. Sed de his de quibus uidetur intelligere in Saturnaliorum libro Macrobius, ubi dicit: *Gigantes autem quid aliud fuisse credendum est quam hominum quandam impiam gentem deos negantem, et ideo extimatam deos pellere de celesti sede uoluisse? horum pedes in draconum uolumina desinebant, quod significat, nil eos rectum, nil superum cogitasse, totius uite eorum gressu atque processu in inferna mergentes* etc. Huiusmodi ergo homines ex sanguine Tytanorum et Terra productos fuisse, non debet extraneum apparere homini erudito, cum persepe similis oriatur ex simili, et ob hoc Tytanorum superborum hominum rite superbos omnes, si non ex sanguine saltem ex moribus seu uitio filios possumus nuncupare. Quorum etiam nulla rectius dici mater potest quam Terra, iam a Macrobio ratione monstrata, tales scilicet nil superum, id est celeste, nil sanctum, nil iustum cogitant, omnis uite eorum progressus ad terrena et inferiora demergitur. Attamen hos tales, seu quos tales appellamus, bellum habuisse cum Ioue homine Cretensium rege non omnino fabulosum est. Constat enim ex hystoriis antiquis, Iouem duo insigna gessisse bella, primum cum Tytanis, ut parentes uinculis detentos liberaret, secundum cum ipso patre suo Saturno, mortem eius, testante Lactantio, moliente et hoc Giganteum bellum dictum est, et secundum quosdam apud Flegram Thesalie agrum conflictum est, et uictus atque fugatus Saturnus. Quod autem oraculo Egle corio clipeum tegere illi imperatum sit, et caput suum Gorgone et Egles a terra in specu abscondita, intelligo quia subsidio gregum et armentorum, in quibus consistebant substantie ueterum, que per Eglam, que idem sonat quod capra, intelliguntur et agrorum fructus, quos occipio pro Gorgone, sumptus bellorum maximi sustentati sint; et sic Iouis clipeum tectum, id est defensionem habitam, et caput coopertum, id est consiliis ad oportuna fulcitum. His autem cessantibus scilicet fructibus substantiarum Egles dicitur abscondita, et tunc audent hostes in hostem insurgere quasi aduersus inermem. Tantum his existentibus et Pallade, que pro militari disciplina intelligenda est hic, in uictoriam itur. Quod autem in Infernum mersi sint, humiliari atque deici superborum proteruiam ostendere uoluere fingentes. Huic tamen bello Gigantum multa superadduntur hic non apposita, eos scilicet montes montibus imposuisse, ut in celum ascenderent, et alia quedam fecisse, que referenda sunt ad actus bellantium. Erigunt quidem arces et inponunt montibus turres, ut celum, id est regnum hostis occupent, que omnia tandem a uictore deiciuntur, ut a Ioue factum est. De hoc Gigantum bello atque Superum uidebatur Uarro aliter opinari; dicebat enim hoc fuisse cum cessasset diluuium, dicens aliquos in diluuio cum utensilibus omnibus confugisse in montes, qui lacessiti postea bello ab aliis, qui de aliis descenderant montibus tanquam superiores uenientes facile repellebant; unde fictum est, superiores deos esse, inferiores uero terrigenas; et quia ex uallibus ad summa scandentes premisso pectore, quasi reptare uiderentur more serpentum, dictum est eos serpentum habuisse pedes. Quod autem metu Typhei in Egyptum mutatis formis aufugerint dii, aliud sentit quam hystoria uel moralitas. Nam pro Thypheo, qui Terre fuit filius, terra ipsa intelligenda est, et potissime ea pars, que a nobis septentrionalibus incolitur, a qua dii, id est sol, per quem, ut Macrobio placet in libro Saturnaliorum, reliqua deorum multitudo intelligenda est, tunc fugiunt quando ab equinoctio autumnali uersus antarticum polum sol incipit declinare, quia tunc elongatur a terra sol, scilicet a regione nostra qui septemtrionales sumus, et tendit in Egyptum, id est in austrum, seu ad regiones australes. Deos autem formas mutasse, forte potius ad ornatum fictionis appositum est, quam ob aliam causam. Nam, ut dicit Augustinus, ubi De ciuitate dei: *Non omnia que gesta narrantur, aliquid etiam significare putanda sunt, sed propter illa que aliquid significant, et ea que nichil significant attexuntur*. Solo enim uomere terra proscinditur, sed ut hoc fieri possit, etiam cetera aratri membra sunt necessaria; et soli nerui in citharis atque huiusmodi uasis musicis aptantur ad cantum, sed ut aptari possint insunt et cetera in compagibus organorum que non percutiuntur a canentibus, sed ea que percussa resonant huic connectuntur. Hec Augustinus. Et ob id esto ad intentum minime spectet, ne uideamur euitasse laborem, quid in illis formis sensisse potuerint, annectamus. Dicit ergo Ouidius, Iouem mutatum in Arietem, ut in hoc Iouis naturam demonstret. Est autem aries mansuetum et benignum animal, nemini si in quiete permictatur sua infestum. Preterea utile plurimum, nam ad procreandam prolem maxime pecudum gregi solus sufficit, et insuper non solum uir gregis est, sed dux etiam; nam si absit pastor ipse, se pastorem pecoris preuium offert, illudque itinere recto reducit in caulas. Que Ioui conuenire uidentur inter alia multa. Est autem planeta benignus et mitis, nisi coniunctione alterius deprauetur; est similiter utilis, quia maturos fetus mulierum mouet ad exitum et emittit in lucem, omnesque iuuat ut ipsum nomen sonat; sic et dux gregis, id est rex, et dominus deorum, ut omnis gentilitius error affirmat. Solem autem ideo in coruum uersum reor, ut eque ex proprietatibus solis demonstretur una; coruum enim habere uim quandam presagiendi credidere ueteres, et ideo quia sol diuinationis dictus est deus, ut ubi de Apolline dicetur, eidem coruum consecrauere, qui, ut dicit Fulgentius, solus inter aues habet LXIIII uocis mutationes, quam ob causam auguribus antiquis erat in auguriis captandis auis gratissima. Bachum in caprum mutatum, hyemali tempore conuenit, nam uinum, id est Bachum, a frigore hyemis coactum, in se uires colligit suas; et cum minoris uirtutis uideatur quam sit, agente frigore facilius potatur a stultis; uerum postquam potatum est, calore auctum stomaci extenditur, et more hyrci ad sublimiora tendit agitque, ut calefacti homines animosiores efficiantur, et ad celsiora contendant. Quod autem luna in Phelem, id est in dammam mutata sit, ut eius designetur uelocitas dictum est, cum sit damma uelocissimum animal, nec illi ad defensionem sui telum aliud quam fuga concessum sit a natura, et sic luna inter planetas uelocissima est. Iunonem autem in candidam mutatam uaccam ideo uoluere, quia uacca fertile sit animal, et sic terra, quam Iunonem aliquando uolunt; et ideo candida, quia hyeme niuibus tegatur. Quod Uenus piscis effecta sit, eius grandis humiditas, seu quod humiditate uigeat Uenus ostenditur. Mercurius autem ybis factus dicitur, eo quod ciconia sociabilis auis sit, ex quo Mercurii conuenientia cum omnibus designatur, et uti serpentum hostis ciconia est, sic astutiarum dissipator Mercurius. Secundum autem Theodontius Iuppiter in aquilam uersus est, ut per aquilam, que altius ceteris auibus uolat, eius sublimes intelligantur effectus. Cybelem uero in merulam ideo uersam puto, quia cum Terra sit, et merula sit auis uolans continue circa terram, ut Terra per merulam designetur. Per anguillam autem in quam Uenerem uersam dicit, eius Ueneris lubricum accipiendum est. Per Pana autem in hyrcum in superiori sui parte uersum, et in piscem in inferiori, intelligo orbem totum cui natura rerum, id est Pan, preest, et qui in superiori parte id est terra, que aqua superior est, et yrcos et animalia cetera pascit in inferiori autem parte, id est aqua, ideo piscis fingitur, quia pisces producat et nutriat. Sed cum iam omnis Tytania proles expedita sit, libello huic finem etiam faciemus.
Genealogie deorum gentilium liber IIII explicit.
Nondum plene finieram superbam Tytanis prolem in medium trahere, et ecce, qui adeo circa principium impetuose ab imo usque conmouerant equora, quasi in antrum Eoli reuocati imperio abiissent, uenti quieuere omnes, et turgidum hactenus uelum, languidum exahustumque adhesit malo. Quod ego prospectans, aduerti illico, quia esset paululum quiescendum. Nec mirum! Quid, si fulminando Iuppiter fatigatus est, de me scribendo scelesti generis elatos mores poterit arbitrari discretus? Progredior ergo in litus, conscendo tumulum, uisurus, quonam me uehemens liquisset spiritus; dumque in circum oculos uoluo, Atticum sub pedibus habere solum cognoui, auidusque in circumitu cuncta passim uidere, non ordine certo intuebar, quin imo, ut memoria representabat preterita, sic nunc huc nunc illuc oculos impellebam. Et summos primo aliquandiu Arcadum montium consideraui uertices et nemorosa decliuia, mecum dicens: *Hos incoluit Mercurius puer, per illa ducebat Diana choros, discurrebat Athlas, et paruus adhuc Parthenopeus consueuit agitare ceruos, in illis Calysto latuit uirgo*. Inde repente reuolutus in litus, aspexi non dicam Athinas, sed earum dum fere consumptum paruumque uestigium intuerer. Risi nostre mortalitatis insana iudicia, quibus decepta uetustas, dum illas futuras perennes arbitraretur, primo deos in litem nominis imponendi traxit, inde eas uocauit eorum sententia immortales; nunc, paucis elapsis seculis, ruinis suum finem uenisse testantur. In mortem profecto nos et nostra corruunt omnia celeri passu. Attamen, quantumcunque exinanita ciuitas imo potius ciuitatis bustum esset, memorari cepi quanta phylosophorum atque poetarum luce, quanto studiorum omnium decore, quanta regum ducumque gloria, quanta insignis potentia, quanto uictoriarum fulgore splendida iamdudum fuerit, et exhorrui uidens omnia sub turpi ruinarum tam templorum quam edium tumulo deiecta iacere. Ab hac tandem me consideratione retorsit biceps fere in conspectu positus Parnasus, plurimo celebris carmine et uatum redolens laureis, atque uetustissimum et suaue Musarum hospitium; quem dum quadam mentis ueneratione conspicerem et deserto fonti Castalio compaterer, uidi antiqui hostis decipulam ueterem, antrum scilicet Apollinis Delphyci, ex quo prodeuntes ambages et perplexa responsa in se, tanquam in Caribdim cuncta sorbentem, et in baratrum perditionis perpetue dimittentem, tam diu gentilium infelices animas contraxere; tamen mutum et elinguem, non aureis ornatum statuis, non preciosis coruscum lapidibus, sed uaria fere totum serpentium radicum circumplexione contectum, sic sacro uolente lumine, quod non implicitis uocibus, sed sanctorum qui, a seculo sunt, prophetarum eius, futuris sacra misteria expectate salutis eleganti patefecit eloquio. Ab hinc in Thebas Boetias haud longinquas a loco se flexit intentio, quas apud, dum inter ruinarum tumulos, et ingentia ueterum edificia, turpi lapsu squalentia, Bachi et Herculis oculo mentis exquiro cunabula, tetrus odor tabis illisi in saxum Learci, truncati Pentei, discerpti Actheonis et germanorum uulnerum me in partem impulit alteram, et in Lacedemonam usque protendens aciem, nedum Agamenonias arces et execrabilem decorem Helene sacrasque Lygurgi leges cernerem et imperii pregrandis insignia, sed uix locum, ubi consederit oculus alter Grecie, cognoscere potui. Et ob id in excedentem fere sydera Corinthiam arcem oculos dedi, Lacedemonis memor et Sysiphi. Sed quid multa? Dum sic distrahor, clementissime princeps, sensi restaurari uires, quas pridianus labor obtuderat, et me ad ceptum reuocari iter ab aura tenui. Quam ob rem, omisso tumulo, quasi futuri itineris premonitus, paruam reintraui nauiculam, et eius inuocato nomine, qui iam dudum in suaue uinum insipidas uertit aquas in Chana, secundi Iouis insignem scripturus prolem, flatibus uelum dedi.
Supra de Celo libro tercio dictum est, cuius fuisse filium Iouem secundum testatur Tullius in libro de Naturis deorum, eumque dicit in Arcadia natum, ex qua tamen matre non dicit. Huius et si credam grandia fuisse facinora, absque quibus non potuisset tam insigne meruisse cognomen, pauca tamen ad nos usque fama, seu ueterum monimenta duxere, et si qua forsitan peruenere, non satis certum est, an sua, an potius primi uel tercii fuerint Iouis. Uerum que pauca huius fuisse Theodontius asserit, explicabo. Uult igitur Theodontius hunc insignem fuisse hominem, primo apud suos, et ibidem ob opposita a Lycaone Arcadum rege in conuiuio humana membra, Lycaonem uicisse prelio, regnoque priuasse, et tunc primo cepisse uocari Iouem ob iustam de iniquo rege ultionem sumptam. Hunc tamen Leontius Lysaniam supra, ubi de Lycaone, uocat, quem primum fuisse Iouem et Atheniensium regem diximus; et ob id quid dicam non habeo, nisi ut istas adeo inter se discrepantes opiniones prudentior me, si queat, in concordiam redigat. Post hec dicit Theodontius, hunc se Athenas transtulisse et ibidem in culmine fuisse permaximo, et ob stupratam Latonam aduersus Ceum ingens habuisse bellum, eoque superato maxima cum gloria, Athenas rediisse, Iouique primo bouem immolasse, et multa ad laudabilem ciuilitatem spectantia apud Athenienses instituisse; quibus agentibus causis, Iuppiter communi hominum consensu uocatus est. De tempore non constat. Sunt tamen qui credant eum Cycropem Atheniensium regem primum fuisse, sed ab hoc uulgata discordat opinio, cum Cycrops fuerit Egyptius, et Iuppiter Archas. Alii uero antiquiorem dicunt, nec tamen ullus precisum tempus apponit, et ideo omittamus.
Diana, omnium fere testimonio poetarum, Iouis et Latone fuit filia, et eodem partu cum Apolline edita, ut supra ubi de Latona monstratum est. Hanc ueteres insignem uirginitate perpetua uoluere, et quoniam spreto hominum consortio siluas inhabitaret, uenationibusque uacaret, eam arcu pharetraque accintam descripsere, et nemorum montiumque dixere deam, curruque uti uoluere a ceruis tracto, et nynpharum societate atque officiis et obsequio uti. De qua sic Claudianus ubi de laudibus Stylliconis: *Dixit et extemplo frondosa fertur ab Alpe Trans pelagus, cerui currum subiere iugales, Quos, decus esse dee, primi sub lumine celi Roscida fecundis concepit luna cauernis, Par nitor intactis niuibus, frons discolor auro Germinat, et spatio summas equantia fagos, Cornua ramoso surgunt procera metallo. Opis frena tenet* etc. Et paulo infra sequitur: *Sexum nec cruda fatetur Uirginitas, sine lege come, duo cingula uestem Crure tenus pendere uetant; precedet amicas Flaua Leonthademe, sequitur nutrita Lyceo Neuopene telisque domat que Menala thoro, Ignea Cretea properat Bythomartis ab Yda, Et cursu Zephyris nunquam cessura Lycaste. Iungunt se gemine metuenda feris Agapente, Et soror optatum numen uenantibus Opis, Progenies Scythye, diuas nemorumque potentes Fecit Yperboreis Delos delata pruinis. He septem uenere duces, exercitus alter Nynpharum incedunt, acies formosa Diana etc. Ait et hic idem: Opis frena tenet, fert retia rara Lycaste, Auratasque plagas* etc. Hanc insuper uiarum uoluere presidem, et una cum luna multis uocauere nominibus. His igitur premissis, aduertendum est que per ea sentienda sint. Fuit hec profecto femina Iouis hominis et Latone filia, et possibile est eam uiraginem quandam fuisse, ut nonnulle sunt, omnino hominum abhorrentem consortium, et sic uirginitate perpetua claruisse, et uenationibus dedisse operam. Et cum hec lune conuenire uideantur, que suo frigore habet uenereas frenare concupiscentias, et nemora montesque nocte suo lustrare lumine, ei ad lunam spectantia, tanquam si ipsa luna esset, iniunxere, seu ipsam potius insipidi credidere, eo modo quo supra sepius de quibusdam aliis dictum est. Et quoniam de his, ubi de luna nil fere dictum fuit, paululum latius prosequemur. Accingitur ergo Diana arcu et pharetra, ut per hoc intelligatur luna et ipsa radiorum iaculatrix, qui loco sagittarum intelligendi sunt, et ideo sagitte, quia non nunquam nocui atque pestiferi. Nemorum montiumque ideo dea dicta est, quia lune uideatur esse plantas herbasque suis humiditatibus fecundare, et in uirorem seruare, et etiam incrementa prestare. Currus autem ideo illi additur, non solum ut ex hoc celi circumitio assummatur quam etiam uelocius ceteris planetis peragit, quin imo ut et montium atque nemorum circumitiones uenantium designentur. Qui a ceruis idio trahi dicitur, eo quod a siluestribus animalibus uenantium desideriam trahi uideatur. Candidi autem ideo apponuntur, quia albedo inter colores lune a physicis tribuatur. Quod nynphas habet socias, accipi debet pro humiditate continua, qua habundat, cum nil aliud nynpha sit quam aqua, aut complexio humida, ut infra ubi de nynphis clarius apparebit; quod nynphis sint officia attributa, ad decorem fictionis appositum est, seu uelimus dicere humiditates obsequium prestare influentiis lune. Uiarum uero presidem ideo uoluere, quia lumine suo nocturnas uincens tenebras illas reddit uiatoribus expeditas, seu quia uie sint Diane uirgini in sterilitate similes. Dianam uero uocari uoluere, ut dicit Rabanus in libro de Origine rerum, quasi duanam, eo quod nocte et die appareat, et sic deseruire uidetur ambobus. Sed Theodontius aliter, ut alias dictum est; luna enim planeta iste uocatur quando de sero lucet, Diana autem, dum luce sua tendit in diem, et tunc est uenationibus aptior et uiatoribus; et uirgo ille tunc dicitur, quia post excursum medium celi circulum, plantis nec affert nutrimentum ualidum, nec de nouo plantatis prestat utile incrementum, uti facit dum in oppositum fertur discedens a sole. Cinthia autem dicta est a Cinthio monte, in quo precipue colebatur; de reliquis alibi dictum est.
Apollo eque Iouis et Latone fuit filius et eodem enixus cum Diana partu, ut prehabitum est, ubi de Latona. De hoc multa narrantur, que forsan non minus aliena fuere quam sua, cum preter eum tres alios fuisse Apollines scribat Cicero. Uerum quoniam in hunc omnes sese inclinant poete, quasi solus ipse fuerit Apollo, et ob id que aliorum fuerint, non satis apparet, in hunc omnia deferre necesse est. Dixere ergo post natiuitatis sue fabulam, hunc diuinitatis et sapientie deum et medicine artis repertorem. Preterea dicunt eum Cyclopes interemisse, et ob id, aliquandiu priuatum diuinitate, armenta Admeti regis Thesalie pauisse. Uoluere insuper, cum illi cytharam donasset Mercurius, eum Elyconicis preesse Musis, ut eo scilicet lyram tangente Muse canerent. Similiter et imberbem dixere, atque laurum arborem, et Yperboreas gryphes, et coruum, et buccolicum carmen illi sacrum fecere. Multisque illum uocauere nominibus, et plures illi filios ascripsere; longa fictionum series hec est, quarum si uelimus sensum excerpere, ante alia aduertendum est, quoniam aliquando eum hominem, ut fuit, aliquando solem intelligamus necesse est. Fuit igitur hic homo et secundi Iouis filius ex Latona, ut sepius dictum est. Uerum Tullius, ubi de Naturis deorum, dicit eum Iouis Cretensis fuisse filium, et ab Hyperboreis montibus uenisse Delphos. Et si sic esset, multa frustrarentur ex dictis supra. Uerum, salua semper Ciceronis reuerentia, ego istud non credo, cum dicat Eusebius in libro Temporum Apollinem et Dianam ex Latona natos, regnante Argis Steleno, regnique eius anno IIII, qui fuit annus mundi III dcc xi, cum longe post per eiusdem Eusebii scripta comprehendatur Iouem Cretensem fuisse. Theodontius uero dicit istum Iouis secundi fuisse filium, et apud Arcades regnasse, eisque nouas adinuenisse leges, et Nomium fuisse uocatum, et ob seueritatem nimiam legum a subditis regno fuisse pulsum, et ad Admethum regem Thesalie confugisse, atque ex concessione Admeti quibusdam secus Amphrisium flumen populis imperasse, ex quibus nata fabula est, quod ob occisos Cyclopes diuinitate priuatus Admeti pauerit armenta. Sane dicit idem Eusebius Apollinem ex Latona natum, non eum fuisse a quo consueuerunt antiqui responsa suscipere, sed eum qui seruiuit Admeto, et sic ille, ut dicit Tullius, qui Delphos ex Hyperboreis uenit, filius potuit esse Iouis Cretensis. De natiuitate autem huius et contingentibus circa eam, multa in precedentibus, ubi de Latona, dicta sunt, et longe plura legi possent per Macrobium in libro Saturnaliorum scripta, que profecto utilia sunt, nec tamen multum a scriptis desuper discrepantia; et ideo non apposui. Fuit insuper hic, ut Theodontius asserit, primus qui uires herbarum nouerit, et ad oportunitates hominum earum uirtutes adaptauerit, et ob id non solum medicine repertor habitus est, sed deus, cum egrotantes plurimi ex suis remediis sanitatem consequerentur. Et quoniam ipse pulsorum hominum concordantias repperisset, illi a Mercurio numerorum atque mensurarum principe cytharam concessam dicunt, uolentes intelligere, uti per diuersas cythare uoces ex diuerso fidium tactu surgentes una fit melodia, si rite tangatur, sic ex diuersis pulsuum motibus, si rite ordinati sint, quod ad medicum spectat, una fiat sanitatis bene dispositi corporis concordantia. Et quoniam, uisis egritudinum signis, multis mortem, et multis etiam sospitatem prediceret, diuinationis illi deitas attributa est. Et sic illi laurus et coruus dicati sunt, cum ut alias dictum est, si lauri frondes dormientis capiti alligentur, somnia eum uisurum uera predicent, que diuinitatis est species. Sic et coruum, ut etiam dictum est, habere LXIIII uocum mutationes, ex quibus optime augures futura se comprehendere asserebant, quod etiam ad diuinationem designandam apponitur. Albericus insuper dicebat ob id fictum eum occidisse Phitonem, quia Phyton fidem auferens interpretetur, que oblatio fidei tunc de medio tollitur, cum ueritatis claritas referatur, quod per solis lumen efficitur. Sed tunc planeta est, non homo, per quem etiam, ut mathematici asserunt, multa futura mortalibus demonstrantur. Sapientie autem ideo deus est habitus propter consilia, que salubria circa morbos dabat poscentibus, preterea quia ubi de sole intelligatur, lumine suo uitanda demonstrat ac etiam imitanda, quod sapientis est. Imberbem autem solem planetam dicunt, quia semper iuuenis tanquam omni die nouus exoriens. Lyra canere et Musis preesse eum ideo uoluere, quia putauerint eum celestis melodie moderatorem et principem, et inter UIIII sperarum circumitiones uarias, tanquam inter UIIII Musas notitia et demonstratione earundem modulos exhibentem. Nunc de nominibus. Dicitur Apollo, quod, ut ait Fulgentius, perdens interpretantur, et ideo Ethyopum quidam sunt populi, qui eum surgentem totis affectibus execrantur, eo quod feruore suo nimio apud eos cuncta disperdat; et hinc est, ut dicit Seruius, quod Porphyrius, in eo libro quem Solem appellat, dicit, Triplicem esse Apollinis potestatem, eum scilicet apud Superos esse Solem; Liberum patrem in terris, et Apollinem apud Inferos, et inde tria, insigna simulacro eius ab antiquis apposita, lyram scilicet, pro qua celestis armonie ymaginem uoluere, clipeum quo eum terre numen intelligi sensere, et sagittas quibus infernorum deus et noxius iudicatus est; et ob id Omerum dixisse uidetur eundem tam pestilentie quam salutis autorem. Quod etiam sensisse uidetur Oratius in Carmine seculari, dum dicit: *Condito mitis placidusque telo Supplices audi pueros, Apollo* etc. Uocatur et insuper Nomius, quod latine pastor sonat, inde sumptum quod pastor fingatur Admeti; et ideo tanquam pastori buccolicum illi carmen consecratum est, quia pastorale carmen est. Cynthius autem dicitur a Cynthio, in quo diligentissime colebatur.
Lapyta, ut Ysidoro placet in libro Ethymologiarum, filia fuit Apollinis, esto Papias uirum fuisse testatur. Ab hac autem, ut Rabanus asserit, Lapyte populi Thesalie dominati sunt. Indicium quidem est non parui momenti, hanc scilicet insignem fuisse mulierem, postquam ab ea egregii denominati sunt populi. Quod autem Apollinis fuerit filia uerum esse potest, tanquam hominis, si autem tanquam solis, ob formositatem, uel sapientiam, uel augurandi peritiam fictum arbitrari potest.
Eurimonem Paulus Perusinus affirmat Apollinis fuisse filiam, eamque Thalaoni nuptam, ac eidem Adrastum Argiuorum regem, et Euridicem Amphyrai postea coniugem peperisse.
Mopsus, dicit Theodontius, filius fuit Apollinis et Ymantis, Iasoni summa atque fida amicitia iunctus, ut testatur Statius: *Sepius in dubiis auditus Iasone Mopsus*. Hic, ut placet Lactantio, diuinandi peritissimus fuit et Gryneo nemori, ubi Apollinis oraculum erat, prefectus, ut ait Seruius. Fuit enim homo euo suo uenerabilis adeo, ut illi post mortem templa dicata sint, et ex eorum abditis a petentibus accepta responsa. Paulus autem dicit non Ymantis fuisse filium, sed Manthonis, filie Tyresie Thebani. Hunc preterea dicit Pomponius Mela Phaselim ciuitatem in finibus Panphylie condidisse; nec multo post asserit idem Pomponius Manthonem fugientem Thebarum uictores, Clarii fanum apud Lybedos Yonas statuisse, Caystro flumini proximum. Nec longe ab eo Mopsum eiusdem filium Colophonem condidisse. Eusebius autem dicit Mopsum apud Cilices regnasse, regnante Agamennone Mecenis, et ab eo Mopsicrene et Mopsistie dicti. Dicentibus Manthonem huius fuisse matrem, aduersantur dicentes Manthonem post Thebanum bellum in Ytaliam transmigrasse, et in Cisalpinam Galliam deuenisse.
Lynus, ut scribit Lactantius, ex Psamata filius fuit Apollinis, ex quo talem recitat fabulam. Quod cum interfecisset Apollo Phytonem serpentem, et perquireret cedis acte piacula, a Crotopo rege Argiuorum in domum susceptus est, ubi clam cum Psamata uirgine et eiusdem Crotopi filia concubuit. Que cum concepisset et tempore debito secus Nemeum flumen occulte peperisset, filium illum Lynum appellauit, eumque, ut placet aliquibus, exposuit, et sic repertus a canibus deuoratus est. Alii uero dicunt, quia illum pastori cuidam alendum tradidit, tamen dum quadam die incuria pastoris paruulus iaceret in herba, a canibus deuoratus est. Quod Statius testari uidetur dicens: *Irradiant medio Lynus intertextus acanto Letiferique canes* etc. Apollo autem iratus filium fuisse a canibus deuoratum, regioni monstrum immisit, cuncta deuastans, quod postmodum Corebus occidit. Arbitror fictioni huic causam dedisse aliquod pestiferum animal, quod forte eo tempore apparuit, quo puer iste a canibus discerptus est; quod cum impium uisum sit, eo dictum monstrum immissum. Fuit insuper et alter Lynus, qui Apollinis filius fuit, et in musica mirabilis habitus est, de quo Uirgilius: *Non me carminibus uincet nec Treycius Orpheus nec Lynus* etc.
Phylistenes, ut Seruio placet, Apollinis ex Cantilena filius fuit, quem ait Oaxem oppidum in Creta insula condidisse, et ex suo nuncupasse nomine, unde Uarro: *Quos magnos Cantilena partus adducta dolore Et genitus cupiens dolorem Oaxida palmis Scindere* etc. Si ergo Oaxidem suo nomine appellauit binomius de necessitate fuit. Ego existimo eum cantu ualuisse, et inde tam Cantilene quam Apollinis filium a poetis fictum.
Garamas, ut Rabanus ait in libro de Originibus rerum, filius fuit Apollinis, et ab eo, ut idem ait, Garamantes Ethyopie populi nuncupati sunt, et Garama oppidum apud Ethyopas constructum. Hunc ego ideo Apollinis filium fictum reor, quia ibidem imperauit, ubi profecto nimio estu sol omnia fere perimat, quas quia sedes elegit tanquam sterilitate et estu delectatus, filius Apollinis habitus est.
Brancus, ut ait Lactantius, Apollinis fuit filius, ex filia Ioucis et Sucronis coniuge susceptus. Cuius talis est fabula, secundum Uarronem, in libro Rerum diuinarum. Cyus quidam Decimus ab Apolline genus ducens, cum peregrinando pranderet in litore, ac deinde forte minus sobrius proficisceretur, oblitus, Sucronem filium puerum dereliquit. Qui Sucron, patre perdito, errans peruenit in saltum cuiusdam Ioucis, receptusque cepit cum pueris illius capras in pascua ducere; contigit eos cignum capere, quem cum ueste texissent, pueri pugnabant inter se, quisnam illum patrono muneris loco deberet offerre. Tandem fatigati certamine, reiecta ueste, loco cigni compererunt mulierem, quo euentu territi, cepere fugam, uerum reuocati ab ea moniti sunt, Iouci patrono suo dicerent, ut Sucronem puerum coleret. Illi uero et que contigerant, et que audiuerant patrono recitant; tunc Ioucis miratus, Sucronem habere loco filii cepit, eique filiam suam locauit uxorem, que, cum pregnans esset, uidit per quietem solem per fauces suas intrasse et exisse ex uentre. Post hec editus est filius, quem Brancum uocauerunt, qui cum Apollinis malas deosculatus fuisset, ab eo captus coronam accepit et uirgam, cepitque uaticinari, et subito nusquam comparuit. Post hec illi templum ingens constructum est, quod Branchiadon nominatur, et Apollini Phylesio ob hanc rem consecrata sunt templa, que ab osculo Branchidis, siue certamine puerorum Phylesia nuncupantur. Alibi uero scribit Lactantius Brancum fuisse Thessalum adolescentem ab Apolline dilectum, quem interfectum acriter dolens sepulcro sacrauit, et templo et ibidem Branchiades Apollo dicitur. In precedenti fabula pueri, idest ignari, cignum capiunt, id est futuri uatis augurium; nam cignus auis soli dicatus est, eo quod propinquam sibi mortem precognoscat et suauissimo cantu predicet. Ex augurio autem sumpto in loquacitatem itur, et ideo in mulierem, que loquax animal est, cignum uersum fingitur; ex hac loquacitate fit, ut Sucron carior efficiatur patrono, eiusque deueniat gener, uideatque in somnis coniunx pregnans solem per guttur eius intrantem, id est celestem influentiam ad producendum procreatum aptum uaticinio, quod per solem intelligitur, qui demum uentrem egreditur, dum nascitur, qui Apollinis tunc mala deosculatur, dum delectatione absque qua nil perficitur, adheret studio uaticinandi, et tunc coronam et uirgam ab Apolline suscepit, dum eruditus insignia doctoratus assummit. Nam per coronam, que capitis ornamentum est, preminentia designatur, quam quis perquesitam studiis scientiam consequitur. Per uirgam autem potestas intelligitur exercendi, que studio quesita sunt. Eum autem nusquam comparuisse, eo factum est, quia morte de medio sublatus est.
Phylemon Apollinis et Lychionis, ut testatur Ouidius, fuit filius. Nam, ut ipse refert, Dedalion Luciferi filius habuit speciosissimam filiam, quam cum Apollo et Mercurius eodem tempore dilexissent, et in eius iuissent concubitum, ex ambobus concepit et Apollini peperit Phylemonem, qui carmine clarus fuit et cythara. Quod autem hic fictum est, ab euentu sumptum puto; nam Lychion uno partu duos enixa est, quorum alter fuit insignis fur, quem dixerunt genuisse Mercurium, eo quod circa talia uideatur astrologis operari Mercurius; alter uero cytharista fuit egregius, circa quod solem arbitrantur operam dare, et ideo Apollinis filium uocauere.
Orpheus Calyopis muse et Apollinis fuit filius, ut dicit Lactantius. Huic, dicit Rabanus, Mercurius lyram, nuper a se compertam, tradidit, qua tantum ualuit, ut ea mouere siluas et flumina sistere et feras mites facere posset. De hoc Uirgilius talem recitat fabulam. Eum scilicet amasse Euridicem nynpham, quam cum suo cantu in suam traxisset gratiam, eam sibi iunxit uxorem. Hanc cepit amare Aristeus pastor, et die quadam, dum secus ripas Hebri cum Dryadibus spatiaretur, eam capere uoluit, que fugiens pede serpentem inter herbas latitantem pressit, qui reuolutus in eam uenenato morsu interemit. Quam ob causam gemebundus Orpheus descendit ad Inferos et lyra adeo dulciter canere cepit, orans ut sibi restituiretur Euridices, quod non solum ministros inferni in sui pietatem traheret, sed et umbras in obliuionem penarum suarum deduceret; ex quo factum est, ut illi a Proserpina Euridices restitueretur hac lege, ne illam, nisi perdere uellet, respiceret, donec deuenisset ad superos; qui cum iam proximus esset, nimio uidendi Euridicem suam desiderio tractus, oculos in postergantem flexit; ex quo factum est, ut euestigio dilectam iterum perderet. Quam ob causam diu fleuit et celibem deducere uitam disposuit. Et ob id, ut ait Ouidius, cum multas suas nuptias postulantes reiecisset, aliisque hominibus celibem uitam ducere suaderet, mulierum incidit odium, et a celebrantibus matronis orgia Bachi secus Hebrum, rastris atque ligonibus cesus atque discerptus est; et eius caput in Hebrum proiectum cum cythara in Lesbon usque delata sunt; ubi cum serpens quidam caput deuorare uellet, ab Apolline in saxum uersus est. Lyra autem, ut dicit Rabanus, in celum assumpta et inter alias celestes ymagines locata est. Pulchre equidem et artificiose fictiones he sunt, et ut incipiamus a prima, cur Apollinis et Caliopis dicatur filius uideamus. Dicitur autem Orpheus quasi aurea phones, id est bona eloquentie uox, que quidem Apollinis, id est sapientie, et Caliopis, que bonus interpretatur sonus, filia est. Lyra autem illi a Mercurio data est, quia per Iyram diuersa uocum habentem discrimina, debemus intelligere oratoriam facultatem, que non una uoce, id est demonstratione, conficitur, sed ex multis, et confecta non omnibus conuenit, sed sapienti atque eloquenti, et bona uoce ualenti; que cum omnia in Orpheum conuenirent, a Mercurio mensuratore temporum eidem concessa dicuntur. Hac Orpheus mouet siluas radices habentes firmissimas et infixas solo, id est obstinate opinionis homines, qui, nisi per eloquentie uires queunt a sua pertinacia remoueri. Sistit flumina, id est fluxos et lasciuos homines, qui, nisi ualidis eloquentie demonstrationibus in uirile robur firmentur, in mare usque defluunt, id est in perpetuam amaritudinem. Feras mites facit, id est homines sanguinum rapacesque, quos sepissime eloquentia sapientis reuocat in mansuetudinem et humanitatem. Hic insuper Euridicem habet in coniugem, id est naturalem concupiscientiam, qua nemo mortalium caret; hanc per prata uagantem, id est per temporalia desideria, amat Aristeus, id est uirtus, que eam in laudabilia desideria trahere cupit; uerum ipsa fugit, quia naturalis concupiscientia uirtuti contradicit, et dum fugit uirtutem a serpente occiditur, id est a fraude inter temporalia latente; nam apparet minus recte intuentibus temporalia uirere, id est posse beatitudinem prestare, cui apparentie si quis credat, se in perpetuam deduci mortem comperiet. Sed quid tandem? Cum naturalis concupiscientia ad Inferos, id est circa terrena, omnino lapsa est, uir prudens eloquentia, id est demonstrationibus ueris, eam conatur ad superiora, id est ad uirtuosa, reducere. Que tandem aliquando restituitur, et hoc dum appetitus ad laudabiliora dirigitur; sed redditur pacto, ne retro suscipiens respiciat, donec ad superos usque deuenerit, id est ne iterum in concupiscentiam talium relabatur, donec, cognitione ueritatis et Superum bonorum intelligentia roboratus ad damnandam scelestorum operum spurcitiem, oculos possit in concupiscientiam flectere. Quod autem ob id Orpheus ad Inferos descenderit, debemus accipere prudentes uiros non nunquam ratione contemplationis in perituras res et hominum ignauias oculos meditationis deflectere, ut, dum que damnare debeant uiderint, que appetenda sunt feruentiori desiderio concupiscant. Fulgentius autem longe aliter sentit; dicit enim dilecte ac perdite et demum reassumpte Euridicis esse musice designationem, cum Orpheus dicatur quasi orenphone, quod interpretatur uox optima. Euridices autem profunda diiudicatio, et ideo cum in musicis aliud sit armonia ptongorum et aliud effectus tonorum uirtusque uerborum etc. ut ubi de Mitologiis. Sed ut ad ea ueniamus, que ad Orphei uidentur spectare mortem, est sciendum, ut dicit Theodontius, Orpheum primo Bachi sacra comperisse, et ea iussit apud Traces choris Menadum, id est mulierum patientium menstruum, ut illas illo tempore auferret a commixtione uirorum, cum non solum abominabile sit, sed etiam perniciosum uiris. Quod cum mulieres post tempus aduertissent, et existimassent hoc adinuentum ad turpitudinem earum uiris detegendam, in Orpheum coniurauere, illumque nil tale suspicantem interfecere ligonibus, et in Hebrum fluuium deiecere. Lactantius autem, in libro Diuinarum institutionum, dicit de eo sic: *Sacra Liberi patris primus Orpheus induxit in Greciam, primusque celebrauit in monte Boetie Thebis, ubi Liber natus est, proximo; qui cum frequenter cythare cantu personaret, Cytheron appellatus est. Ea sacra etiam nunc Orphyca nominantur, in quibus ipse postea dilaceratus et carptus est* etc. Quod caput eius et cythara Lesbos delata sint, dicebat Leontius fabulam non esse, quia sic fama ferebat, Lesbium quendam ex auditoribus eius ea secum deuotionis causa Lesbos usque portasse. Quod autem serpens, qui caput Orphei deuorare uolebat, in lapidem uersus sit, intelligo pro serpente annorum reuolutiones, que caput, id est nomen Orphei, seu ea que ingenio Orphei composita sunt, cum in capite uigeant uires ingenii, consumere, ut reliqua faciunt, conate sint; sed in saxum ideo uersus dicitur serpens, ut ostendatur nil illi posse tempus obsistere; quod quidem huc usque non potuit egisse, quin adhuc famosus existat cum cythara sua, cum ex poetis fere antiquior reputetur. Preterea sunt qui uelint, et inter hos Plinius in libro Hystorie naturalis, huius inuentum fuisse auguria ex ceteris animalibus sumi, que primo tantum ex auibus summebantur. Equo modo opinati sunt quidam eum primum cytharam excogitasse, quantumcunque Amphioni aut Lyno attribuant alii. Fuit enim ex gente Cycona Tracie natus, que, ut Solinus de Mirabilibus mundi affirmat, in euum usque suum, in maximum sui decus sumebat. De tempore eius non uidetur ambigi. Multi enim testantur quod inter Argonautas Colcos cum Iasone accesserit, ut Statius. De hoc tamen scribit Lactantius in libro Diuinarum institutionum. Et fuit per eodem fere tempora quibus Faunus, sed quis etate processerit potest dubitari. Si quidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Yliensium litus accessit. Hec Lactantius. Eusebius autem in libro Temporum dicit eum fuisse regnante Athenis Egeo. Que quidem satis conuenire uidentur. Leontius autem dicebat hunc non eum fuisse, qui orgica adinuenit, cum illum assereret longe antiquiorem.
Aristeus filius fuit Apollinis et Cyrenis, filie Peney fluminis, ut testatur Uirgilius in persona Aristei in Georgicis dicens: *Mater, Cyrene mater, que gurgitis huius Ima tenes, quid me preclara stirpe deorum, Si modo, quem perhibes, pater est Tymbreus Apollo, Inuisum fatis genuisti?* etc. Quod etiam Iustinus in Epythomate Pompei Trogi confirmat, talem hystoriam recitans. Quod Cyrus, scilicet rex Coramis insule, filium habuit, cui nomen Bathos propter lingue obligationem. Uerum cum Cyrus ad oraculum Delphos propter dedecus adoloscentis filii deprecaturus uenisset, habuit in responsis Bathos Affricam petere, Cyrenem urbem condere, et ibidem lingue usum accepturum; quod ob solitudinem Coramis insule omissum est, quasi non haberent unde colonos in Affricam deducerent. Tandem tractu temporis peste compulsi adeo paucos misere, ut uix nauis compleretur una. Hi in Affricam uenientes, montem Cyrum, loci amenitate et ubertate fontium capti, occupauere. Ibique Bathos, solutis lingue nodis, dux eorum loqui primum cepit. Quam ob rem oraculi promissis certi urbem condidere Cyrenem. Porro sic a posteris fictum est, Cyrenem eximie pulchritudinis Uirginem a Pelio monte Thesalie ab Apolline raptam, perlatamque in eius montis iuga, cuius collem occupauerant qui filium secuti sunt, et ab eo repletam IIII, peperisse filios: Aristeum, Nomium, Auctoum et Argeum. Fictio autem hec ab hystoria non recedit. Nam ab Apolline ideo rapta dicitur nynpha, quia eius mandato, dum responsum dedit oratus, seu eius opera, dum pestis inuasit insulam, in Cyrum montem delata est, ibidem et si non omnes peperit, quia iam Bathos dux itineris fuerat, sed in etatem, sub feruido sole, id est Apolline, uirilem forte deduxit. Uerum a Speo Thesalie rege, qui apud Peneum fluuium regnum habuit patre Cyrenis, missi sunt qui perquirerent quonam abiisset filia. Qui, ea comperta, a loci amenitate detenti, in iisdem terris aiunt cum Cyrene remansisse. Ex his tantum pueris tres aiunt adultos in Thesalian rediisse et auita regna recepisse. Inter quos dicunt Aristeum in Arcadia late regnasse, eumque primum apis et mellis usum et lactis coagulum tradidisse, atque trapetis oleas premere, oleum educere et eius usum ostendisse, ut refert Plinius de Historia naturali. Preterea sciens factus, syderis solstitialis ortus primum inuenisse. Quibus consideratis, non absurde Uirgilius fabulam Aristei, de recuperatione apium, in fine Georgicorum descripsit. Hunc insuper uolunt Auctonoem Cadmi filiam in coniugem accepisse, et ex ea suscepisse Actheonem. Sane, ut Salustio placet, matris consilio relictis Thebis, in Cheam insulam illo usque ab hominibus inhabitatam abiit, eamque tenuit, esto reliquerit postea, et cum Dedalo in Sardiniam abierit, in qua, ut dicit Solinus de Mirabilibus, urbem Caralim condidit. Quid inde ex eo contigerit legisse non memini.
Actheon filius fuit Aristei ex Auctonoe coniuge, Statio teste: *Nec dum ille habitus aut uerse crimina forme Mutat Aristeo genitus fraus aspera cornu Tela manu reicitque canes in uulnus Hyantes*. Hic etiam, ut ait Ouidius, Yanthius appellatus est; scribit enim: *Cum iuuenis placido compellat Yanthius ore*. Et sunt qui dicant hoc illi nomen a puella sepulta eo in loco in quo natus est. Hic, ut ostendit idem Ouidius, uenator fuit, et cum die quodam uenatione fessus in ualle Gargaphie descendisset, eo quod in ea fons esset, recens et limpidus, et ad eum forte potaturus accederet, uidit in ea Dianam nudam se lauantem. Quod cum egre Diana tulisset, sumpta manibus aqua, in faciem eius proiecit dicens: *Uade et dic si potes*. Is autem repente in ceruum conuersus est, quem cum canes eius uidissent, confestim irruerunt in eum, illumque in mortem coactum atque dentibus laceratum comederunt. Circa quod figmentum sic scribit Fulgentius: Anaximenes, qui de picturis antiquis disseruit, ait libro II uenationem Actheonem dilexisse, qui cum ad maturam peruenisset etatem, consideratis uenationum periculis, id est quasi nudam artis sue rationem uidens, timidus factus est. Et paulo post: *Sed cum uenandi periculum fugeret, affectum tamen canum non dimisit, quos inaniter pascendo, pene omnem substantiam perdidit. Ob hanc rem a canibus suis deuoratus dicitur*. Hec Fulgentius.
Yolaum dicit Solinus de Mirabilibus filium fuisse Aristei, et post eum in Sardinia dominium tenuisse. Supra autem dixit in suo uolumine Yolaum filium fuisse Yphyclei, filii Anphytrionis, et eque in Sardinia imperasse, nescio an idem sit uel alius.
Nomius, ut scribit Iustinus in Epythoma, filius fuit Apollinis et Cyrenis. Hunc dicit Leontius Apollinem nominatum, quicquid supra dixerit Theodontius, eumque Arcadibus imperasse, eisque leges dedisse, que quoniam quosdam ex optimatibus uiderentur offendere, orta seditione inter Arcades, Aristeo fauente, pulsus est, et loco eius regnauit Aristeus. Is autem ad Admethum Thesalie regem confugit, et eius armenta UII annis pauit, tandem uiribus reassumptis, Aristeum fugauit et Archadum uerum obtinuit principatum, cum abiisset Aristeus in Ceam insulam; et quoniam armenta pauisset, Nomius appellatus est, quod apud Arcades pastor sonat. Et hinc dicit fictionem traxisse locum, Apollinem scilicet ob occisos Ciclopes diuinitate spoliatum, Admeti regis armenta pauisse. Ego autem nescio quid credam potius, cum et uetustate et ignauia librariorum adeo periere codices, ut subtractum sit, posse de quam plurimis ueritatem cernere, et hinc amplissimus uagandi locus mendacio relictus est, cum scribat de antiquis unusquisque quid libet.
Aucthous filius fuit Apollinis et Cyrenis, ut supra monstratum est. Hunc sunt qui dicant, discedentibus fratribus ex Affrica, et in Greciam uenientibus, Cyrene remansisse, et his imperasse, qui una secum ibidem remansere.
Argeus, ut supra a lustino monstratum est, Apollinis fuit filius et Cyrenis. Hic de se, quod ego nouerim, nil preter nudum nomen posteritati reliquit.
Esculapius, ut fere prisci testantur omnes, Apollinis et Coronidis nynphe fuit filius. Dicit enim Ouidius hanc ex Laryssa fuisse et Flegie filiam; quam cum summe Apollo diligeret et in eius iuisset concubitum, pregnans effecta est; porro coruus Apollinis auis ad Apollinem detulit, quia comperisset eam iuueni cuidam Hemonio commisceri; quam ob causam turbatus Apollo eam sagittis occidit, et facti tandem penitens, cum remediis suis illam nequiret ab Inferis reuocare, secto eius utero, conceptum ex se eduxit infantem, eumque Esculapium appellauit, et, ut fertur, Chyroni centauro tradidit educandum. Quem cum uidisset Alchyroe Chyronis filia, uaticinii docta, uaticinata est: *Quia mortuum hominem ab Inferis reuocaret in uitam, et ipse fulminatus deiceretur ad Inferos. Quod effectu non caruit. Aiunt enim hunc arte sua cum eximius euasisset medicus, Diane precibus, Ypolitum, membris collectis undique, in uitam reuocasse et pristine restituisse sanitati; quam ob causam turbatus Iuppiter, eum fulmine interemit, ut liquido testatur Uirgilius dicens: Peoniis reuocatum herbis et amore Diane. Tum pater omnipotens, aliquem indignatus ab umbris Mortalem infernis ad limina surgere uite, Ipse repertorem medicine talis et artis Fulmine Phebigenam Stygias detrusit in undas* etc. Que huc usque dicta sunt, ut satis patet, hystoria mixta poeticis est. Ast ut pura consistat hystoria, excutiende sunt fictiones. Et ideo coruum accusasse Coronidem sic accipiendum arbitror, Apollinem scilicet augurandi peritia fornicationem nouisse Coronidis, et iratum interfecisse pregnantem. Quod autem Ypolitum, seu ut placet Plinio, Castorem Tyndari filium, ob raptas Lynceo et Yde sponsas a Lynceo seu Yda occisum, in uitam herbis et arte reuocauerit, taliter contigisse puto. Hos, seu eorum alterum, non mortuos, quia a morte in uitam aliquem reuocare solius Dei est, sed uulnerum immanitate, et ob perditum sanguinem mortuos existimatos, quos cum arte et sollicitudine sua in sanitatem reuocasset pristinam, dictum est eum illos ab Inferis in uitam retraxisse. Quod autem ob id a Ioue fulminatus sit, non est credibile, sed ideo fictum credo, quia possibile est ob eam curam eum laborasse plurimum in exquisitione herbarum et aliarum oportunitatum, et sic propter uires fatigatus in febrem incidisse, que profecto letale fulmen et ignitum est, et ex ea febre defecerit; seu forte casu fulminatus est, et opinatum ab ignaris hoc illi contigisse ob reuocatos ab Inferis mortuos, et hinc fabule datum principium. Sane Theodontius negat Apollinem dilexisse Coronidem, et ex eo Esculapium fuisse conceptum, asseritque eum ex Hemonio iuuene et Coronide natum, sed Apollinis filius dictus est, altera ex duabus causis, seu quia matre mortua ante partum et eius secto utero eductus est, quod non absque opere medici sit, per quem fingitur Apollo, quia medicine repertor; et sic Apollinis filius, quia Apollinis opere natus sit. Seu quia qui sic nascuntur, Apollini sacros fore uoluere ueteres, eo quod, ut dictum est, Apollinis opere lucem sortiti uidentur; et ob id aiunt Cesarum familiam sacra Apollinis obseruasse, quia primus eorum, qui ex familia Iulia Cesar dictus est, ob eam causam cognomen adeptus est, et factus Apollini sacer, quia execto matris utero in lucem uenerit. Preterea potuit Apollinis haberi filius, quia clarissimus euaserit medicus. Theodontii autem opinio aliqualiter dictis roboratur Lactantii, qui de Esculapio in libro Diuinarum institutionum dicit sic: *Hunc Tarquitius, de illustribus uiris disserens, ait incertis parentibus ortum, expositum, et a uenatoribus inuentum, canino lacte nutritum, Chyroni traditum, didicisse medicinam. Fuisse autem Messenium sed Epydauri moratum* etc. Post hec dicit Lactantius, hunc enim fuisse, qui Ypolitum curauit. Ceterum ne ob diuersitates relatorum, ubi minime oportunum est, mendaces credantur scriptores, est aduertendum, ut placet Tullio De naturis deorum, quia tres fuere Esculapii. Quorum primum dicit ipse filium fuisse Apollinis, eumque speculum inuenisse, et primum obligasse uulnus, et hunc ab Arcadibus asserit summe coli. Secundum uero dicit fratrem fuisse secundi Mercurii ex Ualente patre atque Coronide matre natum, eumque percussum fulmine interisse, et Cynosuris humatum. Tercium uero filium fuisse dicit Asyppi et Arsynoe, eumque primum alui purgationem et dentis euulsionem comperisse, eiusque sepulcrum esse in Arcadia, non longe a Lusio flumine, circa quod et lucus ostenditur eius. Et sic erit possibile ex his aliquem ex matris utero cesum, aliquem ex incerto patre natum atque expositum, nec obstat omnium parentes a Tullio nominari. Uidi ego in patria et nonnunquam ex principibus patrie hominem, qui infans fuit expositus, et demum a nutritore tanquam a patre cognominatus. Sed quid multa? Qualiscunque seu quicunque fuerit ex istis, tanta ueneratione apud Epydauros habitus est, ut etiam Romani iam fere omni Ytalia occupata, pestilentia egretudinum agitati, quasi pro singulari et certo subsidio legatos ad Epydauros mitterent, orantes, ut illis de oportuno remedio subuenirent, permitterentque ut Esculapium tanquam salutare subsidium Romam deferrent, concessumque in forma serpentis, dyabolo operante, Romam in naui deueherent, illique templum insigne in insula Tyberis construerent, et loco salutaris dei diu colerent, dato illi impune Dyonisius Syragusanus nouacula auream abstulerit barbam. Esculapius autem dure agens interpretatur, quod forsan nomen labori suo circa curam Ypoliti conforme fuit.
Macaon, ut dicit Papias, filius fuit Esculapii, euo suo insignis medicus, quod ego utrum credam nescio, eum saltem fuisse medicum, cum scribat Ysidorus post fulminatum Esculapium interdictum fuisse medendi exercitium, et ut ait Plinius ubi de Hystoria naturali: cum claruissent opera Esculapii temporibus Troianis sequentia eius in nocte densissima latuere usque ad Peloponnesiacum bellum, et tunc ea reuocauit in lucem Ypocrates etc. Quod tempus, ut dicit Ysidorus, fuit annorum fere quingentorum. Hinc ego sumptum puto quod fictum est, Solem ob fulminatum Esculapium noluisse aliquandiu lucis currum ducere, ut ostenderetur Solis inuentum, scilicet medicinam, eclipsim passum per secula plura, et tandem in lucem reuocatum. Ego hunc Machaonem autoritate Papie non apposuissem, cum eum in multis circa talia minus curiosum sepissime inuenerim scripsisse dissona ueritate, sed ut ponerem me traxit solertia Pauli, qui non solum Macaonem Esculapii filium scribit, sed et Asclepium quendam Macaonis filium fuisse confirmat.
Asclepius, ut dicit Paulus, fuit filius Macaonis, credo, Augustinum secutus, qui hunc Esculapii nepotem uidetur dicere, scribens, ubi de Ciuitate dei, Hermetem Trimegistum Asclepio loquentem sic: auus enim tuus, o Asclepi, medicine primus inuentor, cui templum consecratum est in monte Lybie, circa litus Cocodrillorum, in quo eius iacet mundanus homo, id est corpus; reliquus uero, uel potius totus in sensu uite melior remeauit in celum, omnia etiam nunc hominibus adiumenta prestans, infirmis numine nunc suo, que solet medicine arte prebere. Et paulo infra idem sequitur Augustinus: *Ecce duos deos dicit homines fuisse Esculapium et Mercurium* etc. Uerum ego librum hunc Hermetis Trimegisti, quem de Ydolo intitulat, uidi, nec tamen, qualiter Esculapius fuerit Asclepiadis auus, per uerba Hermetis precedentia atque sequentia dictis ab Augustino percipere queo, certus tamen quoniam potius ingenium deficiat meum, quam accusari possit animaduersio Augustini.
Psyces, ut dicit Martialis Capella in libro, quem De nuptiis Mercurii et phylologie scripsit, filia fuit Apollinis et Endilichie. Ex qua Lucius Apuleius, in libro Methamorphoseon, qui, uulgariori uocabulo, Asinus aureus appellatur, longisculam recitat fabulam talem: *Regem scilicet fuisse et reginam, quibus tres fuere filie, quarum due maiores natu, etsi forma spectabiles essent, iunior, cui Psyces nomen erat, in tantum pulchritudine ceteras excedebat mortales, ut non solum admiratione teneret spectantes, sed infigeret animis ignaris rei miraculo credulitatem, ut Uenus esset que descendisset in terris, et fama longe lateque uulgata inuise formositatis egit, ut non solum ciues sed exteri ad uisendam Uenerem et sacris honorandam accederent, templis uere Ueneris neglectis*. Quod egre Uenus ferens, in Psycen accensa, Cupidini filio iussit, ut eam amore feruentissimo hominis extreme sortis incenderet. Interim pater de nuptiis uirginis Milesium Apollinem consuluit. Qui respondit, ut illam in uertice montis deduceret, ibique diuina stirpe creatum, esto pessimum et uipereum, nancisceretur uirgo maritum. Quo responso parentes affecti, cum lacrimis et merore totius ciuitatis, uirginem in predestinatum deduxere culmen, ibique solam liquere. Que et si solitudine et incerto timore futuri coniugis anxiaretur, non tamen diu perstitit, et uenit Zephyrus mitis, et suaui spiritu eam summens, in floridam detulit uallem; in qua cum aliquali somno lenisset erumnam, surgens uidit gratum oculis nemus et argenteis undis manantem fontem, atque palatium non solum regium sed diuinum, miris ornatum diuitiis; quod cum intrasset et ingentes inuenisset thesauros absque custode, et miraretur plurimum, obsequentium uocibus absque corporibus auditis, intrauit lauacrum, inuisis sibi assistentibus obsequiosis. Inde cena diuinis conferta dapibus sumpta, cubiculum intrans, conscendit genialem thorum, et soporate maritus affuit. Qui cum eam sibi fecisset coniugem, ueniente luce inuisus abiit; et sic sepius magna Psycis consolatione continuans, factum est ut sorores, eiusdem audito Psycis infortunio, e domibus maritorum ad lugubres parentes accederent, et una cum eis sororis infelices nuptias deflerent. At Cupido presentiens quid inuidia sororum pararetur Psyci, eam premonuit, ut earum omnino flocci faceret lacrimas, nec in suam perniciem pia atque credula esset. Quod cum spopondisset Psyces, se cepit deplorare captiuam et quod sorores uidere et alloqui non posset, et uenientem atque redarguentem Cupidinem precibus in eam sententiam traxit, ut cum eis loqui posset, Zephyroque iuberet, ut eas ad se leni deferret flatu. Qui cum fecisset, concessit etiam ut ex thesauris, quos liberet, asportare permitteret, sed earum suasionibus nullo modo crederet, nec suam uidere formam alicuius consilio exoptaret. Tandem complorata domi Psyce a sororibus, scopulum conscendere, et ululatu femineo redintegrato a Psyce audite sunt, atque paucis consolate uerbis, et postremo illas Zephyrus Psycis imperio in uallem detulit amenam. Ibi a Psyce festiua caritate suscepte, diuinum nemus et regiam, thesaurosque mirate, et lauacro atque cibo refecte, percontari scrupulose cepere, quisnam eius uir ac tantarum rerum dominus esset. Illa autem memor precepti coniugis, iuuenem finxit uenationibus intentum; et concessis eis que uellent ex thesauris, a Zephyro illas in summitate montis iussit deferri. Que, post longas infortuniorum suorum querelas, felicitati Psycis inuidentes, celatis thesauris fictisque lacrimis ad parentes rediere, et inde inito de pernicie Psycis consilio abiere ad uiros. Psyces autem iterum premonetur a uiro, ut sororum euitaret insidias, et nullius consilio eum uidere conetur. Reuertuntur interim sorores inuide, et obsequio Zephyri ex uertice montis deferuntur ad Psycem, et letanter suscepte felicitati et pregnationi congratulantur sue; captamque uerbis mellifluis aggrediuntur uenenosis colloquis, inquirentes iterum quisnam uir eius esset. Psyces autem pridiani oblita mendacii, in fictionem alteram deuertit, eumque dixit mediocris etatis hominem et uacantem negociationibus, datisque muneribus iussit illas Zephyro reportaret. Que cum aduertissent eam, non ea forma qua pridie dixisset, uirum designasse, illum ab ea inuisum, et perconsequens arbitrate deum sunt, et sic acrius exarsere. Et inde die redeuntes seguenti, affectu pio uerbis se maximam salutis eius curam gerere monstrauere, asseuerantes post multa se pro comperto habere a circumuicinis incolis, non hominem, sed serpentem tortuosum illas edes incolere, eiusque uirum esse, nec illum aliud expectare quam maturitatem eius quem gerebat in utero, ut ex ea illoque se ampliori sagina saturaret. Quibus terrefacta Psyces et eis ultro aures prebens, eo quod ille adeo se uideri recusaret, eis remissis ad scopulum, consilio earum nouaculam parauit, et lucernam abscondit sub modio, nocte seguenti uisura, quisnam esset is cuius uteretur concubitu, et ut illum perimeret si uerbis, responderet forma, sororum. Intrat igitur more suo lectum Cupido, et in somnum soluitur. Psyces uero, aperto lumine, uidit illum mira formositate conspicuum iuuenem, alis pernicibus insignitum, et ad eius pedes arcum et pharetram sagittis confertam; e quibus cum unam mirabunda eduxisset, expertura aciem, adeo digito impressit suo, ut aliqualis scaturiret e uulnere sanguis. Quo facto, miro dormientis adhuc amore flagrauit. Dumque illum mirabunda conspiceret, fauillula ex lucerna prosiliuit in dexterum dormientis humerum; quam ob rem expergefactus Cupido repente fugam arripuit. Uerum Psyces cum illum cepisset crure atque fortiter teneret, tam diu ab eo per aerem delata est, donec fessa, eo dimisso, caderet. Cupido autem in uicinam cupressum euolans, longa querela eam redarguit, seipsum damnans, quod a matre missus, ut illam extremi hominis amore incenderet, et ipse se ipsum ob eius pulchritudinem uulnerasset; et inde euolauit. Psyces uero postquam illum uidere non potuit, se in propinquum deiecit fluuium mortem cupiens. Fluuius autem aspernatus eam deduxit in ripam, ubi a Pane deo uerbis solata aliquantisper est. A quo tandem discedens in ciuitatem uenit, in qua altera sororum nupta; quam cum conuenisset illi casum suum recitauit omnem, uerum uindicte auida, in perniciem sororis consultricis astutule mentita est circa extremum uerborum Cupidinis, asserens eum dixisse: abi hinc et res tuas affer, postquam imperium meum seruare nequisti, ego autem sororem tuam, teque nominauit, meis nuptiis coniugabo, et me fecit inde confestim a Zephyro deferri in culmen ex quo sustulerat. Quod cum audisset illa, confestim euolauit in montem, et alio flante uento inquit: *Accipe Zephyre dominam tuam meque deducito in uiri cubiculum, et cum uerbis sumpto saltu maximo, se in ingens precipitium dedit, quassatoque corpore toto, alitibus esca effecta est*. Psyces inde equo modo et aliam sororem misit in saltum. Demum cum primo cereris inde Iunonis precibus exquisisset subsidium, et ab utraque repulsam habuisset, audissetque, iubente Uenere, Mercurium uoce preconia mortalibus cunctis iussisse, ut nemo eam occultaret, et dona indicanti preponeret, se ad fores Ueneris presentauit. A qua obiurgata diu et capillis tracta, sollicitudini et tristitie ancillis suis ut excruciaretur tradita est. A quibus cum esset uerberibus lacessita, eidem a Uenere cumulus segetum multiplicium appositus est, iussumque ut in seguenti uespere grana seminum omnium discreta representaret eidem. Quo iussu, abeunte Uenere, obstupefacta Psyces riguerat, sed aduenientibus formicis ab eis confestim iussa Ueneris peracta sunt. Secundo autem Uenus precepit eidem, ut floccum aurei uelleris ostensi pecoris eidem portaret; quod Psyces, secuta monitum palustris arundinis, cum obtinuisset, imperanti reportauit. Tercio Uenus, urnulam tradidit iussitque, ut plenam ex undis Stigiis ei deferret confestim. Que cum locum uideret inaccessibilem, aquile uolantis subsidio mandatum dire socrus impleuit. Quarto Uenus, data ei pixide, iussit illi ad Inferos descenderet Proserpineque, sua ex parte, paululum sue formositatis exposceret. Que cum iret ad turrim se precipitatura, ab eadem monita descendit ad Inferos, et legationi peracta, pixidem plenam atque coopertam assumpsit, et ad superos remeauit, sed immemor mandatorum turris, sumptura aliquantulum diuine formositatis, ut amanti suo pulchrior uideretur, aperuit pixidem ex qua prosiliuit somnus infernus, qui in eam iniectus, eam non aliter quam corpus mortum soporauit. Sed Cupido iam conualescens a uulnere, casum sue Psycis aduertens, per fenestram cubiculi euolauit ad dormientem, detersoque ab ea somno et in pixidem redacto, redarguit eam presuntionis aduersus monitus habite, dixitque ut mittenti deferret, quod et factum est. Cupido autem impatiens infelicitatum et laborum puelle a se dilecte, Iouem orauit, ut pateretur illam sibi coniugem fore. Qui precibus annuens, congregatis diis, eorum in presentia iussit ut Psyces coniunx esset perpetua Cupidinis. Quam Mercurius Iouis iussu deuexit in celum et ibidem, immortalis effecta, nuptie celebrate sunt. Ipsam autem Cupidini peperit uoluptatem filiam. Serenissime rex, si huius tam grandis fabule ad unguem sensum enucleare uoluerimus, in ingens profecto uolumen euaderet, et ideo cur Apollinis, et Endilichie filia dicatur Psyces, que eius sorores, et cur Cupidinis dicatur coniunx, cum paucis ex contingentibus dixisse satis sit. Psyces ergo anima interpretatur. Hec autem Apollinis, id est solis, filia dicitur, eius scilicet qui mundi uera lux est deus, cum nullius alterius potentie sit rationalem creare animam, nisi dei. Endelichia autem, ut dicit Calcidius super Tymeo Platonis, perfecta etas interpretatur; cuius ideo rationalis anima dicitur filia, quia et si in utero matris illam a patre luminum suscipiamus, non tamen eius apparent opera, nisi in etate perfecta; cum potius naturali quodam instinctu usque ad etatem perfectam feramur, quam iudicio rationis; etate uero perfecta agere incipimus ratione; ergo bene Apollinis et Endelichie filia dicitur. Sunt huic due sorores maiores natu, quarum una est anima uegetatiua, altera uero sensitiua, sed Psyces pulchritudine illas excedit, et hoc ideo quia uegetatiua anima communicamus cum plantis, sensitiua autem cum brutis, rationali quidem cum angelis et Deo, quo nil pulchrius. Psyces uero ideo dicitur iunior, quia longe ante eam uegetatiua conceditur fetui, et inde tractu temporis sensitiua, postremo a deo rationalis infunditur. Ille ante nubunt, quod ideo dictum est, quia corporeis sunt annexe uirtutibus. Huius autem coniugium diuine stirpi seruatur, id est amori honesto, seu ipsi Deo, cuius inter delicias a Zephyro, id est a uitali spiritu, qui sanctus est, defertur et matrimonio iungitur. Hic coniugi prohibet, ne eum uidere cupiat, ni perdere uelit, hoc est nolit de eternitate sua, de principiis rerum, de omnipotentia uidere per causas, que soli sibi nota sunt; nam quotiens talia mortales perquirimus, illum, imo nosmet ipsos deuiando perdimus. Sorores autem non nunquam ad methas usque primas deliciarum Psycis deueniunt, et ex thesauris eius reportant, in quantum penes rationem uiuentes melius opus suum uegetatio peragit, et sensitiue uirtutes clariores sunt, et longius perseuerant. Sane inuident sorori, quod minime nouum est sensualitatem cum rationem discordem, et dum illi blandis uerbis suadere non possunt, ut uirum uideat, id est uelit naturali ratione uidere quod amat, et non per fidem cognoscere, eam terroribus conantur inducere, asserentes eum immanem esse serpentem, seque eam diuoraturum; quod quidem totiens sit, quotiens sensualitas conatur rationem sopire, et ostendere anime contemplationes incognitarum rerum per causam, non solum delectationes sensitiuas auferre, sed labores maximos et angores minime oportunos ingerere, et nil demum placide retributionis afferre. Anima autem, dum minus prudens talibus demonstrationibus fidem adhibet, et quod negatur uidere desiderat, occisura, si uoto non conrespondeat forma, uidet effigiem uiri pulcherrimam, id est extrinseca Dei opera, formam, id est diuinitatem, uidere non potest, quia Deum nemo uidit unquam; et cum fauillula ledit et uulnerat, id est superbo desiderio, per quod inobediens facta, et sensualitati credula, bonum contemplationis amittit, et sic a diuino separatur coniugio. Tandem penitens et amans, perniciem sororum curat astutia, easque adeo opprimit, ut aduersus rationem nulle sint illis uires, et erumnis et miseriis purgata presumptuosa superbia atque inobedientia, bonum diuine dilectionis atque contemplationis iterum reassumit, eique se iniungit perpetuo, dum perituris dimissis rebus in eternam defertur gloriam, et ibi ex amore parturit Uoluptatem, id est delectationem et letitiam sempiternam.
Arabs, ut placet Plinio in libro Naturalis hystorie, Apollinis et Babillonie fuit filius, quem medicine artis dicit etiam repertorem. Puto ego hunc seu Babilonem fuisse hominem, et ibidem medicinam ostendisse prius, seu apud Babilonios didicisse, et ad Arabes primum detulisse; et hinc Apollinis filius dictus, quia medicus, et Babillonis, quia in Babillonia natus uel eruditus sit.
Postquam Apollinis longa posteritas expedita est, ut ad Iouis filios reuertamur ordo postulat. Ex quibus sese ante alios Tytius offert. Quem dicit Leontius filium fuisse Iouis ex Hellare Orcomeni filia, quam pregnantem Iuppiter, iram Iunonis timens, occultauit in terram, ex quo factum est, ut nascens puer ex terra natus uideretur, ut Seruius asserebat. Que quidem terra postmodum eum enutriuit, et sic non mater, sed nutrix. Is tamen cum ad integram uenisset etatem, Latonam Apollinis matrem amauit, eamque de stupro interpellauit. Quam ob rem turbatus Apollo eum sagittis occidit, et apud Inferos religauit, atque eius iecur uulturibus laniandum apposuit hac lege, ut consumptum restauraretur illico, et sic nunquam uultures a discerpendo cessarent, nec ipse a patiendo. Restat nunc huic fictioni uelum eripere, ut quod contegat uideamus. Dicit enim primo Iouem pregnantem in terris abscondisse; nil enim occultius tegitur, quam quod infoditur, et ideo debemus intelligere hanc secretissime fuisse seruatam, et hoc timore Iunonis, id est maioris potentie, cum dea regnorum sit Iuno. Terram autem aluisse Tytium non est nouum, cum omnes alamur a terra. Quod Latonam Apollinis matrem amauerit, ingentem eius demonstrat animum, celsitudinem enim appetiit, que claritatis mater est, sed ab Apolline, id est a regio splendore, deiectus est apud Inferos, id est apud plebeios, quos penes semper curarum plenus fuit, qualiter posset in gradum, ex quo deciderat, reascendere. Recitat ex isto Tytio Leontius breuem hystoriam, et dicit hunc apud Boetios magnum fuisse hominem, et uiribus temptasse ex Delpho Apollinem eicere, a quo ipse eiectus est, et fere ad priuatam uitam redactus. De pena autem illi apposita dicit ubi, de Somnio Scipionis Macrobius sic: *Uulturem iecur immortale tondentem, nichil aliud intelligi uolentes, quam tormenta conscientie obnoxia flagitio uiscera interiora rimantis, et ipsa uitalia indefessa admissi sceleris admonitione laniantis, semperque curas, si requiescere forte tentauerint excitantis, tanquam fibris renascentibus inherendo, nec ulla sibi miseratione parcentis, lege hac, qua se iudice nemo nocens absoluitur, nec de se suam potest uitare sententiam*. Hec Macrobius.
Bachus Iouis filius et Semeles ab Ouidio et reliquis omnibus poetis dicitur. Ex cuius origine talis recitatur fabula. Cum amaret Iuppiter Semelem Cadmi filiam, et ipsa concepisset ex eo, accessit ad eam Iuno, formam gerens Beroe Epydaurie anus, et inito cum ea colloquio, perquisiuit, numquid diligeretur a Ioue. Cui dixit Semeles arbitrari se diligi; tunc Iuno: non potes, filia, nisi uno modo cognoscere, scilicet si, Stygis interposito iuramento, promittat tecum eo pacto coniungi, quo Iunoni iungitur. Semeles experientie auida, uenienti iuramentum et inde munus poposcit. Iuppiter autem dolens, eam, ne aduersus iuramentum ageret, fulminauit et mortue filium traxit ex utero, suoque apposuit femori, donec tempus perficeretur, quod eum esse in uentre matris oportunitas exigebat. Hunc primo clam nutriuit Yno matertera eius, postmodum nynphis tradidit, que etiam ei alimenta dederant, ut ait Ouidius: *Furtim illum primis Yno matertera cunis Educat, inde datum nynphe Nyseides antris Occuluere suis lactisque alimenta dedere*. Et alibi. Nysiadas nynphas, puerum querente nouerca, Hanc frondem cunis apposuisse ferunt, scilicet ederam; que, ut idem dicit Ouidius, fuit postea gratissima Bacho. Huic insuper alumnum dicunt fuisse Sylenum, qui captus a rusticis, a Myda Bacho restitutus est, ut ait Ouidius. Rex uenit et Iunoni Sylenum reddit alumno. Hunc preterea curru et sociis honorant; de quibus sic refert Statius: *Promouet, effrene dextra leuaque sequuntur Lynces, et uda mero lambunt retinacula tygres. Post exultantes spolia armentalia portant, Seminecesque lupos, scissasque Mimallones ursas. Nec comitatus iners, sunt illic Ira Furorque Et Metus, et Uirtus et nunquam sobrius Ardor, Succiduique gradus et castra simillima regi* etc. Dicuntur insuper eum primum uitem plantasse, ut ait Accius in Bachis: o Dyonise, pater optime, uite sator, Semela genitus euhia. Et hinc uini deum asserunt. Ederam ei sacram et uannum et Marsyam in tutelam eius ascribunt. Eique Adryanam Mynois filiam coniugem copulant. Baculum ab eo repertum atque denominatum affirmat Rabanus, ut eo homines uino graues uterentur. Multis et illum nominibus uocant, de quibus Ouidius: *Tura dabant, Bachumque uocant Bromiumque Lyeum Ignigenamque, satumque iterum, solumque bimatrem. Additur his Nyseus intonsusque thyones, Et cum Leneo genialis consitor uue, Nictiliusque Eleusque parens et Yacus et Euan, Et que preterea per Graias plurima gentes Nomina, Liber, habes, tibi enim in consumpta iuuenta est, Tu puer eternus et formosissimus alto Conspiceris celo, tunc cum sine cornibus astas* etc. Addit etiam alia nomina Albericus, uocatumque dicit: Euchium, Bryseum et Bassareum. Lactantius etiam eum uocari dicit Dytirambum. Dicit insuper Seruius, Orpheum dicere hunc a Gigantibus membratim discerptum. Quod Albericus affirmat, addens quod ab eis ebrius sit inuentus, eumque dicit sepultum et postea surrexisse integrum. Pingebant etiam eum antiqui in habitu muliebri, et nudum atque puerulum, ei nocturno tempore tibiis, et cymbalis, et clamore sacrum, quod orgia uocabant, celebrantes. Preterea hec alia etiam recitantur, sed quoniam non comperta sunt omnia que queruntur, que uideri possunt de appositis uideamus. Primo igitur, et ante omnia, pro constanti uidentur tenere hystoriographi Dyonisium hominem ex Ioue et Semele natum, adeo, ut de tempore inter antiquos plurima fuerit uarietas. Ex quibus alii Dyonisium, alii Liberum patrem uocant; et quoniam non constat cuius Iouis fuerit filius, ego secundo ascripsi Ioui, eo quod eius euum melius uideatur conuenire cum secundo, quam cum aliquo aliorum. Dicit enim Eusebius in libro Temporum, a quibusdam arbitrari, Danao Argis regnante, Dyonisium in Yndia Nysam condidisse, et suo nomine nuncupasse, et eodem tempore eum in Yndia militasse, et eius in exercitu fuisse mulieres Bachas cognominatas ob furorem potius quam ob uirtutem; quod quidem fuit circa annos mundi IIIdccxxuiiii. Paulo post idem Eusebius dicit, regnante Danao Argis, Cadmus regnauit Thebis, ex cuius filia Semele natus est Dyonisius, id est Liber pater, quod secundum eius annorum descriptionem comprehenderetur fuisse circa annos mundi IIIdcclxui. Nec multo post dicit anno XXXU Lycei regis Argiuorum, Dyonisius, qui latine dicitur Liber pater, nascitur ex Semele, quod contigisse uidetur anno mundi IIIdcccxiiii. Inde subsequitur, Acrisio regnante Argiuis, Dyonisius qui et Liber pater, aduersus Yndos dimicans, Nysam urbem iuxta Yndum flumen condidit, quod factum colligitur anno mundi IIIdccclxx. Quanta hec sit temporis diuersitas, ab Eusebio ex comentariis ueterum collecta, facile comprehendi potest; nostrum autem est per coniecturas arbitrari, quod uerius potuerit ex dictis tempus attribui euo Bachi. Ego autem, omissis causis me mouentibus, arbitror Bachi dies fuisse circa antiquius horum tempus, seu saltem quod de proximo sequitur, eumque ea tempestate natum egisse que ab eo gesta narrantur. Sed his curiosioribus derelictis, ad figmenta tendamus. Fulminatam Semelem a casu sumptum credo, eam scilicet a fulmine, seu ab ignita febre in mortem deductam, quarum utramque a Ioue, id est ab elemento ignis, emissam non mirabitur eruditus. Euulsum ab utero mortue matris fetum, et Iouis femoribus applicitum, notissimum obstetricibus officium designatur; necesse enim est, ut caloribus extrinsecis, qui per Iouem debent intelligi, faueatur qui ante tempus intrinsecis aufertur. Sed cum sit hec expositio physica, hystoricam recitat Pomponius Mela in Cosmographia, dicens: *Urbium quas incolunt Yndi, sunt autem plurime, Nysa est clarissima et maxima, montium Meros Ioui sacer, famam hinc precipuam habent in illa genitum, in huius specu Liberum arbitrantur esse nutritum, unde Grecis autoribus, ut femori Iouis insitum dicerent, aut materia ingessit aut error*. Hec ille. Albericus autem addit, dicens a Remigio affirmari apud Nysam Liberi patris haberi crepundia in testimonium quod ibidem altus sit. Quod si sic est, autumo de altero intelligendum sit, quam de eo, qui ex Semele natus est; ex quo etiam sequi posset temporum diuersitates a diuersis Dyonisiis exortas esse. De hoc enim, si is fuit, dicit Orosius sic: *Subactam Yndiam Liber pater sanguine madefecit, cedibus oppleuit, libidinibus polluit, gentem utique nulli hominum unquam obnoxiam, uernacula tantum quiete contentam*. Ceterum, ut ad sensus physicos tectos sub fabula redeamus, dico, quod nonnulli uolunt pro Bacho uinum intelligi, et sic Semeles pro uite sumetur; que ex Ioue, id est ex calore, in altum humorem terre immixtum per uitis poros trahente se pregnantem, id est turgidam facit, et in palmites botrosque sucos, tanquam in conceptum fetum emittit, tunc autem fulminatur, cum adueniente autumnali calore non in ampliorem maturitatem, sed potius in corruptionem et putredinem fructum conceptum deduceret, ut auferatur necesse est, et femori Iouis, id est calori altero, applicetur. Quod quidem sit, dum pressum ex uuis uinum aut igni ipsismet pressis bulliendum concedimus iterum, donec defecatum tali bullitione reddatur potui aptum. Deinde Yno, id est uas, illud seruat occultum, id est contectum, ne a Iunone inueniatur, id est ne ab aere corrumpatur. Seu pregnantem tunc Semelem dicimus ex Ioue, cum uitem agente calore turgidam cernimus uere primo; uerum tunc fulminatur, dum estiuo calore preter consuetum exuritur; tunc autem apertis poris conceptum emittit in botros, quod femori Iouis, id est diurno calori, applicatur, ut quam ex matre non habuerat, a patre maturitatem accipiat; et tunc Yno illud seruat occulte, dum a pampinis tegitur, ne ab aere nimis calido offendatur; et illud tunc nutriunt nynphe, dum nocturnis humiditatibus restauratur, quod calore diurno fuerat exhaustum. Sylenus senex eius alumnus dicitur, eo quod senes fere potu magis quam cibo sustententur. Qui illi a Myda auarissimo homine ideo restituitur, quia auarus potationibus non delectatur. Curru et sociis uti ideo a poetis dictum est, ut nonnulli ex suis demonstrentur effectus. Nam pro curru ebriorum uolubilitas assumenda est. Lynces autem illi attribuuntur, ut intelligatur uinum moderate sumptum uires, audaciam et perspicaciam augere. Tigres autem ideo currum trahunt, ut ebriorum ostendatur seuitia. Nemini enim parcit onustus uino. Sunt preterea temulenti temerari adeo, ut in quodcunque periculum inconsiderate irruant, quod per semineces lupos, et scissas ursas, que in predam Bachi deportantur intelligo. Quod irascantur facile et inde ueniam in furorem, satis liquido patet, et sic non sobrio comitantur ardore. Meticulosi etiam sunt uinolenti, quia perdito recto rationis iudicio sepissime non timenda pauescunt. Uirtus autem, cur currui Bachi iungatur, pretactum est, ubi de lyncibus diximus. Succidui gradus ideo inter Bachi numerantur comites, ut ebriorum titubantia designetur, qui adeo titubando incedunt, ut cadere credantur continue. Superadditur Bacho castra esse simillima regum, nec immerito; nam si cernamus tabernas meritorias, ibidem tabernacula frondium, cupidinarios, lurcones et edulia, potationes hinc inde, atque tumultuantes rixantesque uidebimus, que castris regum simillima sunt. Bachum autem apud Grecos primum plantasse uitem, seu uineam, et uinum fecisse, possibile est, cum longe ante apud Hebreos id fecisse Noe certissimum habeamus. Dicunt tamen aliqui Bachum uitem non plantasse, sed incognitum Thebanis uini usum introduxisse, atque illud uariis liquoribus immiscuisse, ut amabilius foret; quod quoniam mirabile uisum est, deus uini apud rudes primo creditus est. Ederam preterea Bacho sacram dicunt, credo quia uites, edere tramites luxuriantes plurimum, et botros uuarum imitentur corimbi, nec non quia uireat uiriditate perpetua, per quam ostenditur uini iuuentus continua; nunquam enim quantum ad uires senescit uinum. Hac etiam poete coronari consueuere, eo quod Bacho ob facundiam sacri sint, et ad perpetuitatem carminum demonstrandam. Uannus autem illi sacer est mistica ratione. Ait autem Seruius Liberi patris sacra ad purgationem anime pertinere, et sic homines eius misteriis purgabantur, sicut uanno frumenta purgantur. Fuere tamen qui uoluere hec purgamina uiuentibus hominibus fieri per extremam ebrietatem, que sacrum Bachi est; asserentes, si quis in tantam ebrietatem procederet, ut in uomitum usque ueniret, post preteritum cerebri stuporem, animum, exutis curis tediosis atque eiectis, remanere tranquillum; cui opinioni Seneca phylosophus in libro, quem De tranquillitate animi scripsit, adhesisse uidetur. Marsiam in suam tutelam positum ideo uoluisse reor, quia audax imo temerarius in Apollinem fuit, per quam temerarietatem, uinolentorum loquacitatem in quoscunque tendentem intelligo, qua in conspectu rudium sepe prudentes ab ignaris confundi uidentur, non aduertentium, quia nullo talium oratio incedat ordine, sed more satyri, uti Marsias fuit, huc illuc saltitando procedat, tandem in conspectu eruditorum nudatus Marsia, id est patefacta calefactorum presumptione, in flumen uertitur, id est in lapsum, quasi nil dixerint talium sermo soluatur. Quod ad Adrianam coniugem pertinet, in sequentibus, ubi de ea scribetur. Hunc autem a Gigantibus fuisse discerptum et inde sepultum, ideo dictum reor, quia ab Eusebio in libro Temporum scribitur, quod regnante Athenis Pandione, anno scilicet mundi IIIdcccxcui, Marco Uarrone poeta teste, hic Liber pater aduersus Perseum pugnans in prelio occisus sit, eiusque uideri sepulcrum apud Delphos, iuxta Apollinem aureum; et hoc quantum ad hystoriam dictum sit. Sed fictioni superadditur a quibusdam, eum scilicet quantuncumque discerptum sepelierint, integrum surrexisse; quod ego arbitror debere intellegi, quod ex pluribus ingurgitationibus ab elatis calore uini bibionibus factis, una consurgat ebrietas, per quam Bachum uiuere et aliquid satis patet. Dicebat tamen circa hoc Albericus Bachum animam mundi intelligendum, que quamuis membratim per mundi corpora diuidatur, tamen se reintegrare uidetur de corporibus emergens, et se reformans, et semper una eademque perseuerans, nullam simplicitatis sue patiens sectionem. Hec ille. Ast ego puto hunc Bachum Alberici, Solem intelligendum Macrobii, in quem ipse Macrobius transfert deorum omnium deitates. Pictus autem in habitu muliebri est, quia in expeditione aduersus Yndos secum habuit mulieres, ut predictum est, uel quia continuate potationes, debilesque reddant ad ultimum potatores. Nudus uero ideo fingitur, quia ebrius omnia pandat secreta, uel quia multos iam ad inopiam et nuditatem deduxerit, uel quia calorem potationis ingerant. Puer quidem dicitur, quia non aliter sint lasciui ebrii quam pueri, quibus nondum integer est intellectus. Restat nunc de nominibus uidere. Dicitur igitur primo Bachus, quod idem sonat quod furor, eo quod uinum et potissime nouum tam feruentis furoris est, ut nullo queat claustro continere, et immoderate sumentes, ut predictum est, facit etiam furiosos. Dicitur etiam Bromius a bromin, quod est consumere; modesta quidem boni uini potatio consumit superfluitates ciborum, et digestionem adiuuat, ut physicis placet, sed intemperate sumptum humiditatem bonam desiccat, et neruorum hebetat uires, adeo ut plurimum ingurgitatores tremulos effetosque reddat. Uocatur insuper et Lyeus a lyen, quod est tractus, tractim enim bibitur. Uel dicitur Lyeus a ligo ligas; modeste autem sumptum dispersas uires colligit augetque, immoderate sensus ligat et rationem. Uel secundum Fulgentium Lyeus dicitur, quia lenitatem prestat; sumus enim post aliqualem potationem magis exorabiles. Nuncupatur et Ignigena, seu quia ex igne genitus sit, seu quia ignem, id est calorem generat; uidemus enim capita potantium fumantia, eosque ob calorem uestimenta quandoque deponere. Appellatur etiam Satus iterum, et ob id eum uocari Dytirambum, quod idem sonet, dicit Lactantius; quia autem iterum natus sit, supra monstratum est, et inde merito bimater. Nyseus preterea a Nysa ciuitate, in qua colitur, uel a Nysa, uno ex uerticibus Parnasi eidem consecrato, uocatus est. Thyoneus quod intonsus sonat, ideo dicitur, quia uites ex quibus oritur longas habent palmites; uel quod melius puto, ad suam pueritiam ostendendam, quia intonsi sint pueri. Consitor uue dicitur a uite a se primo plantata. Nictilus uero uocitatur, quia noctem, id est tenebras sensibus ingerat. Eleus ab Ellea ciuitate, in qua potissime colebatur. Yacus autem ea de causa nominatus est, quia homines hyare faciat. Euan interiectio laudantis Bachum est, et sonat bonus puer. Briseus ideo dictus, ut ait Albericus, quia primus uinum ex uua pressit; uel Briseus, quasi hyrsutus, id est superbus. Hinc aiunt eum apud ueterem Greciam duas habuisse statuas, unam hyrsutam Briseim uocatam, alteram uero lenem, Lenei uocitatam. Bassareus autem appellatus est a specie uestium, quibus ministre eius utebantur in sacris, et ab eisdem ministre Bassarides nuncupate. Liber autem pater dicitur, quia hominibus libertatem uideatur inferre; nam potati serui, etiam ebrietate durante, arbitrantur se fregisse uincula seruitutis; liberat preterea a curis, et in agendis securiores facit, pauperes ab oportunitatibus reddit immunes, deiectos extollit etiam in sublime. Et dicit Albericus, quod, cum inter initia condendarum ciuitatum, diis ceteris pro auspicibus ceptorum fierent sacra, Libero patri fiebant, ut libertatem future patrie conseruarent. Preterea ciuitates imperantibus orbi Romanis aut stipendiarie erant, aut federate, aut libere; in liberis autem ciuitatibus in signum libertatis simulacrum Marsie habebatur, quem supra diximus in tutelam esse Liberi patris. Insuper mos fuit Romanis liberam togam adolescentibus in festis Liberalibus exhibere, ad significationem liberioris uite in posterum concesse. Cuius quidem sacra dicit Seruius a Iulio Cesare Romam primum translata, in quibus hyrcus immolabatur, et hoc ideo, quia aliquando capelle palmites uitium crescentes uastassent. Dicit enim M. Terentius Uarro, ubi de Agricultura, eidem tanquam repertori uitis hyrcos immolari, ut penas capite pendant. Ego autem huius sacra non puto a Iulio primum in Romam translata, sed eius Liberi patris, de quo intellexisse uidetur Tullius, dum ubi de Naturis deorum dixit: *Hunc dico Liberum Semele natum, non eum, quem nostri maiores auguste sancteque censent Liberum etc. Quem ego arbitror iuxta sententiam Macrobii Solem, quem arbitrati sunt rerum omnium patrem, et hinc Liberum patrem dictum. Et sic etiam intellexisse Uirgilium puto dum dixit: Uos, o clarissima mundi Lumina, labentem celo que ducitis annum; Liber et alma Ceres* etc. Non enim Bachus labentem annum celo ducit, sed sol; et hec equidem ea duo fuerunt numina, que Etrusci potissime coluerunt. Sed quicunque hic fuerit Liber, ostendit Augustinus in libro de Ciuitate dei, ei a priscis obscena celebrata sacra, et inter alia dicit quod eius in honorem pudenda uirilia colebantur in patulo adeo ut festis diebus Liberi membrum uirilem eleuatum ex compitis defferretur in urbem, uerbis flagitiosissimis omni concessa licentia, inde per forum transuectum, et in locum eidem deputatum depositum, oportebat, ut honestissima omnium mater familias illi coronam imponeret. Insuper et Dyonisius appellatur Bachus, de quo ubi de Dyonisio.
Hymeneum dicit Albericus filium fuisse Bachi et Ueneris, et sequitur autoritate Remigii ob id habitum, quia ex nimia petulantia libido soleat excitari. Hymen autem grece dicitur membrana, que est proprie muliebris sexus, in qua puerperia fieri dicuntur, inde Hymeneus nuptiarum deus dictus est. Sane Lactantius ab hystoria tractum dicit, scribens quia Hymeneus puer fuerit Atheniensis mediocri genere natus, qui cum annos puerilis etatis excederet, nec dum uirum posset implere, ea pulchritudine fuisse preditum dicitur, ut feminam mentiretur. Istum cum una ex ciuibus suis uirgo nobilis adamasset, is quia nuptias desperabat, puellam tamen uersa uice diligebat extreme, et animo saltem aspectu satisfaciebat suo. Cumque nobiles femine cum uirginibus sacra Cereris Eleusine celebrarent, subito aduentu pyrratarum rapte sunt, inter quas etiam Hymeneus, qui illo a se dilectam secutus fuerat. Cum igitur per longinqua maria predam pyrrate uexissent, ad quandam tandem regionem deuoluti, et ibi somno oppressi, ab insequentibus interempti sunt omnes. Hymeneus autem, relictis uirginibus, euolauit Athenas, pactus a consaguineis dilecte sue nuptias, si illis filias nuper raptas restitueret, quas ubi pro uoto restituit, exoptatam accepit uxorem. Quod coniugium quia felix fuerat, placuit Atheniensibus nomen Hymenei misceri nuptiis. Sunt tamen, qui dicant eum die quadam nuptiarum ruina oppressum, et piationis causa id adinuentum, ut nomen eius celebraretur in nuptiis. Quod omnino Seruius damnat. Ego autem eum ob id Bachi et Ueneris filium dictum reor, quia propter duo fiant nuptie, seu duo interueniunt in nuptiis, festum et carnalem copulam. Per festum Bachus intelligendus est, ut per Uirgilium patet, dum dicit: *Assit letitie Bachus dator* etc. Per Uenerem autem carnalem copulam, cum ad eam spectare uideatur ad procreandam prolem marem et feminam copulare, et ex his duobus conficiuntur nuptie, seu Hymeneus, qui pro nuptiis intelligendus est.
Thyoneum Bachi filium dicit Ouidius, et de eo breuem recitat fabulam. Dicit enim, quod cum bouem fuisset furatus, et ob id opprimeretur a rusticis, inuocato forte patris auxilio, factum est, ut a Bacho Thyoneus in uenatorem conuerteretur, et bos permutaretur in ceruum. Arbitror ego hunc fuisse furem, et potatis optime rusticis, bouem suum repetentibus facile ostendisse eis, et se uenatorem et bouem ceruum fuisse.
Thoantem Bachi fuisse filium carmen demonstrat Ouidii dicentis: *Tum primum sese trepidus sub nocte Thyoneus Detexit nato portans extrema Thoanti Subsidia* etc. Paulus autem eum ex Adriana Minois susceptum testatur. Sed miror qualiter hoc fieri potuerit, cum Thoas, ut infra monstrabitur, genuerit Ysiphylem, que tempore Thebani belli nutrix Opheltis Lygurgo Nemeo seruiebat. Et Adriana antequam Bacho nupserit, a Theseo rapta est, post Ypolitum susceptum, qui paulo ante initium suscepti belli Thebani in Ytaliam abiit; et sic longe antiquior fuit Theas quam Adriana. Is quidem, ut testatur Statius, iam senex, cum Lemniades, apud quos rex fuit, a seminis sui communi consilio occisi sunt, a filia Ysiphyle ficto rogo saluatus est, et in Chyum insulam nocte transmissus.
Ysiphyles filia fuit Thoantis, teste Statio, dum dicit: *Cui regnum genitorque Thoas et lucidus Euan Stirpis auus* etc. Hec autem, ut idem refert Statius, cum adhibuisset consensum in publico mulierum Lemniadum consilio de occidendis masculis suis, et suis legibus uiuere, ea nocte, qua scelus a ceteris feminis perpetratum est, Thoantem patrem naui imposuit, eumque Bacho patri commendauit, et in insulam Chyum transmisit, et constructo in regia rogo, se patrem interemisse monstrauit, eiusque loco homicidis mulieribus imperauit. Qua regnante, ut altisono carmine ostendit Statius, factum est, ut tendentibus cum Iasone Argonautis in Colcos ad Lemni litus applicarent, et seu qui non reciperentur, seu quia ultores criminum accessissent, ui insulam cepere, et sic suscepti inter alios Iason ab Ysiphyle receptus est, et eius amicitia usus, sociis orantibus et exigente tempore reditu promisso, nauem conscendens, eam pregnantem reliquit, que postea geminos peperit, Thoantem scilicet et Euneum; et cum minime reuerteretur Iason, et casu cognitum foret a Lemniadibus eam Thoanti pepercisse patri, regno pulsa est, et a pyrratis capta in litore in seruitium regis Nemee deducta est. Qui eidem Opheltem paruum filium suum alendum exhibuit. Que dum operi uacaret, uenientibus Argiuis in Thebanos in Nemea silua siti pereuntibus, ab his qui aque exploratores uenerant, seu ab ipso Adrasto rege comperta et interrogata est. Que euestigio Langiam fluuium ostendit, ubi sitim posuere reges, et qui illos sequebantur populi, et cum quenam esset explorassent, et ea casus recitasset suos, contigit ut medio ex agmine Thoas et Euneus iuuenes filii eius prosilirent, matre cognita, eiusque solarentur dolores; sed dum ipsa fortunas suas recitat, alumni oblita, quem inter herbas floresque ludentem liquerat, infelici euentum contigit, ut is a serpente caude repercussione occideretur; quam ob rem turbatus exercitus est. Uere Lygurgus egre filii necem ferens, dum in eam impetu ageretur, ab Adrasto reliquisque regibus, et a filiis suis seruata est. Quid tandem ex ea contigerit nusquam legisse memini.
Anphyon filius fuit Iouis et Anthiope, ut in Odissea testatur Omerus. Ex cuius creatione, ubi de Anthiopa scribitur, fabula recitatur. Dicit tamen Ouidius quod ibidem non scribitur, a Ioue in taurum uerso oppressam Anthiopam et grauidam factam. Et alibi dicit: *Addidit et satyri celatus imagine pulchram Iuppiter implerit gemino Nicteida fetu* etc. Omerus preterea, ubi supra, dicit Iouem tres ex Anthyopa suscepisse filios, Anphyonem scilicet et Zethum, atque Calathum. Hos preterea uolunt expositos a matre, pulsa a Lynceo rege Thebarum, ob stuprum cum Epapho, seu Ioue commissum, et grandes tandem a pastore quodam nutriti, insurrexisse in Lynceum et eum occidisse, atque Dyrcem coniugem eius, et demum, pulso Cadmo sene, apud Thebas regnasse. Ex istis autem, secundum Seruium, Anphyon musice artis adeo peritus fuit, ut iuxta Lactantium a Mercurio cytharam meruerit, cum qua Thebanos muros construxit, ut Seneca poeta in tragedia Herculis furentis dicit: *Cuiusque muros natus Anphyon Ioue Struxit canoro saxa modulatu trahens* etc. Eumque Lydios modulos inuenisse scribit Plinius. Huic insuper coniunx fuit Nyobes Tantali filia, ex qua, secundum Omerum in Yliade, XII suscepit filios, secundum uero latinos poetas, et Ouidium potissime, suscepit XIIII. Quos cum ob superbiam Nyobis ab Apolline et Diana uidisset occisos, se ipsum gladio interemit. Nunc autem declarande fictiones ueniunt. Dicunt igitur hunc a tauro Ioue, seu satyro conceptum, quod fictum puto ad feruorem libidinis opprimentis demonstrandum, cum scribatur alibi Anthiopam uiolenter oppressam. Theodontius tamen dicit Anphyonem et fratres non Iouis sed Epaphi fuisse filios ex Anthyopa, et ob hoc a Lynceo Thebarum Egyptiorum rege Anthiopam repudiatam, in quem Lynceum iam adulti iuuenes insurgentes, eum interfecere, et aufugerunt in Greciam, et a Cadmo suscepti eum senem regno priuauerunt, et se Iouis dixere filios. Floruit enim, ut dicit Eusebius in libro Temporum, in musicis, Lynceo regnante Argis. Eum autem cythara mouisse saxa in muros Thebanos construendos dicit Albericus, nil aliud fuisse, quam melliflua oratione suasisse ignaris, atque rudibus et duris hominibus, et sparsim degentibus, ut in unum conuenirent, et ciuiliter uiuerent, et in defensionem publicam, ciuitatem menibus circundarent, quod et factum est. Quod autem a Mercurio cytharam susceperit, est quod eloquentiam ab influentia Mercurii habuerit, ut mathematici asserunt.
Anphyoni ex Nyobe UII fuere filii, et filie totidem, quorum hec fuere nomina: Archemorus, Anthegorus et Tantalus, nec non et Phadimos, Sypilos et Semarcus atque Epynithos. Demum filie sic dicte sunt: Asticratia, Pelopia et Cheloris, et post has Cleodoxe ac Ogune et Phythia atque Neera. Horum ludentes masculi, dicit Ouidius, ob superbiam Nyobis in Latonam obloquentem ab Apolline occisi sunt; femine autem a Diana, Niobe matre uidente. Sane Ouidius discrepat in aliquibus nominibus a Lactantio; nam pro Archemoro, Anthegoro, Xemarco atque Epynitho, ponit Ouidius Ismenum, Alphenorem et Damasyconem et Ylioneum. Ex his autem omnibus nescio quem Omerus uocabat Amaleam. Qui hos dicit sic occisos nouem annis sepulcro caruisse; tandem conuersis a Ioue populis in lapides, eos contexisse, esto alibi dicat eos in Sypilo monte conditos extitisse. Quod autem isti tam repente perierint peste factum credo, cum sit exterminator Apollo; et hinc contigisse deficientibus hominibus deficisse qui illos sepelirent, qui mortui homines, et in lapidem, id est puluerem conuersi, eos etiam resolutos texere, aut texisse creditum. Uel, quod melius dictum puto, populos lapideos factos, id est malis duratos, illos adinuentis urnis, ut ait Homerus, apud Sypilum sepelisse; non enim aliquando ob pietatem nimiam possumus, quod debemus.
Zethus filius fuit Iouis et Anthyope, ut ubi de Anphyone satis dictum est. Hunc dicit Lactantius super Achilleide, et Seruius similiter, rusticum fuisse hominem, esto cum fratrem regnauerit.
Ytilus et Thyis, ut testatur Omerus in Odissea, filii fuerunt Zethi regis ex Aydona coniuge. Ythilum autem per errorem nocte Aydona mater interfecit, putans eum Amalea Anphyonis filium; inuidebat quidem uxori Anphyonis, eo quod sibi sex essent filii masculi. Que, ut ait Leontius, crimen suum cognoscens, optauit mori; miseratione tamen deorum in carduelem uersa Ythilum deflet. De Thyi autem nudum superest nomen.
Calathus filius fuit Iouis et Anthiope, ut Omerus in Odissea describit. De quo nil preter nomen legisse memini.
Pasythea, Egyales et Euprosyne, que Gratie seu Carites appellantur, ut placet Lactantio, Iouis et Authonoy fuere filie. Has dicunt Ueneris esse pedissequas, affirmantque quia se lauent in Acydalio fonte, qui in Orcomeno Boetie ciuitate est, et inde nudas incedere, et inuicem iunctas; ac ex eis duas facie ad nos esse conuersas, cum tergum tercia uertat. Quid autem in hoc senserint ueteres, excutiendum est. Cum enim gratia semper in bonum sonet, merito Iouis dicentur filie, cuius effectus semper in bonum tendunt. Et cum coniunctionum omnium ex attributa potentia causatrix Uenus sit, ut supra dictum est, illi merito obsequuntur, cum semper uideatur, aliquali Gratia precedente, quis in unionem seu amicitiam ire alterius, ut puta ratione benefici inpensi, uel complexionis et morum conformitate, seu studiorum similitudine et huiusmodi. Et ideo, ut placet Fulgentio, Pasithea, que Gratiarum prima est, interpretatur attrahens, eo quod ante alia quacunque moueamur causa, ad aliquam rem desiderandam attrahimur. Secunda autem Egyales interpretatur demulcens, et hoc ideo, quia nisi delectaret in processu, quod appetiuimus ante, non iretur in perseuerantiam amicitie, imo dissolueretur illico, et id circo, ut demulceat et delectet necesse est, quod attraxerat ante. Tercia autem Euprosines appellatur, quod retinens sonat, ut per hoc intelligatur in uacuum quis in dilectionem alicuius rei attrahi, atque se attractum delectari, nisi quis opere suo teneat quod attraxerat et delectat; et hinc potes aduertere duas in te Gratias uenientes; terciam uero a te in illas euntem, et sic due in nos faciem, tercia tergum uertit. Uel aliter, si quid enim in hominem gratum miseris, ab eo in te duplum, seu maius redire uidebit, et ob id dicit Ylioneus Didoni: *Nec te certasse priorem peniteat, quasi uelit intelligi, si nobis boni aliquid feceris, et uiuat Eneas, duplicatum ab eo recipies*. In Acidalio autem fonte ideo balneari dicuntur, quia acida grece latine cura est, et hoc ideo fictum, ut sentiamus quia, dum trahimur, dum mulcemur, dum retinere conamur, uariis curis angimur. Nudas autem eas incedere non ob aliud uoluere, nisi ut uideremus, quia in captandis amicitiis, nil fictum, nil fucatum, nil palliatum interuenire debeat, quin imo simplici et pura mente, atque aperta in hoc debemus incedere; nam qui aliter exquirunt, amicitiarum mercatores potius quam factores dici possunt.
Lacedemon, ut scribit Ditis Cretensis eo in libro, quem de Expeditione Grecorum in Troianos composuit, filius fuit Iouis ex Taygeta, filia Agenoris Phenicum regis, esto Eusebius in libro Temporum dicat eum filium fuisse Semeles, patre non nominato, eumque, Crotopo Argiuis regnante, Lacedemonem condidisse ciuitatem.
Amiclas, ut predictus Ditis asserit, filius fuit Lacedemonis, esto sint libri in quibus legatur Lacedemonam feminam fuisse, et ex ea Amiclatem natum. Ego tamen hominem fuisse puto.
Argulus, ut idem Ditis dicit, filius fuit Amiclatis, quem Theodontius dicit primum iunxisse apud Acheos quadrigam, sed timeo ne similitudine fere nominis deceptus sit. Is enim, qui primus quadrigam iunxit in Grecia, Arogilus dictus est, et id adinuenit, regnante Argis Phorbante, qui diu ante Argulum fuit.
Oebalus, ut dicit Ditis et Theodontius, filius fuit Arguli, quem regnasse dicit Paulus apud Laconas, quos a se Oebalos nominauit. Huic duos fuisse filios comperimus, Tyndarum scilicet et Ycarum.
Tyndarus, ut Ditis scribit et Theodontius, filius fuit Oebali, illique successit in regno, ex quo, et si nil aliud habeamus, hoc saltem legimus, eum Ledam habuisse coniugem, que, si non ex eo, ex Ioue tamen eius in regia Castorem et Pollucem et Helenam et Clitemestram peperit, dato sint, qui Castorem et Clitemestram non Iouis, sed Tyndari filios dicant. Ego omnes quattuor Tyndari fuisse arbitror, sed absit ut auferam tam pudicissimo deo filios, quos illi liberalis dicauit antiquitas.
Ycarus, ut dicit Leontius, Oebali fuit filius. Hunc Lactantius dicit comitem fuisse Liberi patris, et ab eo accepisse, uti uinum exhiberet mortalibus. Qui cum pastoribus seu, secundum alios, messoribus suis exhibuisset, et hi, seu quia ultra debitum, seu quia insueti potassent, ebrii facti, et inde existimantes sibi uenenum exhibitum, Ycarum apud Marathonem uenationi uacantem interemerunt. Quem dicit Seruius a cane suo diu seruatum; tandem, ut dicit Theodontius, cum canis fame impulsus domum redisset, eique Erigones uirgo, Ycari filia, panem dedisset, et ipse illico ad cadauer reuerteretur domini, Erigones eum secuta, patrem occisum comperit. Cuius tandem precibus in celum Ycarus assumptus est, et in Boothem conuersus, et cum eo canis, qui Assyrius nuncupatur. Possibile est, cum in UIII spera ab antiquis astrologis multe sint ymagines, quadam stellarum designatione figurate ex his aliquas in consolationem remanentium post Ycarum nomine Ycari et canis sui denominatas. Uerum ego non credo hunc eum Ycarum fuisse, qui Oebali filius fuit aut Penelopis pater.
Erigones filia fuit Ycari, ut Lactantius affirmat et Seruius. Que cum Bacho placuisset, ab eo in specie uue, ut dicit Ouidius, decepta atque oppressa est. Hec tamen, ut dicit Seruius, cum ductu canis in Marathoniam siluam patrem a rusticis occisum comperisset, fleuissetque diu; tandem doloris impatiens in arborem laqueo se suspendit. Sed seu corporis pondere nimio, seu laquei uel rami debilitate factum sit, in terram cecidit. Cuius tamen miserti dii eam inter sydera transtulerunt, feceruntque ex ea in zodiaco signum illud, quod adhuc Uirginem appellamus. Tractu tamen temporis, cum secundum Lactantium umbra eius regionem illam infestaret, ad eius iram mitigandam compertum est ex cera humanam formare speciem, et in eadem arbore appendere, et a pastoribus canibusque diem illam celebrem facere, ex quo Uirgilius: *Tibique Oscilla ex alta suspendunt mollia pinu*. Sane Seruius aliter; dicit enim, quod cum post aliquantum temporis Atheniensibus morbus esset immissus talis, ut etiam uirgines furore quedam compellerentur ad laqueum, essetque ab oraculo responsum, sedari posse pestem illam, si requirerentur Erygonis et Ycari cadauera. Qui illa quesiuere diu, et cum reperiri non possent, ad ostendendam deuotionem suam Athenienses, quasi in elemento etiam alieno querere uiderentur, suspendebant in arboribus funes, ad quas se tenentes homines hac atque illac agitabantur, ut quasi per aerem illorum cadauera petere uiderentur. Sed quia plurimi cadebant, inuenere formas ad sui oris similitudinem, et eas pro se suspensas mouebant; unde oscilla dicta sunt ab eo, quod in his cillarentur, id est mouerentur ora, et eo modo pestis purgata est. A Bacho autem eam in specie uue deceptam, ideo dictum credo, quia possibile fuit insuetam, dum uuas comederet, ebrietatem incidere.
Yphtima filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus dicens: {Iphthime koure megaletoros d' ehikto gunauki Ten Eumelos opuie Pheres}. Que latine sonant : Yphtime puelle magnanimi Ycari que Eumilo nupsit Feris.
Penelopes filia fuit Ycari, ut in Odissea testatur Omerus, dum dicit: {koure Ikarioio periphron Penelopeia} etc. Que latine sonant : Filia Ycari Penelope puella. Hec quidem, ut satis uulgatum est, nupsit Ulixi, et ex eo Thelemacum filium peperit. Postea cum iuisset Troiam Ulixes, et inde diu post Troiam deletam errasset, multa passa est, tam ob pudicitiam suam tutandam, quam procatores plurimi sollicitabant assidue, quam ob timorem insidiarum aduersus Thelemacum a procatoribus positarum, et dolorem non redeuntis Ulixis. Tandem eis seruatis, uirum rehabuit, in quem tandem finem iuerit, non satis certum habeo. Dicit tamen Leontius Lycophronem grecum poetam dicere, Penelopem concubitum omnium procantium passam, et ex uno eorum genuisse quendam filium, cui Pana nomen fuit. Quod cum in reditu cognouisset Ulixes, statim abiit ad insulam Gortinam, et ibidem abitauit. Quod absit, ut credam pudicitiam Penelopis, a tot tamque egregiis celebratam autoribus, ab aliquo fuisse maculatam, quicquid Lycophron loquatur maliloquus.
Lacedemonis expedita prosapia, ad reliquos Iouis secundi filios redeundum est, ex quibus duodecimum Tantalum scilicet dicit Leontius Iouis fuisse filium, non eum tamen qui Pelopis pater fuit, sed alium. Fuit enim hic antiquissimus Corynthiorum rex, et pius homo, atque deorum mensis sepe accubuit. Quod ideo fictum puto, quia celsissima sit arx Corinthiorum, adeo ut, si quis eam ascendat, in celum uideatur conscendere et esse cum Superis.
Hercules hic a Cicerone, in libro de Naturis deorum cognominatur IIII, et ab eodem dicitur Iouis filius ex Asterie sorore Latone susceptus. Hunc preterea summe a Tyriis coli dicit, et ex eo Cartaginem filiam genitam.
Cartago, ut proxime supra monstratum est, Herculis quarti filia fuit; quam ego mulierem fuisse non credo, sed eam ciuitatem quam nos Cartaginem nuncupamus, que ideo Herculis filia dicta est, quia a Phenicibus, qui Herculem summe colebant, posita Herculis dei sui auspicio.
Minerua, non ea cui cognomen Trytonia fuit, Iouis secundi fuit filia, ut scribit Tullius de Naturis deorum; quam idem Tullius inuentricem asserit fuisse bellorum atque principem, et ob id a nonnullis Bellona appellata est; et soror Martis et auriga, ut testari uidetur Statius dicens: *Regit atra iugales Sanguinea Bellona manu, longaque fatigat Cuspide* etc. Nec ea fuit hec, quam ueteres uirginem et sterilem asseruere, quin imo, ut idem dicit Tullius, ex Uulcano, Celi filio antiquissimo, Apollinem primum peperit. Preterea, ut dicit Leontius, hec est, quam armis insignem finxere, oculis toruam, hastamque gerentem longissimam cum cristallino clipeo, et hoc magis ad ostentationem inuenti a se belli, quam ob aliquod aliud significatum. Quod ego non credo, quin imo insignia illa ad aliquod misterium ostendendum apposita omnia puto. Nam cum omnes assiduis infestemur bellis, armatam fingi puto, ut doceamur prouidos uiros semper in armis consistere, id est consiliis, quibus ad emergentia possit obsistere. Quod oculos abeat toruos, ostendit sapientem defacili capi non posse, cum ut plurimum exterioribus actibus longe aliud se ostendat agere, quam gerat animo, uti toruus alibi respicit quam intuentes eius faciem arbitrentur. Hasta autem idio illi dicatur longissima, ut noscamus prudentem uirum etiam longinqua cognoscere, et ex longinquo ictus infigere, atque a se insidiantes repellere. Cristallinum autem ideo illi clipeum attributum esse, ut appareat in transparenti cristallo atque solido corpore sapientem uirum eque simul et hostis uidere opera, et se ipsum remediis oportunis protegere. Huic insuper dicit idem Leontius, cum Neptuno de impositione nominis ciuitati Athenarum fuisse certamen, illudque presentibus diis in Ariopago agitatum, actumque eorum sententia, ut quis eorum terra percussa laudabiliorem produxisset effectum, is ciuitati nomen imponeret; ob quam rem Neptunus, percusso tridente solo, equum produxit. Minerua autem, hasta proiecta, produxit oliuam. Que quoniam utilior uisa sit equo, Minerua deorum iudicio ciuitatem ex suo nomine nuncupauit Athenas; nam Minerua a Grecis Athena uocitata est. Quod hic figmenti est, sic Albericus exponit. Dicit enim Cicropi conditori, qui et huic Minerue contemporaneus fuit, et, iusta Theodontium, pater, fuisse aliquandiu ambiguum, an illa a commoditate maris, qua plurimum ualebat, an a commoditate terre qua etiam pluribus habundabat, denominaretur; quam maris commoditatem per equum designare uoluere, quia et mare uehat ut equus, et equus ut mare uelox sit, et non nunquam impetuosus et furore nimio plenus, ut mare. Terre uero oliuam, seu quia locus oliuarum abundans sit, seu quia pingue sit solum et fertile. Tandem dum cerneret circumspectus homo maris commoda uariis ex causis posse subtrahi, et terrestria qualiacunque esse continua, a terrestribus perpetuis denominanda censuit, eamque uocauit Athenas, quod latine immortales sonat. Ego autem puto, cum maritima ciuitas sit Athene, dissensionem hanc inter nautas et mechanicos fuisse homines, ostendentibus nautis rem plurimum augeri nauigiis, que per equum intelligenda sunt. Mechanici autem contra, artibus et agricultura ciuitates substentari et augmentari, que per oliuam demonstrantur, cum eius sit liquor mitis et ampliatiuus; quam ob rem a diis, id est a iudicibus, in hoc datis pro mechanicis, sententia lata est, et hic pro nautis optime Neptunus inductus est, pro mechanicis autem Minerua, que artium omnium fere repertrix fuit. Posset hic quis obicere Iouem primum regem Athenarum dictum longe antiquiorem Cicrope, et hic Cicropem conditorem dicimus Athenarum; hanc obiectionem paucis absoluit Leontius. Dicit enim non de nouo edificatas Athenas a Cicrope, sed mari propinquiores factas, et hac tempestate sponte sua oliuam in arcem natam.
Arcas Iouis fuit filius et Calistonis nynphe, ut clare testatur Ouidius. Huius enim mater post Lycaonem patrem e regno pulsum a Ioue, ut refert Paulus, se choris Diane sociauit, et in uenationibus uitam agens, eum etate ualeret et forma, a Ioue dilecta est, et, ut dicit Ouidius, ab eodem sub specie Diane inter umbras nemorum decepta et oppressa est. Que cum concepisset, et iam excresceret uterus, a puellis sociis ad lauacrum euocata est, se lauante Diana. Hec autem timens, ne crimen appareret suum, si uestimenta poneret, lauari renuebat; tandem a uirginibus nudata, cum turgidum uentrem Diana uidisset, confestim eam a consortio suo reppulit, que postea Arcadem peperit. Quod facinus cum cognouisset Iuno, irata in eam, illam diu traxit crinibus, et tandem transformauit in ursam. Archas autem cum iam grandis esset, eam sibi incognitam et ad se uenientem uoluit occidere. Ast ipsa pauida, ut ait Theodontius, in Iouis templum, cuius semper erant aperte ianue, nec illud propterea aut fera aut auis intrabat ulla, aufugit, in quod et Arcas secutus est. Quos cum uellent incole occidere, a Ioue prohibiti sunt, et mutato eque in ursum Arcadem, ambos in celum transtulit, et circa polum articum locauit. Calisto autem ursa minor dicta est, ubi maior uocatus est Arcas. Iuno autem ex hoc turbata, quod pelex in celum suscepta esset una cum filio, accessit ad Thetydem magnam nutricem suam, orauitque, ne has ursas more aliorum syderum suis in undis lauari pateretur, quod Thetis ultro se facturam promisit, et seruat usque in hodiernum. Sub hac fictione ut plurimum latet hystoria. Nam, superato a Ioue Lycaone, Calisto filia aufugit ad uirgines Pani Lyceo sacras, et, cum his emisso perpetue uirginitatis uoto, contigit, ut audita a Ioue eius formositate caperetur, et incideret in desiderium potiundi, et cum se in habitum sociorum transformasset, clam noctu accessit ad illam, et, cum uariis suasionibus in suum desiderium traxisset, eam uitiauit atque pregnantem fecit. Postremo cum partu crimen appareret Calistonis, euestigio cum maximo dedecore suo, nil ulterius timore Iouis audentibus uirginibus sacris, una cum filio claustris exclusa est. Que ob ruborem clam secessit in siluas, et in eis latuit diu incognita. Sane cum adoleuisset filius, essetque ingentis animi, nec posset perpeti matris imperium, eam uoluit occidere. Que timore percita siluas linquens confugit ad Iouem. Qui eam in gratiam filii reconciliauit, permisitque ut in patrium possent redire regnum, iuuitque. Quam ob rem cum Arcas ferox iuuenis Pelasgos in dicionem redegisset suam, Arcades illos ex suo nomine appellauit. Arcades autem Calistonem, quam mortuam putabant, ob diuturnam latebram ursam appellauere, cum ursus, ut aiunt physiologi, certam anni partem in cauernis moretur dormiens, et a nomine matris ursum filium etiam uocauere. Quos ambos postea, in gratiam Arcadis, poete in celum translatos dixere, et ex canibus eis in locis, in quibus hos locauerunt, diu ante ab Egyptiis figuratis fecere ursos. Quod autem a Thetide Iunonis alumna lauari occeano non permittantur, sumptum est ab eleuatione poli, qui in regione nostra adeo eleuatus est, et hec sydera adeo illi propinqua, ut circumitione celi, sicuti relique que occidendo mergi uidentur occeano, occeano mergi non possint, imo earum circa polum integram circumitionem uidemus. Hunc Arcadem scribit Eusebius subegisse Pelasgos anno mundi IIIdccuiii.
Yonius fuit, ut ait Theodontius et post eum Paulus, Arcadis filius ex Selene nynpha susceptus. Homo euo suo bellica arte et potissime nauali peritissimus adeo, ut litora fere omnia Peloponensia, et usque ad mare Syculum sue dicioni subigeret, et a suo nomine Yonas et Yonium cognominaret mare. Qui in tam grandem uenere preminentiam, ut sibi totius Grecie quartam partem subesse diceretur, et Yonicis licteris atque grammatica uti cogerent. Sane Leontius negat hoc cognomen genti marique inditum ah Yonio rege, affirmans diu ante illis fuisse et ab Yone Ynaci filia, cui maximum in partibus illis fuit imperium appositum, quod etiam alibi ipsemet testatur Theodontius. Fuit ergo Yonio, ut Theodontius dicit et Leontius, filia unica nomine Nycostrata.
Nycostrata, Theodontio et Leontio asserentibus, filia fuit Yonii Arcadum regis. Que cum, secundum predictos, Pallanti, cuidam Arcadi uiro nobili, nupsisset, seu secundum alios eius nurus existeret, ex Mercurio postea Euandrum Arcadie regem concepit; et cum Grecarum licterarum esset doctissima, adeo uersatilis fuit ingenii, ut ad uaticinium usque penetraret uigilanti studio, et famosissima uates euasit. Et cum querentibus non nunquam expromeret futura carmine, Nycostrate abolito nomine, Carmenta nuncupata est. Que cum Euander putatiuum patrem seu uerum potius occidisset casu, ut quidam uolunt, seu ut aliis uidetur, seditione suorum e regno pulsus auito, magna filio fugienti uaticinio promittens, cum eo ad Ytaliam deuenit, et hostia Tyberis intrans, in Palatino monte consedit. Et cum siluestres comperisset incolas, nouos licterarum caracteres adinuenit, eosque earum coniunctiones sonosque edocuit. Que et si ab initio XUI tantum fuerint, aliis a posteris superadditis, eis in hodiernum usque utimur. Cuius rei admirati rudes, non hominem sed deam potius arbitrati sunt. Et cum eam adhuc uiuentem diuinis celebrassent honoribus, mortue sub infima Capitolini montis parte, ubi uitam duxerat, sacellum suo nomini condidere. Et ad eius perpetuandam memoriam a suo nomine loca adiacentia Carmentalia uocauere. Quod quidem nec Roma iam grandis abolesse passa est, quin imo ianuam ciuitatis, quam ibi exigente necessitate ciues construi fecerant, Carmentalem per multa secula uocauere. Supererat, ut omnis Iouis secundi posteritas esset apposita, Dardanum, qui ex filiis eius unus fuit, et omnem ipsius prosapiam apponere; uerum quoniam uolumen hoc quintum finem poscere uidebatur, et illam esse longiusculam, uisum est hic terminum figere, et Dardanum prolemque suam sequenti uolumini reseruare.
Genealogie deorum gentilium liber U explicit.
Defecerat in faucibus Tyberis leuis cimbule impetus, ubi, dum ociosus et nouas uires et nouos expectarem pariter flatus, quadam loci ueneratione tractus, cepi adiacentia cuncta conspicere. Erat ibi uidere Laurenti ueteris Lauiniique ruinas et priscorum Latinorum cunabula; inde Longam Albam, a feta sue denominatam, siluis obsitam atque uepretis, nullum fere de se preter nomen prestantem uestigium. Ast ulterius paululum aurea olim Roma fulgebat, ueteri potius splendore quam lumine nouo. Quam dum toto intuerer animo, in mentem prisci uenere reges, uenere et proceres sublimesque duces, insignes uirtute plurima et militari disciplina, atque sanctissima paupertate spectabiles, uenere triunphi conspicui subacteque undique nationes et gloria singularis imperii, qua sola mortales ceteros superauit, et ob quam orbis totius et frena regere et uocari meruit caput. Dumque mecum mirabundus perquirerem, quisnam tante molis genitor, quis dici primus potuerit parens, Terra an Tytanus uel Neptunus potius, educere ingentia corpora consueti, Tuscus Dardanus subintrauit memoriam, eumque uictoriosi populi uetustissimum auum memini. Nec ex longinquo uidebatur litus, ex quo nauem soluerat, iturus in Asyam usque, tam inclite posteritatis semina proiecturus. Quam ob rem, ne omissa uideatur proles tanta claritate conspicua, Tusci fluminis relictis hostiis, ueterem secutus aque sulcum, ut oculata fide maiorum monimenta cognoscerem, Zephiro fauente, in litus usque Meonium contendi, ut ab inde, eo prestante, qui aquas seiunxit ab arida, tam grandis tamque admirabilis imperii per suas successiones auos uetustissimos recenserem, et in ultimum usque inclite posteritatis deducerem successores.
Ostensum est in precedentibus Iouem secundum Celi fuisse filium, cuius posteritas, quoniam series in precedenti uolumine fere omnis designata est, solo reseruato Dardano, in hoc libello eius sobolem describemus, eo preassumpto, quem ueteres Iouis testantur filium ex Eletra Atlantis filia, et Corithi regis coniuge susceptum, ex quo de Fastis ait Ouidius: *Dardanon Eletra quis nescit Athlantide natum; Scilicet Eletram concubuisse Ioui* etc. Hunc aiunt prisci inter ceteros filios Iouem precipue dilexisse. Sed quid uelit fictio paucis aduertamus. Constat autem, sententia Pauli, Dardanum Corithi regis fuisse ex Eletra coniuge filium, sed ad nobilitandam posteritatem Ioui attributum, cui etiam moribus erat conformis; nam natura mitis homo fuit et religiosus, ut idem ait Paulus. Huic Iasius fuit frater, esto sint qui addant Ytalum et Sycanum atque Candauiam sororem; et cum Coritho sola ciuitas Corithus esset de suo nomine dicta, et ea erat que hodie opinione Pauli aliquibus additis licteris uulgo Corneto uocatur, uenerunt eo mortuo de successione in discordiam fratres natu maiores, Dardanus et Iasius, qua commotus Dardanus, qui tempore potior erat, Iasium interemit. Quam ob causam cum turbatos ciues cerneret, cum parte populi nauem conscendit, et longa actus nauigatione, primo in Samotraciam, que tunc Samos erat, sedes habuit, ut testatur Uirgilius dicens: *Arruncos ita ferre senes, his ortus in agris Dardanus Ydeas Frigie penetrauit ad urbes Treyciamque Samum, que nunc Samotracia fertur. Hinc illum Corithi Tyrena a sede profectum* etc. A Samo autem eam in Asye partem abiisse, que Hellesponto contigua est mari, et eam quam occupauit oram de suo nomine Dardaniam nuncupasse, quam apud regnauit, oppido eiusdem nominis constructo. Quod contigisse uisum est Eusebio circa XXXU Moysis annum, regnante Argiuis Steleno; qui mundi fuit annus IIIdccxxxuii. Ibidem autem, cum annis regnasset quinquaginta, ut idem dicit Eusebius in libro Temporum, Erictonio filio relicto superstite diem clausit.
Ericthonius filius fuit Dardani. Hunc Paulus arbitratur ex Candauia Dardani coniuge et sorore natum. Hic autem Dardano patri successit, et cum regnasset annis XLUII, Troio filio derelicto, defunctus est.
Tros seu Troius filius fuit Ericthonii, ut carmine patet Ouidii: *Huius Ericthonius, Tros est generatus ab illo*. Hic patri succedens, cum uir esset armorum, ampliato regno, ex suo nomine regionem, que usque tunc Dardania dicebatur, appellauit Troiam. Huic bellum fuit aduersus Tantalum Frigie regem ob raptum sibi ab eo Ganimedem filium, quem preter Ylionem et Assaracum genuit, quibus superstitibus diem obiit.
Ganimedes Troi regis fuit filius, speciosissimus adolescens, de quo sic Uirgilius: *Intextusque puer frondosa regibus Yda Ueloces iaculo ceruos cursuque fatigat, Acer, anelanti similis; quem prepes ab Yda Sublimen pedibus rapuit Iouis armiger uncis; Longeui palmas nequicquam ad sydera tendunt Custodes seuitque canum latratus ad auras* etc. Ouidius autem post Maronem dicit: *Rex superum Frigii quondam Ganimedis amores Arsit; et inuentum est aliquid, quod Iuppiter esse, Quam quod erat, mallet. Nulla tam alite uerti Dignatur, nisi que poterat sua fulmina ferre. Nec mora, percusso mendacibus acte pennis Accipit Yliadem, qui nunc quoque pocula miscet, Inuitaque Ioui nectar Iunone ministrat* etc. Fabula que de Ganimede narratur, satis bene percipi potest ex carminibus dictis, hoc addito quod Aquarii signum factus sit. Huius intentum Paucis iudicio suo Fulgentius explicat dicens: Iouis pugnantis nauali certamine, existentisque in naui, cuius aquila erat insigne, bellicam predam fuisse Ganimedem. Eusebius autem, in libro Temporum, non a Ioue raptum, sed a Tantalo Frigie rege dicit, quod scriptum asserit a Phandro poeta, et ob hoc ortum bellum inter Troium et Tantalum; et hinc uidetur frustrari superior fabula. Sane secundum Leontium non frustratur. Dicit enim Tantalum ad Iouis Cretensis gratiam promerendam, quem impudicissimum cognoscebat, sub signis aquile uenantem adolescentulum rapuisse, eumque Ioui dono dedisse. Quod autem deorum pincerna factus sit, ideo dictum est, quia inter celi ymagines figuratus forsan ad suorum solatium eam esse dicunt, quam uocamus Aquarium, in quo existente sole, terra maximis ymbribus irrigatur, quarum humidis uaporibus sydera Pasci non nulli uoluere, et sic deorum pincerna factus est. Fuit autem regnante Argiuis Prito.
Ylion, ut Omerus in Yliade, ubi omnis genologia Troianorum usque ad Hectorem et Eneam explicatur, ait, filius fuit Troili regis Troianorum. Hic, ut dicit Eusebius in libro Temporum, regnante Athenis Cicrope, Ylionem ciuitatem, illam inclitam Omeri carmine, condidit et suo nomine nuncupauit. Hec enim est, que decennalem Grecorum obsidionem passa est, et ab eis deleta. Condita autem est circa anni mundi III dccc xcu. Ylioni autem unicum legimus fuisse filium Laumedontem, quem superstitem moriens dereliquit.
Laumedon rex Troie filius fuit Ylionis, ut scribitur in Yliade ab Omero. Hunc dicunt ueteres uoluisse Ylionem muris circundare, et cum Apolline et Neptuno conuenisse, ut ipsi muros facerent, mercede promissa et obseruandi iuramento prestito. Qui cum fecissent, nec sibi promissum seruari cernerent, omnis Troia a Neptuno aquis repleta est, et Apollo insuper misit pestem. Quam ob rem anxius Laumedon de remedio oraculum consuluit, cui responsum oportere quotannis uirginem Troianam ceto marino, scilicet monstro, exponere. Quod forte apud Troianos fiebat. Tandem Hesyoni Laumedontis filie fors contigit. Que cum in scopulo religata monstrum expectaret, aduenit Hercules, qui cum Laumedonte pactionem fecit, uidelicet si liberaret a monstro filiam, ipse sibi equos diuino semine procreatos, quos constabat Laumedontem habere, largiretur. Attamen cum Hercules uirginem liberasset, noluit Laumedon seruare promissum. Quam ob rem, seu ut aliis placet, quia dum Ylam puerum perditum quereret, a Laumedonte portu Troiano prohibitus est, et ideo cum amplioribus copiis ueniens Ylionem expugnauit, et Laumedontem occidit, et omnia eius uertit in predam. His appositis, quid sibi uelit fictio uideamus. Uolunt enim apud Troianos pecuniam fuisse in sacra Neptuni atque Apollinis reseruatam, quam Laumedon iureiurando prestito se non solum eandem restituturum, sed insuper ex propria largiturum in predictis sacris, in edificationem murorum ciuitatis expendit, nec tandem petentibus pecuniam restituere uoluit. Sane adueniente postea aquarum inundatione, et post eam non satis a sole digestam, ut fit, aer infectus aquarum putredine pestem intulit; que duo quoniam ad Neptunum et Apollinem pertinere uiderentur, adinuentum est ea ob periurium a deceptis diis inmissa. Quod uirgines monstro apposite sint responso oraculi, cum sic illos deciperet persepe dyabolus, possibile puto, et hinc hystoriam habere cetera arbitror. Fuere huic filii filieque plures, quanquam solus Priamus esset in regno successor.
Antigonam filiam fuisse Laumedontis testatur Seruius. Quam dicit, eo quod formosissima esset, ausam se pulchritudine preferre Iunoni, ob quam causam irritata Iuno eam uertit in ciconiam. Cuius figmenti talis potest ratio reddi. Dicit Leontius, quod capto ab Hercule Ylione, et occiso Laumedonte, omnes Laumedontis filii, exceptis Hesyona et Priamo, qui capti fuerunt, clam aufugerunt, quo illos fortuna detulit; Antigona autem inter arundineta Camandri latuit pluribus diebus, et hinc ego fabule locum datum puto, quia que superbia sua se, regnante patre, preferebat pulchritudine ceteris, a fortuna regnorum domina uices uertente, eo deducta sit, quo consueuere ciconie uictum querere; et sic ipsa, donec ibidem fuit, quasi in ciconiam uersa uisa est.
Hesyona filia fuit Laumedontis, que cum primo, ut supra dictum est, fuisset a monstro marino ab Hercule liberata, postmodum ab eodem Hercule, deiecto Ylione, et occiso Laumedonte, capta est, uet Thelamoni, quoniam primus muros conscendisset ciuitatis, in partem prede concessa est. Qui eam Salaminam detulit, et cum frustra sepius a Priamo repetita esset, Thelamoni Teucrum filium peperit.
Lampus, Clition et Icetaon filii fuere Laumedontis, ut in Yliade dicit Omerus sic aiens: {Laomedon d' ara Tithonon teketo Priamon te Lampon te Klution th Ihketaona t' oxon Areos} Que latine sonant : Laomedon uere Tytonon genuit Priamumque Lampumque Clitionem Icetaonemque ramum Martis. Ex his tamen tribus nil preter nudum nomen habemus.
Tyton, ut supra proximo Omeri carmine monstratum est, filius fuit Laumedontis. Qui cum esset forma decorus iuuenis, ut dicit Seruius, ab Aurora dilectus et raptus est, ex qua filium aiunt Mennonem suscepisse, et cum longissimam optasset uitam et obtinuisset, postremo in cicadam uersus est. Hunc autem ab Aurora raptum, nil aliud puto, nisi quia desiderio captus, auditis forsan per que sperabat imperium posse nancisci, patria dimissa, ad orientales migrauit populos, a quibus nobis aurora consurgit, et ex eis subegit plurimos, eisque imperauit. Quod autem in cicadam uersus sit, cur fingatur, non nulle possunt rationes ostendi. Prima quarum est, quia uti rore matutino, qui in aurora cadit, cicade aluntur; sic et iste sumptibus orientalium populorum, qui sub aurora sunt, alebatur. Preterea quia cicade nigre sunt, cum uirides nascantur, sic et iste qui albus natus est, agente feruore solis, eius regionis, ad quam transitum fecerat, incolarum ritu niger effectus est. Postremo quia senex audita morte Mennonis filii, et suorum desolatione in querulam senectutem lapsus sit, et inde mortuus, uti cicade faciunt, que potius conqueri quam cantare uidentur, et demum post longam querelam crepantes obeunt.
Mennon, Ouidio teste, filius fuit Tytonis ex Aurora susceptus. Hunc dicunt cum maxima orientalium populorum copia subsidio uenisse Priamo, et in pugna ab Achille occisus est. De quo fabulose dicit Ouidius, quod dum rogo impositus ureretur, oratione Aurore matris, a Ioue in auem mutatus est, et cum eo multe aues ex fauillis pyre prodisse, que cum ter pyram cum ingenti clamore circumissent, sese diuisere, et tam diu inter se decertauere, donec mortue occubuere. Quas aues Mennonias appellatas dicit Ouidius. Hec fictio a consuetudine quadam circa pyram Mennonis seruatam a suis, et a quadam contingentia mirabili sumpsit originem. Uetustissimus mos orientalium fuit, cariores amicos regi mortuo uelle cum cadauere regis comburi, et ad hoc, seu aduersum se concurrentes, ut circa Mennonis corpus factum puto, seu aliter in mortem uadunt et regio imponuntur rogo. Preterea dicit Solinus De mirabilibus mundi sic: *At iuxta Ylium Mennonis stat sepulcrum, ad quod ex sempiterno ex Ethyopia cateruatim congregate aues aduolant, quas Ylienses Mennonias uocant. Cremutius autor est: has easdem anno quinto in Ethyopia cateruatim congregrari, et undique uersum, quousque qua sint, ad regiam Mennonis conuenire*. Hec ille. Sunt preterea qui dicant a Mennone Susim, insigne oppidum Persie, quod Sure fluuio imminet, fuisse constructum.
Bucolion filius fuit Laumedontis, ut in Yliade testatur Omerus, dum dicit: {Boukolion d' en uhios agauou Laomedontos} Que latine sonant : Bucolion autem filius fuit gloriosi Laumedontis. De hoc autem nil habemus ulterius, nisi quod genuerit filios duos, Esypium et Pidasum.
Esypius et Pidasus filii fuere Bucolionis, ut in Yliade scribit Omerus, sic dicens: {Be de met' Aioepon kai Pedason, ouhs pote numphe Neis Abarbaree tek' amumoni Boukolioni} etc. Que latine sonant : Que autem ad Esipium et Pidasum, quos quondam nympha Niis Auaruarea genuit laudabili Bucolioni. Hi quidem strenui iuuenes in pugna aduersus Grecos fuere, sed tandem ab Eurialo quodam Greco pugnante occisi sunt ambo, ut idem testatur Omerus.
Priamus Laumedontis regis fuit filius, adeo notus inter mortales, ut uix usquam notior alter sit. Eo quidem adhuc puero esistente ab Hercule Ylion ciuitas deleta est, et occisus Laumedon, et ipse cum multis aliis captus. Quem Hercules uicinis pretium, pro eo dantibus, illis restituit, et a redentione Priamus appellatus est, ut Seruio placet. Hunc tandem semidirutam patriam restaurasse constat, uoluntque scriptores multis eam aduersus hostiles impetus uallasse. Nam dicit Seruius eum sic egisse, ut pro rato haberetur secundum Plancum, tribus stantibus rebus, eam capi non posse: uita scilicit Troyli, Palladii conseruatione et Laumedontis sepulcro integro, quod in porta Scee fuit. Secundum autem alios longe plura ad eam capiendam oportuna Grecis fuere: ut scilicet de Eaci gente aliquis interesset, unde Pyrrus admodum puer ad bellum uocatus est; ut Rhesi regis equi tollerentur, antequam Xanti aquam gustassent; et ut Herculis interessent sagitte, quas misit Phylothetes, cum ipse non posset afferre morte preuentus. Priamus ergo Laumedonte mortuo regnauit. Cui cum cuncta pro uotis succederent, capta Ecuba filia Cipsei regis Tracie in coniuge, et ex ea multis susceptis filiis, et ex aliis mulieribus etiam quam pluribus, in tam grandem regnum suum ampliauit splendorem, ut non solum Troie rex, sed totius Asye uideretur. Sane dum Paris filius eius, pro rapta Esyona sorore Priami ab Hercule, Helenam Menelai coniugem rapuisset, et deduxisset in Troiam, nullisque posset induci suasionibus, ut illam repetentibus Grecis restitueret, eos cum mille nauibus in litus Troianum descendentes uidit, et Ylionem etiam obsidentes, et circum igne ferroque cuncta uastantes, et persepe filios suos et naturales et legitimos, et auxiliares reges occidentes, et postremo cesum uidit Hectorem et curru Achillis trahi, ad cuius redimendum cadauer dicit Omerus in Yliade circa finem, nocte Mercurio duce iuisse, et flexis genibus Achillem orasse. Esto dicat Seruius longe aliter fuisse; eum scilicet nocte ad tentorium Achillis accessisse, eumque dormientem inuenisse, adeo ut eum occidere potuisset, sed excitasse potius uoluisse, atque orasse et obtinuisse petitum, et ab Achille usque Troiam post modum prosecutum; sed hec ab Omero oppressa, ne qui laudum Achillis erat preco, uideretur dedecorum suorum recitatur. Uidit preterea Priamus Palladium subtractum, equos Rhesi eductos, Troilum cesum et Paridem, et ultimo Ylium capi, et filias captiuas deduci, et igne cuncta cremari, et in regiam usque suam, post Polytem filium fugientem Neoptholemum penetrantem, et in sinu suo infelicem filium occidentem, seque obiurgantem transfodi gladio. Sane dicit Seruius de morte Priami uarie opinari. Cum dicant alii eum a Pyrro in domo regia captum, et ad tumulum usque Achillis tractum, ibique confossum et busto caput abscisum atque pilo impositum et circumlatum. Alii dicunt ad Hercei Iouis aram, ut diximus, quod opinari uidetur Uirgilius. Fuerunt enim huic, ut ipsemet Achilli narrat in ultimo Yliadis libro, filii quinquaginta, inter mares et feminas, ex quibus dicit se XUIIII ex coniuge suscepisse, reliquos uero ex mulieribus aliis in atriis suis commorantibus.
Creusa filia fuit Priami ex Hecuba, ut testatur Seruius, fuit Enee coniunx ut sepius per Uirgilium patet; eique filium peperit Ascanium. Hanc in excidio Ylionis ab Enea cum patre et filio fugiente perditam dicit Uirgilius. Sed non nulli eam ab ipso ex pactione cum Grecis facta occisam uolunt, ne quis in sua libertate ex semine Priami superesset. Quod satis caute tetigisse uidetur Uirgilius, ubi Eneam exquirentem eam describit, et illius umbram loquentem Enee inducit atque dicentem: *Non ego Mirmidonum sedes Dolopumque superbas Aspiciam, aut Grais seruitum matribus ibo, Dardanis et diue Ueneris nurus. Sed me magna deum genitrix his detinet oris* etc. Et sic patet, postquam a nemine captam se dicit, sed detineri a matre deum, que terra est, eam ibidem mortuam derelictam atque infossam.
Cassandra filia fuit Priami et Hecube, formosa uirgo. Quam cum amaret Apollo, eiusque concubitum peteret, petiit Cassandra munus, quod illi Apollo se daturum iuramento fermauit. Petiit ergo ut uates fieret, et facta est. Uolens autem Apollo quod petierat, ipsa negauit. Quam ob rem turbatus Apollo, cum auferre nequiret quod dederat, egit ut nulla prestaretur fides uaticiniis suis, et sic factum est. Nam cum ex raptu Helene quid futurum esset Troianis prediceret, non solum non credita, sed a patre et fratribus sepissime uerberibus castigata est. Hec autem Corebo Migdonio iuueni desponsata fuerat, ut per Uirgilium patet dicentem: *Iuuenisque Corebus Migdonides; illis ad Troiam forte diebus Uenerat insano Cassandre accensus amore Et gener auxilium Priamo Frigiisque ferebat* etc. Tandem cum nondum nuptias celebrasset, capto Ylione, et ipsa infelix a Grecis capta est, ut idem dicit Uirgilius: *Ecce trahebatur passis Priameia uirgo Crinibus a templo Cassandra aditisque Minerue Ad celum tendens ardentia lumina frustra, Lumina, nam teneras arcebant uincula palmas* etc. Uerum Ylione diruto, et preda inter principes diuisa, misella in sortem contigit Agamenoni. Que passa secum tempestates maris, Agamenoni, que illi fata seruarentur a coniuge, predixit, ut Seneca poeta testatur in tragedia Agamenonis. Sed more solito, nil sibi creditum est; ex quo, ut in Odissea testatur Omerus, factum est, ut in conuiuio ab Egysto et Clitemestra Agamenon occideretur, et ipsa, iubente etiam Clitemestra, perimeretur. Quod autem de Apolline fictum est, ab euentu sumptum uidetur. Studuit enim uirgo, ut uaticinio instrueretur, et eo quod optime proficeret, ab Apolline diuinationis deo diligi uisa est, dictumque illi ab eo concessum, quod labore quesiuerat, et quoniam fides dictis eiusdem non prestabatur, quod figmenti superest additum est.
Yliona, ut Seruio placet, filia fuit Priami, et, ut asserit Paulus, ex Hecuba. Hec ratione ueteris ospitii, et insignis amicitie, ut dicit Seruius, Polymestori regi Tracie matrimonio iuncta est.
Laodices Priami fuit filia, et Helycaonio, filio Anthenoris regis Tracie, nupta, quam uocabant Troiani Laodicem Galoo. Hec autem testatur Omerus in Yliade dicens: {Ten Antinorides eikhen keion Elikaon, Laodiken Priamoio thugatron eidos aristen} etc. Que latine sonant : Quam Anthinorides habebat rex Helicaon. Laodicem Priami filiarum specie optima Hanc Hecube ego filiam fuisse puto.
Lycastes, ut asserit Paulus, filia fuit Priami, pulchritudine insignis adeo, ut, captus ex ea Polydamas, Anthenoris et Theano sororis Hecube filius, illam ex concubina susceptam summeret in uxorem.
Medesicastis filia fuit Priami naturalis, nec habetur ex qua matre. Que quidem nupsit Polyippo Mentoris filio, ut in Yliade testatur Omerus, ubi dicit: {Naie de Pedaion prin elthein uias Akhaion, Kouren de Priamoio nothen ekhe, Medesikasten} etc. Que latine sonant : Habitabatque Ipideon antequam uenirent filii Achiuorum, filiam autem Priami, notham habebat Midesicastin. Huius Midesicastis uirum, scilicet Polyippum, in certamine a Theucro, Thelamonis filio, occisum dicit Omerus.
Polysena uirgo filia fuit Priami et Hecube, ut persepe testatur Euripides in tragedia, cui Titulus Polydorus. Hec inter ceteras Troianas formosior fertur; ob quam formositatem infortunio suo ab Achille dilecta est. Quo amore in mortem fortissimi iuuenis Hecuba proditorie usa est, non existimans per Achillis uulnera sanguinem innocue uirginis se fusuram. Hanc quidem post Ylionem euersum, ut Seneca tragicus testatur in Troade, Pyrrus Achillis filius ad placandos patris manes poposcit, eique post longum iurgium, sic suadente Calcante uate, concessa est. Quam ornatam ritu uirginum nuptias celebrantium ad Achillis tumulum truculentus deduxit iuuenis, et quonam ab ymagine Achillis petitam dicebant, ut dicit Euripides in prealligata tragedia, ibidem interemit.
Paris, qui alio nomine Alexander dictus est, filius fuit Priami et Hecube. Ex quo talis ante alia recitatur hystoria. Dicit enim Tullius, ubi De diuinatione scribit, Hecube pregnanti, ea scilicet pregnatione, ex qua postea natus est Paris, per quietem uisum facem parere Troiam omnem comburentem atque dissipantem. Ob quod somnium anxius Priamus Apollinem consuluit. Qui respondit, nascituri filii opera Troiam omniam perituram. Quam ob rem Priamus Hecube nasciturum iussit exponi. Hecuba autem cum speciosissimum filium peperisset, miserta tradidit eum quibusdam, qui illum pastoribus regiis alendum traderent; et sic sub Yda a pastoribus educatus est, et cum adoleuisset Oenonis nymphe Ydee contubernio usus, duos ex ea suscepit filios; preterea cum inter quoscunque litigantes esset equissimus, in maximam iustitie famam euasit, adeo ut litigantibus de formositate Pallade, Iunone et Uenere propter aureum pomum, a Discordia eis in conuiuio proiectum, in quo digniori detur erat inscriptum, a Ioue ad eum pro sententia remisse sint. Que, ut aiunt, illi se sub opacis nemorum umbris, loco, cui Mesaulon dicebatur, remotis uestibus Paridi monstrauere; eique dixit Pallas, si eam ceteris pulchriorem diceret, illi rerum omnium cognitionem daturam. Sic et Iuno regnorum et diuitiarum dominium; Uenus autem pulchriorem orbis mulierem spopondit. Qua tractus concupiscentia, siluanus iudex Ueneri deberi pomum iudicauit. Tandem, ut dicit Seruius, hic Paris, secundum Troica Neronis, fortissimus fuit, adeo ut in agonali certamine, quod agebatur Troie, superaret omnes, et ipsum etiam Hectorem. Qui cum iratus, quia uinceretur, in eum stringeret gladium, pastorem putans, dixit se esse germanum, quod allatis crepundiis probauit, cum adhuc sub habitu lateret pastorali. Et sic uidetur quod cognitus receptus fuerit in domum patriam. Inde compositis XX nauibus, a Priamo, sub specie legationis, ad repetendam Hesyonam in Greciam missus est. Ubi, ut aliqui uolunt, et hos inter Ouidius, ut in Epistolis eius patet, a Menelao hospitio susceptus et honoratus est. Alii uero arbitrantur eum in Greciam uenisse, absente Menelao, et ad famam pulchritudinis Helene tractus Sparten petiisse ciuitatem, et eam expugnasse anno regni Agamenonis primo, non existentibus ibi Castore et Polluce, qui ad Agamenonem perrexerant, et secum Hermionam Helene et Menelai filiam duxerant. Et sic ciuitate capta Helenam renitentem rapuisse, et omnes thesauros regios abstulisse. Quod satis eleganter tangit Uirgilius, dum dicit: *Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter* etc. Et ob hoc uolunt, qui hanc opinionem tenent, Helenam post captum Ylionem meruisse a uiro recipi. Ex qua rapina bellum decennale Grecorum aduersus Troianos suscitatum est. In quod refert Omerus Paridem ab Hectore fratre increpitum descendisse semel, et singulare certamen aduersus Menelaum sumpsisse; in quo cum apertissime uinceretur, a Uenere eum prelio subtractum dicit, adiciens, impulsu Minerue, Pandarum in Menelaum sagictasse, atque eum uulnerasse, et sic quod erat singulare, in uniuersale certamen deuenit. Postremo iam Hectore et Troilo peremptis ab Achille, cum ipse arcu a sagictis, quibus plurimum ualebat, Achillem fraude Hecube ad desponsandam Polyxenam in templum Tymbrei Apollinis nocte et solum euocatum occidisset, et ipse a Pyrro, Achillis filio, occisus est. Paucis quippe fictionibus hec hystoria interlita est. Quas enucleare uolentes, primo iudicium Paridis uideamus, in quo sententia Fulgentii, meo iudicio, sequenda est. Dicit enim tripartitam mortalium uitam esse, quarum prima theoretica dicitur, secunda pratica, tertia phylargica, quas nos uulgatioribus uocabulis contemplatiuam, actiuam et uoluptuosam nuncupamus. De quibus Aristotiles uti de ceteris optime facit, disserit in primo Ethycorum. Has Iuppiter, id est deus, ne uideatur aliquam reprobando arbitrium liberum cuique surripere, ad iudicium Paridis, id est cuiuscunque hominis, remittit, ut ei liceat quam maluerit approbare, et sibi sumere. Quid autem sumenti uoluptuosam sequatur, exitu Paridis demonstratur. Quod autem pugna a Uenere subtractum sit, ad eius declarandam ignominiam dictum est, ut appareat, quod iners tantum uacaret uenereis. Pandarum autem a Minerua impulsum ideo dictum est, ut ostenderetur astutia Troianorum, qui uidentes deficere Paridem, ut eum morti subtraherent, non seruatis pactionibus in Menelaum fecerunt insultum.
Daphnis et Ydeus, ut Paulus affirmat, filii fuere Paridis ex Oenone nynpha Ydea seu Pegasea, cuius amicitia usus, eos, dum pastor esset, suscepit. De quibus nil memoratu dignum comperisse memini.
Hector pre ceteris corporea uirtute insignis, uatum omnium carminibus celebris, iuuenis fama inclita, in nouissimum usque diem forte uicturus, filius fuit Priami regis et Hecube. Hunc in coniugem sumpsisse Andromacam filiam Iectionis Thebarum Cilicie domini testatur Omerus. Ex qua, iam exorto Grecorum bello, filium suscepit nomine Astianactem, esto ipse Camandrum appellaret. Huic igitur, etsi militaris discipline plurimum inesset, tam grandis erat animi audacia et corporis robur, ut post occisum Prothesilaum, primum in litus Troianum ex Grecis e nauibus prosilientem, Troianorum aciem persepe presentia sua non solum aduersus Grecos ad subsistendum patientem faceret, sed ad insiliendum redderet audacem; et quod mirabilis erat, ipse solus sepissime Grecorum turmas aggredi ausus est, et ui disgregare falanges, adeo omne agmen cogere, ut solus esset terror Achiuis omnibus. Hic aduersus Aiacem Thelamonium, ut ait Omerus, singulari pugnauit certamine, nox tamen superueniens, non minus Ayaci grata quam sibi, diremit duellum, a quo more prisco cum discederet, gladium illi dono dedit, quo se Aiax postea interemit, et ab eo suscepit baltheum, quo ornatus ab Achille occisus est, et post currum tractus, ut ait Seruius. Tandem cum multos etiam principes Grecorum morti dedisset, Patroclum Achillis amicum et suis insignem armis occidit, Achillem existimans superasse, et armis nudatum insignibus, pompa inclitus ingenti, Troiam intrauit, sue necis irritamento gloriosus. Nec multo post cum Achille congressus, seu fessus esset Hector, seu multum preualeret Achilles, ab Achille superatus occubuit, et non solum armis ornatuque reliquo a uictore spoliatus est, uerum et curru cum baltheo ab Aiace concesso tractus circa Ylionem, Priamo etiam prospectante, est, et ad naues usque Grecorum deuectus. Quas penes seuerus iuuenis, nondum posito amici occisi dolore, nudum cadauer per dies XII insepultum seruauit, donec noctu redempturus miserabilis pater Priamus ueniret, ut scribit Omerus. Uerum, eodem Omero teste, iussu Iouis ab Apolline cadauer insigne, ne corrumperetur, ante funus sacris liquoribus perlitum est. Priamo autem restitutum Yliadum lacrimis et merore publico, et solemni cerimoniarum ueterum pompa tumulatum est, eiusque cineres aurea in urna seruati. In hac hystoria nil fictum est, preter quod ab Apolline sit cadauer curatum; quod factum esse a medico iussu Achillis dicebat Leontius; et hoc non honorificentie causa, sed expectatione pecunie, qua expectabat cadauer redimi, si integrum seruaretur, uti factum est; multis enim susceptis muneribus poscenti Priamo reddidit. Huic unum tantum legisse filium memini, Astianactem scilicet; uerum iudicio aliorum plures fuere; cum dicant Eusebius et Beda, unusquisque eorum in libro quem Temporum scripsere, Hectoris filios post lapsum temporis Ylium recepisse, Heleno eis subsidium prestante, ac posteros Anthenoris ex Ylione pulsos, regnante Latinis Ascanio, Enee filio. Insuper Uincentius Gallicus hystoriographus uelle uidetur, Francorum reges hodiernos a filiis Hectoris antiquissimam originem habuisse, aiens a Francone quodam, Hectoris filio, cum in extremam Germaniam aufugisset, Sycambriam ciuitatem conditam, et tractu temporis huius Franconis successores ripas obseruantes Danubii in occiduum descendisse, et in partes Turingie consedisse, ac Marcomanno Priami filio et Samione ex posteris Anthenoris ducibus, Gratiani Cesaris Augusti tempore, transuadato Rheno, eas in partes uenisse, quas semper postea tenuere, sibique ex his ducibus reges constituere, et in posteritatem longam atque fulgidam deuenere. Quod etsi multum non credam, absit ut omnino negem, cum omnia sint possibilia apud deum.
Astianactes, ut sepissime in Yliade testatur Omerus, et Seneca poeta in Troade tragedia, unicus fuit Hectoris filio, ex Andromaca natus eidem post inchoatum bellum inter Troianos et Grecos, ut facile comprehenditur ex uerbis Andromace apud Uirgilium, ubi Ascanium cum Enea uidit in Epyro, dum dicit: *Accipe et hec, manuum tibi que monimenta mearum Sint, puer, et longum Andromace testentur amorem Coniugis Hectoree. Cape dona extrema tuorum, O michi sola mei super Astianactis ymago: Sic oculos, sic illi manus, sic ora ferebat Et nunc equali tecum pubesceret euo* etc. Constat enim Ascanium hac etate fuisse adolescentulum, cum iam UIII annis uel amplius errasset cum patre; ergo si equus illi erat etate Astianactes, puer erat dum periit. Quod etiam ex tragedia Senece prealligata colligitur, ubi dum ab Ulixe quereretur in mortem, ut paruulorum mores est confugit ad matrem. Sed tandem ui agente Grecis exposcentibus redditus, antequam naues a Sygeo soluerent, ut quidam uolunt, e turri deiectus est, ut alii saxo illisus, et sic mortus, ne ulla Priami generis libera super esset posteritas. Hunc, Omero teste, Hector ut plurimum uocabat Camandrum.
Helenus Priami fuit filius et Hecube, uaticinio insignis, ut de eo loquens testatur Uirgilius, dicens: *Troiugena, interpres diuum, qui numina Phebi, Qui tripodas, Clarii lauros, qui sydera sentis Et uolucrum linguas et prepetis omina penne, Fare age* etc. Huic sunt qui dicant a Grecis indultum, quia captus eis oportuna ad Troiam capiendam reuelasset. Ipse tamen Ylione deiecto, Pyrro Achillis filio nauigationem prohibuit predixitque futuram pestem nauigantibus; quam ob rem non solum a Pyrro uita reseruatus est, sed ab eo in Epyrum deductus, et ibidem illi regni parte concessa, cum Hermionam rapuisset Horesti, Andromacam olim Hectoris coniugem quam loco uxoris tenuerat, illi iunxit coniugio. Et tandem cum Pyrrus ab Horeste occisus fuisset in templo Apollinis ut dicit Seruius, Molossum, Pyrri filium, quem illi Andromaca pepererat, et eius regnum seruauit. Quod etiam Uirgilius in parte ostendit, dum dicit: *Priamidem Helenum Graias regnare per urbes, Coniugio Eacide Pyrri sceptrisque potitum, Et patrio Andromacam iterum cessisse marito* etc. Qui quidem Helenus cum regnum suum Caoniam de nomine fratris appellasset, ibidem ad instar Troie ciuitatem edificauit, in qua Eneam profugum suscepit et honorauit, et donatis muneribus interceptum dimisit. Quis tamen illi fuerit finis, non legi.
Chaon, ut dicit Seruius, filius fuit Priami, ex qua matre non dicit. Hunc insuper ait ab Heleno in uenatione inaduertenter occisum, et ob id, quasi in perditi fratris solatium, regni portionem, que Heleno fuerat a Pyrro concessam, ab eodem Heleno Caoniam nominatam.
Troilus fuit Priami regis et Hecube filius, ut satis absque testimonio notum est. Hic autem adhuc adolescentulus, ausus aduersus Achillem pugnam arripere, ab eo occisus est, scribente Uirgilio: *Parte alia fugiens amissis Troilus armis, Infelix puer atque impar congressus Achilli, Fertur equis curruque heret resupinus inani, Lora tenens tamen, huic ceruixque comeque trahuntur Per terram, et uersa puluis inscribitur hasta* etc.
Deyphobus filius fuit Priami ex Hecuba. Qui cum multa in hostes egisset, dum se tutum arbitraretur, occubuit. Nam inter tumultum capti Ylionis, dormiens, insidiis Helene, quam post mortem Paridis coniugem duxerat, occisus et turpiter laceratus fuit, ut apud Uirgilium refert Eneas, qui illum insignia uulnerum apud Inferos seruantem describit, dicens: *Atque hic Priamidem laniatum corpore toto Deyphobum uidit, lacerum crudeliter ora, Ora manusque ambas populataque tempora raptis Auribus et truncas inhonesto uulnere nares* etc. Post hoc autem ipsemet Deyphobus, apud eundem Uirgilium, qualiter perierit, ostendit, dicens: Sed me fata mea et scelus exitiale Lacene His mersere malis; illa hec monimenta reliquit. Namque ut supremam falsa inter gaudia noctem Egerimus, nosti, et nimium meminisse necesse est. Cum fatalis equus saltu super ardua uenit Pergama et armatum peditem grauis attulit aluo, Illa chorum simulans ouantes orgia circum Ducebat Frigias; flammam media ipsa tenebat Ingentem et summa Danaos ex arce uocabat. Tum me confectum curis somnoque grauatum Infelix habuit talamus pressitque iacentem Dulcis et alta quies placideque simillima morti. Egregia interea coniunx arma omnia tectis Emouet et fidum capiti summouerat ensem. Intra tecta uocat Menelaum et limina pandit, Scilicet id magnum sperans fore munus amanti Et famam extingui ueterum sic posse malorum. Quid moror ? irrumpit thalamo comes additur una Hortator scelerum Eolides. Dii, talia Graiis Instaurate, pio sic penas ore reposco etc.
Polydoros ego duos fuisse Priami filios comperio. Nam unum ex Hecuba suscepisse in tragedia, que Polydorus intitulatur, plenissime asseruit Euripides, eumque dicit a Polynestore Trace occisum, quod et Uirgilius et Ouidius approbant. Alterum uero ex Lathoy filia Altay suscepisse dicit Omerus in Yliade, eumque in pugna ab Achille occisum. Nos autem de primo prosequamur. Fuit ergo iste Priami filius et Hecube, quem, ut dicit Euripides, Priamus filiis ad futuros euentus prouidens, cum maximo auri pondere misit in Traciam ad Polynestorem regem antiquum hospitem et amicum atque generum suum, ut eum aleret, et cum auro seruaret. Sane cum iam in Grecos letiori uultu prospicere uideretur fortuna, cum illa Polynestor animum uertit, et auri cupidus Polydorum in litore spatiantem telis aggreditur, et frustra fidem implorantem occidit. Cadentique tumulum superingessit; sic describit Uirgilius: *Hunc Polydorum quondam cum pondere magno Infelix Priamus furtim mandarat alendum Treicio regi, cum iam diffideret armis Dardanie cingique urbem obsidione uideret. Ille, ut opes fracte Teucrum et fortuna recessit, Res Agamenonias uictriciaque arma secutus Fas omne abrumpit, Polydorum obtruncat et auro Ui potitur* etc. Dicit etiam Uirgilius Eneam profugum in id deuenisse litus, atque in eo ciuitatem fundasse, quam de suo nomine Eneam nuncupauit, et sacrum conficiens, dum frondibus aras tegere uellet, forte ignarus ad tumulum deuenit Polidori, et cum uiribus uirgulta quedam euulsisset, uidissetque sanguinem ex fracturis uirgultarum erumpere obstupuit, et longe magis dum sanguini uoces subsequi audiuit quas huiusmodi fuisse demonstrat Uirgilius: *Quid miserum, Enea, laceras, iam parce sepulto, Parce pias scelerare manus; non me tibi Troia Externum tulit, haud cruor hic de stipite manat. Heu fuge crudeles terras, fuge litus auarum, Nam Polydorus ego; hic confixum ferrea texit, Telorum seges et iaculis impleuit acutis* etc. Quibus Eneas certior factus atque premonitus, celebrato ei officio funebri et litore relicto, ad ulteriora progressus est. Euripides autem et post eum Ouidius dicunt tumulum hunc ab Hecuba matre repertum. Sane et Euripidis dictum, et Uirgilii, diuersis temporibus potuit esse uerum. Sed uidendum superest, quid sub fictione apposita sentiendum sit. Testatur hystoria sepulture Polydori superimpositum tumulum, cui supercreuisse uirgulta mirtea mirum non est. Consueuit quidem ociosa tullus, sponte sua, germina atque uirgulta emittere, et ea potissime, quibus habundat adiacens regio, que, habundasse mirtetis credibile, cum litoralis esset. Mirtus autem longas rectasque uermenas emittere consueuit aliquando; ex quo accidente facile dictum Polydorum et iacula, quibus confossus est, in uirgulta mirtea uersa. Excerpta autem ab Enea, iudicio meo, uolunt ostendere relata ab aliquo conscio perpetrati sceleris, ex quibus sanguis sequutus est, id est occisionis facte representatio, a qua demum occisi uoces, id est consilium sumptum non permanendi, cognita perfidia atque auaritia presidentis.
Polydorus hic, alter a superiori, et Lycaon filii fuerunt Priami et Laothoy, ut satis apud Omerum Lycaon ostendit, Achilli dicens: Te precor, Achille, miserere mei, iturus enim tuus seruus sum quo miseris; te penes in conuiuio fui, dum me in uiridario cepisti, et in Lemnon transmisisti, XII dies abiit postquam ad Ylionem redii, et in tuas manus iterum reduxit me deus, me iuuenem uides quem genuit Laothoy filia Althay senis, qui Beletessi dominabatur. Huius autem filiam Priamus habebat et alias, ex ista autem duo nati sumus, tu autem ambos iugulabis? Certe primum inter pedestres domuisti Polydorum deo similem et percussisti lancea; nunc autem michi infortunium paras, tuas effugere manus non possum, sed hoc in animo ponas, queso, ne me interficias; non enim ex uno uentre cum Hectore sum, qui tibi socium interfecit etc. Uerum Achilles, nil iuuantibus precibus, eum ignominiosis obiurgans uerbis, in Camandrum flumen impulit, et in eodem misere periit. Pater ergo ex uerbis huius, Polydorum hunc alium a primo fuisse, qui, ut testatur Omerus, plurimum diligebatur a Priamo, eo quod iunior filiorum esset, et ob id non permittebat illum in pugnam descendere; uincebat enim pedum celeritate quoscunque coetaneos, et mirabilem de se prebebat indolem. Uerum die quadam, nescio Priamo, armatus descendens in hostes incidit in Achillem, qui lancea eum percussit, et fractis obstaculis armorum, infelicem euiscerauit. Sed ipse uisceribus manu collectis, dum abiret debilitatus occubuit, nec potuit Hector, in eius salutem ueniens, eum e manibus mortis subtrahere.
Esacus filius fuit Priami et Alysiroe Dimantis filie, ut dicit Ouidius: *Quamuis est illum proles enixa Dimantis, Esacon umbrosa furtim peperisse sub Yda Fertur Alyxiroe* etc. Hic ante bellum Troianum diu natus est, et mortuus paulo ante initium, ex quo talem recitatur Ouidius fabulam. Erat huic ciuitas exosa, et libens nemora colebat, et rura, contigit die una ut uideret Hesperiem uirginem capillos pectentem suos atque siccantem, et eius caperetur formositate. Quem cum uidisset Hesperies ad se accedentem, confestim fugam arripuit: hic uero dum illam feruenter sequeretur, et contigisse ut uirgo fugiens ab angue inter herbas latente morderetur, et moreretur ex morsu, acri dolore concussus in desiderium mortis incidit, et ex scopulo proximo se in mare precipitem dedit. Cuius miserta Tethis, eum mutauil in mergum, nondum sic uocitatum; ipse tamen uitam spernens, dum sepe mergeretur moriturus in undas, mergi nomen fortius est. Hunc Priamus et filii, ficto illi tumulo fleuere diu, eo quod si uita mansisset, Hectore non uidebatur futurus inferior uiribus. Eum autem ideo in mergum uersum dicit Theodontius, quia uiuus descendit ad ima, et ab aquis mortuus in altum reductus est. Ego autem puto ideo in mergum uersum creditum, seu dictum, eo quod qui nare non norunt, si in aquas cadunt antequam moriantur, et merguntur, et in altum sepius redeunt more mergi. Seu forte sic contigit ut dum in aquas cecidisset Esacus, et remansisset in fundo, mergus qui ante aquas intrauerat, tunc eas exiens euolauit, et hinc sumptum Esacum in mergum uersum.
Anthiphus et Ysus Priami fuere filii. Uerum Anthyphus ex Hecuba susceptus est, cum naturalis Ysus existeret, ut autoritate constat Omeri, qui in Yliade sic de ambobus ait: {Autar oh Be rh' Ison te kai Antiphon ampho Ein eni diphro eontas oh men nothos ehniokheuen Antiphos ai parebaske} etc. Que latine sonant : Filios duos Priami nothum et legitimum ambobus, in uno curru existentibus, sed nothus frena regebat, Anthyphus autem transibat etc. Restat ergo quod Ysus erat Nothus, qui frena regebat. Hi tamen ambo, ut erant, ab Agamenone in pugna, una hora occisi sunt, et ob id iunctos apposui.
Theucer, ut affirmat Barlaam, filius fuit Priami ex nympha susceptus Anthydona. Nec est hic is a quo Teucri appellantur Troiani; nam ille longe fuit antiquior, et filius Scamandri Cretensis, qui, ob penuriam frugum, relicta Creta, uenit in Frigiam, et cum Dardano et Erichthonio regnauit. Hunc tamen dicit Barlaam bello non interfuisse, cum paulo ante, dum in Bebritiis siluis uenaretur, ab ingenti urso laceratus fuisset.
Dimocoontes filius fuit Priami, ex qua tamen matre non habetur, sed naturalem fuisse satis per Omerum apparet in Yliade dicentem de eo sic: {all' ouhion Priamoio nothon Bale Demokoonta} etc. Que latine sonant : Sed filium Priami nothum percussit Dimocoontem. Hic ab Ulixe occisus est in pugna, ut in testu sequitur Omeri, et hoc in uindictam Leuci socii Ulixis occisi ab Anthyphane filio Priami.
Echemon et Cromenon Priami fuere filii naturales, de quibus in Yliade sic dicit Omerus: {Enth' uias Priamoio duo lobe Dardanidao ein eni diphro eontas, Ekhemona te Khromenon te} etc. Que latine sonant : Postea filios Priami duos cepit Dardanidis in uno curru existentes Echemona et Cromenonem. Hos enim duos, ut satis per sequentia Omeri uerba patet, Dyomedes peremit in pugna.
Gorgition ex Castimira Priami fuit filius, ut in his testatur Omerus: {Kai tou men rh' apharmart', oh d' amumona Gorguthioan Uion thun Priamoio, kata stethos Balen io} etc. Que latine sonant : Et hunc certe fefellit; hic irreprehensibilem Gogothiona filium amplum Priami per pectus percussit telo. Hunc, ut postea sequitur in textu, Priamus ex Castiamira, in esimia ciuitate propinqua Troie, suscepit. Qui postea in certamine apud Troiam a Theucro Thelamonis filio confossus occubuit.
Cebrion filius fuit Priami, ut per Omerum apparet in Yliade dicentem: {Kebrionen, nothon agakleos Priamoio} etc. Que latine sonant : Cebrionem nothum filium gloriosi Priami. Iste Cebrion, ut idem Omerus in Yliade dicit, in pugna penes Troyam a Patroclo saxo ictus interiit.
Phorbas filius fuit Priami et Epythesie filie Stasyppi Migdonii, ut dicit Paulus, quem adeo senem tempore belli fuisse scribit, ut potius frater quam filius Priami uideretur, et ob insitam armorum uirtutem, non obstantibus annis, etiam prohibente Priamo, in certamen sepius descendit, et tandem a Menelao gladio obtruncatus est, esto dicat Seruius, et in testem inducat Omerum, hunc Phorbantem nunquam pugnasse, quin sibi fauisset Mercurius, quod ego miror in Yliade non inuenisse, dato credibile sit non omnes, qui in certaminibus illis pugnauere, ab Omero positos. Quis autem huic fuerit finis legisse non memini.
Ylioneus Phorbantis fuit filius, ut asserit Paulus, quod etiam testatur Seruius. Quantus uel qualis hic in armis fuerit apud Troiam, non legi; uerum, ut per Uirgilium patet, eloquentia plurimum ualuit. Nam ipse fuit qui, secutus Eneam post Ylionis excidium, Didonem pro salute sua atque sociorum orauit et eloquio placauit, et cum iam in Ytaliam uenisset Eneas, ad Latinum regem princeps legationis fuit.
Doriclon, teste Omero, naturalis Priami filius fuit, dicit enim in Yliade sic: {Aias Troessin epalmenos eile Doruklon Priamiden, nothon uhios} etc. Que latine sonant : Aias Troianis insultans accepit, id est occidit, Doriclonem Priami nothum filium.
Pammonem, Anthyphonem, Agathonem, Hyppothoum et Aganonem filios fuisse Priami, his carminibus in Yliade demonstrat Omerus: {Sperkhomenoio gerontos, iot' uhiasin oisin ohmokla, Neikeion Elenon te Parin t' Agatona te dion Pammona t' Antiphonon te kai Boen agathon Politon Deiphobon te kai Ippothoon kai dion Aganon} etc. Que latine sonant : Irato sene, hic autem filios proprios clamabat iniurians Hellenum Parimque Agathonemque gloriosum, Pammonem Antiphonemque et uoce bonum Politon, Deyphobumque et Hyppotoum, et diuum Aganonem. Hos quidem omnes, ut hac in parte dicit Omerus, iturus nocte Priamus ad Achillem redempturus cadauer Hectoris, iratus clamabat ad preparandos sibi currus et alia opportuna. Ex quibus concepti matribus, seu quid ex eis post modum contigerit, nec dicit Omerus, nec alibi memoratos inuenio.
Lacoontem filium Priami fuisse et Apollinis sacerdotem, undecunque habuerit, Papias affirmat. Ex quo quidem mentionem facit Uirgilius dicens: *Primus ibi ante omnes, magna comitante caterua, Laocoon ardens summa decurrit ab arce* etc. Dicitque idem Uirgilius, quod is percussit hasta equum paratum a Grecis, et ob id a duobus draconibus duos filios suos paruulos deuoratos, et ipse demum ab eisdem captus et circumflexus, tamen utrum fuerit occisus non satis apparet, nec aliud inde dicit.
Mistor filius fuit Priami, ut in Yliade ostendit Omerus, ubi conqueritur Priamus, quod omnes filii sui, qui optimi erant in armis, occisi sunt, et inter alios nominat istum Mistorem.
Yphates et Testorius, ut dicit Paulus, filii fuerunt Priami, quos illi uno partu Periuia Ydea nynpha enixa est, quam ipse furtim iuuenis in uenatione compresserat. Cuius quidem rei testimonio utitur Omeri, esto quo libro non scripserit, addit insuper eos ineuntes una acriter pugnam apud Ylionem ab Anthiloco Nestoris filio trucidatos.
Thimoetem dicit Seruius Priami et Arisbe fuisse filium, ubi aduertendum Thimoetem, ut testatur Ephorion, uatem fuisse. Qui cum dixisset die quadam nasci puerum per quem Troia posset euerti, contigit ut, ea die que a Thimoete predicta fuerat, parerent eque Thimoetis coniunx et Hecuba; quam ob rem ad euitandum presagium Priamus Thimoetis natum filium uxoremque iussit occidi. Et hinc tractu temporis factum est, ut Thimoetes iniurie memor aduersus patrem sentiret in proditione ciuitatis. Quod satis uidetur ex uerbis Uirgilii concipi dicentis: *Pars stupet innupte donum exitiale Minerue Et molem mirantur equi; primusque Thimoetes Duci intra muros hortatur et arce locari, Siue dolo seu iam Troie sic fata ferebant* etc. Alii uero uolunt Thimoetem filium non fuisse Priami, sed Arisbe uirum, ex qua Priamus filium suscepit, quem mox cum matre fecit occidi, ut supra dictum est, et Thimoetes postea tam ob mortem coniugis quam ob perpetratum in ea a Priamo adulterium, aduersus Priamum cum Grecis sensisse.
Polites filius fuit Priami, ut carmine Uirgilii summitur, ubi dicit: *Ecce autem elapsus Pyrri de cede Polytes, Unus natorum Priami* etc. Nec multo post, si quis leget, aduertet facile Hecube etiam fuisse filium. Hic autem Polytes cum multa egisset in bello pro patrie defensione, tandem ciuitate capta, a Pyrro Achillis filio in sinu Priami patris, spectante Hecuba, infelix occisus est.
Priamus filius fuit Polytis, secundum Uirgilium, in Eneida dicentem: *Una acies iuuenum, ducit quam paruus ouantem Nomen aui referens Priamus, tua clara, Polyte, Progenies, actura Ytalos* etc. Hunc Eneas paruulum ex excidio secum deduxerat Ascanii filii socium.
Infelici Laumedontis, Troili regis filii, prole in finem usque deducta, ut ad Assaracum eiusdem Troili regis filium retro trahamus calamum necesse est, ut uetustissimos Romani nominis proauos, et Dardani prolem integram designemus. Fuit igitur Assaracus Troili regis Troie filius, ut ubi de Fastis testatur Ouidius dicens: *Huius Erichthonius, Tros est generatus ab illo; Assaracum creat hic* etc. Gestorum huius Assaraci nulla extant monimenta, sic omnia uetustas absorpsit, sed propagate sobolis claritas non minus illum reddit illustrem, quam infortunium ingens deiecti Ylionis reddiderit. Nam uti ex audacia nimia Ylioniadum generis desolatio subsecuta est; sic ex humanitate prolis Assaraci Roma rerum domina constructa, et Cesarum familia propagata, fulgentis apud mortales glorie testimonio sempiterna.
Capim Assaraci fuisse filium etiam ubi supra testatur Ouidius: *Tros est generatus ab illo. Assaracum creat hic, Assaracusque Capim* etc. Et huius Capis sicut et Assaraci facinora eque aboleuit antiquitas, in lucem tantummodo reseruato, quod Anchisem genuerit, generose successionis gentis Iulie parentem inclitum et inclite pietatis filii testimonium sempiternum.
Anchises filius fuit Capis, ut idem Ouidius, ubi supra, genealogiam Enee continuans dicit sic: *Assaracum creat hic, Assaracusque Capim; Proximus Anchises*. Hunc, sunt qui dicant, ante Troianum bellum, ciuitate relicta, nemora et solitudines coluisse armentis intentum et gregibus, circa que ut plurimum fuere diuitiae antiquorum. Quibus cum apud Symoentem fluuium uacaret, a Uenere dilectus est, et eius est amicitia atque concubitu usus, adeo ut ex illa susciperet Eneam filium. Constat tamen et coniugem habuisse, cum ex ea dicat Omerus filias suscepisse. Eum preterea cecum fuisse dicit Seruius, et ob id Troianorum consiliis non interfuisse. Cecitatis causam nonnulli dicunt fuisse, quia se cum Uenere concubuisse iactasset, et inde ab eadem luminibus fuisse priuatum. Que iuuentutis sue, preter que dicta sunt, acta fuerint, non habentur. Capto autem Ylione et incenso, uolente eum secum trahere Enea, ut testatur Uirgilius, potius quam obire uellet, constat mori dispositum. Uerum dum flammulam absque lesione capiti Ascanii insidentem uidisset, capto omine fausto, filio obtemperasse legitur. Male tamen conueniunt opiniones Uirgilii et Seruii, quorum alter cecum dicit, alter flammulam uidisse asserit. Abiit autem cum fugiente filio, ab Enea ipso humeris per ignes et mille uolantia tela subtractus, et nauibus usque Drepanum Sycilie oppidum deuectus est, et ibidem senio mortuus, et in monte Ericis sepultus, et hoc secundum Uirgilium. Alii tamen aliter sentiunt. Nam Cato in Ytaliam usque uenisse confirmat. Sed Seruius dicit Uarronem dicere, ossa Anchisis, iubente oraculo, a Dyomede diruta et asportata, demum cum multa mala perferret ab eodem Dyomede cum Palladio restituta. Quod quidem Uirgilius ipse tangit, dum iratam Didonem aduersus Eneam loquentem describit atque dicentem: *Anchise cineres manesue reuelli* etc. quasi uelit dicere, non ego hoc feci, sicut Dyomedes. Preterea uidetur uelle Seruius hanc ob causam a Uirgilio in persona Enee dictum: *Iterum saluete recepti Nequicquam cineres animeque umbreque parentis* etc. Quasi semel ex Troia suscepti sint, et a Dyomede iterum. Ubi tamen per hec mortuus sit, comprehendi non potest, sed uidentur uerba Seruii eo pendere, ut apud Troiam ante captam urbem obierit. Suscepisse autem Anchisem ex Uenere filium, qualiter intelligam, infra ubi de Enea seruandum duxi. Quod autem ob iactationem ab ea cecatus sit, sic intelligendum existimo. Consueuere non nulli iuuenes inter precipuas felicitates suas frequentes enumerare coitus, et plurium mulierum amicitias, quasi ex hoc uelint quod eorum formositas ueniat commendanda, eo quod a multis aut desiderentur, aut suscipiantur feminis, sic et robur extollatur, quod in coitum ualentes perseuerantesque appareant; ex quo quidem crebro coitu persepe egritudines oriuntur, et plurimum uirtutes debilitantur corporee, et uisiua potissime. Nam certissimum est non nullos non solum in breuem uisum, sed in cecitatem integram ob coitum deuenisse, et precognito ob iactactiones defectu dicuntur et merito a Uenere obcecati. Sic et Anchisi contigisse potuit, quia ueniens in defectum uisus ob iactatos coitus euenisse dictum sit. Sane ne uideatur Seruium a Uirgilio discrepare, potuit in Anchise esse uisiuam uirtutem debilitatam adeo, ut aut non discerneret que in cospectu essent, aut non nisi ex proximo uidere posset, quos tales ueteri quadam consuetudine loquendi cecos dicimus; esto et solis radios et ignis uideant flammas; et sic potuit Anchises cecus esse, ut dicit Seruius, et flammulam uidere nepotis, ut dicit Uirgilius. Huic preter Eneam fuere ex coniuge filie, ex quibus sola Yppodamia nominatur.
Yppodamia, ut in Yliade placet Omero, filia fuit Anchisis, et antiquior filiarum, ut appareat eum alias habuisse filias. Hec formosa plurimum fuit parentibus dilectissima, que tamen fuerit mater, non habetur. Eam tamen in coniugem tradidere Alchataoni Troiano, qui postea ab Ydomeneo Cretensi in pugna apud Troiam occisus est. De reliquis autem filiabus nec Omerus ipse, nec alter, quam ego legerim, aliquid refert.
Eneam filium fuisse Anchisis et Ueneris et poete ueteres predicant et moderni. Hic autem et si plurimum extollatur Homeri carmine, tanta tamen carminis Uirgilii ueneratione armis et pietate cantatur insignis, ut non solum barbaris, sed Latinis ceteris preponatur et Grecis. Sic fert fortuna rerum; habuit Achilles Omerum, et Eneas Uirgilium, tanta potentes eloquentia, ut respectiue illaudati ceteri uideantur mortales, esto euo nostro tertius exurgat Scipio Africanus non minori gloria, maiori tamen iustitia delatus in ethera uersu uiri celeberrimi Francisci Petrarce, nuper Rome laurea insigniti; tanta enim facundia et lepiditate sermonis in medium trahitur, ut fere ex tenebris longi silentii in amplissimam lucem deductus uideatur. Eneas igitur, ut paulo ante scriptum est, ex Anchise et Uenere apud Symeontem fluuium natus est, et iam etate prouectus Creusam Priami et Hecube filiam uxorem habuit, ex qua filium suscepit Ascanium. Et, ut quidam scribunt, Paridi eunti in Greciam et in raptu Helene socius fuit. Tandem cum iam Greci obsidione Ylionem cinxissent et illum crebris certaminibus expugnare conarentur, sepe in pugnam descendit. Sed inter alias uices semel aduersus Achillem congressus, cum esset in discrimine maximo, ut in Yliade dicit Omerus, allocutus est Neptunus deos, et deprecatus ut Eneam morti subtraherent, ne omnis Dardania proles occumberet. Quod a Iunone, que plurimum erat Troianis aduersa, ut ipse faceret concessum est. Et sic Neptuno tunc agente, Eneas e manibus Achillis subtractus est, et ut ibidem tangit Omerus, Ytalie reseruatus. Qui, et si multa clara facinora apud Troiam egerit, secundum tamen quosdam proditionis patrie macula notatus est, et inter alia trahitur in argumentum, quod incolumis cum filio et nauigiis et parte copiarum abire permissus sit, cum fere in ceteros sit seuitum. Alii tamen dicunt hoc illi permissum loco muneris, quia legatorum Grecorum ad Priamum uenientium hospes fuerit assiduus, et quia semper in consiliis Troianorum damnosum dixerit Helenam detineri, suaseritque restitui. Sed qualitercunque factum sit, Uirgilius dicit, quod capta Troia, cum ipse frustra in defensionem patrie aliquandiu laborasset, sumptis diis penatibus, sibi ab Hectore per quietem commendatis, et patre sene, et filio paruulo, matre dea monstrante uiam, deuenit ad litus, et ibi XX nauibus sumptis, cum quibus iamdudum Paris in Greciam iuerat, intrauit mare, et in Traciam traiecit, ubi a Polydoro, cuius in litore tumulum inuenit, monitus ut auarum litus fugeret, condidit ciuitatem quam de suo nomine nuncupauit Eneam. De qua Titus Liuius, libro XL Ab urbe condita dicit, Eneam ciuitatem propinquam Thessalonice ab Enea Troiano olim conditam. De qua ipse idem Titus sic: *Proficiscuntur a Thessalonica Eneam ad statutum sacrificium, quod Enee conditori cum magna cerimonia quotannis faciunt* etc. Et inde cum naues iterum reintrasset, oraculo uetustissimas auorum sedes petiturus, in Cretam abiit, et ibidem pulso iam Ydumeneo rege a Cretensibus, quasi ad sedes uenisset auorum, eo quod inde Theucer Scamandri filius fuerit, qui una cum Dardano imperauerat Dardaniis, constitit. Uerum et inde peste pulsus, factus certior, quia Dardanus fuisset Ytalus, Ytaliam petere disposuit, et inde in Caoniam uenit, et ab Heleno uate de futuris edoctus Syciliam petiit, et apud Drepanum, ut Uirgilio placet, Anchisem perdidit. Et reascensis nauibus, tempestate in Affricam delatus est, ut ait Uirgilius, cum alii negent, ubi a Didone regina susceptus cum septem iam errasset annis, cum qua aliquandiu fuit, eius amicitia usus et lecto, si in hoc Uirgilio credendum est. Inde autem Superum monitu discedens iterum, uenit in Syciliam ad Acestem, et ludis Anchisi anniuersarium celebrauit magnifico sumptu, et Acesta ciuitate condita et parte suorum ibidem derelicta, dum Ytaliam peteret, Palinurum magistrum classis perdidit. Inde uenit in Bayanum sinum, et ductu Sybille descendit ad Inferos, et ad Elysios usque campos penetrauit, et comperto patre Anchise, omnem suam posteritatem eo monstrante cognouit. Inde ad superos rediens, persolutis Meseno tubicini funeralibus, Caietam nauigauit, ubi Caieta nutrice defuncta ciuitatem posuit, eamque nutricis nomine appellauit. Porro in Ytaliam, id est ad hostia Tyberis, appulit, usque quo dicit Seruius illi non defuisse Ueneris uisionem. Quam cum amplius non uidisset, arbitratus est se ad predestinatum locum uenisse, et debere consistere. Ubi primo Euandri regis amicitiam habuit, et inde Latini regis Laurentum, qui illi Lauiniam filiam, Turno Rutulorum regi promissam, iuxta responsum oraculi dedit in coniugem. Quam ob causam a Turno grandi bello lacessitus est, fultus tamen auxiliis Euandri Arcadis et Tuscorum, in odium Mezentii regis Agellie, regnum obtinuit coniugis. De morte autem eius diuersimode opinati sunt antiqui, cum dicat Seruius Catonem dicere iuxta Laurolauinium, cum Enee socii predas agerent, prelium commissum, in quo Latinus occisus est ab Enea, qui tamen Eneas in ipso prelio non comparuit, Ascanius postea Mexentium interemit. Alii dicunt, quod uictor Eneas, cum sacrificaret super Numicum fluuium, lapsus est, et eius nec cadauer inuentum est. Quod Uirgilius eleganter tangit, ubi Didonem morituram eum execrantem inducit atque dicentem: *At bello audacis populi uexatus et armis, Finibus extorris, complexu auulsus Iuli Auxilium imploret uideatque indigna suorum Funera, nec, cum se sub leges pacis inique Tradiderit, regno aut optata luce fruatur, Sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena. Hec precor* etc. Preterea sunt qui dicant eum occisum a Turno, uoluntque a Uirgilio sub artificiosa fictione describi, ubi medio in ardore certaminis ostendit Iunonem mortem Turni timere, et inde ut illum e pugna subtrahat, effigiem dicit Enee sumpsisse, in quem confestim dicit Turnum conuersum, et Eneam fugientem dicit in naues, que in Numico erant flumine, et in eas usque secutum a Turno. Quod uolunt secundum hystorie ueritatem non Iunonem fuisse in Eneam mutatam, sed ipsum Eneam, qui arma Turni fugiens ab eodem apud Numicum occisus est. Quod et in superioribus carminibus pro parte patet, nec alibi potuit tacuisse Uirgilius, dum in eodem libro Uenerem inducit orantem Iouem atque dicentem: *Incolumem Ascanium, liceat super esse nepotem. Eneas sane ignotis iactetur in undis Et, quamcunque uiam dederit fortuna, sequatur* etc. Ubi si inspiciamus, cum iam non sit amplius Eneas, Uenus que huc usque de eo fuerat sollicita, orat nunc pro nepote Ascanio. Et Ouidius in maiori uolumine istud idem tenere uidetur, dum dicit: *Litus adit Laurens, ubi tectus arundine serpit In freta flumineis uicina Numicius undis. Hunc iubet Enee quecunque obnoxia morti Abluere et tacito deferre sub equora cursu: Corniger exsequitur Ueneris mandata, suisque Quicquid in Enea fuerat mortale, repurgat* etc. Et hoc idem arbitrari uidetur Iuuenalis dum dicit: *Alter aquis alter flammis ad sydera missus* etc. Intelligit enim de Enea et Romulo, quia Eneas in aquis periit, ut predictum est; Romulus autem apud Capream paludem fulminibus et turbine subtractus est. Qui ambo apud Romanos precipua deitate honorati sunt. Nam et ipse Eneas, quocunque modo subtractus sit, ab indigenis deus habitus et Iuppiter indigetes appellatus est. Huius quidem hystoria aliquibus figmentis immixta est, quorum uidere rationem ordo exigit. Eneam igitur Ueneris fuisse filium non equo modo ab omnibus acceptum est. Quidam enim uolunt in natiuitate Enee Uenerem celi dominam fuisse, et ad eam demonstrationes futurorum successuum pertinuisse, et huius dominii opere multa Enee contigisse, que ex industria aUirgilio sub figmentis abscondita sunt, que ad presens elucidare non est incepti huius intentio. Alii uero uolunt eum natum ea hora, qua Uenus in oriente matutino tempore surgit, et ideo eius dictum filium uolunt, quasi uideatur eum in lucem, dum surgeret, eduxisse. Alii uero adeo formosam fuisse matrem eius existimant, ut perdito proprio nomine Ueneris nomen adepta sit. Ex quo dixisse Uirgilium putant: *Coniugio, Anchise, Ueneris dignate superbo*. Alii autem in turpiorem declinantes opinionem, arbitrantur ideo eum Ueneris dictum filium, quia non ex coniugio, sed ex concupiscibili coniunctione natus sit, summentes incongruum uideri tanti hominis incognitam matrem fore, si Anchisis extitisset coniunx, sed ad illecebrem celebris uiri notam contegendam, deam illi ueteres finxisse matrem. Ego quidem uerum puto matrem eius ob aliquid meritum Uenerem cognominatam, ut quosdam arbitrari predixi, nec obstat eius uerum nomen fore incognitum; nam nec Priami, qui tantus fuit rex, nec etiam Agamenonis, nec multorum aliorum insignium regum atque uirorum. Et absit ut credam, quod spurio pastoris Priamus tam grandis rex filiam Creusam dedisset in coniugem. Quod autem Neptuni precibus ex Achillis pugna subtractus sit, non, quod aiebat Leontius, uerum credo, scilicet quod agente constellatione contigerit, quin imo potius puto, quia circa naualia, que ad Neptunum spectare uidentur, in quantum deus dicitur maris, potuerit aliquid contigisse, propter quod exigente oportunitate reuocatus Achilles Enee certamen omisit. Quod autem a Iunone Neptuno hoc permissum sit, arbitror ad futura prospexisse fingentem, eo quod Ytalico regno reseruaretur Eneas, et ob id regnorum dea salutem futuri regis curari permisit. A Polydoro autem in litore sepulto ideo monitus dicitur, quia eius infortunio inspecto cognouit, si consisteret Traces illi futuros hostes, et ideo inde fugiendum fore. Quod autem Uenus usque in agrum Laurentum se lumine suo ducem illi exhibuerit, et eo ibidem existente non comparuisse ulterius constelationi agenti in concupiscibilem appetitum attribui potest; nam tamdiu nauigando processit, quamdiu distulit inuenire quod placuit, quo inuento cessauit impellentis ducatus. Quod ad Inferos iuerit, intelligendum puto eum egisse quod olim fere familiare fuit maxime gentilium regibus, uelle scilicet ab immundis spiritibus per scelestum illud nigromantie sacrum de futuris certificari. Quod quidem in sinu Baiarum apud lacum Auernum, qui talibus erat aptissimus locus, facturus accessit, et occiso Meseno, suo sanguine litasse Inferis et cerimoniis aliis detestandis egisse, ut aliquis ex infandis spiritibus ui cantaminum prouocatus ad superos ueniens, et sumpto fantastico corpore coram comparuerit, et ad interogata responderit, et forte illi non nulla de futurorum successu predixerit. Deificatio autem sua nil aliud est quam insipientum ridenda fatuitas. Credo enim eum in Numico flumine nectum, et in mare deuolutum, et Tuscis piscibus escam fuisse seu Laurentibus.
Ascanius, ut Uirgilio placet, non solum Enee filius ex Creusa susceptus fuit, sed et fuge et laborum in regno querendo socius, ut ipse per omnem Eneidam diffuse testatur. Sane Titus Liuius, cui ad ueritatem hystorie cura fuit impensior, non plene affirmat Creuse an Lauinie fuerit filius, cum dicat: *Nondum maturus imperio Ascanius Enee filius erat, tamen id imperium ei ad puberem etatem incolume mansit, tantisper tutela muliebri, tanta indoles in Lauinia erat, res Latina et regnum auitum paternumque puero stetit. Haud ambigam, quis enim rem tam ueterem pro certo affirmet? Hiccine fuerit Ascanius, an maior quam hic, Creusa matre Ylio incolumi natus comesque inde paterne fuge, quem Iulum eundem Iulia gens autorem nominis sui nuncupat? Is Ascanius ubicunque et quacunque matre genitus, certe natum Enee constat* etc. Hec Titus. Eusebius uero, in libro Temporum, Ascanium Creuse filium arbitratur, et alium, ex Lauinia natum, Siluium Postumum appellat. Ascanius autem apud Troiam matrem perdidit, et cum patre aduersus hostes, ut per Uirgilium late patet, strenue se gessit; eique plura fuere nomina, ut Seruius asserit. Nam preter Iulum et Ylum, quibus uocatus est, ut dicit Uirgilius: *At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo Additur, Ylus erat, dum res stetit Ylia regno* etc. hic etiam Dardanus et Leondamas appellatus est ad extintorum fratrum solatium. Et sic patet Eneam alios ex Creusa preter Ascanium suscepisse filios. De nominibus tamen huius dicit Seruius sciendum hoc primum Ascanium ab Ascanio Frigie flumine dictum, ut transque sonantem Ascanium; deinde Ylum dictum a rege Illo, unde et Ylium; postea Iulum, occiso Mezentio, a prima barbe lanugine, que in tempore uictorie nascebatur. Hic tamen Ascanius, ut paululum Uirgilium sequamur, adhuc paruulus futuri imperii portentum suscepit. Nam disceptantibus patre et auo de futura fuga, flammula quedam nullam inferens lesionem eidem in uertice capitis constitit, etiam parentibus illam extinguere conantibus. Demum, ut dictum est, fuge comes multos cum patre labores tulit. Et cum Eneas rebus esset absolutus mortalibus, et ipse successor regnum sumpsisset, bellum a patre inchoatum uictoria terminauit. Nam alii illum occidisse Turnum, alii Mezentium dicunt. Uerum dicit Seruius secundum Catonem hystorie hoc habet fides: Eneam cum patre ad Ytaliam uenisse, et propter inuasos agros contra Latinum Turnumque pugnasse, in quo prelio periit Latinus. Turnum postea ad Mezentium confugisse, eiusque fretum auxilio bella renouasse quibus Eneas Turnusque pariter rapti sunt. Migrasse postea in Ascanium et Mezentium bella, sed eos singulari certamine dimicasse, et occiso Mezentio Ascanium Iulium ceptum uocari, ut paulo ante dictum est. Hic autem, ut ait Eusebius, cum XXX regnasset annis apud Lauinium, Albam condidit et Siluium Postumum fratrem suum summa pietate educauit. Alii amplius hoc recitant, asserentes eum ab amicis redargutum quod Lauiniam nouercam, que ob timorem eius, mortuo Enea confugerat in siluas, in exilium detinere uideretur, quam ipse reuocauit, eique paternum restituit regnum, cum ipse iam ad Albam transitum facere disposuisset. Ipse tamen procreauit filium, quem, eo quod casu in siluis natus sit, Iulium Siluium appellauit, a quo familiam Iuliam ortam non nulli uolunt. Tandem cum inter Lauinium et Albam, quam condidit, XXXUIII regnasset annis, in mortem ueniens, quia filium propter etatem paruulam regendis ciuibus non cerneret aptum, Siluium Postumum fratrem suum regni reliquit heredem.
Iulius Siluius, secundum Titum Liuium, filius fuit Ascanii, et quia in siluis casu natus sit, Siluius cognominatus est, et ab eo Iulia gens processit, cum patre Ascanio in regno successerit. Eusebius tamen in libro Temporum eum Ascanii fuisse filium dicit, sed quoniam eo moriente paruus esset, nec regno uideretur ydoneus, Siluio Postumo, fratri suo, regni successionem reliquit.
Rhoma filia fuit Ascanii, ut scribit Solinus De mirabilibus mundi, dicens: *Agathodem scribere nomen urbis Rome ab hac Roma Ascanii filia et Enee nepte initium habuisse, cum scriberet Heraclides, quod cum, capta Troia, quidam Achiui, ubi nunc Roma est, deuenissent, et ibidem captiue, cui Rhoma nomen erat, consilio sedes sumpsisse, et ab eadem locum denominasse*.
Siluius Postumus, secundum Uirgilium Enee ex Lauinia fuit filius, de quo sic scribit idem Uirgilius: *Ille, uides, pura iuuenis qui nititur hasta, Proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras Ethereas Ytalo commixtus sanguine surget, Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, Quem tibi longeuo serum Lauinia coniunx Educet siluis regem regumque parentem, Unde genus Longa nostrum dominabitur Alba* etc. Hic, ut satis Uirgilii carmen ostendit, post mortem Enee natus est, et ideo Postumus, quod est generale nomen nascentium post humatum patrem. Siluius autem, ut placet multis, dictus est, eo quod Lauinia, mortuo patre Latino atque Enea uiro, et occupato ab Ascanio regno, eius metuens imperium in siluas pregnans secessit, et ibidem latuit atque peperit, et ideo natum in siluis Siluium appellauit. Sane ut supra dictum est, Ascanius reuocata nouerca in patrium regnum, fratrem Siluium fraterna educauit affectione, et cum moreretur, existente Iulio Siluio paruulo adhuc, eundem Siluium fratrem suum regni reliquit heredem. Qui Eneam Siluium genuit. Porro Britones eorum puto barbariem nobilitare cupientes, huic filium unum addunt, dicentes eum Brutum quendam etiam genuisse ex nepte Lauinie matris sue, cuius in natiuitate aiunt mathematicum predixisse, quia occideret utrumque parentem; ex quo factum est, ut partu suo moreretur mater, et ipse tandem cum adoleuisset, in uenatione patrem inaduertenter occidit. Quam ob causam pulsus Ytalia aiunt eum in Leogreciam insulam Grecie abiisse, et responso accepit sibi deberi extremi occidui insulam. Qui Pandrasii regis Greci filia in coniugem sumpta, cum sociis per triennium nauigans una cum Corniueo Troiano, superato Gopherio Aquitanorum rege, Albionam insulam, quam incolebant Gigantes, superasse, eamque ex suo nomine Britaniam nuncupasse et a Corniueo Cornubiam, et inde aiunt eum Brutum alium genuisse cognomento Uiridescutum, et hinc alium insule regem genitum, et inde alium, et in innumerabilem procedunt prolem. Que quoniam michi nec uera nec uerisimilia uisa sunt, omittenda censui. Postumus autem, cum annis XXXUIII regnasset, Enea Siluio superstite filio derelicto, diem obiit.
Eneas Siluius, Siluii Postumi, tercii Latinorum regis filius, patri successit. De quo quidem Uirgilius meminit dicens: *Et qui te nomine reddet Siluius Eneas, pariter pietate uel armis Egregius, si unquam regnandam acceperit Albam*. Hic Latinum Siluium genuit, et cum annis XXXI regnasset expirauit.
Latinus Siluius, ut dicit Titus Liuius, Enee Siluii fuit filius, et mortuo patre Albanis imperauit, et ab eo colonie deducte sunt eorum, qui Prisci Latini nuncupati sunt. Cumque annis quinquaginta regnasset, genuissetque Albam Siluium, quem liquit superstitem, diem obiit. Eusebius uero in libro Temporum dicit se apud aliam hystoriam inuenire Latinum Siluium quintum apud Albam regnasse, eumque filium fuisse Lauinie et Melampodis, et uterinum fratrem Siluii Postumi. Qui Latinus in ordine regum hic ponitur quartus.
Alba Siluius Latini Siluii fuit filius, et patri successit in regno. Cumque regnasset annis XXXUIIII, Athi relicto filio, rebus humanis subtractus est.
Athis Siluius Albe fuit filius, quem Eusebius aliquando Egiptium Siluium uocat. Hic cum annis XXIIII regnasset, Capi filio derelicto, diem clausit.
Capis Siluius Athis fuit filius. Sunt qui uelint ab hoc Capuam olim insignem Campanie ciuitatem conditam; qui cum annis XXUIII regnasset, Carpento filio moriens regnum liquit.
Carpentus Siluius filius fuit Capis, et cum annis XIII regnasset, Tyberino filio derelicto, decessit.
Tyberinus Siluius Carpenti fuit filius, et Agrippam Siluium genuit. Cumque annis UIII imperasset Albanis, amnem quem ante Albulam uocitabant incole, terminum inter Latinos et Etruscos traiciens, in eum cecidit et mortus est. Quam ob rem in hodiernum usque, ueteri abolito nomine, a demerso rege Tyberis nuncupatus est fluuius.
Agrippa Siluius a Tyberino genitus, summerso patri successit in regno, et cum XL regnasset annis, moriens Romulum filium regni reliquit heredem.
Romulus seu Aremulus Siluius Agrippe fuit filius. Hic autem presidia Albanorum inter montes posuit, ubi postea Roma condita est, quod ea tempestate impie factum existimatum est, et ob id existimauere illius eui homines eum iuste fulmine ictum atque exanimatum, cum iam XUIIII regnasset annis, et ex eo Iulius et Auentinus filii fuere superstites.
Iulius Siluius, ut scribit Eusebius, minor natu fuit Romuli filius, et proauus Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam transmigrauit, et ibidem fundauit familiam Iuliam, ex qua Cesares effluxere.
Auentinus Siluius Romuli Siluii filius fuit, eique fulminato successit in regno; et cum XXXUII regnasset annis, Proca relicto filio, mortuus est; et eo in monte Rome, qui postea de suo nomine semper Auentinus uocitatus est, sepultus.
Procas, secundum Titum Liuium, Auentini filius fuit, et loco patris regnauit annis XXIII, Numitorique filio moriens regnum liquit.
Amulius, teste Tito Liuio, minor natu fuit ex filiis Proce. Hic per uim et nephas Numitori, qui tempore potior erat, regnum surripuit. Dicit Plinius De uiris illustribus, Procam patrem eorum liquisse, ut ambo annuis uicibus regnarent, et cum ad Amulium peruenisset regnum, fratri, transacto anno, restituere noluit, quin imo cum Numitori pepercisset, Lausum filium eius interemit, et Rheam eiusdem filiam ad subtrahendam spem prolis, sub specie honoris, Ueste perpetuam eius uirginitatem dicauit. Sed cum iam septem regnasset annis, Rhea geminos peperit, quos ipse in Tyberim deici iussit, et Rheam uiuam infodi. Uerum nequeuntibus ministris ad alueum fluminis, eo quod pridianis ymbribus tumuisset, deuenire, illos in ripa posuere, qui a Faustolo pastore comperti et nutriti, cum adoleuissent Amulium interfecere, et Numitori auo regnum reddidere.
Numitor filius fuit Proce, et, ut iam dictum est, a fratre proiectus e regno, qui dum rure priuatus senesceret a nepotibus Romulo et Remulo, occiso Amulio, in regnum restitutus est. Quid inde ex eo successerit, non habemus.
Lausus, ut predictum est, Numitoris fuit filius, et ab Amulio patruo impie trucidatus occubuit.
Ylia, que et Rhea Numitoris fuit filia, et ab Amulio inter uestales uirgines trusa. Que, ut ait Ouidius, dum aquam pro sacris quereret obdormiuit, et in somnis illi uisum est a Marte opprimi, et sic geminos concepisse, quos cum peperisset, uiua infossa est legis imperio. Fictio quod secum Mars concubuerit, ubi de Romulo et Remulo declarabitur. Et quoniam qui ex Iulio Siluio nati sunt ordine non habemus, genealogie posterorum Dardani finem facere necesse est. Hoc uno apposito, quod ab his natus sit orbis et urbis fulgor, Gaius Iulius Cesar dictator.
Genealogie deorum gentilium liber UI explicit feliciter.
Qui ab Elsa, Certaldensi fluuio, et Arno Tusco, eminentissime rex, paulo ante in altum uela concesseram, et per ceca impulsus Syrthium uada, Aquilone stridense seuo, et inde per late patentia scabraque Asye promontoria et crebros Euripos Egei maris, impellente Lybico, nec non et uertiginosum Sycilidum fretum, atque inter sonantia tam Yllirici quam Tyreni maris litora, spirante Notho, non minori persepe timore quam admiratione circum actus sum, tegentibus poetarum atris nubibus, hinc Phebi splendidum iubar, inde Arthoi sydus inmobile, dum minus crederem, a Uulturno raptus, postergatis Ligurum Gallorumque et Hyspanorum litoribus, et Calpe Abylaque promontoriis omissis, ad limen usque Occeani delatus sum. Et, dum circa eius ingressum constitisset cortex, quasi deliberandi prestaretur spatium, in conterminum polis pelagum oculos dedi. Dumque intuerer pregrande corpus, et incomprehensibile monstrum, preruptos aquarum in celum montes, earumque atra opacitate speluncas horrendas metirer animo, et indomitas uires, quibus terras concutit, ac incognitos scopulos, et immanes eiusdem beluas, cogitaremque eum fluuiorum omnium hospitem, horrui fateor, et stetere crines, et timore quodam insolito occupatus , uix labantia membra continui; nec multum, quin memet ultro in litus, potius quam ad ulteriora progrederer, naufragum dederim, ludum iocumque existimans per respectum iras fore Mediterranei maris. Sed is, qui profecto certa spes et infallibile suffragium rite in se credentium atque sperantium est, uocatus affuit illico, et, igne sue caritatis, noxio frigore pulso, prostratum suscitauit animum, et in uires ampliores solitis reuocauit adeo, ut paruo cortice ingenti tamen pectore auderem immensum intrare gurgitem, et insueta sulcare maria. Et expedita in precedentibus fere omni Celii prole, calamum ad longam Occeani posteritatem scribendam arripui, gubernaculo tenuissime cymbe illi commisso, qui arcam Noe ab aquis uniuersalis diluuii seruauit incolumem.
Occeanum Celi et Ueste fuisse filium uoluerunt theologi, qui arbitrati sunt ex Celo, seu ex Terra, seu ex ambobus omnia a primeuo producta. Quod nec credidit, nec tacuit Yonicorum phylosophorum princeps Milesius Tales, apud priscos autoritatis non minime, quin imo eidem Occeano, non minus insipide quam reliqui fecerint, diuinam mentem esse insitam, et ab eo cuncta producta, seu eo causam dante, existimauit, eo forte motus, quia in omnibus, cessante humiditate, cerneret et uitam de necessitate cessare, et equo modo absque humore nil penitus gigni uel nasci posse. Et sic non genitum Occeanum, sed patrem deorum rerumque omnium asserebat. Cui aliquando adhesisse uidetur Omerus, et potissime, ubi in Yliade introducit Iunonem dicentem: {Okeanon te theon genesin kai metera Tethun} etc. Que latine sonant : Occeanum deorum nationem et matrem Thetim. Et sic etiam non nunquam hos secutus Uirgilius ait: *Occeanumque patrem rerum*. Plinius autem ubi De hystoria naturali, elementum istud aquarum extollens dicit: *Quippe hoc elementum ceteris omnibus imperat, terras deuorant aque, flammas necant, scandunt in sublime et celum sibi quoque uendicant, ac nubium obtentu uitalem spiritum strangulant, que causa fulmina elidit ipso secum discordante mundo*. Quid esse mirabilius potest aquis in celo stantibus, at ille ceu parum sit in tantam peruenire altitudinem rapiunt fluuios cum piscium examine. Sepe etiam lapides subuehunt portantes aliena pondera. Eadem cadentes omni terra nascentium causa fiunt, prorsus mirabili natura si quis uelit reputare, ut fruges gignantur, arbores fruticesque uiuant, in celum migrare aquas, animamque etiam uitalem inferre inita confessione, omnes quoque terre uires aquarum esse beneficii etc. Hec Plinius. A quo Uitruuius ubi De architectura non discrepat, aiens: *Ex eo etiam qui sacerdotia gerunt moribus Egyptiorum, ostendunt omnes res e liquoris potestate consistere etc. Ridiculum quippe est aquas rerum credidisse principium*. Sed quid ego succenseam talibus, si circa inuisa rerum initia errauerint, cum aduersus ea, que in oculis sunt stolide credant? Uiderunt Egyptii Ysidem morientem, et conati sunt animis suis infigere eam, et si non omnipotentem, potentissimam fuisse et esse deam, non mortalem feminam. Cretenses ipsum quem, sepeliuerant ipsi, libidinosissimum hominem Iouem non erubuere celi et terre predicare deum. Sic igitur cecitate mentis obducti credidere hos esse maiores, qui aliquando facti fuerant, quam qui illos fecerat aliquando. Sed de hoc alias. Qui autem Occeanum rerum putauere patrem ab eo genealogiam cepere deorum; quem cum constet secundum alios habuisse patrem iuxta cepti operis ordinem locauimus eum. Cui ne inter pregrandes deos inhonoratus incederet, currum, ut dicit Theodontius, statuere, eumque a balenis trahi per ingentia maria finxere. Sic et illi Tritones tribuere tibicines atque precursores. Et maximos etiam illi phocarum fecere greges sub custode Protheo. Eique maximas nynpharum cohortes socias obsequiosasque fecere, et designauere prolem amplissimam filiorum, et eum nominibus pluribus uocauere. Sed exenterande fictiones sunt. Curru quidem trahi Occeanum, eius circa terre rotunditatem describit ambitum, qui ideo a balenis duci dicitur, quia a balenis undique discurratur. Tritones autem eius ob causam tibicines precursoresque dicuntur, quia sui nominis significatum incessabiliter operetur; nam triton, secundum quosdam, idem sonat quod terram terens, quod assidue peragit mare, dum sese continuo impellens in litora motu terras terit; et quoniam istud absque sono non fiat, tanquam sonans tibicina nuncupatus est. Et ideo dictus precursor, quia uehementiori impulsus motu sonus in litus prenuntius est future tempestatis certissimus. Eum habere phocarum greges ideo dictum est, quia phoce ex anteriori parte speciem habeant uitulorum, et armentorum more pascuntur in terris turmatim. Pastorem autem Protheum dixere, eo quod harum phocarum habundantissimum sit mare Carpatium, quod olim fuit sub dicione Prothei. Nynpharum autem illi iuncta et obsequens cohors nil aliud est, ut arbitror, quam multiplices aquarum proprietates seu accidentia continue aquis iuncta, eisque agentibus, seu in eas impressio alia, una sese cum eis quasi obsequiosa mutantia. Uocatur insuper preter Occeanum Nereus, Neptunus, et Mare. Que nomina, quoniam cum nominibus aliorum numinum conueniunt, ubi de illis sermo fiet, conuenientius exponemus. Occeanus autem quod illi proprium est, ut dicit Rabanus a Grecis et Latinis ideo dicitur, eo quod in modum circuli orbem ambiat. Item quia ut celum purpureo colore nitet. Ego autem a Cyanes, quod latine nigrum sonat, denominatum puto, tante enim profunditatis est, ut nulla possit in eo aquarum transparentia apparere.
Eurinomi Occeani fuit filia, ut asserit Omerus in Yliade dicens: {Eurunome thegater apsorro Okeanoio} etc. Que latine sonant : Eurinomi filia retro fluentis Occeani. Interpretatur autem fluctuationis seu uentorum pastor. Nam aqua maris semper fluctuat, ut uidemus, et ideo ab exercitio aquarum denominata est, et Occeani dicta filia. Seu secundum alios, qui ex aquis oriri uentos uolunt, aqua uentos pascit, id est materiam prebet, ex qua et creantur et uigent, et sic hec rite dicitur filia Occeani. Preterea ubi de hac Omerus loquitur, inducit Uulcanum loquentem Thetidi pro Achille arma poscenti, et ut se paratum ostendat, dicit quod cum a matre de celo proiceretur, quia claudus, ab ipsa Eurinomi et Thetide susceptus atque nutritus est. Ubi uult intelligamus ignem per humidum et spiritum ali, qui si deficiant, ut exstinguatur necesse est.
Persa filia fuit Occeani, ut in Odissea placet Omero, ubi dicit eam a Sole dilectam, eumque ex eius concubitu Oetam Colcorum regem atque Circem suscepisse, sic aiens: {Autokasignete ohloophronos Aietao Ampho d' ektegaten phaesimbrotoi Eelioio Metros t' er Perses, ten Okeanos teke paida} etc. Que latine sonant : Soror sagacis Oete. Ambo autem orti fuerunt a lucente mortalibus Sole, matreque a Persa quam Occeanus genuit filiam. Hanc autem Persam dicit Leontius ab Esyodo Hecathen appellatam; que cum apud nos luna sonet, satis possumus arbitrari Oetam, apud suos clarissimum regem, illud idem fecisse, quod Saturnus egerat, qui Uranium patrem Celum nuncupari iussit, et Uestam matrem Terram, ut nominibus egregiis originem ampliaret suam, sic et Oeta patrem Solem et matrem Lunam. Que ideo Occeani filia dicta est, quod a litoralibus ex Occeani fluctibus oriri uideatur. Seu forsan ipsa Persa ab Occeano patri Oete uenerat, et ideo Occeani filia dicta, uel imperium habuit penes Occeanum.
Ethra filia fuit Occeani, ut carmine corfirmatur Ouidii, asserentis, eam ex Athlante Hyadem atque sorores peperisse, dum ubi De fastis legitur: *Hunc stirps Occeani maturis nixibus Ethra Edidit et nynphas* etc.
Pleyon filia fuit Occeani et coniunx Athlantis secundum Paulum, quod etiam confirmat Ouidius in libro Fastorum, dum dicit: *Hinc sata est Plyone cum stellifero Athlante Iungitur ut fama est Plyiadesque parit* etc. Pleyas enim idem est quod pluuia, que eo quod ex uaporibus humidis ex Occeano in altum consurgentibus causetur, ideo filia Occeani dicta est, uxor autem Athlantis, eo quod huiusmodi uapores humidi ex aquis consurgentibus ut plurimum circa culmen Athlantis et aliorum montium uoluantur, et insidant incolis pluuias prenotantes.
Climenes, ut Theodontio placet, filia fuit Occeani et Thetidis. Que cum forma ualeret, Soli placuisse uolunt, in cuius ipse concubitum ueniens ex ea Phetontem suscepit et sorores. Paulus autem dicit eam fuisse Meropis Egyptii coniugem, et apud extremos Egyptios Ethyopibus imperasse cum uiro, et ex eo Eridanum, qui et Pheton dictus est, et sorores concepisse. Leontius autem eam dicit filiam fuisse Minyi et Eurianassis, et ex Merope uiro peperisse Yphiclum et Phylacem, et Phetontem cum sororibus. Circa quas uarietates aduertendum est, quod in quantum Occeani dicitur filia, et a Sole dilecta, potest intelligi humiditas; nam Climenes interpretatur humiditas, et sic Occeani tanquam omnium humiditatum fontis merito dicetur filia. Que a sole diligitur, eo quod, ut Tullius recitat, ubi De naturis deorum, sol et astra reliqua de humiditate pascuntur. Seu et melius eo quod solis calor in humiditate agens suscitat nebulas, que Phytonem conficiunt, ut ubi de Latona dictum est, et arbores etiam quasdam ex locis palustribus elicit, de quibus infra ubi de Phetonte et sororibus latius. Eam autem fuisse feminam et Meropis coniugem si uelimus, tunc eam nobilem aliquam in littore Occeani dominam fuisse dicemus, et exinde filiationem huiusmodi consecutam, nec aufertur ob hoc quin Minii et Eurianassis in partibus forsan illis imperantibus fuerit filia, sed a loco tanquam a nobiliori parte denominata.
Tritonem Occeani et Thetidis filium dicit Theodontius. Seruius autem eum Neptuni filium dicit et Salatie coniugis eiusdem. Paulus autem eum Tritonam uocat, et feminam asserit. Tandem seu masculus, seu femina sit, omnes in hoc conueniunt, eum scilicet esse seu Occeani, seu Neptuni Tibicinem, sed cum magis in Neptunum uideantur inclinari, credo Neptunum et Occeanum unum et idem existimantes, in testimonium Ouidium trahunt dicentem: *Nec maris ira manet, positoque in cuspide telo Mulcet aquas rector pelagi, supraque profundum Extantem atque humeros innato murice tinctum Ceruleum Tritona uocat, concaque sonanti Inspirare iubet, fluctusque et flumina signo Iam reuocare dato. Caua bucina sumitur illi Tortilis, in latum que turbine crescit ab imo, Buccina, que medio concepit ubi aera ponto, Litora uoce replet sub utroque iacentia Sole. Tunc quoque ut ora dei madida rorantia barba Contigit, et cecinit iussos inflata recessus, Omnibus audita est telluris et equoris undis, Et quibus est undas audita, coercuit omnes* etc. In his autem apparet Tritonis officium et quod masculus sit, ut dicebat Theodontius. Quod autem Occeani seu Neptuni sit filius, satis in hoc ostenditur, quod ab eorum sonoro motu causetur; intellexerunt autem theologi pro Tritone ipsum estuantis maris et in litora ferientis clamorem, cum Triton sonus secundum quosdam interpretetur. Alii uero bene uoluerunt Tritonem maris sonum, sed non eum quem dum se ipsum in se frangit, sed illum tamen quem facit litora percutiens, et ideo dixere Tritonem quasi terras terens, et inde tam secundum primos quam etiam secundum sequentes, uoluere ex illo sono comprehendi futurum maris maiorem solito estum, ut sono illo aduentantem maiori cum impetu dominum suum ostendat Triton, uti et tibicines imperatorem de proximo aduenire designant tibiarum cantu. Sane Plinius ubi De naturali hystoria uidetur arbitrari Tritones, non solum ficto nomine poetis deseruire, sed etiam ueros Occeani pisces existere, dicens de eis sic: *Tyberio principi nuntiauit Olisipolentium legatio ob id missa, uisum auditumque in quodam specu conca canentem Tritonem, qua nascitur forma. De hoc etiam Lucanus ait: Torrentem Tritones adit inlesa paludem. Hanc ut fama deus quem toto litore pontus Audit uentosa perflantem murmura conca* etc.
Doris secundum Paulum et Theodontium, filia fuit Occeani, Thetidis, et Nerei fratris sui coniunx, atque nynpharum mater, ut dicit Seruius. Huius Uirgilius in Buccolico carmine meminit, dicens: *Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sycanos, Doris amara suam non inter misceat undam*. Hanc aliqui uolunt munus interpretari, eo quod aqua oportunissima mortalibus loco muneris a deo illis exhibita sit. Alii uero dicunt amaritudinem intelligi, et id circo Nereo marino deo nuptam, quia amarum sit mare, ut appareat uti uiro perpetuo iuncta coniunx est, sic et aque marine amaritudo coniugio stabili iuncta sit. Occeani autem ideo filia dicta, quia ex aqua Occeani, sole agente, amaritudo nascatur, que postea mari miscetur Mediterraneo, in quo Nereus deus est.
Protheus marinus deus, et insignis, ut aiunt, uates, ut Theodontio placet, filius fuit Occeani et Thetidis. Quod autem uates fuerit, post Omerum in Odissea, testatur Uirgilius in Georgicis, dicens: *Est in Carpatio Neptuni gurgite uates Ceruleus Protheus, magnum qui piscibus equor Et iuncto bipedum curru metitur equorum. Et paulo infra: Nouit namque omnia uates, Que sint, que fuerint, que mox uentura trahantur; Quippe ita Neptuno uisum est, immania cuius Armenta et turpes pascit sub gurgite focas* etc. Hunc ait Omerus a Menelao ab excidio Troie redeunte et percontante quidnam de sociis perditis contigisset, ui coactum ad uaticinium reddendum. Sic et Uirgilius dicit ab Aristeo de restauratione apium exquirente. Uerum Menelaum docuit Ydothea filia Prothei, ubi a Cyrene matre instructus fuit de agendis Aristeus. Et, ut Omerus dicit, eum ante responsum uarias dum cogitur sumere formas, ut dimictatur, sic et Uirgilius: *Fit enim subito sus horridus atraque tygris Squamosusque draco et fulua ceruice leena Aut acrem flamme sonitum dabit atque ita uinclis Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit*. Hunc Theodontius origine ex Pallene insula seu monte fuisse dicit, et apud Egyptios regnasse, eique Helenam adhuc uirginem a Theseo raptam et commendatam, atque ad eum tempestate impulsum, post excidium Troianorum Menelaum cum eadem Helena diuertisse. Senem atque circumspectum uirum, et rerum experientia doctissimum, et eo quod animaduersione sua nedum presentia nosceret, et integram preteritorum haberet memoriam, sed per coniecturas etiam preteritorum non nunquam, ut sepe faciunt sapientes, de futuris predicebat euentum. Et hinc fabule locum datum, quod uates fuerit Protheus, arbitrabatur. Formas uero, quas eum sumere consuetum aiunt, et abicere, eas existimo passiones, quibus anguntur homines, eius rei similitudinem gerentes, cui possunt merito similari. Que passiones, ut amoueantur ab eo, cui consilium poscimus, si recte uelit prestare consilium, necesse est, ut tranquillus remaneat animus ad interrogata. Potest insuper hec fictio aliter aperiri, Protheum scilicet accipi loco diuinationis ydromantice, et tunc quod Occeani Thetidisque sit filius, poterit non inconuenienter exponi, cum talis diuinatio fiat in aqua, ut ipsum sonat nomen ydromantia, ab ydros quod est aqua, et mantia diuinatio, et omnis aqua ex Occeano et Thetide est. Quod autem uarias sumat formas, eo potest dici, quia fit sacrilegium istud circa flumina, que sui cursus murmure plurimas imitantur formas. Seu forsan in hac operatione ad habendum quod queritur, est de necessitate aquas moueri, quo in motu et murmur aliquod auditur, et uarie uidentur forme, quibus in quietem positis uaticinium sumitur. Quod autem eum pastorem Neptuni seu Occeani dicunt, causa supra ostensa est, ubi de Occeano. Currum illi attribuunt ad designandas aquarum illius maris circumuolutiones. Quod autem ab equis bipedibus trahatur, ideo dictum est, quia mare illud habundat phocis, quibus et pedes et caput et totum fere corpus ab umbilico supra est ad instar uituli, deorsum uero pisces sunt, et sic cum tantum duo sint illis pedes, bipedes equos uocant.
Melantho, ut Theodontius asserit, filia fuit Prothei senis. Cui consuetudo fuit, positis uestibus, delphynes inequitans uagari per maria patris. Que cum formosa esset, in gratiam uenit Neptuni, qui in delphynem mutatus, illi applaudens, eam in conscensum sui traxit, et transportatam etiam uiolauit. Asserit Barlaam rei huius ueritatem fuisse, puellam hanc in gratiam suam allexisse delphynem, et eam solitam non nunquam dorso eius insidere, atque ab eo per mare deferri, et demum ad locum ubi conscenderat ad ultimum referri, tamen quacunque ex causa factum sit, eam in mari necatam. Miraberis forsan, serenissime rex, feminam a delphyne illesam ferri, atque referri, quod ne fabulosum putes, de quibusdam libet apponere. Legimus enim, Plinio grauissimo uiro scribente, in Affrico litore apud Ypponem Diarutim delphynem fuisse ex hominum manu cibum sumentem, seque tractandum manibus prebentem, et nautibus alludentem, atque conscendentes portantem, et a Flauiano proconsole Affrice unctum unguentis, odore quorum nouitate sopitum aliquandiu more exanimis fluctuatum, ac deinde expergefactum, quasi iniuriam passum per menses aliquos secessisse. Qui cum demum rediisset, et fere omnis prouincia ad hoc miraculum spectura concurreret, ab Ypponensibus uenientium amicorum sumptibus grauatis, occisus est. Preterea et Alexandri Macedonis euo fuit in Asye litore puer adeo a delphyne uno dilectus, ut eo discedente eum sequeretur in litus, et in harenam usque inuectus expirauit. Similiter, ut scribit Iaso Egesidemus, puerum Hermem nomine delphynem super maria equitantem, quem cum repentina procella fluctibus exanimasset, a delphyne mortuus in litus reductus est, qui cum liquido se mortis pueri causam fuisse fateretur, non in maria retrocessit, sed in litore expirauit. Quid multa dicam? non est nouum neque inusitatum delphynes cum hominibus amicitias habuisse. Sed redeuntes unde diuertimus, sunt qui dicant, quod Melantho albedo interpretetur, que ex assidua maris fluctuatione oritur, et supra delphynes piscesque alios fertur, et a Neptuno, id est a mari uiolatur, quia ingurgitatur, et denuo restauratur. Ego autem unde hoc ab his sumptum sit nescio, cum sciam melan grece nigrum sonare latine.
Ydothea Prothei senis fuit filia, ut in Odissea testatur Omerus, dicens: {Proteos iphthime thugater ahlioio genontos, Eidothee} etc. Que latine sonant : Prothei fortis filia marini senis Ydothea. Et paulo infra ubi eam de Protheo patre suo loquentem Menelao regi introducit atque dicentem: {Athanatos Proteus Aiguptios os te thalases Pases Benthea oide, Poseidaonos uhpodmos Ton de t' emon phasin pater emmenai ede tekesthai} etc. Que latine sonant : Immortalis Protheus Egyptius, qui maris totius profunditates scit, Neptuni famulus, hunc autem meum fantur patrem esse, atque genuisse me. Hanc dicit Omerus obuiasse Menelao in insula Pharos, que in conspectu Egyptie Alexandrie est, in qua uentorum contrarietate inuitus detinebatur, et ei consilium primo dedisse, ut ad Protheum accederet, et quid ageret deberet ostendisse; demum eum sub coriis phocarum, antro Prothei cum tribus sociis abscondisse. Ydothea, ut quidam uolunt, formosa interpretatur dea, per quam maris tranquillitatem intellegi uolunt, ea enim tranquillitate factum est, ut posset Menelaus accedere ad Protheum.
Corufices, ut Ciceroni placet, fuit filia Occeani, quam ipse asserit ab Arcadibus Corion nominari, affirmans preterea eam placuisse Ioui, et Iouem ex ipsa suscepisse Mineruam, eam scilicet que quadrigarum fuit inuentrix. Cur autem Occeani dicatur filia, quod nonnunquam de aliis dictum est, responderi potest, nobilem scilicet fuisse mulierem natam circa litora Occeani. Seu uelimus, quod etiam possibile est, Occeanum hominem insignem fuisse, ob aliquam Occeani similitudinem sic nuncupatum.
Nereum marinum deum Occeani et maioris Thetidis filium prisci gentilium uoluere theologi; eique Dorim sororem suam iunxere coniugio, ex qua uolunt nynpharum agmen suscepisse. Is enim aqua est, uulgo enim grece neros aqua dicitur. Occeani et Thetidis filius, eo quod omnis aqua progrediatur ex illo. Quod autem alio nomine uocetur, ab illo potest esse causa, quia sinus sit maris, et sic est, non eo euo factus, quo Occeanus factus est. Refert enim Pomponius Mela, Herculis opus fuisse Abylam Mauritanie promontorium a Calpe Hyspanie monte olim separatum, cum perpetuo essent iugo coniuncti, et tunc medias in terras Occeanum intrasse, et sic Occeanus Mediterraneus factus noua potuit quesisse nomina. Introductus autem Nereus cum Doride coniuge, id est aquarum amaritudine, multas apud nos genuit nynphas, id est humiditates, que forsan ante non erant.
Nynphe generale nomen est quarumcunque humiditatum, quod ideo dico, quia humiditates secundum diuersitatem rerum, quibus deseruiunt nomina diuersa accipiunt, ut in sequentibus apparebit. He, ut dictum est, Nerei et Doridis filie dicte sunt. eo quod a mare omnis deriuetur humiditas. Harum quidem alie sunt marine, et appellantur Nereides a Nereo patre. Ex his Omerus in Yliade nominat XXXIII, quas ad concussam Tethidem ob mortem Achillis filii sui conuenisse dicit. Quarum hec sunt nomina: Glaucis, Thalia, Cimodoci, Nisea, Spio, Thoi, Cimothoi, Actei, Liminoria, Meliti, Iera, Amphytoi, Agaui, Doto, Proto, Pherusa, Dinameni, Dexa, Meni, Amphynomi, Callianira, Doris, Panopi, Galathia, Nimertis, Apsedis, Callianassa, Climeni, Ianira, Dyanassa, Mera, Orithia et Amathia. Preterea et alias superesse dicit. Harum si quis haberet significata nominum, credo aduerteret facile eas proprietates aquarum maris, et accidentia circa eas demonstrari. Sunt et alie que dicuntur fluminum, et he uocantur Nayades, eo quod nays interpretetur fluctus uel commotio, et ideo Nayades dicte, quia fluant flumina et in motu continuo sint. Ex his Uirgilius in Georgicis XUIII nominat, uidelicet Climenes, Drimo, Xancto, Logea, Phyllodoce, Nisea, Espio, Talia, Cimodoce, Cidippe, Lycoras, Clio, Beroe, Ephyre, Opis, Deyopea, et Arethusa et Achao. Quas ego existimo fluuiorum uarias designare proprietates. Nec obstat his immixtas esse, uel aliis aliquas ex nominatis inter Nereidas. Cum debeamus credere in nonnullis proprietatibus mare et flumina conuenire. Sunt et alie que dicuntur fontium, et he appellantur Napee, quasi Naptee, id est aquarum fomites; nam napta apud Persas fomes est, et si non sit aquarum transumptiue aliquando uocabula apponuntur. Sunt enim fontes fluuiorum continuum nutrimentum. Ex his enim numerantur UIIII, quibus Castalius fons dicatus est; quarum nomina non apponam, quoniam Muse uocantur, et de eis alibi fit sermo prolixior. Sunt et alie quas nemorum dicunt, et he Dryades uocitantur, eo quod dryas arbor seu quercus sit. Ex his Claudianus, ubi De laude Stilliconis UII nominat, has scilicet: Leontadome, Nenopene, Thero, Bithomartis, Lycaste, Agaperte et Opis. Quas ego non dubitem, quin arborum proprietates in generali interpretate describant. Sunt et alie, quas arborum dixere, easque Amadriades uocauere, quasi in speciali arbores, non in generali nemora amantes. Alie uero sunt montium, quas dixere Orcades, quasi Oroncades; nam Oron grece latine mons dicitur. Sic etiam et alie Hymnides appellantur, ut placet Theodontio, quas dixit pratorum atque florum nynphas existere. Has autem omnes aliquando mori et deficere dicit Aristotiles, sicuti Panes faciunt Faunique. Sane Plinius in libro Naturalis hystorie, Nereidas non simpliciter aquas, seu aquarum proprietates esse consentit, quin imo eos habere uera corpora et animalia esse asserit, dicens: *Et Nereydum falsa opinio non est, squamis modo hyspido corpore, etiam in quo humanam effigiem habent*. Namque hec in eodem litore, scilicet Olisipolentium, spectata est, cuius morientis etiam cantum tristem accole audiuere longe; et diuo Augusto legatus Gallie complures in litore apparere exanimes Nereidas scripsit. Hec Plinius. Ad quam opinionem fortius roborandam subdit et ipse Plinius: *Autores habeo in equestri ordine splendentes; uisum ab his in Gaditano Occeano marinum hominem toto corpore, absoluta ascendere similitudine nauigia nocturnis temporibus, statimque degrauari quas insiderit partes, et, si diutus permaneat, etiam mergi*. Tyberio principe, contra litus insularum Lugdunensis prouincie trecentas amplius beluas reciprocans destitutas Occeanus mire uarietatis et magnitudinis, nec pauciores in Sanctonum litore, interque reliquas elephantos et arietes candore tantum et cornibus assimilatis, Nereydas uero multas. Hec Plinius. Quod et si claro homini atque erudito plurimum credi possit, non sic propterea deliris mulierculis et agrestibus ignaris asserentibus absque rubore uultus se ex fontibus formosissimas mulieres, quas ipse Lammias uocant, prodeuntes uidisse. Sunt preterea, ne nos nimis artemur a significato uocabuli, et alie nynphe, ut sepissime uocauere poete, ut puta Cyrces, Calisto, Climenes, et alie huiusmodi multe, que uere fuere mulieres, pro quibus nulla superior fictio intelligenda est. Quin imo tales seu pro talibus accipiende et intelligende sunt puelle uirgines atque nobiles, et thalamorum colentes umbras, ideo nynphe dicte, quia ex flegmatica complexione, qua uigent, tanquam humentes, molles et delicate sunt et tenelle, et in eas tanquam in res aqueas facile omnis potest impressio. Agrestes autem femine ut plurimum exhauste laboribus atque feruore solis humide, hispide sunt et dure cutis, et ideo Nynpharum nomen merito perdidere. Et in hoc in generali de Nynphis dictum sit.
Cymodoce nynpha ex filiabus Nerei una est, quam dicit Seruius cursus fluctuum interpretari.
Tethis minor, nynpharum una fuit, de qua dicit Ouidius, quod cum consuluisset Protheum de sucessibus suis, sic illi fuisse responsum. Protheus: dea, dixerit, unde, Concipe: mater eris iuuenis, qui fortibus armis Acta patris uincet maiorque uocabitur illo. Tandem, cum esset speciosissima uirgo, a Ioue dilecta est, qui tamen a responso territus, ne forsan ex eo ipsa conciperet filium, qui eum regno pelleret, abstinuit. Ipsa autem Pelleo filio Eaci regis nupsit, et ex eo concepit et peperit Achillem filium, quem Chyroni centauro nutriendum tradidit, eique existenti in Troiano bello cum arma perdidisset in morte Patrocli amici sui, a Uulcano noua impetrauit. Cuius fabule et potissime responsi Prothei euidens fortitudo Achillis causam dedit, cum post factum uaticinium adinuentum sit. Hanc dicit Leontius Chyronis fuisse filiam et Thetyos insule cultricem, nec tantum ob habitatam insulam maris filiam habitam, et Thetidem appellatam, quantum a moribus filii, eo quod furiosus et impius more maris fuerit, et ideo Thetidis, id est furentis dictus est filius, et inde nomen ipsa sortita est post filii furiam, cum aliud haberet ante.
Galathea ex nynphis una Nerei filia fuit, ut paucis ostendit Ouidius in persona eius, dicens: *At michi cui pater est Nereus, quam cerula Doris Enixa est* etc. Ex qua talis extat fabula: Acis pulcherrimus adolescens Syculus a Galathea dilectus est, cum illam summe diligeret Poliphemus Ciclops. Qui cum non diligeretur, Acimque die una Galathee uinctum cerneret, iratus illum saxo illixit, atque occidit, quem Galathea in fluuium Syculum sui nominis transformauit. Cuius fabule allegoria potest esse talis. Galathea albedinis dea est, per quam albedinem undarum sese frangentium intelligo. Acim autem amat, id est fluuium suscipit, quia flumina omnia in mare uoluuntur. Theodontius autem dicit sub hac fictione hystoriam latitare, asserens Polyphemum immane fuisse Sycilie tyrannum, et cum Galatheam singularis pulchritudinis puellam amaret, eamque per uim constuprasset, contigit ut aduerteret hanc cum Aci Syculo adolescente misceri, quam ob causam indignatus, iuuenem iussit occidi, et in fluuium deici, cuius nomen fluuio postea datum ab incolis est. Galathee autem amore non permittente nil egit.
Arethusas fuisse duas comperi, quarum altera Nerei et Doris fuit filia. De qua talis fertur fabula. Dicunt enim hanc Elydis fuisse nynpham et Diane comitem, quam cum fessam et uestimentis nudam, ac se in Alphei undis lauantem Alpheus Elydis fluuius uidisset, confestim desiderio sui captus, illam tenere uoluit, uerum ipsa territa cepit fugam, et cum sequeretur illam fluuius, nec iam sibi uideretur posse euadere, orauit Dianam dominam suam, ut illi opem ferret; que illam nube texit, quam cum circumiret fluuius, Arethusa timore sudans, in fontem uersa est; cuius undis cum suas miscere conaretur Alpheus, ipsa a terra absorpta est, et in Ortigiam usque insulam delata, et inde in Syciliam, usque quo etiam Alpheum eam secutum dicunt. In qua fabula monstrum designatur apparens. Nam certum est Alpheum Elydis fluuium esse, et apud Syragusas Sycilie habere exitum. Quod probare uidetur Seneca phylosophus, ubi De questionibus naturalibus sic dicens: *Quidam fontes certo tempore purgamenta eiectant, ut Arethusa in Sycilia, quinta quaque estate per Olympia, inde opinio est Alpheon ex Achaya eo usque penetrare, et agere sub mare cursum, nec antequam in Syragusano litore emergere, ideoque his diebus quibus Olympia sunt, uictimarum stercus secundo traditum flumini, illic redundare*. Hec Seneca. Ab hoc igitur euentu fabule locus adinuentus est. Ouidius tamen agit carmine suo, ut maius uideatur miraculum, dum dicit in eodem Arethusa: *Pars ego nynpharum, que sunt in Achaide, dixit, Una sui* etc. Uerum hanc, etsi absorptam a terra ostendat, non in Syciliam uenisse dicit, sed in Orthygiam insulam erupisse; qualiter autem postea in Syciliam uenerit non habetur, sed qualitercunque fuerit, uel uenerit hanc eandem uidetur esse, que se fatetur in Elyde ab Alpheo dilectam; et sic per subterraneos meatus in Syciliam deuenisse, ut etiam testari uidetur Uirgilius illi dicens: *Sic tibi, cum fluctus subterlabere Sycanos, Doris amara suam non intermisceat undam*. Et sic fons et inde fluuius ex Elyde in Syciliam uenit, et ob insecutionem fluminis amor fluminis in fontem presumptus est. Altera uero Arethusa in Ytachia insula fons est, de qua sic dicit Omerus: {Par Koracos petre epi te krene Arethouse} etc. Que latine sonant : Penes Corachi petram ac fontem Arethusam. Leontius uero ex hac Arethusa refert: *Quendam fuisse in Ytachia uenatorem, cui Corax nomen, qui furore impulsus ex petra quadam precipitem sese dedit in mare, et ob id petra illa ab eo Corax denominata est*. Mater autem eius, cui Arethusa nomen, hoc uidens dolore percita in uicinum petre fontem se proiciens enecta est, et sic de se nomen fonti dedit, et sic duo sunt fontes Arethusa uocati. Solinus autem ubi De mirabilibus mundi tertium addit, asserens apud Thebas fontem esse, cui etiam Arethusa nomen, sed apud quas Thebas non dicit.
Achelous fluuius, ut dicit Paulus, filius fuit Occeani et Terre; Seruius uero dicit eius matrem fuisse Tethidem; Theodontius eum Solis et Terre filium uocat. Omerus autem in Yliade non tantum Acheloum, sed omnes fluuios dicit Occeani filios, sic aiens: {Ouhde Badurreitao mega sthenos Okeanoio, Ex ou per pantes potamoi, kai pasa naousin} etc. Que latine sonant : Neque profundissimi magna potentia Occeani, aquo omnes fluuii et totum mare et omnes fontes et putei longi fluunt. Terram autem fluuiorum matrem esse per Uirgilii carmen in Georgicis comprehendi potest, dum dicit: *Iamque domum mirans genitricis et humida regna Speluncisque lacus clausos lucosque sonantes Ibat et ingenti motu stupefactus aquarum, Omnia sub magna labentia flumina terra, Spectabat diuersa locis, Phasimque Lycumque Et caput, unde altus primum se erumpit Enipheus, Unde pater Tyberinus et unde Aniena fluenta Soxosusque sonans Ypanis Misusque Caycus Et gemina auratus taurino cornua uultu Eridanus* etc. Cum ergo in uentre terre ante ortum consistant flumina, et eius ex uentre affluant, bene Terra mater dicitur fluuiorum. Quod autem dicebat Theodontius ratione non caret. Uolunt enim physici a tractu solis non nullas aquas in terre cauernas deduci per humiditatem uaporum solis calorem sequentium, qui in frigidis terre uisceribus euaporantes in aquam uertuntur, que per occultos meatus in superficiem ueniens, erumpit in fontem, et quandoque fluuium conficit. Quod autem de origine huius dictum est, de reliquis etiam intelligatur necesse est, ne oporteat replicare quotiens de aliquo flumine sermo fieret. Is autem fluuius, ut ait Ouidius, gemino cornu olim erat insignis tandem ob petitam Deyaniram Oenei regis Calidonie filiam, in coniugium Herculi desponsatam, cum eo in certamen deuenit, et cum sese in uarias transformasset figuras, ad ultimum uictus et spe coniugii et uno cornu priuatus est. Primumque preterea Lactantius et Seruius dicunt hunc fuisse qui uinum poculis miscuerit. Quod etiam testatur Uirgilius: *Poculaque inuentis Acheloia miscuit uuis*. Eumque Syrenarum patrem esse uoluerunt. Quid per hoc sentiendum sit exquirentes, sciendum Acheloum fluuium e Pindo monte fluere, ut scribit Plinius, et ut Uibius Sequester de fluminibus asserit, primus fuit qui terram erupit, et, ut idem Plinius ait, Acarnaniam ab Etholia diuidit et per fines Perebiorum affluens in Maliacum sinum effunditur, hostio obiectas habens insulas Thynnidas, ex quibus assiduo terre inuectu continenti quasdam iunxit. Certamen autem eius et Herculis, quoniam in gloriam Herculis cessit, ubi eiusdem labores in sequentibus scribemus, ut dabitur, exponemus. Uinum autem poculis miscuisse, nil aliud intellexisse ueteres puto, nisi quia primo penes eum in Grecia uinee plantate sunt, que in usu ante non erant, et sic ex eo loco primo uinum propinatum est. De Syrenis autem dicetur in proximo.
Syrenas tres fuisse Seruius et Fulgentius asserunt, et Acheloi atque Caliopis muse filias, cantantesque dicunt alteram uoce, alteram cythara, et tibiis tertiam. Leontius uero illas dicit fuisse quattuor sic nuncupatas: Aglaosi, Telciepi, Pisinoi et Iligi; easque filias Acheloi et Thersicoris muse, quartam timpano canere superaddens. Has dicit Ouidius socias fuisse Proserpine, eamque raptam diu quesisse, quam cum non reperissent, in marina monstra fuisse conuersas, ora uirginum habentia, et corpus ad umbilicum usque femineum, abinde infra pisces existentia, quos elatos Albericus dicit, et eis gallinacios pedes addit, et retenta modulationis doctrina, qua ante mutationes utebantur, dulcissimam canunt melodiam. Eas preterea dicit Seruius iuxta Pelorum Sycilie promontorium primo, deinde ad Capream insulam secessisse. Plinius uero dicit, Neapolim Calchidiensium, et ipsam Parthenopem a tumulo Syrenis appellatam. Et sic iam quinque Syrenas habemus. Deinde paulo post dicit idem Plinius: Nuceria, Surrentum cum promontorio Minerue, Syrenum quondam etc. Aristotiles autem, ubi De mirabilium auditu, dicit: *In extremo Ytalie ubi Pelorus scissus ab Appennino iter Tyreno mari in Adriacum prebet, Syrenicas autem insulas residere, eisque ibidem sacrum consistere templum, in quo plurimum ab indiginis sacrificiis honorantur. Que cum tres sint, non absurdum est nominum meminisse. Una ex his igitur Parthenopia appellatur, secunda Laucosia, tercia Ligia nuncupatur*. Hec ille. Has autem insuper aiunt sui cantus dulcedine nautas in somnum trahere, sopitos mergere, mersos ultimo deuorare, quam ob rem in pratis inter occisorum ossa illas pingebant ueteres. Eas nonnulli mortuas dicunt dolore, quod ad se Ulixem pretereuntem trahere nequiuerint, ut in Odissea describit Omerus. Hec de his legisse memini, in quibus quid fingentes senserint aduertendum est. Palefatus ante alios in libro Incredibilium scribit has meretrices fuisse, solitas decipere nauigantes. Et Leontius asserit uetustissima haberi fama apud Etholos prima Grecorum fuisse meretricia, et tantum lenocinio facundie ualuisse, ut fere omnem Achayam in suam uertissent predam; et ex hoc arbitrari fabule originis Syrenarum locum fuisse concessum. Et sic illis Etholie fluuius pater est dictus, eo quod eum penes primo sua scelesta cepere seruitia; et ut intelligamus per labentem fluuium patrem, lasciuam et efffluentem concupiscentiam meretricum. Quibus ob blandam fere omnium facundiam Caliopes, id est bona sonoritas, mater ascribitur. Demum prima uocatur Parthenopia a parthenos, quod est uirgo. Consueuere quidem meretrices docte uolentes exteros irretire, uirginum seu pudicarum matronarum mores fingere, oculos scilicet in terram deicere, uerba pauca facere, erubescere, tactum fugere, petulcis etiam gesticulationibus ludere, et huiusmodi, ut ex his arbitrentur insipidi hostem honestatis hospitem esse, et incognitum appetant, quod erat cognitum fugiendum. Secunda dicitur Leucosia a leucos, quod est album; ex quo sumendum reor oris formositatem, et corporis decentiam, atque uestium et ornamentorum splendidam apparentiam, quibus compte incedunt illecebres; nam si desint ista cum ab ignaris per exteriora iudicentur intrinseca, non facile deuenient ad intentum, cum de sui natura turpes uilipendantur et pauperes. Tercia dicitur Ligia ab iligi, quod est circulus, seu girum, ex quo insipientis captiuitas assumenda, que adeo irretitos tenet astrictos, ut etiam si nouerint scelestissimas esse quas amant, nequeant uolentes uincla dissoluere. Harum autem cantus uoce, fidibus et tibiis, quid aliud putandi sunt, nisi melliflua uerba, blanditie, gannitus, risusque lasciui et petulantie, quibus carcerati naute, id est exteri, trahuntur in somnum a talibus, id est in sui obliuionem se ipsos, spe stolida decipientes, donec his ligurrientibus mercimonia omnia, facultates et nauigia dederint; et sic demersi non in mare, sed in sterquilinio obscene libidinis, deuorentur ab his marinis imo infernalibus monstris, que, eis nudatis atque repulsis in pratis, id est in deliciis, ossibus miserorum, id est exinanitis memoriis nudatorum insident, seu eosdem infami seruitute premunt. Ab umbilico autem infra ideo pisces esse dixere, ut cognoscamus ad decorem eo usque uirgineum corpus, id est pulchrum atque decens mulieribus esse concessum, ut appareat homo; in umbilico autem omnem libidinosam mulierum concupiscientiam esse credunt, cui soli, quod corporis deorsum restat, deseruit, ex quo non absurde piscibus similantur, qui animalia sunt lubrica et facile in aquis huc illuc discurrentia; sic et meretrices cernimus in coitum discurrere uariorum, quod per alas etiam designatur. Eas autem habere gallinacios pedes ideo uoluere, quia prodige et inconsiderate credentium eis dispergunt substantias. Socias autem has fuisse Proserpine ideo fictum puto, quia pro Proserpina Sycula habundantia rerum summenda sit, ex qua ut plurimum libidinis pruritus subsequitur, et ciborum ociorumque delicie ministrantur. Hec autem dum subtrahitur, ut fit, remanente ob consuetudinem appetitu, dum perquiritur, nec inuenitur, et ob penuriam appetitus acuitur, fit ut a multis in lupanar usque queratur. Dicunt insuper has incolere insulas et litoralia loca, quod ideo dictum est, quia sic sit; nequeunt enim huiusmodi femine ubi cognite aucupium facere, et ideo he ex proposito incolunt loca, ad que crebro forenses adueniant, ut illos possint incognite laqueare. De his quidem Syrenis deo plenus Ysaias dixit: Syrene et demonia saltabunt in Babilone; quod forsan euo nostro in noua Babilone contigisse uidimus. Sunt autem Syrene dicte a seiron, quod est tractus; trahunt enim ut premonstratum est.
Ynacus Achaye grandis est fluuius, irrigans, ut ait Pomponius, Argolicos campos. Hic, ut ceteri, Occeani et Terre dicitur filius. Pro quo sentiatur, uolunt ueteres, de Ynaco rege Sycionorum, a quo denominatus est. Qui, ut ait Eusebius, regnauit, regnante apud Assyrios Balameo seu Xerxe, eirca annos mundi III ccc xluii, qua tempestate Iacob natus est.
Yo, ut dicit Ouidius, filia fuit Ynachi, ex qua talem recitat fabulam. Quod cum esset formosissima uirgo, a Ioue dilecta est, qui illam a paternis undis redeuntem atque iam fugientem, orantemque tenebris superinductis detinuit, et oppressit; et cum Iuno ex alto uidisset tenebras, suspicata descendit in terras, et tenebras soluit. Quod Iuppiter uidens ne pateret crimen, puellam transformauit in uaccam, eamque laudanti atque deposcenti Iunoni egre dono concessit, que illico Argo filio Aristidis, cui centum erant oculi bini et bini dormientes uicissim, seruandam tradidit. Cui compatiens Iuppiter misit Mercurium, ut illam custodia liberaret. Qui, pastoris sumpta forma, Argo iunctus est. Cui dum redderet fistule rationem, eum tetigit caduceo, et in profundissimum somnum omnes una oculos eius astrinxit, et inde dormientem gladio interemit. Quod uidens Iuno, Argi oculos summens, illos caude pauonis auis sue apposuit, et uacce immisit oestrum, quo infestata cursum rapuit, et peragratis locis plurimis, non ante destitit quam ad Egyptios perueniret, ubi quieuit, et prece Iouis a Iunone eidem forma pristina restituta est; et, ut uolunt plurimi, Ioui peperit Epaphum, nupsitque Api nepoti suo, et ex Yone ab Egyptiis Ysis dicta est. Huius fabule duplicem esse sensum puto, naturalem scilicet et hystoriographum; quorum talem naturalem existimo, ut hic iuxta Macrobii sententiam pro sole Iuppiter accipiendus est; qui Sol Ynaci fluuii filiam amat, id est humani seminis uitalem humiditatem, ut in eam agat fiatque, quod ait Aristotiles: *Homo hominem generat et sol*; quam quidem humiditatem Ynaci, iuxta fictionem, filiam tunc tenebris circundat, cum in utero matris suo opere conceptum fetum auget et conseruat; quas quidem tenebras tunc Iuno, id est luna, ad quam spectat meatus ampliare corporum, resoluit, cum inuocata more ueteri, eo quod dea parturientium haberetur, illum iam maturum deducit in lucem, quem iam sol in uaccam transformauerat, id est ex humiditate humani seminis concreta animal fecerat. Et ideo in uaccam transformatus dicitur homo, quia uti uacca laboriosum et fructuosum sit animal, sic et homo; qui quidem, uti ad uolatum auis, sic et ipse nascitur ad laborem; quorum autem fructuosus sit labor, deus ipse cognouit. Demum hic iam natus Argo seruandus committitur, id est rationi, cui profecto multa sunt lumina semper, et in salutem nostram uigilantia. Sane Mercurius, id est blande carnis astutia, caduceo, id est suasuonibus pessimis, in somnum rationem deducit atque interimit, eaque superata atque deiecta, Iuno, id est regnorum preminentiorum atque diuitiarum concupiscentia, uacce, id est humano appetitui, summittit oestrum, id est sollicitudinis acquirendi stimulum; hinc miseri cursum rapimus, uagamur, et circum agimur fluctuantes, quietem eis in rebus querentes, in quibus ne dum sit quies, sed continuus labor inest talis, ut anxios nos ad ultimum deducat in Egyptum, id est in tenebras exteriores, ubi fletus et stridor dentium; et ni nobis diuino munere suffragium prestetur, Ysis effici efficimur, id est terra, sic enim Ysis interpretatur, et a cunctis, tanquam res uilis atque deiecta calcamur. Et hec quantum ad naturalem et misticum sensum dicta sint. Ad hystorialem autem uidentur sufficere que supra de Yside Promethei filia dicta sunt, si hanc potius quam illam Egyptiam Ysidem esse uelimus. Theodontius uero et Leontius apertissime negant hanc Yonem in Egyptum transfretasse, aut unquam Ysidis habuisse nomen, quin imo dicit alter eorum eam apud Yonas regnasse, eosque de suo nomine nuncupasse. Quibus et si multum Ouidii ostet autoritas, multum tamen fidei affert inconuenientia temporum. Eusebio enim teste in libro Temporum, Ynacus apud Argos regnauit circa annos mundi III ccc xluii, eumque annis quinquaginta regnasse dicit Eusebius idem, infra quod tempus Yonem natam necesse est. Potuit hac tempestate Iouem Etheris filium esse, ex quo et Nyobe Phoronei filia, natum Apym non Epaphum; reliqui uero Ioues diu fuere post istum, ex quibus secundus Ysidi Promethei filie contemporaneus est; nam regnante Argiuis Phorbante, Ysis ipsa Promethei filia floruit etate, et eadem tempestate constat Argum fuisse cuncta cernentem. Inde idem Eusebius et in eodem libro, anno mundi III dc xluii, regnante Cecrope Athenis, dicit Yonem Ynachi fuisse filiam, eidemque Iouem immixtum, et eam anno regni Cecropis xluiii in Egyptum transfretasse. Subsequenter adhuc Eusebius, et in eodem libro, dicit anno mundi III dcc xxuiiii Danaum regem Argiuorum fuisse, et eius filiam Ypermestram et eandem Ysidem seu Yonem esse. Postremo in eodem uolumine asserit, anno mundi III dcclxxiii, regnante Lynceo Argis et Athenis Pandione, Ypermestram, quam Ysidem uocauere, fuisse. Quod quidem tempus satis competit Ioui Cretensi, qui Iuppiter III fuit. Quibus tam diuersis hystoriograforum opinionibus fere stupefactus, quid teneam de hac Yside nescio. Hoc tamen scio, quia temporis conformitas Ysidis Promethei cum Ione et hystoria, que si non uera est, uero tamen similis est, me magis quam ad aliquam aliarum trahit. Sane, ut ad aliqua circa allegoriam huius Yonis per alios dicta reuertar, aliis omissis, dicunt hanc ideo in uaccam fingi mutatam, quia in naui, cuius erat insigne uacca, in Egyptum transfretasset. Que postmodum diu, ut dicit Fulgentius, ab Egyptiis in summa reuerentia habita est, et ibi licteras Egyptiis tradidisse, qui primo signis loco licterarum utebantur, eosque terre docuisse culturam, et, ut placet Martiano, lini usum sementemque primam ibidem adinuenisse, atque seri fecisse, et multa eis etiam commoda demonstrasse. Esto Augustinus, in libro De ciuitate dei, dicat quosdam scribere eam ex Ethyopia in Egyptum uenisse reginam, Preterea eam Api nepoti suo, qui post eam, et aliqui ante eam dicunt, in Egyptum etiam transfretauit, nupsisse. Eusebius uero eam cuidam nupsisse Telegono scribit, et ex quocunque habuerit seu ex Ioue, seu ex Api uel Telegono, Epaphum filium peperisse uolunt. Hec insuper propter concessa commoda doctrinis suis Egyptiis ab omnibus dea habita est, et dum uiueret omni diuino cultu honorata, et post mortem, ut ait Augustinus, ubi supra, adeo fuit illis grata, ut capitali crimine reus fieret, si quis eam fuisse hominem diceret.
Phoroneus, ut Eusebius in libro Temporum scribit, filius fuit Ynachi et secundus apud Argos tenuit regnum, Beloco regnante Assyriis, et Sycioniis Leucippo. Fuit quippe homo insignis industria et sapientia conspicuus, cuius tempore primo legum et iudiciorum Argos clarior facta est. Nam ab hoc iuris ciuilis periti dicunt eum locum, quem forum dicimus, in quo scilicet petentibus iura redduntur, denominari. Cuius preterea filios Egyaleum atque Nyobem fuisse dicit Eusebius. Asserit insuper Lactantius hunc primo Iunoni sacrificasse.
Egyaleus, ut testatur Eusebius, Phoronei fuit filius. Huic Apis, quem Phoronei filium quidam dicunt, quod etiam uelle idem uidetur Eusebius, dato dicat eum ex Nyobe filia Phoronei Iouis filium primum, ex mortali femina susceptum fore, postquam Argis regnasset, in Egyptum transiturus Achaye regnum liquit, sed cui imperauerit regioni non dicit. Eusebium autem in se discordantem de Api, quem et Iouis et Phoronei dicit filium, ut uerum scripsisse uideatur, est possibile duos fuisse quibus nomen idem, quorum alter Iouis, alter Phoronei fuit filius, et sic identitas nominis ueritatem hystorie intricauit. Quod autem duo fuerint per Eusebium apparet, quorum unus, ut ipse ait, Sycioniorum rex fuit, circa annos mundi III cc xxuiiii. Alter uero apud Egyptios deificatus est anno mundi III ccc lxuii, et hunc idem dicit Eusebius regem Argiuorum fuisse anno mundi III cccc luii et cum Egyaleum fratrem suum regem fecisset Achaye, ad Egyptum nauigasse. Preterea, idem Eusebius scribit, anno mundi III cccc xiii Iouem Nyobi filie Phoronei immixtum, et ex eo concubitu natum Apim, quem postea Serapim Egyptii uocauere. Deus rei huius uideat ueritatem, ego quidem has intricationes non intelligo, nedum explicare queam.
Nyobes, ut Eusebio placet, fuit filia Phoronei, esto Geruasius Tileboriensis in libro Ociorum imperialium asserat hanc matrem Phoronei, non filiam, quod quidem non est impossibile idem nomen auie et nepti fuisse. Cum hac autem dicit Eusebius, et post eum Lactantius, immixtum Iouem, cum ante mortalium nulli fuisset immistus, et ex ea suscepisse Apim, qui post Phoroneum regnauit Argiuis, et ab Egyptiis postmodum Serapis dictus est.
Phegeus, si Augustino credimus, Ynaci fuit filius. Qui cum adhuc iuuenculus moreretur, ad eius tumulum templum constructum est, et sacra ordinata, ut tanquam deus etiam coleretur. Primus quidam sacella diis instituerat, et honores diuinos impenderat, docueratque regni sui rudes homines tempora per menses et annos distinguere. Quibus meritis a suis deus habitus est.
Peneus Thesalie fluuius est, eque Occeani sicuti et reliqui filius, celebris quidem poetarum carminibus et hystoriographorum licteris. Cui due fuere filie Cyrenes et Danes.
Cyrenes, teste Uirgilio, filia fuit Penei fluminis; dicit enim: Cyrene soror ipse tibi, tua maxima cura, Tristis Aristeus Penei genitoris ad undam etc. Hanc dicit Iustinus ab Apolline raptam, et ei Aristeum et fratres peperisse. Huius autem, que secundum rei ueritatem spei regis apud Peneum regnantis fuit filia, et fabula et hystoria plene habetur in precedentibus, ubi de Aristeo dictum est.
Danem Penei fluminis fuisse filiam uulgatissima fama est, et fere delire iam anicule, eam et speciosissimam uirginem, et a Phebo dilectam nouere, eumque dum fugeret, miseratione deorum in laurum fuisse conuersam, et inde ab Apolline ad suas cytharas et pharetras ornandas assumptam. Qua fabula, ni fallor, ratio tegitur naturalis. Pro Dane quidem humiditas, que circa Penei ripam ex ipso Peneo procedit, summenda est, quam ideo Apollinem dixere diligere, eo quod illam feruore radiorum suorum in sublime trahat, eamque non nunquam resoluit in aerem, et ob id humiditas, ut natura fit, quia una queque res fugit et renuit id, per quod de esse ad non esse trahatur, sese ad intrinseca terre trahit; ibi autem cum eam in altum trahere nequeat Apollo, agit in eam, et cum habundet regio illa semine laurorum, et licit lauros, et sic Danes, id est humiditas, Penei filia in laurum uersa uidetur. Sed ratio uidenda est, cur huius frondes suis citharis et pharetris dicarit Apollo, que potest esse talis. Mos Grecorum uetustissimus fuit, secundum qualitates agonum, quos uarios in suis solemnitatibus peragebant, inter alia munera sertis frondium honorare uictores, et cum inter ceteros tanquam dignior Phitius celebraretur agon, qui in memoria superati Phitonis ab Apolline, cura solertioris fieret, uictori eiusdem laureum decernebatur sertum. Equo modo et poetis, his potissime, qui heroyco carmine gesta maiorum perpetue commendabant memorie; uidebantur enim hos non posse absque Apollinis facundia tam sublimes uersus componere, et sicuti per pharetram Apollinis pugiles et athletas designare uolebant, sic per cytharam demonstrari poetas, et hinc tractum Apollinis cytharas et pharetras ornari lauro. Qui mos postmodum cum uniuersali rerum gloria ad Romanos delatus est, tanteque apud eos fuit existimationis, ut nisi quibus decerneretur triunphus, decerneretur et laurea, poetis exceptis, qui, superato laudabili labore, meriti uiderentur. Quod uir inclitus Franciscus Petrarca, cui iam quidem fuit honor iste delatus, in Epistulis testatur dicens: *Florea uirginibus sunt laurea serta poetis Cesaribusque simul, parque est ea gloria utrisque*. Nec erat decernere cuiquam lauream uulgate autoritatis. Solius senatus fuit ista potestas, quam sibi postea ut reliqua surripuere principes. Que autem ratio tam exquisiti moris inuentores mouerit, non latet. Dicunt enim Ysidorus et Rabanus, quod laurus a uerbo laudis dicta sit, cum prisco tempore laudus uocaretur, et inde quia uictores, per quos et seruabatur et augebatur respublica, et poete per quos hominum merita miris extollebantur laudibus, frondium laudem significantium ornabantur. Uiret preterea arbor hec perpetuo, ut ostendatur per eius uiriditatem bene meritorum perpetuo uirere famam, et quoniam sola non fulminetur, sic talium glorie uiriditatem ab inuidie fulmine ledi non posse. Sacra insuper hec arbor Apollini ideo est, eo quod occultam quandam diuinationis uideatur habere uirtutem. Nam aiunt, si guis huius frondes capiti dormientis supponat, eum uera uisurum somnia, et ideo Apollini diuinationis deo dicata est.
Nylus fluuius est meridionalis, Egyptum ab Ethyopia separans, Occeani et Terre filius. Huic secundum quosdam latine nomen est Melo, eumque nostri theologi in sacris libris appellari Geon dicunt. De hoc multa et mirabilia referuntur. Composuit enim ex eo libellum Aristotiles, et Seneca phylosophus ubi De questionibus naturalibus multa dixit, et post eum Lucanus, sic et ego ubi De montibus et fluminibus; de quo quoniam hic preter simplex nomen ponitur, si quis amplius uidere desiderat prealligata uolumina querat. Nos autem de filiis eidem attributis prosequamur.
Minerua alia a superioribus, ut dicit Tullius De naturis deorum, filia fuit Nyli, eamque, ut ipse idem testatur, Egyptii Salete colunt. Credo ego hanc prudentia et artificio insignem fuisse mulierem, ideo Nyli filiam dictam, quia penes eum forte gessit imperium.
Hercules a superioribus alius, ut placet Tullio, Nyli fuit filius. Hunc aiunt licteras Frigiis conscripsisse. Eumque dicit Theodontius, qui cum Antheo luctam egit. Quem arbitror illustrem aliquem fuisse uirum, Nyli accolam, et inde ille in filium attributum.
Dyonisius, ut dicit Cicero, Nyli filius fuit, non tamen idem cum reliquis, cum dicat eum Nysam interemisse; que autem hec fuerit Nysa, ego non repperi. Sunt tamen qui uelint hunc eum esse Dyonisium, qui aduersus Yndos habuit bellum et a Perseo superatus et occisus est. Hunc preterea non nulli putant eum esse, qui cum Antheo pugnauit, et ob uictoriam habitam Herculis meruisse cognomen.
Mercurius a superioribus quartus Nyli fuit filius, ut legitur apud Tullium De naturis deorum. Hunc dicit Theodontius Hermetem Trimegistum fuisse, pium quidem hominem, et plurimis imbutum doctrinis, et, tanquam gentilis homo, de uero Deo mirabiliter bene sentit eo in libro, quem De ydolo ad Asclepium scripsit. Hic apud Egyptios in maxima ueneratione fuit, adeo ut apud eos nephas fuerit ipsum proprio nomine nuncupare. Credo ob reuerentiam numinis, ne forte internominando de eius humanitate et mortalitate sermo contigeret, et sic uideretur deitati eiusdem in aliquo derogari. Nyli autem filius dictus est ad extollendam fluminis et eius gloriam. Uolentes eum insuper quosdam seu genitos, seu attributos habuisse filios.
Daphnis, ut Seruius asserit, filius fuit Mercurii, utrum huius an potius alterius ignoro; ego autem quoniam sub hoc appositum comperi, sic apposui. Fuit quidem iuuenis forma speciosissimus et, ut aiunt, primus in siluis pastor.
Mercurius qui a primo quintus est, ut dicit Theodontius, Mercurii filii Nyli fuit filius, et cum a patre Cath fuerit nominatus, ob insignem eius et artificiosam scientiam meruit cognominari Mercurius atque coli. Huic enim ceterorum Mercuriorum ascribuntur insignia, ac insuper a Theodontio gallus illius apponitur cingulo. Qui dicit eum, cum illi uideretur a fama proaui atque patris locum preripi, in extremum occiduum abiisse, et ibi in maxima occidentalium extimatione fuisse; et cum illos multa docuisset ad mercimonia spectantia, et mensuras, et pondera mercatorum, deum ab eis nuncupatum fuisse. Cuius nominis interpretatio a preclaro uiro Francisco Petrarca facta optime conuenit cum titulo deitatis; dicit enim in libro Inuectiuarum in medicum sic: *Unde et Mercurium, quem sermonis deum uocant, inde dictum uolunt, quod mercatorum Kyrius hoc est, dominus esse uideatur*. Hec ille. Gallum autem illi addidisse, ut omittamus reliqua, ut nocturnam mercatorum solertiam designaret, qua eo tempore potissime utuntur in componendis mercimoniis, in reuidendis rationibus, in itineribus peragendis, et huiusmodi. Hunc eundem Trophonum, id est conuersibilem, appellant, quod aptissime mercatorum est, se scilicet ad mores quarumcunque nationum, ad quas uadunt uertere, et negocia sua omnia quadam astuta sermonis circumuolutione peragere, et ingenio et sagacitate tractare. Et quoniam ad occiduos abierit, ab Egyptiis et Grecis eum abiisse sub terras fictum est. De hoc Iulius Celsus in libro Belli gallici a Cesare confecti, dicit sic: *Hunc Galli maxime colunt, et multarum inuentorem artium uolunt, et uiarum atque itinerum ducem dicunt, et ad questum pecunie et mercaturas habere uim maximam arbitrantur*. Cicero autem ubi De naturis deorum, hunc Mercurium, qui Trophon appellatus est, filium dicit fuisse Ualentis et Coronidis. Leontius autem addit, dicens eum uterinum fratrem fuisse Esculapii medici fulminati, et ob dolorem fraterne mortis ad occiduos secessisse. Eusebius uero in libro Temporum cum Theodontio concordat, dicens eum fuisse filium Trimegesti, et, regnante Argis Steleno, floruisse.
Norax, ut dicit Theodontius, filius fuit Mercurii quinti ex Oschyra nynpha Pyrenei filia. Quod etiam testari uidetur Solinus ubi De mirabilibus mundi, qui, eque cum Theodontio, dicit hunc Noracem a Tharsaso Hyspanie oppido uenisse Sardiniam, ubi cum Sardus Herculis filius uniuersam insulam ex suo nomine dixisset Sardiniam, ipse oppido constructo Nore de suo nomine nuncupauit.
Uulcanus, non is qui prefuit Lemno, sed alter, ut Cicero De naturis deorum scribit, filius fuit Nyli. Hunc Opim Egyptii appellant, eumque esse custodem Egypti uolunt. Et cum nil aliud de eo legerim, credo eum aliquem insignem fuisse uirum circa fabrefactiones et architectonicam, et secus Nylum imperium habuisse, et ob id Nylo in filium attributum.
Ethyops, ut Plinio placet in libro De hystoria naturali, filius fuit Uulcani, et ut ipse idem ait, cum omnis gens eius regionis, que postea Ethyopia dicta est, appellaretur Etheria, et deinde Athlantia, postremo, ab isto Ethyope, Ethyopia nuncupata est, non paruum equidem argumentum, eum potentissimum fuisse hominem.
Sol, ut scribit Tullius, Uulcani Egyptii fuit filius, et ut idem dicit Cicero, Egyptii uolunt eius urbem fuisse Elyopolim, nam grece elyos, sol dicitur. Theodontius autem dicit eum in ea ciuitate regnasse, et splendidissimum fuisse regem, et Meropem uero nomine nuncupatum et in coniugem Clymenem habuisse, et ex ea Eridanum, quem Phetontem uocauere, et alios filios suscepisse. Leontius uero putabat eum idem cum Ethyope fuisse, et, ob splendorem occupate Ethyopie, Solem ab amicis et subditis nuncupatum.
Pheton filius fuit Solis Egyptii et Clymenis, ut carmine patet Ouidii in persona Clymenis dicentis: *Per iubar hoc, inquit, radiis insigne coruscis, Nate, tibi iuro, quod nos auditque uidetque, Hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem, Sole satum* etc. De hoc talem recitat Ouidius fabulam. Contigisse scilicet, quod non cedente Phetonte Epapho Iouis et Ysidis filio, ab illo illi dictum sit, eum Solis non esse filium, quam ob causam Pheton matri conquestus, ab ea in regiam usque Solis deductus est, ubi a patre benigne susceptus, petiit quod iam se daturum iurauerat donum, scilicet ut lucis currum illi ducere permitteret; quod cum illi Sol diu frustra dissuasisset, instanti concessit; ipse uero, non sufficientibus uiribus ad regendum equos, territus uisione Scorpionis dimisit habenas, quam ob causam equi, omisso consueto itinere, nunc in celum ascendentes, nunc uersus terram etiam declinantes, omnem illam celi regionem exuxerunt et fere terram omnem multis desiccatis fontibus et fluminibus incenderunt, quo incendio Terra commota orauit Iouem ut auxiliaretur ei, quibus precibus motus Iuppiter fulminauit Phetontem, qui in Padum cecidit, ibique a sororibus defletus atque sepultus est, et sepulcro appositum epythaphium tale: *Hic situs est Pheton currus auriga paterni, Quem si non tenuit, magnis tamen excidit ausis*. Fictio hec iudicio meo subspisso cortice hystoriam et naturalem rationem tegit. Creditum enim ab antiquis est, ut in libro Temporum asserit Eusebius et post eum Orosius presbyter in Cronicis suis, incendium quoddam permaximum in partibus Grece et orientis fuisse, regnante Cecrope primo Atheniensium rege, nec hoc humano opere factum, sed corporum supercelestium infusione emissum, et id omnes incendium uocauere Phetontis. Huius enim longe lateque uagantis opere factum est, ut desiccarentur fontes et flumina multa, sata omnia redigerentur in cineres, arescerent silue, et arbusta quecunque, relinquerentur ab incolis urbes et a populis regiones, et mare fere feruescere uideretur omne; et cum mensibus perseuerasset pluribus, contigit ut circa medium autumni, cadentibus immensis imbribus, extingueretur. Que sub figmento tali ratione ponuntur. Pheton ante alia, ut ait Leontius Thessalus, latine sonat incendium; hic ideo Solis dicitur filius, quia sol caloris fons et origo sit, et sic cum a Sole causare uideatur calor omnis, non incongrue incendii pater fictus est. Climenes autem grece, latine sonat humiditas, que ideo Phetontis mater dicta est, quia non possit perseuerare calor, nisi congrua subsistat humiditas, et sic ab humiditate tanquam a matre filius ali uidetur, et in esse perseuerare. Quod autem Pheton petat a patre, ut lucis currum ducat, nil aliud sentire debemus quam innatum quoddam etiam insensibilibus creaturis permanendi et augendi desiderium, ut de insensibilibus tanquam de rationalibus loquar; quod etiam de Terra orante dicere possumus. Quod autem inseritur, eum uiso Scorpione timuisse atque habenas equorum liquisse, et in eos ultra solitum ascendisse, et celi partem, illam exussisse, et terram equo modo descendentes incendisse, ad ordine nature continuo suntum est. Est in Zodiaco spatium XX graduum, a XX scilicet gradu libre usque ad X scorpionis, quod phylosophi uiam uocauere combustam, eo quod singulis annis, gradiente sole per spatium illud, omnia in terris uideantur exuri; nam arescunt herbe, frondes albescunt et decidunt, aque ad interiora terre retrahuntur, nec aliquid penitus ea tempestate gignitur, et sic ab effectu celi pars illa denominatur. Preterea Phetontem circa medium autumni fulminatum fingunt, quia eo tempore ex opposito Scorpioni occidente sole surgunt in oriente cum signo Tauri Pliades, Orion et Eridanus astra, habentia prouocare pluuias et exundationes aquarum, a quibus extinguuntur incendia; quas pluuias uidemus ut plurimum cadentes circa medium autumni, uel ante, et diu perseuerare, et sic eorum opere omnis terre superficialis calor extinguitur. Eum autem in Eridanum cecidisse sic sentiendum puto. Dicit enim Iginus in libro De astrologia poetarum, Eridanum a non nullis nuncupari Nilum, et ab aliis Occeanum, pro quibus ingentem aquarum copiam debemus accipere, et sic intelligere incendia in ingenti aquarum copia cadere, id est estingui, et sic non in Padum simpliciter, ut non nulli minus aduertenter arbitrantur. Quod autem a Ioue fulminatus sit, sic intelligendum reor. Intelligunt enim poete non nunquam pro Ioue ignem et aliquando aerem, qui hic pro aere accipiendus est, in quo ascendentes uapores humidi conglomerantur in nubes; que, si impulsu alicuius uenti extollantur usque ad frigidam aeris regionem, confestim uertuntur in aquas, quas cadentes pluuias dicimus; et sic fulminatus est, id est extinctus a Ioue, id est ab aere causante pluuias. Possemus insuper dicere, omissa historia ueteri, estiuum calorem a temperie superuenientis autumni extingui, et in imbres deici. Asserit tamen Paulus Perusinus secundum nescio quem Eustachium, quod, regnante Spareto apud Assirios, Eridanus qui et Pheton Solis Egyptii filius, cum copia suorum, duce Nylo nauigiis deuenit in mare, et uentis adiutus in sinum, quem Lygustinum dicimus, uenit; ibi, cum suis longa fatigatus nauigatione, descendit in litus, et cum suasionibus suorum in Mediterranea pergeret, Genuinum ex sociis suis unum, nausea maris debilitatum, cum parte suorum nauium custodem liquit in litore; qui iunctus accolis loci, siluestribus hominibus oppidum condit, et Genuam de suo nomine nuncupauit; Eridanus autem, superatis montibus, cum in amplissimam atque fertilem deuenisset planiciem, hominesque rudes et agrestes feroces tamen comperisset, ratus se ingenio superaturum ferociam, secus Padum consedit, et, ut idem refert Paulus, uidetur Eustachium uelle Taurinum oppidum suum fuisse opus, sed Eridanum nuncupatum. Ibidem autem cum aliquandiu regnasset, relicto Lygure filio, in Pado periit, a quo Padus Eridanus appellatus est. Quem ueteres Egyptii in memoriam compatriote sui inter celi ymagines locauere. Et sic aliquid uidentur arbitrari hoc fabule dedisse causam, et potissime, quod fulminatus sit Pheton et in Padum deiectus. Addebat huic Leontius fratres duos, Yphyclum scilicet et Phylacem, eosque natu maiores Phetonte, de quibus quoniam nil aliud, illos apponere non curaui.
Lygus, ut ex dictis patet, filius fuit Phetontis, eique mortuo successit; qui, quos habuit in dicione populos, Ligures de suo nomine nuncupauit.
Phethusa, Lampethusa et Iapetia, ut ait Ouidius, filie fuere Solis, et secus Padum mortem Phetontis flentes, in arbores uerse electrum lacrimantes sunt. Cuius figmenti si causam exquiramus, non arbitror has fuisse feminas, quin imo diuersas arborum species circa Padi palustria agente sole sua sponte nascentium, et circa estatis extremum, dum incipit solis feruor, decrescere, sudantium humorem croceum in modum lacrimarum, qui si colligantur, arte solidatur in electrum, et quia, ut dictum est, agente sole nascuntur in locis humidis, Solis et Climenes, id est humiditatis, filie dicte sunt, et a Sole Elyades nuncupate.
Alpheus Occeani et Terre fuit filius, quem Seruius fluuium Elydis esse dicit, eo quod apud Pisam Elydis ciuitatem effluat. Hunc autem amasse Arethusam nynpham, que in fontem uersa est, eamque in Sicyliam usque secutum dicit Uirgilius: *Sicanio pretenta sinu iacet insula contra Plenurium undosum, nomen dixere priores Ortigiam. Alpheum fama est huc Elydis amnem Occultas egisse uias subter mare, qui nunc Ore, Arethusa, tuo Syculis confundit undis* etc. De hoc supra ubi de Arethusa satis dictum est; uerum Seruius amoris huius flammas, his aperit uerbis: *Elis et Pisa ciuitates sunt Archadie, in qua est fons ingens, qui ex se duos alueos creat, Alpheum et Arethusam, unde fit ut fingatur coniungi in exitu quos origo non iunxit*. Huius autem filium dicunt fuisse Orsilocum.
Orsiloco filius fuit Alphei fluminis, ut liquido testatur Omerus in Yliade, dicens: {genos d en ehk potamoio Alpheiou, os t' eurru rheei Pulion dia gaies, Ohs teket' Orsilokhon poless' andressin anakta Orsilokhos d' ar etikte Dioklea megathumon, Ehk de Diokleos dudumaone paide genethen, Krethon Orsilokhos te, makhes ei eidote pases} etc. Que latine sonant : Generatio autem erat a fluuio Alpheo, qui ample fluit per terram Pylon. Qui genuit Orsilocum multorum uirorum regem. Orsilocus autem genuit Dyoclea magnanimum. A Dyocleo gemelli filii nati sunt Crito Orsilocusque, omnis pugne bene scientes. Hunc Orsilocum dicit Omerus in Phiri ciuitate, que secus Alpheum est, habitasse, ex quo satis patet que sit huius filiationis causa.
Dyocleus, ut satis per Omerum ostensum est, filius fuit Orsiloci, ex quo preter nomen et genus, et quod Crithonem et Orsilocum filios genuerit, nil habeo.
Critho et Orsilocus, ut ostensum est, fuerunt filii Dyoclei. Hii quidem insurgentibus Grecis aduersus Troianos, una cum reliquis Grecorum principibus coniurantes, uenere ex Phyri ciuitate ad exterminium Ylionis. Ibi autem cum ingentis essent animi, et plurimum in corporeis uiribus confiderent, die quadam, inito certamine, ausi sunt aduersus Eneam armis insurgere, aquo ambo occisi sunt, et maximo Menelai et Anthiloci Nestoris filii labore, e manibus hostium eorum cadauera subtracta sunt, et concessa sepulcro.
Crinisus fluuius Occeani et Terre fuit filius. Is quidem per Syciliam fluit, et ex eo talem refert Seruius fabulam. Nam cum Laumedon promissam Neptuno et Apollini mercedem pro edificatione murorum Ylionis non persolueret, et Neptunus iratus Troie cetos immisisset, ut eam uastarent, consultus Apollo etiam, indignatus, dicunt contraria respondisse, scilicet obiciendas esse puellas nobiles belue; quod cum fieret, Yppotes Troianus quidam nobilis, cum cerneret Hesyonam, Laumedontis filiam, non absque seditione religatam, timens ne sic Egeste filie sue contingeret, clam illam naui imposuit, fortuneque commisit, uolens potius ut, se non uidente, a fluctibus sorberetur, quam se coram deuoraretur a belua. Hec autem uentorum ui in Syciliam delata est, ubi Crinisus fluuius, eius forte formositate captus, in canem seu in ursum uersus eam cepit atque oppressit, et ex ea Acestem filium suscepit. Huius fabule medium hystoria est. Quod autem circa principium fictum legitur, ubi de Laumedonte exponitur. Quod autem in fine est, dicit Theodontius per coniecturas oportere summi, cum nil traditum inueniat ab antiquis. Et idcirco dicit possibile fuisse hanc uirginem minis alicuius potentis circa Crinisum, ubi deuenerat, pauefactam eius in amplexus uenisse; nam minantium boatus latratibus canum simillimi sunt, seu audaci alicuius complexu, quod ad ursum spectare uidetur, uirginem captam atque oppressam fuisse.
Acestes filius fuit Crinisi fluminis ex Egesta Troiana, ut in Eneida testatur Uirgilius dicens: occurrit Acestes, Horridus in iaculis et pelle Libistridis urse, Troia Criniso conceptum flumine mater Quem genuit Ueterum non immemor ille parentum etc. Hic iam senex primo Anchisem et Eneam Ytaliam petentes suscepit hospitio, et mortuum Anchisem una cum Enea in Erice monte Sycilie sepeliuit. Demum iterum a Cartagine discedentem Eneam, quo illum uenti impulerant suscepit. Ubi Eneas condita inualidis sociis ciuitate, eam a matre Acestis uocauit Egestam, que postea Segesta uocata est, et sub dominio reliquit Acestis; quem tam ab Enea relicti, quam indigene regem suum uocauere.
Tyberis seu Tybris Occeani et Terre filius. Hic ex Appennini latere dextero effluens, Tuscos ab Umbris atque Campanis, urbem etiam Romam diuidens, separat. Cui eo quod contigerit rerum dominium intueri erga se, tanto orbi et carminibus poetarum celeberrimus factus est, adeo ut Xantum atque Symoim, Grecorum memoria illustres, superauerit. Cui multa fuere nomina que, si quis appetit, uideat ubi De montibus et fluminibus scripsi. Placuit preterea priscis hunc Citheonum filium genuisse.
Citheonus filius fuit Tyberis fluuii et Mantonis, filie olim Tyresie Thebani uatis, ut in Eneida testatur Uirgilius, dicens: *Ille etiam patriis agmen Citheonus ab oris, Fatidice Manthos et Tusci filius amnis, Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen* etc. Hunc Seruius dicit in Buccolicis Bianorem uocari a Uirgilio. Sane Pomponius in Cosmographia de hac Mantho seu Manthone aliter sentire uidetur, sic dicens, Asyaticum litus describens: *Ibi Lybedos, Clariique Apollinis fanum, quod Mantho Thyresie filia, fugiens uictores Thebanorum Ephygenos, et Colophon, quam Mopsus eiusdem Mantos filius fuit* etc. Ex quibus patet non in occiduum, sed in orientem solem hanc fugientem sumpsisse iter. Est tamen possibile eam tractu temporis in Ytaliam uenisse, quod et si minime probetur, quis tam claro uati fidem deneget circa sue ciuitatis originem?
Axius fluuius Occeani et Terre fuit filius, de quo Omerus in Yliade: {Telothen ex Amudonos, ap' Axiou euru reontos, Axiou, ou kalliston uhdor epikidnatai aian. Paphlagonon} etc. Que latine sonant : Procul ab Amidona, ab Axio amplifluctus, Axio, cuius pulcherrima aqua spargitur per terram Paphlagonum. Hunc dicit Omerus amasse Perhibiam antiquiorem ex filiabus Achessomenii, et eam oppressisse, et ex ea Pelagonium suscepisse.
Pelagonius filius fuit Axii fluminis et Perhibie, ut Omerus in Yliade testatur, ex quo nil aliad legisse memini, nisi quod Asteropium filium genuit.
Asteropius, ut testatur Omerus, filius fuit Pelagonii. Qui audax iuuenis atque robustus cum Peonibus auxilio uenit Troianis , et dum nimis ex uiribus suis confideret in XI die postquam ad Troiam uenerat, Achilli irato ob occisum Patroclum occurrere ausus est, et primo uerbis eum lacessire, et inde armis contendere, a quo misere cesus interiit.
Asopus fluuius, ut aiunt, Occeani et Terre fuit filius. Hic per Boetiam fluit, ut ait Lactantius, et in Epydagmon effluit, ut ubi de fluminibus asserit Uibius. Hunc preterea patrem asserunt fuisse Ypsei et Egyne, et cum rescisset Egynam a Ioue uiciatam, adeo egre tulisse, ut furore commotus undis in astra bellum moueret, ut ait Statius: *Namque ferunt raptam patriis Egynam ab undis Amplexu latuisse Iouis, furit amnis, et astris Infensus bellare parat, nondum ista licebant Nec superis, stetit audaces effusus in iras, Conseruitque manum, nec quem imploraret habebat* etc. Iouem autem commotum eum fulminasse aiunt. Quod idem testatur Statius dum dicit: *Donec ui tonitru summotus et igne trisulco Cessit, adhuc ripis animosus gurges hanelis Fulmineum cinerem, magneque insignia pene Gaudet, et Ethneos in celum efflare uapores* etc. Fictio fabule huius talem contegit ueritatem. Dicit Leontius Asopum regem fuisse Boetie, et ab eo flumen denominatum, cui cum Iuppiter Archas Egynam surripuisset filiam, conuocatis uiribus, bellum aduersus eum mouit, et ab eo uictus atque fugatus est. Quod autem fulminatus fuerit non pertinet ad regem, sed ad flumen; quod cum per sulphureos campos transitum faciat, et undis suis ex illis fumum suscitat, apud ueteres iram fulminis causauit.
Ypseus filius fuit Asopi fluminis, ut carmine probatur Statii, dum dicit: *Sed potius celsos uibrantem hunc aspice late Ypsea quadriiugos, clipei septemplice tauro Leua, ter insuto seruant ingentia ferro Pectora; nam tergo nunquam metus, hasta uetustum Siluarum decus, emisse cui peruia semper Armaque pectoraque et nunquam manus irrita uoti. Asopos genuisse datur dignusque uidetur Tunc pater, arreptis cum torrentissimus exit Pontibus, aut nate tumidus cum uirginis ultor Flumina concussit, generum indignata tonantem* etc. Hic autem, ut idem ostendit Statius, auxilium tulit Ethiocli aduersus Polinicem.
Egyna filia fuit Asopi fluminis, ut supra dictum est. Quam Iuppiter amauit, ut dicit Ouidius: *Aureus ut Danen Asopida luserit ignis* etc. Nam in ignem uersus eam decepit et oppressit, et ex ea suscepisse Eacum uolunt, qui postea, ut idem ait Ouidius, insulam Enopiam, in qua regnauit, de nomine matris uocauit Egynam, que in hodiernum usque nomen seruat. Quod in ignem uersus sit Iuppiter, dum cum Egyna concubuit, arbitror potius a uirtute subsecute posteritatis, quam aliunde sumptum; enim ignei uigoris homines fuerunt Eacides, ut in Achille, Pyrro et aliis descendentibus satis uidere possumus.
Cephysus filius Occeani fuit et Terre, et per Boetiam labitur, ut ostendit Lucanus: Boetii coiere duces, quos impiger ambit Fatidica Cephysos aqua, Cadmeiaque Dyrce etc. Huius dicunt filium fuisse Narcissum, et quod cum cede Zephyri prostratus esset, Apollinis miseratione sanatus sit, ut dicit Lactantius. Circa que primo aquas Cephysi ideo uocari fatidicas credo, quia penes eum fuerit olim templum Themis, ad quod, cum nondum essent oracula Phebi, Deucalion et Pyrra consulturi deam iuerunt, et quia ibi darentur responsa, et quid fato futurum esset demonstraretur, sumpsit aqua cognomen, et quod dee templi erat, aque etiam appropriatum est. Et forsan precedentia sacra responsa instituto ueteri absque aqua fluminis fieri non poterant; et sic aliquid uidebatur aqua illius false diuinitatis habere. Quod nece Zephyri prostratus sit, posset esse intentio hec. Dicit Augustinus in libro De ciuitate dei, Mesappum regem Sycioniorum nonum fuisse, qui et Cephysus appellatus est. Cuius forte regia in parte erat, in qua estiuo tempore, flante Zephyro, sanitas erat incolis, eo uero cessante, ut sit, et aliis superuenientibus uentis corrumpebatur aer, et sic factum est, ut nece Zephyri Cephysus infirmitatem inciderit, a qua beneficio Apollinis, id est medicine, quia medicine deus appellatus est Apollo, releuatus sit Cephysus, et sanitati restitutus. Et si hec regi attribuere uolumus, attribuere possimus regioni, per quam labitur Cephysus.
Narcissus filius fuit Cephysi et Lyriopis nynphe, ut satis ostendit Ouidius, dum dicit: *Prima fidem uotisque dare tentamina sumpsit Cerula Lyriope, quam quondam flumine curuo Impleuit clauseque suis Cephysus in undis Uim tulit. Enixa est utero pulcherrima pleno Infantem nynphe qui tunc quoque posset amari, Narcissumque uocat* etc. Ex hoc eodem Narcisso satis notam fabulam Ouidius ipse refert. Dicit enim quod, nato Narcisso, ad Tyresiam uatem delatus est, ut de successu uite ipsius haberet responsum. Qui respondit percontantibus puerum uicturum quam diu se uidere differret. Quod quidem uaticinium primum ab audientibus risum est, sed tandem effectum non caruit. Nam cum in formosissimam adolescentiam excreuisset, uenator factus a Nynphis pluribus amatus est. Sed ab Echo Parnasi nynpha potissime. Sed cum esset inexorabilis, et flocci faceret omnes diligentes se, orationibus nynpharum impetratum est, quod infra modicum temporis contigit. Nam die quadam, cum tam labore uenationis quam estu temporis fessus in recentem uallem secessisset, sitiens se in limpidum reclinauit fontem, et uiso ydolo suo, quod ante non uiderat, existimans fontis nynpham, repente pulchritudinem probauit et captus est, et cum non posset quod arbitrabatur posse contingere, cum se ipsum stulta concupiscentia ligasset, post longam querelam sui oblitus ibidem inedia periit, et in florem sui nominis miseratione Nynpharum uersus est. Hac ex fictione moralis excerpitur sensus. Nam per Echo, que nil dicit nisi post dictum, famam ego intelligo, que unumquenque mortalium diligit, tanquam rem, per quam consistit. Hanc multi fugiunt et parui pendunt, et in aquis, id est in mundanis deliciis, non aliter quam aqua labilibus se ipsos, id est suam gloriam, intuentur et adeo a suis uoluptatibus capiuntur, ut spreta fama post paululum tamquam non fuissent, moriuntur; et si forsan aliquid nominis superest, in florem uertitur, qui mane purpureus et splendens est, sero autem languidus factus marcescit, et in nichilum soluitur. Sic et huius modi ad sepulcrum usque aliquid uidentur habere fulgoris, sepulcro autem clauso euanescit, et in obliuionem perditur una cum nomine.
Meander fluuius Occeani et Terre fuit filius et genuit Cyanem nynpham. Hunc dicit Titus Liuius in summa Cylenarum arce nasci, et mediam per urbem effluere, inde per Carias et Yonas in sinum maris deferri, qui inter Priennem et Miletum est, de quo sic Ouidius: *Non secus ac liquidis Frigiis Menandrus in undis Ludit, et ambiguo lapsu refluitque fluitque, Occurrensque sibi uenturas aspicit undas, Et nunc ad fontes, nunc ad mare uersus apertum Incertas exercet aquas* etc.
Cyane Meandri filia, a Mileto Solis filio et dilecta et oppressa, ei peperit Caunum et Biblidem, ut Ouidius ait: *Biblida cum Cauno prolem est enixa gemellam* etc.
Phylliram Occeani fuisse filiam dicit Paulus, et a Saturno dilectam, ei Chyronem centaurum peperisse.
Sperchius fluuius Occeani et Terre fuit filius. Hic, ut ait Omerus, ex Polidori filia Pellei et Borionis coniuge genuit Mnesteum. Et, ut ait Pomponius, in sinu Pegaso effluit, eique deuouerat Achilles comas, ut ait Lactantius, si sospes ab expeditione Troiana remeasset in patriam.
Mnesteus, ut ait in Yliade Omerus, filius fuit Sperchii fluminis et Polidoris filie Pellei. Qui, cum egregius esset iuuenis, Achillem ad obsidionem Troianam comitatus est.
Solem alium a superis in libro Naturalis hystorie dicit Plinius, autoritate Gellii, Occeani fuisse filium, matre non expressa. Et hunc dicit medicine et mellis fuisse inuentorem; quod pluribus hactenus attributum est, nec propterea admirandum; possibile enim est talium multos uariis in locis repertores fuisse, cum ubique ingenia meditationesque ualeant; et sic quod apud Grecos credimus Apollinis opus aut Aristei, non aufertur quin possibile fuerit apud Occeanios nasci aut aduenisse, qui tantundem ualuerit ingenio, et eadem experientia comperisset, quem loci incole ad extollendum nomen eius et genus Solem uocauere, et Occeani, per quem forte nauigio uenerat, dixere filium. Nos autem, quoniam omnis Occeani proles explicata est, finem faciamus uolumini septimo.
Genealogie gentilium deorum liber UII explicit.
Offuscari nebulis celum, et solis preclarum deficere iubar, turbari uentis aera, crebras coruscationes aperiri, audiri sibila, mugire solum et quodam modo in cauernis tumultuari, in summum cete maris et monstra reliqua efferri, terrisque misceri undas, querulis uolucribus taciturnitatem imponi, et in umbras impelli nemorum, et in latebras siluestres abire feras, ac omnia repente tristari ceptum est. Ego autem mirari primo, demum, tam grandi rerum permutatione exterritus, in mediis Sperchii faucibus Solis adhuc inuenta prospiciens, quod in Occeano minime timueram, timere cepi, ne in antiquum chaos omnia uerterentur, nec, quid agerem, stabat consilium. Tandem, dum sic in pendulo essem, et ecce ex orientali Occeano quasi sese ab Inferis in altum efferens, tardum atque nubilum sydus uisum est, Stygia uelatum caligine. Quod dum nebulis immixtum intuerer, memor preceptorum uenerabilis Andalo, odiosum atque nocuum Saturni astrum fore cognoui. Cuius dum perniciosos mores in mentem reducerem, cessit illico repentine mutationis pauor et admiratio, et quasi eo apparente suarum miseriarum a noua rerum immutatione premonitus, cum ex Celi filiis secundum cepti operis ordinem esset extremus, ad explicandam eius splendidam prolem, non uno quidem uolumine, pregrandis quidem est, sed sex istis sequentibus proximo euocatum me noui. Sane cum Laberintos quatuor fuisse hystorie testentur ueterum, Etruscum scilicet, et Egyptiacum, Cretensem, atque Lemniacum, ex his qui errorum et circumuolutionum plenior fuit, non dubitem quin facilius intranti atque progredienti prestiterit exitum, quam prestature sint infelices grandeui senis, cuius sermonem intraturi sumus, ambages. Nam, cum in eum fere omnis uetusti erroris inclinetur et gentilitatis insania, non erit leue ad exitum deduxisse diuersitates opinantium, ac dissonantias errantium, et antiquorum relationes ambiguas, et in propositum pulsum, ac deuium exulem, atque agricolam reuocasse regem. Non ergo absque horrore quodam Occeani litora prolemque relinquo, inter asperos scopulos et profundos ad inferos usque hyatus aquarumque uertigines plurimas directurus fragilis nauigii proram, et potissime cum nondum satis, etiam si per fuscum aerem oculos inpingam, quorsum euasurus sim, aduertere possim. Spero tamen is, qui luridas Ditis domos et terribiles eterna fuligine peruias factas uictor euacuauit, in optatum exitum aperiet equor immensum.
Saturnus Celi et Ueste fuit filius, ut in libro Diuinarum institutionum scribit Lactantius. Cui ante alia ueteres Opim sororem suam sacro uinxere connubio, eique ex ea susceptos plures ascripsere filios. Quos aliqui ferunt deuorasse omnes, et euestigio euomisse. Nonnulli seruatum Iouem Opis fraude, et illi, loco eius, addit lapidem presentatum, quasi illum peperisset Opis. Uolunt preterea illum Celo patri uirilia abscidisse falce. Quod illi a Ioue factum dicunt alii. Inde quidam eum regno pulsum scribunt a Ioue. Alii uero apud Inferos religatum. Sunt insuper qui illum senem, mestum, sordidum, capite obuolutum, inertem, segnemque et armatum falce describant. Cur Celi Terreque dictus sit filius, rationem ostendit Lactantius, ubi in libro Diuinarum institutionum, in testem Minutium Felicem inducens, ait: Saturnum, cum fugatus esset a filio in Ytaliamque uenisset, Celi filium dictum, quod soleamus hos, quorum uirtutem miremur, aut eos, qui repentine aduenerint, de Celo cecidisse dicere; Terre autem, quod ignotis parentibus natos Terre filios nominemus. Sunt hec quidem similia ueri, non tamen uera, quia constat etiam tum cum regnaret ita esse habitum. Potuit sic argumentari Saturnum, cum potentissimus rex esset, ad retinendam parentum suorum memoriam, nomina eorum celi terreque indidisse, cum hi aliis uocabulis appellentur, qua ratione et montibus et fluminibus nomina scimus imposita. Hec Lactantius. Qui alibi dicit: *Emnius quidem in Euemero non primum dicit regnasse Saturnum, sed Uranium patrem. Et alibi idem: Apparet ergo non ex Celo natum esse, quod fieri non potest, sed ex eo homine, cui Urano nomen fuit; quod esse uerum Trimegistus autor est, qui cum diceret admodum pauco extitisse, in quibus esset perfecta doctrina, in his Uranum, Saturnum, et Mercurium nominauit cognatos suos* etc. Quem Uranum Celum a Saturno uocitatum idem testatur Lactantius dicens: legi in sacra hystoria Uranum potentem uirum Uestam habuisse coniugem, et ex ea Saturnum atque Opem et alios suscepisse. Qui Saturnus cum regno potens efficeretur, patrem Uranum Celum appellauit et matrem Terram, ut hac mutatione nominum fulgorem sue originis ampliaret etc. De Opi autem coniuge multa supra dicta sunt. Eum deuorasse filios et euomisse demum, duplicem tegit sensum, hystorialem scilicet, et naturalem. Nam in Sacra legitur hystoria, ut alias dictum est, quia Saturnus ut retineret regnum, cum Tytano fratre pactionem habuit occidendi omnem masculinam prolem, que a se gigneretur; uerum qui nascebantur masculi clam ab eo a coniuge seruabantur, eique presentabantur femine, et sic absumpti uidentur filii quantum ad Saturnum, et tunc emisse cum in ultionem suam aduersus Tytanum comparuere. Circa autem naturalem rationem dicit sic Cicero: *Saturnus autem est appellatus, quod saturetur annis; edere enim natos fingitur, quia consumit etas temporis spatia, annisque preteritis insatiabiliter expletur* etc. Et hoc quantum ad deuorationem filiorum dictum; de emissione autem dicetur, de fructibus annuis e terra susceptis; nam producte in tempore fruges ex terra, esto deuorentur, omnes in tempore, ab eodem tempore, agente deo, anno sequenti redduntur. Ob hanc fictionem ab ignaris minime intellectam, a nonnullis creditum est detestabilem illum sacrorum ritum apud quosdem barbaros nationes exortum, quo scilicet Saturno quidam, nedum alios, sed natos immolabant proprios, quasi ad instar illius acturi. Macrobius autem dicit in libro Saturnaliorum, quod Hercules, Gerione superato, sacrum hoc apud Ytalos immutauit, iussitque loco humanorum capitum, quibus conficiebatur, oscilla, ad humanam effigiem ex cera composita, Saturni aris accensis luminibus imponerent; quod postea diu obseruatum est. Dicunt insuper, nato Ioue, loco eius Saturno a coniuge lapidem ostensum; de quo dicit Theodontius, eum ipsum lapidem fuisse Iouem, sed monstratum Saturno Iouem non suum, sed alterius hominis fuisse filium et Lapidem nuncupatum, quod forsan sic est. Dicit enim Eusebius, Danao Argis regnante, Lapidem quendam Cretensibus imperasse, quo tempore iam Cretensis Iuppiter secundum quosdam poterat regnare cepisse. De abscisione genitalium, quam quidam a Ioue Saturno factam uolunt, satis supra, ubi de secunda Uenere dictum est. Saturnum a Ioue regno pulsum certissimum hystoriographi arbitrantur, facinoris causam Sacra declarat hystoria, in qua legitur, quod cum Iuppiter Saturnum et Opim a Tytanibus captos liberasset, comperit forte Saturnus quod regno pelleretur a Ioue, et ideo ad euitandam sortem Ioui insidias tetendisse, ut illum occideret; quod cum Iuppiter comperisset, contractis copiis, arma in eum sumpsit. Qui cum nequiret resistere, et ut uolunt quidam in Flegra uictus, aufugit. Quod autem apud Inferos religatos fuerit a Ioue falsum esse Sacra demonstrat hystoria, in qua sic scriptum est: *Deinde Tytan, postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos, qui Tytani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem comprehendit, eosque muro circumegit, et custodiam his apposuit*. Et post hec paululum subditur: Iouem ad ultimum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumseptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine, Tytanumque atque filios eius expugnasse, parentes uinculis exemisse, patri regnum reddidisse, atqua ita in Cretam rediisse. Hec ibi. Pro quibus, dicit Lactantius, liberatur Iuppiter summi sceleris crimine, quod, patrem iunxisse compedibus, perhibetur. Si uero eiusdem Lactantii uelimus opinionem sequi, qui super Thebaide Statii dicit, Saturnum religatum a filio apud Inferos, tunc dicemus, quod cum Saturnus a Ioue pulsus, ut dicetur, in Ytaliam abierit, que a Grecia inferior est, id est occasui propinquior, apud Inferos descendisse uidetur, et ibidem ideo religatus, quia in regnum redire nequibat, sic et exules etiam non nunquam dicimus religatos. Quod autem mestus senex obuolutus capite, tardusque et sordidus sit, atque ornatus falce, et planete et homini conueniunt omnia. Albumasar autem, in suo maiori introductorio, dicit Saturnum complexione frigidum esse et siccum, melanconicum et fetidi oris, que ad mestum hominem spectare uidentur. Dicit preterea eum comestorem pregrandem, auarum, pauperem ad inopiam usque, malitiosum, inuidum, ingenio ualentem, seductorem et in periculis audacem, et conuersationis pauce, superbum, simulatorem, iactatorem, et cogitationis quam plurime, atque profundi consilii, tardum ad iram, sed irreuocabilem fere, bonum, nemini cupientem, populatoremque locorum. Est preterea significator operis ad agriculturam spectantis, mensurationum terrarum atque diuisionum, peregrinationum longarum ac laboriosarum, carcerum, tristiarum atque merorum, et inuolutionum animorum, fraudum, et afflictionum, destructionum, amissionum mortuorum et eorum reliquiarum, uituperationum ac latrociniorum, effossorum etiam sepulcrorum, et uispilionum, magorum, et uilium hominum et spadonum. Que omnia quam conformia sint Saturno homini attributis, quoniam facile uidebit oculatus homo, et pro parte insequentibus etiam tangentur, non appono. Sed uidere superest quantum Saturno, de quo sermo, conformia sint. Mestus autem fingitur, ut melanconica complexio et exilii tristitia ostendatur. Senex, et quia tunc erat dum pulsus est, et quia turpis faciei sint senes, et ut plurimum fetidioris, et quia consilio et astutia, qua summe ualent annosi, ualuit ipse. Obuolutum autem capite ideo uoluere, ut fuscum syderis Saturni aspectum et fugientis habitum, et occultam Saturninorum sagaciam, cogitationes, atque simulationes designarent. Tardum autem dixere, quia ob grauitatem membrorum tardi sunt senes ad incessum, tardi ad iram, tardum et ipsum planete corpus motu; nam fere in XXX annis cursu suo orbem zodiaci perficit, quod in longe minori spatio temporis ceteri faciunt. Sordidum uero ideo fictum puto, quia impuros habeat Saturnus prestare mores. Seu quia more ueteri regno pulsus, et in miseria constitutus ad Ianum susceptorem suum sordidatus accessit, id est uestibus miseriam pretendentibus indutus. Seu ut ostendatur agriculturam exercentes laute uiuere non posse. Falce autem ideo insignitus est, ut intelligamus, quia per ipsum omnis agrorum cultus primo Ytalis traditus sit; erat enim apud nos ante aduentum eius incognitus. His igitur explicatis libet apponere, quid illi pulso contigerit, quid uiuens egerit, quid etiam mortuo a superstitibus inpensum sit. Cum ergo superatus atque fugatus, ubique persequeretur a filio, ad ultimum in Ytaliam fugit, ut testatur Uirgilius dicens: *Primus ab ethereo uenit Saturnus Olympo, Arma Iouis fugiens et regnis exul ademptis* etc. In Ytalia autem, ut dicit Macrobius, a Iano susceptus est. Et: genus indocile ac dispersum montibus altis Composuit legesque dedit Latiumque uocari Maluit, his quoniam latuisset tutus in oris. Aurea que perhibent illo sub rege fuere Secula: sic placida populos in pace regebat etc. Apud Ytalos enim receptus multa ostendit ante non cognita, et inter alia cum eo usque ex pellibus pecudum duratis igne pecunia conficeretur, ipse primus era signauit, et nomen signatis apposuit, numo infigens ex parte una Iani susceptoris sui caput bifrons, ex altera uero nauim, eo quod uenisset in naui fugiens, et hoc fecit, ut eius aduentus memoria perseueraret in posteros. Hec in libro Fastorum testatur Ouidius, esto non ab eo, ut Macrobius ait, sed a posteris era signata dicat, sic: *Causa ratis superest, Tuscum rate uenit in amnem Ante pererrato falcifer orbe deus. Hac ego Saturnum memini tellure receptum, Celitibus regnis a Ioue pulsus erat. Inde diu genti mansit Saturnia nomen. Dicta quoque est Latio terra, latente deo, At bona posteritas puppim formauit in ere; Hospitis aduentum testificante dei etc. Aiunt insuper cum concors una cum Iano regnaret, et uicina communi opere constructa haberent oppida, Saturniam scilicet et Ianiculum, aurea fuisse secula, eo quod libera tunc esset omnibus uita, nemo seruus, nemo alteri obnoxius, nullum etiam fertur in eius finibus furtum factum, nec sub illo fuit aliquid alicuius priuatum. Nec signare solum aut partiri limite campum fas erat, in medium querebant. Quam ob rem respectu secutorum seculorum illa aurea dicta sunt. Et Romani apud edem Saturni erarium publicum esse uoluerunt, ut apud eum locaretur pecunia communis, sub quo fuissent cunctis uniuersa communia. Insuper ignaros docuit arua colere, semina terris dare, matura colligere, et suo tempore stercoribus agros fecundare, ex quo cum ex reliquis officiis nullum esset consecutus cognomen, Sterculius appellatus est. Deo tanto atque tali profecto splendidum et insigne nomen. Demum cum in multis hominum uitam in melius redegisset, contigit ut repente nusquam compareret. Quam ob causam excogitauit Ianus, ut Macrobius asserit, honorum eius augmentum, ac primum terram omnem dicioni sue parentem Saturniam nominauit. Aram deinde cum sacris tanquam deo condidit, que Saturnalia appellauit, iussitque eum obseruari maiestate religionis, quasi uite melioris autorem. Cuius rei simulacrum eius indicio est, cui falcem, insigne messis, adiecit. Huic deo insertiones surculorum pomorumque educationes et omnium huiuscemodi fertilium tribuunt disciplinas. Et, ut idem dicit Macrobius, hunc una cum coniuge nonnullis persuasum celum et terram esse, Saturnumque a satu dictum, cuius causa de celo est, et terram Opem cuius ope humane uite alimenta queruntur, uel ab opere, per quod fructus frugesque nascuntur. Huic dee sedentes uota concipiunt, terramque de industria tangunt, demonstrantes ipsam matrem terram esse mortalibus appetendam. Et sic non deum solum esse Saturnum, sed etiam Celum una cum coniuge agentem uolunt. Phylocorus insuper, ut appareat non solum Ytalorum hanc fuisse insaniam, dicit Saturno et Opi primo in Attica statuisse aram Cecropem, eosque deos pro Ioue terramque coluisse, statuissetque ut patres familiarum et frugibus et fructibus inchoatis passim cum seruis uescerentur. Sic et Apollophanes comicus dicit in epyco carmine, Saturnum quasi sacrum num, nus enim grece sensus dicitur, aut satorem num, quasi diuinum sensum creantem omnia* etc. Romani autem quibus plurimum cure fuit nil absque significato componere, cum huic deo templum construxissent eius in fastigio Tritonas sculpsere cum bucinis et terris earum caudas immersere, uolentes per hoc intelligi, quod ab eius commemoratione in nostrum usque euum hystoria clara sit atque uocalis, que ante eum muta et obscura atque incognita est, quod per infixionem caudarum intelligunt. Et hec de Saturno dicta sint.
Cronis, secundum Barlaam, filia fuit Saturni. Lactantius uero non feminam sed marem dicit et latine Serpentarium appellari, et ab Egyptiis inter sydera collocatum. Sed cum sonet latine tempus, ne uideatur quod tempus nascatur ex tempore, pro certa temporis dimensione accipiendam puto. Et quoniam Greci a Croni cronicas uocant libros gestorum, quos nos uocamus annales, hanc dimensionem Cronim ueteres annum intellexisse puto, quod etiam anni uetus Egyptiorum descriptio, Serpentarius scilicet, satis uidetur ostendere. Est enim Serpentarius homo serpentem manibus tenens in se in modum circuli adeo reuolutum, ut deuorare ore caudam uideatur. Hoc enim signo pro anno utebantur Egyptii, ante quam eius licterarum caractheres traderentur ab Yside uel Mercurio; et sic Cronis erit illa temporis dimensio, quam annum uocitamus. Ad hunc annum designandum Censorinus, in libro quem De natali die scripsit ad Cerellum, longam describit hystoriam intercalationes annorum atque mensium et dierum diminutiones additionesque plurimas apponens et diuersorum insuper phylosophorum opiniones, quas ego curiosis exquirendas omittam, ut breuitati obsequar, oportuna summens tantummodo. Est igitur annus duplex, uertens scilicet atque magnus; uertentem olim Egyptii habuere bimenstrem, trimestrem Archadas, decem mensium inequalium ueteres habuere Romani sub Romulo rege primo, cui Numa Pompilius duos addidit, ut XII esset mensium, dierum uero CCCLIIII, qui antiquissimus Hebreorum fuit annus, et ab Ysraaelitis in hodiernum usque seruatur. Sane cum multas intercalationes annus talis exquireret, ne ferie messium hiemales esse contingeret, aut sacra hiemalia efficerentur estiua, Gaius Iulius Cesar, consulatu suo III, annum ad solis cursum equauit, eumque dierum CCCLXU cum quadrante esse constituit, eo quod comperisset hoc in spatio solem fere zodiacum omnem circumisse. Et quoniam quadrantem illum singulis apponere annis uidebatur difficile, instituit ut quarto anno annus esset semper dierum CCCLXUI, diem illam Februario mensi addens, hac in forma, ne auctus uideretur, ut UI Kal. Martii bis diceretur, scilicet duobus continuis diebus in quibus uenire contingeret, et hic bisextus est. Hunc autem annum Romani a mense Martio incepere ob Martis reuerentiam, a quo mensis ille denominatus est, alii uero aliter. Magnus autem annus is est secundum Aristotilem, quem sol et luna ceterique planete in eundem punctum, unde iuncti omnes discesserint, inuicem redeuntes conficiunt, ut si omnes sint in principio Arietis, et inde cursum ceperint, quandocunque contingat eosdem omnes in principio Arietis inuicem repperiri, annus tunc magnus erit perfectus. Hoc fieri diuersimode putauerunt antiqui, ut idem Censorinus ostendit. Dicit enim Aristarcum putasse hunc annum confici ex annis uertentibus II cccclxxxiiii, Arethem uero Dyracinum ex udlii, Heraclitum et Lynum ex xdccc, Clionem ex xdcccclxxxiiii, Orpheum ex cxx, Cassandrum ex tricies sexies centum milibus. Hec ille. Tullius quidem arbitrari uidetur ex XU annis confici. Sed Seruius ex duodecim milibus nongentis quinquaginta quattuor. Senex autem uenerabilis Andalo et Paulus geometra Florentinus, astrologi ambo insignes, ex XXXUI expleri dicebant. Ex his quippe, apud quosdam exortus est error, asserentibus eis si contingat supercelestia corpora in eundem locum, unde alias cursum cepere, reuerti et reassummere cursum, eosdem de necessitate productura effectus, quos alias produxere, et sic nos iterum et iterum et infinitum usque, hanc in uitam redituros, quod quidem credere ridiculum est.
Uestam Saturni et Opis Ouidius fuisse filiam dicit: *Ex Ope Iunonem memorant Cereremque creatam Semine Saturni tercia Uesta fuit* etc. Et sic due fuere Ueste, Saturni mater et filia. De his confuse loquuntur autores, non nunquam unam ponentes pro altera. Et ideo dicentes Uestam terram esse, quia floribus et herbis uestita est, de matre Saturni dictum sumendum est. Quando autem eam dicunt uirginem, Saturni filia designatur, quam ignem esse uoluere, ut ait Ouidius: *Nec aliud Uestam, quam uiuam intellige flammam, Nataque de flamma corpora nulla uides. Iure igitur uirgo est, que semina nulla remittit, Nec rapit* etc. Hanc dicit Albericus nutricem fuisse Iouis, exponens quod ex igne inferiori celestis alatur ignis. Ego autem contrarium credo, elementatum scilicet ab elemento, quod sublimius est nutriri. Iouem autem a Uesta nutritum ad hystoriam pertinere reor, cum ut supra dictum est, Iouem natum Saturni aspectui subtractum et Ueste auie sue commendatum et ab ea clam nutritum*. Dicunt et hanc a Priapo, ortorum deo, fuisse dilectam, quod credibile est, cum dicat Ouidius: *Nitimur in uetitum cupimus semperque negatum. Uestam enim uirginem uolunt, et uirgines obsequio suo deputauere Romani, quas semper eo quod cautiori seruarentur custodia, libidinosi appetiuere. Seu quia absque igne, id est calore, iaceat Priapus. Huius preterea nunquam uisam dicunt effigiem, quod dicunt, eo quod incognita sit; nam si flammam uideamus, quam illi dicemus esse effigiem? Dicit insuper Augustinus ueteres non nunquam et Uestam dixisse Uenerem, quod et si inhonestum uideatur uirginem deturpare meretricis nomine, potuit hec fictio rationis aliquid habuisse. Dicimus enim in Uenerem, seu libidinem uenientes, in ignem incurrere, ut Uirgilius. In furias ignesque ruunt, id est luxuriam; ergo et hic calor a similitudine Uesta uocari poterit, nec omnino erit a toto sensu fictionis huius extraneum, cum Uestam dicamus Saturni filiam, id est saturitatis, ex qua saturitate non minus oritur uenereus ignis, quam uirgineus pudor. Hanc Romani summe coluerunt, et eius in templo obsequentibus uirginibus perpetuum seruabant ignem, quem semper summa celebritate die prima Martii innouabant, et sacrum istud inter alia a Troianis habuerunt.
Ceres altera a superiori, et notissima dea frugum est, et Saturni filia atque Opis, ut ab Ouidio supra monstratum est. Hanc aiunt Ioui fratri suo placuisse, et ex eo concepisse Proserpinam. Quam cum rapuisset Pluto, nec reperiretur a Cerere, dicunt eam accensis facibus et maximo cum ululatu per uniuersum orbem exquisitam; demum apud paludem Cyanis irata, cum rastros et aratra et cetera ruralia instrumenta, que ad culturam terre inuenerat, fregisset, filie cingulum comperit, et ab Arethusa nynpha certior facta est, quoniam illam apud Inferos uidisset. Que cum Ioui Plutonis accusasset audaciam, ab eo eidem primo suasum est, ut papauera comederet. Que cum fessa fecisset, in soporem soluta est, et cum expergefacta astitisset Ioui, ab eo habuit se filiam rehabere posse, si nil apud Inferos comedisset, sed, accusante Ascalapho, compertum est eam tria grana mali punici ex uiridario Plutonis gustasse. Qua propter Iuppiter ad Cereris mitigandam tristitiam sanciuit, ut sex mensibus anni Proserpina cum uiro esset, et totidem apud Superos cum matre. Narrant insuper, et inter alios Lactantius, quod cum perquirens Ceres filiam ad Eleusium regem peruenisset, cuius erat uxor Hyonia, et ea peperisset paruulum nomine Tryptolemum, quereretque illi nutricem, ultro se Cererem altricem infantulo obtulisse, et cum suscepta esset uolens alumnum facere immortalem, interdiu lacte diuino nutriebat, noctu clam igne obruebat, itaque preter quam soliti erant mortales crescebat puer. Quod cum miraretur pater, clam nocturno tempore obseruauit, quid in puerum nutrix ageret, et cum uidisset eum igni obrui, exclamauit, ex quo irata Ceres Eleusium exanimauit, ac Triptolemo eternum contulit benificium; nam fruges ei propagandas et currum draconibus iunctum dedit. Quibus ille uictor orbem terrarum frugibus obseuit. Postquam autem domum rediit, Cepheus rex eum tanquam emulum occidere conatus est, sed, re cognita, iussu Cereris Triptolemo regnum tradidit, qui ibidem oppidum constituit, quod ex patris sui nomine appellauit Elusium, et Cerere sacra primus instituit, que thesmophoria Greci nuncupauere. Ouidius uero dicit Triptholemum infirmum fuisse puerum, et cuiusdam pauperis mulieris filium, quem Ceres in retribuitionem benificii illum curauit, et demum illi currum tradidit, et cum frumento misit. Postremo in Scithia a Lynceo rege fere occisus est. Quem Ceres in animal sui nominis transformauit. Sunt insuper qui dicant, et Omerus potissime in Odissea, Cererem Iasionem quendam amasse, et sese illi amicitia et lecto iunxisse. Et Leontius addebat Cererem ex Iasione Plutonem filium peperisse, et tandem Iasionem a Ioue inuidia fulminatum. Recitantur preterea et alia, nos autem sensum eliciamus ex dictis. Est igitur Ceres aliquando Luna, aliquando Terra, et nonnunquam terre fructus, et persepe femina, et ideo quando Saturni et Opis dicitur filia femina est, et Sycani Sycilie regis coniunx, ut Theodontius asserit, quando autem ex Ioue Proserpinam parit, tunc Terra est, ex qua primo Proserpina, id est luna nascitur, secundum opinionem eorum, qui ex terra omnia creata arbitrati sunt, seu potius ideo credita est Luna Terre filia, quia, dum ab inferiori hemisperio ad superius ascendit, uisum est priscis eam ex terra exire, et sic illam Terre dixere filiam. Hanc rapit Pluto, qui et terra est, sed inferioris hemisperii, quando post diem XU incipit sole cadente non apparere, et hinc fit ut appareat eam tantundem esse apud hemisperium inferius quantum apud superius, ex quo sumptum est fabulosum illud, Iouem sanxisse ut anni medium apud Inferos cum uiro esset, et tantundem apud Superos cum matre. Seu aliter. Est quidem Proserpina loco frugis habenda, que ex iacto sulcis semine, nisi celi temperies agat, incrementum habere non potest, et nisi eiusdem iuuetur calore, in maturitatem uenire non posset. Iuppiter autem et celi temperies est, et calor, cuius opere suis temporibus et crescunt segetes, et maturitatem suscipiunt; et sic ex Ioue et Cerere Proserpina nascitur. Que tunc a Plutone, id est terra rapitur, quando semen sulcis iniectum non redditur, quod aliquando contingit ob nimium frequentatam sationem, ex qua adeo terra bono humore emungitur, ut exhausta nequeat dare iniectis seminibus nutrimentum. Hinc turbata Ceres, id est agricultores, qui terrei dici possunt homines, strumenta frangit ruralia, id est frustra operata cognoscit et negligit, et ululatu femineo, id est agricultorum querela, incensis facibus, id est exustione agrorum, per quam humores aduersi, qui sunt circa terre superficiem, exalant, et utiles ab inferiori terra euocantur in altum; et suadetur a Ioue Cereri ut papauera comedat, id est ut in quietem uadat, habent enim papauera somni quietem prestare, per quam quietem intermissio culture intelligenda est, ut possit terra ob intermissionem emunctos humores reassummere. Redire autem ad Superos rapta Proserpina, id est habundantia frugum, non potest incontinenti, quia grana mali punici gustauerat, per que intelligenda sunt uegetatiue uite principia, que tunc initiantur, quando ex humore terre humectatur et calefit semen iniectum, et inde putrefactum prosilit in radices, quarum opere segetes uegetantur. Que principia ideo per grana mali punici designantur, ut intelligatur, quia sanguini similia sint, sicut sanguis nutrimentum est animalis sensitiui, sic et illa principia uegetatiui, et uti, ut placet Empedocli, in sanguine uita consistit animalium sensitiuorum, sic et segetum in humore terrestri. Sed Iouis sententia, id est celi dispositione, agitur, ut post sextum mensem, qui anni dimidium signat, ad Superos redeat Proserpina, id est segetum habundantia, eo quod a die sationis seu a mense in mense septimo incipiant spice segetum apparere et grana suscipere, et in maturitatem etiam deuenire, que grana usque ad sationis noue tempus apud superos commorantur. Theodontius ex Cerere ista uetustissimam refert hystoriam, ex qua uidetur multum cause fictionis superioris assumptum, et dicit: Cererem Saturni filiam Sycani regis fuisse coniugem, et Sycilie reginam, ingenio clarissimo preditam. Que cum per insulam cerneret homines uagos glandes et mala siluestria comedentes, nec ullis obnoxios legibus, prima in Sycilia terre culturam excogitauit, et adinuentis instrumentis ruralibus boues iunxit, et terris semina dedit, ex quo homines cepere inter se campos diuidere, et in unum conuenire, et humano ritu uiuere; ex quo ab Ouidio dictum est: *Prima Ceres unco terram dimouit aratro, Prima dedit fruges alimentaque mitia terris, Prima dedit leges: Cereris sunt omnia munus* etc. Proserpinam uero dicit speciosissimam fuisse uirginem Cereris regine filiam, et ob insignem eius pulchritudinis famam, ab Orco Molossorum rege raptam et in coniugem sumptam. Quod etiam testatur in libro Temporum Eusebius. Uerum de hoc infra prolixior fiet sermo. De Triptholemo autem scribit Phylocorus uetustissimum fuisse regem apud Atticam regionem. Qui cum tempore ingentis penurie occiso a concursu populi patre Eleusio, quia, pereunte fame plebe, filium aluisset habunde, aufugit, et longa naui, cuius serpens erat insigne, abiit ad exteras regiones, et quesita frumenti copia in patriam rediit, ex qua pulso Celeo, qui terram occupauerat, seu secundum alios, Lynceo Trace, in regnum paternum restitutus est, et non solum restitutus alimenta tribuit subditis, sed illos docuit, facto aratro, terram colere, ex quo Cereris alumnus est habitus. Sunt tamen qui uelint non Triptholemum, sed Buzigem quendam Atheniensem Atticis bouem et aratrum comperisse. Dicit tamen Philocorus Triptholemum multis seculis ante fuisse quam fuerit Ceres regina Syculorum. Quod autem Ceres Iasonium amauerit, dicit Leontius etiam hystoriam fuisse talem, cum tempore diluuii Ogigii, Iasonius quidam Cretensis multum frumenti congregasset, illud patientibus peniuriam ob diluuium pro libito uendidit, et sic ex frumento maximam conflauit pecuniam, et hinc locus fabule datus, quod ex Cerere, id est ex frumento, Plutonem diuitiarum deum, id est diuitias susceperit. Iasonius autem a Ioue inuidia fulminatus dicitur, quia ab amicis, quibus oportunus erat, uisum est, quod ante tempus subtractus sit.
Glauca Saturni et Opis fuit filia, et, ut Sacra narrat hystoria, uno partu cum Plutone edita, et Saturno sola presentata, clam Plutone seruato atque nutrito, que adhuc paruula diem clausit.
Pluto, qui latine Dispater dicitur, Saturni filius et Opis uno eodemque partu, ut supra dicitur, cum Glauca editus est, et clam a Saturno seruatus. Hunc ueteres Infernorum finxere regem, eique ciuitatem dedere Ditem, de qua sic Uirgilius: *Respicit Eneas: subito et sub rupe sinistra Menia lata uidet, triplici circundata muro, Que rapidus flammis ambit torrentibus amnis, Tartareus Flegeton, torquetque sonantia stagna. Porta aduersa ingens solidoque adamante columne. Uis ut nulla uirum, non ipsi excindere ferro Celicole ualeant; stat ferrea turris ad auras, Thesiphoneque sedens, palla succincta cruenta, Uestibulum exomnis seruat noctesque diesque* etc. Eius inde aulam atque maiestatem sic describit Statius: *Forte sedens media regni infelicis in arce, Dux Herebi, populos poscebat crimina uite, Nil hominum miserans, iratus omnibus umbris, Stant Furie circum, uarieque ex ordine Mortes, Seuaque multisonans exercet Pena catenas. Fata ferunt animas, et eorum pollice damnant: Uincit opus. Iuxta Minos cum fratre uerendo Iura bonus meliora monet, regemque cruentum Temperat, assistunt lacrimis atque igne timentes Cociton Flegetonque et Stix periuria diuum Arguit* etc. Currum illi insuper trium rotarum statuere, qui triga dicitur, trahique illum a tribus equis uoluere, a Metheo scilicet, et Abastro, et Nouio. Qui ne celebs uiueret, sic uxorem sibi quesisse dicit Ouidius. Nam cum die quadam ingentibus uiribus tentasset Typheus superimpositam sibi Trinacriam abicere, uisum est Plutoni si hoc contingeret, possibile ad eum usque lucem diei penetrare; quam ob rem conscenso curru exploraturus qualia essent Trinacrie fundamenta, exiuit Infernum et dum insulam circumiret, haud longe a Syragusis uidit Proserpinam cum uirginibus sociis legentem flores. Que cum Ueneris sperneret ignes, factum ut repente Pluto sua pulchritudine caperetur, et ob id flexo curru uirginem nil tale timentem rapuit, et ad Inferos detulit, et sibi coniugio copulauit. Huic insuper Uenerationem seu Reuerentiam filiam fuisse dicunt, et Tricerberum canem regni custodem attribuunt. Quem aiunt tricipitem fuisse et inaudite ferocitatis, et cuncta uorantem. De quo sic tragedus Seneca, in tragedia Herculis furentis: *Post hec auari Ditis apparet domus: Hic seuus umbras territat Stigius canis, Qui terna uasto capita concutiens sono Regnum tuetur. Sordidum tabo caput Lambunt colubre, uiperis horrent iube Longusque torta sibilat cauda draco. Par ira forme* etc. Hec ego sic intelligenda existimo, cum iuxta Fulgentium Pluto latine sonet diuitias, et ideo Dispiter, quasi diuitiarum pater a latinis appelletur, et diuitias perituras in terris consistere, aut ex terris effodi clarum sit, et terra uocetur Opis, ut supra sepius dictum est, merito Pluto Opis dicitur filius. Uerum quoniam diuitie prime pro parte ex cultura terre patuere, nondum auro comperto, et Saturnus terram colere docuerit, Plutonis dictus est pater. Diuitiis ferrea ciuitas et custos Thesiphon ideo datur, ut ferreas auarorum mentes et truculentias eorundem circa custodiam et tenacitatem earum cognoscamus. Hanc ciuitatem intrare neminem iustum dicit Uirgilius: *Nulli fas casto sceleratum insistere limen* etc., ut appareat aut querere aut seruare diuitias absque iniustitia non posse. In hac ciuitate scribit Dantes noster obstinatis inferri supplicia, quibus nulla proximi caritas, nullusque fuit amor in Deum. Per aulam autem atque circumstantes multiplicium curarum anxietates, et augende rei labores execrabiles, atque perdendi formidines, quibus anguntur in diuitias hyulco tendentes gutture, intelligendi sunt. Currus autem circumitiones optantium ditari designat triplici uectus rota, ut labor circumeuntium periculum et futurorum incertitudo monstretur. Sic et equi trahentes tres esse dicuntur. Quorum primus Metheus dicitur, qui interpretatur obscurus, ut per eum intelligatur insana deliberatio acquirendi, quod minime oportunum est, qua trahitur seu impellitur cupidus. Secundus Abaster dictus est, qui idem quod niger sonat, ut appareat discurrentis meror et tristitia circa incumbentia fere semper pericula et pauores. Tertius Nouius nuncupatur, quem intellexere sonare tepentem, ut per eum aduertamus, quoniam ob timorem periculorum ardor feruentissimus acquirendi tepescat aliquando. Coniugium uero Proserpine quam supra habundantiam diximus, nulli dubium est cum diuitibus fieri, et potissime iudicio prospectantis uulgi, cuius sepe falsa est extimatio; arbitratur quidem sepe dum diuitis intuentur horrea plena, ibi habundantiam fore, ubi fames est, et peniuria, auaritia procurante. Ex hoc quippe coniugio nil gignitur, laudabile scilicet aut memoratu dignum. Cerberus, ut nonnulli arbitrantur, uerus fuit canis, triceps dictus, eo quod esset latratu sonorus, mordax nimium, et in tenendo fortissimus. Senserunt tamen ueteres, ut reor, sensus alios hac sub ueritate repostos, eo quod custos fingatur Ditis, et ideo cum pro Dite diuitie intelligende sint, ut premonstratum est, nullum earum rite dicemus custodem preter auarum; et sic pro Cerbero auarus intelligendus est, cui ideo tria descripsere capita, ut triplicem auarorum denotarent speciem. Sunt enim qui aurum cupiunt, et in omne lucrum etiam inhonestum uolentes irruunt, ut quesitum dissipent et expendant, qui si diuitiarum custodes dici non possint, pernitiosi tamen et damnosi sunt homines. Sunt qui maximo labore atque periculo suo congregent undique et quomodocunque, ut teneant, seruent atque custodiant, nec ex quesitis sibi prosint uel aliis, et hi hominum genus inutile. Sunt qui nullo suo opere, sed maiorum quesita sudoribus tam studiosa uigilantia seruent, ut non aliter quam alienum depositum contingere audeant; et hi segnes atque tristissimi sunt et Ditis custodis certissimi. Serpentes uero Cerbero additi, tacite atque mordaces auaritie cure sunt. Plutonem hunc insuper uocauere Orcum, ut in Uerrinis Cicero, dum dicit: *Ut alter Orcus uenisse Ethnam, et non Proserpinam, sed ipsam Cererem rapuisse uidebatur* etc. Quem ideo sic uocari dicit Rabanus, quasi receptorem mortium, quia recipiat quacunque morte morientes. Februum preterea dictum uolunt, non a febre, ut multi stolide arbitrantur, sed a lustro quodam sacro a ueteribus ei constituto, per quod Manes purgari credebantur, et hoc in mense Februarii fiebat, et inde mensis ille nomen sortitus est, quod a Macrobio in libro Saturnaliorum dicitur sic: *Secundum dicauit Februo deo, qui lustrationum potens creditur; lustrare autem eo mense ciuitatem necesse erat, quo statuit ut iuxta diis Manibus soluerentur* etc. His prelibatis, quid hec fictio hystorie tegat apponendum est. Refert ergo Lactantius de Plutone in libro Diuinarum institutionum sic: *Ergo illud in uero est, quod regnum orbis ita partiti sortitique sunt, ut orientis imperium Ioui cederet, Plutoni, cui cognomen fuit Agesilao, pars occidentis obtingeret, eo quod plaga orientis, ex qua lux mortalibus datur superior, occidentis autem inferior uideatur* etc. Theodontius autem paululum plenius de hoc inquit: Saturno scilicet Iouem, Neptunnum et Plutonem fuisse filios, qui eo mortuo cum eius partirentur imperium, contigit Plutoni iuniori in occiduam regni partem regnare, apud ea loca, in quibus postea mansere Molossi, secus inferum mare, et is a circumadiacentibus regno suo populis Orcus appellatus est, eo quod seuus et receptator scelestorum esset hominum, et quod ingenti cani suo, quem Cerberum appellabat, consuetus esset uiuos homines trucidandos apponere. Hinc Proserpinam uirginem Syculam, cum intercepisset, rapuit et in regnum deportauit suum, eamque sibi coniugem copulauit. Hec ille. Eusebius autem in libro Temporum hunc appellatum Aydoneum ait et, tempore Lyncei regis Argiuorum atque Ericthei Atheniensium, regnasse.
Uenerationem filiam fuisse Plutonis Seruius affirmat. Theodontius autem hanc Reuerentiam uocat, dicens uenerari deos oportere, maiores autem homines reuereri; et quoniam ea, que hominibus exhibetur et non diis, Plutonis fuit filia, ideo Reuerentia non Ueneratio appellari. Ex qua autem concepta sit matre non habetur, cum Proserpinam sterilem fuisse omnes affirment. Hanc Honori nuptam Paulus et Theodontius dicunt, et ex eo peperisse Maiestatem, ut supra monstratum est. Ego ex hoc figmento id sentio quod intuor; diximus supra Plutonem diuitiarum deum, e quibus diuitiis oriri reuerentiam satis cernimus, cum reuerentia solis exhibeatur diuitibus, etiam si inertes, degeneres, inscii, priuatique sint homines, tante sunt apud mortales existimationis diuitie.
Chyronem centaurum Saturni et Phyllare filium uoluere. Lactantius tamen dicit eum ex Pelopea conceptum; cuius originis talis extat fabula. Saturnum scilicet uenustate Phyllare captum eam intercepisse, et dum eius, ut ait Seruius, uteretur concubitu, interueniente Opi coniuge, confestim se uertit in equum, ne cognosceretur in culpa. Phyllara autem ex eo concubitu Chyronem concepit, peperitque animal, ab umbilico supra hominem, ab inde uero infra equum. Qui cum excreuisset, in siluas abiit, easque coluit. Huic aiunt a Thetide Achillem puerum commendatum, quem ipse nutriuit et docuit, et similiter Esculapium. Postremo cum eum uisitasset Hercules, casu factum est, ut una sagittarum eius Lerneo ueneno perlita super pedem eius caderet; attamen cum a parentibus fuisset genitus immortalis, ut Ochyroes filie uaticinium impleretur, quo predixerat eum optaturum esse mortalem, graui uexatus morbo mori cupiens, orauit Superos ut illi mori concederent. Quo concesso, ab eisdem in celum translatus est, et in zodiaco locatus et Sagittarius appellatus; et quoniam ualuerit auspicio, eo coram celestis ara apposita est. Ex his fictionibus Theodontius et Barlaam sensum exprimebant huiusmodi. Chyronem ideo Saturni filium dictum, quia circa agriculturam plurimum ualuerit, et quia ortorum adaquationem inuenerit, Phyllare dictus est filius, quasi Phyllidros, id est aque custos uel amator, eo quod ad irrigationem ortorum plurima uteretur. Quod autem in conceptione eius Saturnus a coniuge repertus uerteretur in equum dictum est, eo quod causam suam apud turbatam coniugem iustificauerit, dicens, quod ob id aliarum mulierum concubitum quereret, si forte filios masculos suscipere posset, cum sibi prolem melioris sexus ex ea conceptam ob promissum Tytano factum seruare non posset, et sic ob hoc eque agere uisum est, et inde equus, id est iustus. Alii uero uolunt fabulam a precedentibus causam habuisse. Nam cum uidissent illum mortales, ut dicit Ysidorus, hominum pariter et iumentorum medicinam inuenisse, hominis et equi filius dictus est, et Chyron denominatus, ut intelligeretur quia cyrugiam non physicam reperisset, que leui doctaque manu operatur; nam chyros grece manus est. Quod a sagitta Herculis uulneratus sit, hystoriographum dicunt, et cum letalem morbum arte sua aliquandiu curasset, uisum est amicis eum immortalem creatum, quem ueneni uis non occideret. Tandem cum uenisset in mortem, ob meritum uirtutis sue, quia iustissimus fuerit homo, ut in Yliade dicit Homerus, ad perpetuam sui nominis memoriam ab antiquis inter astra locatus est.
Ochyroe filia fuit Chyronis ex quadam nynpha Cayci fluminis suscepta, ut ait Ouidius: *Ecce uenit rutilis humeros protecta capillis Filia Centauri, quam quondam nynpha Cayci Fluminis in rapidis ripis enixa uocauit Ochyroem , non hec artes contenta paternas Edidicisse fuit: fatorum arcana canebat* etc. Hec Esculapium orbi toto profuturum predixit, et patrem optaturum mortem, et se equam futuram. Que omnia euenere. Rei huius significatum potest esse, cum dicat Theodontius eam Thetim Achillis matrem fuisse, ideo in equam uersam dici, quia genuerit equum, id est hominem bellicosum, uti achilles fuit, a furore cuius et ipsta Thetis, ut dicit Leontius, aquarum dea nuncupata est. Equi autem ubique apud antiquos bellorum erant presagium, ut Uirgilius dicit: *Quattuor hic, primum omen, equos in gramine uidi Tondentes late campum, candore niuali. Et pater Anchises: bellum, o terra hospita, portas: Bello armantur equi, bellum hec armenta minantur* etc.
Pycus, Auxonie rex, Saturni fuit filius, ut asserere uidetur Ouidius, dum dicit: Pycus in Auxoniis, proles Saturnia, terris Rex fuit, utilium bello studiosus equorum etc. Et Uirgilius: *Accepimus; Fauno Pycus pater isque parentem Te, Saturne, refert, tu sanguinis ultimus autor* etc. Hunc dicit Seruius a Pomona, pomorum dea, dilectum ac eius sortitum coniugium. Demum, ut ait Ouidius, cum die quadam uenaretur, a Circe, Solis filia, uisus et adamatus est, quam cum ipse paruipenderet, ab ea irata in auem sui nominis uersus est. Sane Ouidius a Seruio discrepat, Pycum uirum fuisse Cyrcis dicens, eumque dilexisse Pomonam, et ob id Cyrces, zelo commota, aurea illum tetigit uirga et in pycum auem mutauit. Huius autem fictionis effectus talis a Seruio arbitrari uidetur, Pycum scilicet regem eo in pycum auem mutatum dici, quia augur fuerit, et domi pycum habuerit per quem futura prenosceret, et sic in pontificalibus libris haberi. Nonnulli dicunt hunc Pycum Cyrcis fuisse uirum et, cum ob singulare studium domandorum equorum alias rudis esset homo, ab ea doctus eloquentissimus factus est. Qua eloquentia in commodum suum multos traxit agrestes, eosque sibi fecit obsequiosos, et ob id fictum eum in auem sui nominis fuisse conuersum. Est enim pyco aui inter alias proprietates hec, ut cum habeat longissimam linguam, estiuo tempore exquirit loca formicarum plena, et emissa inter eas lingua, patitur eas illam conscendere, et morsu prehendere; tandem cum illam formicarum plenam sentit, retrahit et adherentes una secum formicas, ex quibus sic pastus euolat. Sic Pycus rex, lingua, id est eloquentia, trahebat agrestes, qui formicis similes sunt, et in suum, ut dictum est, uertebat commodum. Augustinus autem, ubi De ciuitate dei, dato que ad hystoriam spectant, quasi poeticam fictionem floccifaciat incipit: *Exortum est Laurentum regnum, ubi Saturni filius Pycus regnum primus accepit. Et paulo post sequitur: Sed hec poetica opinentur esse figmenta, et Pyci patrem Stercen potius fuisse asseuerent, a quo peritissimo agricola inuentum ferunt, ut fimo animalium agri fecundarentur, quod ab eius nomine stercus dictum est. Hunc quidam Stercutium uocatum ferunt, qua autem ex causa eum Saturnum appellare uoluerunt. Certe tamen hunc Stercen seu Stercutium, merito agriculture fecerunt deum, Pycum quoque similiter eius filium* etc. Et sic uidetur per Augustinum ostendi Pycum filium non fuisse Saturni. Sane cum Pyci plures esse potuerint, et Augustino credimus Pycum quendam Stercen fuisse filium, et alium Pycum filium fuisse Saturni. Huius insuper inuentum lusoriam pilam in libro Naturalis hystorie Plinius asserit fuisse.
Faunus Pyci fuit filius, ut Uirgilii testimonio patet, dicentis: *Accepimus; Fauno Pycus pater* etc. Hic etiam patri successit in regno. De quo dicit Lactantius in libro Diuinarum institutionum primo: *Quod ut Pompilius apud Romanus institutor ineptarum religionum fuit, sic ante Pompilium Faunus in Latio, qui et Saturno auo nepharia sacra Constituit, et sororem suam Sentam Faunam eandemque coniugem consecrauit. Quam ut Crispus Clodius in eo libro, quem grecescripsit, dicit, eo quod contra mores decusque regium clam uini ollam ebiberat, et ebria facta erat, uirgis mirteis ad mortem usque cecidit, postea facti penitens, cum desiderium eius ferre non posset, illi sacros detulisse honores. De Fauno uero hoc, et Fauna quod dii facti sunt uidetur testari Seruius sic: Quidam deus est Fatuclus, huius uxor est Fatua; idem Faunus, et eadem Fauna dicti autem sunt Faunus et Fauna a uaticinando, id est fando, unde et fatuos dicimus inconsiderate loquentes; ergo faune et fatue nomen quasi asperum* etc. Hec ille.
Senta Fauna, ut proximo supra dictum est, filia fuit Pyci regis et coniunx Fauni, fratris sui, Lactantio teste. Et quicquid Crispus Clodius minus honestum de ea scribat, Gabius Bassus dicit eam Fatuam nominatam, quod mulieribus fata canere consuesset, ut Faunus uiris. Eandem Uarro scribit tante pudicitie fuisse, ut nemo illam, dum uixerit, preter suum uirum, mas uiderit, nec nomen eius audierit; et ideo mulieres illi in operto sacrificare consueuerant, et Bonam appellare Deam. Sed de hac Macrobius Saturnaliorum libro, autoritate Cornelii Labeonis, hanc Maiam dici dicit; eique sub nomine Bone Dee edem Kal. Maias dedicatam, eandem terram esse, et id occultiore sacrorum ritu doceri. Demum eam Opem, Bonam, Faunam et Fatuam pontificum libris appellari. Bonam quod bonorum omnium ad uictum causa sit, Faunam quod omnibus animantibus faueat, Opem quod eius auxilio uita constet, Fatuam a fando, eo quod non ante infantes partu editi, uocem edant, quam terram attigerint. Et quia, cum regali sceptro figuretur, sunt qui dicant eam Iunonis habere potentiam. Et alii eam arbitrari Proserpinam, eo quod illi porca ob depastas segetes sacrum fiat. Preterea eam non sororem et coniugem Fauni, ut quidam dicunt, sed filiam, eumque in amorem eius lapsum, et ob id, quod etiam oppressa uino, noluisset eius parere desiderio, ab eo uirgis mirteis cesam; tandem eo in serpentem uerso, cum ea concubisse creditum; et ob id in templo eius haberi uirgam mirteam nephas esset, et extentam supra caput eius uitem uideri, eo quod pater uino illam decipere tentasset. Quod in templo eius, suo nomine, non consueuit inferri, sed uas in quo uinum esset inditum mellarium nominari, et uinum nuncupari lac. Et serpentes in templo eius innocuos et impauidos apparere, et alia plura, quasi uelit hanc Faunam terram esse. Quas quidem ego ambages et circumitiones detestor et omitto libens.
Faunos, Satiros, et Panes, atque Siluanos dicit Theodontius Fauni fuisse filios. Leontius uero dicebat Saturni. De quibus eo quod nullius nomen sciatur proprium, seu opus, inuicem tractare de omnibus necesse est. Faunos ergo et Satyros nemorum dicebant deos, et, ut ait Rabanus, uoce non signo ostendebant futura paganis exigentibus. Panes uero agrorum deos, et Siluanos siluarum, sed inproprie a poetis persepe unus pro altero assumpti sunt, ut Uirgilius facit: *Et uos, agrestum presentia numina, Fauni* etc. Hos etiam semones, seu semideos uocari ueteres uoluere, ut scribit Ouidius: *Sunt michi semidei, sunt rustica numina, Nynphe, Et Fauni, Satyrique et monticole Siluani: Quos, quoniam celo nondum dignamur honore, Quas dedimus certe terras habitare sinamus* etc. Hos ego nec Fauni, nec Saturni filios credam, cum homines isti, illi uero quodam modo animalia bruta sint, sed possibile forsan est circa Saturni tempora uel Fauni, ex eis ortus est error, et de eis primo recitationes inter mulierculas haberi cepte. De quibus tamen ab insignibus autoribus quedam miranda narrantur. Nam Pomponius Mela ultra Athlantem, Mauritanum montem, dicit noctu lumina uisa, et strepitus cimbalorum atque fistularum auditus persepe, nec die repertus quisquam, atque pro constanti habitum, hos Faunos esse atque Satyros, et huiusce generis animalia. Preterea dicit Rabanus Satyros homuntiones esse, et habere uncas nares, et cornua in frontibus, pedesque caprarum similes, et ex his unum a beato Antonio per solitudines Thebaidis, Paulum sanctissimum uirum heremiticam agentem uitam exquirente, uisum, atque ab eodem interrogatum respondisse, se mortalem et ex accolis heremi, unum ex his, quos stolido errore lusa gentilitas Faunos Satyrosque colit. Alii siluestres homines putant appellantque Incubones seu Ficarios. Ex quibus sic scribit Martianus, ubi De nuptiis Mercurii et phylologie: *Ipsam quoque terram, que hominibus inuia est, referuntur longeuorum chori, qui habitant siluas, nemora, lucos, lacus, fontes atque fluuios, appellanturque Panes, Fauni, Fones, Satyri, Siluani, Nynphe, Fatui, Fatueque uel Fantue, uel etiam Fane, a quibus fana dicta, eo quod soleant diuinare*. Hi omnes post prolixum euum moriuntur, ut homines, sed tamen et presciendi, et incursandi, et nocendi habent promptissimam potestatem. Hec Martianus. Hos autem dicit Aristotiles post annorum milia et Nynphas et Satyros perire. Nonnulli autem gentilium inter alias stultias suas in hanc deuenere, ut se horum mallent filios quam hominum dici, arbitrantes, dum matrum meretricia accusarent, sue nobilitati plurimum splendoris iniungere, ex quibus pauci apponuntur.
Acis filius fuit Fauni et nynphe Symetridis, ut clare scribit Ouidius: *Acis erat Fauno nynphaque Semetryde cretus* etc. Ex hoc talis ab Ouidio fertur fabula. Quod scilicet Galatheam nynpham Syculam amauerit, et ab ea amatus sit, quam cum etiam diligeret Polyphemus ciclops, nec se diligi cerneret, eosque die quadam misceri inuicem uiderit, iratus in eos cursum rapuit; sed Galathea se mersit in undas impune, quia nynpha, Acis autem minus uelox a Ciclope captus atque dilaceratus est. Uerum precibus Galathee in flumen sui nominis miseratione deorum uersus est. Cui fabule Theodontius talem tribuit sensum. Dicit enim Ciclopem tyramnum apud Syculos fuisse, cui maximum erat pecus, lacte cuius plurimum eius augebantur substantie, et ideo Galatheam, id est lactis deam, amasse dicitur. Uerum Galatheam ideo amasse Acim dicit, quia ex humiditate lac procreetur. Sed cum aque Acis fluminis hanc habeant proprietatem, ut desiccent ubera potantium pecudum, non solum Ciclops ob id a flumine illo certo anni tempore amoueri greges iubebat, sed non nunquam per riuulos illud exinanire atque desiccare conatus sit, frustra tamen. Leontius uero dicebat Acim nobilem fuisse iuuenem diligentem Galatheam amasiam tyramni, et a tyramno captus in flumine necatus est, et sic dedit flumini nomen; Galathea autem, cum intrasset nauim, aufugit. Ego autem non credo hunc Fauni regis fuisse filium, sed forsan alicuius alterius nobilis uiri sic uocati, seu unum ex his fuisse, qui Faunorum filios dici maluere quam hominum.
Eurimedon filius fuit Fauni, ut placet Statio in Thebaide, ubi dicit: *Proximus Eurimedon, cui pastoralia Fauni Arma patris, pinusque iubas imitatur equinas, Terribilis siluis: reor et Mauorte cruento Talis erit* etc. Hunc ego, ut de Aci dixi, non arbitror Fauni Laurentum regis fuisse filium, sed quoniam in siluis conuersaretur, ad extollendam progeniem suam, se Fauni finxit filium. Fuit enim hic, ut idem Statius ostendit, in bello thebano partibus fauens Ethioclis.
Periuia filia fuit Eurimedontis, ut in Odissea scribit Omerus, dicens: {Nausithoon men prota Poeidamon enosikhthon Geinato kai Periboia, gunaikon eidos ariste, Ohplotate thugater megaletoros Eurumedontos} Que latine sonant : Nausitheum quidem prius Neptunnus terram mouens genuit. Et Periuia feminarum specie optima, iunior filia magnanimi Eurimedontis. Dicit autem Leontius Eurimedontem Gigantum fuisse dominum, et cum eis perisse; et sic esto in tempore cum eo, de quo dictum est, conuenire possit, non tamen eum credere cum patre Periuie idem esse, que Neptunno peperit Nausitheum, ut per Omerum monstratum est.
Latinus Laurentum rex, Fauni regis et Marice nynphe Laurentis fuit filius, ut carmine patit Uirgilii dicentis: *Rex arua Latinus et urbes Iam senior longa placidas in pace regebat. Hunc Fauno et nynpha genitum Laurente Marica Accepimus* etc. Iustinus autem non Fauni filium, sed nepotem dicit ex filia. Scribit enim, redeunte Hercule ex Hispania, Gerione superato, Fauni filiam uitiasse, et ex eo concubitu suscepisse Latinum. Seruius autem refert secundum Esyodum eo in libro, quem Aspidopiam uocat, Latinum Ulixis et Cyrcis fuisse filium, quam nonnulli Maricam uocant; et inde de eo dicit dixisse Uirgilium: *Solis aui specimen* etc., eo quod Solis Cyrces fuerit filia; uerum dicit Seruius, quia temporum ratio non procedit; et ideo illud accipiendum esse Hyginii, qui ait Latinos plures fuisse, ut intelligamus poetam abuti, ut solet, nominum similitudine. Sed quicquid dicant alii, cum uniuersalis fama Uirgilio faueat, Latinum scilicet Fauni fuisse filium carmini eius obtemperandum est, credendumque Latinum Fauni fuisse filium. Est insuper et de matre Marica opinio uaria. Seruius autem de ea dicit: Est autem Marica dea litoris Miturnensium iuxta Lirim fluuium. Oratius: et innantem Marice Litoribus tenuisse Lirim. Quod si uoluerimus accipere uxorem Fauni Maricam, non procedit; dii enim topici, id est locales, ad alias regiones non transeunt; sed potest dictum esse per poeticam licentiam Laurente Marica, cum sit Miturnensium. Dicunt alii per Maricam Uenerem intelligi debere, cuius fuit sacellum iuxta Maricam, in quo erat scriptum PONTIE APHRAITE; hec Seruius. Hoc tamen dubium paucis potest absolui. Plures enim potuerunt esse Marice, ut supra de Latino etiam dictum est. Hic autem Latinus Laurentibus rex fuit, eo tempore quo Troia deleta est, habuitque Amatam Dauni regis Ardee sororem in coniugem, ut per Uirgilium patet. Uarro autem eo in libro, que De origine lingue latine scripsit, dicit Palantiam Euandri filiam eius fuisse uxorem, eumque uolunt profugum suscepisse Eneam, et, uti ex responso susceperat, Lauiniam filiam iam Turno filio Dauni promissam, dedisse uxorem. Quam ob rem bellum ingens inter Eneam et Turnum exortum est, in quo Latinum cecidisse dicit Seruius.
Lauinia filia fuit Latini regis et Amate secundum Uirgilium, quam cum, Turno regi promissam, Latinus pater daret in coniugium Enee Troiano, ingens exortum est bellum, et, ut ait Seruius, in primo fere concursu Latinus occisus est; et sic patris dotata sanguine aduene coniugio iuncta est. Et cum uirum in eodem conflictu apud Numicum fluuium perdidisset, timens uictoris priuigni insolentiam, ex Enea pregnans aufugit in siluas, et, ut dicit Seruius, apud Tyrum pastorem diuertit, ibique peperit filium, quem Iulium Siluium Postumum appellauit, eo quod post patris funus in siluis natus esset. Hanc Ascanius postea reuocauit in regnum patrium, cum ipse secessisset in Albam a se conditam. Quod quidem cum regia indoles generoso mulieris in pectore ob aduersas res in nullo fracta esset, adeo integre conseruauit, ut, adulto Siluio, auctum quam diminutum potius resignaret. Eusebius autem in libro Temporum dicit hanc post Enee mortem Melampodi cuidam nupsisse, et ex eo concepisse filium, quem Latinum Siluium nominauit, qui etiam Latinus, Iulio Siluio mortuo, imperauit.
Preneste Latini regis fuit filius, ut Solinus, ubi de Mirabilibus mundi scribit, uidetur asserere, et hunc ait Preneste etiam ciuitatem fecisse, et a suo nomine nuncupasse. Dicit enim sic: *Preneste, ut Zenodotus, a Preneste Ulixis nepote Latini filio* etc. De eo autem nil amplius legi. De Iunone, Neptunno et Ioue, Saturni filiis et eorum prosapiis insequentibus scribitur, ut huic octauo libello finis imponatur.
Genealogie deorum gentilium liber UIII explicit feliciter.
Mitiori iam celo partem posteritatis Saturni, quam cepissem, in Laurentum litus peregeram, et ecce, seu maris estu factum sit, seu occiduo impellente flatu, repente in Egeum usque mare delatus sum, et in conspectu Samos, iamdudum splendide insule, quasi iniectis ancoris, serenissime rex, firmatum me comperi. Ibi dum partim in celum usque delata uetustissimi templi semesa fastigia cernerem, et partim disiectas in frusta columnas mirabiles, euulsas e sedibus bases, dirutas testudines, equatas fere solo parietum longissimas alas, humo infixos tholos, et omnem ingentis, imo monstruosi edificii solutam compaginem atque ruinarum demersam cumulis, uepribus atque siluestribus arboribus, sua sponte nascentibus, muscoque occupatis turpi, mirabundus intuerer, mecumque perquirerem, cuius ob obsequium tam grandis potuerit euo suo moles extolli, sumptusque ueterum magnificos laudarem, uenit in mentem Samiam fuisse Iunonem, et a Samiis pre ceteris deitatibus honoratam, et euestigio comprehendi templum illud, olim inter cetera orbis mirabile et uetustissima fama celebre, eidem Iunoni ab incolis fuisse constructum. O quam grandes diuturnique labores exhausti, quot architectorum emuncta ingenia, quot pontificum instituta sacra, quot ingentium uirorum matronarumque ornatus appositi, ut dyabulo prestaretur obsequium, periere? Et hinc in cogitationem longiusculam perseuerans, emisso e profundissimo pectoris arcano suspirio, mecum inqui: *Erubescant miseri Christiani, quibus hac tempestate facillimum est, ut rem domesticam augeant, montium terebrare uiscera, maris et fluminum alueos uncis piscatoriis radere, Arthoas transire niues, Ethyopum experiri soles, Yperboreas fallere gryphes, Hyrcanas cursu superare tygres, Lybicos sopire serpentes, Marmaricos leones excludere, Occeanum sulcare ratibus, elephantos Yndos prostrare, et, si daretur iter, in celum usque transcendere! Heu, miser, quid defleo? Aliqua forte cum honestate possunt hi labores assummi; sed quid dicam, cernens pyrratica infestare maria, itinera obsidere, ianuas infringere, falsas signare tabellas, uenena porrigere, bella iniusta mouere, iustum sanguinem fundere, fidem frangere, insidias tendere, et in cunctos, dum modo suppetant uires, tyrannidem et uiolentiam exercere, ut ampliusculam possimus facere substantiam perituram. Ingemiscendum equidem est, et compatiendum cecitati nostre! Quid, queso, si detur cumulasse, quod cupimus, refert palatia erigere, thalamos ornare, equos ministrosque parare, conuiuia festosque dies ducere, auro, gemmis et purpura illustres apparere, alea ludere, posessiones amplissimas facere, uiridaria lacusque componere, in lasciuiam ire et inepte Ueneri maximos sumptus impendere, si noster honor, nostrum decus, nostra gloria ab indignoribus occupatur? Potuere gentiles in suam famam Iunoni tam ineffabile templum construere, Christiani Deo uero et Redemptori suo debitum persoluere negligunt*. Si classem in mare trahere, arma summere, naues conscendere, bellum hostibus catholice fidei mouere, imo inferre, uitam uulneribus mortique supponere, et saluatoris nostri Christi Ihesu paruulum terre spatium, in qua passus mortuusque breui iacuit tempore, effeminati recuperare, colere, uenerari ingrati inertisque nolumus, saltem templum, quod excederet cetera, ad quandam singularem honorificentiam impendendam, si christo pusillanimes nolumus, extolleremus Uirgini genitrici. Heu christiani nominis inexpiabile dedecus! Potuerunt insule unius et parue incole e montibus columnas excidere, ingentia euellere saxa, et in amplissimum opus deducere, architectos undique euocare precipuos, thesauros erogare suos, sudores impendere, ut in suam perniciem sempiternam Iunoni, scelestissimi hominis coniugi, plurimis inmixte lasciuiis mulieri, iracunde impatientique femine, inhonestorum hominum matri, templum insigne construerent, Christiani autem et miseri et tristi, auaritia perditi, sacre uirgini, Ihesu matri, cui nulla fuit libido, nulla peccati labes, uicium nullum, cui semper integra et illibata uirginitas, humilitas uera, incomparabilis sanctitas, et honestas laudanda pre ceteris, cui soli contigit diuina dispositione auribus celeste uerbum, angelo nuntiante, concipere, inmaculato utero illud idem, carnem factum, in partum usque seruare, mammis intactis et suis in ulnis, quem absque dolore peperat, uirgo educare, ignauia et auaritia obsistente, nequeunt utiles fructuososque labores impendere, quibus gentilium superemus opera. Non inficiar grande satis atque splendidum templum esse cor contritum et humiliatum; quod si sufficeret, frustra tot paruas fecissemus ecclesias. Nec equidem hoc suadeo tanquam gloriose Uirgini oportunum ipsa enim a dextris filii, agminibus angelicis circumdata, celi regina perenne solium habet in celis, sed ut nostra solum mostraretur affectio erga tam bene meritam matrem, erga mortalium spem certam et unicam, erga humani generis patronam, erga gratiarum pietatisque inexhaustum fontem, cuius profecto precibus adiuuamur, a periculis eripimur et in bona dispositione seruamur; et postremo confidentes in eam in eternam usque gloriam euocamur et ducimur, si meremur. Sed quid uerbis forte superfluis auras uerbero? Segnes puniet Deus, et auaros diuites dimittet inanes! Nos autem in propositum reuertamur. Dum igitur ruinas inspicio, nequeuntes auferre adhuc loci ueterem maiestatem, quin imo sua inextimabile magnitudine seruantes, satis aduerti a delatrice fortuna moneri, quoniam Iouis atque Neptunni, quos ex prole Saturni ex proposito in finem seruaueram, sermonem paululum differendum, ut Iunonis fabulosam progeniem in medium traherem, in qua et belligeri Martis omnis profusa continetur prosapia. Cuius inter strepitus atque furores queso, me mitis deus, qui Dauit docuit manus ad bellum, sua pietate deducat in pacem.
Iuno, errore gentilium regina deorum, Saturni et Opis fuit filia, ante Iouem nata, eodem tamen partu. Fuit preterea et Iouis coniunx, ut dicit Ouidius: *Si genus aspicitur Saturnum prima parentem Feci Saturni sors ego prima fui* etc. Inde dicit Uirgilius: *Iunonem interea compellat Iuppiter ultro: O germana michi atque eadem gratissima coniunx* etc. Et alibi: *Ast ego, que diuum incedo regina, Iouisque Et soror et coniunx* etc. Educatam autem illam a Thetide dicit Seruius. Eamque Neptunnum educasse asserit Albericus. Sic Martianus illam dicit nutrisse Mercurium, Maie filium. Eam preterea regnorum atque diuitiarum faciunt deam. Sic et coniugii, ut scribit Uirgilius: *Iunoni ante omnes, cui uincla iugalia cure*. Et alibi: *Deuenient; adero et, tua si michi certa uoluntas, Coniugio iungam stabili propriamque dicabo* etc. Preterea et parturientibus preesse uolunt, ut per Plautum patet in Aulularia dicentem: *Perii mea nutrix obsecro te uterum dolet Iuno Lucina tuam fidem* etc. Sic et in Adelphis Terrentius parturientem ait dicere: *Miseram me differor doloribus, Iuno Lucina fer opem, serua me obsecro* etc. Illi insuper insignem currum et arma attribuunt, ut in Yliade demonstrat Omerus. Et ne deorum regina sola procedat, pedissequas illi XIIII nynphas ascribunt, ut in persona eius ait Uirgilius: *Sunt michi bis septem prestanti corpore nynphe* etc. Inter quas illi Yris precipue famulatur. Auem etiam pauonem in tutelam eius dixere, caude cuius, eam, Argi pastoris sui, occisi a Mercurio, oculos apposuisse dicit Ouidius. Uocant etiam illam preter Iunonem et reginam nominibus multis, ut puta Lucinam, Matronam, Curitim, Deum matrem, Fluoniam, Februam, Interducam, Domiducam, Unxiam, Cinthiam, Soticenam, Populoniam, et Proserpinam. Eamque dicunt comestis lactucis siluestribus Hebem filiam concepisse. Sic et percusso flore Martem. Ex Ioue uero uiro suo peperisse Uulcanum. Et alia de ea referunt plurima. Circa predicta, sicuti multa sunt, sic et multa dixere diuersi. Dicit autem Barlam Iunonem Saturni et Opis filiam arbitratos, qui Saturnum rerum opificem esse, et Opim materiam, et Iunonem terram credidere, uel aquam. Sic et Macrobius, ubi De somnio Scipionis, illam Iouis dicit esse sororem, quia ex eisdem seminibus, quibus Iuppiter, producta sit, cum Iouem celum asserat, et aerem dicat esse Iunonem. Quam ideo ante Iouem natam dicunt, quia cum Iuppiter ignis sit, et hec aer, non uidetur apud nos quod absque spiritu, qui aer est, ignis deduci possit in flammam, nec sublato aere usquam uiuere, et ideo oportunum aerem esse si ignem uelis, uel quod ignis motu aeris accendatur, ut in siluis locisque palustribus sepe uidimus contigisse; et sic aer natus ante quam ignis. Eam autem educatam a Thetide ideo fictum est, quia humiditate aque restauratur quicquid aeris extenuati in ignem uertitur. Eam autem educasse Neptunnum et Mercurium, ubi de eis fiet mentio exprimetur. Iouis autem coniunx ideo dicta est, quia sic aer celo seu igni supponitur. Seruius autem dicit Iouem aliquando pro igne et aere, et non nunquam, pro igne tamen summi. Sic et Iunonem pro terra et aqua, et aliquando pro aere solo, et ideo quando pro igne et aere accipitur Iuppiter, et Iuno pro terra et aqua, merito coniuges dicuntur, cum ignis et aer habeant agere, et terra et aqua pati; et sic superioribus in inferioribus agentibus suffragantibus supercelestibus corporibus apud nos cuncta gignuntur. Quando uero, ut idem Seruius ait, Iuppiter pro igne tantum et Iuno pro aere ponitur, tam ratione contiguitatis, quam etiam tenuitatis et leuitatis, similitudine fratres esse dicuntur. Theopompus uero in Cipriaco carmine, et Ellanicus in Dyospoltichia, dicunt Iunonem a Ioue uinctam cathenis aureis, et deprauatam incudibus ferreis. Quos nil aliud sentire uoluisse arbitror, nisi aerem a frigiditate et duricie terre deprauatum, cathenis aureis, id est, per continuatas lucis successiones igni iunctum esse. Tullius uero dicit circa hanc materiam sic: *Aer autem, Stoyci disputant, interiectus inter mare et celum Iunonis nomine consecratus, que est soror et coniunx Iouis, quod et similitudo est etheris, et cum eo summa coniunctio. Effeminarunt autem eum Iunonique tribuerunt, quidem nichil est mollius* etc. Reginam et deam regnorum atque diuitiarum insuper dixere Iunonem, quam Fulgentius uelato et capite et sceptrum manu tenentem designat, nil aliud, ut ipse, credo, uolentes ostendere quam, qua in parte regna consistant et diuitie. Diximus enim Iunonem terram esse, in qua regna mundi consistere satis patet. Ergo si ipsa in se regna tenet, regnorum regina est; quod quidem per sceptrum demonstratur. Et hac eadem ratione diuitiarum est dea; nam autem in uisceribus metalla omnia et preciosas lapides tenet, quod per uelatum caput ostenditur, aut in superficie segetes fructusque omnes et pecora, in quibus profecto consistunt diuitie terrenorum, ostendit et prebet. Coniugiorum autem deam uolunt, eo quod ut plurimum dote media eatur in coniugium, que dos iuris Iunonis est. Preterea Iunonem in aliquibus lunam esse credidere, eamque circa humanos actus multa posse, et potissime circa motus de loco ad locum, et hinc arbitrati sunt Iunonem puellas nubentes et de domibus parentum ad sponsos euntes per iter ducere, et inde Interduca uocitata est. Seu alia ratione, quia ueteri more nocte uirgines ad sponsos mittere consueuere, eis erubescentibus ire palam uirginitatem deponere; et quoniam luna dum luceret, ducatum prestare uideretur itineris, Interduca dicta est. Et quoniam hoc ducatu illas primo in domos uirorum uidetur deducere, etiam Domiduca dicta est. Et quoniam uirgines sub ducatu Iunonis uenientes ad limina sponsorum, ritu ueteri uariis unctionibus postes ungebant, Iuno ab unctionibus illis Unxia appellata est, et sponse deinde uocitate unxores; et deinde, ut dicit Albericus, eo uentum est, ut dicantur uxores. Parturientium autem deam ideo illam dixere dicit Fulgentius, quia diuitie, quibus ipsa preest, semper de se alias pariant, quod quidem non est simpliciter uerum de omnibus et semper; quin imo parturientibus dea dicta est, quia luna, quam idem cum Iunone uoluere a parturientibus sub Lucine et Iunonis nomine inuocari consueuit, et eius muneris esse dicebant, ut ait Macrobius, distendere et laxare rimas corporum, et meatibus uiam dare, quod est ad accelerandos partus salutare, et tunc uocitatur Artemia Grece, quasi aerem secans Latine. Currus illi ideo attributus est, ut per eum designetur circumitio aeris continua circa terram. Arma uero ideo illi data sunt, quod bellantibus et maxime diuitiarum et regnorum causa ea suadere aut prestare et preparare uideatur. Nynphas illi obsequiosas dicunt esse XIIII, ut noscamus totidem in aere accidentia uariis ex causis generari, ut puta Serenitas, Uentorum impetus, Nubes, Pluuia, Grando, Nix, Pruina, Ros, Coruscatio, Tonitruum, Yris, Cometes, Uapores incensi, et Nebula. Non nulli tamen alias describunt esse, dementes ex dictis aliquas et alias superaddentes, que terre uidentur contingentia, ut terremotus, exalantia ex terris incendia, et huiusmodi. Porro ex his que Iunoni famulantur familiarior describitur a poetis Yris, quam Taumantis fuisse filiam uoluere, id est admirationis, eo quod sit coloribus et apparitione mirabilis. Hanc enim Iunoni diuitiarum dea ideo attribuunt, ut per eius picturatam uariis coloribus curuaturam opum ornamenta designent, que quidem fulgore suo admiranda sunt, sic descendentia ut ascendunt, et uti hec tam pulchra repente dissoluitur, sic et diuitum splendores in momento resoluuuntur in nichilum. Uoluntque eam Yrim dici, quasi erim, quod certamen est, eo quod propter diuitias multa oriantur certamina. Et hinc aiunt quidam Yrim semper missam ad discordiam excitandam. Pauonem uero illi in tutelam tribuunt, ut qualitates ostendantur diuitum. Est enim clamosa auis pauo, in quo clamores, elatas uoces, iactantiam, boatusque intelligunt diuitum. Incolit et pauo tecta et edificiorum semper celsiora conscendit, ut appareat diuites preminentias omnes appetere, atque si non dentur arripere. Picta insuper penna nitet undique, et laudibus delectatur, et ad ostentationem sui adeo trahitur, ut erecta in girum oculata cauda, nuda atque turpia posteriora relinquat. Per que purpura diuitum, et uestis aurea, et inanis gloria, et futilis pompa, aures adulationibus patule designantur, in quas quotiens minus aduertentes incurrunt, euenit ut, quod forsan sordidum latere poterat, detegatur, et appareat splendore sub illo cor miserum, curis anxiis lacessitum, ignauia, stultia, morum ineptia, uiciorum spurcities, et non nunquam cadauera turpi marcentia tabo. Superest de nominibus et potissime de his, de quibus nil dictum est, ponere rationem. Uult igitur Tullius eam uocari Iunonem, quasi iuuans omnibus, quod proprium Iouis est. Rabanus autem dicit Iunonem, quasi ianonem, id est ianuam pro purgationibus feminarum, eo quod quasi portas matris natis pandat et nubentium maritis. Leontius autem dicit quod Iuno Grece dicitur Ere, quod quidem uenit ab era, quod est terra et fit mutatio E in E, et fit Era, cui mutata alpha in E fit Ere. Unde proprie Iuno terra est. Sotigena uero appellatur, eo quod mares societ iungatque connubio feminis. Sic et Populonia ob id quod ex coniunxionibus hominum atque mulierum a se factis populi procreentur. Et inde Cinthia, quod lune nomen est, Cynthia dicebatur, quod ipsa a uirginibus cingulum castitatis, dum uiris iungerentur, exolueret, quod, quicquid dicant isti, Ueneris hoc officium puto, quam, Alberico teste, dicebant Iunonem Domiducam in nuptiis sequi, eo quod Iunonis esset officium primo ad matrimonium spectantia agere. Ueneris uero uirum et uirginem in coitum iungere, et cingulum uirginitatis soluere, quod ipsi Ueneri tribuunt, et ceston uocant. Matrona uero dicitur, quia his tantum presit mulieribus, que uiris mature sint, aptisque conceptui, que et ipse etiam si non nubant matrone sunt, aut dici possunt, eo quod secundum etatem matres esse possint. Curitim uero dicit Albericus eam uocari, quasi regalem, uel fortem, uel potentem, uel, iuxta Seruium, a curru, eo quod bellantes curribus uterentur, quibus illam ratione cause bellorum preesse uolunt. Deum etiam matrem uocant, eo quod illam terram intelligant omnium matrem. Fluoniam autem dictam dicit Albericus a fluoribus seminum, seu quod feminas in partu liberet. Ego autem a menstruali mulierum fluxu, qui a luna causari a nonnullis creditur, dictam puto Fluoniam. Sic et a purgationibus Februam, quod feminas post partum secundis exeuntibus purget, et idem in menstruis; nam februo idem est quod purgo. Dicta sunt ea que sub aliquo figmento poetico quantum ad naturalem sensum abscondi posse uisum est. Restat dicere quid sub parte fictionum secundum hystoriam tectum sit. In hystoria quidem sacra legitur Iunonem ex Saturno rege et hominum genitam, et ab Ope Saturni coniuge uno et eodem partu cum Ioue, prius tamen, editam, eamque, ut scribit Uarro, apud insulam Samum prius Partheniam appellatam atque educatam. Et cum ibi adoleuisset, Ioui nuptam, et ob id Sami nobilissimum et antiquissimum fuisse templum, et in eo simulacrum Iunonis in habitu nubentis puelle figuratum, eiusque sacra anniuersaria nuptiarum ritu celebrari consueta.
Hebes, ut ait Theodontius, filia fuit Iunonis, cuius rei talem idem Theodontius recitat fabulam. Apollinem scilicet Iunoni nouerce in domo Iouis patris sui parasse conuiuium, eique inter alia apposuisse lactucas agrestes, quas cum comedisset cum desiderio Iuno, illo usque tunc sterilis euestigio pregnans effecta est, et ex eo conceptu peperit Hebem. Que, quia formosa esset, a Ioue ad officium pincernatus assumpta est, et dea iuuentutis effecta. Tandem cum ipse una cum ceteris diis apud Ethyopes commensaturus iuisset, contigit quod, ministrante eis, Hebes, pocula, perque lubricum minus caute incedente, caderet, et casu, uestimentis amotis omnibus, in casu obscena Superis monstraret, quam ob causam factum est, ut illam ab officio pincernatus Iuppiter remoueret, et loco eius Ganimedem Laomedontis regis Troie fratrem sustitueret. Postremo Herculi Oeteo iam in numerum deorum assumpto illam iunxere coniugem. Omerus autem in Odissea eam ex Ioue conceptam dicit. Sane quoniam a Latinis poetis eam tantum Iunonis absque patre filiam habitam inuenio, Ioui non ascripsi. Quid autem ex fictione hac summendum sit, hoc arbitror. Dicebat uenerabilis Andalo Ioui, quem patrem Apollinis aiunt, inter signa Zodiaci duo attributa, que eius astrologi dixere domicilia, Sagittarium scilicet atque Pisces. Uerum Sole, id est Apolline, in Sagittario existente, Iouis domo, instante iam hyeme, Iunoni, id est terre, lactuce apponuntur siluestres, id est frigus intensum; nam lactuce siluestres, ut aiunt physici, frigidissime sunt; frigus autem circa terre superficiem agit, ut condensatis terre poris calor terre immixtus agat circa intrinsica terre, et terre humiditate calefacta, radices graminum atque plantarum aperire faciat, et humore repleat, ex quo turgescunt et pregnantes efficiuntur. Et sic Sole intrante Sagittarium ob frigus intensum terra efficitur pregnans, que in autumno sterilis uidebatur. Tandem adueniente tempore partus, id est uere nouo, Hebem parit, id est iuuentutem et rerum omnium renouationem, frondes, flores, et germina omnia ea emittuntur tempestate. Sic primo adueniente uere, quod calidum est et humidum, diis, id est supercelestibus corporibus, que, ut alias dictum est, secundum quorundam opinionem ex humiditate uaporum a terra surgentium pascuntur, pocula, id est humectationes, porrigere dicitur. Tandem adueniente autumno, in quo Sol incipit uersus solstitium hyemale tendere, id est ad Ethyopes, qui uersus antarticum sunt, uirentia omnia cessare, et frondes arborum cadere incipiunt, et sic Hebes, dum deteguntur que occultauerant frondes nudari dicitur, et obscena monstrare, et a pincernatu etiam remouetur, et Ganimedes substituitur, qui Aquarii signum dicitur, eo quod eo tempore pluuiosa sit hyemps et habundanter humidos propinet uapores syderibus. Quod autem Herculi iungatur coniugio ideo fictum credo, quia iuuentus, id est uiriditas perpetua, semper iuncta sit clarorum uirorum operibus, nec illa nedum in mortem, sed nec in senium cadere permittat.
Martem sunt qui uelint Iouis et Iunonis filium, sed Ouidius, ubi De Fastis, eum Iunonis absque patre filium tantum esse demonstrat. Dicens, quod Iuno turbata, eo quod Iuppiter ex se ipso tanto, nullo mulieris adhibito obsequio, Mineruam procreasset, Occeanum querebat, sumptura consilium, qualiter et ipsa absque uiri commixtione posset filium concipere atque parere, et cum fessa secus fores Flore dee coniugis Zephyri quieuisset, a Flora quorsum pergeret interrogata, narrauit. Cui Flora, si Ioui esset occultum, promisit auxilium salutare, eamque, cum iurasset per undas Stygias se nemini dicturam, docuit in campis Oleneis florem esse, quo tacto, confestim absque uiro conciperet. Quod experta Iuno, illico absque uiro concepit et peperit filium, quem Martem appellauit. Alii uero dicunt quod Iuno, percussa uulua, Martem concepit. Hunc omnes ferocissimum deum et armigerum dicunt, et ob id bellis armisque preesse asserunt. Describit illi Statius in Thebaide regionem, domum atque ministros, sic dicens: *At Tracum Cylenius arua subibat; Atque illum hyberne labentem cardine porte Tempestas eterna plage pretentaque celo Agmina nymborum primique aquilonis hyatus In diuersa ferunt: crepat aurea grandinem ulta Palla, nec Arcadii bene protegit umbra galeri. Hic steriles delubra notat Mauortia siluas. Horrescitque tuens* etc. Et designata non absque misterio regione, domum describit atque familiam, dicens: *Ubi mille furoribus illi Cingitur aduerso domus immansueta sub Hemo*. Ferrea compago laterum, ferro arta teruntur Limina, ferratis incumbunt tecta columnis. Leditur aduersum Phebi iubar, ipsaque sedem Lux timet, et durus contristat sydera fulgor. Digna loco statio: primis salit Impetus amens E foribus cecumque Nephas Ireque rubentes, Exanguesque Metus, occultisque ensibus instant Insidie, geminumque tenens Discordia ferrum. Innumeris strepit aula Minis, tristissima Uirtus Stat medio, letusque Furor, uultuque cruento Mors armata sedet, Bellorum solus in aris Sanguis, et incensis qui captus ab urbibus ignis. Terrarum exuuie circum et fastigia templi Capte insignibant gentes, celataque ferro Fragmina portarum bellatricesque carine, Et uacui currus protritaque curribus ora, Pone etiam gemitus: adeo uis omnis et omne Uulnus; ubique ipsum, sed non usquam ore remisso Cernere erat, talem diuina Mulciber arte Ediderat; nondum radiis monstratus adulter Feda catenato luerat conubia lecto etc. Preteria eius dicunt Bellonam fuisse sororem, quam currui eius attribuunt aurigam, ut idem Statius testatur, dicens: *Ipse subit curru, diraque aspergine latos Mutat agros, spolia a tergo, flentesque caterue: Dant silue nixque alta locum, regit atra iugales Sanguinea Bellona manu longaque fatigat Cuspide* etc. Et ut incessus eius ferocitas ostendatur omnis, dicit et alibi Statius idem: *Comunt Furor Iraque cristas, Frena ministrat equis Pauor armiger; at uigil omni Fama sono, uarios rerum succincta tumultus Ante uolat currum, flatuque impulsa gementum Alipedum trepidas denso cum murmure plumas Excutit: urget enim stimulis auriga cruentis Facta, infecta loqui, curruque infestus ab alto Terga comasque dee Scithica pater increpat hasta* etc. Hunc insuper tam dirum tamque cruentum deum amantem fuisse uolunt, et inter alias ab eo dilectam Uenerem Uulcani precipue dicunt, et eius usum concubitu. Ex quo talem fabulam Omerus UIII recitat Odissee. Dicit enim Martem supreme Uenerem dilexisse, et cum ei aliquando misceretur, a Sole uisus, Uulcano Ueneris coniugi accusatus est, qui clam catenas inuisibiles circa lectum suum apposuit, finxitque se Lemnum ire, quod arbitratus Mars accessit ad Uenerem, et cum nudi lectum intrassent, et se fallaciis Uulcani iam captos aduerterent, rediit Uulcanus ex composito. Qui cum ob illatam iniuriam clamaret, aduenere dii, et inter alios Neptunnus, Mercurius et Apollo, dee uero ob uerecundiam non uenerunt, et cum omnes riderent, captos nudosque uidentes, solus Neptunnus pro captiuis interpellauit, ac tam diu orauit, donec Uulcanum in suas preces flecteret, et captos liberari faceret. Huic insuper tam acri deo lupum attribuunt in tutelam, et ex auibus picum. Sic etiam ex herbis gramen. Multa etiam de hoc recitantur, que suis seruata locis nunc omittere censui, ut quid contegant que dicta sunt deducamus in medium. Ueteres Iouem Martis patrem ideo uoluere, ne adeo filius degener uideretur a patre, mitem quippe atque benignum Iouem sepe diximus, ubi Mars crudelis atque immitis est. Iunonem autem Occeanum petere, et Flore consilium summere, ad colorandam originis rationem quam ob aliud positam reor, et ideo florem Olenium seu in campis Oleneis natum menstruum existimo, quod solum femine patiuntur, eiusque feditatem ipse uocabuli pulchritudine conantur tegere, florem uocantes suum, quem ex Oleneis aruis ideo dicit Ouidius, seu quia olidus sit, seu quod ex olido manet loco. De quo sic scribit Ysidorus: *Mulier solum animal menstruale est, cuius cruoris tactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbe, amittunt arbores fetus, ferrum corrumpit rubigine, nigrescunt era, si qui canes ederint, in rabiem efferantur, glutinum aspalti, quod nec ferro, nec aqua dissoluitur, cruore ipso pollutum dissoluitur* etc. Cuius igitur si sane considerentur effectus, ex alia nulla materia tam seuum animal tam immane creari poterat, ut cum genitore genitum conueniret. Marte, id est bello furente, nedum non germinent fruges, sed nec seruntur; ubi bellicus personet furor, uineta negliguntur, et sic in acetum uersa uidentur, moriuntur herbe presse discursibus, fructus aruorum pereunt omnes, agentibus uiolentiis atque rapinis, ferrum iniquo attritum usu consumitur, era decolorantur et arua sanguine occisorum, castra sequentes in nimiam occupandi rabiem efferantur, dissoluuntur, aut seua pugna aut longis obsidionibus menia ciuitatum, oppida et arces excelses, et quicquid hominum seu etiam nature arte munitum est; bene ergo conuenit cum semine fructus. Seu alia ratione Iunonis dicetur filius, quam sepe terram diximus et regnorum atque diuitiarum dominam, cum ambitione hominum insatiabili circa talia litigia, iurgia, dissensiones oriantur et bella. Si autem ad percussionem genitalium Iunonis intueri uoluerimus, dicemus tunc illa percuti, quando appetitus ad superflua excitatur, ex quo questio sepissime oritur, per quam et in bellum non nunquam itur, et sic Mars nascitur. Is igitur sic genitus quod apud Bystonas Tracesque habitet, ut describit Statius, euidenti ratione cognoscitur. Sub Arthoo quidem cardine, eo quod frigidissima sit regio, qui ibidem nascuntur sunt homines sanguine pleni, nec hoc a natura discretissima frustra factum; exangues enim frigori non possent obsistere; sunt hi sanguine abundantes obtruncatores ciborum, uini ingurgitatores immoderati, consilio segnes, fraudibus copiosi, in precipitia faciles, clamosi, furiosi, nil nisi per certamen optantes, sanguinis prodigi, et ridentes uulnera, que omnia Marti competunt; quam ob rem apte apud tales eius regia descripta est; tempestatum agminumque nymborum, et stridentium aquilonum et grandinum circumdata, ut sentiamus impetus, furores, rabiem, atque rumores et tumultus uacantium bellis. Preterea ferrea describitur domus, ut locorum munitiones, circa que bellum geritur, sentiamus, que ferree sunt, id est armatorum hominum plene, et gladiorum atque telorum; que quidem, eo quod in malum ut plurimum agantur, solis contristant iubar, quia in bonum lux creata sit. Insuper radiorum solis ab armis reflexorum aliquantulum liuescit splendor, ex qua liuedine aurea solis lux tristari et offuscari paululum uidetur. Demum ex ministris Martis primus ex regia prosiliens Impetus est, quo impatientes miseri postquam uerbis semina belli uidentur iniecta, ad arma discurrimus, et hunc cecum sequitur Nephas, eo quod dum furioso agimur impetu, aufertur omnis rationis animaduersio, qua sublata inconsiderate itur in homicidium, in incendium, in dispersionem bonorum et ruinas urbium; et sicuti rotatus ignis in ampliorem deducitur flammam, sic et inchoatum facinus, iras acuit et accendit male agentium animos; quos ideo rubentes describit, quia facies irati hominis ignea uideatur, seu quia ex incenso sanguine oriantur. Sunt preterea hac in domo Martis, que ubicunque bellum geritur intelligenda est, exanguis Metus, quos ideo exangues dixit, quia consueuerunt pallere metuentes, eo quod sanguis totus reuocatus ad cor metuentis, liquerit partes exteriores exangues. Qui quidem metus, cum dubius sit euentus belli, non solum segnes occupat, sed aliquando strenuos pugiles atque duces uariis agentibus causis. Sunt et ibidem Insidie, ideo tectos gerentes gladios, ut intelligatur insidiatis fraus; circa has plurimum artis oportet habere duces, cum nil palam nisi maximo suo commodo insidiantes faciant. Dicit et inter Martis ministros esse Discordiam duplici gladio accinctam, ut sentiamus cum in hoc ueniunt homines, ut non eque sentiant, sed in diuersas tendant sententias, ab hac animorum diuersitate unicuique parti arma suaderi et bellum in reliquam. Sunt et ibi innumerabiles Mine, que inflatorum hominum tela sunt, adeo ut non nunquam his tantum conficiantur bella, cum sepe minus faciunt homines qui magna minantur. Sic et ibidem tristissima Uirtus est, quod ideo dicit, quia esto homo bellorum sit oculatus plurimum, sit robustus, et ualens, sit audax et aduersus incumbentia fortis, et constans, quoniam he uirtutes in effusionem sanguinis, in dirutiones urbium, in predam tendunt, tristes esse uidentur, eo quod in aliorum tristitiam operantur. Est cum aliis et letus Furor, et hoc ideo, quia sepissime bellis interueniat, quem letum dicit, eo quod inter plenos cibo et potu et hinc letos, oriri consueuerit. Raro enim ieiuno stomaco furentes cernimus. Mors etiam inter hos armata est, et cruento uultu, uolens per hoc intendere crebras occisiones que in bellis fiunt, et sanguinis amplam effusionem, dum illam armatam et cruento uultu describit. Superest et ornatus templi, qui omnis tendit ad ostendendam uictorum miseriam et triunphantium gloriam, qui quoniam satis patet omittendus est. Sic et Bellona de qua satis supra dictum est, ubi de Minerua armigera. Superest de incessu Martis pauca dicere, cuius initium a furore et ira, qui eius comunt cristas, esse uidetur, quod his urgentibus absque impetu esse non potest, et hoc supra descriptum est, sed hos ideo Martis comere, id est ornatas reddere cristas, id est arma, dicit, ut intelligamus quod cum arma ad inferendam et peragendam pugnam facta sint, tunc splendida uidentur cum impetuose operantur. Nam in segni et miti milite flere dicuntur. Pauorem autem dicit equos Marti parare, et eius esse armigerum, eo quod seu aduenientium hostium, seu circa strepentium timore equos summamus et arma. Fama autem equos Martis, id est aduenientis belli, precedit, fere semper facta et infecta referens, que omnia a timidis expectantibus creduntur facile et augentur. Hunc tam immanem trucemque uirum amore Ueneris fuisse implicitum uolunt, seu uelint armigerorum morem, seu naturalem huius passionis uim, seu hystoriam sub fictionis huius fabule tegere, de quibus omnibus tangentes expediemur paucis. Bellicosos homines hac urgeri peste multos legimus. Centauri uolentes Perithoi coniugem rapere, bellum cum Lapithis habuere. Nessus ob dilectam nimium Deyaniram ab Hercule occisus est. Et Hercules ipse monstrorum domitor amori Yolis succubuit. Sino Iouis ineptias potius quam amores. Initium discordie Agamenonis et Achillis subtracta ab Agamenone Achilli Briseida causa fuit. Pyrrus ob nimium dilectam Hermionem Horestis gladio periit. Sanson uictus amore Dalile orbatus est et in seruitutem redactus. Dauit ob amorem Bersabee Dei oblitus adulterium commisit et homicidium. Salomon ob Egyptiam, cultu ueri Dei omisso, ydolis immolauit. Cleopatra Antonium funditus deprauauit. Quid multa ex antiquis referam ? Uidi ego duces bellorum plures, dummodo suaderet etas adeo mulierum quarundam amore deperditos, ut fere uideretur monstrum, tam grandem muliebris amoris mollitiem inter tam continuas et asperas bellorum curas in eodem pectore simul posse consistere, quod uolentes ueteres sub fictione uelare hunc fabulam bellorum patris et lasciuiarum matris condidere. Si autem acutius uelimus sensum huius fictionis excutere, arbitror intelligi posse pro Uenere concupiscibilis appetitus, Uulcano ignis deo, id est, calori naturali, matrimonio, id est indissolubili uinculo alligatus; hic more ignis dum in maius incendium nititur, Martem tanquam feruentissimum amare dicitur, et ab eo tanquam sibi simile amatur, et in idem desiderium iunguntur lasciuientes, quod a Sole, id est a sapiente uiro dum cernitur redarguitur, et excedens iusto calori accusatur. Uerum dum incontrarium, feruor inordinate concupiscientie fertur, fit ut occultis uinculis, id est cogitationibus atque delectationibus lasciuis artius alligetur insipiens, a quibus effeminatus solui non possit, et iam palam factis obscenis commixtionibus a sapientibus rideatur. Neptunnus autem qui solus pro captiuis interponitur, lasciuio feruori contrarius effectus est. Quo uti ab aqua ignis, sic ignominiosus amor extinguitur, et dum uelit qui patitur catenata ratio relaxatur. Leontius dicebat Omerum non solum hos intellectos habuisse, quin imo cum illis hystoriam etiam recitasse. Uulcanum scilicet Iouis et Iunonis filium et Lemni dominum Uenerem Dyonis filiam speciosissimam mulierem habuisse coniugem; qui cum esset forma turpis homo et speciosissimum iuuenem haberet armigerum, quem dicit opinione quorundam Neptunni fuisse filium, contigit ut a Uenere coniuge diligeretur, et in eius iret concubitum. Quod cum clam ad aures peruenisset Uulcani, uoluit ante uidere quam credere, et dum se longe iturum finxisset, incautos inuicem cepit amantes. Sed armiger claudi manus fugiens euasit facile. Ipse autem cum perdite amaret coniugem, in eam seui aliquid agere ausus non est, a querelis tamen nequiuit desistere Quas Neptunnus patruus intuitu filii longa persuasione sopiuit. Huic his explicitis ideo attribuitur currus, quia more ueteri pugnantes curribus uterentur. Lupus uero ob id illi dicatus est, quia rapax et ingluuiosum sit animal, ad insatiabilem uoracitatem sequentium castra monstrandam. Cui ideo picus attribuitur auis, quia ut plurimum bellorum homines auguriis et auspiciis intenti sint, et quia ex quibuscunque contingentiis confestim omina summant. Seu quia, uti rostro picus assidua percussione etiam robora penetret, sic et armigeri continua demolitione aut certaminum continuatione, menia penetrent ciuitatum. Gramen autem illi ideo sacrum dicit Albericus, quia hec herba, secundum Plinium, ex humano sanguine procreetur, et inde ut idem dicit, Romani rem bellicam agentes, Marti sacrum facturi aram construebant gramineam; quod ego ridiculum reor, ut gramen ex sanguine tantum humano oriatur, sed aliunde illud Marti dicatum habuisse originem puto; nam cum consueuerint belligeri homines in expeditis locis libentius castra locare, et ob id ut plurimum in locis gramineis, que ex consulto ab agricultoribus non coluntur, eo quod in se gramen omnem terre humorem attrahat, et satis nullum uel modicum linquat, a Romanis et forsan a priscis inuentum est, ad ostentationem uirtutis benemeriti pugnatoris, eos herba graminea coronare, qui armorum ui castra primi intrassent hostium. Martem preterea et aliis uocauere nominibus, ut Mauortem, et Gradiuum ob id, ut ait Rabanus in libro De origine rerum, quia per uiros bellatur, ut sit mas martis; et paulo post dicit: item Martem quia effectorem mortium; nam a Marte mors nuncupatur. Gradiuum ideo quod gradatim bello inferantur qui pugnant aut quod impigre gradiuntur etc. Mauortem autem sunt qui dicant eum dictum, quasi magna uertentem, quia ob bellum maxima conterantur. Sane ut appareat poetas suis in fictionibus phylosophos imitari, libet apponere quid de Marte senserint olim astrologi, et is potissime qui maximi apud eos nominis fuit Albumasar. Est autem Mars iuxta huius sententiam natura igneus, calidus et siccus repentinus, laudis et glorie cupidus, iracundus, iniqui iudicii, depredator, callidus, scelestus, impius, incostans, improuidus, preceps, incompositus in loquendo atque obscenus, in respondendo festinus, ferox, incontinens, proteruus, ornamentorum dilector, religionum spretor, infidus, mendax, periurus, malorum operator assiduus, dissipator bonorum, instabilis, et obstinate pertinacie, inuerecundus, laboriosus, impiger, derisor, fornicator, et fedi coitus appetitor. Significat iuuentutem, fortitudinem, ignem, combustiones, militiam et societates regum, instrumenta bellica, latrocinia, ruinas, abscisiones uiarum, torturas, captiuitates, timores, iurgia, iniurias, curatores uulnerum, magisteria ferri, effosores sepulcrorum, nudatores cadauerum, et similia. Ex quibus facile comprehenditur, quantum poesis cum phylosophia conueniat. Que quidem, rex inclite, nolo propter te putes apposita; iam diu auditu cognoui, quoniam astris familiarissimus esses et eorum optime nosceris proprietates, sed ut his obsequerer, qui, te preter, hec forsan lecturi sunt.
Cupido, ut ait Tullius in libro De naturis deorum, Martis et Ueneris fuit filius. Quem insipide ueteres modernique ingentis potentie deum uolunt. Quod satis patet carmine Senece tragedi, qui de eo in tragedia Ypoliti sic dicit: *Et iubet celo Superos relicto Uultibus falsis habitare terras: Thessali Phebus pecoris magister Egit armentum, positoque plectro Impari tauros calamo uocauit. Induit formas quotiens minores Ipse qui celum nebulasque ducit: Candidas ales modo mouit alas* etc. In quibus satis, quam grandis sit Cupidinis potentia, designatur. Nec minus ostenditur ea in fabula, quam de eo refert Ouidius; dum illum dicit ob Danis pulchritudinem Apollinem Phytonis uictorem aurea uulnerasse sagitta et Danem plumbea, ut amaret ille hanc, illa autem hunc haberet odio. Eius autem formam sic describit Seruius: *Etate puerum, nudum, et alatum, et accinctum pharetra, arcum sagittasque gestantem*. Rabanus addit et facem. Franciscus autem de Barbarino non postponendus homo, in quibusdam suis poematibus uulgaribus, huic oculos fascea uelat, et gryphis pedes attribuit, atque cingulo cordium pleno circundat. Apuleius autem, ubi De asino aureo, eum describit formosissimum dormientem sic: *Cum uidelicet capitis aurei genialem cesariem, ambrosiam temulentiam, ceruices lacteas, genasque purpureas, pererrantes crinium globos decoriter impeditos, alios ante pendulos, alios retropendulos, quorum splendore nimio fulgurante et ipsum lumen lucerne uacillabat per humeros uolatilis dei, penne roscide micanti flore candicant, et quamuis alis quiescentibus eximie plumule tenelle ac delicate tremule resultantes inquiete lasciuiunt, ceterum corpus glabellum atque luculentum, et quale peperisse Uenerem non peniteret* etc. Refert preterea Auxonius ex hoc fabulam satis longo carmine scriptam, quam pictam ait Treuiris in triclinio Zoyli; Cupidinem scilicet inter myrteta Herebi casu euolasse, quem cum cognouissent Heroides mulieres, eius ob causam dira supplicia, et inhonesta desideria atque mortes passe, facto agmine confestim in eum surrexere, et frustra conantem exercere uires, eum cepere, atque in excelsam ibidem myrtum cruci affixere, suas inde pendenti ignominias inicientes, quas inter dicit et aduenisse Uenerem increpantem eum eique Uulcani catenas improperantem, et supplicia seua minantem; quibus commotis aliis, remissis suis iniuriis, a Uenere ueniam illi impetrauere, eumque sustulere de cruce, et ipse euolauit ad Superos. Referuntur et insuper plura, quibus omissis, dictorum perscrutandus est sensus. Fuisse enim Cupidinem Martis et Ueneris filium et insignem pulchritudine lasciuique moris satis possibile reor. Uerum de hoc minime sensere fingentes, et id circo quis talis ex his oriri potuerit inter opiniones maiorum inuestigandum est. Est igitur hic, quem Cupidinem dicimus, mentis quedam passio ab exterioribus illata, et per sensus corporeos introducta et intrinsicarum uirtutum approbata, prestantibus ad hoc supercelestibus corporibus aptitudinem. Uolunt namque astrologi, ut meus asserebat uenerabilis Andalo, quod, quando contingat Martem in natiuitate alicuius in domo Ueneris, in Tauro scilicet uel in Libra reperiri, et significatorem natiuitatis esse, pretendere hunc, qui tunc nascitur, futurum luxuriosum, fornicatorem, et uenereorum omnium abusiuum, et scelestum circa talia hominem. Et ob id a phylosopho quodam, cui nomen fuit Aly, in Commento quadripartiti, dictum est, quod quandocunque in natiuitate alicuius Uenus una cum Marte participat, habet nascenti concedere dispositionem phylocaptionibus, fornicationibus atque luxuriis aptam. Que quidem aptitudo agit, ut quam cito talis uidet mulierem aliquam, que a sensibus exterioribus commendatur, confestim ad uirtutes sensitiuas interiores defertur, quod placuit; et id primo deuenit ad fantasiam, ab hac autem ad cogitatiuam transmittitur, et inde ad memoratiuam; ab istis autem sensitiuis ad eam uirtutis speciem transportatur, que inter uirtutes apprehensiuas nobilior est, id est ad intellectum possibilem. Hic autem receptaculum est specierum, ut in libro De anima testatur Aristotiles. Ibi autem cognita et intellecta, si per uoluntatem patientis fit, in qua libertas eiciendi et retinendi est, ut tanquam approbata retineatur, tunc firmata in memoria hec rei approbate passio, que iam amor seu cupido dicitur, in appetitu sensitiuo ponit sedem, et ibidem uariis agentibus causis, aliquando adeo grandis et potens efficitur, ut Iouem Olympum relinquere, et tauri formam summere cogat; aliquando autem minus probata seu firmata labitur et adnichilatur; et sic ex Marte et Uenere non generatur passio, sed, secundum quod supra dictum est, homines apti ad passionem suscipiendam secundum corpoream dispositionem producuntur; quibus non existentibus, passio non generaretur, et sic large summendo a Marte et Uenere tanquam a remotiori paululum causa Cupido generatur. Sane in excusationem sue imbecillitatis hanc pestem mortales miseri pressi passione hac potentissimum finxere deum, quos in Ypolito Seneca poeta tragicus detestatur, dicens: *Deum esse amorem turpi seruitio fauens Finxit libido, quoque liberior foret Titulum furori numinis falsi addidit, Natum per omnes et celerem terras uagum Ericina mittit; ille uolans per celum Proterua tenera tela molitur manu Regnumque tantum minimus in superis habet. Uana ista demens animus asciuit sibi Uenerisque numen finxit atque arcus dei. Quisquis secundis rebus exultat nimis Fluitque luxu* etc. Hunc insuper puerum fingunt, ut etatem suscipientium passionem hanc et mores designent; iuuenes enim ut plurimum sunt, et more puerorum lasciuiunt, nec satis sui compotes, quo passionis impellit impetus, potius quam quo ratio iusserit, efferuntur. Alatus preterea dicitur, ut passionati instabilitas demonstretur; facile enim credentes cupientesque de passione in passionem euolant. Arcum atque sagittas ideo ferre fingitur, ut insipientium repentina captiuitas ostendatur; nam in ictu fere oculi capiuntur. Has aureas esse dicunt et plumbeas, et aureis amorem, plumbeis autem odium inferri, ut amantium ostendatur opinio. Uolunt enim nonnulli ob passionem hanc iuuenes alias torpentes et exotici, in uirtutem moresque claros conari, facetiis et urbanitatibus uacare, lautos comptosque incedere, cantu et choreis delectari, liberales effici, et huiusmodi que ad splendorem uite uidentur spectare, et ideo auream hanc, quia splendidum aurum sit, et uice uersa plumbum, eo quod graue et quodam modo iners metallum uideatur et obscurum, habet odium procreare, ex quo tristitia et animorum afflictio nascitur, et iuuenum torpor, eo quod intra limen teneantur, metu seu cogitationibus grauentur noxiis, et huiusmodi. De gestis autem reliquis in Phebum et Danem, ubi de Dane supra dictum est. Facem autem id illi superaddunt, ut ostendatur quia hec passio non nunquam tanto feruore incendat patientium animos, ut illos non solum ad suspiria cogat, sed etiam in anxietatem exustioni similem impellat. Oculos uero illi fascia tegunt, ut aduertamus amantes ignorare quo tendant, nulla eorum esse iudicia, nulle rerum distinctiones, sed sola passione duci. Pedes autem gryphis illi ideo apponuntur ut declaretur quoniam tenacissima sit passio, nec facile inerti impressa ocio soluitur. Eum cruci affixum, si sapimus documentum est, quod quidem sequimur, quotiens animo in uires reuocato, laudabili exercitio molliciem superamus nostram et, apertis oculis, prospectamus quo trahebamur ignauia. Quod si ceperimus nec perficiemus, erit error nouissimus peior priore.
Uoluptas, ut ait Apuleius, Cupidinis atque Psycis filia fuit, cuius generationis fabula supra, ubi de Psyce, latissime dicta est. Cuius figmenti ratio aperietur facile. Cum enim contingit nos aliquid optare, et optato potimur, procul dubio obtinuisse delectamur; hanc delectationem prisci uoluptatem uocauere.
Enomaus rex fuit Elydis atque Pise, et, ut Seruio placet atque Lactantio, Martis fuit filius. Sane ego bellicosum fuisse hominem arbitror, et ob id fictum Martis filium. Constat enim eum aduersus Pelopem bellum habuisse, et a Pelope superatum, et cum secum uenisset in pacem, eidem Hyppodamiam filiam suam concessit in coniugem.
Hyppodamiam dicit Seruius filiam fuisse Enomai regis, et cum formosissima peteretur a multis, essentque Enomao uelocissimi equi, ut qui ex uentorum flatu creati fuerant, ab Enomao petentibus talis apposita condicio est, ut scilicet curule deberent inire certamen, et superati necarentur, uictor autem potiretur optato. Et cum iam multos in mortem dedisset, aduenit Pelops Tantali regis filius, clara floridus iuuentute, petiitque coniugium uirginis, dispositus subire certamen. Hyppodamia autem cum uidisset Pelopem, formositate eius capta, Myrtilum aurigam patris pactione primi coitus corrupit. Alii uero dicunt clam a Pelope fuisse hac eadem pactione corruptum. Myrtilus autem axem currus fecit ex cera, et sic, dum essent in stadio, fracto axe currus Enomai Pelops uictor euasit; et sic coniugio Hyppodamie potitus est. Dicit Barlaam in annalibus Grecorum legisse Pelopem ob negatam sibi Hyppodamiam, aduersum Enomaum inisse bellum, et Enomaum fraude Myrtili prefecti sui superatum. Qui Myrtilus cum precium fraudis postularet a Pelope, ab eodem in mare deiectus periit. Hec Pelopi uiro suo peperit Atridem, Thyestem, Phystenem et alios.
Thereus rex Tracum fuit, et, ut ait Theodontius, filius fuit Martis ex nynpha Bystonide per uim ab eo oppressa, quod in parte scribit Ouidius dicens: *Quem sibi Pandion opibusque uirisque potentem Et genus a magno ducentem forte Gradiuo Connubio Progne iunxit* etc. Ex hoc talis hystoria cum fabuloso fine narratur. Cum fatigasset Thereus bello Pandionem Athenarum regem, et in pacem tandem uenisset, ut firmior esset, Prognem eius filiam, natu maiorem, sumpsit in coniugem. Que cum iam illi Ythim filium peperisset, uenissetque in desiderium uidendi Phylomenam sororem suam, orauit ut mitteretur Athenas, aut ab Athenis accersiretur Phylomena. Thereus autem Athenas uadens a Pandione impetrauit, ut Phylomenam ad Prognem duceret. Quam speciosissimam uirginem cum adamasset Thereus, eam in pastorali domo uiolenter oppressit; et minitanti se eum accusaturam Progni linguam abscidit, et in domo illa clausa seruauit, et ueniens sordidatus ad Prognem Phylomenam maris nausea mortuam dixit. Phylomena uero, carceris affecta tedio, in tela que sibi contigissent omnia acu scripsit et per ancillulam sorori misit. Que cum ficta letitia dolorem occultasset suum, instantibus orgiis Bachi, noctu, nam eo tempore a Bystoniis mulieribus celebrabantur, tyrsis et pellibus ornata intrauit siluas, et Phylomenam eque ornatam eduxit in regiam, et accensa furore, cum multa excogitasset in uirum, in Ythim paruulum filium illi applaudentem euomit iras, eumque secto iugulo interemit, et coctum uiro mane de more epulanti apposuit. Qui cum sepius rei inscius illum uocasset, eique respondisset continue Prognes: adest; nec intelligeret ille, antequam a mensa consurgeret, Phylomena ex conclaui exiens illi in hoc seruatum filii caput apposuit. Qui repente hinc inde commotus, dum illas insequeretur gladio, factum est miseratione deorum, ut Prognes in irundinem uerteretur, et pullo in habitu propria tecta seruaret. Altera uero, in auem sui nominis mutata, siluas petiit quas nocte reliquerat. Thereus autem upupa factus est; et sic omnis regia transformata. Sensus autem fictionum, secundum Barlaam sententiam, talis est. Fuit Thereus homo impius et ferox, nil nisi per bellum cupiens aut summens, et ob id Martem meruit in patrem, cum filius fuit Astogiri Bystonidum principis. Qui quidem cum ob suum facinus nil auderet in coniugem, et ipsa ob ruborem perpetrate seuitie nunquam in regiam descendisset, sed nigra tecta ueste in sublimiori domus parte suum defleret scelus, et sororis infortunium. Huius mutationis causam dedit, sicuti et Phylomena tam nomine quam reditu in siluas. Thereum autem ideo in upupam uersum dixere, quia et cristata sit auis, et ululare cantus eius sit, et stercora cibus, ut per cristam insigne regii capitis designetur, et per ululatum filii perditi lamentationes, et per fetidum cibum aspernanda atque fastidiosa memoria comesti nati.
Ythis Therei et Prognes fuit filius, cuius etas et infortunium satis supra scriptum est. Aiunt enim eum in auiculam quam carduelem uocant mutatum, et hoc potius ab habitu infantie sue sumptum credo, quam aliunde; picta quidem auis est carduelis, uti et picturatas acu uestes ferre uidemus infantes nobilium.
Ascalaphus et Ialmenus fratres, filii fuerunt Martis ex Astochia, ut in Yliade placet Omero dicenti sic: {Ton erkh' Askalaphos kai Ialmenos, uies Areos, Ouhs teken Astuose domo Aktoros Axeidao, Parthe aidoie, uhperoon eisanabasa, Arei kratero oh de parelexato lathre} etc. Que latine sonant : Illis dominabatur Ascalaphus et Ialmenus, filii Martis, quos genuit Astiochi in domo Actoris Azidao uirgo uenerabilis: Palatium cum ascendit Mars fortis, hic autem cum ipsa iacuit clam. Hos autem dicit Omerus, ubi supra, dominos fuisse Asplidonis et Orcomeni, ac Mimionis ciuitatibus, et cum Grecis Troiam uenisse cum XXX nauibus. Ego autem, ut de reliquis dictum est, pugnaces fuisse iuuenes arbitror, et ideo Martis filios habitos ab antiquis.
Parthaon, ut ait Theodontius, filius fuit Martis ex Meroe, patremque eius alio nomine Meleagrum appellatum, et Calidonie regem. Paulus autem dicit hunc Martis fuisse filium ex Sterope filia Athlantis. Lactantius autem dicit hunc non Martis fuisse filium, sed Meleagri Martis filii. Tandem Theodontius dicit uerum esse Parthaonem filium fuisse Meleagri ex Merope Ethola uirgine, sed quoniam Meleager primus armis sibi occupauerit Calidoniam atque tenuerit, cum Iouis Archadis filius fuerit, Mars a rudibus incolis et creditus et appellatus est, et inde Parthaon Martis filius dictus. Huius quidem genologiam Omerus in Yliade, introducens Dyomedem loquentem, designat, ostenditque Parthaonem tres filios habuisse, Agrium, Melam, et Oeneum, sed Theodontius his superaddit quartum, Testium scilicet, ab Omero minime nominatum.
Agrius et Melas, ut supra dictum est, Omero teste, fuerunt filii Parthaonis. De quibus nil preter nudum nomen ad nos usque peruenit.
Testius, ut dicit Theodontius, filius fuit Parthaonis ex Calidone nynpha. Paulus uero dicit ex Altea, et Alteam filiam sic dictam, quia dum nasceretur ipsa, labore partus mortua mater sit, nec de eo preter hoc habetur ulterius, nisi quod Alteam genuerit et Thoseum et Plexippum.
Thoseus et Plexippus Testii fuerunt filii, ut predictum est. Qui quidem cum iuuenes essent robusti, etate ualentes et animo, una cum reliquis nobilibus iuuenibus Grecie in uenationem apri Calidonii cuncta, ut refert Ouidius, uastantis uenere; ibique, cum post longum laborem beluam interemissent, cernentes quod Meleager Oenei regis filius eorum nepos et uenationis princeps caput apri Athlanti uirgini, quia prima uulnerasset illum, dedisset, ut tanquam prima feriens ritu uenantium precipuo uenationis decoraretur honore, illud illi indignantes, quod tanti laboris inter tot nobiles iuuenes femina primo insigniretur honore, eripuere. Quam ob causam turbatus Meleager in illos irruens, subtracto capite, eos interemit renitentes, et uirgini sublatum honorem restituit.
Altea Testii fuit filia, et de matris nomine pereuntis, dum eam pareret, nuncupata est, ut satis predictum est. Hec Oeneo regi Calidonie nupsit, cui cum inter alios filios Meleagrum peperisset, eo nato uidit audiuitque Fata circa ignem dicentia: tam diu natum uicturum quam diu stipes unus, qui tunc ardebat in igne, permaneret inconsuptus ab igne; quo dicto discedentibus Fatis, Altea, e lecto surgens, confestim subtraxit ab igne atque seruauit. Porro cum sacrificans ob onorem Meleagro ex uenatione consecutum, et interim audisset ab eodem fratres occisos, furore percita, in uindictam se dedit precipitem, et arrepto fatali stipite, quem caute illo usque seruauerat, igni comburendum exhibuit, quo consumpto, filius Meleager occubuit. Quod cum audisset infelix, facti penitens, in gladium irruit, et uitam miserrime terminauit. Stipitem hunc ego radicalem humidum arbitror, nature lege factum, ut eo durante uita nascentium perseueret, qui a matre, id est a rerum natura, igni, id est siccitati impositus, ut pereat natus necesse est.
Oeneus Calidonie rex, ut supra dictum est, Parthaonis filius fuit, longe magis apud nos filiorum opere quam suo cognitus. Huic coniunx fuit Altea, et plures illi fuere nati, sed utrum ex Altea omnes non satis michi notum est, cum de alio quam de Meleagro legisse non recolam.
Deyanira Oenei regis fuit filia, ut in morte Meleagri testatur Ouidius, dicens: *Quas postquam Oenie tandem Latoida clade Exatiata domus preter Gorgemque nurumque Nobilis Alcmene* etc. Hec uirgo prestantissime forme fuit, adeo ut multi illam in coniugem exoptarent atque peterent; tandem cum Acheloo flumini promissa fuisset, et postremo Herculi poscenti desponsata, ortum ob ipsius nuptias certamen est, et superato Acheloo, Herculi cessit. Hec preterea a Nesso centauro summe adamata, et in transitu fluminis rapta, ut clarius ubi de Nesso. Qui cum sagitta ab insequente Hercule letaliter uulneratum se sciret, in amoris premium uestem Deyanire uenenato sanguine respersam dilecte dedit, asserens uestimento uim esse reuocandi Herculem a quibuscunque amoribus. Que cum credula clam seruasset, capto amore Yolis Herculi transmisit induendum, ut illum ad se reuocaret; attamen cum illud Hercules induisset et sudore siccum cruorem resoluisset, porisque hausisset apertis, ui urgente ueneni, in rabiem uersus, sese dimisit in ignem, et mortuus est. Et sic Deyanire uxoris munere interiit. Theodontius dicit bellum habitum cum Acheloo huiusmodi fuisse, quod cum desideraret Hercules Deyaniram, et Achelous fluuius Calidoniam duobus alueis fere omnem aliquando irrigaret, et sata omnia secum traheret, ab Oeneo Herculi petenti hac sub condicione concessam, si Acheloum in unum cogeret alueum, et illum sepiret aggeribus; quod cum non absque maximo labore fecisset Hercules, Acheloo superato, Deyaniram obtinuit.
Gorgem Oenei fuisse filiam testimonio Ouidii premonstratum est. Theodontius uero dicit Gorgem non feminam, sed hominem fuisse, et in bello Thebano occubuisse.
Meleager filius fuit Oenei regis Calidonie et Altee, in natiuitate cuius refert Ouidius Parcas tres ab Altea iam labore partus soluta uisas, circa ignem stamina nentes, et cum flammis ligni stipitem posuissent, dixere: *O nunc nate, erit equa tibi cum hoc stipite uita*. Quod cum audisset Altea, eis discedentibus, surgens stipitem igni subtraxit, illumque ne combureretur cum diligentia seruauit. Fuit hic Meleager iuuenis insignis, et euo suo fama clarissimus; et eodem Ouidio referente contigit, quod Oeneus pater ex susceptis frugibus cunctis Superis sacro instituto honores impenderet, Diana tantum, seu indignatione seu obliuione omissa. Que aduersus eum turbata, aprum immanem agris Calidoniis immisit cuncta uastantem. Ad quem conficiendum, cum uocatu Meleagri conuenissent omnes adiacentium ciuitatum insignes iuuenes contigit ut et Athlas uirgo Cenei filia, seu secundum alios Iasii regis, forma et etate conspicua, et uenationum experta etiam aduocata ueniret. Quam cum extemplo Meleager adamasset, factum est, ut inita uenatione, cum omnes in aprum irruerent, hec ante alios omnes illum iaculo uulneraret. Qui postquam captus et occisus est, Meleager uenationis princeps seu amore ductus, seu quia sic expetebat usus, Athlanti, que illum prima uulnerauerat, apri caput transmisit; Lactantius addit et pellem, qui precipuus apud uenatores habebatur honor. Quod egre ferentes Plexippus et Thoseus, seu ut dicit Lactantius, Agenor, fratres Altee, eidem Athlanti caput oblatum abstulerunt, seu auferre conati sunt. Quam ob rem iratus Meleager in eos irruit et illos occidit. Ceterum cum Calidones ob mortem apri festum ingens celebrarent, et dona portarent templis, et inter eos Altea tam ob mortem hostis quam ob gloriam filii letabunda incederet, audita fratrum cede, repente turbata est, et in uindictam potius quam in lacrimas irruens, fatali sumpto stipite, eum in flammas iniecit. Quo consumpto et Meleager consumptus occubuit. Omerus in Yliade, ea in oratione, in qua Phenix conatur persuadere Achilli, ut arma capiat aduersus Troianos, longum de Meleagro Oenei filio sermonem facit, et dicit, quod, cum ob homicidium auunculorum suorum plurimum ab Altea matre obsecraretur, indignatus, cum uenirent hostes usque in uallum Calidonie ciuitatis nollet arma summere, sed cum Cleopatra Marsippe Ydei Eiunei filia, quam etiam Alcionem uocant, eo quod Alcionem auiam suam persepe ploraret, delectabatur inclusus thalamo, que post mortem fieri non poterant. Attamen ex his, qui eum ob cedem auunculorum mortuum putant, sunt qui credant eum non stipite consumpto, sed matris conspiratione occisum. Barlaam ab ea fuste dum dormiret occisum dicit. Paulus uero casu eum post gloriam interempti apri mortuum putat, et inde fabule locum adinuentum fatati stipitis, quem dicit radicalem humidum arbitrari, quo deficiente, deficit et uita. Quacunque tamen morte, uel quandocunque absumptus sit ab omnibus, arbitrari uidetur eum Athlantis amicitia usum, et ex ea Parthenopeum filium suscepisse. Fuit enim Meleager et uenatio hec famosa, ut testatur Eusebius in libro Temporum, Atreo et Thieste regnantibus Micenis anno mundi IIIIi.
Parthenopeus filius fuit Meleagri et Athlantis. Quam dicit Theodontius filiam fuisse Iasii regis Archadie, et cum esset acris propositi uirgo, coniugiumque renueret, Dianam in uenationibus secuta est, tandem probitate uicta Meleagri eius usa contubernio, illi Parthenopeum peperit, quem eo quod diu celauerit sic appellatus a matris putata uirginitate; nam Grece parthenias uirgo seu uirginitas sonat. De pulchritudine huius et matris euentu, re cognita, sic scribit Statius: *Pulchrior haud illi triste ad discrimen ituro Uultus et egregie tanta indulgentia forme; Nec desunt animi, ueniat nunc fortior etas, Quas non ille duces nemorum fluuiisque dicata Numina, quas magno non impulit igne Napeas? Ipsam, Menalia puerum cum uidit in umbra, Dianam, tenero signantem gramina passu, Ignouisse ferunt comiti, Dicteaque tela Ipsam et Amicleas humeris aptasse pharetras* etc. Huic autem cum plus esset animi quam uirium, adolescentulus nondum pubes, plurimo belli succensus amore, audiens Argiuos duces in Thebas ituros, ignara matre, conuocatis populis cum Adrasto rege reliquisque in obsidionem Thebarum uenit, et ibidem in pugna uulneratus occubuit. Ceterum de isto longe aliter sentit Seruius. Dicit enim eum Melanippe et Martis, siue Melamonis fuisse filium et Arcadie regem, et puerum admodum Thebana bella secutum, ut dictum est.
Tydeum Oenei regis fuisse filium Statius clare confirmat, dicens: *Sanguis hebet luctu, magni de stirpe creatum Oeneos et Marti non degenerare paterno Accipies* etc. Hoc etiam ceteri uidentur asserere, sed de matre quidam dissentiunt. Nam Lactantius eum filium fuisse dicit Altee. Seruius autem Euriboee. De hoc insuper clara recitatur hystoria. Dicit ante alia Lactantius eum e Calidonia discessisse, quia Menalippum fratrem suum in uenatione minus aduertenter occiderat; et hinc sequitur Statius, quod multa iam nocte ymbribus atque procellis fatigatus in Argos ciuitatem uenerit, ubi cum neminem nosceret, et refugium perquireret, quo pernoctare posset, ad regiam porticum uenit, in quam paulo ante Polynices Thebanus, pactione cum Ethyocle fratre facta de annuo imperio successiue, etiam madens deuenerat, et equum suum locauerat, et cum non satis capax duorum uideretur locus ob mansionem, non cedente Pollynice, in iurgium deuenere, et inde in certamen. Quod cum audisset Adrastus, descendens eos pacificatos deduxit in regiam; et cum aduertisset Pollynicem leonis pelle tectum, et Tydeum apri, confestim ambiguum oraculi responsum quod consuluerat de nuptiis filiarum intellexit. Acceperat autem se illas daturum alteram leoni, alteram uero apro, et ideo cum iam eos cognouisset, quasi sibi missos generos, Thydeo Deyphilem iunxit, Pollynici autem Argyam. Ipsi quidem, paulo ante hostes, non solum affinitate sed amicitia integra euestigio iuncti sunt, adeo ut, ueniente tempore, quo secundum pactiones Pollynices regnum a fratre debebat assummere, neminem ire legatum preter se ad repetendum pro Pollynice regnum Tydeus passus est; cui cum denegatum fuisset preter ius et fas redeunti, ut ait Omerus, et post eum fere ad literam Statius, insidie Ethyoclis apposite sunt. Et cum nocte in incautum quinquaginta milites irruissent, nulla ex parte territus, expedito gladio in eos conuersus est, et post longam atque cruentam pugnam multis saucius uulneribus, uno excepto, omnes occidit. Tandem cum Adrasto et Pollynice iam uno ex Deyphile suscepto filio Dyomede ad obsidionem uenit Thebarum conuocatis amicis. Ibi autem, tanquam rem suam ageret, acriter sepe pugnans, die una a quodam Menalippo sagitta in mortem uulneratus est. Quod cum impatienter ferret seque acerbitate uulneris in mortem trahi nosceret, fere in rabiem uersus sociis eius, qui eum uulnerauerat, postulauit caput. Qui postquam illud multo sanguine fuso obtinuerunt, eique detulerunt, ipse non aliter quam canis iam deficiens ceruici dentes infixit, et illam dum bestiali ritu deuoraret, occubuit. Hunc preterea, ut Lactantius refert, fuerunt qui ex Marte genitum dicerent, sumpta facie Oenei, nil aliud sentientes, quam Martem in natiuitate Tydei adeo potentissimum significatorem fuisse, ut ei in gestibus suis simillimus appareret.
Dyomedes, ut satis uulgatum est, filius fuit Tydei ex Deyphile. Hic Etolorum dux cum ceteris Grecis ad obsidionem Troianam accessit. Apud quam adeo se strenue gessit, ut post Achillem et Ayacem Grecorum omnium fortior haberetur et audacior. Nam preter occisos reges a se, et singulares pugnas aduersus Hectorem et Eneam, aliosque insignes Troianorum principes, et captos Rhesi equos, atque Palladium Troianis subtractum, eo in bello Martem uulnerauit, ut testatur Omerus in Yliade, sic et Uenerem Eneam protegentem, ut Omerus primo, deinde dicit Uirgilius. Tandem cum, obtenta uictoria, in patriam remearet, dicit Leontius, quod ab Egyale coniuge, que suasione Nauplii patris Palamedis alteri adheserat homini, minime receptus est. Seruius quidem dicit, quod cum ipse cognouisset Egyalem cum Cyllabaro Steleni filio concubuisse, uerecundia ductus domum noluisse reuerti. Dicit insuper Leontius hoc illi imprecatum a Dyone fuisse, cum filiam uulnerauit. Is tamen, indicto sibi exilio, ad partes Apulie sese contulit, et occupato Gargano monte, ut uolunt aliqui, eius in radicibus Sypontum condidit ciuitatem; alii Arpum dicunt, et ibi cum multa passus fuisset, ut dicit Uirgilius, socios in aues mutatos perdidit, et eo quod ossa Anchisis oraculo secum tulerit, dicit Seruius eum ista perpessum, et ob hanc causam illa restituit. Aristotiles autem, ubi scribit De mirabilium auditu, dicit, Dyomedem ab Enea per dolum occisum, et loca quibus imperauerat occupata. Eo tamen mortuo, ut asserit Augustinus, ab incolis deificatus est, eique templum constructum in insula cui Dyomedia ab eo nomen est, et post eius mortem socios ob dolorem necis eius in uolucres uersos, eosque templum incolere atque circumuolare; quod etiam affirmat Seruius, dicens hos aues a Latinis uocari Dyomedias, a Grecis uero Erodios, dicens insuper eas Grecis ad Ytaliam uenientibus applaudere atque letas occurrere, cum Latinos fugiant uehementer, eo quod sue originis memores sint, et quod a Latinis dux eorum sit occisus. Theodontius uero dicit, eas Grecis applaudere et ceteris nationibus esse infestas, et singulis annis aquam rostris portantes templum Dyomedis perfundere. Sed quid sub fictionibus lateat uidendum est. Dyomedem Martem uulnerasse ideo dictum puto, quia forsan cum Hectore pugnans, qui ob insignem militarem eius uirtutem merito Mars dici poterat, illum uulnerauit. Sic et Uenerem, quia Eneam Ueneris filium uulnerasset. Socios autem in aues mutatos dicit Theodontius ideo fictum, quia pyrrate effecti sint adeo ueloci cursu remorum suffragio discurrentes maria, ut uolare uideantur, eosque Grecis seruatis reliquis nationibus fuisse infestos.
Menalippus, ut Lactantio placet, Oenei regis fuit filius. Hic in siluis, dum una cum Tydeo fratre uenaretur, ab eodem inaduertenter occisus est.
Zesius, ut dicit Theodontius, Martis fuit filius ex Hebe iuuentutis dea susceptus, michi tamen omnino incognitus.
Flegias, ut dicit Lactantius, filius fuit Martis, homo nequam elatus et in Superos fastidiosus. Hic autem, ut ait Seruius, filios habuit Ysionem et Coronidem nynpham. Quam cum sensisset ab Apolline uiciatam, confestim ira percitus templum eius Delphys incendit. Quam ob rem iratus Apollo eum sagittis interemit, eiusque animam apud Inferos religauit, hac sub pena, ut sub ingenti sedeat saxo ruinam minante, et semper illud casurum suspicetur et timeat. De quo sic ait Uirgilius: *Flegiasque miserrimus omnes Admonet et magna testatur uoce per umbras: Discite iustitiam moniti et non temnere diuos* etc. Flegiam combussisse templum Apollinis, ut dicit Eusebius in libro Temporum, contigit Danai regis Argiuorum anno XXIII, anno uero mundi III dcclii. Nunc quid ueteres de impensa Flegie pena senserint uideamus. Flegias autem dictus est a flegon, quod est flamma, et ideo Martis recte dicitur filius, quia calidus sit et siccus, et cui ardores et incendia competant. Quod autem apud Inferos damnatus sit, ea que dicta est pena, putat Lucretius, quod arbitrati sint ueteres antequam ad corpora ueniant apud Superos esse animas, et uenientes in corpora, quoniam inferi sumus respectiue ad supercelestia corpora, eas descendere ad Inferos et ibidem uarias habere penas secundum uarias affectiones uel exercitia; et sic Flegias in hac uita inter mortales uiuens ad hanc penam damnatus est. Quam talem intelligit Macrobius, ubi De somnio Scipionis, sic dicens: *Atram silicem lapsuram, et cadenti similem, illorum capitibus iminere, qui arduas potestates et infaustam ambiunt tyrannidem nunquam sine timore uicturi et cogentes subiectum uulgus odisse, dum metuant, semper sibi uidentur exitium excipere quod merentur*.
Coronis nympha, ut ait Seruius, filia fuit Flegie, que cum forma preclara esset placuit Apollini et ab eo uiciata est, atque ex eius concubitu filium concepit, qui post modum Esculapius appellatus est. Hunc uidetur arbitrari Tullius, ubi De naturis deorum, Ualentis fuisse filium et secundi Mercurii fratrem. Quem ego existimo, quoniam in medicina clarus euasit, ideo Apollinis dictum filium, eo quod medicine deus Apollo dictus sit.
Ysion Flegie filius perhibetur a cunctis. Hunc aliqui uolunt Iouis miseratione in celum assumptum et eius secretarium atque Iunonis effectum; ubi elatus officio ausus est Iunonem de stupro interpellare. Que Ioui conquesta, eius iussu nubem in sui similitudinem exornauit, Ysionique loco sui apposuit. Qui cum ea iacens, ex illa Centauros genuit. Et cum a Ioue de celo fuisset deiectus in terras, ausus est apud mortales gloriari se Iunonis potitum concubitu; quam ob rem ictus fulmine apud Inferos rote uolubili et plene serpentum alligatus, continue reuolutioni damnatus est; unde dicit Ouidius: *Uoluitur Ysion et se sequiturque fugitque* etc. Huius autem figmenti ratio potest esse talis. Ysion Thessalus fuit et Lapitarum dominus, regni preter modum auidus, adeo ut per tyrannidem occupare conatus sit. Iunonem nunc aerem nunc terram diximus, et reginam regnorum atque diuitiarum. Que in quantum terra et regnum in terris et aliquid stabilitatis uidetur protendere; et in quantum aer, qui lucidus est, splendoris aliquid uidetur addere regnis, qui tamen fugitiuus est, et in tenebras uertitur facile. Nubes autem solis opere ex uaporibus aqueis seu humentis terre surgentibus et in aere condensatis conficitur, natura sua caliginosa, uisui sensibilis, manu autem incomprensibilis, et nullis firmata radicibus, a uentis huc illuc leuiter impellitur; et demum aut in aerem a calore resoluitur, aut in pluuiam a frigore uertitur. Quid ergo ex dictis? Pro nube non regnum intellegimus, sed quoniam in Iunonis effigiem apponitur id dicemus, quod in terris uiolentia possidetur, cui regni similitudo non nulla est, in quantum uti rex suis subditis dominatur, sic et is, qui uiolenter possidet, dum uires suppetunt, suis imperare uidetur. Sed uti inter limpidum aerem et condensatam nubem grandis est differentia, sic inter regem atque tyrannum. Aer fulgidus est, sic et regium nomen, nubes obscura est, sic et caliginosa tyrannides. Regis amabile nomen, tyranni tetrum et odibile. Rex thronum conscendit suum regiis insignitus notis, tyrannus occupat dominium, armis horridis circumseptus. Rex per quietem et letitiam subditorum, tyrannus per sanguinem et miseriam subiacentium. Rex pacem augmentumque fidelium totis exquirit uiribus, tyrannus rem suam curat per exterminium aliorum. Rex in sinu amicorum quiescit, tyrannus, amicis fratribusque semotis, in satellitum scelestorumque hominum animam suam ponit. Quam ob rem cum in se, ut patet, diuersissima ista sint, rex splendidus aer merito fingi potest, et ei est aliquid stabilitatis annexum, si quid dici potest stabile in caducis; ubi tyrannus respectiue turbulenta nubes est, nulle stabilitati annexa, et que facile resoluatur, seu a furore subiacentium, seu ob desidiam amicorum. His premissis arbitror quid sibi uelit fictio absque difficultate uidebimus. Assummitur ergo tunc in celum Ysion, cum celsa animo contemplamur, ut puta regum purpuras, splendores egregios, eximiam gloriam, potentiam inexhaustam et que stultorum iudicio regum infinita sunt commoda. Nec immerito Iouis atque Iunonis uidemur secretarii facti, dum quod ad eos attinet, quasi ex specula deitatis, presumptuoso speculamur animo, et tunc in Iunonis desiderium trahimur, dum hos regios fastus, aliud quam sint, stolido iudicio arbitramur. Tunc autem Iunonem de stupro interpellat Ysion, quando nulla preuia ratione, nullo iusto suadente titulo in id priuatus homo conatus exponit, ut regno uiolenter presit. Sed quid sit, si forsan aliquid perinde queritur? Illi nubes Iunonis effigiem habens apponitur, ex quorum concubitu, occupantis scilicet, et occupati imperii illico nascuntur Centauri. Fuere quidem Centauri homines armigeri, elati animi, et immoderati, ac in omne nephas proni, uti satellites cernimus, et stipendiarios, et ministros scelerum, ad quorum uires fidemque confestim recurrit tyrannus. Qui ideo ex nube nasci dicuntur, quia ex substantiis umbratilis regni, id est subditorum eorum emunguntur stipendia, ex quibus in eorum exterminium impii nutriuntur. Demum Ysion a Ioue in terras e celo pellitur, id est a natura rerum; postquam enim cupidus intrauit dominium, omissis cogitationibus splendorum, quibus spe blanda et fallaci existimatione oblectabatur, in anxias certasque trahitur curas, dum scilicet noscere incipit quibus laboribus, quantumcunque continuis et amaris plenum sit imperium. Hic insuper quoniam se cum Iunone concubuisse iactasset, id est se regem dicere ausus est, fulminatur a Ioue, eo scilicet fulmine quo exuruntur insipidi, qui, dum se somniantes alis in celum euehi arbitrantur, somno excussi repente se comperiunt precipitatos in terris. Nam dum turgido spiritu elati quantumcunque uiolentia populorum imperium teneant, in se redeuntes stolide ambitionis somnum ab oculis pellunt, aduertunt quos angores intrauerint, quas ambages, quos timores, quasque incognitas ante perplexiones, qua animaduertentia non aliter quam ab ignito fulmine cruciantur. Qui cruciatus, si pacto aliquo eo tenente tyrannidem finirentur, non apud Inferos supplicio rote uolubilis damnaretur, sed quoniam in pectore talis absque quiete aliqua circulari motu assidue circumuoluuntur, et ueteres innouantur, et noue superadduntur, dum hinc huius insidias, inde uires illius, illinc dei iudicium timidus expauescit, rote infixus uolubili dicitur, que ideo plena serpentum fingitur, quia curis non solum assiduis, sed etiam mordacibus agitatur. Seu aliter et breuius. Nubem regni dicemus fore spem sumptam, quam nonnulli sibi male suis uiribus mensuratis certissimam faciunt. Que ideo similis Iunoni fingitur, quia speranti iam speratum possidere uidetur, nec aliter secum quam si possideret de re sperata disponit, et hinc fit ut ex hac tam certa spe, ut effectum consequatur, sperans sibi uires preparat, et sic agente spe, id est nube, Centauri oriuntur, id est preparantur, et cum ad consequendum opere, quod iam spe tenet insipidus, intrat labores adeo ut omittat cogitationes splendidas et in turbulentas deueniat necesse sit; et sic a Ioue, id est a luce et splendore cogitationum, cadit seu deicitur in terras, et fulminatus uexetur in rota, ut dictum est. De hac autem rota aliter sensisse uidetur Macrobius: *Illos scilicet radiis rotarum pendere destrictos, qui nichil consilio preuidentes, nichil ratione moderantes, nichil uirtutibus explicantes, seque et omnes actus suos fortune committentes, casibus fortuitis semper rotantur*. Alii uero, ubi Ysion Iouis et Iunonis secretarius dicebatur, senserunt Ysionem augurem fuisse, eo quod in aere caperentur auguria, per que secreta, id est ea que futura sunt, solum a talibus cognosci credebantur. Quod autem ex nube genuerit Centauros, uolunt nil aliud intelligi, quam quod precio satellitum fidem aucupent, que sic facile dissoluitur alio superueniente munere, ut nubes fit. Dicit preterea Fulgentius Dromocridem in Teogonia scribere, Ysionem in Grecia primum regni gloriam affectasse, et sibi centum equites primum omnium conquisisse, ex quo Centauri, id est centum armati. Sed ego miror Ysionem primum apud Grecos regnum optasse, cum constet ante tempora Ysionis multos fuisse Sycioniis et Argiuis reges, qui et Greci sunt. Fuit enim Ysion, Danao imperante Argiuis. Posset tamen hic responderi alios reges, qui eum precesserant sponte populorum quibus imperauerant, extitisse; Ysion autem primus fuit, qui per uim et tyrannidem regnum occupare conatus est.
Centauri Ysionis et Nubis filii fuere, ut premonstratum est. Hos uolunt quidam apud Thesaliam equos ante alios domuisse, et insignes euasisse equites; et quoniam centum conuenere inuicem, Centauri dicti, quasi centum armati, uel centum Martes, nam Grece arios Mars est, seu potius centum aure; nam sicut uentus uelociter euolat, sic et hi centum uelociter currere uidebantur. Uerumtamen hec Latina ethymologia est, quam Grece dictiones minime patiuntur. Ex eis talem refert Seruius fabulam: *Quod cum quidam Thessalus rex, bobus oestro exagitatis, satellites suos ad eos reuocandos ire iussisset, et illi cum cursu pedestri non sufficerent, ascenderunt equos, et eorum uelocitate boues consecuti, eos stimulis ad tecta reuocarunt*. Sic hi uisi, aut cum irent uelociter, aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus inclinatis, locum fabule stulta credulitas adinuenit, qua arbitratum est unum esse animal ex equo et homine compositum, et sic semper postea pictum est. Hi tandem elati homines in nuptiis Perythoi cibo pleni uinoque madentes sponsam Perythoo auferre ui conati sunt, sed resistente Theseo superati. Uirgilius autem eos dicit fuisse Lapytas. Eos autem superari atque deleri Mars passus est, eo quod illi sacrum non exhibuissent, cum diis ceteris adolessent. Quasi ex hoc uelint, quia omissa Martis seueritate, epulis et potationibus uacantes effeminati sint, et sic superati. Si quid preter hoc ex eis hic fictionis haberetur, satis supra ubi de Ysione declaratum est.
Euritus ex Centauris unus, ut refert Lactantius, in domum Oenei regis Calidonie ueniens, Deyaniram, quam paulo ante Hercules petierat et fidem prestauerat se illam in uxorem ducturum, postulauit in coniugem. Oeneus uim timens spopondit, et constituto die, dum nuptias Euritius celebraret, superuenit Hercules, et inito cum Centauris ibidem existentibus certamine, eos occidit, et Deyaniram sibi matrimonio copulauit. Ouidius uero non sic, quin imo dicit quod cum Perithous duxisset Yppodamiam coniugem, et posuisset in antro mensas Centauris, et ipsi epulantes uino plurimo caluissent, in lasciuiam uenere et audaciam nimiam, et capiente Euritio Yppodamiam atque trahente eam, insurrexit Perythous atque Theseus, et turbati casu aduersus eum et socios iniuere pugnam, et cum abstulisset Theseus Yppodamiam Euritio, eum conantem manibus cratere sumpto interfecit.
Astilus ex Centauris fuit unus; et quoniam augurio ualebat futura prenoscens, fratres monuerat ne bellum aduersus Lapitas assummerent. Tandem cum se una cum eis in nuptiis reperiret, uideretque Dryantem acriter insistentem cedentemque misere quos contingere poterat, et ex suis plures etiam fugientes, timens illius uirtutem et ipse fugam cepit, Nessoque Centauro fugienti dixit, ut dicit Ouidius: *Astylus: ille etiam metuenti uulnera Nesso: Ne fuge, ad Herculeos, inquit, seruaberis arcus* etc.
Nessus ex Centauris famosissimus fuit. Hic cum uersutus homo plurimum esset, et fuga manus euasisset Lapytarum, in Calidoniam abiit, et secus Ebenum eiusdem regionis fluuium moram trahens, Deyaniram filiam Oenei regis amauit. Tractu uero temporis contigit, quod eunte Hercule a Calidonia uersus patriam una cum Deyanira coniuge, ab Ebeno fluuio pluuiis turgidus detentus est. Cui Nessus, quasi obsequio prestaturus, obtulit se, si natans uellet, transuadere fluuium Deyaniram in ripam alteram delaturum. Quod Hercules annuit; uerum cum transuadasset uelociter Nessus, Hercule adhuc natante, ratus suo ardori concessum tempus, aura ocior cum Deyanira fugam arripuit. Hercules autem sumpto arcu, sagitta eum consecutus est. Qui dum se saucium cerneret et periturum agnosceret, ne inultus occumberet, nouam commentus fraudem, confestim uestimentum sanguine suum perlitum exuit, et quasi munus amoris Deyanire dono dedit, hanc illi asserens esse uirtutem, ut, si illotum seruaretur, posset ab omni amore forensi in suum reuocare Herculem, dummodo id ageret, ut illo indueretur Hercules. Quod credula Deyanira seruauit, et post tempus, dum Herculem amore Yolis captum in suum reuocare uellet, illum, ut latius in sequentibus exprimetur, occidit. Nessus autem uestimento dato expirauit, ut uaticinium impleretur Astyli. Statius hunc Ebenum fluuium ob mortem Nessi Centaurum cognominat. Et Lucanus de eo dicit: *Et Meleagream maculatus sanguine Nessi Ebenos Calidona secat* etc.
Phyonides, Grineus, Rethus, Orneus, Lycidas, Medon, Pysenor, Taumas, Mermeros, Pholus, Menelas, Abas, Eurinomus, Yreos, Ymbrus, Ceneus, Aphydas, Elops, Patreus, Lycus, Cromis, Dictis, Phareus, Byanor, Nedyanus, Lyceus, Ypason, Thereus, Rypheus, Demolcon, Plageon, Ylon, Ephynous, Damus, Dorylas, Cyllarus, Yllonome femina, Pheo, Thomus, Theleboas, Pyrethus, Ethodus, Ephydupus, Nesseus, Odites, Styphelus, Bromus, Anthimacus, Elymus, Pyramus, Latreus, et Monicus, omnes fuere Centauri Ysionis et Nubis filii, et in nuptiis Perythoi aut cesi aut fugati a Lapithis, ut late in suo maiori uolumine testatur Ouidius.
Perithous non ex Nube apposita, sed ex coniuge fuit Ysionis filius, ut dicit Ouidius: *Duxerat Hyppodamen audaci Ysione natus* etc. Hic, ut fertur, amicitia integra Theseo Atheniensi iunctus fuit, et cum Yppocatiam secundum Lactantium, secundum autem Ouidium Yppodamiam duxisset uxorem, ut ait Seruius circumuicinos populos conuocauit ad festum; ex quo secutum est, cum in nuptialibus sacris ceteri onorarentur dii, solus Mars omissus est; quam ob causam indignatus Centauris indignantibus furorem inmisit, qui insurgentes aduersus Lapithas in pugnam, ut supra dictum est, plures ex Centauris cesi occubuere. Lactantius uero dicit hoc in certamine Lapithas fuisse deletos, quod intelligendum est de his Lapithis qui Centauri erant. Perythoum insuper uolunt seu Yppodamia morta, seu ea uiuente et forte repudiata, cum Theseo amico suo conuenisse, qui tunc forte celebs erat, se nisi ex Iouis genitis uxores sumpturos, et cum iam Theseus Helenam rapuisset, que Iouis et Lede filia habebatur, nec altera nosceretur in terris ea tempestate a Ioue genita preter Proserpinam Plutonis coniugem, cum in celum nequirent ascendere, ad Inferos eam rapturi declinauerunt; uerum Cerberus aduersus Perithoum insurgens, illum primo interfecit impetu, quem dum iuuare conaretur Theseus, in magno uite fuit discrimine et ultimo a Plutone detentus est. Tandem redeunte Hercule ab Hispania Gerione superato, et preda ingenti diuite, audito Perithoi infortunio, et captiuitate Thesei, a Trenaro specu descendit ad Inferos, ut tragedus testatur Seneca in tragedia Herculis Furentis; cui obuius Cerberus factus, ut in eadem tragedia plenius dicitur, ab Hercule uictus, atque triplici ligatus catena, Theseo concessus est. Aliqui uolunt Cerbero ab Hercule barbam decerptam; quem, liberato Theseo, per Trenaron ad superos triplici traxit catena etiam renitentem. Pomponius autem in Cosmographia scribit circa Euxisini sinus introitum haud longe ab Heraclea urbe Acherusiam specum esse, ad Manes usque, ut fama fert, peruium et ex eo ad superos aiunt incole Cerberum tractum. Sunt preterea nonnulli, qui ad augendam fabule fidem, cum uenenosis herbis locus hahundet, dicant eas primo ex spuma tracti Cerberi natas, nec in processu a quoquam euelli potuisse; quod hac in historia fictum est, eque ad historiam pertinet. Nam cum clam latronum more non tanquam strenui iuuenes rapturi Proserpinam iuissent Perithous et Theseus nocte, a Cerbero cane Perithous, ut legitur, occisus est, et ab incursantibus detentus Theseus, pro cuius liberatione Hercules ad Inferos discendens, id est in regnum Molossorum, primo claua occurrentem et omnia audentem canem domuit atque ligauit, et Theseum sub interminatione belli Plutoni repetiit, qui illi concessus est, et sic cum cane in Atticam seu Beotiam rediere. Per barbam Cerbero euulsam audaciam atque robur debemus intelligere, quibus canis priuatus est; nam expertus Herculis clauam, et uisa uiri constantia, timidus atque mutus effectus se uictum confessus est. Est enim hominibus barba a natura concessa in testimonium uirilitatis, ut in Moralibus placet Gregorio; hanc enim quotiens tangimus aut uidemus, nos esse uiros meminisse debemus, et nobis ab his, que minime uirum deceant, cauere monemur. De reliquis alibi dictum est.
Polypites Perythoi fuit filius et Yppodamie, ut Omerus in Yliade, dum dicit: {Ton auth' ehgemo noi eue meneptolemos Polupoites, Uhios Peirithooio, ton athanatos teketo Zeus, Ton r' uhpo Peirithoo teketo klete Ihppodameia} etc. Que latine sonant : Illos autem ducebat fortis bello Polypithes filius Perithoi, quem immortalis genuit Iuppiter. Hunc Polypithem Perithoo genuit gloriosa Yppodamia. Hic, ut per eundem Omerum patet in catalogo Grecorum, cum eis in Troianam expeditionem iuit.
Brictona seu Bricton nynpha fuit Cretensis, ut Lactantius asserit, Martis filia. Que cum uirgo adhesisset Diane et, perpetue facto uirginitatis uoto, uenationibus uacaret, eo quod formosa esset, Minoi regi Cretensium placuit. Qui cum ei renuenti uiolentiam uellet inferre, nec aliunde uirgini appareret effugium, se in mare dedit precipitem, et sic ab undis absorta est. Contigit postea, ut piscatorum retibus traheretur eius cadauer in litus. Porro seu Diane, seu Martis turbatione factum sit, pestis ingens insulis immissa est, quam, uidebatur, cessare non possent incole, nisi Diane instituissent templum, et eam Dictimam appellarent, eo quod piscatorum retia, quibus in terram deductum est Brictone cadauer, dicthia nominentur.
Euannes, ut Theodontio placet, Martis fuit filia ex Thebe Asopi fluminis coniuge suscepta. Que quidem Euannes coniunx fuit Capanei insolentissimi hominis, et ex eo filium peperit, quem Stelenum uocauere. Credo ego hanc ferocissimam fuisse feminam, et ideo Martis dictam filiam. Quam ferunt adeo Capaneum uirum suum dilexisse, ut dum fulminatus apud Thebas eius funeralia exercerentur, ponereturque Capanei cadauer semiustum in rogum, ferre non potens tam ingentem animi dolorem, sese iniecisse flammis illud urentibus, et sic una cum uiro exustam, et immixtis cineribus in urnam depositam.
Hermionam poete dicunt Martis et Ueneris fuisse filiam, eamque, relicta Spynge, a Cadmo Thebarum rege in coniugem ductam. Huic Uulcanum aiunt monile fecisse pulchritudinis insigne, sed infausti ominis portanti, et hoc ob odium in eam susceptum, quod ex adulterio coniugis nata sit. Ex hac insuper Cadmus IIII suscepit filias; et postremo, ut aiunt, in serpentes uersi in mortem usque mansere. Cuius fictionis absconditum hoc esse potest. Primo Ueneris filia fuit Hermiona quantum ad Cadmum, quia pulchritudine seu facetia sua potens fuit in Cadmum uenereas immittere flammas, id est libidinosam flagrantiam, quod Ueneris est; et hoc in quantum ob ipsius desiderium Spyngem pristinam coniugem abdicauit. Martis uero ideo filia dici potest, quia eidem Cadmo causa fuit belli; nam, ut dicit Eusebius, Palefatum inducens in testem, Spyngos propter zelum Hermione a Cadmo, cuius erat uxor, discessit, et confestim in eum bella commouit. Et sic Martis filiam, id est belli causam, Cadmus assumpsit uxorem. Monile autem infaustum a Uulcano conditum accipi potest propter infaustum huiusce matrimonii exitum, eo quod ab Amphyone et Zetho regno priuati et in exilium pulsi sunt. Quod autem in serpentem uersa sit, potest intelligi, seu quia exul circa infima uti serpentes incedunt, se cum uiro exercuit, ubi, dum regnaret, uacabat excelsis; seu quia per diuersa post exilium nunc huc, nunc illuc errauere ut serpentes; seu quia affecti senio pectus in terram uersum, uti serpentes faciunt, qui pectore gradiuntur, incessere.
Hiperuium Martis fuisse filium asserit in libro Naturalis hystorie Plinius fuisse. De quo nil aliud reperisse memini, nisi quod idem Plinius dicit, eum scilicet primum fuisse, qui occidit animal, et ob id puto, cum opus seuum uisum sit, Martis filium dictum.
Etholus Martis fuit filius, ut Plinius in libro Naturalis hystorie testatur, eiusque fuisse compertum iaculum dicit. Credo ego hunc Etholum regem fuisse Etholie, et ab eo forsan denominatam fore regionem illam, in qua cum bellicosi plurimum populi sint, et ipse Etholus, ut inuentum eius ostendit, cum bellicosus esset homo, ab ipsis Etholis Martis filius dictus est.
Remus et Romulus, seu Romus, ut ueteres asseruere Romani, Martis fuere filii ex Ylia uestali uirgine suscepti. Ex quibus, ubi De fastis, refert Ouidius. Quod cum Ylia urna sumpta iret aquam latura pro sacris, sub salice fessa consedit, et canentibus auibus in somnum soluta, a Marte uisa et oppressa est; ei uero dormienti uisum est se in conspectu ignium uestalium stare, et in focos uictas laneas, quibus obumbratum caput habebat, cecidisse, et ex eis duas consurgere palmas, quarum altera maior ramis totum occupauerat orbem. Quas cum moliretur patruus excidere, a pyco Martia aue et lupo tutate sunt. Que cum ex eo compressu, quem dormiens passa fuerat, geminos peperisset, iussu Amulii regis Albanorum patrui sui, ut proicerentur in Tyberim delati; cum intumuisset pridiani ymbris causa flumen, nequeuntes delatores deuenire ad alueum, illos in ripam deposuere, ibi aliquandiu a pyco nutriti, aduenit lupa, que catulos perdiderat, et admotis labellis eorum uberibus eos educauit. Figmenti huius ratio satis summitur ex Romanorum annalibus. Habetur enim pro comperto Yliam ex incognito patre uno partu Remum et Romulum peperisse, et sic uitte uirginitatis testimonium ferentes in ignem decidere. Duo nati, duo fuerunt palme, quia uictoriosi fuere iuuenes, sed alter magis, scilicet Romulus, qui Romanum fundauit imperium, per quod omnis orbis suis et suorum scilicet uictoriis subactus est. In has seuire uoluit patruus dum abici iussit. A pyco autem educatos ideo dixere, quia pycus formicis alatur, per quas agricole intelliguntur; sic et ipsi a Faustulo pastore regio, qui et agricultor erat, collecti et seruati sunt, et a lupo nutriti etiam sunt, quoniam ab Acca Laurentia Faustuli coniuge lactati et maternali solertia gubernati fuere; quam lupam uocauere, eo quod nobile scortum fuit, et talis nuncupantur lupe ob auaritiam, causa cuius pudicitiam prostrauere, et inde in odiernum usque cellule talium lupanaria appellantur. Quod autem ex Marte geniti sint ad contegendam conditorum tam inclite gentis infamem originem adinuentum est, conuenientibus etiam moribus iuuenum figmento; nam rapaces et predones et elati animi atque bellicosi fuere. De quibus dicit Titus Liuius, quod cum Amulius Numitorem fratrem regno expoliasset, Lausum eius occidit filium, et Yliam, ad auferendam spem prolis, uestalem dicauit uirginem, ex qua cum nati gemini, et iussu Amulii essent expositi, a Faustulo rerum conscio educati, et ad etatem usque puberem deducti, cum rapinis et latrociniis uacarent, stirpis eorum facti consci et fraudis Amulii, ex composito cum captiuus a sociis duceretur alter et alter, quasi accusator, cum consciis ad Amulium uenissent. Quo consurgentibus, hinc accusatore, inde accusato in regem, eum occiderunt, et genus professi suum, auo eorum Numitori seni regnum restituere. Ipsi uero, ubi nunc Roma est, sibi condidere urbem. Et dum de se uterque noue urbi nomen uellet imponere, in hanc concordiam ex composito deuenere, ut siquis faustius sumpsisset augurium ex diuersis montibus, is nomen imponeret ciuitati. Ex quo secutum est, ut sex uultures uideret Remus, XII Romulus; quam ob rem, quoniam plures uidisset, Romam a se nuncupauit urbem. Remus autem postea, quia sulcum loco muri signatum contra edictum Romuli superasset, seu aliam ob causam a Romulo iussum sit, a Fabio Romuli duce Remus cultro pastorali occisus est. Et sunt qui arbitrentur eum ibidem sepultum, ubi futuri muri uestigium transgressus est. Ostenduntque hodierni pyramidem in muro, saxis in altum egestam, cadaueri eius superedificatam.
Romulus Ylie et Martis fuit filius, ut supra proximo monstratum est. Esto dicat Seruius hunc Romum appellatum fuisse, uerum pro Romo Romulus blandimenti causa dictum, nam gaudent diminutione blanditie. Hic quidem primus fuit Romanorum rex, bellicosissimus homo adeo, ut merito Martis filius crederetur, nulla enim illi quies unquam fuit. Hic multos ex adiacentibus urbi populos armorum ui sui dicioni subegit. Et quoniam uir bellorum fuit, pauca sacra apud nouum populum, quem ex fugitiuis et latronibus asylo facto congregauerat, et Sabinas mulieres fraude captas congregatis concesserat, instituerat; sed inter alia Laurentalia intulit, hanc ob causam, ut dicit Macrobius, quia, ut Macer in Hystoriarum libro refert, Faustuli coniugem Accam Laurentiam Romuli et Remi nutricem, regnante Romulo Carutio cuidam Tusco diuiti nuptam auctamque premortui Carutii hereditate, Romulum, quem nutriuerat, heredem liquisset, et sic ob id pietatis causa festum Laurentalium institutum. Non nulli aliter opinantur, dicentes non a Romulo, sed ab ipsa Acca Laurentia hoc introductum sacrum, et a Romulo continuatum. Que opinio roborari uidetur autoritate Fulgentii, qui in libro Antiquorum sermonum dicit sic: *Acca Laurentia Romuli nutrix consueuit pro agris semel in anno sacrificare cum XII filiis suis sacrificium precedentibus; unde dum unus mortuus esset, propter nutricis gratiam Romulus inuicem defuncti succedere pollicetur; unde et ritus processit cum XII, et hi XII qui sacrificarent deinceps Aruales dicti sunt fratres, sicut Rutilius Geminus in libris pontificalibus memorat*. Hic insuper annum primus Romanis ex decem mensibus ordinauit, quorum primum a Marte patre Martium appellauit. Preterea centum fore patres instituit, quos senatores nuncupauit, et qui ex his nascebantur, patricii uocabantur. Inde sedato Sabinorum ob raptum mulierum bello, populum diuisit in curias, et equitum tres centurias descripsit, et alia multa fecit bellica potius quam pacis tempora prospectantia. Inde multarum insignis uictoriarum, dum apud Capreas paludes ad recensendum exercitum concionem haberet, cohorta subito tempestate maximo cum fragore celi et tonitruorum strepitu, ingenti atque denso nymbo contectus est, adeo ut eius conspectus auferretur a plebe, nec ulterius postea in terris uisus sit; creditumque est a patribus, eo quod plebi uideretur fauere nimis, trucidatum, et in paludem cadauer eius deiectum. Sed postquam plebs orbitatis metu aliquandiu tacuit, a nonnullis initio facto, deum deo natum regem parentemque urbis Romane salutare cepere, et uota exhihere. Quam stolidam opinionem unius nobilis uiri consilio roboratam aiunt. Nam Iulius Proculus, qui ex stirpe Enee creditus cum Remo Romuloque, Alba relicta, Romam deuenerat, et in ciuitate sollicita desiderio perditi regis in concionem prodiit: Romulus, Quirites, parens urbis huius, prima hodierna luce celo repente delapsus, se michi obuium dedit, cum perfusus horrore uenerabundus astitissem, petens contra, ut intueri fas esset: Abi, nuntia, inquit, Romanis celestis ita uelle, ut mea Roma caput orbis terrarum sit; proinde rem militarem colant sciantque, et ita posteris tradant nullas opes humanas armis Romanis resistere posse; hoc, inquit, locutus sublimis abiit. Ex quo factum ut, sub nomine Quirini, sic enim quia hastatus incederet, et hasta quiris Sabina lingua diceretur, appellatus et deus habitus sit. Plinius tamen, ubi De uiris illustribus, dicit Romulum a Curibus, Sabinorum oppido, Romanos appellasse Quirites. Decessit quidem postquam annis UII et XXX regnasset, et regnare cepit anno mundi IIIIccccxlu, natus annorum XU, ut scribit in libro Temporum Eusebius. Et quoniam ultimus ex compertis ex prole Martis est, libello nono secum libet finem imponere.
Genealogie deorum gentilium liber UIIII explicit.
Mediterraneum mare, Affrico et Asyatico atque Europo litore terminatum, mille conspicuum insulis, opere Herculis, regum inclite, inter Abilam et Calpem, occidentalia promontoria, que Pomponius columnas Herculis uocat, ad terras demissum nostras ex Occeano uetustissimi credidere homines. Ex quo, sic deo sua liberalitate nostris oportunitatibus prouidente, ingens mortalibus commodum consecutum est. Quid enim spectare, diuino prestante lumine, rates, humano escogitatas ingenio, et artificio fabrefactas, nunc remigio sulcantes undas, nunc uelo tenso uentorum impulsas spiritu, quibus omne grande defertur onus? Quid eorum excogitare audaciam, qui se primo undis incognitis et inexpertis flatibus credidere? horror equidem est. Horum tamen, et si non semper, ut plurimum tanta fuit fides aut audentium fortuna, ut transfretantes peregrinatione longinqua non dicam cursu solum, sed uolatu celeri delati, aurum metallaque cetera Eois, uestes purpureas et aromata, lapides preciosos et ebora occiduis, peregrinas aues et balsama, ligna nostris siluis incognita, gummas et sudores arborum reliquos, radicesque non omni solo familiares, ex quibus tam sanis, quam egris corporibus medicamina atque oblictationes sequuntur innumere; et, quod non minimum humani generis reipublice bonum est, his agentibus nauigationibus maris huius, factum est, ut Cymber et Celta altero orbis ex angulo non nunquam sentiant, qui sint Arabes, quid mare Rubrum, quid et Sabea nemora sudent. Hyrcanus et Tanays incola Athlanticos noscant Hesperidas, et eorum etiam gustent aurea mala. Feruentes Ethyopas et Nylum ac Lybicas pestes gelidus Yperboreus lustret et Sarmata. Sic et Hispanus Maurusque uisitatus uisitet Persas et Yndos et Caucasum. Et Tyles ultima calcet Taprobanis litora, et dum sua inuicem permutant bona, mores non solum legesque et habitus mirentur, fit, quin imo qui se, dum alterum intuetur, ex altero quam sit mundo, nec uno eodemque se cum illo ambiri occeano arbitratur, ritus miscet, fidem mercimoniis comunicet, amicitias iungat, et, dum sua docent ydiomata, discunt etiam aliena, et sic fit, ut; quos fecerat distantia locorum extraneos, nauigatio iungat faciatque concordes. Sunt preterea et alia multa, que, si tanta non sint admiratione conspicua, sunt forsan utilitate continua cariora. Prebet hoc mare lembis infinita piscationum commoda, quibus fit, ut opipares diuitum mense magnis atque sapidis piscibus onerentur et pauperes minoribus nutriantur. Hoc insuper prestante tranquillo, ex insulis fertilibus pecora, iumenta atque frumenta et oportuna quecunque uictui in continentem et alterutrum deferantur; dat ualidis infirmisque lauacra, et sale suo ualere facit insipida, humectat ad iacentes undique terras, eiusque meatu subterraneo fistulas implet, ex quibus fontes habemus et flumina, quorum nisi susceptor adesset, in conuallibus maxima hominum peste marcerent. Quid multa referam? Hoc tam singulare bonum cunctis, ut prisci finxere poete, in diuisione regni trium filiorurm Saturni Neptunno contigit, et eius dictus est deus. Cuius quoniam prolem explicaturus sum, libuit me ipsum per eius beneficia circumagere paululum ut, si, dum aliorum nauigans posteritates exquirens se absque periculo cimbule mee sulcare permisit, nunc exquirenti suam tranquillum se prebeat. Quod oro, ut ille faciat, qui illud in cataclismo infra litora reuocauit.
Neptumnus Saturni et Opis fuit filius, et dum natus est a matre fuit absconditus, ne a Saturno occideretur, ut in sacra hystoria legitur. Hunc ueteres maris dixere deum, quod ex carmine Maronis patet, dum dicit: *Maturate fugam regique hec dicite uestro: Non illi imperium pelagi seuumque tridentem, Sed michi forte datum* etc. Neptumno scilicet. Quod forsan ab Omero sumptum est, dum in persona Neptumni sic in Yliade dicit: {Treis gar t' ek Kronou eimen eidelpheoi, ohus teketo Rhea, Zeus kai ego, tritatos d' Aides eneroisi anasson Trikhtha de panta dedastai, ekastos d' emmore times E toi egon elakhon polien ala naiemen aiei} etc. Que latine sonant : Tres enim a Saturno sumus fratres, quos genuit Rhea, Iuppiter et ego; tertius autem Dites mortuis dominans. Tripliciter autem omnia diuisa sunt, cuilibet autem contigit honor, certe michi contigit antiquum fretum habitare semper etc. Huic preterea dicit Albericus uxorem fuisse nomine Anphitritem, et amplissimam, sed ex pluribus mulieribus, prolem. Et cum illi currum comitesque dederint, qualiter per regnum incedat suum, pulchre describit Uirgilius, dicens: *Iungit equos curru genitor spumantiaque addit Frena feris manibusque omnes effundit habenas. Ceruleo per summa leuis uolat equora curru; Subsidunt unde tumidumque sub axe sonanti Sternitur equor aquis, fugiunt uasto ethere nymbi. Tum uarie comitum facies, immania cethe, Et senior Glauci chorus Ynousque Palemon Tritonesque citi, Phorcique exercitus omnis. Leua tenet Thetis et Melite Panopeaque uirgo, Niseeque Eploque Talya Cymodoceque* etc. Sed Statius aliter eius describit excursum, dum dicit: *Qualis ubi Eolio demissos carcere uentos Dux pre se Naptunus agit magnoque uolantes Inicit Egeo, tristis comitatus eunti Circum loca fremunt Nymbique Hyemesque profunde Nubilaque euulso terrarum sordida fundo Tempestas* etc. Huic insuper de impositione nominis Athenis cum Minerua litigium fuit, quod, quoniam ubi supra de eadem dictum est, satis plene describitur, reiterasse superuacaneum duxi. Sic et de muris Troie ab eo et Apolline constructis, ubi de Laomedonte legitur, inuenitur. Uolunt eum insuper Iunonis fuisse alumnum, et loco sceptri gestare tridentem, et rerum illi fundamenta sacrata. Ex quibus quid senserit decepta uetustas, uidendum est. Neptunus maris deus a fingentibus dictus est, eo quod sic in sacra legatur hystoria: *Iuppiter Neptuno imperium dat maris, ut insulis omnibus et que secus mare loca essent omnibus regnaret* etc. Hinc poete postmodum ubi regem dixisset hystoriographus, deum fingendo dixere; que fictio adeo adoleuit, ut etiam qui se prudentes arbitrabantur, infanda credulitate caperentur. Amphytritem autem illius ideo dixere coniugem, quia semper mari iunctus sit sonus, qui ubique in litus sit in circuita orbis proicientibus sese undis in terram; dicitur enim Amphytrites ab amphi, quod est circum, et tryton maris sonus, et sic circumsonans. Currus autem habet designare motum eius in superficie, qui cum reuolutione et rumore fit ut currus faciunt rote. De eius incessu et comitiua, per quod a Uirgilio scribitur redeuntis in tranquillitatem maris mos, seu natura ponitur. A Statio uero contrarium designatur, qualiter scilicet ex tranquillitate mare efficitur procellosum. Mare autem Iunonis fuisse alumnum ideo dictum est, quia aer ex aquis suscipit incrementum, ut ubi de Iunone dictum est. Tridens autem sceptrum illi concessum triplicem aque proprietatem ostendit; est enim labilis, nabilis et potabilis. Fundamenta uero illi ideo consecrata sunt, quia eius opere terra moueatur, et ob id ab Omero uocatur sepissime Ennosigeos, quod idem est quod terram mouens; et propter hoc uoluerunt insipidi, id quod sibi sacrum esset, ab eo deberi seruari. O quam male legerant isti Dauiticum illud: *Nisi dominus edificauerit domum, in uanum laborant qui edificant eam; et hi potissime qui Neptunno fundamenta commodant, cum nil stabile sit, nisi fundetur in petra; petra autem Christus est*. Uocant eum Neptunum, ut ait Rabanus et Ysidorus, quod nubat, id est mare terram tegat, uel, ut dicit Albericus, eum a nando dictum, quasi ob id moueatur quod in eo res innatent. Ridiculum est ab inopinato regis nomine uelle regni qualitates expromere.
Dorus, ut dicit Seruius, Neptuni fuit filius. Quem alii in parte Grecie regnasse uolunt, ibique tante fuisse autoritatis, ut omnes, apud quos gessit imperium, ab eius nomine Dori nuncupati sint. Ysidorus uero ubi De ethymologiis, et Rabanus in libro De origine rerum dicunt: Dorus Neptuni et Elepis filius fuit, unde Dori nomen et originem ducunt. Sunt autem Grecie pars, ex quibus etiam cognominata tercia lingua Grecorum, que Dorica appellatur. Cur autem hic Neptuni dicatur filius, talis uidetur ratio. Primo enim possibile est eum Neptuni regis fuisse filium, et tam uirtute sua, quam autoritate patris in magnum deuenisse nomen, ut fit, et de hoc satis dictum sit. Consueuere preterea ueteres, et potissime qui generosi erant animi, a propriis sedibus ad alias transmeare, non nunquam motu proprio ob cupidinem glorie, et aliquando seditionibus pulsi, uel alia necessitate coacti. Qui eo quod nondum ubique peruii essent montes, et tenebrosa uetustate nemora complerent omnia, quia litora colerentur tantum, Mediterraneis fere neglectis locis, nauigio ferebantur, et ubi applicabant, seu ui litore occupato, seu sponte incolarum suscepti essent, si uidentium opinione erant uel efficiebantur insignes, dum nationes eorum alia non haberetur ab incolis rudibus notitia, quod per mare uenissent, et ut etiam eius originis gloriam ampliarent, confestim Neptuno attribuebant, eumque Neptuni filium nuncupabant. Si forsan huiusmodi homo terrestri aduenisset itinere, Terre illum filium esse dicebant. Quod multis contigisse indocta testatur antiquitas. Et ne sepius reiterandus sit sermo, sic de reliquis Neptuni filiis, ni alia ratio demonstretur, intelligendum sit.
Amicis uel Amicus filius fuit Neptumni et Melites nynphe, secundum Seruium, qui eum dicit a Polluce certamine superatum. Quod Lactantius apertius explicans dicit, quod, cum Pollux cum Argonautis ad Bebritium nemus appulisset, et eum Amicus Bebritiorum rex ad cestuum prouocasset certamen, haberetque semper hanc consuetudinem, ut insidiaretur intrantibus Bebritium nemus, et sub titulo euocationis in certamen, in illud aduenas deduceret et occideret, contigit quod cum in eundem perduxisset Pollucem, et superatus ille uellet uim inferre, conuocatis a Polluce sociis, ibidem occisus est ubi alios occidere consueuerat. Theodontius uero hunc dicit ex Melanthone Prothei senis filia Neptuni fuisse filium. Uerum ego magis Seruio credam, cum dicat Leontius, eum ex Melita insula haud longe a Sicilia ibidem deuenisset, et Bebritie regnum uiribus occupasse. Est enim Bebritia regio, que postea Bithinia nuncupata est, proxima Troadi.
Buthes, ut asserit Theodontius, filius fuit Amici regis Bebritiorum. Quem dicit Leontius ob patris seuitiam, eo ab Argonautis ceso, regno pulsum, et cum Melitam auitum regnum repeteret, post aliquales errores, paruo nauigio Drepanum in Sycilia deuenisset, ibidem a Lycaste, nobili atque pulcherrima ea tempestate meretrice, hospitio susceptus est. Qui cum forma ualeret et moribus et etate, a Lycaste facile adamatus est; cuius cum esset usus contubernio, ex ea filium suscepit, quem Ericem nuncupauit. Et quia Lycastes ob eximiam pulchritudinem et meretricium ab incolis Uenus uocaretur, fabule datus est locus, Buthem, scilicet Ericem, ex Uenere suscepisse.
Eryx, ut Theodontius dicit, filius fuit Buthis et Ueneris. Seruius autem dicit Neptuni et Ueneris filium, et ex numero Argonautarum fuisse, et ait quod, cum Uenus spatiaretur in litore Syculo, a Neptuno oppressa, Erycem concepit. Quod predictis male consonum est. Esto dici possit Buthem hominem exterum et a mari uectum Neptunum dici. Hic Erix regnans in Sycilia, et uiribus fidens, hospitibus legem posuerat, ut secum cestibus decertarent. Qui tandem ab Hercule ex Hyspania redeunte uictus occubuit. Sane Theodontius, hystoriam continuans generationis eiusdem dicit, quod cum tam iure parentum, quam maximarum diuitiarum meretricio quesitarum Lycastes amplissimum in eo Sycilie angulo dominium possideret, et uiribus Buthis etiam ampliatum, ea moriente, Eryx tam thesauro quam egregio matris titulo, licet falso, elatus, se loci regem dixit, et in culmine propinqui Drepano montis templum ingens construi fecit, quod matri dicauit, et uocari iussit templum Ueneris Erycine. Tandem insolens nimium ab Hercule occisus est, et in monte sepultus, ubi matri condiderat templum.
Phorcus, ut dicit Seruius, Neptuni et Thoose nynphe filius fuit. Hunc dicit Uarro regem fuisse Corsice et Sardinee, et ab Athlante rege nauali certamine superatum, et cum magna exercitus sui parte obrutum. Quam ob rem socii, qui fuere superstites, in suam consolationem eum in marinum deum fuisse conuersum dixere; et sic maris dictus est deus fauentibus poeticis fictionibus desiderio attestantium. Et sic uidetur ea demersione Phorcum sibi deum patrem et deitatem quesisse.
Bathillus, ut dicit Theodontius, filius fuit Phorci et marini monstri. De quo, et si quedam alia referat, licteris fere a lituris deletis legisse non potui, nec aliud usquam alibi uidisse memini.
Thoosam dicit Seruius Phorci fuisse matrem. Uerum Omerus in Odissea eiusdem Phorci dicit fuisse filiam sic: {Antitheon Poluphemon, ohou kratos esti megiston Pasin en Kulopeon Thoosa de min teke nuophe, Phorkunos thugater ahlos atrugetoio medontos} etc. Que latine sonant : Anthiteum Polyphemum, cuius potentia est magna omnibus in Ciclopibus. Thoosa autem ipsum genuit nympha Phorcinos filia mari sine fece predominantis. Et sic apparet hanc Phorci filiam fuisse, et ex Neptumno peperisse Polyphemum Ciclopem. Nec aduersatur quod dicit Seruius eam Phorci matrem, cum due potuerint esse eodem nuncupate nomine, quarum altera fuit mater, altera uero filia.
Scylla, ut ait Seruius, Phorci et Creteidos nynphe filia fuit. Quam, ut ait Ouidius, Glaucus ex Antidone ciuitate marinus deus amauit, et quoniam illam Cyrci filie Solis, que illum diligebat, preponeret, irata Cyrces fontem, in quo consueuerat Scylla lauari, uenenis infecit, adeo ut, dum descendisset Scylla in eum more solito, pube tenus repente in uarias est mutata formas; attamen cum suam deformitatem horreret, sese in propinquum precipitauit mare, et Glauci amantis sui opere dea marina facta est. Alii marinum monstrum effectam dicunt. Cuius formam sic describit Maro: *At Scyllam cecis cohibet spelunca latebris Ora exertantem et naues in saxa trahentem. Prima hominis facies et pulchro pectore uirgo Pube tenus postrema immani corpore pystrix Delphinum caudas utero commissa luporum. Prestat Trinacrii metas lustrare Pachini* etc. Omerus autem longa carminum serie aliter in Odissea describit fere in hac sententia. Dicit enim eam latrantem et catuli uocem habere nuper geniti, aspectu horribilem, et pedes habere XII, cum sex capitibus, et in omne caput os ingens cum trinis ordinibus dentium, plenis nigra morte, eamque in spelunce medio morantem capita extra mittere in profundissimum mare, piscarique ut delphynes capiat uel balenas. Leontius autem aliam a superiori de Scylla recitat fabulam. Dicit enim quod, cum Scylla misceretur Neptumno, Amphytrites eius coniunx commota zelo, sparsis in aquis farmacis, in quibus lauari consueuerat, eam uertit in caninam feram, quam Hercules cum preda Gerione Hyspano superato rediens, eo quod sibi boues abstulisset, occidit; uerum illam pater eius reuocauit in uitam. His premissis, quid contegant enucleandum est. Sunt ergo qui extiment olim in litore Calabro freto tenui a Syculo separato, aduenam fuisse mulierem, summa pulchritudine et astu plurimo ualentem, et cum feruenti ureretur pruritu, modestia morum et honestate oris, quibus uirginem seu pudicissimam fingebat matronam, illectos hospites in concupiscentiam suam nudabat substantiis, et hinc datum fabule locum. Fulgentius autem de ea aliter sentit in moralem sensum eque fictionem trahens, et dicens sic: Scylla enim Grece quasi exquina dicta est, quod nos Latine confusionem dicimus; et quid confusio nisi libido est? Quam libidinem Glaucus amat; Glaucus enim Grece luscitius dicitur, unde et glaphcomata dicimus cecitatem. Ergo omnis qui luxuriam amat cecus est. Nam et Antedonis filius dictus est; Antedon enim Grece quasi antiidon, quod nos Latine contrarium uidens dicimus; ergo lippitudo ex contraria uisione nascitur, id est ex re contraria uisui. Scylla uero in modum ponitur meretricis, quia omnis libidinosa canibus lupisque, id est immundis atque spurcidis et hiulcis hominibus inguina sua necesse est misceat. Iuste ergo lupis et canibus mixta. Quam Cyrces odisse dicitur. Cyrces manus diudicatio uel operatio nuncupatur, quasi Cyronere. Laborem enim manuum et operationem libidinosa mulier non diligit. Hec ille. Glaucus autem, supra ubi de Cyrce, pro maris spuma sumptus est, qua habundat Cyrces mons in radicibus suis ratione scopulorum, circa quos mare impulsum frangitur, et sic Scylle scopulus; tamen de hoc satis ubi de Cyrce. Salustius autem dicit: saxum esse simile celebrate forme procul uidentibus; canes uero et lupi ob hoc ex ea nati finguntur, quia ipsa loca plena sunt monstris marinis, et saxorum asperitas illuc imitatur latratus canum. Sed nos paululum figmentis explicatius adaptemus. Certissimum est ex parte Ytalie in conspectu litoris Tauromentani saxa esse ingentia, atque cauernosa et acuta, et cultrorum ritu secantia, et se in fretum Syculum protendentia; in quo eo motu, quo occeanus assidue agitatur, fluxu scilicet et refluxu, adeo cursu uelox et impetuosum fertur mare, ut nil celerius uideatur aut potentius. Preterea flantibus ab Arthoo in Austrum uentis, et ab Austro in Arthoum tanto impetu eo in freto in se undas impellunt, ut percussionibus suis in celum usque uideantur efferri; ex quo tam impetuoso motu fit, ut intrantibus undis cauernas Scylle rumor causetur ingens, qui hinc inde fractus, latratus canum ululatumque luporum imitatur; et quoniam in uacuum semper declinant aque, fit ut, eis descendentibus in cauernas Scylle, secum potentius impetus, si sint nauigia, trahat; et sic ex ueritate contingentium constat Uirgilii fictio. Quod illi multa sint capita, ut dicit Omerus, nichil aliud est quam pluralitas scopulorum ibidem dum se retrahunt unde, caput in altum extollentium, quibus iuxta numerum ut pedes sint, id est fundamentum eorum oportunum est. Ora autem plura et dentium ordines, nil aliud quam crebros euripos inter secantia saxa discurrentes ostendunt, qui quidem nigra morte, id est mortis periculo, illos intrantibus pleni sunt. Quod delphinis piscetur, aut balenis, ideo dictum est, quia locus ille semper magnorum ac monstruosorum piscium habundans sit. Quod autem dicebat Leontius Scyllam misceri Neptumno euidens est; nam, ut patet, in mare protenditur saxum, et quoniam ibi sit tempestas et sonoritas assidua, ideo fictum ab Amphytrite est pharmaca fuisse iniecta. Quod autem illam occideret Hercules, dicit Theodontius ob id fictum, quia unius Cyclopis filius inter saxa Scylle perierit, quam ob rem in ultionem suam Cyclops maximis molibus loco iniectis ora Scylle clausit, et inuium fretum fecit, et ob id mortua Scylla dicta est; tractu tamen temporis omnia iniecta in se retrahens mare locum redegit in formam pristinam, et sic a Phorco suscitata est filia. Scyllam autem Phorci fuisse filiam dicit Theodontius a Phylocoro testari, eamque cum ex Sardinia Steleno Corinthio nobilissimo iuueni mitteretur in coniugem, ibidem perisse, et loco reliquisse nomen.
Medusa, Stennio, et Euriale Phorci filie et ex monstro marino suscepte fuere, ut Theodontius dicit. He quidem Gorgones appellate fuere, et, uetere testante fama, inter omnes tres unum tantum oculum habuere, quo utebantur uicissim; et, ut scribit Pomponius Mela in Cosmographya, insulas Dorcadas tenuere, quas esse constat in occeano Ethyopico ex opposito Ethyopum Hesperidum. Quod etiam a Lucano testari uidetur ubi dicit: *Finibus extremis Lybies, ubi feruida tellus Accipit occeanum demisso sole calentem, Squalebant late Phorcinidos arua Meduse etc. His insuper hanc fuisse proprietatem aiunt, ut quoscunque eas intuentes in saxa conuerterent. Has duas tantum fuisse dicit Ouidius: Cuius in introitu geminas habitasse sorores Phorcidas, unius sortitas luminis usum* etc. Et hec quantum ad omnes tres dicta sint. Nunc autem fictionum sensum libet inserere. Et ante alia has ego Phorci regis Sardinie, de quo supra, filias fuisse non puto, sed alicuius alterius Phorci apud insulas Dorcadas ea tempestate regnantis. Monstri autem marini ideo filias dictas puto a similitudine. Monstrum enim marinum balena est, cuius inter proprietates dicunt hi, qui animalium exquisiuere naturas, hanc esse, ut dum os aperit, tanto odore cuncta circum compleri, ut omnes ad eam propinqui conueniant pisces, ipsa autem quos uult capit, donec eius expleatur fames; et quia equo modo Phorcinides mirabili pulchritudine sua ad se uidendas omnes attrahebant homines, monstri filie dicte sunt. Eis unum tantum fuisse oculum ob id fictum uidentur credere Serenus et Theognidus antiquitatum hystoriographus, eo quod unius et eque pulchritudinis essent. Ego autem reor eo quod ex eis intuentium omnium unum et idem esset iudicium. Quod autem prospectantes in saxa conuerterent, ob id fictum existimo, quia tam grandis esset earum pulchritudo, quod eis uisis obstupescerent intuentes, et muti atque immobiles non aliter quam essent saxei deuenirent. Gorgones uero dicte sunt, quia, ut dicit Theodontius, cum moriente patre ditissime remansissent, adeo rem curauere suam, ut auctis diuitiis plurimum a suis hoc uocarentur cognomine, quod sonat terre cultrices; nam Grece georgi agricultores dicuntur. Fulgentius quidem longe aliter sentit. Dicit enim tria esse terroris genera, que per nomina harum demonstrantur. Stennio namque debilitas interpretatur, id est timoris initium, quod tantum mentem debilitat. Euriale uero idem est quod lata profunditas, id est stupor uel amentia, que profundo quodam terrore mentem debilitatam spargit. Medusa autem obliuionem significat, que non tantum mentis turbat intuitum, uerum etiam caliginem ingerit uisus. Hec terror in omnibus operatur. Sed, salua semper Fulgentii reuerentia, ista non uidentur de mente fingentium, cum hec non terrorem, sed admirationem inferrent.
Medusa filia Phorci, ut dictum est, cum spetiosissima mulierum esset, habuit inter alia sui decoris spectabilia, ut Theodontius asserit, crines non solum flauos, sed aureos, quorum splendore captus Neptumnus cum ea concubuit in templo Minerue, ex quo concubitu Pegasus equus natus est; quam ob rem turbata Minerua, ne ignominia templo iniecta remaneret inulta, crines Meduse mutauit in angues, et sic ex pulchra monstruosa facta est. Cuius monstri cum fama uolitaret undique, factum est, ut ad illud superandum ueniret Perseus scuto Palladis armatus, qui ei caput abscidit, et cum uolans remearet in patriam, caputque secum deferret Gorgonis, contigit quod cadentibus guttis sanguinis per solitudines Lybicas ex eis crearentur serpentes, quorum plenissima est Lybia. Medusam crines habuisse aureos ideo fictum reor, ut intelligamus eam fuisse ditissimam, cum per crines summantur substantie temporales, propter has autem substantias Neptunnus, id est exterus homo, ut fuit Perseus, in concupiscentiam eius trahitur, et eam in templo Minerue opprimit, id est intra terminos prudentis consilii illam superat; quod etiam per scutum Palladis demonstratur, qui cristallinus erat, ut per eum summatur prudentis circumspectio; habet enim hoc cristallum, ut reddat oculis intuentis quicquid extra se geritur; sic et dux discretus consilio, quid possint hostes agere, intuetur, et sic se tutum facit, dum illorum a se preuisa frustratur consilia. Ex compressu autem prudentis et exteri ducis oritur Pegasus equus, id est fama, ut in sequentibus, ubi de eo, patebit latius. Crines autem in serpentes uertuntur, quotiens quis ratione substantiarum suarum opprimitur; nam que consueuerant splendoris esse causam, possidenti in mordentes sollicitudines curasque uertuntur. Caput enim tunc Meduse absciditur, cum substantiis spoliatur, per quas uiuere et multa posse uidebatur. Quod serpentes in Lybia ex sanguine capitis Meduse nati sint, ad roborandam figmenti speciem potius, quam ad aliquid significati tegendum dictum est. Testatur autem Eusebius in libro Temporum, hanc Medusam a Perseo preda diuitiarum tracto superatam, atque regno diuitiisque priuatam, Cecrope Athenis regnante, dicitque a Dydimo scriptum in hystoria peregrina.
Albion et Borgion, ut Pomponius Mela in libro Cosmographye testatur, filii fuere Neptuni. Ex quibus ipse idem talem recitat fabulam. Transeunte Hercule inter hostia Rodani et loca, que postea Mariana fossa dicta sunt, ei Albion et Borgion obuii facti sunt, eius impedientes transitum. Quam ob rem cum Hercules aduersus eos inisset certamen, deficerentque ei tela, ab inuocato patre eius Ioue illi subsidium datum est, ymber scilicet lapidum, quorum adeo locus ille habundans est, ut facile pluisse existimes. Arbitror ego hos probos fuisse uiros et aduenas, cumque sibi ibidem sedes sumpsissent, timentes ne forte pellerentur, obuiasse Herculi uel alteri uenienti, a quo superati sunt, et iacentes passim lapides locum fabulose pluuie inuenisse.
Tharam filium fuisse Neptuni Seruius asserit, dicitque eum circa Sallentinorum confinia Tarentum olim inclitam ciuitatem condidisse, et a suo nomine nuncupasse. Esto Iustinus uelle uideatur a spuriis Spartanorum conditam. Uerum idem Seruius ab eiusdem duce Phalanto non conditam, sed restauratam confirmat.
Polyphemus Cyclops, uti et reliqui Cyclopes omnes, filius fuit Neptuni ex Thoosa Phorci filia conceptus, ut in Odissea dicit Omerus: {Antitheon Poluphemon, ohou kratos esti megiston Pasin en Kuklopeos Thoosa de min teke nuophe, Phorkunos thugater alos atrugetoio medontos} etc. Que latine sonant : Antitheum Polyphemum, cuius potentia est magna omnibus in Ciclopibus; Thoosa autem ipsum genuit nympha Phorcinidos filia mari sine fece predominantis. Constat enim hunc inter Cyclopes notissimum et potentissimum fuisse, quem Ouidius Galatheam Syculam nynpham amasse describit, atque Acim eius amasium occidisse. Preterea eum unicum habuisse oculum uolunt et ingentis stature fuisse hominem, atque amplissimos in siluis Syculis seruasse greges , et postremo ab Ulixe priuatum oculo. De quo Omerus in Odissea talem refert fabulam. Dicit enim, quod cum Ulixes uagus post Ylionis excidium, Lothophagis relictis, uenisset in Syciliam, uidit ibi hominem uillosum et hispidum greges mungentem, et ab antro suo solum amouentem lapidem, quem mouere nequissent iuga boum XX; tandem cum antrum intrasset eius cum XII ex naualibus sociis, Polyphemoque percontanti narrasset, qui essent et unde uenirent, orassetque eius in suis oportunitatibus fauorem, a Cyclope superbe responsum est, cum diceret se Iouem non timere, eoque se meliorem; et cum rogasset quonam nauim liquissent, Ulixes perfidiam Cyclopis sentiens, respondit se cum sociis naufragium fecisse. Post que Cyclops, uidentibus ceteris, captis duobus ex eis, illos ritu belue discerpsit atque deuorauit. Qua re commotus Ulixes cogitauerat eum occidere, sed aduertens, quia tam ingentem molem ab hostio antri amouere nequisset, destitit. Cyclops autem, mane facto, duos alios comedit, et Ulixe cum reliquis in specu relicto, cum gregibus abiit. Ulixes autem clausus, ingentem baculum acuit, texitque fimo, et cum sero Cyclops rediens duos insuper ex sociis occidisset Ulixis, obtulit ei Ulixes optimi uini cadum, misericordiam orans. Ciclops potato uino promisit misereri, si uinum iterum propinaret; quod postquam factum est, cum tercio potasset, nomen petiit Ulixis. Qui illi se Utim uocari respondit, quod Latine sonat nullus. Cui Cyclops, loco muneris exhibiti poculi, te ultimum comedam. Tandem cum ob bibitum uinum Cyclops insuetus facile se soluisset in somnum, Ulixes sumpto stipite quem sepeliuerat in fimum, eoque igne perusto, animatis in facinus sociis, incensum in oculum Cyclopis acri nisu impegere. Cyclops autem experrectus, ingenti clamori socios antro propinquos inuocauit adiutores. Qui circum antrum querentes, quisnam illum infestaret, cum Cyclopem Utim respondentem audissent, arbitrati quia naturali egritudine grauaretur, abeuntes dixere, ut Neptumnum patrem pro sospitate precaretur. Cyclops autem tristis cum amouisset ab hostio antri molem, pretendissetque brachia nequis hostium exiret antrum cum gregibus, prescrutatis singulis pecudibus, emittebat. Ulixes autem cum sociis cum se occisorum arietum pellibus contegissent, exiuere antrum quadrupedes et a Cyclope incogniti, qui deductis ex pecoribus Cyclopis, festini ad naues abiere. Quos cum sensisset Cyclops, eiecta mole ingenti fere nauim attigit. Ulixes autem ex tuto illi nomen aperuit suum. Quod cum audisset Cyclops: *Heu, dixit, in uaticinium Tylemi Eurimedis Cyclopis tandem deueni*. Ulixes autem abiit. Uirgilius uero eius tam formam quam domum, narrante Achymenide uno ex sociis Ulixis, longe breuiori carmine designat, dicens: *Immemores socii uasti Cyclopis in antro Deseruere; domus sanie dapibusque cruentis Intus opaca ingens, ipse arduus altaque pulsat Sydera, dii talem terris abuertite pestem, Nec uisu facilis, nec dictu affabilis ulli. Uisceribus miserorum et sanguine uescitur atro* etc. His ex Polyphemo premissis, ad intellectum intrinsecum ueniendum est, et primo uidendum, quid Neptuni et Thoose filius dictus sit. Circa quod ego arbitror prestante causam matre, regis Sardinie filia, eum incognitum Syciliam aduenisse; cuius cum occupasset partem seu forte totam incognitus, Neptuni dictus sit filius, et tyrannus insule factus, aliam ob causam patrem meruisse Neptunum; nam uti inexorabilis est Neptunus tempestate commotus, sic et inexorabiles sunt tyranni, ira aut cupiditate commoti. Et quod hic ingentis forme, id est magne potentie, dux gregum, id est populorum tyrannus fuerit, quod oculus unus illi tantum fuerit ostendit; solam enim suam rem tyranni curant, nil in deum, nil in proximum, nil in subactam plebem respiciunt; homines uiuos euiscerant atque corrodunt, dum substantiis euacuant subditos, dum exiliis damnant, dum innocuos cruciant. Hi tamen uino, id est blanditiis astutorum hominum sopiuntur, et oculo obcecantur, dum nudantur substantiis et dominio. De Aci autem et Galathea satis supra habitum est. Albericus autem de Polyphemo isto aliter sentire uidetur, dicens hunc Polyphemum uocari quasi multe lucis hominem, ut cum Seruio conueniat, qui dicit: multos dixisse Polyphemum unum habuisse oculum, alios duos, alios tres, sed totum fabulosum esse; quasi ipse uelit unum tantum habuisse. Et ideo asserit hunc prudentissimum fuisse uirum, et hunc in fronte oculum habuisse, id est iuxta cerebrum, sed ab Ulixe prudentia superatum; quod in Ulixis particularem laudem concedi potest, ut, superato donis sensu tyrannico, per polysenum eloquium et dolosas demonstrationes, oculati hominis atque uiolentiam parantis manus effugerit.
Thylemus Eurimedes ex Cyclopibus unus, ut in Odissea ostendit Omerus, et ut ceteri dicuntur, sic et hic Neptuni filius, ex qua tamen matre nisi ea fuerit ex qua Eurimedes denominatur, non habetur. Hunc dicit Homerus senem fuisse et inter Cyclopes uaticinio ualuisse, atque predixisse Polyphemo, quia ab Ulixe oculo priuaretur.
Brontes, Steropes et Pyragmon Cyclopes insignes fuere, et, ut dicit Theodontius, ex Anphytrite coniuge Neptuni fuere filii. Hos artificiosos fuisse homines constat, et acri labore duratos, quos Uulcano ignis deo attributos, ut sub eo apud Lyparam insulam Iouis conficiant fulmina uolunt, ut Uirgilius in Eneida plurimo describit carmine. Quorum si rite uolumus causam originis eorum et officiis demonstrare, pauca de necessitate premittenda ueniunt; cum igitur Cyclopum due saltem uideantur esse species, ne de una, quod de altera expositum est, intelligatur, ueniunt distinguende. Prima est de qua supra ubi de Polyphemo, et illa, ut satis apparet, pessima. Secunda uero artificiosorum hominum est, ut apparebit in sequentibus. Et quoniam inter se discordes sunt, ut discordet interpretatio nominis gentilitii, quod commune habent, necesse est. Dicuntur igitur hi Cyclopes, qui artificiosi sunt homines, a ciclos, quod est circulus, et copis, quod est oculus, id est oculus circulatus. Seu ut breuius sententiam sequentes uocabulorum, circumspectus. Quod quidem artificem hominem esse oportet; nam si non sit, nequeunt congrue primis ultima respondere; et ideo consueuere circumspecti artifices antequam manum operi apponerent, mente et principium et medium et ultimum intueri, ut fini debita possent prestari initia, et sic opus inchoare. Papias autem dicit ciclides artes a Grecis nuncupari, eo quod origo illorum sicuti circuli initium latens sit. Ex quo uocabulo dici Cyclopes, tanquam ab arte artifex congrue dicere possumus. His premissis, cur Neptuni dicti sint filii uideamus. Existimo quidem, eo quod ex mari seu aquis fere exemplaria rerum omnium artificiaturum sumpta uideantur. A piscibus quippe sumptum uolunt, quo ordine in pugnam acies deducantur. Ab eisdem, quo pacto homines equique ferro tegantur, squamis eorum inspectis. A spina excarnificati piscis in litore ad construendas longas naues doctrina sumpta est. A biuaro construende domus et solaria artificium demonstratum. A testudine consumptis carnibus cythare compositio ostensa est, et tectorum etiam documentum. A concis et spondilibus hostiorum atque ualuarum flexuositates tradite, nec non et qualiter per circumflexos gradus in excelsas possimus turres ascendere. Sic ex quo pacto bucinas edere. In aquis preterea herbarum contextiones et productiones filorum exorte et interserere fila, telasque texere demonstratum. Aque ad uarietates telarum colore faciendas piscium sanguine prebuere prime. Motus earum primus musicam et tempora eius atque concentum meditantibus dedisse compertum est. Quid multa dicam? Innumerabilia sunt, que mare producit instruentia artificum ingenia, ex quibus fit, ut merito artificiosos homines Neptuni filios nuncupemus, Cyclopesque uocemus. Et quantumcunque Hesiodo placeat, Plinio teste in libro Naturalis hystorie, hos, qui Dactili uocati sunt, in Creta fabricam ferrarim inuenisse; dicit idem Plinius a Cyclopibus atque Calibis ferrum fuisse compertum. Cur autem ex Anphytrite dicantur suscepti, puto a circumitione sonorum, cum undique perstrepant artificum sonus. Uulcani enim ideo traduntur obsequio, quia igne molliuntur dura ad usum artificis, et mollia solidantur, ut latius ostendetur, ubi de Uulcano tractabitur. Quod autem apud Lyparam fabrilia operentur, dictum est ad ostendendum, quoniam ab artificibus loca artificio conuenientia summenda sint. Quid queso faciet faber ferrarius in palude? Quid piscator in monte? Quid agricultor in saxo? Quid in solitudine medicus? Nil equidem, et ideo in Lypara officinam fabrorum descripsit Uirgilius, quia igneus locus sit, quo fabri molliunt era. Sed superest de nominibus rationem exquirere. Brontes enim, ut dicit Albericus, dictus est tonitru, quod fit tam sufflantibus follibus, quam etiam incudem uerberantibus malleis. Sic et Steropes dicitur a fulgore, qui ex incendio nascitur. Piragmonem autem dicit ab incude calenti nomen sumpsisse, eo quod pyr ignis, agmon autem incus interpretetur. Et hec ideo his attributa sunt nomina, quia circa armorum artificium exerceantur; non enim talia darentur nauim uel templum, seu palatium construenti. Uolunt postremo, eo quod telum Ioui fecissent, quo Esculapius ictus est, hos ab Apolline interfectos. Quod ego intelligo cum Apollo interpretetur exterminans, et humoris expulsor sit. Quod ignis etiam facit opifices tales, si tale opus continuent, cito deficere, eo quod tam labore assiduo, quam igne continuo ante tempus desiccetur humor, et deficiant.
Nausithous Pheycum rex, ut in Odissea placet Omero, Neptuni fuit filius et Periuie nynphe, dequo et eius prole sic ipse idem scribit: {Nausithoon men prota Poseidaaon enosikhthon Geinato kai Periboia, gunaikon eidos ariste, Ohplotate thugater megaletoros Euumedontos} etc. Que latine sonant ; Nausithoum quidem primo Neptunnus terram mouens genuit, et Periuia feminarum specie optima iunior filia magnanimi Eurimedontis. De hoc autem nil aliud reperitur, nisi quod Rixinorem et Alcinoum filios habuerit.
Rixinor filius fuit Nausithoi, ut in Odissea sic ait Omerus: {Nausithoos d' eteke Rhexenora} etc. Que latine sonant : Nausithous autem genuit Rixinorem. Hic Rixinor, ut idem dicit Omerus, coniugem sumpsit, et suscepta ex ea filia unica, quam Arythim nominauit, ab Apolline percussus occubuit, puto febre exterminatus fuerit.
Arythis, ut in Odissea scribit Omerus, filia unica fuit Rixinoris, quam Alcynous Rixinoris frater et Pheycum rex sumpsit in coniugem, et ex ea Nausytheam filiam et tres filios suscepit. Ad hanc Ulixes ductu et consilio Palladis, transformate in effigiem Calpis uirginis, a Calystone nynpha ueniens naufragus accessit, et multa illi interrogatus exposuit, et tandem honorifice ab ea susceptus est.
Alcynous rex Pheycum, ut in Odissea dicit Omerus, filius fuit Nausithoi regis et uir Arythis. Ad hunc autem in conuiuio sedentem uenit Ulixes, naufragium passus, et ab eo honorifice susceptus est, eique coniugium Nausithee oblatum, demum data ingentia munera, et nauis que illum in patriam reportaret parata, sociique nauales prestiti.
Nausithaa filia fuit Alcynoi et Arytis, ut testatur Omerus. Que cum exisset ciuitatem cum pedissequis suis, iuissitque ad flumen lotura uestes, factum est, ut uideret Ulixem naufragum nudum in litore et frondibus arborum circumtectum, et ab eo suppliciter exorata, ut illi cibum daret, et uestes postulata concessit, et inde illi suasit, ut ad patriam suam et ad regiam domum post se accederet, uti postea factum est; prout plene in Odissea narrat Omerus.
Laodamas, Alyos et Clitomus filii fuere Alcynoi regis et Arithis, Omero teste in Odissea. De quibus nil preter generales laudes inclite iuuentutis eorum reperitur, et quod Ulixem una cum patre Alcynoo et matre eorum honorauerint, eique munera dederint.
Melion et Actorion Neptuni fuerunt filii, ut in Yliade scribit Omerus. Inducit enim Nestorem senem Patroclo dicentem se adhuc iuuene bellum habuisse aduersus Arcades, et multos interemisse, et ni Neptunus Melionem et Actorionem filios suos caligine occultasset, eos eque cum aliis occidisset.
Aon, ut dicit Lactantius, filius fuit Neptuni, et ab eo dictam affirmat Aoniam, que quidem pars est Beotie. Theodontius uero hoc idem asserit, Aonemque dicit ex Apulia factione suorum pulsum nauigio uenisse Euboeam et inde se in Boetiam detulisse, ibique rudibus adhuc populis in montanis imperasse, et illos Aonas una cum montibus ex suo nomine nuncupasse. A quibus Neptuni filius habitus est, cum Onchesti cuiusdam ditissimi hominis Apuli fuisset filius ex Parichia coniuge.
Mesappus filius fuit Neptuni, ut dicit Uirgilius: *At Mesappus, equum domitor, Neptunnia proles, Quem nec fas igni cuiquam nec sternere ferro* etc. Hic enim, ut idem testatur Uirgilius, Turno aduersus Eneam auxilia duxit. Quem secuti sunt Fescennini, Equi, Falisci, et qui Soractis habitabant montem et Cimini siluas et lacus, et insuper Capeni. Hunc tamen dicit Seruius per mare ad Ytaliam uenisse, et inde Neptuni filium dictum. Eum autem inuulnerabilem ferro, eo quod nunquam in bello perierit, ab igne uero immunem, eo quod Neptuni filius, quem deum constat esse aquarum. Ab isto dicunt Emnium poetam dicere se originem ducere, eumque equorunn domitorem dictum, quia animalia sint a Neptuno producta.
Busiris Neptuni fuit filius ex Lybia Epaphi filia susceptus, ut in libro Temporum ait Eusebius. Hic autem, ut dicit Augustinus in libro De ciuitate dei, regnante Danao Argiuis, uel rex, uel potius tyrannus suis diis hospites immolabat. Quem Seruius ab Hercule occisum dicit, eo quod cum apud illum diuertisset, ut alios sic et eum uoluisset occidere. Et idem Seruius asserit huius Busiris laudes ab Ysocrate descriptas.
Pegasus equus alatus, ut testantur Seruius et Lactantius, filius fuit Neptuni et Meduse, in templo Palladis conceptus, ut supra ubi de Medusa. Ouidius autem eum natum dicit ex sanguine cadente ab exciso Meduse capite, ut ubi De fastis dicit: *Creditur hic cese grauido ceruice Meduse Sanguine respersis prosiluisse comis. Quam Ouidii opinionem Fulgentius sequitur et Albericus. Hunc preterea non solum uelocissimum sed uolucrem aiunt fuisse eodem Ouidio teste: Huic supra nubes et subter sydera lapso Celum pro terra, pro pede penna fuit* etc. Eumque dicunt pede Castalium Musis effondisse fontem, ut idem fert Ouidius: *Fama noui fontis nostras peruenit ad auras Dum Medusei quem prepetis ungula rupit. Et paulo infra: Uera tamen fama est, et Pegasus huius origo Fontis, et ad latices deduxit Pallada sacros* etc. Hunc insuper dicunt Bellorophontem aduersus Chimeram monstrum euntem tulisse. Sic et Perseum dum ad Gorgones iuit. Anselmus uero, ubi De ymagine mundi, huic equo quedam addit, que ab alio nomine dicta comperi. Dicit enim illi cornua esse, eumque igneum habere anelitum et ferreos pedes, ut totus monstro sit similis. Illum postremo inter sydera locauere. Ouidio teste: *Iamque indignanti noua frena receperat ore, Cum leuis Aonias ungula fecit aquas. Nunc fruitur celo quod pennis ante petebat; Et nitidis stellis quinque decemque micat* etc. Nunc his appositis, quid sensisse potuerint ueteres, exquirendum est. Ego hunc equum famam rerum gestarum arbitror, cuius uelocitas per cursum et uolatum equi huius designatur. Qui ideo Neptuni et Gorgonis dicitur filius, quia ex gestis in mari et terra fama oriatur. Quod in templo Palladis conceptus sit, ideo fictum puto, quia ex discrete et consulte gestis recte fama oritur; ex fortuitis autem nemini iure fama debetur, ex temerarie factis potius debetur infamia. Quod huic equo pedes sint ferrei dictum puto, ut demonstretur quoniam in circumendo nunquam fame deficiant uires. Cornua uero apponuntur ei, ut famosorum comprehendatur elatio. Sic et anelitus igneus, ut gerulonum feruens dicendi desiderium cognoscatur. Eum Castalium effondisse fontem satis manifeste declarat, quia cupidine fame atque glorie temporalis a non nullis affectio ponitur omnis, ex qua quotiens optatum consequitur, totiens fons Castalius, id est, habundans dicendi materia oritur, que quoniam poetarum est, Musis ideo dicitur consecratus hic fons. Eum autem Bellorophontem et Perseum gessisse ad assumptas expeditiones, eo dictum dici potest, quia cupidine glorie in id delati sunt, quod egerunt. Seu, ut quidam uolunt, ad id delati sunt nauibus, quibus alatus equus erat insigne. Albericus peregrinam de hoc equo scribit opinionem ex Fulgentii fonte sumptam. Dicit enim eum dictum Pegasum a pege Grecum, quod Latine fontem sonat, eumque esse fluuiorum omnium commune nomen, et hinc uult flumen, id est pege, equum esse Neptuni, id est ex Neptuno genitum, cum ex mari omnia nascantur flumina, et per alas uelocitatem fluminum designari, et a pege uult pagos dici, quos ueteres iuxta flumina semper ponere consueuerant; et inde pagani quasi ex uno pege, id est fonte uel flumine potantes; et sic fontem quem dicimus a Pegaso pede factum, a Neptuno procedere sentiemus. Sed quid circa hunc equum et fontem sentiat Fulgentius, qui latissime scripsit, paucis apponendum est. Dicit ergo Pegasum ex Meduse sanguine nasci, eo quod in figura fame constitutus sit; nam cum uirtus terrorem decidit famam generat, quem ideo uolucrem dicit, quia, ut dictum est, et fama uolucris sit. Fontem autem Musis ungula aperuisse ideo fingitur, quia Muse ad describendam heroum famam, aut antiquorum gesta, aut priorum dicta sequantur. Preterea dicit idem Fulgentius Pegasum interpretari eternum fontem, quod arbitror, quia fama egregiorum hominum indeficiens sit.
Nictheus, ut ait Lactantius, filius fuit Neptuni, et, ut Theodontius asserit, ex Cyleno filia Athlantis susceptus. Hunc dicit Lactantius Ethyopie fuisse regem, et Anthyopiam et Nictiminem filias habuisse, eumque secundum quosdam a Nictimine illecebri amore dilectum, cum qua cum opere nutricis concubuisset ignarus, scelere cognito, eam uoluit, ni aufugisset, occidere. Alii uero contrarium dicunt, eum scilicet infauste Nictinimem dilexisse, eamque, cum illi uim uellet inferre, aufugisse. Quod is Neptuni filius fuerit possibile est, cum fere contemporaneus euo Neptuni hominis uideatur. Si autem non sit, ea ratione Neptuni filius dici potest, qua dicuntur et ceteri.
Anthyopam dicit Lactantius Nicthei regis fuisse filiam, cui Theodontius addit ex Amalthea Cretensi nynpha. Hanc, ut dicit Theodontius, Nictheus Lyceo Thebarum Egyptiarum regi dedit uxorem. Lactantius autem dicit eam ui ab Epapho Iouis filio stupratam. Alii dicunt a Ioue. Quod cum sensisset Lyceus, ea abdicata, superinduxit Dyrcem. Que ab eo impetrauit ut illam in carcerem poneret. Uerum cum tempus partus aduenisset, miseratione deorum fractis uinculis aufugit in Cytheronem, et Anphyonem Zethumque peperit, et exposuit. Quos cum pastores educassent et iam eis pubescentibus cognoscerentur a matre, ab eadem sui generis certiores facti Lycum occidere et Dyrcem indomito alligauere tauro, et matrem in suam dignitatem restituere. Hanc historiam abusio nominum implicuit, et quoniam in precedentibus ubi de Anphione latius dictum est, reiterare non curo.
Nyctimen Nicthei regis et Almathee fuit filia. Hanc aiunt seu patrem amauerit, seu ab eo amata sit, dum illius arma fugeret, miseratione Minerue in auem sui nominis uersam et in eius tutelam susceptam; cuius figmenti talis potest esse ratio: *Nictiminem prudenti usam consilio, seu sui criminis, seu paterni uerecundia, nunquam post scelus in lucem comparuit, et inde noctua dicta est*. Quod in tutelam Minerue uenerit ubi de Minerua explicata ratio est.
Yrceus, ut Theodontius dicit et Paulus, filius fuit Neptuni ex Alcione filia Athlantis susceptus, ex quo nil aliud memini me legisse.
Pelyas filius fuit Neptuni et Tyro nynphe filie Salmonei regis Salamine, ut in Odissea satis extense describit Omerus. Dicit enim hanc consueuisse circa ripas Enyphei fluminis delectari; quam ob rem Neptunus, Enyphei sumpta forma, uirginem cepit, et cum ea concubuit, et ex eo concubitu geminos genuit Pelyam scilicet, et Neleum. Tyro autem postea nupsit Crythio. Pelye autem apud Thesaliam regnanti, ut dicit Lactantius, ab oraculo responsum est: tunc illi propinquam mortem fore, cum eidem Neptuno patri sacrificanti aliquis pede nudo superueniret in sacris. Cui annua sacra peragenti superuenit Iason nepos altero pede nudus; celeranti enim ad sacrum in limo fluminis calciamentum retentum est. Quod cum uidisset Pelyas, oraculi memor, confestim non tantum sibi, sed filiis timens propter egregiam Iasonis uirtutem, eidem Iasoni suasit, ut expeditionem in Colcos ad gloriam sui nominis consequendam assummeret, existimans, ut fama ferebatur, arduum nimis et difficile aureum uellus posse surripere, et sic eum facile periturum. Qui cum assumpsisset, et preter spem Pelye cum aureo uellere et Medea coniuge rediisset, eo itum est, ut opere Medee Pelyas a filiabus occideretur, filio Acasto superstite. Circa id quod fictum est, dicebat Leontius Pelyam Neptuni hominis fuisse filium, eumque secus Enypheum in specie iuuenis incole a Tyro dilecti, eam non resistentem atque similitudine forme deceptam oppressisse, et ex ea filios suscepisse duos.
Filias Pelye regi fuisse satis constat, Ouidio inter alios recitante, que tamen illis fuerint nomina a nemine dictum comperio. He quidem, ut moris est filiarum, senectuti Pelye patris eorum compatientes ei astabant continue. Quas aiunt Medeam fraude decepisse, adeo ut earum pietas in patrem in scelestum uerteretur facinus. Nam cum cerneret Medea senectutem Pelye, ut dicebat Leontius, Iasonis obstare imperio, ficto cum Iasone iurgio secessit ad illas, et diu de iniquitate Iasonis questa, in detrimentum eius dixit se iuuentutem Pelye herbis restituere uelle, ut paulo ante Ensoni restituerat, et sic credulis filiabus Pelye suasit, ut omnem sanguinem frigidum atque ueterem ex tremulo Pelye senis corpore cultris exhaurirent, ut nouum atque floridum uenis posset immittere. Quod cum fecissent puelle, expirassetque Pelya, ad Iasonem rediit Medea. Dicit Theodontius inter Pelyam et filias a Medea seminatam zizaniam, et ob eam puellas ferro in senem patrem insurrexisse, et illum occidisse.
Acastus, teste Seneca poeta in tragedia Medee, Pelye fuit filius; dicit enim sic: *Terrore pauidum, quippe te pene expetit Letoque Acastus regna Tessalica obtinens. Senio trementem debili atque euo grauem Patrem peremptum queritur et cesi senis Discissa membra, cum dolo capte tuo Pie sorores impium auderent nephas* etc. Uerba sunt Creontis ad Medeam.
Neleus Neptuni filius ex Tyro, ut supra ubi de Pelya monstratum est. Qui, ut scribit Omerus, a Pelya fratre pulsus ex Thesalia Pylon condidit, et ibidem habitauit deorum cultor. Huic fuit coniunx Cloris Anphyonis Orcomeni regis filia, ex qua, ut idem dicit Omerus, suscepit Nestorem, Periclimenonem, Cromium, et Pyro feminam, et alios usque in XII, sed eorum nomina non habemus.
Nestor filius fuit Nelei ex Clori coniuge, ut dictum est. Cui XII fuere fratres, ut testatur Ouidius dicens: *Bis sex Neleides fuimus, conspecta iuuentus* etc. Fuit enim homo hic etate longeuus, ut ipsemet tempore Troiani belli fatetur apud Ouidium dicens: *Spectatorem operum multorum reddere, uixi Annos bis centum, nunc tercia uiuitur etas* etc. Bellicosus preterea fuit; nam inter alia, uiuente adhuc patre, eo existente iuuenculo, bellum aduersus Epyos gessit, et multos in pugna peremit, Omero teste in Yliade. Postea uero cum Theseo in nuptiis Perythoi fuit in certamine aduersus Centauros. Et, ut de reliquis taceam, cum Grecis apud Troiam arma senex gessit, et sepe Troianis obuius fuit in pugna. Fuit insuper facundia celebris adeo, ut sepe principum mitigaret iras et in concordiam discordes reduceret. Huic Euridices filia Clymenii, ut dicit Omerus, coniunx fuit, ex qua septem filios et filiam unam suscepisse idem testatur Omerus. Quo tamen fine subtractus sit, legisse non memini.
Anthilocus filius fuit Nestoris et Euridicis, ut apparet per Omerum in Odissea, qui scribit Pysistratum Nestoris filium in domo Menelai apud Lacedemoniam mortem eius flentem. Nam secutus patrem ad Troianum bellum, ibidem in pugna, dum uiriliter ageret, a Mennone Aurore filio occisus est.
Pysistratus filius fuit Nestoris et Euridicis. Hunc autem Nestor dedit in socium Thelemaco Ulixis filio, uolenti ire Lacedemoniam, interrogaturus Menelaum, nunquid aliquid de Ulixe patre sciret.
Trasymedes Nestoris fuit filius et Euridicis, quem secum Nestor, ut testatur Omerus, duxit in Troianum bellum.
Echephron, Stratios, Perseus et Arithos filii fuere Nestoris et Euridicis. Quos ideo in unum iunxi, quia nil particulare de aliquo eorum legerim.
Polycastis filia fuit Nestoris et Euridicis, iunior ex filiabus Nestoris, Omero teste, et sic apparet eum alias habuisse, quarum ego nomina non cognoui, nec de ista aliud audiui.
Periclimenon Nelei filius fuit et Cloris, ut Ouidius testatur, affirmans huic a Neptuno auo concessum, ut posset se in quas uellet transformare figuras. Ex quo factum est, quod cum Hercules in ultionem Epyorum aduersus Messanos atque Pylios et Elypios acri dimicaret pugna, hic forte occisorum fratrum dolore commotus, in auem uersus, Herculem uncis pedibus infestaret plurimum, et ut Hercules illum uolitantem sagicta interemeret. Hunc uertibilem in quam uellet formam, nil aliud intelligo quam eius membrorum agilitatem, qua tanquam ceruus saltabat, currebatque uti uolasset auis et huiusmodi faciebat. Eum autem uolitantem occisum credo uolucri cursu fugientem.
Cromius Nelei fuit filius et Cloris, ut etiam affirmat Omerus. Qui quidem ea in pugna, quam Pylii et Messeni aduersum Herculem gesserunt, cum decem fratribus suis occisus est, ut satis etiam demonstrat Ouidius in maiori uolumine.
Pyro uirgo Nelei et Cloris filia fuit, ut in Odissea scribit Omerus. Hec, ut idem asserit, adeo formosa fuit, ut illius fere omnes Grecorum nobiles optarent coniugium, eamque Neleo postularent. Qui nulli illam iungere uoluit, ni sponderet ab Yphiclo matris Nelei patruo boues auferre, quos detinebat et dare negabat. Et cum nemo sponsionem hanc facere auderet, Melampus, uates ea tempestate clarus, Bye fratri suo ostendit post tempus fieri posse, ut ab Yphiclo deducerentur boues quos pascebat Neleus, suasitque illi sponsionem, ut tam spectabilis uirginis coniugium consequeretur. Byas autem, fratri credens, spopondit Neleo quod petebat; et dum circa recuperationem boum conaretur, Yphicli iussu captus et carceratus est. Post tempus autem dimissus boues reduxit, et Pyro habuit in uxorem. Hec fere in textu Omeri continentur. Ultra quem dicebat Leontius, quod cum Byas per annum in carcere seruaretur, sensit trabes domus uermes fecisse, quos uulgo dicimus tarmos, concepitque ob uiciatas trabes secuturam ruinam; quam cum prenuntiasset Yphiclo, meruit libertatem. Tandem cum interrogasset Yphiclus, filios non procreans, quid ad procreandos esset agendum, suasit illi, ut serpentis potaret uenenum. Quo facto concepit uxor Yphicli et filium in tempore peperit. Quo beneficio ab Yphiclo illi restituti sunt boues. Quibus deductis, ut dictum est, Pyro deduxit uxorem, que illi peperit Anthyphatim et Manthyonem.
Cignus filius fuit Neptuni, ut affirmat Ouidius: *Iam leto proles Neptunia Cignus Mille uiros dederat* etc. Hic, ut idem dicit Ouidius, habuerat a patre ut ferro inuulnerabilis esset, qua commoditate audax factus Troianis auxiliator, multis ex Grecis cesis, aduersus Achillem iniuit certamen. Qui cum illum gloriantem se cerneret, quod ferro uulnerari non posset, sumpto ingenti lapide in eum fessum atque iam crebris ictibus attonitum iecit. Cignus autem graui impulsus ictu cecidit, quem confestim Achilles occupauit, et genu pectus eius premens, et manibus guttur in mortem ire coegit. Qui euestigio a patre in auem sui nominis mutatus, arma reliquit Achilli. Horum figmentorum talis expositio esse potest. Neptuni filius dictus est Cignus forsan ob candorem cutis et membrorum agilitatem, cum hi qui humidi sunt complexione, que a Neptuno humiditatis patre procedit, colore sint candidi, et ut pluma molles cute, cui humiditati si proportione debita immixtus sit calor, hi tales optima membrorum agilitate fruuntur; ex quo fit, ut docti in euitandis ictibus, ut quosdam uidimus, ferro feriri nequeant, et ut lassitudine uincantur necesse est, si sit qui tales superare uelit. Quod autem auis factus sit sui nominis, intelligendum, quod eo mortuo nil de eo apud mortales superfuerit preter uolatile nomen.
Grisaor, ut in libro De originibus rerum affirmat Rabanus, Neptuni fuit filius, nec de eo amplius.
Othus et Ephyaltes, ut asserit Seruius, filii fuerunt Neptuni ex Yphimedia Aloy Tytanis coniuge, quam idem Neptunus oppressit, ut in Odissea testatur Omerus. Hanc tamen Yphimediam Paulus uocat Electrionem, Theodontius autem Epymeidam. Hi autem quoniam ex uxore Aloy nati sunt, ut plurimum Aloyde appellantur, sicut et sepe Herculem a uictrico Anphytrioniadem appellamus. Hi quidem UIIII digitis singulis mensibus crescere uidebantur; quam ob rem paruo in tempore mole ingentis corporis mirabiles facti sunt. Dicit enim Omerus his ideo tam grande incrementum fuisse, eo quod a terra nutrirentur, eosque non amplius UIIII annis uixisse, et, eorum designans magnitudinem, dicit nouem brachiorum amplitudinem habuisse, longitudinem uero UIIII passuum. His insuper dicit Omerus in Yliade bellum fuisse aduersus Martem, eumque ab eis captum atque catenis uincitum et in carceribus XIII mensibus detentum, et ni Iuno Mercurio iniunxisset, ut pro liberationem eius ageret, in carceribus defecisset. Qui Mercurius clam eum rapuit, et sic liberatus est. Quod Claudianus tangit ubi De laudibus Stilliconis, dum dicit: *Cum gemini fratres genuit quos asper Alous Martem subdiderint uinclis* etc. Hi preter ea ab Aloo uictrico in gigomantiam, cum ipse grauatus senio ire non posset, missi sunt. Qui ibidem, ut quibusdam placet, cum reliquis a Ioue fulminati periere, et Ephyalti Ethna mons superimpositus, Otho autem mons quidam Cretensis. Alii uero dicunt, inter quos Omerus, eos ob magnitudinem corporis ausos montes montibus imponere celumque affectare; sed, ut in Odissea dicit Omerus, imberbes adhuc ab Apolline sagictis occisos. Quos Uirgilius dicit apud Inferos detrusos, aiens: *Hic et Aloydas geminos immania uidi Corpora, qui manibus magnum rescindere celum Aggressi superisque Iouem detrudere regnis* etc. His predictis, fictionum sensus aperiendus est. Dicebat autem Barlaam hos duos fuisse fratres ingentis potentie Aloy filios, sed ideo Neptuni dictos, quia preter mensuram omnem humanorum corporum excreuerant, quod ad Neptunum spectare uolunt ingentia producere corpora, eosque tantum UIIII annis regnasse; et ideo a Terra nutritos dicunt, quia maximos prouentus ex his que possidebant assumerent, et aduersus Iouem, in Olympo monte habitantem, bellum secundum hystorias habuisse, et in eo bello iuuenes defecisse egritudine pestifera ambo, et hinc sumptum eos ab Apolline sagictis occisos. Alii uero dicunt hos cum Saturno aduersus Iouem fuisse, et non nullas arces extullisse, et ultimo uiribus Iouis quando in Flegra pugnatum est, cum aliis multis cesos. De captiuo Marte nil repperi. Arbitror ego sic explicari posse. Martem insignem aliquem fuisse uirum militari disciplina instructum, et bellicosum atque robustum, horum hostem, qui et si potens esset, tamen ut sepe contingit maiores succumbere, et obtinere minores, ab eis captus et carceratus est; et cum liberationi eius nullus adinueniretur modus, Mercurius, id est fraus, quia furum deus, qui clam et fraude furantur, Iunone iniungente, id est pecunia, qua forte corrupti custodes, astutia Mercurii Mars liberatus est.
Egeus Athenarum rex, filius fuit Neptuni, Theodontio affirmante, et marinus deus. Huic, dicit Paulus, due fuere coniuges, quarum prima dicta est Ethra filia Pycthei regis Trohezenis , ex qua Theseum suscepit. Secunda, ut testatur Ouidius, fuit Medea profuga, quam a Iasone repudiatam atque fugientem, non solum suscepit hospitio, sed illam etiam sibi matrimonio copulauit, et ex ea, ut placet Iustino, Medum filium suscepit. Successit quidem in regno Pandioni regi, quem Theodontius secundum ueritatem dicit eius fuisse patrem, et, eo regnante, multa incommoda Atheniensibus euenere. Nam inter alia bellum Mynois regis Cretensium, quod in uindictam Androgei filii sui indigne occisi mouerat, diu tulere; ultimo cum succubuissent, in has a Mynoe deducti sunt leges, ut, scilicet annis singulis, UII nobiles iuuenes ad Mynotaurum Cretam mitterentur. Qui tribus annis forte missi sunt, quarto autem sors cecidit in Theseum, qui maximo Egei patris dolore nauem conscendit iturus, et cum omnia nauigii ornamenta nigra essent, et nauis uelum, habuit in mandatis a patre, ut si contingeret in agendis eum felicem obtinere exitum, rediens naui album imponeret uelum, amoto nigro, ut a longe fortunium suum nosceret. Theseus autem Adryane consilio uictor, mandatorum immemor, non amoto nigro uelo, redibat. Egeus excelsa turri prospectans, nigrum uidens uelum, Theseum mortuum arbitratus, ex turri se deiecit in mare, et mortuus ab Atheniensibus liberatis et Neptuni filius et maris deus in solatium Thesei consecratus est.
Theseus inclitus Athenarum rex fuit Egei regis filius et Ethre. Ingentis atque generosi animi iuuenis plura memoratu digna peregit, adeo ut inter Hercules plurimos nominetur unus. Hic quidem ante alia cum Hercule ab Euristeo misso aduersus Amazones expeditionem suscepit, ut dicit Iustinus, et cum multas occidissent atque cepissent, cepere inter alias Menalippem atque Ypolitem Anthyope regine sorores. Sed Hercules pro armis regine Menalippem sorori restituit. Theseus uero Ypolitem, que sibi in sortem prede contigerat, sumpsit uxorem, ex qua Ypolitum filium suscepit. Preterea ingenti uirtute, ut refert Statius, Creontis Thebani regis superbum retudit imperium, egitque que prohibebat officia funeralia, possent occisis in bello regibus exhiberi. Et taurum, ab Euristeo Attice terre immissum cuncta uastantem, apud Marathonem interfecit. Sic Scyronem latronem hospites suos, dum resideret in scopulo, aut lauare sibi pedes, aut se adorare cogentem, eosque incautos precipitantem in mare. Et Procustem eque latronem super Cephyso flumine habitantem, et nocte suos hospites trucidantem, superauit atque occidit. Helenam insuper Castoris atque Pollucis sororem uirginem, celestis pulchritudinis insignem, in palestra ludentem rapuit. Minotaurum interemit et Athenas a turpi seruitio liberauit. Adrianam atque Phedram Mynois filias patri surripuit, et Adriana relicta, Phedram sibi coniugio copulauit, ex qua quosdam filios suscepit. Athenienses per diuersa passim uagantes in patriam reuocauit, et in formam ciuium sparsos agresteque reduxit. Et, ut placet Plinio ubi De hystoria naturali, primus federa adinuenit. Aduersus Centauros, in nuptiis Perythoi amici sui, egregie pugnauit, eosque superauit, illique comes ad Inferos usque ad rapiendam Proserpinam iuit, sed minus feliciter ex hoc illi successit; nam Perythoo a Tricerbero Orci cane trucidato, mortis ipse in periculo fuit, ni forte superuenisset Hercules, qui illum a discrimine liberauit et reduxit ad superos. Et Athenas rediens coniugem querulam accusantemque falso de stupri interpellatione Ypolitum comperit, quem fugauit, et quantum in eo fuit occidit. Postremo iam senex a ciuibus suis pulsus, exul apud Schyrum minorem insulam diem clausit, cum annis XXUIIII Atheniensibus imperasset. Has eius laudes fere omnes Ouidius paucis testatur carminibus, ubi dicit: *Ingenium faciente canunt: te, maxime Theseu, et infra per undecim uersus*.
Ypolitus Thesei et Ypolites Amazonis fuit filius. Hic cum uenationibus, celibem uitam ducens, uacaret, et omnino constanti animo mulieres sperneret, a Phedra nouerca, absente Theseo, amatus est, desiderio cuius, cum obtemperare noluisset, Theseo redeunti ab ea accusatus est. Qui, in furorem uersus, filii necem optauit. Uerum Ypolitus timens, conscenso curru, fugam cepit. Quo fugiente, fortuitu phoce, que in litus exiuerant, audientes equorum strepitum, dum sese in mare fugientes precipitant, equos exterruere Ypoliti. Qui per scopulos aduersus eius imperium uiresque currum trahentes, atque ui eius conpagem dissoluentes omnem, infelicem iuuenem loris implicitum adeo per abrupta traxere, ut pro mortuo a circumuicinis collectus sit. Esto poete omnes, et signanter Seneca in tragedia eiusdem Ypoliti, laceratum atque discerptum omnem asserant et occisum. Qui tandem opere atque subsidio Esculapii, quasi ab Inferis in sanitatem pristinam non absque longo labore reuocatus est. Que quidem testatur Uirgilius dicens: *Namque ferunt fama Ypolitum, postquam arte nouerce Occiderit patriasque explerit sanguine penas Turbatis distractus equis, ad sydera rursus Etherea et superas celi uenisse sub auras, Peoniis reuocatum herbis et amore Diane* etc. Constat igitur ex euentu fabule locum datum, Theseum scilicet a patre habuisse, ut ter posset optare quod uellet, et quia nunc filium optasset occidi, phocas a patre emissas in litus. Ypolitus autem ne terciam patris experiretur iram, qui ante Ypolitem matrem eius occiderat, et nunc eo inaudito eum querebat in penam, Atticam terram liquit et in Ytaliam uenit, haud longe a loco, ubi postea condita Roma, et, mutato nomine, se Uirbium appellari iussit, quia bis uir fuisset, semel ante euentum, et iterum postquam beneficio Esculapii in uitam uidebatur reuocatus; et ideo dicit Uirgilius: *At Triuia Ypolitum secretis alma recondit Sedibus, et nynphe Egerie nemorique relegat, Solus ubi in siluis Ytalis ignobilis euum Exigeret , uersoque ubi , nomine Uirbius esset* etc. Ibi autem dicit Theodontius oppidum construxit, quod ex nomine sumpte coniugis Ariciam appellauit. Dicit preterea idem Theodontius falsum esse Ypolitum celibem uitam egisse, quin imo secreto amore Ariciam nobilem Attice regionis feminam adamauit, quam Dianam, eo quod uenationibus uacaret, uocabat et se Dianam colere asserebat, et opere huius Aricie factum dicit, ut ab Esculapio sanaretur, cum mortuum illum arbitraretur Theseus.
Uirbius filius fuit Ypoliti et Aricie, post Ypoliti fugam ex Actica susceptus. Qui cum adoleuisset, Enea Ylione deleto in Ytaliam ueniente, a patre missus est in subsidium Turni, prout describit Uirgilius: *Ibat et Ypoliti proles pulcherrima bello Uirbius, insignem quem mater Aricia misit, Eductum, Egerie lucis* etc. De eo autem nil aliud habemus.
Demophon, ut Theodontius asserit, filius fuit Thesei ex Phedra. Hic quidem cum ceteris Grecis in bellum Troianum iuit. Ylione autem deiecto, dum rediret in patriam, tempestate in Traciam delatus, a Phillide Ligurgi regis filia hospitio et lecto susceptus est. Et cum aliquandiu secum fuisset, audito quod Mnesteus Athenarum rex, agitatus procellis, et nausea uexatus maris, appulisset ad insulam Melos, et ibidem clausisset diem, regni cupidine tractus, impetrata per tempusculum licentia a Phyllide, resarcitis nauibus, Athenas rediit, et post XXIIII annum paterni exilii, ut dicit Iustinus, Athenarum regnum assumpsit, neque de reditu curauit ad Phyllidem; et cum annis XXXIII regnasset, mortuus est. Cui successit Osyntes; utrum hic eius fuerit filius incertum habeo.
Anthygonus, ut dicit Theodontius, filius fuit Thesei et Phedre, et, ut dicit Barlaam, natu maior Demophonte, et post fugatum ab Atheniensibus patrem fere adhuc pubes ab Atheniensibus assumptus, et rex factus Mnesteusque uocatus. Qui Troiam uadens, non satis de ingenio Demophontis fidens, eum secum traxit. Hic rediens tempestate actus nimia apud insulam Melos expirauit.
Medus, ut Iustinus tradit, Egei regis Athenarum et Medee fuit filius. Quam, idem Iustinus dicit, cum priuignum uidisset adultum, ab Egeo per diuortium discessisse, et Colcos cum Medo filio abiisse. Ouidius autem dicit, ob paratum Theseo uenenum, ut ubi supra de ea, eam aufugisse. Aiunt insuper aliqui eam Iasonis in gratiam rediisse, et cum eo e Thesalia pulso in Colcos rediisse, et hunc Medum inde iuisse in Asyam atque uiribus plura sibi subegisse regna, sed eam tenuisse partem, quam Mediam appellamus, et de suo seu matris nomine nuncupasse.
Onchestus, secundum Lactantium, filius fuit Neptuni. Quem Seruius et Lactantius dicunt Onchestam ciuitatem propinquam promontorio Micalesso constituisse, et suo nomine appellasse. Nec de eo aliud, preter quod Megareum filium genuerit, legi.
Megareo filius fuit Onchesti, ut liquido testatur Ouidius, loquente sic Yppomene: *Namque michi genitor Megareus Onchestis illi Est Neptunus auus, pronepos ego regis aquarum* etc.
Yppomenem Megarei fuisse filium satis ostensum est. De hoc Ouidius talem refert fabulam: *Erat in Sciro ciuitate Athalas Cenei filia seu Iasii, uirgo insignis pulchritudinis et pernicissime uelocitatis*. Que ut plurimum deorum monitu habitabat in siluis. Hec cum a multis in coniugem peteretur, legem apposuit, ut scilicet cursus certamine peteretur, et, si qui superarentur ab ea, morte multarentur, uictor autem eius potiretur connubio. Et cum iam plures magis audaces quam felices superati tam seuera lege damnati essent, Yppomenes, ea nondum uisa, talium ridebat stultitiam. Tandem cum casu contingeret, ut illam uideret, miratus roseam faciem, sydereos oculos, os cinnameum, auream cesariem, pectus protensum, corpusque glabellum, et gestus placidos, confestim eius in ardorem incidit, qui ante damnauerat alios, nec dubitauit eius postulare coniugium, et seuere legis subire discrimen. Uirgo, autem, eius etati et formositati compassa, primo renuit, deinde sollecitata annuit. Yppomanes Ueneris implorauit auxilium, que illi tulit ex uiridario Hesperidum tria aurea mala, eumque docuit malorum usum. Porro cum cursum expediti intrassent, anteiretque uirgo, iuuenis predoctus euestigio, uidente uirgine, unum ex malis proiecit, fulgore cuius capta puella gradum collectura preuertit; et cum euolasset interim iuuenis, illa prestantior facile anteiuit. Ille secundum eiecit, quod, dum illa collectura moratur, ille stadium arripit uolucer. Sane illa pernici uelocitate malo collecto parua mora currentem preterit. Ast ille, cum iam meta cursus esset propinqua, tercium proiecit, quo detenta uirgo, antequam uolucris euolasse potuerit, tenebat Yppomenes terminum. Quam ob causam superata uirgo, eius in coniugium uenit. Cum qua dum letus in patriam abiret Yppomenes, feruoris impatiens, et suscepti a Uenere muneris immemor, in lucum Cybeles illam deduxit, et ibi cum ea concubuit. Ex quo seu Ueneris, seu matris deum indignatione, factum sit, amantes in leones uersi sunt, et currui Cybelis additi. Qua sub fictione talis potest sensus abscondi. Primo mulierum si qua est obstinata duricies, auro et muneribus frangi posse, cum natura auri omnes et cupide et tenacissime sint mulieres. In leones autem ideo conuersi dicuntur, quia in nemus Cybeles coiuerunt, id est in deliciis mundanis habundauerunt, et ob id elati sunt, et sic in leones uersi, quoniam leones superba sint animalia, et ideo uersa uice currui Cybelis applicati sunt, id est in processu a rerum natura edocti, quoniam terrenis legibus omnes simus obnoxii, quia terrei uiuimus, et quantumcunque superbientes, postremo in terram reducimur.
Pelasgus, ut dicit Theodontius, filius fuit Neptuni. Ysidorus uero, ubi De ethymologiis, eum Iouis et Larisse filium dicit. Sane quoniam ex compertis apparet Theodontium talium solertissimum indagatorem fuisse, plus illi in talibus prestandum fidei ratus sum, et ideo Neptuni, non Iouis posui filium. Hic autem ea in parte Grecie regnauit, que postea ab Arcade Calistonis filio Arcadia dicta est, et ab eo denominata Pelasgia. Dicebat Leontius et in Asya esse Pelasgos, eosque aduersus Grecos fauisse Troianis, ut in Yliade testatur Omerus. Uerum hi Pelasgi a Pelasga muliere Greca nomen sortiti sunt, quam aiunt ex Pelasgiis cum copiis in Asyam transmeasse et ciuitatem condidisse, et de suo nomine Pelasgiam nuncupasse, et inde Pelasgii, qui secus Lyciam sunt, appellati. Alii contrarium tenent Pelasgum regem fuisse in Asya, et ab eo Pelasgos et inde mulierem Pelasgam, ubi postea fuere Pelasgi, in Greciam ex Asya transfretasse, et ibidem occupata regione nomen imposuisse Pelasgis.
Nauplius Neptuni et Amimonis filie Danai regis filius fuit, ut testatur Lactantius, qui de eius origine fabulam recitat talem: Amimone Danai filia, dum studiose in siluis iaculo exercitaretur, minus aduertens percussit Satyrum; quam cum uellet Satyrus uiolare, illa Neptuni implorauit auxilium. Neptunus autem, fugato Satyro, ipse eam compressit, ex quo compressu Nauplium suscepit. Hunc Nauplium apud Euboeam regnasse constat, et eius aiunt fuisse filium Palamedem, Grecorum factione occisum apud Troiam. Quod cum egerrime ferret Nauplius, nec ad ultionem suppeterent uires, ad ingenium uersus, stantibus apud Troiam Grecis, ut erat senex cepit omnem Greciam circumire, et regias intrare Grecorum principum, et ibi quibus poterat suasionibus, coniuges eorum in adulterium cum quibuscunque poterat trahere, arbitratus ex hoc in reditu Grecorum seditiones exorturas plures, eisque agentibus Grecos in suum sanguinem ruituros, et sic dum se inuicem trucidarentur, immerito trucidati Palamedis mortem suis occisionibus expiarent. Creditumque est, ut Leontius asserebat, opere suo Clitemestram in amplexus Egysti uenisse, ex quo Agamenon postea interemptus, et inde Egystus et Clitemestra. Sic et Egyaleam Dyomedis coniugem in Cyllibari Steleni filii concubitus, et ut de reliquis taceam, conatur Lycophron inclitam Penelopis famam Nauplii consiliis maculare, uolens eam cum uno e procatoribus suis non nullas insomnes noctes egisse. Preterea inplacabilem senem aiunt tam feruenti animo uindictam optasse, ut redeuntibus Grecis, Ylione consumpto, in patriam, et acri atque turpi tempestate agitatis, Caphareum conscendisse montem, et nocte accensa face, quasi in portum salubrem periclitantes acciret, in letiferos scopulos salutis auidos euocasse, et multis hoc facinore exitii extitisse causa; unde Uirgilius: *Sidus et Euboice cautes ultorque Caphareus* etc. Amoti autem Satyri et oppresse Amimonis a Neptuno assignat Barlaam paucis uerbis rationem, dicens: Satyrum uirginis fuisse pedagogum, Neptunum autem Lerneum quendam Egyptium insignem, cuius primo Amimone pellex fuit quam coniunx, et ab eo Lerneum fontem denominatum atque prouinciam.
Palamedes Nauplii fuit filius. Qui, cum esset una cum Grecis circa Troiam, et hi aduersus Agamenonis imperium insurrexissent, seditione dolosa Agamenoni potestate subtracta, loco eius dux belli factus est. Huic enim cum Ulixe simultates erant, ut dicit Seruius, eo quod Ulixes, insania ficta, conatus esset in bellum Troianum non ire, et ad eam simulandam, uinctis aratro dissimilibus animalibus, salem serebat. Cui ante aratrum ad experientiam summendam insanie, Palamedes apposuit Thelemacum puerum; quem cum uidisset Ulixes, illico suspendit aratrum. Preterea cum in Traciam frumentatum iuisset, et nil portasset, seque non comperisse diceret, Palamedes uadens reportauit affatim. Quibus indignatus Ulixes egre patiebatur illius gloriam. Quam ob rem dolo eius factum est, ut a seruis Palamedis satis grande pondus auri infoderetur sub tabernoculo eius, et inde, nuntiis subornatis habitis cum fictitiis licteris, in consilio Grecorum Palamedem accusauit, quia cum Priamo de deditione Grecorum haberet tractatum, eumque auro esse corruptum, et ad euidentiam proditionis incepte iussit eius in tabernaculo fodi, quasi, si ibidem comperiretur aurum, licteris esset exhibenda fides et nuntiis. Quam ob rem auro comperto, quod ipsemet infodi fecerat, Ulixis accusatio uera credita est, et Palamedes tanquam noxius lapidibus est obrutus.
Celeno, Aello et Occipite arpye tres fuere, secundum Seruium, Neptuni et Terre filie. Alii uero dicunt Taumantis et Eletre. Harum formam describit Uirgilius, dicens: *Tristius haud illis monstrum nec seuior ulla Pestis et ira deum, Stigiis sese extulit undis. Uirginei uolucrum uultus, fedissima uentris Proluuies, unceque manus et pallida semper Ora fame* etc. Hic etiam describit in quibus habitent locis et unde uenerint, dum dicit: *Accipiunt Strophades Graio stant nomine dicte Insule Yonio in magno, quas dira Celeno Arpyeque colunt alie, Phyneia postquam Clausa domus mensasque metu liquere priores* etc. Ex his a Seruio fabula recitatur, que supra ubi de Zetho et Calay plene scripta est, et quid per illam etiam sentiendum sit, et similiter de his dicta sunt quedam, ubi de Alecto et aliis Furiis supra scripsimus, et ob id pauca hic dicenda supersunt. Uult igitur Seruius eas ideo Neptuni et Terre filias dictas, quia in insulis habitent, que terree sunt, et tamen mari circumdate. Ego uero eas Neptuni filias puto, quia monstruose sint ut per Uirgilii carmen patet. Arpye autem secundum Fulgentium ideo uocantur, quia arpe Grece, Latine rapere est; et ideo earum prima dicta est Aello, quasi aellonalon, quod est alienum concupiscere. Secunda uero Occipite, quod significat celeriter auferre. Tercia que Celeno nigrum sonat, per quod rapine occultatio summenda est. Et sic primo concupiscitur, secundo aufertur, tercio occultatur. Uirgineos autem uultos ideo habere dicuntur, seu quia, ut dicit Fulgentius, sterilis sit rapina; cui ego addam quantum ad eum cui rapitur. Esto aliter putem. Fures quippe more suo placidos mitesque se in conspectu hominum exhibent, ut hac possint arte ignaros fallere. Uncas autem raptores habere manus expositione non indiget. Quod ora illis sint pallida, nil aliud uult pretendere, quam fames assidua, insatiabilis appetitus habendi, qua miseri et in rapinam proni auguntur continue. Fedissima uentris proluuies raptorum est, in quantum ut plurimum rapinarum turpis est exitus. Itur enim ex rapinis in ludum substantiarum consumptorem omnium et miseriarum patrem. Itur in luxuriam lasciuiarum et ociorum marcentium matrem. Itur in gula crapularum et egritudinum cloacam turpissimam et damnosam. Arbitror quidem has ad pyrratas auarissimos atque immanes homines spectare, eo quod litora inhabitent. Addebat insuper dictis Arpyis Omerus Arpyam unam, quam Thyellam uocitat, et ex ea Zephyrum dicebat equos Achillis genuisse. Hanc dicebat Leontius uenti impetum seu procellam interpretari, per quam etiam pyrratarum demonstratur uelocitas ad rapinam.
Sycanus, ut dicit Theodontius, antiquissimus rex fuit Sycilie et Neptuni filius, et ab eo insula, que antiquiori nomine dicebatur Trinacria, Sycania nuncupata est. De quo Solinus, ubi de Mirabilibus mundi, dicit: *Sycanie diu ante Troiana bella Sycanus rex nomen dedit, aduectus cum amplissima liberorum manu* etc. Ex his nec nomen alicuius ad me peruenit. Dicit tamen Theodontius, huius Cererem fuisse coniugem et Proserpinam filiam, quam Iouis dixere poete.
Syculus rex fuit Sycilie et Neptuni filius, ut Solinus de Mirabilibus mundi testatur. Regnauit autem, ut dicit Theodontius, post Sycanum, et ab eo Sycilia denominata est. Paulus hunc dicit filium fuisse Corithi et Eletre, et Dardani fratrem. Neptuni filium dictum, eo quod ex Tuscia in Syciliam transfretasset, et multa rudes homines docuisset.
Genealogie deorum gentilium liber X explicit.
Ex Achaya inter Pachinum, Trinacrie promontorium, et ueteres Syragusas leni satis spiritu me Subsolanus detulerat. Ibi dum, iam in finem fere deducta omni Neptuni prole, uetustissimorum regum potius aduentum in insulam quam gesta narrassem, et mecum omnia circumspectans excogitarem, ad quam celi plagam uertenda esset nauicule prora, uenit in mentem tantum nunc uelo, nunc remis, nunc pedibus itum fore, ut ex filiis Saturni, senis infausti, nullus superesset, cuius non esset descripta soboles, preter Iouem, quem patrem dominumque regemque deorum et hominum uoluere. Obstupui, fateor, serenissime rex, et animi cecidere uires, et, quasi itinere meo obstaculum insuperabile esset obiectum, desperans aiebam: Heu miser, potui amplissimum Occeani gurgitem intrare et fluctus in sydera usque surgentes modico conscendere lembo; potui uastum litus omne Mediterranei maris inter mille scopulos et sonantia saxa ambire, montes scabrosos abscendere, lubricas calcare ualles, tenebrosa antra subire, perscrutari lustra ferarum et siluarum atque nemorum sepositas umbras, lustrare urbes et oppida, et, quod longe terribilius, ad Manes usque descendere, et Ditis opacas intrare domos, et terre uiscera oculis terebrare, et sic aliorum deorum prolem etiam renitentem calamo tanquam cognitam in medium trahere. Nunc autem, si Iouem non uidero, quo pacto eius, que amplissima est, posteritatem scripsisse potero? Si autem Iouem uidisse uelim, in celum ire necesse est. Quo, infelix, ex sublimi saltu, quo ex monte celso in illud meme deiciam? Quis me eo uentorum extollet impetus? Que deferet condensa nubes aut ipsius Iouis armiger ales? O utinam ab Inferis remearet Dedalus, qui solus homini pennas induere nouit, et mortalibus insuetas celi uias ostendere; ipse forsan oportunitati huic posset prestare suffragium, quod nisi, undecunque uenerit, detur, post tot exanclatos labores, tot uictos timores, tot etiam obices superatos, infecto itinere incohato, non absque ignominia temeritatis mee subsistendum est. Optabam preterea celestium uidere patriam, et quo ordine sanctissimi illi gentilium theologi templa, palatia, atria, domosque disposuissent celitum. Preterea et cum ipso Ioue ipsius sublime uidere solium, quo iure sacrum illud deorum consistorium conueniret in unum, quod in illos ipsius imperium, quis ordo sedendi, que presidentis maiestas, que leges darentur, que et quo ritu largirentur imperia, ut in finem debitum mundi gubernaretur mortalitas, et alia etiam tam pregrandis dei magnalia. Ceterum, dum hinc uidendi desiderio celum ac perficiendi itineris angerer, inde desperatione premerer, et ecce ex litore Syculo, me etiam gubernaculum non regente, repentino impetu in Cretam usque delatus sum, quam cum circumspicerem, non ante Ydeum montem aspexi, quam, resoluta mentis caligine, et ueri Dei illustratus lumine, proletarii Iouis cognoui cunabula atque fornices in circumitu, et, qua in parte eius cineres et ossa iacerent, memini, et sic eum non deum, celi thronum tenentem, fore perpendi, sed hominem, cuius acta, mores ut reliqua non maiori labore quam aliorum deorum gentilium poterant ex terrenis speculis intueri. Reuocatis igitur uiribus, ut eum eiusque numerosissimam prolem describam, iter, quod prepeditum rebar, intrabo, orans in optatum me terminum dirigat, qui futurum sibi dilectissimum populum per Rubrum mare eduxit sicco uestigio ex Egypto.
Iouem Cretensem, qui tercius in hoc opere est, Saturni et Opis fuisse filium omnis testatur antiquitas. Hic eodem partu cum Iunone editus, ne a Saturno occideretur ob pactionem cum Tytano fratre factam, quam cito natus est, clam in Ydam Cretensem montem alendus ab Opi transmissus est, et, ut quidam uolunt, Curetis populis commendatus, seu, ut alii dicunt, Ydeis Dactilis. Eusebius uero in libro Temporum dicit Creti regi Cretensium, et hunc illum in Hoson ciuitate, in qua matris eius est templum seruasse atque nutrisse. Qui a Curetis dixere, addunt eum ab eisdem in antrum montis Yde delatum, ibique dum, ut paruuli faciunt, fleret, ne audiretur, cimbala et timpana et clipeos et arma pulsabant. Ad sonitum quorum, more suo conuenientes apes, mella in os eius inferebant. Ob quod beneficium, postea deus factus, dedit eis, ut absque coitu generarent. Aliis uero placet eum Nynphis alendum datum, inter quas, ut Dydimus in libris Narrationis Pyndarice asserit, Mellisseo Cretensium regi duas fuisse filias Amaltheam et Melissam, que caprino lacte atque melle Iouem nutrierunt. Unde, dicit Lactantius in libro Diuinarum institutionum, capellam Amalthee nynphe Iouem infantem uberibus suis aluisse; et ob id dicit Germanicus Cesar in Aratheo carmine: illa putatur Nutrix esse Iouis, si uere Iuppiter infans Ubera Cretee mulsit fidissima capre, Sydere que claro gratum testatur alumnum etc. Quod etiam testari uidetur poeta celebris Franciscus Petrarca in Buccolicis, ea in egloga, cui titulus Argus est, sic dicens: teneris signata labellis Ubera te moueant, nisi forte obliuia lactis, Illius astrigere nectar tibi suggerit aule. De grege nempe fuit nutrix tua etc. Seruius autem dicit non in Ydam, sed in Dicteum montem a matre transmissum, et ob idem nutritum. Iunius autem Colummella De agricultura scribens, libro IX, sic de educatione Iouis infantis ait: *Nec sane rustico dignum est sciscitari, fueritne mulier pulcherrima specie Melissa, quam Iuppiter in apem conuertit, an, ut Euhemerus poeta dicit, crabronibus et sole generatas apes, quas nynphe Frixonides educauerunt. Mox dicit eo specu Iouis extitisse nutrices, eaque pabula munere dei sortitas, quibus ipse paruum educauerant alumnum*. Hec ille. Ex quibus sumitur Iouem melle tantum educatum. Hic tandem cum adoleuisset, ob captos parentes bellum habuit cum Tytanis, liberauitque illos. Inde patrem regno expulit, eo quod comperisset eum uite sue insidiari, que supra ubi de Saturno latius dicta sunt; et hinc illi dicunt bellum cum Gigantibus consecutum, quos superatos supposuit montibus, ut premonstratum est. Deinde orbe subacto cum fratribus imperium partitus est, dato Plutoni Infernorum dominio, Neptuno autem maris, sibi Olympo seruato. Et cum iam diu ante Iunonem sororem suam sumpsisset in coniugem, et rex potens factus, glorie auidus, cepit ambire, et non minus astutia quam uiribus non solum humanas laudes, sed diuinos etiam sibi quesiuit honores, templa quidem, ut in Sacra legitur hystoria, in multis locis construxit et suo dicauit nomini, et in quamcunque regionem uenerat, reges principesque populorum hospitio sibi comitate sua et amicitia copulabat, et cum ab eis digrederetur, imperabat sibi edificari fanum et suo hospitisque sui nomine insigniri, quasi ut ex hoc posset amicitie ac federis memoria conseruari. Et hac astutia factum est, ut constituta sint templa Ioui Ataburio, Ioui Labriando, cum Ataburius et Labriandus auxiliares eius fuerint in bello. Sic et Ioui Laprio, et Ioui Molioni, et Ioui Casio et que huiusmodi sunt, quod ille astutissime excogitauit, ut sibi diuinum honorem et hospitibus suis perpetuum nomen acquireret cum religione connexum. Gaudebant autem illi, et eius libenter obsequebantur imperio, et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant. Et hoc modo religionem cultus sui per orbem terre Iuppiter seminauit, et exemplum ceteris ad imitandum dedit. Is insuper in Olympo monte habitauit, ut eadem Sacra testatur hystoria, ubi legitur: *Ea tempestate Iuppiter in monte Olympo maximam partem uite colebat, et eo ad eum in ius ueniebant, si que res in controuersia erant. Item si quis quid noui inuenerat, quod ad uitam humanam utile esset, eo ueniebat atque Ioui ostendebat* etc. Preterea quantumcunque homo hic circa honores occupandos ambitiosus esset et libidini deseruiret, multa tamen bona et utilia humane uite adinuenit et introduxit et non nulla mala sustulit, et inter alia amouit a moribus hominum consuetudinem comedendi carnes humanas, quibus Saturni tempore uescebantur. Qui tandem dispositis rebus suis diem clausit, de exitu cuius testis est Ennius. Ipse quidem in Sacra hystoria, descriptis omnibus, que in uita sua gesserat Iuppiter, ad ultimum sic ait: *Deinde Iuppiter postquam quinquies terram circumiuit, omnibusque amicis atque cognatis suis imperia diuisit, liquitque omnibus leges, mores, frumentaque parauit, multaque alia bona fecit, immortalem gloriam memoriamque adeptus, sempiterna monumenta suis reliquit, etatem pessime actam in Creta uitam commutauit, et ad deos abiit, eumque Curetes filii sui curauerunt, docoraueruntque eum et sepulcrum ei in Creta in oppido Aulatia, et dicitur Uesta hanc urbem creauisse, inque sepulcro eius scriptum antiquis licteris Grecis Zeus Kronou*. Euemerus autem dicit eum in Occeania mortuum, sed bene in Aulatia oppido sepultum. Forsan et hoc nomen Occeanie Crete fuit antequam a Creta nynpha Experidis filia, ut Plinius ait ubi de Hystoria naturali, dicta fuerit. Uidesne, celeberrime rex, quanto ingenio, quanto fortune fauore, quot antiqui hostis fallaciis longeuum nomen, inanem gloriam et diuinos honores sibi quesiuerit homo iste? Miror equidem illius quantumcunque rudis eui insaniam, ut quem ex homine natum possibilem atque mortalem uiderant deum et summum dominum tam inconsulte crederent. Scio possint esse qui dicant multo recentiores in hanc eandem inscitiam non minus fuisse procliues, cum legerimus a Luca medico scriptum apud Lystros Licaonie Barnabam et Paulum uiros sanctissimos et diuini dogmatis predicatores, eo quod contortum a natiuitate hominem in nomine Iesu Christi rectum ambulantemque fecissent, a Lystris deos euestigio creditos, Barnabam Iouem, et Mercurium Paulum, eisque renuentibus serta et holocausta tanquam diis a pontificibus et populo preparata, de quibus ego minus miror, diuinum enim opus fecerant ignorantibus Lystris, quoniam non suo, ut ipsi testabantur, sed Christi opere. Iuppiter autem quid unquam supra hominem facere uisus est? Nil equidem. Uictoriosus fuit homo, est non satis hoc, cum fortune opus sit, ut ob id deus et celi rex debeat a quoquam credi? Profecto uertibiles nimium in credulitatem erant illius eui mortales. Nos autem ueteres in sua fatuitate sinamus, et ad omissa uertamus calamum. Postquam que ad hystoriam spectant de Ioue dicta sunt, quid de eo fingentes dixerunt prosequamur. Primo quidem eum patrem dominumque deorum et celi regem dicunt, eique loco sceptri trisulcum fulmen tribuunt. Eius preterea arborem dixere quercum. Sic et eius in tutelam aquilam posuere. Nunc quid per hec sensisse potuerint uideamus. Deorum autem pater et dominus ideo hic dictus est, quia, eo regnante, heroum tempora seu cepere seu floruere, in quibus et poetarum seu theologorum gentilium cepit et floruit studium apud Grecos. Qui cum istum tanquam ea tempestate mortalibus ceteris preualentem cernerent, eumque iam sibi ne dum apud suos, sed et apud exteras nationes adhuc uiuenti diuinos honores quesisse et eorum patrem esse aut maiorem, qui iam eius intuitu fictionibus ad diuinitatem extollebantur, et quod ei nomen etiam faueret Iuppiter, quod iam diu erat celebre, et uero deo attributum, faueretque illi locus habitationis Olympus, quo nomine celum etiam appellamus, eum deorum finxere patrem et celi regem. Nec suffecit attribuisse ille quod fecerit, quin imo multa ex his que ante eum per plura secula facta fuerant, et potissime eorum duorum temporibus, quos supra Ioues nuncupatos diximus, per nominum abusionem in hunc reuocata sunt, nec aliter quam suo euo facta eidem attributa. Et quod longe perniciosius fuit, multa ad uerum Deum, uere deorum dominum spectantia, sub huiusmodi fictionis uelo recondita, et demum enucleata ad potentiam et deitatem fictam huius hominis spectare ab ignaris credita sunt, tantumque inoleuit hec inscitia, ut non solum Iouis esse que dei, sed Dei ueri esse que Iouis erant crederentur, ut puta adulteria, proditiones et bella et huiusmodi. Sane quotiens pro isto Ioue illustres uiri Deum sensere uerum, quod minus honestum de Ioue scribitur, pro aliquo naturali actu opere nature naturate producto, que dei opus est, intelligi uoluere; quod ego non laudo per illecebres fictiones diuinam designari potentiam. Deorum insuper numerositatem non adinuenere, ut tot crediderint deos esse, quin imo prudentes uoluere deitates illas multis ascriptas diis, potentie unius ueri Dei officia esse, existimantes sic per ministros deum agere uti mortales agimus, quod clarissime in libro De dogmate Platonis ostendit Apuleius. Nos autem et bene secundum psalmistam credimus de Deo, quia dixit, et facta sunt. Nec tamen negamus Deo ministros esse, alios iustitie ut Demones, alios gratie ut Angelos, alios opportunitatum et uictus, ut supercelestia corpora; sed de his alias. Per fulmen uero trisulcum loco sceptri Ioui additum, eo quod igneum sit, ostendere uoluere fingentes, non nunquam eum pro elemento ignis et aeris assummendum, ut asserit Seruius, et tunc Iunonem eius coniugem terram et aquam esse uolunt, eo quod ex eis omnia quorundam iudicio procreantur, et sic, secundum Uarronem ubi De agricultura, duo dicuntur parentes magni, Iuppiter pater et Iuno mater. Puto ego hanc fictionem originem habuisse ab his, qui arbitrati sunt ignem rerum omnium causam, ac eo agente cuncta generari atqua nutriri. Et sic dum ignis et aer est Iuppiter, eius opus est corruscationes et tonitrua, nubes congregare atque dissoluere, uentos excitare atque comprimere, fulmina emittere et huiusmodi, eo quod hec in regione aeris, igne agente conficiantur. Trisulcum autem ideo dixere fulmen, ut triplex fulminis designetur proprietas, est enim coruscum, et scindit, et urit, de quibus, si quis plene uidere cupit, Senecam phylosophum uideat, ubi De questionibus naturalibus. Quercum arborem ideo attributam uolunt, quia eius fructu primeui homines pascerentur, et ideo uisum est eam arborem rite dici illius, ad quem spectat educare homines, quos ipse produxit, seu quorum gerit imperium. Hanc Ysidorus, ubi De ethymologiis, nucem uidetur arbitrari, eamque dicit a Latinis iuglandem uocari, quasi Iouis glandem, eo quod Ioui olim consecrata fuerit, et sequitur eius fructus tantum habere uirium, ut, si mittatur inter suspectos herbarum uel fungorum cibos, quicquid in eos uirulentum sit exudent, rapiant et extinguant. Aquilam eius in tutelam esse asserunt, eiusque rei causam Lactantius ex alieno describet, dicens: Cesar quoque in Arato refert Aglaosten dicere Iouem, cum ex insula Naxo aduersus Tytanos proficisceretur, et sacrificium faceret in litore, aquilam ei in auspicium aduolasse, quam uictor bono omine acceptam tutele sue subiugarit. Sacra uero hystoria etiam ante consedisse illi aquilam in capite, atque ei regnum portendisse, testatur. Cur infans a Saturno absconditus sit, cur cum Tytanis bellum, cur Saturnum fugauerit, satis plene, ubi de Saturno, monstratum est. De coniugio uero Iunonis, etiam ubi de Iunone est explicitum. Sic et de nomine satis plene ubi de Ioue primo. Et ex his que ibidem et hic scribuntur, si quis uellet, satis posset aduertere, quantum homo iste cum proprietatibus Iouis planete conuenerit, et quoniam ob id merito sit Iuppiter nuncupatus.
Muse uero nouem sunt, Iouis et Memorie filie, ut ubi De ethymologiis placet Ysidoro, et Paulo Perusino. Theodontius autem Memnonis dicebat et Thespie, eo forsan quod Thespiades illas appellet Ouidius. Harum nomina sunt hec: Clio, Euterpe, Melpomene, Thalya, Polimnia, Eratho, Thersycore, Urania, et ultima Calyope. His dicunt cum filiabus Pyerii, numero totidem, bellum in cantu fuisse. Et quoniam uicte sint a Musis, Pyerides in pycas mutate sunt et ob uictoriam, Muse earum sunt consecute cognomen. Has preterea dicunt a quodam Pyreneo claustris clausas, easque ex claustris in detentoris perniciem euolasse. Insuper aiunt eis fontem Castalium et nemus Helycone consecratum, easque ad lyram Apolline pulsante canentes. Nos autem, his premissis, ad auferendum uelum fictionibus ueniamus. Placet Ysidoro christiano atque santissimo homini, has Musas appellatas a querendo, eo quod per eas, sicut antiqui uoluerunt, ius carminum et uocis modulatio quereretur, et ob id per deriuationem ab eis musica, que est moderationis peritia, denominata est. Et, ut idem dicit Ysidorus, quoniam ipsarum Musarum sonus sensibilis res est, et que in preteritum fluit, imprimiturque memorie, ideo eas a poetis Iouis et Memorie filias nuncupatas. Ego autem puto, cum a deo omnis sit scientia, nec solum ad eam concipiendam intellexisse sufficiat, nisi quis intellecta memorie commendauerit, et sic memorie seruata expresserit, ut te quis scire nouerit, ut ait Persius: *Scire tuum nil est, nisi scire hoc te sciat alter* etc. Quod Musarum officium est, et hinc illos Ioue genitas et Memoria fictum sit. Nec non arbitror Musas a moys, quod est aqua, dictas, causa in sequentibus ostendetur. Cur autem nouem sint in commentario secundo super Somnio Scipionis plurimum Macrobius conatur ostendere, eas equiparans octo sperarum celi cantibus, nonam uolens omnium celorum modulationum esse concentum. Superaddens post longam uerborum seriem, Musas esse mundi cantum a rusticis etiam sciri, qui eas Camenas, quasi canenas, a canendo dixerunt. Attamen ex his reddit Fulgentius aliam rationem, dicens uocem fieri quattuor ex dentibus, quos lingua dum loquitur percutit, ex quibus si defecerit unus, potius quam uox sybilus emittatur necesse est. Insuper et ex duobus labiis uelut uerborum cymbalis commoda modulantibus. Sic et lingua que curuamine ac circumflexione quadam tanquam plectrum uocalem format spiritum. Inde et palato, concauitate cuius sonus profertur. Ultimo, ut nouem sint, additur gucturis fistula, que tereti meatu spiritualem prebet excursum. Et insuper quoniam his a multis concinnens Apollo additur, non aliter quam seruator concentus predictis ab eodem Fulgentio iungitur pulmo, qui uelut erarius follis concepta reddit ac reuocat. Et ne sibi in tam sepositum nature opus, tantummodo fidem uelle prestari uideatur, tam exquisite rationis testes inducit Anaximandrum Lampsacenum, et Zenophanen Heracleopolitem, quos suis in Commentariis, que dicta sunt, scripsisse confirmat. Asseritque hec et ab aliis eque illustribus phylosophis affirmari, ut a Pysandro physico, et Euximene, eo in libro quem Thelegumenon nuncupauit. Porro idem Fulgentius quasi minus plene dilucidauerit, quod de Musis intendit, ut nominum et operationum singularum rationem deducat in medium, dicit sic: *Nos uero nouem Musas doctrine atque scientie dicimus modos, hoc est, prima Clio quasi prima cogitatio discendi; Clios enim Grece fama dicitur, et quoniam nullus scientiam querit, nisi in qua fame sue protelet dignitatem, ob hanc rem prima Clio appellata est, id est cogitatio querende scientie. Secunda Euterpe Grece, quod nos bene delectans dicimus, quod primum sit scientiam querere, secundum sit delectari quod queras. Tercia Melpomene, quasi melempio eomene, id est meditationem faciens permanere. Ut sit primum uelle, secundum delectare quod uelis, tercium instare meditando ad id quod desideras. Quarta Thalya, id est capacitas, quasi si dicatur tythonlia, id est ponens germina. Quinta Polymina, quasi polium neemen, id est multam memoriam faciens, dicimus, quia post capacitatem est memoria necessaria. Sexta Eratho, id est euruncomenon, quod nos Latine inueniens similem dicimus, quia, post scientiam et memoriam, iustum est, ut aliquid simile et de suo inueniat. Septima Therpsicore, id est delectans instructionem. Ergo post inuentionem oportet te iam discernere ac iudicare quod inuenias. Urania octaua est, id est celestis. Post enim diiudicationem eligis quid dicas, quid despuas; eligere enim utile, et caducum despuere celeste ingenium est. Nona Caliope, id est optime uocis*. Ergo hic erit ordo. Primum est uelle doctrinam, secundum est delectare quod uelis, tertium instare ad id quod delectat, quartum est capere ad quod instas, quintum est memorari quod capis, Sextum est inuenire de tuo simile ad quod memineris, septimum iudicare quod inuenias, octauum eligere de quo iudices, nonum bene proferre quod elegeris. Hec Fulgentius. Uellem ego hos conuenire, si possem, qui, erectis signis aciebusque compositis, in Musas impetum facere et eas, ab eis sumptis armis, exterminare, si possint, conantur insipidi, et dum male intellectis uerbis Boetii se armatos existimant, in certamen inermes descendunt et, que succincte de Musis dicta sunt intuentes, dicant, nunquid has tam sublimes mulieres in lupanari uiderint, nunquid eis abusi sint, nunquid credant Psalmistam, Ysaiam, Iob, aliosque sanctissimos Dei uiros illas e meretricio manu duxisse, ut inter sacra uolumina collocarent? Scio negarent hos unquam his, quas indifferenter scenicas meretriculas dicunt, usos, ni testis michi facer diuinarum licterarum interpres Ieronimus esset, cuius ne ab eorum inscitia refringi possim, libet ut iacent in prohemio Eusebii Cesariensis uerba describere. Dicit enim post multa Ieronimus sic: Quid psalterio canorius? Quod in morem nostri Flacci et Greci Pyndari, nunc yambo currit, nun achayco personat, nunc saphyco tumet, nunc semipede ingreditur? Quid Deuteronomii et Ysaie cantico pulchrius? Quid Salomone grauius? Quid perfectius Iob? Que omnia exametris et pentametris uersibus, ut Iosephus et Origenes scribunt, apud suos composita decurrunt etc. Nesciebant puto tales Musarum officium esse uocum tempora ordinare, nesciebant circa scientiam Musas agenda disponere, nesciebant diuinis uiris ad maiestatem licterarum suarum augendam sua officia prestitisse. Taceant igitur et se ipsos rabidi mordeant, qui dum non intelligunt, alios mordere conantur, et nos omissum reintremus iter. Musis cum Pieriis fuisse de cantu certamen, hoc arbitror sensu summendum. Sunt non nulli tam inepte audacie, ut, cum nullam nouerint disciplinam, suo tamen innitentes ingenio, audeant se disciplinatis preferre, nec dubitent disputationis inire certamen, quod dum in conspectu doctorum faciunt, non scientifici doctis apparent, sed potius stolida quadam presumptione loquaces; et cum multa dicere ignaris uideantur, nec aliquid tamen dicant rationi consonum, nec sese loquentes intelligant, lusi a prudentibus pice existimantur. Que quidem uoces potius humanas, quam intellectum garriendo imitantur, et ob hoc tales a scientificis transformari in picas rite a poetis confictum est. Has autem uoluisse Pyreneum includere, nil aliud puto, quam quosdam ad ostentationem sui impetuosos et auidos, qui, neglectis studiorum laboribus, postquam scrinea libris compleuerint, et eorum fere tegmina uiderint, tanquam omnia que in eis continentur cognouerint, sese audent extimare poetas, aut a circumspicientibus arbitrari. Uerum cum euolauerint Muse, quas putauerant claustris clausisse, si in publicum sequi uelint, id est ostendere se scire quod nesciunt, in precipitium confestim ruunt. Ex quibus non nullos ego cognoui, qui librorum congerie cumulata se credidere magistros, et in conspectu scientium corruere. Est et Musis consecratus fons Castalius et alii insuper plures, et hoc quia habeat limpidus fons, non solum delectare intuentis oculos, sed eius etiam ingenium quadam uirtute abscondita in meditationem trahere, et componendi desiderio urgere. Nemus autem ideo illis sacrum est, ut per hoc intelligamus solitudinem, qua uti debent poete, quorum est poemata meditari, quod quidem nunquam bene fit inter strepitus ciuitatum, aut compita etiam ruralia. Quin imo, ut Quintiliano placet ubi De oratoria institutione, in loco obscuro et quieto, ut puta nocturno tempore, quod per nemora demonstratur satis congrue, sunt enim opaca densitate ramorum, et quieta eo quod semota ut plurimum sint ab habitationibus hominum.
Acheus, ut placet Ysidoro ubi De ethymologiis, Iouis fuit filius, et ab eo uult appellatos Acheos seu Achiuos. His paucis uerbis egregii hominis negocium pertransisse contentus. Attamen Theodontius, postquam eum Iouis filium dixit, addit eum antiquissimum Messeniorum fuisse principem, eique filiorum amplissimam fuisse manum, quorum opere, et quia pie apud Messenos uixerit, factum est ut totius prouincie, quam hodie usque Achayam nuncupamus, aut societate aut imperio potiretur, et ab eis nomine diceretur Achaya. Asseritque ab hoc omnem Grecie nobilitatem habuisse principium, sed ex filiorum numerositate nullum nec nomine exprimit.
Uenus, Omero teste, Iouis fuit filia et Dyonis, et est hec, quam Tullius, ubi De naturis deorum, terciam uocat. Et coniugem dicit fuisse Uulcani. Hanc aiunt Martem amasse, de quorum adulterio et captiuitate supra ubi de Marte dictum est. Sic et Enee matrem dicunt, de qua etiam ubi de Enea scriptum est. Sic et ubi de Dyomede de uulnere ab eodem suscepto. Et eque ubi de Adone narratum est, qualiter a filio casu uulnerata Adonem dilexerit. Nec desunt qui credant de hac dici, quod legitur in Hystoria sacra Uenerem scilicet instituisse meretricium questum. Quod Augustinus ubi De ciuitate dei uidetur asserere, dum dicit: *Huic oblata a Phenicibus esse dona de prostitutionibus filiarum antequam uiris illas coniungerent. Huic preterea Claudianus ubi De laudibus Stylliconis apud tuam Cyprum, rex optime, deliciosissimum describit uiridarium, in quo omnia facile possint enumerari spectantia ad suadendam lasciuiam. Incipit enim sic: Mons latus Yonium Cypree rupis obmnbrat* etc. et perseuerat infra per quadraginta sex uersus, quos, quia prolixum nimis erat, non scripsi. Et hic idem uiridario descripto quam grandis sit Ueneri cura circa cultum et ornatum opponit dicens: *Cesariem tum forte Uenus subnixa corusco Fingebat solio, dextra leuaque sorores Stabant Ydalie, largos hec nectaris ymbres Irrigat, hec morsu numerosi dentis eburno Multimodum discrimen arat, sed tercia retro Dat uarios nexus, et iusto diuidit orbes Ordine, neglectam partem studiosa relinquens. Plus error decuit, speculi nec uultus egebat Iudicio, similis tecto monstratur in omni, Et rapitur quocumque uidet dum singula cernit, Seque probat* etc. Quoniam supra ubi de Ueneribus multa circa fictiones de Uenere dicta sunt, esset hic replicare superfluum. Superest quod ambigitur ponere. Hanc enim Uenerem quidam putant eandem esse cum Cypria. Ego duas fuisse arbitror, et hanc uere Iouis filiam fuisse et Uulcani coniugem. Aliam Syri et Cyprie seu Dyonis filiam et Adonis coniugem. Qui unam et eandem putant, dicunt eam Iouis et Dyonis filiam primo Uulcano nuptam, et inde Adoni, et ob eximiam formositatem celestem Uenerem a Cypriis arbitratam, dea dicta est, et tanquam dea sacris honorata, eique apud Paphos templum et ara fuit, eamque aram solo thure et floribus redolentem faciebant, eo quod Uenus ex uariis causis odoribus delectetur. Aiuntque cum hec uiro fuisset superstes, tanto ferbuisse pruritu, ut fere in publicum declinaret lupanar, et ad suum palliandum scelus, dicunt eam Cypriis mulieribus suasisse meretricium, et instituisse ut facerent uulgato corpore questum, ex quo subsecutum ut uirgines etiam ad litora mitterentur,Ueneri uirginitatis et future pudicitie libamenta dature, atque ex coitu aduenarum sibi exquisitare dotes. Theodontius autem superaddit, dicens, tam scelestum facinus non solum in Cypro diu seruatum, sed in Ytaliam usque deductum. Quod autoritati Iustini firmatur, qui dicit apud Locros ex uoto aliquando contigisse.
Amorem Iouis et Ueneris fuisse filium omnes uolunt, quod ego non hominum credam sed planetarum. Sunt enim ambo complexione similes, calidi et humidi, sunt preterea beniuoli ambo et equa luce splendidi, et ideo ex his amorem gigni, et eum potissime quo conuiuimus, quo amicitias iungimus, fictum est, ut intelligamus quoniam ex conuenientia complexionum et morum inter mortales amor et amicitia generetur. Que quidem, uera preter inter uirtuosos esse non potest, ut clare demonstratur Tullius ubi De amicitia. Et hinc arbitror potius ex his, quia ambo beniuoli, natus dicitur, eo quod beniuolus esse non possit quis, nisi sit uirtuosus. De concupiscibili autem amore satis supra dictum est.
Proserpina Iouis et Cereris fuit filia. Que quoniam Ueneris despiceret ignes, a Plutone amata est, atque rapta et ad Inferos delata, et ibidem eius coniunx facta. Quam cum diu quesisset Ceres, et indicio Arethuse apud Inferos comperisset, eo quod tria grana mali punici comedisset, eam rehabere non potuit. Sententia tamen Iouis factum est, ut sex mensibus cum uiro, sex autem cum matre apud Superos moraretur. De hac Proserpina in precedentibus ubi de Cerere, quicquid sub figmento tegitur, explicasse memini, et idcirco preter quod ad hystoriam attinet, replicare non curabo. Arbitror igitur hanc Sycani regis Sycilie et Cereris fuisse filiam, eamque ab Orco Molossorum rege seu Aydoneo, uel Agesilao, secundum Phylocorum, anno XXUIII Erythei regis Athenarum raptam, eique coniugio copulatam. Hec tamen hystoria prolixius habetur ubi de Plutone.
Castor et Pollux et Helena, secundum Fulgentium, filii fuerunt Iouis et Lede. Ex quorum conceptione talis fertur fabula. Cum Leda Tyndarei regis coniunx Ioui placuisset, ipse in cignum uersus cepit canere, quo cantu illam ad se non solum audiendum, sed capiendum traxit. Qui, dum caperetur ab ea, eam ipse cepit atque oppressit, et ex eo coitu Ledam concepisse ferunt, et ouum peperisse unum, ex quo Castor, et Pollux, et Helena nati sunt. Alii uero uolunt Pollucem et Helenam tantum, et Castorem fuisse mortalem Tyndari filium. Non nulli dicunt, inter quos Paulus, ex compressu illo duo esse nata oua, ex uno quorum Castor et Pollux nati sunt, ex altero uero Helena et Clytemestra. Sed de Helena et Clytemestra postea. Castorem ergo et Pollucem iuuenes fuisse insignes omnis testatur antiquitas, et ante alia legitur eos ex Argonautis fuisse, eisque redeuntibus a Colco Pollucem, Amicum Bebritiorum regem, ei uolentem uim inferre, interemisse. Demum cum recuperassent Helenam sororem a Theseo raptam, cum eandem a Paride asportatam cum ceteris Grecis nauibus irent illam repetituri, sunt qui dicant eos nec ad Troiam deuenisse, nec in Lacedemonam rediisse, sed in celum raptos signum Geminorum fecisse. Tullius tamen scribit ab Omero dici eos Lacedemone fuisse sepultos. Et Ouidius ubi De Fastis dicit, quod cum ipsi Phebem et sororem eius Leucippi filias rapuissent, Lynceo et Yde fratribus desponsatas, a sponsis bello repetitas, et in eo Castorem a Lynceo occisum, in quem cum curreret Pollux, eum interemit, occidissetque Ydas Pollucem, ni a Ioue actum esset, ut eum nequiret ledere. Lactantius etiam in libro Diuinarum institutionum dicit: *Castor et Pollux, dum alienos sponsas rapiunt, esse gemini desierunt; nam liuore iniurie concitatus Ydas, alterum gladio transuerberauit* etc. Aiunt insuper Castorem equo ualuisse plurimum, Pollucem pugna. Et cum esset Pollux eternus, cerneretque fratrem mortuum, Ioui patri petiit, ut sibi cum fratre eternitatem partiri fas esset. Quod cum concessisset Iuppiter, ambo in celum assumpti sunt; et Geminorum fecere signum. Horum in tutelam equos esse uoluere gentiles. Nunc quid ex fictionibus interpositis sentiendum sit, uideamus. Placet quidem Tullio ubi supra, Castorem et Pollucem filios fuisse Iouis tercii et Lede, hominis quidem non cigni, neque dei, eosque esse ex his quos Dyoscortes appellauere Graii. Iouem autem in cignum uersum ideo forsan finxit antiquitas, quia dulce canat cignus, quod possibile est et Iouem fecisse, et sui cantus dulcedine, ut sepe contigisse uidimus, in sui dilectionem atque concupiscientiam Ledam traxisse. Est enim cantus ex uncis Ueneris unus. Seu forsan erat iam senex Iuppiter, et ob senium canus, quando Ledam amauit; et quia ob feruens desiderium querulus factus sit, fictum fore eum in cignum uersum, qui canus est, et morti propinquans canorus. Quod autem ex eius concubitu oua peperit, non ob aliud dictum credo, nisi ne in fictione fetus uideretur a genitore dissimilis. Aues autem oua gignere consueuerunt. Seu quia pellicula quadam carnea circumuoluti ambo eodem partu nati sint, ut uidemus non nunquam oua nasci panniculo nondum in nucleum solidato. Ydam prohibitum a Ioue, ne Pollucem lederet, uim constellationis arbitrabatur Leontius. Quod alterna morte Pollux redimeret fratrem, uidetur Alberico cum assumpti in celo Geminorum signum fecissent, et in eo ita se habeant stelle, ut dum oritur una, altera adhuc latitet, eademque que latuerat post prioris occasum, adhuc aliquantisper apparet, et sic dum descendit ad Inferos unus, occidens scilicet primo tanquam mortalis, alter tanquam diuinus apud Superos adhuc consistit; et econuerso, dum ascendit unus ad Superos, diuinus esse uidetur, stante adhuc altero aliquantisper apud Inferos tanquam mortali. Pollucem solum immortalem fuisse a fulgore syderis existentis in capite Pollucis sumptum creditur, qui longe maior est, quam is qui ex sydere Castoris cernitur, qui aliquando ob uaporum grossiciem non uidetur, cum Pollucis uideatur continue. Paulus uero dicit, Castorem Pollucis opere a Lacedemonibus numero deorum additum, et sic immortalem factum; Pollux autem postea ob pietatem erga fratrem habitam, et quia insignis esset homo, etiam deificatus est et fratri coniunctus. Et sic alterna morte se inuicem redemerunt. Nam primo Castor, ne Pollux occideretur, occisus est. Secundo Pollux, ut frater esset eternus, eum deum fieri fecit, et ipse remansit mortalis, data fratri deitate sua. Posuissem Fulgentii expositionem, sed quoniam per sublimia uadit, omisi. Equos, quos eorum in tutelam posuere ad ostendendam iuuenum delectationem et curam, dum uixerunt, potius quam ob rem aliam, quicquid Seruius dicat, existimo.
Helenam Iouis et Lede fuisse filiam uulgatissimum est, et proximo supra monstratum. Hanc aiunt inter ceteros mortales formosissimam fuisse, ut Tullius testatur in Arte ueteri. Cuius quidem formositas Grecis atque Asyaticis populis eo euo plurimum damnosa fuit, et potissimum exitiosa Troianis. Uolunt igitur hanc adhuc uirgunculam et inter coeuas in palestra ludentem a Theseo Atheniensium rege raptam; demum eo peregre profecto, ab eiusdem matre Castori et Polluci repetentibus restitutam. Inde uero Menelao regi Lacedemonum coniugio iunctam. Tandem a Paride, ut placet aliquibus, sub specie legationis Hesyonam reposcente, et Menelai hospite, eo etiam absente, pulchritudine et facetiis suis capto, hospitalitatis iure neglecto, cum omni supellectili regia, raptam, ea uolente. Lactantius uero dicit eum classe Spartam quesisse, et cum postulata Hesyona non redderetur, ut habuerat a Priamo regionem bello infestasse, et ui Spartam cepisse et inde Helenam deduxisse Troiam. Quam postea Grecorum principes omnes, coniuratione facta, cum illam frustra sepius repetissent, sub ducatu Agamenonis cum ingenti exercitu secuti sunt, et pluribus peractis certaminibus post decennium, Ylione capto, illam Menelao restitutam, non absque labe proditionis, cum sint qui dicant, occiso Paride a Pyrro, eam Deyphobo nupsisse, et querentibus Grecis proditione perficere, quod armis non uidebatur posse contingere, cum discessum ex composito simulassent, eam ex arce, dormiente Deyphobo, signum accensa face ad occupandam sopitam ciuitatem Grecos reuocasse. Ob quod meritum asserunt eam in Menelai gratiam rediisse. Alii tamen dicunt a Menelao ultro susceptam, eo quod ui non sponte sua rapta fuerit. Sane per Omeri carmen patet eam apud Troianos fuisse annis uiginti, cum longe minus arbitrentur plurimi, quod quidem in Yliade circa finem ostendit Omerus, dum eam cum Hecuba et reliquis matronis Troianis Hectorem occisum flentem introducit atque dicentem: {Ehde gar nun moi tod eeikoston etos estin, Ex uu keithen eben kai emes apelelutha patres} etc. Que latine sonant : Iam certe nunc michi hic uigesimus annus, ex quo ab illinc ueni, et a mea recessi patria. Eusebius autem dicit in libro Temporum eam anno primo regni Agamenonis ab Alexandro raptam, et eiusdem Agamenonis anno XU Ilionem captum atque deletum; et sic discordes sunt. Seruius acrem facit questionem de etate Helene. Nam cum Argonaute fuerint fratres, illamque a Theseo raptam susceperint qui contemporaneus eorum fuerat, et inde a filiis Argonautarum bellum Thebanum confectum fuisse, quorum filii in Troianam demum uenere expeditionem ob Helene raptum, uidetur ei ualde mirabile, quasi existimet eam iam senem. Michi autem non sic. Nam, ut ex dictis Eusebii patet, Helena a Theseo rapta est anno regni eius XUI, qui mundi erat annus tria milia noningentesimus octogesimus quartus, et tunc erat Helena paruula puella. Postmodum a Paride rapta est anno primo regni Agamenonis, qui mundi fuit annus IIII uii, et sic inter primam capturam et secundam non amplius XXIII annorum spatium fuit. Et sic Helena esse potuit XXX annorum, uel circa, quando a Paride rapta est, qua etate mulieres nobiles et ingenio ualentes speciosiorem formositatem suam faciunt, arte addentes, si quid forsan prouectior etas subtraxerit. Experientia quippe rerum doctiores facte sciunt mores componere, quibus non solum augetur pulchritudo, sed etiam non nunquam ad capiendum uires deformitati prestantur. Hec tamen, Ylione capto, Menelao suo restituta, tempestate maris circumacta primo in Egyptum delata est, Tuori rege ibidem regnante, quem Omerus in Odissea Polibum uocat. Inde in Lacedemoniam cum Menelao reuersa est.
Clitemestra secundum quosdam, ut supra dictum est, Iouis et Lede fuit filia, ex uno ouo cum Elena nata. Hec autem Agamenoni nupsit et ex eo plures filios peperit. Tandem cum ad Troianum bellum imperator iuisset, occiso iam Palamede a Grecis, ut Leontio placet, Nauplii senis suasione in amplexus Egisti sacerdotis olim Thiestis filii uenit, et cum iam Ylione deiecto uictor Agamenon repeteret patriam, et secum, ut Seneca poeta in tragediis ait, traheret Cassandram Priami filiam, que illi ex preda contigerat, seu suasione adulteri, seu conscentia patrati sceleris, seu ira superinducte pelicis mota, eo suscepto, ut quibusdam placet, illum in conuiuio sacrorum trucidari fecit. Seneca autem dicit ibidem, quod cum suasisset illi uestes bellicas ponere, eique indumentum parasset, cui nullus erat capiti exitus, eum exquirentem et implicitum adultero tradidit occidendum, et Cassandram eque trucidare fecit. Quo ceso, regiam occupauit et cum septem annis una cum Egysto regnasset, ab Horeste filio cum sacerdote scelesto occisa est.
Palisci fratres fuere duo, et, ut Macrobius in Saturnaliorum libro asserit, Iouis filii et Thalie nynphe, de quibus talem recitat fabulam: *In Sycilia Symetus fluuius est; iuxta hunc nynpha Thalia compressu Iouis grauida, metu Iunonis, optauit, ut sibi terra dehisceret, quod factum est. Sed ubi uenit tempus maturitatis infantum, quos aluo illa gestauerat, reclusa terra est, et duo infantes de aluo Thalye progressi emerserunt, appellatique sunt Palisci, quoniam primo in terram mersi, denuo inde reuersi sunt, neque longe inde lacus sunt, sed in immensum profundi, aquarum scaturigine semper ebullientes, quos incole crateras uocant et nomine Dellos appellant, fratresque eos Paliscorum existimant, et habentur in cultu maximo, precipueque circa exigendum* etc. Hec Macrobius. His quidem, ut satis per Macrobium potest intellegi, ara fuit atque sacerdos, eo quod miranda ibidem cernerentur. Nam Aristoteles, in libro quem scripsit De mirabilium auditu, dicit: *In Palisco Sycilie X cubitorum aqua est, que sese duabus ulnis in altum efferens, a uidentibus campus adiacens summergi putatur, uerum decidens in statum pristinum conquiescit, et apparet ibidem sacrum quoddam*. Nam si quis in tabella quot rerum uoluerit iuramenta describat, et descriptum super aquam deponat, si iusta sint omnia, tabella natat, si iniusta demergitur. Periurus autem inflatur, adeo ut sacerdos loci nullam ab eo pro purgatione satisfactionem accipiat. Macrobius autem asserit, quod si furti uel alicuius alterius rei controuersia esset inter aliquos, et accusatus diceret se apud crateras iuramento uelle purgare, sumptis uadibus accedebant, si is qui iurabat rite iurasset, essetque innocens, illesus abibat. Falsus autem iurator mox uita priuabatur in lacu. Miranda quidam sunt, et grandis erat in tales hostis antiqui potestas. Cur autem Iouis dicti sunt filii et absorta sit mater, reddit talem Theodontius rationem. Dicit enim haud longe a Panormo ignobilem fuisse scrobem loco ubi dicebatur Thalya, in quam omnis aqua, que a plaga illa montis Ethne ob imbrem cadebat, mergebatur. Et quicquid tunc fuisset in cauernam deiectum, non multo post in lacus, seu fontes Paliscorum ebullientes, uidebatur emergi, per quod apparebat imbrem, quam Iouis, id est aeris, opere natam uolunt, eo in loco sub terras condi, et demum apud lacus Paliscorum iterum nasci. Et sic ex Ioue nati Palisci.
Iarbas Getulorum rex filius fuit Iouis et Garamantidis nynphe, teste Uirgilio, qui dicit: *Hic Amone satus rapta Garamantide nynpha* etc. Paulus uero dicit eum Iouis fuisse filium ex filia Bisalpis regis, quam dicit Iouem in formam arietis oppressisse. Sed huius rei fabulam sic narrabat uenerabilis Andalo: Iuppiter a conuiuio Ethyopum rediens, cum uidisset in ripa Bragade fluminis Garamantidem nynpham speciosissimam lauantem pedes suos, ut erat in libidinem pronus, euestigio concubitum eius optauit, quem in se euntem cum uirgo uidisset, territa uoluit capessere fugam. Uerum cancer quidam pedi nynphe propinquus, minimo pedis digito ore capto nynpham dolore tardauit, que dum remouere eum conaretur, a superueniente Ioue capta et oppressa est, et ex eo concubitu concepit et peperit Iarbam. Iuppiter autem ob impensum seruitium cancrum in celo locauit, signumque Zodiaci fecit. Leontius dicit credi Iarbam Iouis uere fuisse filium, cum ipse mundum circumens loca omnia libidine sua fedauerit, et Garamantidem filiam fuisse Garamantis regis Garamantum, eamque ab eo in ripa Nyli captam atque uiolatam. Quod ego arbitror factum tempore solstitii estiualis, et ob id fictum uirginem penes fluuium calore detentam, a cancro moratam. Theodontius dicit Iarbam Garamantis regis fuisse filium, et Iouis ideo dictum quia Getulos ab extremis Ethyopie solitudinibus et harenis arentibus in Affricum litus eduxit, et eos in multis ad humanitatem pertinentibus instruxit. Preterea iam dictus Paulus longe aliter de hoc Iarba alibi scribit. Dicit enim se legisse Garamantidem speciosissimam atque nobilem regionis illius fuisse uirginem, et cum ab estu estiuo penes fluuium quendam detineretur, a Mezsetulio rege raptam atque oppressam, et ei peperisse Iarbam, ideo uetusto more ab incolis, quibus post patris mortem imperauit, Iouis filium dictum seu creditum, eo quod optimis institutis efferatos mores eorum in mitiores redegerit. Hic, ut Uirgilio placet, Dydonem optauit in coniugem.
Menam Iouis fuisse filiam, sed ignobilem testatur Augustinus ubi De ciuitate dei, dicens: *Sed ibi est dea Mena, que menstruis fluoribus preest, quamuis Iouis filia, tamen ignobilis est* etc. Hanc Papias dicit lunam esse. Esto Uarro hoc officium Iunoni attribuat, ut ibidem Augustinus affirmat. Hanc Ioui in filiam attributam ideo reor, quia a Ioue causatur. Men enim Grece, Latine defectus sonat, qui hac in parte mulierum est, quarum in utero natura prouida in nutrimentum fetus purissimum seruat sanguinem, qui infra mensem, non concipiente muliere, a calore naturali, per quem sumitur Iuppiter, corrumpitur et corruptus emittitur.
Mirmidon, ut asserit Ysidorus ubi De ethymologiis, et post eum Rabanus, fuit Iouis filius et Corymose nynphe, et ab eo uolunt Mirmidones nominatos, eo quod eorum dux fuerit. Quem etiam Rabanus dicit post Cicropem regem atheniensium fuisse. Sane Seruius aliud sentit de nomine Mirmidonum. Dicit autem in Attica regione fuisse puellam, cui nomen Mirmix erat. Que cum ob castimoniam et solertiam gratissima esset Minerue, contigit ut aratrum in odium Cereris a Minerua conditum hominibus ostenderet; quam ob rem turbata Minerua eam uertit in formicam, damnauitque ut nunquam a congregandis granis desisteret; que cum multitudinem procreasset, euenit quod, morientibus Thessalis, Eaco Iouis filio subdit ex formicis istis in homines transformatis restaurarentur, ex quo Mirmidones dicti, eo quod formice mirmices dicerentur a Mirmice puella in formicam uersa. Mirmidonem autem puto aliquem insignem fuisse uirum, cuius agentibus meritis sui eum Iouis dixere filium.
Xantus fluuius filius fuit Iouis, ut in Yliade testatur Omerus, dicens: {Xanthou dineentos, ohn athanatos teketo Zeus} etc. Que latine sonant : Xanti reuoluentis, quem immortalis genuit Iuppiter. Hic quidem fluuius sub Ylione effluit et Symoi prope mare miscetur, et cum eo effluit. Est autem longe maior fama quam undis. Eumque magna fecisse fingit Omerus aduersus Grecos. Sed mirandum est Omerum alibi dixisse omnes fluuios Occeani filios esse, et hic dicit Xantum Iouis esse filium. Quod profecto non inaduertenter factum est. Ferunt autem non nulli Xantum potius torrentem esse quam fluuium, inter quos Lucanus, dicens: *Inscius in sicco serpentem puluere riuum Transierat, qui Xantus erat* etc. Et ideo cum ex ymbribus potius quam ex fonte tumesceret, non Occeani, sed Iouis est filius, cum in aere, qui Iuppiter est, causentur pluuie, ex quibus torrentes effluunt.
Luciferum dicit Barlaam Iouis et Aurore fuisse filium, et Trachinnam adamasse nynpham, et ex ea uiolata prolem geminam suscepisse, Ceym scilicet, et Dedalionem. Hunc ego speciosissimum et mitem fuisse hominem arbitror, et ob id Iouis dictum filium. Quod autem eius mater Aurora dicta sit, ob id puto, quia Uenus, que dum mane solem procedens et auroram, Lucifer dicitur, ex sinu Aurore oriri uideatur, et ideo a conuenientia nominum tractum reor; et sicuti celestis Lucifer sic et iste Aurore dictus est filius. Et quia Trachinne prouincie imperauerit, fictum est eum eam oppressisse et ex ea geminam suscepisse prolem.
Dedalion Luciferi fuit filius, ut testatur Ouidius, dicens: *Acer erat belloque ferox ad uimque paratus, Nomine Dedalion, illo genitore creatus, Qui uocat auroram celoque nouissimus exit* etc. De hoc idem Ouidius talem recitat fabulam. Quod cum huic filia esset nomine Lychione, et hec ob eius formositatem Phebo et Mercurio placuisset, elata in Dianam ausa esset obloqui, secutum est, ut ab ea saggittis confossa occumberet. Cui dum funeralia agerentur, uoluit sepius se ob dolorem in ignem, in quo corpus filie comburebatur, inicere; quod cum ter detentus nequisset, quarta uice dum obstinatus ad ignem curreret, ante quam eo deueniret, in accipitrem uersus euolauit, et quos mores habuerat homo, et auis etiam obseruauit. Theodontius huic fictioni uelum amouens, hystoriam refert, dicens, Lychionem Peonio Epydaurensi nupsisse, et Dedalionem patrem eius rapacissimum hominem, et ob id a fratre Ceyo pulsum, a Peonio susceptum et summo honore habitum. Uerum cum mortua esset filia, de affinitate desperans, in ueterem rediens morem, in accipitrem uersum dixere.
Lychione filia fuit Dedalionis. Que cum decimum quartum attigisset annum, formosissima a multis in coniugem postulata, ut ait Theodontius, Peonio Epydaurensi nupsit. Inde redeunte Mercurio a Cylleno monte et Phebo a Delphis, et ea uisa, eius pulchritudine capti, separatim petiissent concubitum; Apollo spem optati coitus traxit in noctem, Mercurius feruentius optans, non expectata nocte, uirginem caduceo tetigit, et in soporem altissimum alligauit, dormientemque uitiauit atque discessit. Phebus autem, ueniente nocte, anus formam assumpsit et intrauit ad illam, atque oppressit. Et sic factum est, ut ex utroque conciperet, pareretque Mercurio Anthilocum, qui tractu temporis a patre non degenerans artificiosissimus fur effectus est; Phebo uero peperit Phylemonem, qui grandis carmine et cythara ualuit. Sane cum hec ob tam generosam prolem, et quod tam splendidis diis placuisset, in superbiam extolleretur, ausa est pulchritudinem suam pulchritudini Diane preferre. Quam ob causam commota Diana sagittis tumidam interemit. Sub cuius fabule cortice quid absconditum sit, ubi de uno quoque eorum scribitur, supra adapertum est. Lychionem autem a Diana occisam, nil aliud arbitror, nisi agentibus humoribus frigidis eam diem clausisse.
Ceys Trachinne telluris rex, filius fuit Luciferi, unde sic Ouidius: *Hic regnum sine ui, sine cede regebat Lucifero genitore satus, patriumque nitorem Ore ferens Ceys* etc. Erat igitur, ut idem scribit Ouidius, formoso atque pio homini uxor Alciones, quam ipse diligebat summe, et plurimum diligebatur ab ea. Que, cum is uellet ire consulturus Apollinem Clarium, nec posset terrestre iter agere, impediente Phorbantis bello, in quantum poterat obsistebat, ne mare ingrederetur. Uerum Ceys suo desiderio magis quam consilio aut beneplacito coniugis credens, conscensa naui iter arripuit. Nec diu et tempestas ingens exorta est, qua nimium fatigatum nauigium periclitatum est, et ipse infelix ab undis absortus interiit. Alciones autem domi die nocteque pro salute uiri precibus atque sacris Iunonem honorabat. Que cum friuolas deuote mulieris preces diu pati non posset, domum adiuit Somni, egitque ut Morphea, ex ministris suis unus, cui erant uires diuersas hominum induere formas, mitteret, qui quod contigerat in somnis Alcioni nuntiaret. Quod cum mesta uidisset per quietem, abeunte somno cucurrit ad litus, ad quod fortuitu maris estus Ceys cadauer impulerat. Quo uiso, dum doloris, impatiens se undis dare precipitem conaretur, deorum et Luciferi miseratione, ambo tam mortuum corpus quam preceps Alcione in aues uersi sunt, nomenque amantis mulieris tenent, et adhuc litora ac maria seruant. De quibus dicit Ambrosius in Exameron: *Id temporis habent deputatum et partubus, quando maxime insurget mare, litoribusque uehementior fluctus illiditur; et quod mirabile est, dicit quod, positis ouis in litore, confestim mitescit mare, et omnes cadunt uentorum procelle, donec septem diebus oua foueat Alciones sua, et nascuntur pulli, et post hec aliis septem diebus natos educat, et sic quattuordecim diebus mare quiescit auibus his, obsequiosum iubente deo, quos quidem naute Alcioneos dies appellant*. Sic Ambrosius; si dixisset poeta, fabulosum putassem. Hanc Theodontius hystoriam affirmat, et quod circa finem figmenti est, asserit a casu et mulieris nomine fictum. Nam ea forte tempestate dum undis impulsum exanime corpus Ceys deuenisset in litus, et Alcione dolore urgente mergeretur in mortem, aues ille, quibus nomen erat alcionis, astantibus apparuere, ex quo ab omnibus dictum est, mortuos in Alcionas aues fuisse mutatos.
Orion Iouis, Neptuni et Mercurii fuit, secundum Ouidium, filius. Sane quia communia a dignori denominari consueuere, placet Theodontio, ut Iouis tantum filius appelletur. Attamen etsi de origine concordes sint ueteres, de processu uite et exitu discrepant. Nam ex eo ante alios Ouidius talem recitat fabulam. Scilicet quod terram peragrantibus Ioue, Neptuno, atque Mercurio, factum est ut nocte superueniente nec aliud esset illis diuersorium, Hyrei senis, parui cultoris agelli, gurgustiolum intrarent. Qui cum illos incognitos comiter suscepisset, quam cito aduertit deos esse, occiso boue eis sacrificium obtulit. Qua deuotione motus Iuppiter, dixit ei ut peteret quod optaret. Qui dixit se non habere coniugem, et premortue promisisse se aliam non sumpturum, optare tamen filium. Iuppiter autem cum reliquis duobus diis, bouis occisi sumpsere corium, et cum in eo minxissent, iusserunt seni ut decem mensibus terra superiniecta esse permitteret. Qui cum fecisset, mense decimo prosiluit puer, qui Orion appellatus est. Qui grandis factus et in uenatione Diane socius, sui fidens, dicere ausus est, nullam esse feram quam non superaret. Ex quo commotis diis factus est, ut terra breue emitteret animal ei obuium, scorpionem scilicet, a quo superatus occubuit. Latona autem satelliti filie miserta, eum in celum transtulit, et celeste signum secus Taurum constituit, et cum eo canem suum, quem Syrum uocabat, apposuit. Hec Ouidius. Seruius autem hec Enopioni regi contigisse dicit, eumque grandem Diane concubitum exoptasse, a qua, Oratio teste, sagittis confossus est. Cui et Omerus assentit in Odissea, dum dicit quod deorum inuidia a Diana apud Ortigiam sagittis occisus est. Lucanus autem dicit a Diana scorpione immisso eum occisum, et deorum miseratione in celum assumptum atque insigne tempestatum signum effectum. Sane Seruius autem alibi longe aliter de eo sentit, dicens, quod Enopionis habitus filius cum ingentis esset stature, et uenator permaximus factus, Enopionis filiam uitiare uoluit, quam ob causam ab Enopione oculis priuatus est. Qui cum ab oraculo habuisset, si per pelagus ita aduersus Orientem pergeret, ut oculorum concauitates solaribus radiis semper haberet oppositas, recuperare lumina posset. Quod ille facere conatus est, et audito strepitu Cyclopum fabricantium, sono duce ad eos deuenit, et ex eis unum humeris suis imposuit, et eius ductu in solem uadens lumina reassumpsit. Hec autem tam uane recitata fabula, et physicam rationem contegit, et hystoriam. Credo igitur poetas circa uenerationem Orionis initium nostre generationis ostendere, per Iouem et Neptunum intelligentes calidum et humidum humano semini annexum. Per bouis corium mulieris uterum, in quem postquam descendit hominis semen, nisi quedam naturalis frigiditas superueniat que et os uteri stringat et claudat, et semen in unum cogat, non stabit in matrice semen, quam frigiditatem per Mercurium intelligi uoluere, qui complexione frigidus est. Ex corio autem terra tecto, id est corporea circumdato mole, post decimum mensem puer exit. Quod autem Dianam de stupro interpellauerit, potest intelligi, quia cum Orion celeste signum sit, et eo incipiente apparere, quod circa mensem Octobris fit, oriuntur pluuie et uentorum impetus, et tempestates, ex quibus inundationes fiunt, et maris motus, et sic uidetur uelle in hoc Lunam, id est Dianam, que causa motuum aquarum est, superare.Uerum eius deficiente potentia et Lune perseuerante, ab ea superatus apparet. Seu agente Lune motu fit persepe, ut Orionis frenentur impetus et coerceatur tempestas, et sic telis feriatur Diane. Quod a Scorpione emisso a terra uictus sit, ratio talis est. Ymago Orionis ab antiquis astrologis secus signum Tauri locata est, et de mense Octobris surgit in oriente et tunc incipiunt tempestates, ut dictum est, quasi ipse secum afferat. Ymago autem Scorpionis ex opposita celi parte situata est, nec ante incipit in orientem ascendere, quam Orion occidat in occidentem; et quoniam circa eius ortum cessant ymbres et procelle, et serenum tempus et uer primum apparet, dictum est Orionem a Scorpione superatum, qui ideo a terra emissus dicitur, quia ex terra oriatur, seu quia surgens ab oriente terram exire uideatur. Quod luminibus ab Enopione priuatus sit, et reliqua fabulosa, ad hystoriam pertinent, quam talem recitat Theodontius. Dicit enim Enopionem regem fuisse Sycilie, et Orionem eius fuisse filium robustissimum iuuanem, et uenationibus deditum, eumque die quadam uenatione fessum antrum subisse atque obdormuisse, eique per quietem uisum sibi suaderi a Uenere, ut primo sibi surgenti occursantis uirginis uteretur concubitu. Qui experrectus, cum exisset antrum, obuiam habuit Candiopem sororem suam eque uenationibus uacantem, quam cum renitentem traxisset in antrum, oppressit, et ex ea filium suscepit, quem uocauit Yppologum. Quod cum rescisset Enopion, indignans eum in exilium abire iussit. Orion autem regni spe priuatus, consuluit oraculum, a quo illi responsum est, si in orientem tenderet, decus regium recuperaturum. Qui sumptis nauibus et Candiope cum paruo filio docti naute opere in Traciam delatus est, que a Sycilia orientalis est prouincia. Ibi autem cum uirtute sua, fauente celo, incolas subegisset, in magno fuit habitus precio, et Neptuni filius appellatus. Hac uisa credo satis appareat fictionum intentio.
Yppologus, ut supra patet, Orionis fuit filius ex Candiope. Ex quo nil penitus legisse memini, nisi quod Driantem genuerit.
Drias filius fuit Yppologi, ut testatur Statius, dicens: *Horrendumque Drianta mouet, cui sanguinis autor Turbidus Orion* etc. Dicit Theodontius, mediante Yppologo, cuius fuit filius, hic in bello Thebano fuit, et partibus fauit Ethyoclis. Qui cum in pugna Parthenopeum letali ictu uulnerasset, ut Lactantio placet, a Diana sagittis occisus est. Fuit illi Clustimena Colchida coniunx, ex qua Lygurgum filium suscepit.
Lygurgus, ut placet Omero, in Ylyade, filius fuit Dryantis; ait enim sic: {Oude gar oude Druantos uhios krateros Lugourgos} etc. Que latine sonant : Neque enim nec Dryantis filius fortis Ligurgus. De hoc autem multa narrantur. Dicit enim Omerus ubi supra, quod cum hic persequeretur Bachi nutrices in Nysa latentes, et ipse Bachus timens fugisset in mare, Lygurgus odiosus factus Superis, oculis priuatus est. Seruius autem dicit, quod cum is Bachum contemneret, et uites eius se amputare crederet, sua sibi succidit crura. Lactantius autem eum Tracum dicit regem, et in mare precipitatum, eo quod primus aquam uino miscuisset, et rem haustu sinceram plurimis infecisset uenenis. Que tam diuersa sic in unum reuocari possunt. Dicit enim Seruius hunc abstemium fuisse, et hinc uini contemptorem, et ob id a diis orbatum, quod tam incliti liquoris moderate sumpti commoda ignorasset. Quem dum aspernaretur, et uites incideret, sibi ideo crura incidisse finxerunt, eo quod uini haustus ad omnia faciat homines prontiores. Quod autem in mare deiectus sit, nil aliud est, nisi eum sua simplicitate ad perpetuum aque potum fuisse damnatum a natura rerum, cum uinum omnino respueret. Seu aliter. Hunc ideo Bachi contemptorem uolunt, quia ingurgitator maximus Bachi uidebatur contemnere uires, et ob nimiam uini ingurgitationem oculos perdidisse, quod pluribus contigit. Quod autem illius se arbitraretur uites incidere, non uult aliud, nisi quia, potando multum, credebat se uini penuriam immittere, uerum sibi crura concidebat, id est crurium uires auferebat, ut contingere ebriis sepe uidemus, dum onusti uino titubantes incedunt. Quod autem in mare proiectus sit dictum est, quia cum mare salsum sit, et salsedo habeat sitim afferre, et potatores huiusmodi quanto magis potant, magis sitiunt, in mare proiecti, id est in perpetuam sitim esse uidentur.
Angeus, secundum Lactantium, Lygurgi fuit filius et, ut dicit Statius: *Cernimus Eacidas murisque immane minante Angeum* etc. Uidetur ex Argonautis fuisse, quam ob rem non huius fuisse filium arbitror, cum legamus Dryantem Lygurgi patrem in Thebano bello occubuisse, quod diu post fuit. Hunc preterea dicit Ysidorus ubi de Ethymologiis Samum condidisse. Ex quo constat eum longe antiquiorem Lygurgo.
Arpalicem dicit Papias Tracem fuisse et Lygurgi filiam ac uenationibus deditam. De qua Uirgilius: *Uel qualis equo Treissa fatigat Harpalice, uolucremque fuga preuertitur Hebrum* etc. Theodontius dicit hanc patriam reliquisse, et ad Amazones abiisse, et ibidem imperasset. Seruius autem scribit de hac, quod cum patrem senem a Gethis captum sensisset, collecta confestim multitudine, et celerius quam de femina existimari potuerit, illum armis et robore liberauit.
Phyllis, ut ait Ouidius in Epistulis, filia fuit Lygurgi regis Tracie, ad quam cum deiecto Ylione tempestate actus uenisset Demophon, ab ea et hospitio et lecto susceptus est, et cum ob mortem Mnestei regis Athenarum uellet in patriam redire, resarcitis nauibus et obtenta ad tempus licentia, illam dimisit. Que cum angeretur, eo in terminum non redeunte, ut non nulli uolunt, laqueo uitam finiuit. Alii dicunt, dum in mare se precipitem dare uellet, miseratione deorum in amigdalum uersa est, et redeunte tandem Demophonte eius in aduentu floruisse. Cuius figmenti talis potest esse ratio; amigdalus Grece phylla uocatur, in qua morientis Phyllidis remansit nomen. Hec, flante Zephyro, qui occidentalis est uentus, et in Tracas uadens, per Atticam regionem transitum facit, floret, cum uentus hic habeat plantis et graminibus adeo fauere, ut floreant, et hinc fabule locus datus est, Phyllidam scilicet letari a florere redeunte ab Athenis amasio.
Minos Iouis et Europe dictus est filius, hac, ut aiunt, ratione genitus. Uolunt Europam Agenoris filiam Ioui placuisse Cretensi, et opere Mercurii factum, ut uirgo ex montanis pascuis ueniret in litus, ubi transformatus in candidum taurum Iuppiter et regio immixtus armento, adeo se mitem uirgini prebuit, ut sua mansuetudine delectatam puellam primo eum tractare manibus ausam, inde eius etiam conscendere dorsum. Iouem autem sensim se in litus trahere, et inde se in altum dare, uirgine pauida se cornibus et dorso pro uiribus innitente, et sic natantem taurum in Cretam usque detulisse, ibi reassumpta forma Iouis, illam oppressisse, et ex ea Mynoem, Radamantem, atque Serpedonem suscepisse. Minos autem etate prouectus Pasyphem Solis filiam sumpsit uxorem, et ex ea filios filiasque progenuit. Inter quos Androgeus preclare indolis fuit. Hic ab Atheniensibus et Megarensibus inuidia occisus est, eo quod ceteros in palestra superaret. In cuius ultionem iturus Mynos, petiit patri hostiam suis aris dignam; Iuppiter autem taurum pulchro candore nitentem apposuit illi. Quo delectatus Mynos, religionis oblitus, eum maluit suis armentis preponere quam in hostiam cedere, et, ex alio confecto sacro, processit in bellum. In quo cum scelere Scille Nysi regis filie Megarenses subegisset, Athenienses inde bello superauit. Quos turpi seruitio sibi fecit obnoxios, ut scilicet quotannis septem ingenuos pueros Cretam mitterent cessuros in premium uictoribus in agone, quem in Androgei anniuersario constituerat. Interim autem Iouis ira factum est et odio Ueneris in sobolem Solis adimpletum, ut amaret Pasiphes seruatum a Mynoe taurum, et opere Dedali cum eo concuberet, et filium ex eo semiuirum pareret. Qua ignominia plurimum uictoris Mynois gloria labefactata est. Qui cum Dedalum in laberinto a se facto clausisset una cum filio Icaro, aduenit Theseus Egei regis filius sorte ab Atheniensibus missus. Qui, superato Mynotauro et liberatis Atheniensibus a turpi seruitio, clam a Creta discedens, secum Adrianam et Phedram Mynois filias asportauit. Et Dedalus alia ex parte, alis sibi filioque compositis, in Syciliam e carceribus euolauit. Quem cum abiisse sensisset Mynos, armis aduersum eum sumptis, illum secutus est. Uerum apud Camarinum Sycilie oppidum, ut in Politicis Aristoteli placet, a filiabus Crocali occisus est. Cuius post mortem eum apud Inferos iudicem dixere poete, ut Uirgilii patet carmine: *Quesitor Mynos urnam mouet, ille silentum Concilium que uocat, uitasque et crimina discit* etc. Que tam multa cum hystoriis et fictionibus mixta sint, de eis seriosius aduertendum est. Quod autem Iouis filius Mynos habitus sit, sunt qui uelint uerum et tunc Iouem hominem fuisse, et Cretensium regem, et Europam internuntio precaptam atque monitam, et ex Phenicum litore raptam, et non tauri dorso, sed naui, cuius esset uel nomen uel insigne taurus, in Cretam delatam, et ibidem Ioui iunctam regi, et Mynoem aliosque peperisse filios. Sunt qui uelint eam raptam et uitiatam a Ioue, et demum Asterio regi Cretensium nuptam, et ex eo quos diximus filios peperisse, ut in libro Temporum describit Eusebius. Et si sic sit, tunc fictum est eum Iouis fuisse filium, seu ad eius gloriam ampliandam, seu quia ex suis operibus se Ioui planete similem exhibuerit. Fuit enim inter alia homo omnibus subditis equus et seuerus iustitia, legesque Cretensibus dedit, quas nondum habuerant, et ut a rudi populo acceptiores haberentur, solus secedebat in antrum, et cum quid uidebatur oportunum composuisset, exiens, illud se a Ioue patre reportare monstrabat; qua astutia et id forsan consecutum est, eum arbitrari Iouis filium, et leges a se condite in maximo precio habite sunt. Eum autem Asterii filium fuisse nullo modo concedi uidetur a tempore, cum constet Asterium in Creta regnasse, Danao regnante Argis, circa annos mundi III dccliii, cum bellum ab eo habitum aduersus Athenienses fuerit, Egeo regnante, qui regnauit circa annos mundi III dcccc lx. Dedalum autem euolasse ideo dictum est, quia longis habitis nauibus, que remigio maxime ualent, clam tanquam euolaret abiit. Iudex ideo apud Inferos dictus est, eo quod apud mortales, qui, respectu habito ad supercelestia corpora, inferi sumus, componendo leges et ius exhibendo poscentibus, iudicis officium egit. Porro omittendum non est, quam uarie de tempore huius scriptores senserint. Legitur igitur apud Eusebium Mynoem anno XXII Lyncei regis Argiuorum apud Cretam regnasse, qui annus mundi fuit III dcc xcui. Nec multum postea, regnante Acrisio Argis, a Cretensibus Europam raptam, anno mundi III dccclxxuiiii, qui quantum a superiore distet, apparet. Subsequenter scribitur ibidem, Pandione Athenis regnante, Europam raptam, quod fuisse potuit circa annos mundi fere III dccccxui, et id conuenit longe melius, quam superiora tempora cum his, que de Mynoe leguntur. Nam, ut idem Eusebius dicit a Paradio memoratum, regnante Egeo Athenis, Mynos mare obtinuit, et leges Cretensibus dedit. Quod fuisse percipitur anno mundi III dcccc liii. Et esto ibidem legatur Platonem hoc esse falsum conuincere. Conueniunt tamen cum his que de Theseo leguntur, et cum his que a Phylocoro in Attidis libro de Minotauro recitantur, dato aliquantulum discrepent ab his, que postmodum ab Eusebio dicuntur. Qui asserit anno regni Atrei et Thiestis sexagesimo primo Mynoem in Sycilia aduersum Dedalum arma corripuisse, quod, secundum supputationem annorum mundi, fuit anno IIII ii, qui annus plurimum distat a ceteris, dato possibile sit eum tam diu uixisse, nisi obstarent tempora successorum, ut in sequentibus patebit. Que autem ad taurum et ad Pasiphem spectant, supra ubi de Pasiphe explicata sunt.
Androgeus filius fuit Mynois et Pasiphis, iuuenis quidem egregie uirtutis. Qui, cum Athenis in palestra superaret omnes, ab Atheniensibus et Megarensibus inuidia occisus est. In cuius ultionem pater insurgens, occiso Nyso Megarensium rege, Athenienses acri bello superauit, sibique uectigales fecit.
Glaucus, ut ait Seruius, filius fuit Mynois, ex qua matre non ponit. Hic, ut idem Seruius dicit, ad Ytaliam ueniens sibi poscebat imperium. Quod ideo ille minime concessum est, eo quod nil prestaret incolis, sicut pater fecerat, qui zonam eis incinctis euntibus transmiserat. Quam ob rem is eis ostendit scutum, a quo et ipse Labicus dictus est, et populi Labici. Et sic uidetur Mynoem apud Ytalos aliquando regnasse. Quod ego miror, et suspicor, ne corrupta uocabula hystoriam etiam faciant esse corruptam.
Adriana filia fuit Mynois ex Pasiphe, ut sepe testatur Ouidius. Hec Theseum ab Atheniensibus Cretam missum amauit, et eius clam usa contubernio sumpta fide, quod eam in coniugem et Phedram sororem suam pro Ypolito asportaret, eum docuit, quo pacto laberintum posset intrare, et Mynotaurum superare, et filo duce laberintum exire. Qui cum perfecisset omnia, noctu Adriana et Phedra naui impositis, clam discessit, et in Chium insulam, ut dicit Ouidius, seu Naxum, ut ait Lactantius, nocte discedens dimisit Adrianam ibidem dormientem. Que expergefacta, cum se derelictam cerneret, clamoribus et ululatu femineo cepit omnia complere litora. Uerum Bachus forte secus nauigans, cum eam uidisset amassetque, in coniugem sibi iunxit, et ex ea, ut placet aliquibus, Thoantem Lemni regem suscepit. Sane cum superasset Bachus Yndorum regem, et eius amasset filiam, et Adriana diu ob hoc questa esset, a Bacho amplexibus et blanditiis lenita, coronam eius, quam ante Uulcanus fecerat et Ueneri dederat, et Uenus Adriane concesserat, in celum sustulit, et nouem stellis ornauit et inde a suo nomine Adrianam uocatam, Liberam eque secum in celum traxit, et celestem fecit ymaginem. Naxo seu Chios insule sunt optimo habundantes uino, quo captam Adrianam puto, et ob id a Theseo temulentam relictam; et quoniam potationibus uacasset, postea Bachi dicta est coniunx. Inde quoniam a uino mulieris honestas omnis dissoluitur, ei a Uenere corona, scilicet libidinis insigne, donatur, quod in celum usque, id est in notitiam omnium fertur, et non solum detestabile infamie dedecus per ora uirum fertur, uerum, agente uino, mulier sese in amplexus quorumcunque dilabitur.
Phedra filia fuit Mynois et Pasiphis, ut satis ueteri fama uulgatum est. Hec cum Adriana sorore, superato Mynotauro, cum Theseo abiit, et Adriana, ut supra dictum est, relicta, eius facta est coniunx. Et ex eo peperit Demophontem et Anthilocum. Tandem cum Theseus cum Perithoo rapturus Proserpinam descendisset ad Inferos, Ypolitum priuignum amauit. Cuius libidini eum consentire nollet Ypolitus, furore incensa, illum redeunti Theseo accusauit, quod illi uim uoluisset inferre. Quam ob rem Ypolitus iram patris effugiens, fere ut supra dictum est ubi de Ypolito, ab equis distractus, occisus est; tamen cum eum occisum fama ferret, penituit eam false accusationis, et Theseo scelus confessa suum cum ense Ypoliti se ipsam transfodit. Seruius autem eam dicit laqueo finisse uitam.
Deucalion, ut in Yliade placet Omero, Mynois filius fuit, ex qua matre non habetur, eius tamen successor presummi potest, cum Ydumeneus eius filius rex Cretensium fuerit.
Ydumeneus Deucalionis fuit filius, Omero teste. Hic cum Grecis aduersus Troianos bellum gessit. Sane, ut dicit Seruius, dum Ylione deleto patriam nauibus repeteret, tempestatem passus pro salute sua Superis uouit, si eum in regnum suum sospitem redire concederent, se illis sacrificium exhibiturum ex ea re, que illi prima occurreret. Qui, cum Cretense litus teneret, contigit, ut ante alios filius desiderio uidendi patrem illi fieret obuius. Quem cum, ut aliqui dicunt, immolasset seu, ut aliis placet, immolare uoluisset, ob eius immanitatem a ciuibus pulsus est. Quam ob causam cum naues reascendisset, Salentinum usque promontorium Calabrie uectus, statuissetque ibidem exilium agere, haud longe a litore sibi suisque Pitiliam condidit ciuitatem.
Orsilocus Ydumenei fuit filius, ut in Odissea scribit Omerus, ubi genologiam eius a Ioue in eum usque describit. Hic patrem Ydumeneum in Troianam expeditionem secutus, cum per omne bellum sibi successisset ad uotum, in exitum rei ob eius insolentiam, dum obstaret totis uiribus, ne ex preda capti Ylionis sors debita daretur Ulixi, ab eo occisus est.
Sarpedonem Omerus dicit filium fuisse Iouis et Laodomie filie Bellorophontis. Cuius etiam Seruius uestigia sequitur. Augustinus autem aliter sentire uidetur, dicens: *Per eos annos, scilicet regnante Danao Argiuis, a rege Xanto Cretensium, cuius apud alios aliud nomen inuenimus, rapta perhibetur Europa, et inde geniti Radamantus, Sarpedon, et Mynos, quod magis ex eadem muliere filios Iouis esse uulgatum* etc. Alii dicunt hos Asterii fuisse filios. Et ob id ego istum non illum reor Sarpedonem esse, cum ille longe superior fuerit tempore. Sed quoniam de illo nil legitur, satis sit apposuisse nomen, et de isto que legimus prosequamur. Hic igitur rex Lycie fuit, et aduersus Agamenonem et Grecos partes Troianorum secutus, insignis armorum uir fuit, et multa memoratu digna pugnans fecit, ut per Omerum scribitur in Yliade. Tandem a Patroclo occisus est, et iussu Iouis ab Apolline de medio pugnantium sublatum est corpus eius, et flumine lotum atque ambrosio respersum liquore, et regia indutum ueste, suisque ad exequendum funus restitutum. Quod autem hic figmenti modicum est, nil aliud uult, nisi quod medici opere cadauer curatum sit, et unguentis ad conseruationem eius unctum atque respersum.
Anthyphates filius fuit Sarpedonis, Uirgilio teste, dum dicit: *Et primum Anthyphatem, is enim se primus agebat, Thebana de matre nothum Sarpedonis alti* etc. Hic Ylione subuerso in Ytaliam Eneam secutus est, et ibi aduersus Turnum bellum gerens, ab eodem occisus est.
Radamantus Iouis fuit filius, et ut omnes uolunt, ex Europa, et regnante Danao Argis, secundum Eusebium, rex fuit Lycie. Hic cum seuerus iustitie executor esset, eum apud Inferos finxere poete culpas explorare nocentum. De quo Uirgilius: *Gnosius hec Radamantus habet durissima regna Castigatque auditque dolos subigitque fateri* etc. De huius origine et fictione sentiendum est, quod de Mynoe dictum est.
Archisius, ut testatur Ouidius, Iouis fuit filius. De eo enim Ouidius Ulixem loquentem atque suam nobilitatem explicantem aduersus Ayacem paucis his uerbis scribit: *Nam mihi Laertes pater est, Archisius illi, Iuppiter huic* etc. scilicet Archisio.
Laerthes, ut ostensum est, filius fuit Archisii. Hic Anthicliam Autolici filiam sumpsit uxorem, et ex ea suscepit Ulixem et sorores eius. Uiditque Ulixem non sua sponte aduersus Troianos euntem, tanque diu uitam fessam laboribus traxit, donec post longos errores redeuntem cerneret, et iniurias ulciscentem.
Cthimenis filia fuit Laerthis, ut in Odissea scribit Omerus, dicens: {ama Ktimeni tanupeplo Thugater iphthime, ten ohplotaten teke paidon} etc. Que latine sonant: Simul cum Cthimeni longi pepli filia uenerabili, quam iuniorem genuit filiorum etc. scilicet Laerthes. Hanc, ut in eodem patet libro, parentes tradidere in coniugem cuidam, qui Samindis dictus est.
Ulixis incliti hominis apud ueteres dubium genus est. Nam alii eum Sysiphi latronis filium fuisse dicunt. Seruius enim dicit, Anthicliam eius matrem, ante nuptias, cum Sysipho Eoli filio concubuisse, et Ulixem concepisse. Quod illi apud Ouidium Ayax Thelamonius concionans obicit, dicens: *Et sanguine cretus Sysiphio* etc. Quod etiam Theodontius asserit, dicens: Anthicliam primo nupsisse Sysipho, et iam pregnans eo relicto ad Laerthem uenisse, et ex conceptu Sysiphi Ulixem peperisse. Leontius uero dicit, quod cum nupsisset Anthiclia Laerthi, et ad oraculum consultura iret, a Sysipho latrone, qui postea a Theseo occisus est, capta et oppressa est, et pregnans effecta ex eo concubitu Ulixem peperisse. Alii autem eum Laerthis filium dicunt, inter quos Omerus et Uirgilius, et inueterata seculorum plurium fama testatur. Quorum ego autoritatem secutus, Ulixem Laerthis fuisse filium dico. Hic fuit homo sublimis consilii et pregrandis ingenii, fraude an uirtute plus ualens incertum. Hunc multimodum persepe uocat Omerus, quasi ad omnia habentem modum. Multa quidem perpessus, omnia mira fortitudine superauit. Hic Penelopem Ycari filiam iuuenis sumpsit in coniugem, uirtute et corpore speciosissimam uirginem. Et ex ea illico Thelemacum suscepit filium. Tandem rapta Helena a Paride, dum delectum Grecorum faceret Palamedes, ut dicit Seruius, ire ad Troiam fugere conatus est, se insanum simulans, et ueniente ad Ytachiam Palamede, animalia diuersi generis iugo iunxit ad aratrum, et salem seminare compertus est. Uerum Palamedes astutiam uiri suspicatus, capto paruulo Thelemaco, ad explorandam ingenii sui fraudem, eum aratro opposuit. Ulixes autem, uiso Thelemaco, confestim dimouit aratrum, et sic cognitus in expeditionem ire coactus est. In qua Diomedis Etholi amicitiam summe perseuerante obsidione seruauit. Et cum Ephygeniam pro captandis uentis sub spem nuptiarum duxisset in sacris, cum reliquis uenit Troiam. Ubi maxima cum solertia ad obtinendam cepti uictoriam oportuna plurima operatus est. Nam, ut dicit Theodontius, suo opere factum est, ut Achilles, a matre apud filias Lycomedis in habitu uirginali absconditus, inueniretur, et in obsidionem etiam duceretur. Suo opere sagicte Herculis, absque quibus Troiam capi non posse dicebant oracula, comperte sunt et a Phylothete etiam obtente, et ad Troiam etiam delate. Suo opere Laomedonteus cinis, qui super Scea porta Ylionis seruabatur, caute sublatus est. Post hec ipse una cum Dyomede fatali Palladium ex Troia rapuit. Sic et Dolone perempto, eque cum Dyomede explorator factus, Rhesum Tracie regem obtruncauit nocte, et albos eius equos, ante quam Xantum gustassent, eduxit in castra Grecorum. Et non nunquam, ut dicit Seruius, habitu tectus mendici hominis uerbera uolens passus est, ut Troiam explorator intraret, et comperta cum fide retulit, semel cognitus ab Helena. Preterea cum florida plurimum ualeret eloquentia, inter Grecos et Priamum regem pro concordia legationis officium gessit aliquando. Nec non in mediis aciebus quantum ualeret in armis ostendit sepissime. Sic et in concionibus consilio Grecos persepe iuuit. Simultates habuit cum Palamede, eo quod inuitum traxisset in bellum, et frumentum portasset ex Tracia quod ipse missus facere noluerat, quam ob rem mortem eius machinatus est fraude, ut supra ubi de Palamede dictum est. Ad ultimum creditur hunc proditionem composuisse, qua, arte Synonis, seu alia uia Ylion captus atque dirutus est. Capta deinde Troia pro armis Achillis in iurgium cum Ayace Thelamonio uenit, et tandem illa aduersus eum eloquentia sua obtinuit. Et Orsiloco regis Cretensium filio ceso, eo quod obstaret, ne sibi prede Troiane pars daretur ut reliquis dabatur principibus, et Polysena occisa atque Astianacte saxo illiso, naues in patriam rediturus ascendit. Sed longe illi a uoto contigit, multis quippe agitatus procellis, in longissimos errores atque peregrinationem decennem euectus est. Primo autem procellarum impulsu, ut ipsemet in Odissea Alcioni Pheycum regi refert, ad Cycones delatus est. Quos cum expugnasset et Ysmarum ciuitatem omnem uertisset in predam, paucis ex sociis perditis, ad Lothophagos tempestate impulsus est, exploratoresque quos miserat, cum lotho gustato reditum non curarent, retraxit. In Syciliam inde delatus. Ubi antrum Polyphemi Cyclopis cum duodecim ex sociis intrauit. Ex quibus cum sex deuorasset Cyclops, obruto ei oculo, preusto fuste, arietum pellibus inuolutus cum superstitibus sociis antrum exiuit Cyclopis. Inde delatus Eoliam, ab Eolo uentos in utrem coactos obtinuit. Et cum iam Ytachie proximus esset, soluto utre a sociis thesaurum credentibus, flante aduerso uento in Eoliam repulsus est. Ex qua ab Eolo pulsus nauigans die septimo deuenit ad Lystrigonas. Quos cum haberet aduersos, perditis nauibus sociisque, cum sola naue sua fugiens deuenit ad Cyrcem. Que cum exploratores eius mutasset in beluas, ipse a Mercurio suscepto pharmaco, ad illam accessit impauidus, et expedito gladio mortem illi minatus est, ni euestigio sociis primas redderet formas; quod cum fecisset, eius amicitia usus, anno iam transacto, et Thelegono ex ea suscepto filio, cum renuisset immortalitatem, ab ea eruditus de agendis, Alpenore ob uinolentiam casu mortuo derelicto, nauem conscendit, et secundo uento impulsus nocte una ad occeanum usque deuenit. Quo peractis sacris a Cyrce monstratis, ad Inferos habuit aditum, ubi et Anthicliam matrem, et Alpenorem nuper precipitatum inter alios inuenit, et de multis futuris a Thyresia uate certificatus est. Inde reuersus ad nauem ad Cyrcem rediit, et sepulto Alpenore, et predoctus de futuris a Cyrce discedens, deuenit ad insulam Syrenarum. Ad quas ne posset diuertere, sociorum aures cera obstruxit, et se malo nauis alligare iussit, et sic eis canentibus loca earum preteriit. Inde Scyllam transiuit atque Carybdim non absque ingenti periculo et pari omnium labore. Et cum ad ea loca uenisset in quibus a Nynphis Solis greges seruabantur, iussit ne quis eos uiolaret. Quod cum eo dormiente famescentibus sociis suasisset Eurilocus, et ex gregibus animalia plura sumpsissent, ei tempestatem intolerabilem impetrauere. In qua cum fracta naue omnes deperissent socii, ipse solus et nudus, capto nauis malo, nouem diebus ab undis et uento agitatus est. Et tandem ad Ogigiam depulsus insulam a Calypsone nynpha susceptus est, et ab ea septem annis detentus. Tandem cum ab ea egre discessum impetrasset, et nauem cum sociis obtinuisset, Neptunus infensus, eo quod Cignum eius filium occidisset in pugna, et Troiam quam ipse construxerat demoliri fecisset, et Cyclopem filium suum orbasset, ab impetu maris fatigatus plurimo, naui demersa nudum se iecit in undas. Cuius natantis miserta Leucotae uelum illi prestitit suum, cuius subsidio cum die tercia deuenisset ad litus, et hostia fluminis Pheycum intrasset, reiecto uelo in mare inter frondes nemorum se nudum composuit. Ubi a Nausithea filia Alcinoi compertus uestes accepit, et inde Palladis opere usque ad Aritim Alcynoi regis coniugem deductus est, ubi meruit et dona suscipere, et nauim et socios, qui eum usque Ytachiam reduxere, in qua dormientem cum donis deposuere. Excitatus autem, a Pallade premonitus de agendis, in mendicum seniculum transformatus, ad subulcos deuenit suos, apud quos Thelemacum uidit, et allocutus est. Tandem a Sybotoe porcario in patriam deducitur incognitus, ubi in propria domo a procatoribus Penelopis ignominiosa quedam perpessus est. Et tandem ab Euriclia nutrice recognitus. Inde ex composito arma cum filio et duobus subulcis, confessus Ulixem, aduersus procatores assumpsit, eosque graui pugna omnes peremit. Esto Theodontius dicat eum illos oculis priuasse, et in tantam deduxisse miseriam, ut in triuiis starent stipem querentes ob uictum. Hinc uisa Penelope, Laertem senem uisurus accessit in uillam. Postremo dicit Theodontius eum uariis exterritum somniis, quorum cum interpetrationem quesisset, habuit in responsis, ut sibi caueret a filio. Qui recedens in loca abdita, quantum potuit somniorum portenta uitauit. Tandem Thelegonus, qui ei natus fuerat ex Cyrce, cum eum querens uenisset Ytachiam, a domo eius fuit prohibitus. Qui, ut erat robusti uigoris iuuenis, multos ex prohibentibus occidit, in finem Ulixes in eum letiferum immisit telum. Quod cum euitasset Thelegonus, eo reassumpto transmisit in patrem. Ex quo ictu cum se moriturum nosceret Ulixes, quisnam esset interrogauit; et cum eius nomen audisset, et patriam et filium cognouisset, cum premonstrata nequisset effugere, diem clausit. Leontius uero dicit, eum casu a Thelegono eum querente, spina piscis uenenosa tactum et inde mortuum. Longa equidem huius hystoria est, etiam succincte narrata, et non nullis immixta fictionibus, ex quibus pars maxima in precedentibus ostensa est. Et ideo uideamus paucis que supersunt. Et primo uideamus, quid uelint per uentos in utre argentea cathena ligatos et solutos a sociis. Uult quidem Omerus in Odissea componere bonum uirum, et inter alia uolens ostendere, quid nobis nascentibus a diuina bonitate dono datum sit, dicit ab Eolo, id est a deo uentos, id est concupiscibiles appetitus datos bouino in corio, id est in arbitrio uirilis etatis, que fortis et constans esse debet, uti corium bouis est, et hi sunt argentea cathena ligati, id est famosa clare uirtutis sonoritate, qua profecto non nulli longe magis firmatum corium seruant, quam diuini amoris intuitu. Hanc tamen cathenam socii Ulixis, id est sensus humani corporis ignauia nostra rationi imperantes, soluunt, predam existimantes, id est arbitrantes longe meliorem et dulciorem uitam in uoluptatibus nulla coactis regula, quam eis ligatis in ratione solida. His tamen solutis, dum in hanc et in illam labimur lasciuiam, insurgunt tempestates animo, id est rubores, reprehensiones, conscientie redargutiones, fluctuationes animi, merores, inopia, egritudines, et mille malorum species, que nos a patria, id est a quiete amouent. Iuisse autem in occeanum, et ibidem illi ad Inferos iter apertum sit sacris, arbitror Ulixem ad lacum Auernum in sinu Bayanu nocte una nauigasse, et ibidem occiso Alpenore obscenum illud peregisse sacrum, quo Manes euocantur ad superos, et de quesitis habuisse ab immundis spiritibus responsum. Uelum autem Ulixi naufrago a Leucotoe prestitum, nil aliud fuisse arbitror, quam spem immotam, quam euadendi forti seruabat pectore; hec egit, ne desperando periclitaretur. Quam quidem spem, dum speratum obtinuisset, retro reiecit. Eum autem sepissime adiutum a Pallade est, quia ab animaduertentia sua instructus multa euitauit pericula, et multa egit sibi etiam oportuna.
Telemacus Ulixis fuit filius paruulus Penelopi matri a patre relictus. Qui multa a procatoribus matris perpessus, tandem una cum patre sumpsit ex omnibus ultionem.
Telegonus Ulixis et Cyrcis fuit filius. Qui, dum grandis uidere patrem quereret, eum incognitum occidit, et in Ytaliam rediens Tyburim condidit, ut ait Ouidius: *Et iam Thelegoni, iam menia Tyburis udi Stabant, Argolice que posuere manus* etc., Papias autem dicit eum edificasse Tusculum.
Auxonius filius fuit Ulixis, ut scribit Paulus Longobardus, ea in hystoria, quam De gestis Longobardorum scripsit, dicens, ab eo omnem Ytaliam Auxoniam nuncupari. Titus Liuius autem aliter uidetur in libro UIIII Ab urbe condita, dicens, Miturnas et Uestinam ciuitates Auxonidum, M. Pellio, et C. Sulpitio consulibus ab eisdem proditione captas, et fere deletam Auxonidam gentem. Et sic illa Ytalie particula fuit Auxonia. Ego hunc Auxonium puto eum Latinum fuisse, quem Cyrcis et Ulixis uolunt quidam fuisse filium, ex Marica nynpha susceptum dicentes, cum, teste Seruio, Marica dea sit litoris Miturnensium iuxta Lyris fluuium. Nos autem etsi multi ex prole Iouis supersint, finem huic facientes libello, paululum quiescamus.
Genealogie deorum gentilium liber XI explicit.
Si post longum predestinati agri discursum, rex illustris, et si iter in finem non uenerit, conceditur aurige discreto anelos equos curru dimouere, et illos aliquantisper uagos exonerare uesicam permittere, et recenti fluuio atque florido recreari prato, dum ipse apud mercennarium hospitem potu sibimet parcit et somno. Et aratori instructo, quanquam omnis ager uomere scissus non sit, parte adhuc diei superstite iugo boues soluere, et in quietem et pascua ire permittere, dum ipse, leni blandiente aura, fusca sub nemorum umbra iam satur cantu rudi duros conatur obliuisci labores. Nec non et egregio bellorum duci, posito in finem certaminis itum non sit, fessos et sanguine graues, dato signo, reuocare milites, ut et a periculo cladis retrahat, et, restauratis ocio uiribus, eos alias in hostes acriores inmittat. Quis michi non esse fas dicet, esto in finem numerose prolis Cretensis Iouis non uenerim, parte tamen maxima recitata, subsistere paululum, et, quasi ad certam uenerim metham, resipiscere? Nemo arbitror iuste! Morem igitur aliorum secutus, non aliter quam si in certum et insignem terminum deuenissem labore attritus in Auxonicum litus, quamuis inportuosum, substiti, arbitratus insuper, quod breuioribus distinguitur signis, facilius intellectu capitur, et tenacius memorie commendatur. Ibidem dum non fessos oculos in circumitu ducerem, cepi ueterum prospectare uestigia rerum. Hinc enim ueteres Cume, Calchidiensium opus, Dedali templum, et Meseni tumulus, atque Iulie aque admirationem tenebant animum, et ex opposito Inarime, uetus symiarum hospitium, et ex Inarime excussa Prochita distrahebant. Sic sonantes reuolutionibus extuantium fluminum Uulturni fauces atque Lyris, Fucini nebule, et Linterni paludes, exilio et morte uenerandissimi primi Scipionis Africani nobilitate; et in conspectu fere M. Scauri uillula suo adhuc insignis nomine, atque Formarum fere deleta uestigia, et longiuscule in radicibus montium Calenus, Stelenates, atque Campanus agri mira fertilitate conspicui, et super eminentia agris oppida Suessa, Theanum, Sidicinum, Casilinum, Thelesie, et alia plura tam Romanorum operum quam Cartaginensium monimenta; nec non et multa, quarum longa magis quam utilis huic operi esset hystoria. Sed cum iam, breui quiete recreatus, animus uires in laborem promitteret, reintraui uolens mare ueliuolum, et in Frigiam usque deuectus, sumpsi animum Tantali aliorumque quorundam ex filiis Iouis prolem exquirere atque describere. Quod ut peragam, ille faciat, precor, qui ad ictum uirge seruitoris sui Moysi sitienti populo aquas affluenter emisit ex rupe.
Tantalus, ut dicit Lactantius, filius fuit Iouis ex Plote nympha susceptus. Hunc dicit Eusebius Frigum fuisse regem, regnante Eritreo Athenis. Et huic ob raptum Ganimedem bellum fuit aduersus Troium Dardanie regem, et Ganimedis patrem. Uolunt preterea hunc deos in conuiuio habuisse, eisque ut experientiam deitatis eorum assumeret, occiso filio, illum membratim discerptum coctumque apposuisse comedendum. Qui, cum abhorruissent cibum, non solum abstinuere, sed, collectis in unum membris, puerum in formam pristinam reduxere, et reuocata per Mercurium ab Inferis anima, eam illi restituere. Sane cum aduerterent humerum deesse puero, quem deuorauerat Ceres, loco consumpti eburneum refecere. Tantalum autem deiecere ad Inferos talique damnauere supplicio, ut fluuio ad os usque demersus siti uexaretur assidua, et dum os forte declinaret in potum, aque fluminis etiam declinarent in tantum, ne illas posset contingere. Desuper autem arbores pomis honustas addidere, que ad os eius usque descenderent, ipse tamen ingenti et continua percitus fame, dum illa carpere conaretur, se tam diu extollerent, quam ipse diu ut contingeret laboraret. Et sic factum est, ut inter poma et aquas positus fame sitique uiuens depereat infelix homo. Nunc quid ex his sentiendum sit aduertendum. Et concesso eum Iouis fuisse filium, seu uerum, seu ob aliquam similitudinem attributum. Et que ad Ganimedem spectant, ubi de Ganimede posita sint. Dico eum ob id diis filium apposuisse dictum, quia cum auarissimus homo fuerit, et rem domesticam plurimum augere curauerit, frumenta, ex quibus popularem exhauriebat pecuniam, non aliter quam filium diligebat, que tunc diis apposuit dum cultis agris iniecit, iniecta quidem sulcis in conspectu superiorum corporum sunt, que eiusdem agentibus superis in frugem uenientia pristinam reassumunt formam. Uerum humerus, id est semen deuoratus a Cerere, id est a terra consumptus, heburneus restauratur, dum in crescente segete nutrimenti robur immittitur. Supplicium autem huius ostendit liquido auari hominis detestabilem uitam. Dicit enim Fulgentius Tantalum interpretari uisionem uolentem; quod optime unicuique competit auaro, non enim aurum et amplam supellectilem congregat, ut eis utatur, quin imo ut illam intueatur, et cum pati non possit sibi, quid boni ex congestis diuitiis facere eis immixtus fame periclitatur et siti.
Nyobes filia fuit Tantali et Taygete, ut apud Ouidium ipsa testatur, dicens: *Michi Tantalus autor, Cui licuit soli Superum contingere mensas. Pleiadum soror est genitrix mea* etc. Sed salua reuerentia Ouidii, pater eius non fuit ille Tantalus, qui amicus deorum fuit. Nam ille fuit homo pius et Corinthiorum rex et tempore prior. Lactantius autem dicit hanc filiam fuisse Tantali et Penelopis. Hec, ut placet Theodontio, nupta fuit Amphioni regi Theberum, ut faueret Amphyon partibus Pelopis bellum gerentis aduersus Enomaum regem Elydis et Pise. Ex quo Amphyone ipsa peperit septem filios, totidemque filias; esto Omerus in Yliade tantum duodecim fuisse filios dicat. Hec elati spiritus mulier, sacrificantibus Thebanis iussu Manthonis filie Thyresie Latone, cepit eos acriter increpare uerbis et se Latone preferre. Quam ob causam indignata Latona et filiis questa, factum est ut, ludentibus filiis atque filiabus in campis, Appollo filios et Diana filias sagictis occiderent, qui apud Syphilonem montem fuere sepulti. Niobes autem orbata uiro et filiis apud urnas eorum in lapidem uersa obriguit. De filiis et Amphione supra dictum est. Eam autem in lapidem uersam Tullius, ubi de questionibus Tusculanis, fictum arbitratur, propter eius eternum in luctu silentium. Uerum huic fictioni Theodontius addit, dicens, eius adhuc statuam in Sypilo apparere lapideam, et adeo tristem, ut lacrimis existimetur deficere, quod preter naturam non est. Potuere quippe ueteres ad memoriam ingentis infortunii superbe mulieris in Sypilo lapideam apposuisse flentis mulieris statuam, et cum frigide complexionis sit lapis, surgentibus in eum uaporibus ex terra humidis, lapidis frigiditate soluuntur in guttas aqueas ad instar lacrimarum, et hinc forsan arbitrantur ignari Nyobem adhuc flendo deficere.
Pelops filius fuit Tantali et Taygete et, ut ait Barlaam, homo bellorum fuit, et insignis plurimum. Qui cum apud Frigas regnaret, bellum habuit aduersum Oenomaum regem Elydis atque Pise, quod quidem memorabile fuit et permaximum, ut scribit Tucchitides. Belli causam dicit Paulus fuisse Hyppodamiam Enomai filiam a Pelope dilectam, atque in coniugium postulatam et denegatam. Dicit enim Seruius huius Hyppodamie multos fuisse petitores ob insignem eius pulchritudinem, quibus ab Enomao ea lex indicta est, et id inde secutum quod supra scribitur, ubi de Yppodamia. Sed Barlaam dicit non sic se negotium habuisse, quin imo cum Pelopi uideretur inhumana condicio, aduersus Enomaum arma mouit, et magnis hinc inde conuocatis subsidiis, fraude Myrtili prefecti armorum Enomai, astutia Pelopis corrupti eum superauit. Et sic Yppodamia et regno potitus, Myrtilum postulantem proditionis premium deiecit in mare. Hunc dicit Eusebius in libro Temporum Hyppodamiam uxorem duxisse, regni Priti Argiuorum regis anno decimoquarto, qui mundi fuit annus III dccc luii et paulo ante dicit, regnante Lynceo Argis, Pelopem apud Argos regnasse annis quinquaginta tribus, et eos a suo nomine Peloponnenses denominasse. Dicit etiam, Acrisio regnante Argiuis, Pelopem Olympiis interfuisse, et postea aduersum Ylium arma mouisse, eumque a Dardano expugnatum, anno mundi III dccc lxxxi, cum legatur diu ante fuisse Dardanum. Ego autem tam discordantium opinionum ueritatem ignoro. Huic ex Yppodamia plures fuere filii.
Lysidicem dicit Lactantius ex Yppodamia filiam fuisse Pelopis et Electrioni nuptam, ac ex eo Alcmenam peperisse Herculis matrem.
Atreus Pelopis et Yppodamie filius fuit. Qui, ut ex uerbis Senece poete in tragedia Thiestis percipi potest, una cum Thieste fratre apud Peloponnesum regnauit, alternis tamen uicibus. Sed tandem inter eos nata discordia est. Cuius talem dicit Lactantius fuisse causam. Constat enim, ut supra dictum est, a Pelope Myrtilum Mercurii filium in mare deiectum atque necatum, quod egre ferens Mercurius, inter Atreum et Thiestem tantum iniecit zizanie, ut hostes efficerentur. Insuper erat apud Atreum aries, de quo sic Seneca tragicus: *Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus Arcanus aries, ductor opulenti gregis. Huius per omne corpus infuso coma Dependit auro, cuius e tergo noui Aurata reges sceptra Tantalici gerunt; Possessor huius regnat; hunc tante domus Fortuna sequitur; tuta seposita sacer In parte carpit prata, que claudit lapis Fatale sacro pascuum muro tegens* etc. Hunc habere cupiens Thyestes arbitratus est posse per concubitum Meropis Atrei coniugis obtinere, nec defuit sceleri locus; nam ex ea et filios concepit, et illam eripuit uiro, ex quo in bellum uenere fratres, et pulsus regno Thyestes est. Sed Atreus non contentus fratris exilio, illum ficta gratia reuocauit, et credulo tres filios decoctos in conuiuio apposuit, et eorum sanguinem poculis mixtum illi dedit in potum, repletoque tam scelesto cibo capita manusque natorum infelici patri iussit apponi, atque quid comedisset detegi. Quod cum fieret, aiunt solem surgentem in ortum retrocessisse, scelus uidere fugientem. Hunc tamen Atreum, ut dicit Lactantius, Egistus, Thyestis filius, interemit. Aureum uellus in hac hystoria fictum sic intelligendum arbitror, ut intellexisse uidetur Uarro ubi De agricultura, dum dicit: *Pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles, ut Argis Atreus, quam sibi Thyestem subtraxisse queritur* etc. Uel potius pro ariete isto aurei uelleris thesaurus intelligendus est, quo reges plurimum ualent, et absque quo oportuni sumptus ad bella et ad splendorem regium sustentandum fieri non possunt. Sol autem in ortus suos reuolutus eclipsim ea tempestate fuisse demonstrat, que cum esset hominibus incognita monstruosa uisa est. Dicit tamen Lactantius hanc ab Atreo Mecenis predictam et primitus adinuentam. Cuius cum cerneret approbari dicta, Thyestes inuidens ex urbe discessit.
Alceon, Melampus et Euiolus fuere fratres, et, ut asserit Cicero ubi De naturis deorum, Atrei fuere filii. Quos dicit apud Graios inter Dyoscortes numeratos; quam ob rem celebres fuisse uiros credendum est, cum ex his fuerint Castor et Pollux. De eis autem nil amplius reperitur.
Thyestes Pelopis et Hyppodamie fuit filius, cui aduersus fratrem Atreum, que dicta sunt supra, fuerunt odia. Qui cum iam dicta passus esset a fratre, uindicte auidus oraculum consuluit. A quo responsus habuit ex se et Pelopeia filia sua nasci posse, qui filiorum ulcisceretur mortem. Quod cum audisset, ut qui erat in scelera et potissime in libidinem pronus, confestim in amplexus filie uenit, et ex ea filium suscepit Egystum, qui postea interfecit Atreum, stuprauit Clytemestram, et Agamenonem etiam interemit.
Tantalus, Phystenes et Arpagiges filii fuerunt Thyestis ex coniuge Atrei suscepti, ut per uerba Senece poete in tragedia Thyestis comprehenditur, esto duos tantum nominet, Tantalum scilicet, dum dicit: *Primus locus ne, deesse pietatem putes, Auo dicatur: Tantalus prima hostia est* etc. Deinde nominat Phystenem, dicens: Tunc illi ad aras Phystenem seuus trahit, Adicitque fratri etc. Tertium puerum uocat, dum dicit: *Ferrumque gemina cede perfusum tenens, Oblitus in quem rueret, infesta manu Exegit ultra corpus, ac puer statim Pectore receptus ensis a tergo extitit; Cadit ille* etc. Tercium hunc puerum Theodontius dicit Arpagigem nuncupatum. Et sic ex eis preter patrui crimen, et patris escam nil legitur.
Pelopia, ut dicit Lactantius, filia fuit Thiestis, ex qua matre non dicit. Hanc, ut ipsemet Lactantius dicit, Thyestes, responso desuper dicto habito, oppressit, et ex ea filius natus est, quem ipsa rubore sceleris confestim feris exposuit. Et sic apparet ob luxuriam Thiestis non ob responsum oraculi a Thyeste in concubitum filie itum; responsum autem oraculi ad palliandam Thyestis ignominiam post cedem suorum ab Egysto factam compertum est.
Egystus filius fuit Thyestis ex Pelopia eiusdem Thyestis filia, ut ipsemet testatur in tragedia Senece dicens: *Coacta fatis nata fert uterum grauem, Me patre dignum; uersa natura est retro* etc. Hic quam cito natus fuit a matre ob pudorem ignominiosi criminis in siluas deiectus est, ut dilaceratus a beluis turpitudinis aui parentisque, atque matris pariter et sororis uiuens, testimonium non prestaret. Sed aliter factum est. Nam seu benefitio pastorum, seu sic permittente deo, caprarum sponte, contigerit a capris ubera prestantibus in siluis nutritus est et inde dictus Egystus, ab ege, scilicet capra nutrice. Is tandem a suis cognitus et in regiam deductus, dum creuisset essetque in paruo precio, rerum preteritarum iam conscius, seu patre inpellente, quod magis creditur, ut Lactantio placet, Atreum occidit, cui Thiestes occupata regia successit. Tandem iam Thyeste mortuo cum regnarent Agamenon et Menelaus, et ob raptam Helenam in Troianum iuissent excidium, Egystus, ut Leontio placet, suasionibus Nauplii in amplexus optantis Clytemestre deuenit, et postremo redeuntem Agamenonem a desolatione Ylionis, immane ausus facinus, illum fauente Clytemestra trucidauit et regiam Pelopis septem tenuit annis. Ad ultimum, ab Horeste Agamenonis filio, una cum adultera Clytemestra, nullo remanente ex eo superstite, obtruncatus est.
Phystenes, ut ait Theodontius, filius fuit Pelopis et Yppodamie. Qui cum iuuenis moreretur, Agamenonem et Menelaum filios suos paruulos commendauit Atreo fratri suo; qui illos suscepit et in filios educauit, et ob id, abolita tractu temporis Phystenis memoria, Atrei filii habiti sunt, et Atrides ab omnibus appellati.
Menelaus Lacedemonum rex, ut Theodontio placet, filius fuit Phystenis, et frater Agamenonis. Hos Seneca in tragedia Thyestis uidetur omnino tenere filios fuisse Atrei, in cuius persona sic ait: *Consilii Agamenon mei Sciens minister fiat, et patris cliens Menelaus assit. Prolis incerte fides Ex hoc petatur scelere, si bella abnuunt Et gerere nolunt odia, si patruum uocant Pater est* etc. Et sic Atrei ex Merope uidentur filii; teneat quod mauult lector. Menelaus autem, ut Eusebius ostendit in libro Temporum, Atreo et Thyeste uiuentibus rex Lacedemonum dictus est, anno mundi III dcccc xcuii, cum Agamenon, qui Thyesti successit, secundum Omerum regnare ceperit Mecenis anno mundi IIII uii. Fuit huic Helena Iouis filia coniunx, quam anno primo regni Agamenonis, et secundum Eusebium, decimo Menelai, ut ait Dares Frigius, absente Menelao, qui ad Nestorem Pylon iuerat, Paris legatus missus ad Castorem et Pollucem, rapuit ex insula Cytherea sub oppido Heleno, ea etiam consentiente, existentibus fratribus et Hermiona apud Agamenonem. Dites uero dicit illo tunc Menelaum cum Agamenone Cretam iuisse diuisuros thesauros, quos ibi deposuerat Atreus. Hinc factum est, ut fratris consilio Menelaus conquereretur Grecis principibus. Uerum cum frustra legationibus obsidione demum repetita est Helena, et post decennium fraude magis quam uiribus capta Troia reassumpta est, et Menelao restituta. Qui cum, ut ceteri, nauem intrasset patriam petiturus, tempestate actus, ut scribit Eusebius, ad Tuorim regem Egipti, quem Polybum appellat Omerus, cum ea deuectus est, et a Protheo uate, ut per Omerum patet in Odissea, consilio sumpto, postquam octo annis errasset, in Lacedemoniam rediit, Agamenone diu ante ceso, et illis forte diebus Egysto. Quid tandem illi successerit, quo uel qua morte diem clauserit, non inueni.
Hermiona, ut Ouidius testatur in Epistolis, Menelai fuit filia ex Helena. Hec autem Horesti filio Agamenonis desponsata fuit; porro Pyrrus, cum, occiso Agamenone, regiam occupasset Egystus, et fugisset Horestes, Andromaca Olim Hectoris coniugem, quam a Troia captiuam duxerat, Heleno concessa; hanc Horesti surripuit, et sibi coniugio copulauit. Attamen, eo postea ab Horeste occiso, in eiusdem Horestis coniugium rediit, eique peperit Horestem filium.
Megapentis dicit Theodontius filius fuit Menelai ex Lydia captiua susceptus post raptam Helenam. Quod Omerus in Odissea testari uidetur, dum dicit: {uhiei de Spartethen Alektoros egeto kouren, Os oi telugetos geneto krateros Megapenthei Ek doules Elene de theoi gonon ouket' ephainon, Epei le proton egeinato paid' erasteinen, Ermionen, eh eidos ekhe khruses Aphrodites} etc. Que latine sonant : Filio autem a Sparte Alectoris accepit filiam. Qui ipsi unigenitus fuit fortis Megapentis a serua. Helene autem dii filium non dederant, postquam primo genuit Hermionam filiam desideratiuam. Et sic per hos patet etiam Menelaum Megapenti coniugem dedisse filiam Alectoris Spartani. Cuius nuptias celebrantem Thelemacus Ulixis filius ueniens ex Ytachia comperit.
Agamenon Phystenis fuit filius, ut supra, et Atreo a patre paruulus derelictus. Fuit hic Micenarum rex et Thyestis successor, ut in Yliade etiam sentire uidetur Omerus, ubi de sceptro Agamenonis multos describit uersus, fere hoc dicentes: *Apud Troiam in contione Grecorum presidens Agamenon sceptrum tenebat, quod Uulcanus artifex fecerat, illudque dedit Ioui Saturnio. Postea Iuppiter concessit Dyactoro Argyphonti. Ermias autem rex dedit Pelopi Plisippo, postea Pelops dedit Atreo, qui moriens Thyesti bellicoso reliquit. Qui Thyestes reliquit Agamenoni multis insulis et Argo omni imperanti* etc. In quibus uerbis non seruatur genealogie descriptus ordo, quem Latinorum autoritatem describens secutus sum. Cepit autem regnare Agamenon, secundum Eusebium, anno mundi IIII uii, quo anno Helena rapta est, et Grecia omnis in Troianos incitata pari omnium consensu, congregatis in Aulide nauibus et exercitu, imperator factus in bellum perrexit, Clythemestra coniuge relicta, ex qua iam plures susceperat filios. Et apud Troiam labores multos passus, quorundam etiam principum simultates pertulit, quibus agentibus imperio depositus est; et illi Palamedes suffectus, qui crimine Ulixis occisus, Agamenon maiori sua gloria in imperium reassumptus est, quam ignominia depositus. Sustinuit preterea indignationes Achillis ob Briseydam illi a se sublatam. Tandem capto Ylione atque diruto, cum illi cessiset in sortem cum preda plurima Cassandra Priami filia, naues in patriam rediturus ascendit. Uerum tempestate actus fere per annum errauit, ut scribit Omerus antequam deueniret in patriam. Interim autem, ut idem testatur Omerus, Egystus, Thyestis filius, cum tacite omnia occupasset, positis per litus speculatoribus, et audito ab eis Agamenonis reditu, uiginti ex amicis suis in insidiis posuit, et ipse cum comitatu reliquo ficta letitia illi obuius factus est, et ingens ei parauit conuiuium. In quo, Clytemestre consensu, illum cum sotiis epulantem occidit. Seneca autem poeta aliter de morte eius sentire uidetur, ea in tragedia cui titulus est Agamenon. Dicit enim Clytemestram acri dolore agitatam, quod Cassandram Agamenon secum traheret. Ego autem credo commissi sceleris timore, et cum Egysto adultero, esto primo discorde, sed in concordiam ut percipitur reuocato, ea die qua patriam intrauit domum, parato a Clytemestra conuiuio, et ipse Agamenon dum picta ueste sublimis iaceret, Priami superbas corpore exuuias gerens, ei detrahere cultus hostiles uxor iubet, et induere potius coniugis fide manu textos amictus; uerum induta uestis exitum manibus negat, caputque laxi et inuii claudunt sinus, et tunc haurit trementi semiuir dextra latus Agamenonis, eumque interficit ueste inuia inuolutum.
Ephygenia Agamenonis filia fuit, ut in Agamenonis tragedia testatur idem Seneca. Hanc tamen alii Yphianassam uocant, ut Lucretius dicens: *Aulide quo pacto Triuai uirginis aram Ypianassai turparent sanguine fedi* etc. Hec insignis pulchritudinis uirgo fuit. De qua Seruius talem refert hystoriam. Greci Troiam ituri cum ad Aulidem deuenissent, Agamenon Diane ceruum occidit ignarus, quam ob rem irata dea flatus uentorum remouit, et ideo cum nauigare non possent, et pestem insuper sustinerent, oracula consulta dixerunt Agamenonio sanguine Dianam esse placandam. Ergo cum ab Ulixe per nuptiarum simulationem adducta Ephygenia, et iam ut immolaretur esset altaribus admota, numinis miseratione sublata est, et cerua subposita. Unde Ouidius: *Uicta dea est, nubemque oculisque obiecit, et inter Officiumque turbamque sacri uocesque precantum Supposita fertur mutasse Micenida cerua* etc. Uirgo autem, ut Seruius asserit, ad Tauricam regionem translata est, et Thoanti regi tradita, et inde Dictine Diane sacerdos effecta, et cum secundum statutam consuetudinem humano sanguine numen placaret, agnouit fratrem Horestem, quem diu non uiderat, qui accepto oraculo carendi furoris causa cum amico Pylade Colcos petierat, et cum his occiso Thoante simulacrum sustulit absconditum falce lignorum, et sic ad Laconas Diana translata est, Ephygenia reportante. Quid deinde de Ephygenia secutum sit, nusquam comperisse memini. Quod supra fictum est Dianam loco Ephygenie posuisse ceruam, humanum fuisse artificium credendum est, quod ut populus omnis Agamenoni esset obediens adinuentum est, eum scilicet filiam immolasse, que medio in tumultu sublata, ne fraus aperiri posset, in longinquam regionem transmissa, et sub umbra sacerdotis seruata est.
Crisotemis, Laodyces, et Yphianassa Agamenonis fuere filie et Clytemestre, ut arbitror, cum ex eis unam, quam mallet, Agamenon apud Omerum Achilli offert, dicens: {Gambros ken moi eoi tiso de min ison Oreste, Ohs moi telugetos trephetai thalin eni polle. Treis de moi eisi thugateres en megaro eipekto, khrusothemis kai Laodike kai Iphianassa} etc. Que latine sonant : Gener michi erit, honorabo eum similem Horesti, qui michi unigenitus nutritur habundantia in multa, tres michi sunt filie in atrio bene facto Crisothemis et Laodices et Yphianassa. Leontius tamen dicit hanc Yphianassam Ephygeniam esse, quod ego non credo. Quomodo enim dixisset Agamenon Ephygeniam domi esse, quam sciebat in sacro pro uentis querendis, aut occisam, aut alibi clam delatam?
Eletra Agamenonis et Clytemestre fuit filia, ut liquido patet per Senecam in tragedia Agamenonis, in qua percipitur, quia ab Agamenone Troiam eunte parua relicta sit domi. Hec, cum patrem occisum cerneret, Strophylo Phocensi Agamenonis amico clam commendauit Horestem, et inde matrem ob perpetratum scelus increpauit aspere; quam ob causam, Clytemestra iubente, in carcerem deducta est. Quid tandem ex ea secutum sit, legisse non memini.
Alesus filius fuit Agamenonis, ut satis clare dicit Uirgilius: *Hie Agamenonius, Troiani nominis hostis, Curru iungit Alesus equos* etc. Ex qua tamen matre susceptus sit, in dubium uertitur. Nam alii dicunt eum ex Briseida natum, alii ex Cassandra, quod ego non credo; non enim ex Cassandra natus potuisset aduersus Eneam fauisse Turno, etate non patiente. Hunc Theodontius arbitrari uidetur cum Clytemestra sensisse aduersus patrem, et ob id et Clytemestre filium et patria pulsum. Qui quacunque ex causa patriam liquerit, in Ytaliam uenisse Uirgilius asserit, et apud Massicum Campanie montem consedit, ac inde tanquam Troiani nominis hostis uenit fauitque aduersus Eneam partibus Turni. Ouidius uero ubi de Fastis uidetur existimare eum Faliscos condidisse, et ob id dicit: *Uenerat Atride fatis agitatus Alesus, A quo se dictam terra Falisca putat* etc. Posteritatis autem eius nulla extat memoria.
Horestis Agamenonis et Clytemestre fuit filius, ut satis in precedentibus ostensum est. Huic dicit Theodontius Hermiona Menelai et Helene filia paruula adhuc desponsata est, cum et ipse paruulus esset. Hic tandem, occiso ab Egysto Agamenone, studio Eletre sororis sue a Strophylo Phocensi clam Mecenis subtractus et asportatus atque seruatus est, querentibus eum in mortem matre atque Egysto. Qui cum tractu temporis excreuisset, captato commodo, Hermiona sibi iam a Pyrro subtracta, in ultionem paterne cedis surrexit, et Egystum adulterum, cum septem iam regnasset annis, una cum Clytemestra matre occidit. Quo facto aiunt confestim in furiam deuenisse, cum sibi uideretur imminere occise matris ymaginem, facibus et serpentibus armatam, et ei continuum minitantem exitium, ut dicit Statius: *Armatam facibus matrem et serpentibus atris, Cum fugit, ultricesque sedent in limine dire* etc. Cui Pylades Strophili filius, qui tempore paterne cedis eum transfugauerat, iunctus, promissa illi salute, cum eo ad aram Dictine Diane in Colcos confugit; et ibi resipiuit Horestes, summouitque ab infestatione tali matrem. Et sorore cognita Ephygenia, que ibidem dee sacerdos erat, occiso Thoante rege, et simulacro dee rapto atque in fasce lignorum delato, secundum quosdam in regnum rediit, et fraude Macharei sacerdotis Pyrrum Achillis filium in templo Apollinis interemit, et sibi Hermionem coniugem reassumpsit. Alii uero uolunt eum antequam in regnum redisset in Ytaliam deuenisse, et haud longe a Roma apud Ariciam Diane simulacrum collocasse, et impia statuisse sacra. Sed quandocunque hoc factum sit, eum post occisum Egystum regnasse annis XU affirmat Eusebius in libro Temporum, et anno XX regni Demophontis regis Athenarum occidisse Pyrrum. Solinus uero, in libro quem De mirabilibus scripsit, dicit eum post occisam matrem profugum Hermionam in omnes casus habuisse sociam. Quo autem diem clauserit, etiam in dubium uertitur. Cum dicat Seruius ossa eius iam Roma condita ab Aricia Romam translata et sepulta ante templum Saturni, quod est ante cliuum Capitolinum iuxta Concordie templum. Solinus autem ubi supra dicit, quod Olympiade l uiii, ossa eius a Spartanis oraculo monitis Tegee inuenta, et tante magnitudinis fuisse ut implerent longitudinem cubitorum septem.
Thysamenis, ut scribit Eusebius, filius fuit Horestis et ei successit in regno.
Corinthus filius fuit Horestis, ut dicit Anselmus eo in libro quem scripsit De ymagine mundi. In quo asserit eum Corinthum Achaye ciuitatem fecisse et de suo nomine nuncupasse. Et hoc idem affirmat Geruasius Thilliberiensis. Qui, esto noui sinti autores, non tamen parue sunt grauitatis. Preterea et Ysidorus in libro Ethymologiarum dicit, Corynthum in Achaya condidit Corynthus, Horestis filius. Ego autem conditam non credo, sed forte restauratam, cum scribat Eusebius in libro Temporum, eam diu ante a Sysipho conditam et Ephyram appellatam.
Horestes, ut Solinus De mirabilibus mundi testatur, filius fuit Horestis ex Hermione, et ab eo affirmat populos, qui Horestides appellantur, denominatos, dicens sic: Micenis profugus matricida cum abscessus longius destinasset, natum sibi in Emathia paruulum de Hermiona, quam in omnes casus sociam adsciuerat, hic mandauerat occulendum. Adoleuit puer, in spiritum regii sanguinis, nomen patris sui referens, occupatoque quicquid est, quod procedit in Macedonicum sinum, et Adriaticum salum, terram cui imperitauerat Horestiam dixit etc. De hoc ego nil ulterius legi, in longam tamen posteritatem deuenisse suos creditum est, adeo ut affirmet Trogus Pompeius Pausaniam, Phylippi regis Macedonum occisorem, ab Horeste duxisse originem. Sed quibus mediis uetustate agente non reperitur.
Dyonisius, ut in libro De naturis deorum scribit Cicero, Iouis et Lune fuit filius. Quem ego idem cum Bacho dicerem, si non essent in matre dissimiles, cum ipse idem Tullius ei fieri Orgia arbitretur. Possibile tamen est, ut sic sit, fictione mutata, dummodo utrumque pro uino non pro homine assumamus. Nam Iuppiter, id est calor die, et luna rore et humectatione nocte uites fouent, et ad incrementum atque maturitatem uuas deducunt. Et sic hic erit qui in culmine colitur Nyse, altero ex Parnasi montis uerticibus Bacho, eo quod uinetis habundet consecrato, et dicetur Dyonisius quasi Nyse deus, nam dyos Grece, Latine deus sonat.
Perseus, quem ueteres totius nobilitatis Grecie patrem opinati sunt, Iouis et Danis Acrisii fuit filius, unde Ouidius: *Non putet esse deum, nec enim Iouis esse putabat Persea, quem Danes pluuio conceperat auro* etc. Qualiter autem ex Ioue et Dane natus sit, ubi de Dane in precedentibus uideri potest. Is autem iam grandis, ut dicit Lactantius, Polydecti regis imperio in Gorgonem expeditionem assumpsit, habuitque Pegasum alatum equum, et Palladis egydem, et talaria ensemque Mercurii, uolatumque cepit ex Aphesanta monte, ut in his uersibus a Statio designatur: *Mons erat audaci seductus in ethera dorso, Nomine Lernei memorant Aphesanta coloni Gentibus Argolicis olim sacer; inde ferebant Nubila suspenso celerem temerasse uolatu Persea, cum raptos pueri perterrita mater Prospexit de rupe gradus ac pene secuta est* etc. Quam quidem Gorgonem pretenso egide pallanteo uidit impune atque considerauit, et uicit. eique caput abstulit, et Athlantem regem sibi denegantem hospitium, ostenso Gorgonis capite, mutauit in saxum. Inde remeans in patriam, cum ex excelso uidisset in Syrio litore circa regna Cephei Andromedem uirginem alligatam matris crimine et Amonis sententia scopulo, et sic monstro marino expositam flentesque parentes in litore, euolauit illuc, et cognita causa cum parentibus pactus est coniugium uirginis, si illam a belua liberaret. Quod factum est. Nam uenientem interemit. Inde, celebrante eo nuptias, cum Phyneus Cephei fratrer, cui ante sententiam puella desponsata fuerat, eam repeteret, et ui conaretur tanquam suam auferre, bellum aduersus eum iniuit, et cum multos ex hostibus occidisset, reliquos capite Gorgonis ostenso conuertit in lapides. Post hec, Pritum aui sui fratrem, qui Acrisium regno pulerat, transformauit in saxum, et regnum auo restituit. In Persas preterea bellum intulisse ferunt, et in eodem Liberum patrem aduersum se consistentem in prelio occidisse, subactamque nationem a se denominasse, ibique Persopolim regiam ciuitatem edificasse, quam postea, ut scribit Quintius Curius, ubi De gestis Alexandri, Alexander Macedo, uino calens et epulis, demoliri fecit. Attamen Acrisium auum, ut dicit Lactantius, in lapidem commutauit. Et inde dicunt eum una cum Cepheo et Cassyopia atque Andromeda coniuge in celum fuisse assumptum, et inter celi sydera collocatum, ut De ymagine mundi testatur Anselmus, dicens: *Huic coniungitur Cepheus rex, et Cassiopia uxor eius, cui associatur Perseus filius Iouis et Danes, habens iuxta se sydus Andromede*c. His appositis ad sensum fictionum ueniendum est. Perseum equo Pegaso uectum fame cupidine tractum demonstrat. Alii tamen uolunt eum ad transfretandum habuisse nauim, cuius insigne uel nomen fuerit Pegasus. Scutum Palladis accipiendum reor pro prudentia, qua et hostium acta consideramus, et nos ipsos ab eorundem insidiis telisque protegimus. Mercurii Talaria uelocitatem et uigilantiam in agendis significare reor. Sic et ensis recuruus et a parte exteriori acutus ostendit, quoniam bellorum tempore et predas hostium ad nos trahere debere, eosque a nostris amouere cedibus. De Gorgone autem et Athlante satis in precedentibus, ubi de eis dictum est. Liberasse autem Andromedem a bellua hystoriam reor, cum in Cosmographia dicat Pomponius: *Est Ioppen ante diluuium, ut ferunt, condita, ubi Cephea regnasse eo signo accole affirmant, quod titulum eius fratrisque Phynei ueteres clamare cum religione plurima retinent; quin etiam rei celebrate carminibus ac fabulis seruateque a Perseo Andromede clarum uestigium marine belue ossa immania ostentant*. Hec ille. Preterea et Ieronimus presbiter in libro, quem De distantiis locorum composuit, dicit: *Ioppe Oppidum Palestine maritimum in tribu Dan, ubi hodieque saxa monstrantur in litore, in quibus Andromeda religata Persei quondam uiri sui fertur liberata fuisse subsidio*. Hec Ieronimus. Plinius uero, inter scriptores celeberrimus homo, scribit: *Belue, cui dicebatur expositam fuisse Andromedam, ossa Rome apportata ex oppido Iudee Ioppe, ostendit inter reliqua miracula in edilitate M. Scaurus, longitudine pedum quadraginta, altitudine costarum Yndicos elephantos excedente, spine grossitudine sexquipedali* etc. Perseum autem hostes et Pritum in saxa uertisse capite Gorgonis ostenso, nil aliud puto, nisi quia uictos diuitiis Gorgonis tacitos illos reddidit et imbelles. Acrisium autem auum constat per Eusebium in libro Temporum aliter saxeum effecisse; nam ab eo non sponte occisus est, et sic frigiditate perpetua lapidi similis factus est. Quod in celis a septentrionali plaga stellificatus luceat, sententiam Tullii, ubi De questionibus Tusculanis, sequendam puto, qui de eo et reliquis ait: Nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia traderetur, nisi celestium diuina cognitio nomen eorum ad errorem fabule traduxisset. Hec Tullius. Ceterum de tempore huius ambigitur, cum scribat Eusebius eum occidisse Gorgonem anno mundi III dcc xxuiiii. Inde hoc eodem anno, secundum alios, dicit eum cum coniuge in celum raptum. Paulo post dicit anno secundo regis Cycropis, qui mundi fuit III dccc luii, eum Gorgone occiso aduersus Persas dimicasse. Nec multo post scribit anno XXXU regni Cycropis Acrisium ab eo mortuum, et Argiuorum regnum in Micenas translatum; quod ego uerum puto, cum magis tempus conueniat rebus gestis.
Gorgophones, teste Lactantio, filius fuit Persei ex Andromede coniuge, ex quo nil aliud habemus, nisi quia genuit Electrionem et Alceum.
Electrion, ut Lactantio placet, Gorgophonis fuit filius, ex quo nisi Alcmenam filiam haberemus, nudum nomen nobis liquisset antiquitas.
Alcmena, ut dicit Lactantius, filia fuit Electrionis. Quod et Plautus in Amphytrione testatur dicens: *Qui cum Alcumena est nupta, Electri filia*, etc. Hec quidem, ut ibidem dicit Plautus, nupsit Amphytrioni Thebano, et a Ioue dilecta est, et in specie Amphytrionis uiri sui ab eo oppressa, Herculem peperit, ut in sequentibus, ubi de Hercule dicetur latius.
Alceus, ut ait Paulus, filius fuit Gorgophonis, magis filii fama cognitus apud nos, quam splendore suo; nam, ut aiunt, pater fuit Amphytrionis.
Amphytrion, ut Paulus ait, filius fuit Alcei, homo armorum insignis, ut Plautus in comedia eiusdem Amphytrionis ostendit. Huic coniunx fuit Alcmena, cum qua Thebis morabatur, ubi, dum ipse pro Thebanis aduersus Theloboeos bellum gereret, Iuppiter eius in specie Alcmenam oppressit, et ex ea suscepit Herculem. Amphytrion autem eodem partu ex ea suscepit Yphycleum. Placet preterea Plinio, in libro Naturalis hystorie, huius fuisse inuentum ostentorum atque somniorum interpretationes.
Yphicleo, ut scribit Plautus in Amphytrione, filius fuit Amphytrionis et Alcmene, eumque cum Hercule uno partu editum dicit. Uerum Yphicleus post nonum conceptionis mensem natus est, Hercules autem una secum natus, septimo non perfecto. Quod Augustinus ubi De ciuitate dei concedere non uidetur, quod mulier possit in diuersis temporibus diuersos conci pere.
Yolaus, ut Solinus De mirabilibus mundi asserit, filius fuit Yphiclei. Hic, ut idem ait Solinus. Sardiniam ingressus palantes incolarum animos ad concordiam eblanditus, Olbiam atque alia Greca oppida extruxit. Yolenses ab eo dicti, sepulcro eius templum addiderunt, quod imitatus uirtutes patris malis plurimis Sardiniam liberasset. Hec ille. Fuere tamen et alii Yphiclei.
Stelenus, ut placet Omero, Persei fuit filius et Andromede. Nam in Yliade Omerus describit Agamenonem concionantem, et Euristei genealogiam designantem, asserentemque Stelenum fuisse Persei filium et Euristei patrem. Is quidem, ut dicit Eusebius in libro Temporum, translato Argiuorum regno a Perseo Micenis, post Perseum regnauit, quando non reperitur. Nam mortuo Acrisio, qui XXXI annis regnauit immediate sequitur initium regni Euristei, quinque tamen interpositis annis, eoque scilicet Euristeo regnante, scriptum comperio Stelenum quadraginta annis Micenis regnasse, ubi hi perditi sint, inuenire non possum.
Euristeus Steleni fuit filius, ut premonstratum est, de natiuitate cuius talem refert Omerus fabulam. Cum die quadam Iuppiter apud Superos dixisset die illa nasciturum hominem, qui omnibus circumuicinis dominaretur; Iuno id fecit iuramento firmari, confestim descendit in terras et retinuit Lythiam, quam nos Lucinam dicimus, deam parturientium, apud uxorem Steleni pregnantem iam septem mensium, et ex utero eius eduxit filium UII mensium, qui uocatus est Euristeus. Erat quidem ea die nasciturus Hercules, sed Alcmena ob retentam parturientium deam peperisse non potuit. Et sic factum est, quod de Hercule Iuppiter intelligebat uerteretur in Euristeum, qui postmodum aliis et Herculi etiam imperauit, regnauitque Micenis annis xlu, et successorem moriens reliquit Atreum. Fabula autem hec ab euentu sibi locum uindicauit, cum uiderent homines Euristeum Herculi fortissimo uirorum imperantem.
Bachemon, Lactantio teste, Persei fuit filius et Andromede, et ut ipse idem dicit apud quosdam Orientales populos imperauit, qui ab Achimenide eiusdem Bachemonis filio, ut dicit Theodontius, Achamenides postea nuncupati sunt. Qui Apollini sacrorum ritus inuenisse se asserunt. Est enim apud eos Sol in speleo Persico in habitu cum thyara et utrisque manibus comprimens cornua bouis; puto ad immensam eius potentiam demonstrandam.
Achimenides, ut dicit Theodontius, filius fuit Bachemonis, esto sint qui uelint eum filium fuisse Persei. Hic autem Achimeniis populis imperauit, eosque a suo nomine nuncupauit, et moriens successorem Orcamum filium dereliquit.
Orcamus, ut supra a Theodontio dictum est, filius fuit Achimenidis, cui coniux fuit Eurimone speciosissima mulier, ex qua filiam unicam Leucothoem suscepit, quam quia Soli se diligenti paruerat, uiuam infodit.
Leucothoem filiam fuisse Orcami et Eurimonis his carminibus testatur Ouidius: *Tempore, Leucothoe multarum obliuia fecit, Gentis odorifere quam formosissima partu Edidit Eurimone, sed postquam filia creuit, Quam mater cunctas, tam matrem filia uicit. Rexit Acamenias urbes pater Orcamus* etc. Hanc Leucothoem, ut Ouidius in progressu demonstrat, summe dilexit Phebus, et in formam uersus Eurimonis matris eius noctu accessit ad eam, et licentiatis mulieribus suis, tanquam secreta secum locutura, in formam propriam rediit et patientem compressit. Quod cum Clytie, que ante diligebatur a Phebo, ad aures deuenisset, zelo percita confestim Orcamo accusauit. Qui iratus atque seuerus nimium uiuam sepeliri iussit. Phebus autem cum illi uitam restituire nequiret, eam in uirgam thuream uertit. Huius fictionis ratio talis a quibusdam redditur, puellam ob adulterium cum splendido iuuene perpetratum iure Sabeo uiuam defossam, et cum eo in loco forte uirga thurea nasceretur, quarum habundantissima regio est, solis uirtute e sinu terre in altum deducta locum fabule adinuenit. Ego autem apud Achimenidas locum puto, cui sit nomen uel fuerit Leucothoe, qui, quoniam thure habundet, ab incolis a Sole diligi dicitur, qui, in matris formam transformatus, id est in complexionem ad enutriendas thureas uirgas oportunam, ibi descendit, et humiditati terre iungitur adeo, ut qui uiuas plantas ibidem apponat, confestim in altum educat.
Eritreus seu Eritra, ut placet Solino De mirabilibus mundi, filius fuit Persei et Andromede, et in confinio Rubri maris regnum habuit, esto sint qui dicant eum Egypti fuisse regem. De quo idem Solinus scribit sic: *Ultra Pelusiacum enim hostium Arabia est ad Rubrum pertinens mare, quod Eritreum ab Eritra rege, Persei et Andromede filio, non solum a colore appellatum Uaro dicit*. Hec ille. Hic Eritreus apud Arabes maxime fuit autoritatis, adeo ut morienti in quadam Rubri maris insula ceteris famosiore insigne plurimum sepulcrum construerent, eumque loco dei colerent, et ab eo Rubrum mare denominarent Eritreum, quo nomine adhuc Greci uocant, scilicet Eritratalasson; nam talasson, Latine sonat mare. De posteritate eius nil habemus.
Persen filium fuisse Persei in libro Naturalis hystorie testatur Plinius, de quo nil aliud comperi, preter quod idem Plinius asserit, eum scilicet primum sagittarum repertorem fuisse, quod forsan apud suos uerum est, cum apud alias nationes illas longe antiquiores legerimus.
Aon, ut Paulus ait, Iouis fuit filius ex nynpha Mnosyde, a quo dicit Boetiam Aoniam nuncupatam, quia ibi regnasset. Nos autem supra, Lactantii autoritatem secuti, Neptuni filium scripsimus. Quem Theodontius factione suorum ex Apulia pulsum, et Onchesti fuisse filium, et in Boetiam uenisse dicebat, et ibidem Neptunum in patrem quesisse, et prouinciam de suo nomine nuncupasse, nullum tamen illi filium designabant, ubi Paulus filium suum fuisse Dymantem asserit.
Dymas, ut dicit Paulus, filius fuit Aonis, et Asyi atque Alyxiroe pater, nec aliud de eo legi.
Asyus filius fuit Dymantis, ut in Yliade scribit Omerus, dicens: {Asio, ohs metros en Ehktoros ippodamoio, Autokasignetos Ehkabes, uhios de Dumantos} etc. Que latine sonant : Asio qui auunculus erat Hectoris bellicosi frater Hecube, filius Dymantis. Hunc quantumcunque Omerus dicat fratrem fuisse Hecube et auunculum Hectoris, dicebat Leontius ex parte matris fuisse, quia ex eadem matre Asyus et Hecuba nati fuerunt, sed ex diuersis patribus. Hic autem aduersus Grecos Priamo fauit.
Alixiroe filia fuit Dymantis, ut testari uidetur Ouidius, dum dicit: *Quamuis est illum proles enixa Dimantis Exacon umbrosa furtim peperisse sub Yda Fertur Alixiroe* etc. Hec igitur ex Priamo peperit Exacum, qui postea in mergum uersus est.
Eacus Iouis filius fuit et Egine, ut in Yliade dicit Omerus: {Peleus Aikides ohd' ar Aikos ek Dios een} etc. Que latine sonant : Peleus Eacides, illi autem Eacus erat a Ioue pater. Qualiter autem Iuppiter Egynam oppresserit, supra dictum est ubi de Egyna. Hunc insuper dicit Ouidius regnasse apud Enopiam, quam ipse ex nomine matris uocauit Eginam. In qua cum peste defecissent homines, et ipse in somnis uidisset quercum plena formicis, nunc sursum, nunc deorsum deambulantibus, sibi dormienti uisum est orasse Iouem, ut omnes formice, quas uidebat, homines efficerentur, quod et factum est, et sic eius est restaurata ciuitas, et ciues Myrmidones appellati; nam myrmex Grece, Latine formica est. Hunc preterea dixere ueteres apud Inferos cum Mynoe et Radamanto culpas hominum excutere et pro meritis penas inferre. Sub his autem figmentis latet hoc. Primo ciuitas eius euacuata ciuibus peste, ex agricultoribus restaurata est, qui more formicarum estate messes ex agris et alia oportuna colligunt, ut hyeme fame non pereant. Hos autem ipse legibus instruxit, et uiuere coegit, et hinc Iouis dictus est filius, et apud Inferos iudex. Nam per respectum ad supercelestia corpora mortales inferi sunt.
Phocus Eaci filius fuit, ut per Ouidium scribitur, dum legitur: *Expetit, occurrunt illi Thelamonque minorque Quam Thelamon Peleus et proles tercia Phocus* etc. Hic a Peleo occisus est.
Thelamon Eaci fuit filius, fratrum maior natu. Quem Seruius ex Argonautis fuisse dicit et Herculis socium; et cum a Colco reuerteretur, quereretque Hercules Ylam puerum perditum apud Mysios, et ad Troianum deuenisset litus, prohibitus a Laumedonte, indicto illi bello, cum congregatis uiribus aduersus eum rediret, tanquam suscepte iniurie particeps Thelamon una secum uenit, et Ylione expugnato atque Laumedonte occiso, eo quod primus ciuitatis muros ascendisset, illi ex preda capta Hysiona Laumedontis filia data est, ex qua cum iam ex alia suscepisset Aiacem, Theucrum suscepit. Hic enim seu pulsus, seu non susceptus in patria, in Cyprum abiit, et Salaminam ibi condidit ciuitatem.
Aiax, bellicosissimus homo, Thelamonis fuit filius. Hic cum aliis Grecis ad delendam Troiam arma sumpsit, et ut reliqua, que in certaminibus miranda fecit, omittam, singulare certamen aduersus Hectorem arripere ausus est, et si Omero fides ulla prestanda est, ni illud nimis festina nox diremisset, uictor Aiax, rediisset ad suos. Ea tamen superueniente cum illi uetusto more Hector donasset gladium, et ab eo baltheum suscepisset, recens Aiax et animosus discedens fessum Hectorem Troiam ire permisit. Hec dona secundum Seruium nephasta fuere, cum eo se gladio postea interemit Aiax, et cum baltheo ab Achille occisus sit Hector. Aiax autem, Ylione capto atque diruto, de armis Achillis premortui aduersus Ulixem ingens litigium habuit; tandem cum cerneret uirtutem bellicam eloquentie cedere, in furorem uersus, eo se, quem ab Hectore susceperat, gladio interemit, et, ut ait Ouidius, in florem sui nominis uersus est. In quo nos docet antiquitas nostras uires caduci floris more in nichilum facile solui.
Theucer filius fuit Thelamonis ex Hesiona Laumedontis filia. Que non uidetur Thelamonis fuisse coniunx, cum Omerus aliquando in Yliade dicat Theucrum fuisse Nothum. Hic tamen insignis homo fuit, et armorum ualens, et una cum fratre Aiace iuit in Troianum bellum. Eo tandem peracto cum absque fratre redisset in patriam non susceptus, secessit in Cyprum, et ibidem Salaminam ciuitatem construxit, et uite residuum habitauit. Quod ego uerius puto quam quod de Thelamone supra dictum est.
Peleus Eaci fuit filius, et magnis uiuens interfuit rebus; nam cum Meleagro in uenationem apri Calidonii accessit. Sic et cum Perithoo aduersus Centauros pugnauit. Huic, ut refert Ouidius, coniunx fuit Thetis aquarum dea, quam Iuppiter amauit, sed ideo concubitum eius neglexit, quia oraculo nouerat ex ea filium nasciturum, qui maior esset patre. Ad hanc tamen obtinendam audacia uiresque fuere oportune. Nam cum Peleus consilio Prothei senis eam die quadam cepisset, ipsa in uarias mutata formas adeo eum exterruit, ut dimitteretur ab eo. Qui ad Protheum rediens, ab eodem sibi suasum est, ne mutationes illas timeret, quin imo in tenendo eam perseueraret, quia si fecisset, ipsa desiderio suo cederet. Peleus die sequenti cum dormientem eam in antro comperisset, cepit illam. Ipsa uero more suo in uarias uersa formas, cum eum tenentem sentiret, in propriam rediens, in coniugium eius consensit. Porro Iuppiter ad eorum nuptias omnes conuocauit deos preter Discordiam. Que indignans, cum cerneret Iunonem, Palladem et Uenerem inuicem ex parte una sedentes, sumpto aureo malo, illud inter eas proiecit; dixitque digniori detur. Ex quo confestim inter eas seditio orta est, cum unaqueque se digniorem diceret. Et cum de hoc Iuppiter inter eas nollet ferre sententiam, ad Paridem, qui in silua Yda morabatur, misit eas. Is uero ob promissam sibi a Uenere speciosissimam mulierem, spretis aliarum oblationibus, Ueneri tanquam digniori tradidit. Que illi raptum Helene concessit, ex quo subsecutum est Troianum bellum, et occisus Achilles, qui ex nuptiis illis, ad quas uocata non fuerat Discordia, natus est; et sic expiata iniuria. Peleus igitur ex Thetide suscepit Achillem et Polydorim puellam. Demum cum Phocum fratrem occidisset, in exilium abiit, seuera patris iubente iustitia. Et primo ad Ceym regem Trachinne aufugit, a quo amicabiliter susceptus est. Inde postea discedens, ad Magnetas abiit, ubi ab Acasto fraterna cede purgatus est. Quid inde subsecutum sit, nescio. Nunc quid sentiendum sit ex fictionibus, aduertendum est. Thetis nobilis fuit mulier, cuius in natiuitate uisum est ex ea nasciturum hominem, qui patrem uirtute superaret, et ob id Chyron pater eius uaria secum et plurima uoluit consilia, cui nam illam concederet, et his agentibus, petens eam Peleus, primo repulsus est, et sic consiliorum uariationes mutationes formarum Thetidis fuere. Tandem cum iterum Peleus peteret, post multa patris consilia, illi concessa est. Eius in nuptiis, id est in procreatione Achillis, omnes conuocantur dii, id est omnia supercelestia corpora, ad que spectat secundum diuersas potentias suas in corpus iam creatum diuersos effectus infundere, ut perfectum sit; Discordia autem non uocatur, ne disgreget ceptum opus et pereat. Ipsa autem postea sese miscet, dum homo incipit cogitare, que trium sit splendidior uita, aut contemplatiua, que per Palladem designatur, aut actiua, que per Iunonem intelligitur, aut uoluptuosa, que per Uenerem demonstratur, ex quibus noluit Iuppiter, id est deus, dare iudicium, ne uiderentur relique sua damnate sententia, et homini iniecta necessitas. De his tamen tribus supra latius ubi de Paride.
Polydoris, ut in Yliade dicit Omerus, filia fuit Pelei et a Sperchio flumine dilecta atque oppressa, et sic Mnesteum peperit, qui Achillem in Troianum bellum secutus est. Hec autem cuidam Borioni Periirei nupsit.
Achilles Grecorum fortissimus, ut premonstratum est, Pelei et Thetidis fuit filius. Quem cum peperisset mater, continuo ad Inferos detulit, et, ut laborum patienter redderet, totum Stigiis undis immersit, excepto calcaneo, quo illum tenebat; demum Chyroni Centauro alendum tradidit. Qui illum educauit non eo ritu quo ceteri educantur, sed ex medullis tantum bestiarum ab eo captarum cibum confici faciebat, et hoc ut assiduo duraretur exercitio. Et hinc dicit Leontius eum Achillem nuncupatum, ab a, quod est sine, et chilos cibus, quasi sine cibo nutritus. Hunc Chyron astrologiam docuit et medicinam, ac etiam lyram tangere. Tandem cum Thetis, rapta a Paride Helena, presagio cerneret bellum futurum, et in eo Achillem filium periturum, ad eius si posset euitandam mortem consilio, clam illum adhuc impubem ex antro Chyronis dormientem rapuit, et in Schyron insulam in domum Lycomedis regis detulit, et uestimentis puellaribus tectum atque predoctum, ne se masculum cuipiam demonstraret, quasi uirginem inter filias seruandum tradidit Lycomedi. Uerum Deydamie uirgini, Lycomedis filie, diu eum masculum fore, occultum esse non potuit, cum qua, tempore captato, concubuit, et propter amoris commodum ipsa etiam iuuenis sexum occuluit; ex eo tamen concepit et peperit filium, quem Pyrrum postea uocauere. Ceterum cum coniurassent in Troianos Greci, et responso accepissent absque Achille capi Troiam non posse, ad eum exquirendum Ulixes missus est. Quem cum audisset in muliebri habitu apud filias Lycomedis clam teneri, ne loco iuuenis uirginem auferret, nouam commentus est fraudem, dumque se mercatorem finxisset, et iocalia, quibus delectari se uirgines consueuere, filiabus Lycomedis apposuisset, inter ea arcum posuit et pharetram, arbitratus Achillem, si illis immixtus esset, arcum sumpturum. Nec defuit cogitationi successus. Quem postquam arcum trahentem cognouit, facile suasionibus induxit, ut se sequeretur in bellum. In quod dum iret, habitu femineo posito, plures ciuitates hostium cepit, egitque predam ingentem, et inter alia uirginem, sacerdotis Apollinis filiam, quam Agamenoni concessit, et Briseidam, quam eque ceperat, sibi reseruauit. Sane cum iussu deorum oportuisset Agamenonem sacerdoti natam restituere, Briseidam illi surripuit. Quam ob rem indignatus Achilles diu stetit, nec arma aduersus Troianos capere uoluit ullius suasione uel precibus. Tandem cum die una acriter a Troianis urgerentur Greci, a Nestore Patroclus deductus ad eum est, ut oraret, si nollet arma summere, saltem permitteret, ut ipse loco sui sua indueret, et currum suum ascenderet, et Myrmidones ociosos in pugnam deduceret. Quod etsi egre pateretur Achilles, Patroclo tamen nil negaturus concessit. Qui cum processisset in prelium, Achilles ab omnibus creditus, multa mala Troianis intulit. Postremo Hector, qui pugnam aduersus Achillem diu optauerat, eum putans aduenit, et Patroclum labore modico superauit, armisque superatum nudauit, et quasi Achillem superasset, armis eius indutus, ingenti cum pompa patriam reintrauit. Hoc casu summe turbatus Achilles amicum aliquamdiu fleuit, eique officium funebre magnis sumptibus et mirabili honorificentia peregit. Inde a Thetide matre, que ad eius leniendas lacrimas uenerat, nouis reassumptis armis, que ipsa a Uulcano susceperat, armatus in ultionem amici perempti processit in bellum, et cum multos ex Troianis occidisset, Hectorem etiam interemit. Nec ad satiandas iras eum occidisse satis uisum est, quin imo cum eius corpus currui alligasset suo, dedecorose Ylionem circumiuit, Priamo etiam prospectante, ac inde apud tumulum Patrocli duodecim diebus nudum tenuit cadauer. Illudque tandem Priamo seni, ad eum uenienti nocte orantique et maxima munera exhibenti, concessit. Post hec alia in pugna Troilum interfecit. Quo dolore commota Hecuba, superstitibus timens et patrie, si longum uiuat Achilles, astu femineo insidias in uitam eius tetendit. Nouerat autem eum Polysenam diligere, eo quod illi induciarum tempore uisa placuisset, et id circo per intermedium spopondit illi nuptias suas, si a prelio abstineret. Cui cum assensisset Achilles, in talem compositionem itum est, ut clam solus nocte ueniret in templum Tymbrei Apollinis, quod fere secus muros Ylionis erat, et ibidem eam cum filia inueniret, eamque desponsaret. Quod amans et cupiens Achilles, credens iuxta compositum inermis et solus nocte templum intrauit. In quem euestigio Paris ex insidiis prosiliens, cum esset arcu doctissimus, sagicta eius calcaneum petiit atque uulnerauit, eumque frustra gladio in hostes discursantem interemit, et tandem in Sygeo Troiano promontorio a suis sepultus est. In tam longa hystoria, paucis tamen recitata uerbis, nil fictum est, preter Achillem Stigiis mersum undis excepto calcaneo, et quod eo uulnerato mortuus sit. Circa quod placet Fulgentio, hominem Stigiis undis immissum esse unumquenque laboribus duratum, cum Styges interpretetur tristitia, ut intelligatur neminem in letis durari sed laxari potius, si alias duratus esset. Quod autem talus immersus non sit, physicum tegit misterium; uolunt enim physici quod uene, que in talo sunt, ad renum et femorum atque uirilium rationem pertineant, et ideo per talum non mersum in Stigem, inuictam in Achillem libidinem uoluerunt, que per durationes alias sublata non est, ut satis apparet, cum libidine in manus iuerit hostium, et ab eis occisus est.
Pyrrus, ut premonstratum est, Achillis et Deydamie fuit filius, sic uocatus, ut dicit Seruius, a capillorum qualitate, cum Neoptholemus alio nomine uocaretur. Hic, Achille mortuo, uix pubes in Troianum bellum deductus est, animosus ad instar patris et acris ingenii iuuenis. Qui, et si circa finem belli uenisset, non tamen ociosus fuit. Inter alios quidem iuuenes strenuos et audaces equum ligneum, quem Greci dolose construi fecerant, intrauit, et in Ylionem tractus, dum nocte exisset, aliis uenientibus a Tenedo stragem maximam Troianorum peregit, et usque in abditissimum penetral regie domus, Polytem filium Priami secutus, intrauit, eumque patris in gremio interemit; et inde Priamum obiurgantem et in seuitiam eius obloquentem, ut sanguine suo fedaret, quas ipse sacrauerat, aras irruit. Inde, Ylione deleto, Polysenam eximie formositatis uirginem ad Manes placandos patrios apud Achillis sepulcrum occidit. Et cum ex Troiana preda illi Andromaca, olim coniunx Hectoris, contigisset, eam sibi iunxit uxorem. Que illi secundum quosdam duos peperit filios, Peripeleum, et Molossum. Inde captus pulchritudine Hermionis filie Menelai, tradita Andromaca Heleno filio Priami cum parte regni, eo quod uates illum premonuisset, ne intraret mare sicut ceteri fecerant, Hermionam Horesti rapuit, et sibi coniugem fecit. Deinde seu paupertate coactus, seu ad predam, animi feruore impulsus, ut nonnullis placet, mare nauibus infestauit. Que quidem nauigatio infesta aliis ab eo pyrratica denominata est, et exercentes pyrrate, eo quod ipse primus exercuerit, ut dicit Paulus. Postremo cum Horestes ex Taurica regione, posita furia, rediisset in regnum, corrupto Macareo sacerdote templi Apollinis Delphyci, Pyrrum trucidauit in templo. Et hic finis fuit illius.
Peripeleus, ut dicit Paulus, filius fuit Pyrri ex Andromaca. Theodontius autem dicit ex Hermiona, nec ex eo aliud ad nos usque deuenit.
Molossus filius fuit Pyrri et Andromace. Hic, patri mortuo succedens, partem Epyri tenuit, populosque ex suo nomine nuncupauit Molossos. Uerum donec ad puberem deueniret etatem, apud matrem et uitricum fuit, et moriens Polidettam filium dereliquit.
Polydetta seu masculus fuerit seu femina, non satis michi notum est, eum tamen filium uel filiam fuisse Molossi Paulus affirmat. Post quem successiue ex Eacidibus neminem, nisi post plura secula, comperio, cum apud Grecos diu nulla sit habita progenies Eacidarum nobilior. Ex Eacidibus fuit Pyrrus rex Epyrotarum, qui aduersus Romanos bellum gessit Tarentinorum opere. Sic et Alexander Epyrota a Lucano satellite occisus, et Olympias clarissima Macedonum regina et Magni Alexandri mater, et alii plures uirtutibus et titulis insignes.
Pylumnus, ut dicit Paulus, filius fuit Iouis. Cui Seruius fratrem fuisse Pytumnum dicit, et eos ambos fuisse deos. Horumque Pytumnum dicit usum stercorandorum agrorum inuenisse, et inde Sterculinium dictum, esto Macrobius in libro Saturnaliorum Saturnum fuisse dicat; Pylumnum uero pinsendi frumenti, et ob id a pistoribus coli, et pilum ab eo denominatum. Ad hunc Theodontius dicit Danem, Acrisii filiam, patris iram fugientem delatam a pastore una cum paruulo Perseo, quam ipse genere cognito sumpsit uxorem, et unam cum ea, Apulia, in qua grandis erat, derelicta, eo quod opposita uideretur Acrisio, ad Rutulos uenit et ibidem cum Dane construxit Ardeam, ac ex ea suscepit Daunum.
Daunus filius fuit Pylumni, et ut Theodontius asserit, ex Dane Acrisii filia susceptus. Huic regnum in Apulia fuit, et ab eo Daunia nuncupata. Et hunc dicit idem Theodontius auum fuisse patris Turni, qui et Daunus dictus est. De filio huius et patre secundi Dauni nil me legisse memini.
Daunus precedentis Dauni, secundum Theodontium, ex filio nepos fuit. Huius coniunx fuit Uenilia, soror Amate coniugis Latini regis, ex qua constat plures suscepisse filios, inter quos ea fuit, quam Dyomedi profugo ferunt iunxisse coniugio. Paulus tamen dicebat, Daunum patrem Turni, filium fuisse Pylumni, eo quod dicat Uirgilius: *Cui Pylumnus auus, cui diua Uenilia mater* etc., de Turno loquens. Uerum ego magis credo Theodontio, cum dicat idem Uirgilius alibi in persona Iunonis: *Ille tamen nostra deducit origine nomen, Pylumnusque illi quartus pater* etc. Quod esse non posset secundum Paulum, ubi secundum Theodontium eque respondet numero.
Turnus rex Rutulorum filius fuit Dauni ex Uenilia coniuge, et cum armorum disciplina insignis fuerit euo suo iuuenis, tante fuit corporee fortitudinis, ut nulla in hoc fides antiquis prestanda uideretur, ni recentiori testimonio firmaretur. Et inter alia eius roboris stantia argumenta de eo aduersus Eneam in singulari certamine pugnante sic scribit Uirgilius: *Saxum circumspicit ingens, Saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat Limes agro positus, litem ut discerneret aruis. Uix illud lecti bis sex ceruice subirent. Qualia nunc hominum producit corpora tellus. Ille manu raptum trepida torquebat in hostem* etc. Quod Augustinus in libro Ciuitatis eterne XU ratum habere uidetur. Preterea et Pallantes seu Pallas, Euandri filius, ab eo in pugna occisus multum fidei affert. Legimus enim, Henrico Cesare tercio imperante, eius corpus haud longe Romam a fodiente uillico compertum integrum uti nuper sepultum, eductumque sepulcro altitudine seu proceritate Romana menia superasse, et in eo adhuc impressi uulneris a lancea Turni apparere hyatum, longitudinem quattuor pedum excedentem. Ex quibus quantus debuerit esse Turnus, quam fortis qui iuuenem tam grandem superauerit, qui telum pugnans tam pregrande tulerit, quod adeo grande uulnus impresserit, satis arbitrari possumus. Huic, carmine celebri ostendit in Eneida Uirgilius, bellum ingens fuisse aduersus Eneam, eo quod Latinus Lauiniam filiam suam, quam Turno promiserat, Enee dedisset in coniugem. Et, ut idem ostendit Uirgilius, post multa, cum hic Pallantem Euandri filium occidisset, nudassetque baltheo, illudque ob insignem gloriam superati iuuenis ipse gestaret, cum ea die, que illi ultima fuit in terris, aduersus Eneam ex composito singulari certamine pugnaret, et ab Enea superatus uitam oraret, impetratus erat, ni uisus balteus Eneam in pietatem reuocasset amici, et sic ab eo occisus est. Hoc secundum Uirgilium in laudes Enee totis tendentem uiribus dictum est, secundum autem alios aliter. Dicunt quidam non parue autoritatis homines Eneam a Turno superatum, et penes Numicum fluuium fugientem occisum, nec ulterius etiam corpus eius uisum; et Turnum post hec ab Ascanio interemtum. De quibus latius supra ubi de Enea scriptum est.
Iuturna Dauni fuit filia. Cui, ut dicit Uirgilius, Iuppiter uirginitatem abstulit, et in munus ablati decoris illi immortalitatem exibuit; et Numici fluminis nympha facta est. Hec multa in subsidium fratris egit, que et si fictionibus uarientur, in hoc unum egisse arbitror, ut interpositione Numici fluminis actum sit, ut ab hostibus Turni in agros Ardee et ipsum Turnum libere et expedite iri non potuerit. Uerum dum Turnum deficere uidisset, mesta sese condidit undis. Sunt qui dicant hanc clam cum Latino rege amicitiam habuisse; quod cum palam fieret, erubescens in Numicum se sponte sua necauit, et sic a Ioue, id est a rege opressa, et nympha facta Numici.
Mercurius Iouis fuit filius et Maie Athlantis filie, ut satis uulgatum est. Fuere enim, ut in precedentibus patet, Mercurii plures, et esto fere omnes ab antiquis eisdem ornamentis insigniti sint, non tamen omnibus eadem est deitas attributa. Nam alius medicine deus, alius mercatorum, alius uero furum, et eloquentie alius, quem Theodontius hunc Maie filium esse uoluit; quid tamen illum moueat non describit, nec ego, postquam compertum non habeo, intendo inuestigare subtilius. Credo tantum quemcunque Mercurium eloquentie deum ueteres uoluisse, eo quod ad Mercurium planetam mathematici asserant spectare omne sonans organum, seu fistulam in corporibus nostris disponere, et hinc credant nonnulli eum deorum dictum nuntium et interpretem, quia per organa ab eo disposita cordis nostris pandantur intrinseca, que deorum secreta dici possunt, in quantum nisi exprimantur nutu uel uerbis, nemo preter deum cognoscit, et in hoc interpres secretorum talium est, quia uerba, que organizata sunt per organa, ab eodem disposita interpretantur et aperiunt, que ex nutu solo satis percipi non poterant. Deorum ergo nuntius et interpres est, et hinc eloquentie deus. Quod clarius et per officia attributa et per insignia illi apposita demonstratur. Galerio quippe tegitur Mercurius, ut ostendatur quod aduersus inuidie fulmina eloquentia ualido tegumento seruetur; quod nil aliud est quam gratia, quam eloquens a beniuolis meretur auditoribus. Hoc in longum scripta ueterum seruat aduersus mordaces et inuidos, quod preuidisse sibi uidetur Ouidius, dum dicit: *Iamque opus exegi, quod nec Iouis ira Nec ignis nec poterit ferrum, nec edax abolere uetustas* etc. Alata autem fert Mercurius talaria, ut sermonis describatur uelocitas, qui eodem in momento ex ore loquentis egreditur et in aures suscipitur audientis. Designant preterea oportunam nuntiis persepe uelocitatem. Uirgam defert, ut nuntiis officium denotet. Consueuere quidem nuntii quasi insigne quodam uirgas ferre. Qua uirga dicunt Mercurium animas ab Orco euocare, et non nullas in illum dimittere; et sic per illam eloquentis uires intelligere possumus, quibus iam plurimi e mortis faucibus subtracti sunt, et non nulli in easdem impulsi. Quis autem Orco Milonem surripuit? Quis Popilium Lenatem, ut de reliquis taceam, nisi eloquentia Ciceronis? Quis in illum impegit Lentulum, Cethegum, Statilium aliosque eiusdem factionis homines, nisi Catonis eloquii uis acerrima? Hac preterea uirga dicunt Mercurium incitare uentos, ut aduertamus eloquentem posse furores immittere, ut in Cesarem apud Ariminum Curionis oratio. Sic et tranare nubila, id est turbationes auferre, ut pro Deyotaro Tullius, dum Iulii Cesaris in eum turgidum pectus placida oratione sedauit. Quod autem somnos hec eadem uirga adimat et immittat, satis clarum est, eloquentia inertes sopitosque ad exercitium excitari, et in suum decus animosos nimium retrahere, componere et sopire. Serpente autem uirga cingitur, ut a serpentis prudentia assumatur oportere eloquentem esse discretum circa electiones dicendorum, temporum, locorum, ac etiam personarum, ut eo quo cupit, auditores deducat orator.
Eudorus, ut ait Homerus in Yliade, filius fuit Mercurii et Polymile filie Phylantis, de quo sic: {Tes d'eteres Eudoros areios egemoneue Parthenios, ton etikte khoro kale Polumele, Phulantos thugater de gratus argeiphotes} etc. Que latine sonant : Atque secunde Eudorus martialis principabatur Parthenius, quem genuit in corea bona Polymili Phylantis filia, hanc fortis Argifontis, id est Mercurius etc. Huius Homerus prosequitur prolixiorem fabulam, dicens quod Mercurius uidens Polymilem eleganter in chorea saltantem cum cantantibus in choro Diane, dilexit eam, et clam eius ascendens palatium cum ea concubuit, et genuit Eudorum uelocissimum hominem atque bellicosum, qui cum Achille in Troianam expeditionem accessit.
Myrtilus, ut ait Lactantius, filius fuit Mercurii et auriga Enomai regis, cuius filiam Yppodamiam cum postularet Pelops in coniugem, dispositus cursus subire certamen, corrupit sponsione primi coitus Myrtilum, qui facto currui cereo axe, eoque in medio cursus fracto, optinuit Pelops uictoriam et uirginem; Myrtilum autem promissa poscentem deiecit in mare, in quo necatus mari nomen dedit, ut ab eo Myrtilum uocaretur. Huius autem Myrtili fraude, qui prepositus erat armorum Enomai, superatus bello Enomaus est, ut supra latius ubi de Pelope scribitur.
Lares fuere duo, Mercurii et Laris nynphe filii, ut dicit Ouidius. Lactantius autem in libro Diuinarum institutionum eam dicit uocari Larundam, seu Laram. De origine tamen horum talem recitat Ouidius fabulam. Quod cum Iuppiter diligeret Iuturnam Tyberinam nynpham, et Turni regis sororem, reliquis loci Nynphis imposuit, ut eam fugientem retardarent, ne eo sequente ipsa mergeretur in undas. Lara uero filia Almonis, ut dicit Paulus, una Nayadum iussa Iouis Iuturne retulit et Iunoni. Quam ob rem Iuppiter indignatus Laram lingua priuauit, iussitque Mercurio ut illam ad Inferos traheret, et ibi esset Stygia nynpha. Qui cum illam ducens aspiceret, in eius concupiscentiam incidit et in itinere oppressit. Que cum concepisset, peperit illi geminos, quos ipse de nomine matris Lares appellauit. Huius fabule fictio satis absconditum tenet sensum; Iuppiter enim calor est, Iuturnam nynpham, id est humiditatem in quam agat, appetens. Uerum Lara, que hic mulieris nimius est calor, opus agentis ignis disgregat, sed Mercurius, id est frigiditas nature opere excitata, superfluo calore muliebri exinanito semen cogit in unum, et sic Lara lingua priuata est, id est nocendi potentia. De hac tantum calcata caliditate, Mercurius, id est nature moderata prudentia secundum gentiles, elicit Lares, non quidem recte ex ea, sed ea amata fit ut, secundum opinionem quorundam, Lares cum creato fetu nascantur, seu creantur, qui ea stante creari non poterant. De quibus Laribus non omnes eque sensere ueteres. Extimauere autem antiqui, cum anima rationalis a Mercurio in corpus nouum deducta esset, ut alias dixi, ideo a Mercurio deduci opinari, quia in sexto mense, qui Mercurio attribuitur, fetus animam credatur suscipere, deum seu deos noue anime uenire custodes, quos aliqui Genium uel Genios uocauere, nonnulli dixere Lares, ut paulo ante dictum est. Et, ut Censorinus asserit in libro De natali die, ubi uult eum dici Genium, seu quia ut gignamur curat, seu quia una nobiscum gignatur, seu quia genitos semper tueatur, et eundem esse Genium et Larem dicit a multis ueteribus affirmatum, et potissime a Gaio Flacco eo in libro, quem Cesari De indigitamentis scriptum reliquit. Et esto quod unum tantum dicat Genium seu Larem in subsequentibus adicit, opinione Euclidis Socratici, duplicem omnibus appositum genium, et sic duo sunt unicuique Lares opinione ueterum. Quod satis firmare uidetur autoritate Annei Flori scribentis in quarto Epythomatis sui sic: *Ipsique Bruto per noctem, cum illato lumine ex more aliquo secum agitaret, atra quedam ymago se optulit, et que esset interrogata, tuus, inquit, malus Genius. Hoc et sub oculis mirantis euanuit* etc. Qui quidem non adiecisset malus, nisi et bonus alter esset; et sic duo. Cristiana ueritas Angelos uocat, non cum nascente genitos, sed nato sociatos, quorum alter bonus in bonum semper urget quem seruat, alter autem malus in contrarium nititur, et quasi bonorum malorumque nostrorum obseruatores et testes in mortem usque assistunt continui. Hos preterea Lares etiam priuatorum domibus inesse credidere, ut in principio Aulularie ostendit Plautus; eosque familiares seu domesticos uocauere deos, et uti custodie corporis apposito diximus, sic et hos custodie domus, eisque in domibus locum communem domesticis omnibus, ubi scilicet ignis area quam in medio aule ueteres faciebant dedere. Ibique eos uenerabantur sacris, ritu ueteri. Quod quidem nondum apud nos abolitum est. Nam etsi error ille insipidus abierit, stant adhuc nomina, et quedam ueterum sacrorum uestigium sapientia. Habemus autem Florentini et sic forsan nonnulle alie nationes, ut plurimum, in aulis domesticis, ubi fit communis ignis toti familie domus, ferrea quedam instrumenta ad lignorum igni appositorum sustentationem apposita, que Lares uocamus, et in sero precedente Kalendarum Ianuariarum die a patre familias omnis conuocatur familia, et repleto lignis igne stipes magnus apponitur, cuius caput unum igne crematur, in reliquo insidet ipse pater familias ceteris circumstantibus, et uino sumpto bibit ipse pater primo, et inde capiti stipitis incensi superinfundit, quod uini superfuerat in calice, et deinde cum in circumitu potauerint ceteri, quasi perfecta solennitate ad officia consurgunt sua. Hec sepe puer in domo patria celebrari uidi a patre meo catholico profecto homine. Nec dubitem, quin adhuc celebrentur a multis, ratione potius consuetudinis a maioribus sumpte, quam aliqua ydolatria superstitione deceptis.
Euandar Arcadum rex, ut ait Paulus, filius fuit Mercurii ex Nicostrata. Homo fortitudine et ingenio insignis. Dicit enim Seruius eum Ycerillum quendam immane hominem occidisse, uti Hercules Gerionem, eumque, ob eius singularem probitatem, unum inter multos Hercules numeratum. Et idem Seruius dicit hunc Pallantis regis Arcadie fuisse nepotem, et cum patrem suum occidisset uirum scilicet Nicostrate, suadente ipsa Nicostrata, que uates erat, dimissa Arcadia in Ytaliam uenit, et pulsis Aboriginibus tenuit ea loca, in quibus postea Roma condita est, et oppidum modicum in monte Palatino fundauit, ibique Herculem ex Hyspania redeuntem cum pompa superati Gerionis suscepit. Qui illum ab insultibus Cachi latronis liberauit. Inde post euersionem Troie Eneam nouas sedes querentem recepit, et aduersus Turnum iuuit, misso in bellum cum eo Pallante filio, quem senex a Turno occisum misere fleuit. Mercurii autem ideo filius dictus est, quia esset inter ceteros eloquentissimus homo, ut asserit Theodontius.
Pallantes Euandri regis fuit filius, ut sepissime in Eneida testatur Uirgilius. Hic iuuenis celebri uirtute, spectabilis Enee amicitia iunctus, congregatis auxiliis illum aduersus Turnum secutus est, a quo in acie uulneratus occubuit, et ab infelici patre sepultus est. Huius autem corpus, ut refert Martinus, eo in libro qui Martiniana uocatur, imperante Romanis Henrico tercio imperatore, haud longe ab Urbe a quodam agricola altius solito fodiente agellum, compertum est adhuc adeo integrum, ut nuperrime uideretur infossum, et statura adeo ingens, ut murorum ciuitatis altitudinem longitudine superaret; et quod longe magis mirandum refert, sic in illo hyatus illati a Turno uulneris apparebat permaximus, ut longitudinem quatuor pedum excederet, addens supra caput eius lucernam perpetuo igne ardentem compertam, nec ullo poterat exstingui spiritu uel liquore, tandem facto in fundo foramine extincta est. Insuper dicit sepulcro tale fuisse epythaphium scriptum: *Filius Euandri Pallas, quem lancea Turni militis occidit more suo, iacet hic*.
Pallantia, ut dicit Seruius, filia fuit Euandri, qui asserit hoc a Uarrone narrari; quam, ait, Herculem uiciasse, et ex ea genuisse Latinum regem Laurentum. Hanc tandem, cum moreretur, dicit sepultam in monte, qui de suo nomine Palatinus appellatus est.
Pan, non is qui Arcadie dictus est deus, sed alius, Mercurii fuit filius et Penelopis, ut in libro De naturis deorum scribit Cicero. Et dato dicat Lycophron Penelopem Ulixis coniugem cum procatoribus omnibus concubuisse, Ulixe non redeunte, et ex uno Pana filium suscepisse, sunt qui uelint hinc fictioni locum datum, et intelligere contigisse alicuius eloquentia Penelopem in concubitum eius uenisse, et ex eo filium peperisse. Qui, eo quod eloquentia quesitus uideatur, Mercurii filius dictus est. Ego autem alias dixi, arbitrari non possum pudicitiam tam celebrem, uti Penelopis fuit, alicuius eloquio uel opere alio fedari aut flecti potuisse. Fuere quidem et alie mulieres nomine secum, sed forte non pudicitia coequales, et sic ex aliarum una nasci potuit Mercurio Pan filius.
Uulcanus Iouis et Iunonis fuit filius, ut omnes fere poete testantur. Hic, eo quod claudus et deformis esset, quamcito natus est, a parentibus in Lemnum insulam est deiectus, et, ut ait Theodontius, a symiis educatus est. De hoc in Buccolico carmine dicit Uirgilius: *Cui non risere parentes, Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubile est* etc. Huic uxorem fuisse affirmant omnes, sed que ea fuerit non eque demonstratur a cunctis. Cingius enim, ut Macrobius in libro Saturnaliorum refert, dicit Maiam uxorem fuisse Uulcani; Pyso autem dicit fuisse Maiestam. Omerus primo et inde Uirgilius et poete Latini reliqui Uenerem fuisse scribunt. Sane cum certum sit plures fuisse Uulcanos, possibile est hos omnes uerum dicere, cum cuius Uulcani fuerint coniuges Maia seu Maiesta non dicant. Quod autem Uulcani Lemnensis Uenus fuerit coniunx, satis pro comperto teneri uidetur. Hunc insuper Iouis fabrum dicunt, et apud Lyparas et Uulcanum insulas ad facienda fulmina et deorum arma Cyclopes obsequiosos et officinas habere testantur. Et ab eo quicquid artificiose compositum est factum uolunt, ut Achillis et Enee arma, monile Hermionis, et corona Adriane, et huiusmodi. Hunc preterea dicunt, ostenso illi a sole adulterio Ueneris coniugis sue et Martis, ambos inuisibilibus catenis coeuntes alligasse. Uocant illum etiam Mulciberum, et filiorum plurium faciunt patrem. Uolentes ergo ex dictis sensum elicere, sciendum est primo Uulcanum hunc Iouis et Iunonis fuisse filium, et apud Lemnum regnasse, et Uenerem habuisse coniugem, eamque cum armigero comperisse iacentem, ut supra dictum est, ubi de Marte, et hoc quantum ad hystoriam. Quantum autem ad alium sensum, est ante alia aduertendum apud nos duplicem ignem esse. Primus est elementum ipsum ignis, quod non uidemus, et hoc persepe poete Iouem uocant. Secundus autem elementatus est ignis causatus a primo, et hic duplex est. Primus enim est qui in aere ob uelocissimum circularem motum in nubibus accenditur, et hic, dum illas exeundo frangit, coruscationes et tonitrua facit, et maximo cum impetu in terras impellitur. Secundus autem is ignis est quo utimur, ex lignis aliisque combustibilibus a nobis ex silicibus duris eductus et fomentis educatus atque seruatus. De his tribus hac in fictione sit mentio. Nam primus Iuppiter est, ex quo et rebus aereis et terreis, que pro Iunone intelligende sunt, duo reliqui oriuntur. Ex his uterque claudus est; nam si fractionem nubis inspexerimus, non recte gradientem ignem, sed nunc in partem istam, nunc in illam declinantem uidebimus, et sic claudicantem dicemus. Equo modo et nostri ignis flammas nunquam equali sese in altum extollentes gradu uidebimus, sed more claudi nunc altius nunc depressius appetunt altiora. Ex his primus de celo in terram, ut premonstratum est deicitur, nec illi parentes arrident, quia, quam cito creatus est, eicitur. Et sic nec in mensa dignatus est. In Lemnum autem ideo deiectum uolunt, quia persepe in insulam illam cadant fulmina. Quod autem dea non illum cubili dignata sit, paulo post ubi de Eritheo dicetur causa. A symiis autem nutritus est is, qui penes nos est. Est enim symia animal, hoc habens a natura, ut, quicquid uideat hominem facientem, et ipsa conetur facere, et quoniam homines arte et ingenio suo in multis naturam imitari conantur, et circa actus tales plurimum oportunus est ignis, fictum est symias, id est, homines nutrisse Uulcanum, id est ignem fouisse. De quo, ut eius oportunitas cognoscatur, sic in libro Ethymologiarum scribit Ysidorus: *Absque igne nullum metalli genus fundi estendique potest. Nichil enim pene quod non igne efficiatur, alibi enim uitrum, alibi aurum, alibi argentum, alibi plumbum, alibi mineum, alibi pigmenta, alibi medicamenta efficit; igne lapides in ere soluuntur, igne ferrum gignitur et domatur, igne aurum perficitur, igne cremato lapide cementa et parietes ligantur; ignis lapides nigros coquendo candificat, ligna candida urendo effuscat, carbones ex pruina fulgida nigros facit, de lignis duris fragilia, de putribilibus imputribilia reddit, stricta soluit, soluta restringit, dura mollit, mollia dura reddit*. Hec Ysidorus. Uolunt insuper hunc Iouis esse fabrum et aliarum rerum omnium artificiosarum compositorem, ut intelligatur quicquid artificiosum fit ignis suffragio fieri, qui, in quantum artificiosus, dicitur Uulcanus ab aliquo insigni artifice sic dicto denominatus. Officine autem eius cur apud Lyparam et Uulcanum insulas esse dicantur, liquido patet; insule enim ignem euomentes sunt, et earum nomen fictioni fauet, Uulcanie quippe nuncupantur, sed non a Uulcano Iouis filio dicte sunt, quin imo a Uulcano quodam, qui in Emalio natus illas tenuit. Nec solum eum fabrum armorum aut iocalium ignem seu Uulcanum esse uoluere, sed et hominum conuentionibus et sermonis initio causam prestitisse uolunt, ut in libro De architectura Uitruuius uidetur asserere, dicens: *Homines ueteri more in siluis et speluncis et nemoribus nascebantur, ciboque agresti uescendo uitam agebant*. Interea quodam in loco a tempestatibus et uentis dense crepitantibus arbores agitate, et inter se terentes ramos ignem excitauerunt, et eo flamma uehementi perterriti, qui circa eum locum fuerunt, sunt fugati. Postea requie data propius accedentes, cum animaduertissent commoditatem esse magnam corporihus, ad ignis teporem ligna adicientes et id conseruantes, alios adducebant, et nutu monstrantes ostendebant quas ex eo haberent utilitates. In eo hominum gressu cum profundebantur, aliter e spiritu uoces cotidiana consuetudine uocabula ut obtigerant constiterunt. Deinde segregando res sepius in usu ex euentu fari fortuitu ceperunt, et ita sermones intra se procreauerunt. Ergo cum propter ignis inuentionem conuentus initio apud homines et consilium et conuictus esset natus, et in unum locum plures conuenirent, habentes a natura primum preter reliqua animalia, ut non proni, sed erecti ambularent, mundique et astrorum magnificentiam aspicerent, in manibus et articulis quam uellent rem faciliter tractarent, ceperunt in eo cetu alii de frondibus facere tecta, alii speluncas fodere sub montibus, nonnulli yrundinum nidos et edificationes earum imitantes, de luto et uirgultis facere loca que subirent. Hec Uitruuius. Non autem insignis homo iste Pentatheucum legerat, circa cuius initium longe alium sermonis autorem Adam omnia nominantem legisset. Et alibi Caym non domos tantum, sed ciuitatem etiam construentem nouisset. Sed de hoc alias. Cur autem Uulcano Cyclopes obsequiosi dati sint, supra ubi de Cyclopibus explicatum est. Uulcanus autem faber iste ideo dictus est, ut ait Seruius, quasi uolicanus, quod per aerem uolet. Rabanus autem dicit: Uulcanus uolans candor. Mulciber autem dicitur, ut ait Albericus, quasi mulcens ymbrem, eo quod, cum nubes altiora petierint calore, in pluuias resoluuntur. Ego autem Mulciberum dici puto quia molliat era.
Erichthonius, quem Eritheum appellat Omerus, filius fuit Uulcani et Minerue; ex creatione cuius talis fertur fabula ab antiquis. Quod cum Uulcanus fulmina Ioui aduersus Gigantes pugnanti fecisset, petiit eidem loco premii, ut liceret sibi cum Minerua concubere. Quod ipse concessit, data Minerue licentia ut suam uerginitatem, si posset, uiribus tueretur. Dum ergo Minerue cubiculum intrasset Uulcanus, et Minerue acriter se defendenti uim inferre conaretur, actum est, ut uoluntate nimia percitus Uulcanus in pauimentum semen effunderet, ex quo aiunt Erichthonium natum; eique serpentinos dicunt fuisse pedes, ad quos contegendos etate prouectus currum primus excogitauit, ut dicit Uirgilius: *Primus Erichthonius currus et quattuor ausus Iungere equos* etc. Huius autem fictionis intentum Augustinus in libro De ciuitate dei sic detegit. Dicit enim apud Athenienses templum fuisse Uulcano et Minerue commune. In quo compertus est infans dracone circumuolutus, qui cum eum magnum uirum futurum iudicio Atheniensium portenderet eum seruauerunt, et eo quod parentes essent incogniti, his quibus dicatum erat templum , in quo compertus erat, Uulcano scilicet et Minerue dederant in filium. Hic preterea, ut dicit Anselmus, in libro De ymagine mundi, in celum inter alias celestes ymagines assumptus, Serpentarius dictus est.
Pocris filia fuit Erychthonii seu Erithei et coniunx Cephali, Ouidio teste dicente: *Quatuor ille quidem iuuenes totidemque crearat Feminee sortis, sed erat par forma duarum, E quibus Eolides Cephalus te coniuge felix, Procri, fuit* etc. Que huius fuerit fortuna , que mors, post hec ubi de Caphalo scribitur.
Orythia Ericthei seu Erichthonii fuit filia, ut Eusebius in libro Temporum testatur . Hanc trax Boreas Astreli filius rapuit et sibi matrimonio copulauit. Que ille Zethum et Calaym filios peperit.
Pandion, ut Lactantio placet, filius fuit Erychthonii Athenarum regis, sibique successit in regno, ex quo preter regni tempus quod iuxta Eusebium annis quadraginta fuit, nil est, nisi quia duos habuerint filios et totidem filias. Ex quibus, bello fessus, quod diu aduersus Tracas gesserat, cum in pacem uenisset, unam, Prognem scilicet, Thero Tracum regi dedit in coniugem; alterius autem, Phylomene scilicet, infortunium fleuisse potuit, de quibus supra latius.
Prognes et Phylomena, ut satis late dicit Ouidius, filie fuerunt Pandionis Athenarum regis. Harum Prognem Thereo regi Tracie dedit in coniugem, et ipsa ex eo peperit Ythim filium. Phylomenam autem secundam Pandionis filiam, dum ad Prognem Thereus deduceret, stuprauit, eique linguam abstulit; ex quo secutum est, ut Ythis a matre occideretur. Et patre daretur in cibum, et inde Prognes mutaretur in irundinem, Phylomena in auem sui nominis, Thereus in upupam, ut de omnibus plenius supra ubi de Thereo.
Cachus filius fuit Uulcani, ut dicit Uirgilius: *Hic spelunca fuit, uasto summota recessu Semihominis Cachi facies quam dira tegebat Solis in accessum radiis, semperque recenti Cede tepebat humus, foribus affixa superbis Ora uirum tristi pendebant pallida tabo. Huic monstro Uulcanus erat pater: illius atros Ore uomens ignes, magna se mole ferebat* etc. Ex hoc fertur, quod Herculis ex Hyspania redeuntis, et cum Euandro hospitantis boues noctu cauda traxit in antrum suum; quos cum diminutos mane cerneret Hercules, nec quorsum errassent posset aduertere; uidebat enim uestigia pedum ab antro ad armenta uenientia, cum reliquis recedebat, sed cum mugirent ob relictos socios abeuntes, respondentes mugitui qui clausi tenebantur, cognita est Cachi fraus. In quem dum uerteret Hercules, ui ex antro illum eduxit, et claua interemit, et boues reassumpsit. Alii uero uolunt a Cacha sorore Cachi, fratris furtum Herculi reuelatum, et ob id meruisse ibidem diu ara sacrisque uenerari. Hunc ideo Uulcani filium dictum dicit Seruius, quia adiacentia omnia crebra combustione consumeret. Quem Albericus dicebat nequissimum Euandri fuisse famulum seu seruum, quod nomen ipsum sonat; nam cacos Grece, Latine malum sonat. Sub fictione autem fabule uidetur Solino ubi De mirabilibus hystoriam esse. Dicit enim habitasse Cacum eo in loco cui Saline nomen est, ubi postea trigemina porta urbis facta. Deinde dicit, Celium dicere, quod cum a Marsia rege Tharconi Tyreno legatus iuisset, et ab eo Megali Frigio seruandus esset traditus, ab eodem cum amplioribus subsidiis, unde uenerat, reductus, regnum circa Uulturnum et Campaniam occupauerunt , et dum tentarent aduersum Euandrum et Arcades, duce Hercule, qui tunc forte aderat, Cacus oppressus est. Megalis autem ad Sabinos secessit, quos augurandi disciplinam docuerat.
Ceculus, si Maroni fides prestanda est, filius fuit Uulcani. Dicit enim de eo sic: *Nec Prenestine fundator defuit urbis, Uulcano genitum pecora inter agrestia regem Inuentumque focis omnis quem credidit etas, Ceculus* etc. Ex hoc talis fertur fabula. Duo fuere fratres, quibus unica fuit soror, que dum secus ignem sederet, fauilla casu eius in gremium ex torrente feruido euolauit, ex qua mulierem concepisse aiunt, et peperisse puerum, quem Uulcani dixere filium, eumque ob lippitudinem oculorum dixere Ceculum. Qui die quadam forsan infestatus improperatione, quia non Uulcani filius esset, orauit Uulcanum, ut si eius esset filius demonstraret; nec mora Uulcano agente aiunt missum fulmen, a quo omnes qui non credebant exusti atque perempti sunt; ex quo uere Uulcani filius a superstitibus habitus est. Ego existimo fictionis huius rationem esse talem: Ceculum scilicet Prenestem proprio nomine nuncupatum, et ab egritudine oculorum Ceculum, et idem esse cum Preneste Latini regis filio, de quo supra; et ob euolatam fauillulam in gremium pregnantis matris adoptatum Uulcano, eumque hostes suos igne et incendio castigasse, et Prenestem fundasse ciuitatem, et uiribus Turnum aduersus Eneam iuuisse.
Tullius Seruilius Uulcani fuit filius ex Cresa Corniculana, ut in libro Fastorum testatur Ouidius, dicens: *Namque pater Tulli Uulcanus, Cresia mater, Persignis facie, Corniculana fuit. Et paulo post: Iussa foco captiua sedet; conceptus ab illa Seruius, a celo semina gentis habet* etc. Hunc preterea dicit Ouidius a fortuna dilectum, eamque solita ad eum ire per fenestram palatii et secum esse, ubi postea facta est porta que a fenestra illa Fenestrale nomen accepit. Huius fabule intentum ex hystoria per Titum Liuium stilo egregio enarrata summetur. Quam ut paucis complectar uerbis, dico, quod capto Corniculano a Tarquinio Prisco Romanorum rege inter alias captiuas iuuencula quedam, eo quod nobilis uideretur, a Tarquinio in domum regiam deducta est. Que pregnans peperit Tullium Seruilium. Quo adhuc infantulo et in cunis dormiente descendit ab alto igniculus et capiti suo insedit, nullam inferens lesionem. Quem cum uidisset Tanaquil regina auguriorum perita, suasit uiro puerum cum diligentia seruandum, magnum enim futurum familie sue commodum. Hinc seruatus cum strenuus euasisset, Tarquinii filiam sumpsit in coniugem, et uulnerato Tarquinio a filiis Anci Marci, et a regina ex uulnere mortuo clam seruato, ea iubente paruulis adhuc existentibus filiis Tarquinii, Seruius occupauit regiam. Qua occupata et morte patefacta Tarquinii, Seruius illi suffectus est rex. Cui cum due essent ex coniuge filie, illas filiis Tarquinii Prisci dedit uxores. Ipse autem cum multa bona fecisset Romanis, a Tarquinio Superbo genero suo, filie impulsu, occisus est, cum regnasset annis x liiii. Illa igitur flammula de qua supra locum dedit fabule, ut filius fingeretur Uulcani, quod ostendit Ouidius dicens: *Signa dedit genitor, tunc cum caput igne corusco Contigit, hincque omnis flammeus egit apex* etc. Quod autem a fortuna dilectus fuerit monstrauere successus. Hunc Plinius, in libro Uirorum illustrium, filium dicit fuisse Publii Cornicularii et Ocreatie captiue.
Tullie due, Tito Liuio autore, filie fuere Tullii Seruilii, et coniuges Arruntis et Lucii, Prisci Tarquinii <filiorum>. Maior quippe Tullia seueri atque impatientis animi, et ad quecunque facinora procliui, Arrunti mitissimo iuueni contigit. Iunior uero, que piissima mulier erat, Lucio acris et ambitiosi cordis iuueni data est. Ardebat Tullia maior desiderio regni, segnemque uirum contumeliis infestabat, et suam damnabat fortunam, quod non Lucio data esset. Tandem actum est, ut morerentur Arruns et iunior Tullia , quam ob rem euestigio maior conuenit cum Lucio, et patiente potius quam approbante Seruio, matrimonio iuncti sunt; cepitque illico improba mulier uiri animum irritare uerbis, et ad regnum stimulis impellere; ex quo factum, ut die quadam curiam intraret Lucius, et pro rege sederet, et uenientem Tullium pelli faceret, et indi sequi atque trucidari. Quod cum audisset Tullia, conscenso uehiculo, letabunda ad salutandum uirum regem cucurrit. Rediens autem domum, cum seruii cadauer media in uia prostratum uideret auriga, atque subsisteret, ne illud transiens uehiculo premeret, obiurgatus a Tullia, eo presso, transiuit. Hec peperit Lucio filios, inter quos Sextum Tarquinium, ob cuius illatum in Lucretiam Collatini coniugem per uiolentiam stuprum, Lucius filiique secum in exilium acti sunt et ipsa cum eis. Que apud Gabios trucidatum Sextum audisse potuit, et uidisse uirum apud Cumas Campanie tabida in senectute marcentem. Quis autem mulieri finis fuerit, non legi.
Genealogie deorum gentilium liber XIIus explicit.
Gurgitis uasti atque nimium estuosi portio longe maior cursuque difficilior, uero prestante deo, post puppim relicta, cum iam cani montium uertices oppositi litoris se tenui quadam ostentatione in remotis ostenderent, ceperat uideri michi mare placidum et nullis fere impeditum obicibus, et undas solito laxiores prestare, et spe atque auiditate contingendi litoris, in quo quies promittebatur futura, et ob superatos labores uectrici mee laurea, ultro remis ferebar et uelo. Sed ecce, dum a Tyberis hostio lenis aura me detulisset in Euboicum salum, stetissentque coram Cadmeie Thebe, et, quas preterieram non aduertens, Eolie insule in mentem uenissent, sensi mecum, quid superesset agendum, eum scilicet describendum monstruosarum rerum domitorem egregium, ceteros mortales uiribus excedentem; nec non et furentis populi regem, cuius persepe opere fere naufragus factus sum, et eorum inde numerosas satis posteritates annectere, ex quo paululum tepuit feruor ille, qui me auidum deferebat in litus, et substiti, et dum mecum uoluerem, facile non esse eos labores describere, quibus preter Herculem nemo suffecisset mortalium, eumque regem, cuius famuli orbem uidebantur posse concutere, existimaui quiescendum fore et aliquali ocio languidas iam uires in neruum reuocare, ne inter egregios Alcidis sudores deficerem, aut, ubi minime uellem, debilis deferrer ab Eolo. Et sic, nondum Iouis tercii enumerata integre prole, iterum, o rex inclite, steti tanquam incertum deuenissem terminum. A quo iam factus robustior, surgens in residuum itineris, nauicule uela concedo, orans more solito, ut is faueat meque laboris deducat in finem, cui facillimum fuit ex nichilo cuncta componere.
Hercules, ut scribit in Anphytrione Plautus, filius fuit Iouis et Alcmene. Que, ut quidam uolunt, hac lege nupsit Amphytrioni, ut mortem fratris sui a Theloboeis occisi ulcisceretur; in qua expeditione, ut ubi supra ait Plautus, cum uersaretur Anphytrion, Iuppiter in Alcmenam ardens, Anphytrionis militantis forma sumpta ante lucem, quasi ab expeditione rediens accessit ad eam, que cum eum uirum suum crederet, cum eo concubuit, ex quo concubitu, esto ex Anphytrione pregnans esset, concepit, ad quam conceptionem nolunt noctem unam suffecisse, quin imo aiunt tribus in unam iunctis lasciuiendi spatium adultero Ioui concessum, quod a Lucano scribitur: *Thebas Alcumene, qua dum frueretur, Olympi Rector Luciferum ter iusserat Hesperon esse* etc. Et sic in tempore geminos peperit, ex Amphytrione uiro Yphicleum, ex Ioue autem Herculem. Preterea et aliam fabulam ad huius natiuitatem spectantem recitat Omerus, quam, quia supra ubi de Euristeo filio Steleni scripsimus, hic reiterare superfluum esset. Hunc ueteres maximis extollunt laudibus, et eum quantum ad corporis staturam maximum ferunt, adeo ut nolint eius altitudinem superasse quenquam, et eam septem fuisse pedum, quod Solinus probare uidetur ubi dicit: *Licet ergo plerique diffiniant nullum posse excedere longitudinem pedum septem, quod intra hunc modum Hercules fuit* etc. Et cum Iunonis nouerce inimicitias eum passum uelint, et Euristeo regi famulatum prestitisset robore corporeo, et ingenio ceteros anteisse confirmant. Cuius labores precipuos fere omnes duodecim tantum fuisse confirmant, cum XXXI, esto non omnes equos, fuisse comperiam. Primo quidem, dum adhuc esset infantulus et in cunis cum fratre iaceret, a Iunone odiis insecutus, dormientibus parentibus, ad eum deuorandum serpentes duo missi sunt. Quibus uisis, terrefactus Yphicleus ex cunis decidit et eiulatu suo parentes excitauit. Qui surgentes Herculem inuenere cepisse manibus serpentes et eos occidisse. De quibus in tragedia Herculis Furentis sic ait Seneca poeta: *Infantis etas? monstra superauit prius Quam nosse posset. Gemina cristati caput Angues ferebant ora, quos contra obuius Reptauit infans igneos serpentum Oculos remisso pectore ac placido intuens; Artos serenis uultibus nodos tulit Et tumida tenera guttura elidens manu* etc. Secundo apud Lernam paludem cum ydra immani monstro certamen habuit, cui cum essent capita septem, et uno exciso, septem illi renascerentur illico, exquisita uitalium origine illam consumpsit. De qua sic Seneca tragedus ubi supra: *Quid? Seua Lerne monstra, numerosum malum, Non igne demum uicit et docuit mori?* etc. Tertio cum Nemeus leo esset toti regioni terribilis susceptus a Molorco pastore, qui loco proximus erat ubi leo, aduersus eum animosus accessit, et captum atque enectum excoriauit et, ob uirtutis insigne, loco pallii corio eius postea semper usus est, unde Ouidius: *His elisa iacet moles Nemea lacertis* etc. Quarto aduersus Theumesium leonem, nulla ex parte minus horribilem Nemeo, audaci processit pectore, prostratumque iugulauit. Cuius facti in Thebaide meminit Statius, dicens: *Illius in speciem, quem per Theumesia Tempe Anphytrionides fractum iuuenilibus armis Ante Cleonei uestitur prelia monstri* etc. Quinto autem aprum Menalium cuncta uastantem cepit. Ex quo Seneca ubi supra: *Solitumque densis hispidum Erimanti iugis Arcadia quatere nemora Menalium suem* etc. Et, ut dicit Lactantius, hunc aprum uiuum detulit Euristeo. Sexto ceruam eneos habentem pedes et aurea cornua, Menali nemoris hospitam, quam nemo poterat cursu contingere, ipse cursu superauit atque cepit. De qua sic Seneca ubi supra: *Menali pernix fera, Multo decoro preferens auro caput Deprensa cursu est* etc. Septimo arcu Stynphalidas occidit aues, Arpyas scilicet, de quibus sic idem Seneca: *Solitasque pennis condere obductis diem Petiit ab ipsis nubibus Stinphalidas* etc. Octauo taurum deprehendit, Atticam regionem uastantem. Aiunt enim Mynoem bellum aduersus Athenienses initurum orasse Iouem, ut sibi uictimam se dignam sacrificaturo concederet. Qui illi candidum preparauit taurum. Mynos autem tauri pulchritudine delectatus, alio sumpto, illum armentis suis prefecit, quare turbatus Iuppiter egit, ut illum Pasyphes coniunx amaret, et ex eo prolem susciperet. Hunc uictor Theseus in Atticam detulit, ubi insolens factus prouinciam omnem uexauit. Postremo ab Hercule captus occubuit. Cuius mentionem ubi supra Seneca faciens, dicit: *Taurumque centum non leuem populis metum etc. Nono Acheloum superauit, cuius facti fabula ubi supra de Acheloo. De quo Ouidius: Uosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri?* etc. Decimo Dyomedem regem Tracie, cui mos erat hospites suos occidere et iumentis suis in cibum apponere, ipse superauit et occidit, et eisdem iumentis manducandum apposuit; unde idem Seneca: *Quid stabula memorem diri Bistonii regis etc. Undecimo cum Busiris rex, Neptuni et Lybie filius, oras omnes Nylo adiacentes predator ingens infestaret, et forenses hospites suis mactaret diis, accedens Hercules, eo superato, illam regionem pacatam reddidit, unde Ouidius: Ergo ego fedantem peregrino templa cruore Busirim domui* etc. Duodecimo Lybiam petiit et Antheum terre filium lucta superauit apud Summittum Affrice ciuitatem, ut dicit Lactantius. De quo Ouidius idem dicit: *Seuoque alimenta parentis Antheo eripui* etc. Huius fabulam scripsisse memini ubi de Antheo ipso. Tertio decimo columnas in occidente posuit, de quibus Pomponius Mela in Cosmographia ait: *Deinde est mons peraltus, quem ex aduerso Hyspania attollit obiectus, hunc Abilam, illum Calpim uocant, Columnas Herculis utrumque. Addit fama nominis fabulam, Herculem ipsum iunctos olim perpetuo iugo diremisse colles, atque ita exclusum antea mole montium Occeanum, ad que nunc inundat admissum* etc. Nec hoc etiam Seneca tacuit ubi supra, dicens: Utrimque montes soluit abrupto obice Et iam ruenti fecit Occeano uiam etc. Quartodecimo aurea mala sustulit puellis Hesperiis, dracone peruigili interempto. Ex quo sic ait Seneca: *Post hec adortus nemoris opulenti domos Aurifera uigilis spolia serpentis tulit* etc. Quintodecimo aduersus Gerionem trianimem bellum habuit, eoque superato atque interempto. Hyspanum atque egregium pecus in Greciam usque maxima cum pompa deduxit, unde Seneca: *Inter remotos gentis Hesperie greges Pastor triformis litoris Carchesii Peremptus, acta est preda ab occasu ultimo, Nothum Cytheron pauit Occeano pecus etc*. Sextodecimo baltheum regine Amazonum Euristeo regi reportauit, ea superata. De quo idem Seneca: *Non uicit illum celibis semper tori Regina gentis uidua Thermodonthie* etc. Septimodecimo Cacum Auentini furem etiam interemit; unde Boetius ubi de Consolatione: Cacus Euandri satiauit iras. Octauodecimo Centauros insolentes uolentesque Hyppodamiam nuptiarum die surripere Perithoo, Hercules acri bello superauit. Ex quo Ouidius: *Nec michi Centauri potuere resistere* etc. Nonodecimo Nessum Centaurum sibi sub specie obsequi Deyaniram coniugem surripere conantem occidit, ut patet latius supra ubi de Nesso. Uigesimo Albionem et Bergionem iter impedientes suum, haud longe ab hostio Rodani a Ioue lapideo adiutus ymbre, superauit, ut in Cosmographya testatur Pomponius. Uigesimoprimo Hesyonam Laumedontis filiam, pactis eius nuptiis, a cetho marino monstro liberauit. Dicit enim Theodontius quod, turbatis Apolline et Neptunno, eo quod Laumedon ex constructis muris Troianis non impendisset promissum, Troianis pestis immissa est; ad quam effugiendam oraculum responsum est, ut singulis diebus uirginem scopulo marino monstro uenienti apponerent. Quod cum sorte fieret, Hesyoni tetigit, que, ut dictum est, ab Hercule liberata fuit. Uigesimo secundo Troiam deleuit et Laumedontem occidit, seu quia e litore Troiano, Ylam perquirens, prohibitus sit, seu quia non daretur Hesyona promissa, seu quia equos diuino semine procreatos negasset poscenti, ut Seruio placet. Uigesimo tertio Lacinium latronem, extremam Ytalie oram latrociniis infestantem, occidit Iunonique templum constituit, quod Iunonis Lacinie appellauit. Uigesimo quarto, ut Omerus testatur in Yliade, Iunonem in papilla telo trisulco uulnerauit. Quod fecisse dicit Leontius, eo quod ab Euristeo rege audisset eam sibi laborum omnium causam fore. Uigesimo quinto celum humeris tolerauit. Cuius causam fuisse dicit Anselmus, ubi De ymagine mundi, quod cum Gigantes deos impugnarent, diique omnes in unam celi partem conuenissent, tantum ponderis ingesserunt, ut celum uideretur minari ruinam; quod ne caderet Hercules una cum Athlante supposuit humeros. Uulgatior tamen fabula est, fesso Athlanti atque optanti humerum mutare, Herculem interim humerum supposuisse suum; unde Ouidius eum queritantem describens, dicit: *Hac celum ceruice tuli* etc. Uigesimo sexto Hercules descendit ad Inferos, et ibi, ut in Yliade dicit Omerus, Ditem uulnerauit. Uigesimo septimo Theseum pauitantem, Perithoo mortuo, liberauit ab Inferis et eduxit ad superos. Uigesimo octauo Alchistam Admeti regis Thesalie coniugem retraxit ad uirum. Dicunt enim quod cum infirmaret Admetus, implorassetque Apollinis auxilium, sibi ab Apolline dictum est eum mortem euadere non posse, nisi illam aliquis ex affinibus atque necessariis suis subiret. Quod cum audisset Alchista coniunx non dubitauit uitam suam pro salute uiri concedere. Et sic, ea mortua, Admetus liberatus est, qui plurimum uxori compatiens Herculem orauit, ut ad Inferos uadens illius animam reuocaret ad superos, quod et factum est. Uigesimo nono Cerberum tricipitem, introitum illi negantem, barba cepit atque deiecit, eumque triplici cathena ligauit et in lucem traxit, ut patet, ubi de eo supra scriptum est. Trigesimo ab Inferis rediens Lycum Thebarum regem, eo quod Megere coniugi uim uoluisset inferre, interemit, ut in tragedia Herculis Furentis dicit Seneca. Sic et in furiam uersus filios occidit et coniugem, Olympiaca insuper certamina ipse constituit in honorem Pelopis. Postremo, ut in finem eius aliquando ueniamus, trigesimum primum laborem superasse non potuit; nam cum cetera superasset monstra, amori muliebri succubuit. Dicit enim Seruius, quod cum Euritus rex Etholye ei spopondisset in coniugem Yolem filiam, dissuasione filii, eo quod Megeram occidisset, petenti denegauit. Quam ob rem, capta ciuitate et Eurito occiso, Yolem obtinuit. Huius enim amore ardens, ea iubente, leonis spolium et clauam deposuit, sertis et unguentis et purpura anulisque usus est. Et quod turpius, inter pedissequas amate iuuenis sedens, penso suscepto, neuit. Unde in Thebaide dicit Statius: *Sic Lydia coniunx Anphytrioniadern exutum horrentia terga Pendere Sydonios humeris ridebat amictus Et turbare colos et timpana rumpere dextra* etc. Uerum tamen Ouidius in maiori uolumine et hic Statius non Yolem Etholam, sed Omphalem Lydiam fuisse, que illum colo nere iusserit. Sane possibile est utrumque uerum, cum multa fuerint Hercules, et sic uariis apud uarias mulieres uarie potuit contigisse. Dum autem tam illecebri teneretur amore, memor Deianira muneris sibi a Nesso Centauro olim concessi, uerum credens quod ille firmauerat moriens, Herculem in sui concupiscentiam reuocare uolens, misit illi clam Centauri uestem, quam cum non aduertens induisset, et circa uenationem laboraret, sudore resolutus sanguis uenenatus per poros ampliatos calore in precordia lapsus est, eumque in dolorem adeo intolerabilem accendit, ut mori deliberaret, et constructo in Oeta monte rogo, sagictis et pharetra concessis Phyloteti Phyantis filio, in eum conscendit, incendique iussit, et sic fessam animam exalauit. Hunc Seneca in tragedia Herculis Oethei in celum a Ioue susceptum dicit, eique Iunoni nouerce conciliato desponsatam Hebem iuuentutis deam et Iunonis filiam asserit. Omerus uero in Odissea dicit eum ab Ulixe apud Inferos conuentum et locutum. Dicit tamen non eum quem uidebat Ulixes Herculem uerum esse, sed eius ydolum. Hic insuper quantum uiuens mortales fortitudine sua fecit attonitos, tantum uel amplius mortuus decepit insanos. Nam tanta ueneratione sui mentes inuasit, ut pro excellentissimo numine haberetur. Nec sola hoc errore Grecia decepta est, sed et Rome et orbi toto uenerabilis factus, templis, statuis et sacris illi constitutis, sanctissime, imo stultissime, diuino cultu honoratus est. Sed iam quid sibi fictiones uelint aduertendum est, et ante alia quid sonet Herculis nomen. Dicebat autem Leontius Herculem dici ab era, quod est terra, et cleos, quod est gloria, et sic Hercules idem quod gloriosus in terra; uel Heracles ab heros et cleos, et sic gloriosus heros. Paulus autem dicebat Herculem dici ab erix, quod lis, et cleo gloria, et sic gloriosus litium. Rabanus autem in libro De origine rerum dicit, quod cum crederent Herculem deum uirtutis, eum dici quasi heruncleos, quod Latine uirorum fortium famam dicimus. Et scribit idem Rabanus a Sexto Pompeo scribi Herculem fuisse agricolam. Hunc tamen Greci Hiraclim uocant, propter quod nos Heracles non Hercules dicere deberemus, sed cum sic dicatur antiquata consuetudine a Latinis uidetur uicium excusari. Hoc tamen nomen Hercules unius tantum hominis proprium fuisse reor, eius scilicet qui Thebis ex Alcmena natus est, cum multorum appellatiuum fuisse credatur. Nam Uarro cum xliii homines Hercules cognominatos numerasset, dicit omnes qui fecerunt fortiter Hercules uocabantur; hinc igitur est quod legimus Herculem Thyrintium, Argiuum, Thebanum, Lybim et huiusmodi. Ex quo summetur non omnes prescriptos labores unius tantum fuisse homines, sed plurium, quos quoniam abusio nominum miscuit, cui appropriari debeant de omnibus non habetur, nec etiam que prius seu que postea facta fuerint, et hinc uni tantum et mixtim dantur Herculi; nec ex tot impossibile secundum Pompeium unum fuisse agricolam, non enim solis nobilibus liberalibus natura est, quanquam nobilium opera fortuna faciat clariora. Fuisse autem primo Yphicleum genitum, et inde alio coitu Herculem, morum et operum diuersitas adinuenit; nam cum remissus homo esset Yphicleus, Anphytrioni datus est, et ideo primogenitus dictus, quia uideretur astrologis constellatio illa, que tunc erat, dum arbitrati sunt eum gigni potuisse, conueniens moribus suis, et subsequens Herculi, et hinc Hercules secundogenitus, et quia esset iniuriarum ultor et religionum atque legum introductor Ioui datus est filius. Ego autem credo filium fuisse Anphytrionis, et eodem concubitu cum Yphicleo genitum, esto matematicorum perspicacitas nequeat rationem aliam cernere, cur gemini fuerint moribus dispares preter constellationum diuersitates. Sic Esau et Iacob, sic et alii plures etiam euo nostro fuere gemini, non diuersis temporibus, sed uno et eodem coitu concepti, ut arbitratur Augustinus ubi De ciuitate dei, et ipsam diuersorum operum rationem, nondum satis nota est, nisi deo, dato multa possint dici, que forsan uiderentur conuenientia ueritati. Triplicem autem noctem conceptioni huius attributam puto ab operibus humanis sumptum; non enim adeo in breui tempore edificia magna perficimus, sicuti pauperum domunculas faceremus, et ideo quasi sic natura circa productionem magnorum hominum, et plurimum ponat temporis et laboris, ubi in productione aliorum hominum nox una suffecisse uidetur, Herculi, qui ceteros debebat excedere, tres date sunt. Eum autem Iunonem habuisse aduersam ideo fictum credo, quia Euristeus rex, qui illi dominabatur, quem pro Iunone regnorum dea possumus hic summere, eum forsan, ob eius inclitam uirtutem, suspectum habens, ne aliquid noui moliretur in regno, continuis in expeditionibus semper amotum tenuit, et sic illi potestas regia aduersata est. Labores Herculi ascriptos iam plurium fuisse diximus, et sic fictiones quorundam supra enucleate sunt, ubi his contigere, qui ex numero talium crediti sunt. Et nonnulli etiam simplicem hystoriam referunt, et ob id ex multis pauci supersunt poetico uelamine tecti, ad quod auferendum uenientes; dicit Theodontius in quibusdam Grecorum codicibus legisse Herculem Anphytrionis fuisse filium et non Iouis, et noctu ad cunas eius atque fratris geminos accessisse serpentes, ut existimatum est domesticos et lactis odore tractos, cuius auidi sunt, et cumYphiclei timentis plangore exiti parentes accessissent ad cunas, inuenere Herculem uigilantem et impauidum illos, ut poterat, manibus amouentem, quod permaximum fuit existimatum, et tanta ex hoc infantis indoles assumpta est, ut non solum crederetur eum futurum mirabilem hominem, sed etiam illum dei filium arbitrari insipidi ceperint. Ex quo sibi locum fecit fabula, eum scilicet ex Ioue conceptum, quem ex uiro mulier honesta conceperat. Secunda Herculis gloria est ydram septicipitem occidisse, cuius figmenti rationem talem recitat Albericus. Dicit enim ydram locum fuisse aquam e diuersis locis euomentem, a qua ciuitas et circumuicinia omnia uastabantur, cuius uno clauso meatu erumpebant multi. Quod cum uideret Hercules loca multa in circuitu exussit. et sic aque clausit meatus. Ego autem arbitror aliquem strenuum fuisse uirum, qui auerterit aquas ex diuersis scaturiginibus loca palustria atque fetida facientes, hoc pacto, ut exquisito earum principio, illud in partem aliam uersum, paludem Lerneam siccam liquerit, quam uocauere ydram, quia more ydre circumflecteretur et serperet, ac etiam ydros Grece aqua est; et quia locus ubi ante palus siccus relictus est, ideo ydram finxere exustam. Eusebius autem in libro Temporum de hac ydra aliter dicit sentire Platonem, quem ait asserere Ydram callidissimam fuisse sophystam. Nam Sophystarum mos est, nisi quis aduertat, adeo prepositiones suas tradere, ut uno soluto dubio multa consurgant. Sed astutus phylosophus, dimissis accessoriis, ad internitionem principalis conatur, quo remoto, cetera remouentur. Eum Acheloum superasse, supra ubi de Acheloo scriptum est, et declaratio fictionis apposita. Similiter et Anthei fabula ubi de Antheo; et de malis Hesperidum ubi de eisdem. Circa Gerionis figmentum dicit Seruius, Gerionem regem fuisse Hyspanie tricipitem, seu trimembrem, sic ideo extimatum, quia tribus insulis prefuerit Hyspanie adiacentibus, Balearibus, scilicet maiori et minori, et Ebuso. Bicipitem etiam canem habuisse dicit, uolens ob hoc intelligi, quia et terrestri et nauali certamine plurimum potuerit. Ad quem ait Herculem olla ferrea delatum eumque superasse. Per ferream ollam intelligens fortem nauem et ere munitam, qua uectus Hercules accessit ad eum. Alii autem eum dixere trianimem, quod Rabanus intelligit eum duos habuisse fratres adeo secum concordes, ut in unoque eorum sua et reliquorum anime inesse uiderentur. Iustinus autem de eo sic ait: *In alia parte Hyspanie, que et insulis constat regnum penes Gerionem fuit. In hac tanta pabuli letitia est, ut, nisi abstinentia interpellata sagina fuerit, pecora corrumpantur. Inde dicta armenta Gerionis, que illis temporibus sole opes habebantur, tante fame fuere, ut Herculem ex Asya prede magnitudine allexerit. Porro Gerionem ipsum non triplicis nature, ut fabulis fuisse ferunt, sed tres tante concordie extitisse, ut uno animo omnes regi uiderentur, nec bellum Herculi sua sponte intulisse, sed cum armenta sua rapi uidisset, amissa bello repetisse*. Hec Iustinus. De Caco Auentini fure supra ubi de eodem dictum est. De leonibus duobus, et Menalio apro, quoniam hystoriographa creduntur, nil dicendum superest. Et de Stinphalidis auibus, ubi de Arpyis habetur. Sic et de tauro, ubi de Mynoe rege. Et de Dyomede et Busyride et columnis hystorie sunt. Nec minus de baltheo regine Amazonidum. Et de superatis Centauris, etiam ubi de eis dictum est. Et de Nesso Centauro, et superatis Albione et Bergione, et de Hesyona, de quibus omnibus ubi supra de eis singularis est sermo. Delesse eum Troiam notissima hystoria est. Nec occidisse Lacinium sonat aliud, quam latronis interitum. Celum tolerasse humeris improprie dictum est. Ab Athlante quidem ea tempestate insigni astrologo doctus, eo seu uolente quiescere, seu moriente, ipse locum eius tenuit et laborem in docendo supercelestium corporum cursus subintrauit. Uulnerasse trisulco telo Iunonem, sapientis describit opus. Nam diuitias et sublimes potestates prudens despicit et uilipendit triplici ratione. Sunt enim temporalia in regendo anxia, in seruando suspicionibus et curis plena, et statu dubia et caduca, et sic trisulco telo uulneratur ab Hercule Iuno. Ad Inferos autem descendisse et Ditem etiam uulnerasse, illud idem sonat, quod de Iunone dictum, cum diuitiarum deus sit Dites, qui totiens uulneratur, quotiens despiciuntur diuitie, ut non nullos fecisse phylosophos legimus, eo quod illas studiorum arbitrarentur hostes. Theseum uero liberasse hystoria potius est quam fictio. De Alchista ad Admetum ab Inferis reuocata dicit Fulgentius, quod cum Alchiste pater uolenti eam in coniugem, hanc legem apposuisset, ut duas dispares bestias apponeret currui, Admetus Apollinis et Herculis munere leonem iunxit et aprum, et sic accepit Alchistam. Dicit ergo Admetum in modum mentis positum, et eum Admetum dictum, quasi quem adire poterit metus; hic Alchistam in coniugem desiderat. Alce autem lingua Attica presumptio dicitur; ergo mens presuntionem sperans sibi coniungi, duas feras suo currui iungit, id est sue uite duas uirtutes adsciscit, animi et corporis, leonem ut uirtutem animi, aprum ut uirtutem corporis. Denique et Apollinem et Herculem sibi propitiat, id est uirtutem et uirtutem. Ergo presumptio semetipsam ad mortem pro anima obicit, ut Alchista. Quam presumptionem, quamuis in periculo mortis deficientem, uirtus ab Inferis reuocat, ut Hercules fecit. Ego autem aliter sentio; Admetus anima rationalis est, cui tunc Alchista, id est uirtus, nam alce Grece, Latine uirtus, iungitur, dum a leone et apro, id est ab appetitu irascibili et concupiscibili currus eius, id est uita qui circumitionibus consumatur, trahitur, id est agitatur. Uirtus enim non ob aliud iungitur, nisi ut ab ea passiones frenentur, et sic pro salute anime aduersus passiones uirtus se ipsam opponit, que, si aliquando fragilitate nostra succumbit, a reuocata fortitudine releuatur. De Cerbero ad superos tracto, supra ubi de Perithoo satis dictum est. Lycum regem ab eo occisum cum reliquis ad hystoriam tendunt. Herculem autem mortuum constat, ut scribit Eusebius, anno regni Atrei et Thyestis sexagesimo tertio, eo quod in morbum pestilentem incidisset, et ob remedium dolorum se iecisset in flammas. Et hic Thebanus fuit Hercules Anphytrionis filius. Morte autem functus est anno etatis sue lii, anno uero mundi IIII IIII. Eum in celum transportatum dicunt, eo quod inter alias celestes ymagines descriptus sit ab astrologis, quia et ipse fuit astrologus. Iuuentutem autem sumpsisse in coniugem, ideo fictum est, quia quantumcunque pereat corpus uiri egregii fama nomenque eius iungitur perpetue iuuentuti. Iunone autem conciliatus, ideo dicitur, quia qui hominem exuit, nec a concupiscentia regnorum, nec ab imperante aliquo mortali amplius uexari potest.
Oxeas, Creonthiades, Tyriomacus et Diicohontes filii fuerunt Herculis ex Megera filia Creontis Thebani. Ex quibus tres, Creonthiadem, Tyriomacum et Diicohonta Omerus in Odissea filios Herculis ex Megera fuisse dicit, et occisos ab eo in reditu ab Inferis post occisum Lycum. Seneca autem poeta in tragedia Herculis Furentis duos nominat, Oxeam et Creonthiadem, et eos ab Hercule redeunte interemptos dicit, et ideo ego quattuor posui, de quibus nil aliud comperisse memini.
Ythoneus, ut placet Lactantio, filius fuit Herculis ex Paphia. Ex quo Statius, qui illum in bello Thebano fauisse dicit Ethyocli, sic ait: *Ducit Ythoneos et alalcomenea Minerue Agmina* etc. Et alibi, Ythoneos: ut ipse supra: Aonia diuertis Ythone. Ythone autem ciuitas est Boecie in qua hic regnauit. Alibi autem dicit Lactantius quod Statius hic; Ythone Mineruam cognominat ab oppido, quod in Macedonia est, ubi antiqua eius sedes est.
Cromis Herculis filius fuit, ut Lactantius testatur, dicens: *Constat Cromim Herculis fuisse filium, et equos habuisse Traces, quos Hercules occiso Dyomede abduxerat, humanis carnibus uesci consuetos. Uerum Statius huius rei assertor antiquior dicit: It Cromis Yppodamusque, alter satus Hercule magno*, etc. scilicet Cromis. Et paulo infra: *Mox Cromis Yppodamum mete interioris ad orbem Uiribus Herculeis et toto robore patris* etc. Hic cum Adrasto rege accessit in bellum Thebanum.
Agilis, ut placere uidetur Lactantio, filius fuit Herculis, cum dicat Tyrintiam pubem intelligi deberi eos, qui cum Agile Herculis filio in bello fuere thebano.
Ylus Herculis et Deianire fuit filius, ut testari uidetur Seneca poeta, in tragedia Herculis Oethei, eidem loquente Deianira: *Si uera pietas, Yle, querenda est tibi, Iam perime matrem* etc. Et paulo post: *Herculem eripui tibi* etc. Et post hec infra: *Natus Alcide times* etc. Hic cum reliquis, qui ex Alcide mortuo superstites fuere pulsi ab Euristeo rege. Athenas confugit et ibidem una cum eis templum Misericordie seu Clementie construxit, in testimonium auxilii sibi impensi ab Atheniensibus et refugium in posterum deiectorum.
Sardus Herculis fuit filius, ut dicunt Rabanus et Anselmus, quem uolunt cum multitudine a Lybia discessisse et insulam Sardinie occupasse, et que Ycus uocabatur a Grecis, de suo nomine Sardinia nuncupasse. Solinus uero, ubi De mirabilibus, dicit eam a Thimeo Sandaliotem dictam, et a Crysippo Uuniuam, et quod Sardus Hercule procreatus, nomine mutato, eam uocauit Sardiniam.
Cyrnus Herculis fuit filius, ut placet Rabano. Qui asserit ab eo insulam, quam hodie Corsicam dicimus, habitatam primo, et Cyrnum a suo nomine nuncupatam.
Dyodorus, ut in libro Antiquitatum Iudeorum scribit Iosephus, Herculis fuit filius, asserens Aferam et Iafratem filios Abraham ex Cethura ab Hercule in Affricam subsidium suscepisse, eique Echeam filiam Iafram dedisse in coniugem, et ipsum ex ea suscepisse Dyodorum, cuius Sophon fuit filius. Et sic apparet hunc antiquissimum fuisse Herculem, qui Dyodorum genuit.
Sophon, ut asserit Iosephus in libro Antiquitatis Iudaice, filius fuit Dyodori et regnauit in Affrica, atque ut idem scribit losephus, barbari Lybice regionis ab isto Sophone Sophaci nominati sunt.
Tlypolemus, ut in Yliade placet Omero, filius fuit Herculis ex Astyochia, quam rapuit ex Ephyri ciuitate Laconie. Qui grandis factus, ut idem dicit Omerus, occidit auunculum suum senem nomine Lycemmonem a Marte progeniem ducentem, et fabricatis nauibus cum multitudine gentium, fratres fugiens et affines, intrauit mare, et Rhodon abiit, ibique habitauit, et Rhodiis etiam imperauit. Inde euntibus Grecis in Troianam expeditionem, et ipse etiam uenit, ut satis patet per Omerum in libro desuper dicto.
Thessalus, ut in Yliade dicit Omerus, filius fuit Herculis, genuitque filios duos cum quibus in Troianam expeditionem cum Grecis ceteris fuit in armis.
Phydippus et Anthyphus Thessali fuere filii, de quibus in Yliade sic ait Omerus: {ton au Pheidippos te kai Antiphos hegeseusthen huighe duo hErakeidao anaktos} etc. Que latine sonant : Hos autem Phidippusque et Anthiphus duxerunt Thessali filii duo Herculei regis. Dicit Leontius, quod Herculei, in carmine Omeri appositum patronimicum est Thessali, et ideo Thessalum Herculis dicit fuisse filium. Hi quidem Phydippus et Anthyphus patrem secuti cum Grecis apud Troiam fuere.
Auentinus filius fuit Herculis et Rhee, ut ostendit Uirgilius, dicens: *Uictorque ostentat equos satus Hercule pulchro, Pulcher Auentinus clipeoque insigne paternum Centum angues, centumque gerit serpentibus ydram Collis Auentini silua quem Rhea sacerdos Furtiuum partu sub luminis edidit auras, Mixta deo mulier* etc. Hic Turno fauit aduersus Eneam. Et hunc dicit Theodontius eum esse quem Latinum uolunt ex Fauni filia susceptum.
Thelephus, ut dicit Lactantius, filius fuit Herculis ex Auge procreatus, et ab ea cum fuisset in siluis expositus a cerua lactatus est. Hic, ut Leontius asserit, in Lycia Chitensibus imperauit, moriensque duos filios dereliquit.
Euripilus filius fuit Thelephi, ut in Odissea testatur Omerus, dicens: {All oion tou Telephiden katenerato khalko hEro Eurupulon, polloi diamph'autou egairoi Keteioi kteinonto gunaion eineka doron} etc. Que latine sonant : Sed solum Thylephidem interfecit ferro heroem Euripilum, multique circum ipsum socii Chithii interfecti fuerunt muliebrium causa donorum. Dicit Leontius uineam auream a Ioue Troio datam ob precium Ganimedis rapti, que per successionem deuenit ad Priamum. Qui cum audisset uirtutem Euripili circa bellica, misit eam matri eius, ut ipsa eum sibi auxiliarem mitteret. Que, dono suscepto, statim misit. Ipse uero a Mneoptholemo cum multis ex Chitiis, quibus post patrem imperauerat, occisus est apud Troiam.
Cyparissus, ut ait Lactantius, filius fuit Thelephi. Hunc, dicit Seruius, Siluanus siluarum deus amauit. Qui cum haberet mansuetissimam ceruam eamque summe diligeret, illam Siluanus inaduertenter occidit, quam ob rem Cyparissus summe dolens mortuus est. Siluanus autem illum in arborem sui nominis uertit. Huic fictioni conuenientia nominis, et quia continue gemat, dedere causam.
Lydus et Lamirus, ut Paulus asserit, filii fuere Herculis ex Yole Euriti regis filia suscepti. Ex quibus nil aliud quam nuda nomina reliquisse uidetur antiquitas, preter quod ex Lido Lanium genitum idem Paulus affirmat.
Lanius, prout predictus asserit Paulus, Lydi fuit filius, ex qua matre uel quid egerit, nil omnino retulit.
Herculis magnifici descripta prole, superest ut de Eolo rege uentorum sermo fiat. Quem Theodontius, et post ipsum Paulus aiunt Iouis fuisse filium et Sergeste, filie Yppotis Troiani, et sic uterinum Acestis fratrem. Plinius autem in libro Naturalis historie dicit eum cuiusdam Heleni filium fuisse et uentorum inuenisse rationem. Hic tamen, ut eisdem placet, regnauit apud insulas, que sunt propinque Sicilie, Ytaliam uersus. Quas quidem Eolias ab hoc Eolo, non nulli Uulcanias a Uulcano olim eorundem rege nuncupant. Quarum potior Liparis est. Hunc poete regem uentorum seu deum dicunt, ex quo eius describens regiam et officium Uirgilius dicit: *Eoliam uenit; hic uasto rex Eolus antro Luctantes uentos tempestatesque sonoras Imperio premit ac uinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt, Celsa sedet Eolus arce Sceptra tenens mollitque animos et temperat iras. Ni faciat maria ac terras celumque profundum Quippe ferant rapidi secum uerrantque per auras: Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris Hoc metuens molemque et montes insuper altos Imposuit regemque dedit, qui federe certo Et premere et laxas sciret dare iussus habenas* etc. Attamen ipse Eolus, Uirgilio teste, regnum et uentorum imperium a Iunone tenere fatetur, dicens: *Tu michi quodcunque hoc regni, tu sceptra Iouemque Concilias, tu das epulis accumbere diuum Nymborumque facis tempestatumque potentem* etc. Preterea dicit Omerus in Odissea, cum huic essent filii sex et totidem filie, easque masculis dedisset in coniuges, ad eum Ulixem uagum deuenisse, eique Eolum uentos omnes in corio bouis argentea cathena alligatos preter Zephyrum dedisse. Harum fictionum causas tales non nulli assignant. Dicit enim Solinus ubi De mirabilibus, Strogilem unam ex insulis Eoliis esse, et eam a solis exortu minime angulosam, et a ceteris liquidioribus differentem flammis, cum fere omnes flammas euomant. Qua ex causa fit, quod ex eius fumo potissime incole presentiscunt, qui nam flatus in triduo sint futuri. Quo factum est, ut Eolus uentorum crederetur deus, cum asserat Paulus eum nondum aduertentibus aliis primum fuisse, qui murmurationibus atque motibus flammarum aliquandiu adeo consideratis, ut, dum eas audiret aut uideret, confestim quis uentus esset in partibus illis futurus, prediceret, non aliter quam si ipsi emittendi esset imperium. Et ideo huius erronee credulitatis conualescens fama, sibi ab ignaris impetrauit, ut uentorum extimaretur deus. Sunt tamen qui uelint hac in fictioni Uirgilii, Eulum sublimi in arce residentem rationem esse, sedem habentem in cerebro; uentos uero illecebres appetitus in antro humani pectoris tumultuantes, qui, ni ratione frenentur, in exitiale precipitium deferant emittentem necesse est, quin imo non nunquam mundum omnem lanient et discerpant. Nouisse enim potuimus, quid secutum sit ex male laxata libidine Paridis; quid ex stolida presumptione Xerxis Persarum regis, quid ex ambitione Marii, quid ex auaritia Crassi, et aliorum plurium. Hi quidem appetitus ab Eolo, id est a deo dantur Ulixi, id est unicuique homini, bouino in corio, id est in corpore nostro mortali atque laborioso, argentea alligati catena, id est sonanti atque lucida coerciti doctrina. Zefirus solus emittitur seu non religatur, et hoc ideo quia temperatus est uentus, ut per hoc sentiamus, quam temperate emittenda sint desideria, ut nec nobis nec aliis noceamus; socii autem Ulixis, id est sensus corporei, existimantes thesaurum, id est lucrosum secundum concupiscientiam uiuere, corium soluunt, id est rationis frenum, et impetuose in lasciuias suas ruunt, a quibus, qui sic faciunt, a uicinitate portus, id est salutis in mare retrahuntur, id est in amaritudinem et tribulationes, que ex concupiscentiis innumere consecuntur. Tangit preterea Uirgilius artificiose naturalem uentorum causam. Oriuntur quippe in cauernis agente aeris motu, et exeuntes per aerem efferuntur, et sic a Iunone regnum tenere fatetur, id est ab aere, absque quo uentus creari non potest. Et cum se extollunt in altum, Ioui conciliantur, in quantum proximiores regioni ignis efficiuntur, et mensis deorum, id est superiorum corporum, accumbunt, et perseuerante aeris dispositione congrua ad eos producendos, ipsi etiam perseuerant. Sunt insuper qui uolunt duodecim filios Eoli duodecim uentos esse, prout eos fore dicit Aristotiles in Metheoris, et ex his uolunt sex esse, qui suo spiritu habeant agere, ut terra ad producendum fructum uires emittat seu disponat. Sex uero qui illam ad suscipiendum preparatam faciant. Et sic agentes masculi et quos patientes faciunt femine. Eolo fuisse filios fertur, sed cum plures sint Eoli, ut in sequentibus apparebit, nec satis liquido appareat, quis horum pater fuerit, huic omnes attribuam.
Macareus et Canaces, ut in Epistolis ostendit Ouidius, Eoli fuere filii; et cum se minus honeste amarent uterenturque consanguinitatis commoditate, concepit ex Macareo Canace, et peperit filium. Quem dum clam e regia per nutricem emitteret ut aleretur, infelix infans se suo uagitu patofecit auo. Qui filiorum incensus scelere, iussit innocuum exponi canibus, et per satellitem Canaci gladium misit, ut eo pro meritis uteretur. Quid ex ea secutum sit, nescio. Macareus autem aufugit. Et sunt qui uelint, hunc Macareum eum fuisse, qui postea Apollinis Delphici sacerdos factus in mortem Pyrri Achillis filii Horesti concessit assensum.
Alciones filia fuit Eoli, ut per Ouidium patet, dum dicit: *Neue tuum fallax animum fiducia tangat, Quod socer Yppotades tibi sit, qui carcere fortes Contineat uentos* etc. Huic enim coniunx fuit Ceys rex Trachinne, Luciferi filius. De quibus ambobus et infelici eorum casu supra ubi de Ceyce dictum est.
Misenus Eoli fuit filius, ut ait Uirgilius: *Misenum Eolidem, quo non prestantior alter Ere ciere uiros Martemque accendere cantu. Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum Et lituo pugnans insignis obibat et hasta. Postquam illum uita uictor spoliauit Achilles, Dardanio Enee sese fortissimus heros Addiderat socium, non inferiora secutus. Sed cum forte caua dum personat equora conca, Demens, et cantu uocat in certamina diuos, Emulus exceptum Tryton, si credere dignum est, Inter saxa uirum spumosa immerserat unda* etc. Qui ergo fuerit, quid illi officium, et que mors in precedentibus demonstratur. Eum autem mortuum, ab Enea tumulatum idem scribit Uirgilius, dicens: *Et ingenti mole sepulcrum Imponit, suaque arma uiro, remumque tubamque Monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo Dicitur eternumque tenet per secula nomen* etc. Nunc quoniam sempliciter a Uirgilio dicta uera non sunt, quid sit sub cortice fictionis conditum aduertendum. Fingit ergo Misenum Eoli filium, eo quod fuit tubicina, nam tube sonus nil aliud est, quam spiritus per fistulam ab ore emissus, sicuti et uentus est aer impulsus, et per terre fistulas e cauernis emissus; et quia uentorum Eolus deus dicitur, quasi eorum autor, sic a similitudine operis Misenus eius dicitur filius. Eum autem a Tritone Neptuni tubicina tractum atque demersum in undas sunt qui credant a Uirgilio inuentum ad tegendam Enee iniquitatem, quem sepe pium uocat, eo quod putent ipsum apud lacum Auerni ab ipso Enea, sacrum illud infaustum Inferis faciente, occisum, sicuti Alpenor in eodem loco occisus est, cum nequeat illud perfici absque humano sanguine. Quod autem illi sepulcrum fecerit, facile credi potest in premium sublate uite. Nec dubium quin apud Baias sit mons paruus, cui adhuc Misenus nomen est, an illi a sepulto homini datum sit, an potius a monte homini, ut fictioni melius conueniret, nescio.
Crytheus filius fuit Eoli, ut in Odissea scribit Omerus. Huic fuit coniunx Tyro filia Salmonei regis fratris sui, ex qua ipse suscepit Ensonem, Pherytam, Alcymedontem atque Amythaonem.
Enson Crythei fuit filius ex Tyro, ut supra dictum est. Qui cum genuisset Iasonem insignem eo euo toti Grecie iuuenem, et is missus a Pelia in Colcos, et inde uictor aureum reportasset uellus, et Medeam Oethe regis filiam sibi coniugem in Thesaliam deduxisset, ut Ouidius asserit, ab eadem uirtute herbarum, cum senex esset iuuenis factus est. Cuius fictionis talis potest esse sensus. Ensoni scilicet ex insperato reditu filii tam difficilis expeditionis gloriosi, tam grandis letitia addita est, ut etas, que tendebat in mortem, in etatem retrocessisse floridam uideretur
Iason Ensonis fuit filius, Ouidio teste, ex quo talis recitatur hystoria. Fuit Iasoni patruus Pelyas rex Thesalie, cui oraculo iussum erat, ut singulis annis Neptuno patri sacrifitium exhiberet, ut ait Lactantius, dumque cerneret eo celebrante quenquam nudo pede ad sacrum uenientem, de proximo se moriturum sciret. Contigit inde, ut, eo sacrum faciente, Iasonem festinantem ad sacrum in limo Anauri fluminis calciamentum alterius pedis liquisse. Quod uidens Pelyas, filiis tirnens, suasit Iasoni, ut Colcos iret aureum uellus quesiturus, eum non rediturum existimans, cum audisset opus esse humanis uiribus insuperabile. Qui expeditione assumpta, fabricata est illi nauis longa ab Argo in sinu Pegaso, et Argos ab autore denominata, nobiles Grecie iuuenes fere omnes conuocauit, inter quos Hercules fuit. Fuere preterea Orpheus, Castor, Pollux Zethus, Calays, aliique plures splendidissimi genere et uirtute iuuenes, quos ob nobilitatem semideos appellat Statius in Thebaide dicens: *Iam tum prima cum pube uirentem Semideos inter pinus me Thessala reges Duceret* etc. Qui a nomine nauis Argonaute appellati sunt. Quibus congregatis, ex sinu Pegaso nauem soluit, et inde secundo urgente uento in Lemnum delatus est. Ibi autem cum mulieres uiros omnes interfecissent suos, uirorum imperium aspernate, regnaretque Ysiphiles Thoantis olim regis filia, eis, ut testatur Statius, superatis, Iason ab Ysiphile hospitio susceptus est et thalamo. Tandem cum redargutus ab Hercule Ysiphilem pregnantem liquisset, deuenit in Colcos. Ibi, cum florida iuuentute et formositate ualeret, a Medea Colcorum regis filia amatus est. Cui cum clam se maritum futurum spopondisset, ab ea doctus est, quo pacto ?eripedes? tauros et domare et iugo subigere posset, occidere draconem peruigilem, et eius dentes sulcis immittere, et ex dentibus surgentes armatos in pernicem suam concurrere sineret, et hoc peracto qualiter illi ad aureum uellus iter peruium esset. Qui cum iuxta monitus peregisset omnia, in predam deuenit optatam, et ea sublata clam cum sociis et Medea fugam arripuit. Sane unum omnes non tenuisse iter in reditu satis constat, cum Hercules et reliqui fere omnes ad Propontidem et Hellespontum uenisse legatur, cum Iasonem scribant ueteres Hystri hostium intrasset, et inde ad eam usque partem deuenisse, in qua diuisus Hyster in Adriaticum fertur, et eam intrasse, et in Adriaticum deuenisse. Quod Aristotiles ubi De mirabilium auditu asserit, dicens, quod, esto ibi loca innauigabilia sint, Iasonem nauigabilia fecisse per Cyaneas tendentem; et ad probationem huius itineris dicens, quia loca illa, per que Iasonem iter fecisse traditur, admirandorum plena et crebra per eadem a Iasone altaria inueniri composita, et in una Adriatici maris insula Diane templum a Medea dedicatum. Preterea et oppidum Pola, quod in nostrum usque euum perseuerat, a Colcis colonis primo habitatum. Hec meo iudicio nauigationem non probant, imo potius possent firmare, que alii fuisse arbitrantur, Iasonem scilicet, quamdiu potuerit, naui peregisse iter; inde, obstantibus nauigationi montibus portantibus sociis nauem humeris. superasse montes, et in Hystrum Cisalpinum deuenisse flumen, et aras et altaria que narrantur peragrando fecisse. Sed quodcunque tenuerit iter, constat aureo cum uellere in patriam remeasse, et illud, ut Lactantius dicit, Creonti Corinthiorum regi detulisse. Is autem cum ex Medea duos suscepisset filios, eiusque opera iunior factus fuisset Enson, et a filiabus trucidatus Pelyas, seu criminum enormitate, seu alia ex causa fecerit, eam repudiauit, et, ut dicit Lactantius, Glaucem assumpsit uxorem. Seneca poeta uero, in tragedia Medee, eum assumpsisse Creusam Creontis regis Corinthiorum filiam ostendit. Ob quam indignationem cum maleficiis Medee regiam et nouam coniugem, ut asserit Seneca, uidisset exustam, ab eadem oculis suis uidit quos ex ea susceperat filios gladio laniari. Et hinc subsequi potest quod Lactantius asserit, eum Glaucem accepisse. Tandem cum ob suum crimen Medea, que ab Egeo in coniugem suscepta fuerat, aufugisset ab eo, iterum a Iasone Thesalia pulso, ut aiunt, suscepta est. Et cum ea Colcos iterum transfretauit, Oethamque senem Medee patrem, regno pulsum, reduxit in regnum, et multa insuper per Asyam egit magnifica in tantum, ut ibidem dei ritu coleretur, et suo nomini templa construerentur plurima. Que postea Alexandri Macedonis iussu, forsan eius glorie inuidentis, demolita sunt. Qualis tamen illi fuerit finis, aut ubi, legisse non memini. Huius hystorie tam succincte recitate quedam sunt poetica fictione uelata, que, si possumus, aperienda sunt. Legitur enim primo eum tauros eneos habentes pedes, efflantes naribus ignes domuisse, quos ego reor regni Colcorum proceres insuperabiles uiribus, elatique spiritus fuisse, quos non bello, sed oratione atque circumuentionibus superatos puto, et in suam Medeeque sententiam tractos populares ad seditionem disposuisse, et ceso per fraudem dracone peruigili, id est prefecto custodie regni, et ob eius mortem, quasi seminatis dentibus, id est dissensionum causis, aduersum se ipsos armarentur Colci, et in bellum perseuerantes adeo fatigarentur, ut demum a Iasone subigerentur facile atque diuitiis nudarentur, et aureo uellere, id est grege habente preciosissimum uellus. Hunc arbitratur Plinius primum fuisse qui longa naui nauigauerit.
Thoas et Euneus filii fuere Iasonis ex Ysiphile, ut satis per Statium patet in Thebaide. Creditum quippe est eam pregnantem ex Iasone ad Colcos eunte remansisse, et, ut comprehendi potest, cum gemellos peperisset, neque fas esset apud Lemniades masculos alere. eam illos alendos alibi transmisisse, et cum ob detectum seruati patris facinus regno pulsa fuisset et a pyrratis capta atque Lygurgo regi Nemeo uendita, aut tanquam serua tradita, nunquam postea illos uidit. Qui cum adoleuissent, et cum Adrasto rege in Thebanum bellum irent, audirentque eam in silua Nemea casus recitantem suos Adrasto, illam e uestigio matrem cognouerunt, et ire Lygurgi regis ob male seruatum Opheltem filium eam surripuerunt. Quid autem ex eis postea actum sit michi incertum est.
Phylomelus, ut scribit Rabanus in libro De originibus rerum, filius fuit Iasonis, nec de eo habetur aliud, nisi quia Plutum genuit.
Plutus, ut scribit Ysidorus ubi De ethymologiis, filius fuit Phylomeli. De quo nil aliud, nisi quia genuit Pareantem.
Pareantes filius fuit Pluti, ut scribit Ysidorus ubi supra. Qui ibidem ait eum Paron insulam tenuisse, eamque et eius oppidum Paron de suo nomine nuncupasse, cum primo Mynoia uocaretur.
Polymilas, ut Leontius asserit, filius fuit Ensonis. Qui Leontius dicit Ensoni preter hunc nullum fuisse filium. Uerum ego plus fidei antiquate fame exhibeo, qua habemus Iasonem Ensonis fuisse filium, quam autori nouo; est tamen possibile Iasonem fuisse binomium.
Alcimedontem filium fuisse Crytei, Leontius dicit, asserens a Pherecide recitari ab Alcymedonte moriente Epytropum paruum filium suum Pelye fratri suo derelictum. Quem cum mater Chyroni nutriendum dedisset, grandis a Pelia Colcos missus est.
Epytropus secundum Leontium filius fuit Alcymedontis. Qui, ut refert Pherecides, a matre Chyroni Centauro alendus traditus est, et cum adoleuisset in patriam rediens Pelye patruo paternam petiit hereditatem, a quo Colcos missus est uellus aureum quesiturus.
Pheryta filius fuit Crythei ex Tyro susceptus, ut in Odissea testatur Omerus.
Amythaon, ut in Odissea Omeri legitur, Crythei fuit filius ex Tyro susceptus. Hunc Omerus dicit bellicosissimum fuisse hominem, neque de eo amplius, nisi quod Melampum genuerit et Byam.
Melampus, olim augur ingens, filius fuit Amythaonis, ut in Thebaide testatur Statius, dicens: *Sacra mouere deum. Solers tibi cura futuri, Anphyarae, datur, iustaque Amythaone cretus, Iam senior, sed mente uirens, Pheboque Melampus Associat passus, dubium cui dexter Apollo Oraque Cyrrea satiarit largius unda* etc. De hoc autem Melampo sic scribit Lactantius: *Qui Pritus Abantis filius, Argiuorum rex, inimicam felicitatis sue habuit fecunditatem coniugis*. Tres enim ex ea sustulit filias, et ad tempus nuptiarum usque perduxit, sed incontinens uirginum lingua infelicitatis edidit causas. He enim feruntur solemniter templum Iunonis intrasse et se pretulisse dee, quibus offensa Iuno illas mutauit in uaccas et cupiditatem querendi siluas immisit. Quod eo usque passe sunt, donec a Melampo curate sunt, ut supra ubi de eis legitur. Et sic unam ex eis in coniugem et regni partem lucratus est. Fuit quidem Melampus iste herbarie artis peritissimus, ut ueteres tradidere, et Theodamantem filium superstitem liquit. Placet Eusebio in libro Temporum eum Abantis euo, qui pater Priti fuit claruisse. Quod non multum differt ab eo, quod a Lactantio recitatur.
Theodamas filius fuit Melampi, Statio teste, qui dicit: *Insignem fama sanctoque Melampode cretum, Theodamanta uolunt* etc. Fuit hic Theodamas augur egregius, adeo ut, absorto terre hyatu Amphyarao apud Thebas, Adrastus et reliqui principes, qui secum Thebas obsidebant, eum absorpti loco substituerent.
Byas Amythaonis fuit filius, ut Theodontius dicit. Ex quo Omerus hystoriam refert, qualiter Pyro Nelei filia illi nupta sit. Que quidem supra ubi de Pyro scribitur plene, nec aliud de eo legitur, nisi quod cum coniuge habitauerit apud Pylum Nelei ciuitatem, et quod ex ea susceperit filios duos, Manthyonem et Anthyphatem.
Manthyon, ut in Odissea scribit Omerus, filius fuit Byantis ex Pyro, nec ex eo aliud refert, nisi quod genuerit Clythonem et Polyphidem.
Clython Manthyonis fuit filius, ut in Odissea testatur Omerus, ubi dicit, quod cum esset forma et decore conspicuus, eum ab Aurora raptum, nec ultra usquam comparuisse. Dicit tamen Barlaam hunc ad Orientales partes abiisse, et ibidem de reditu in patriam non curans, quibusdam populis imperasse, et ob id fictum eum ab Aurora raptum.
Polyphides filius fuit Manthyonis, ut Omerus dicit in Odissea, ubi eum egregium fuisse uatem asserit, et Anphyarao in bello Thebano ab hyatu terre absorpso substitutum ab Argiuis, ubi Statius Anphyarao suffectum dicit Theodamantem Melampi filium. Hic Theoclymenem genuit.
Theoclymenes, ut in Odissea placet Omero, filius fuit Polyphidis, et cum moraretur in Argo ciuitate et haberetur augur insignis, ibi hominem interfecit. Ob quam causam cum inde discessisset, et in Pylon ciuitatem uenisset, exinde cum Thelemaco filio Ulixis abiit in Ytachiam.
Antyphates, ut asserit Omerus in Odissea, filius fuit Bye ex Pyro coniuge susceptus. Nec ex eo aliud habetur, nisi quia genuit Oycleum
Oycleus, eodem Omero teste, filius fuit Antyphatis et Anphyaraum uatem genuit. Quem non nulli Lyncei regis Argiuorum ex Ypermestra filium fuisse arbitrantur.
Amphyaraus, quicquid alii dicant, Oyclei fuit filius, ut in Odissea testatur Omerus et Statius in Thebaide, dicens: *Tandem prorumpere ad actus Oyclides* etc. Hic autem inter ceteros augures ueteres clarior habetur. Qui cum Adrastus Argiuus rex bellum aduersus Thebanos initurus esset, montem una cum Melampo uisurus, quid futurum esset Argiuis, si bellum aduersus Thebanos assumerent, ascendit, et cum inter alia uidisset se, si in bellum iret, non rediturum in patriam, latebras petiit, et Euridici coniugi sue, ex qua iam quosdam susceperat filios, tantum tanquam fidissime latebras suas patefecit. Sane cum instarent Argiui principes, ut in Thebanos irent, eumque solum perquirerent, nec inuenire possent, contigit ut Euridices Argie filie Adrasti et coniugis Polinicis uideret monile, quod olim Uulcanus Hermioni priuigne sue et coniugi Cadmi dono dederat, et illud desideraret, et inde cum Argia in compositionem ueniens, monili suscepto, Anphyaraum patefecit, ut in Thebaide plenius describit Statius. Sic igitur Amphyaraus coniugis fraude detectus, cum aliis Argiuorum principibus non rediturus iuit in bellum. In quo, dum die quadam armis et curru insignis prelium intrasset atque acriter in Thebanos pugnaret, repente terre motu facto ingenti, et ea in parte, in qua consistebat, uoragine telluris patefacta absorptus est, maxima superstitum turbatione. Hunc Statius armatum uiuumque in conspectu Ditis descendisse describit, et poetico more multa perorasse dicit, que ad propositum nil afferunt. Fuit tamen ea tempestate tanta ueteribus cecitas, ut quem dei iudicio a terra absorptum cernerent, amicum dei, imo deum etiam existimarent, eique ea in parte, in qua absorptum nouerant, tanquam deo templum construerent, et aras dicarent, et sacra conficerent, et ritu dei illum colerent. Huius autem inuentum in libro Naturalis historie dicit Plinius fuisse ignispicam, quod utrum credam, nescio. Memini enim legisse apud Caldeos Nembroth opus fuisse, qui per multa secula precessit Anphyaraum.
Almeon Anphyarai uatis et Euridicis fuit filius. Huic Anphyaraus in bellum ire coactus nequitiam in se Euridicis aperuit, eique future mortis sue uindictam reliquit. Qui, defuncto patre, memor precepti, tempore sumpto, ut patriam pietatem seruaret in matrem impius factus est; eamque peremit.
Amphylocus, ut in Odissea dicit Omerus, filius fuit Anphyarai ex Euridice susceptus, nec de eo legitur amplius.
Catillus, ut ait Solinus in libro Mirabilium, filius fuit Anphyarai, de quo sic scribit: Catillus enim Anphyarai filius post prodigialem patris apud Thebas interitum, Oyclei aui iussu cum omni fetu uer sacrum missus, tres liberos in Ytalia procreauit, Tyburtum, Coram, et Catillum. Qui, depulsis ex oppido Sycilie ueteribus Sycanis, a nomine Tyburti fratris natu maximi urbem uocauerunt. Hec ille.
Tyburtinus, seu Tyburtus, filius fuit Catylli secundum Solinum, et ab eo, quia natu maior esset, Tybur ciuitas a fratribus denominata est. Plinius autem, ubi De hystoria naturali, dicit Tyburtes multo ante Romam originem habuisse, et apud eos dicit extare tres ylices, Tyburtino eorum conditore uetustiores, apud quas inauguratus traditur. Tradunt autem eum, scilicet Tyburtinum, filium fuisse Anphyarai, qui apud Thebas obiit una etate ante Yliacum bellum.
Catyllus filius fuit Catylli filii Anphyarai, ut Solinus asserit ubi supra. Qui, sicut Cato fecit testimonium, Archas fuit, et classis Euandri prefectus et Tyburis conditor.
Corax, ut Solinus De mirabilibus mundi dicit, filius fuit Catylli, eius scilicet qui filius fuit Anphyarai, et una cum Tyburtino et Catyllo fratribus urbem cepere Syculorum, haud longe a Roma, quam, ut supra dictum est, a Tyburtino fratre maiore Tyburim uocauerunt.
Salmoneus, ut dicit Lactantius, filius fuit Eoli, et apud Elydem regnauit, homo insolens et importabilis. Qui cum non esset regia sublimitati contentus, conatus est se deum esse suis ostendere et, fabricato eneo ponte in sublimi, adeo ut Elydis partem desuper tegeret, super eo currus agitari faciebat, qui, tam suo strepitu, quam pontis erei sonoritate, in tam grandem sonum ueniebat, ut tonitruum uideretur. Quod cum ex improuiso faceret ad instar tonitrui, subditos exterrebat. Preterea ex excelso ignitis facibus in similitudinem fulminum iaculabatur, stantibus satellitibus eius intentis ut fulminatus quilibet, si face iniecta non perisset, gladiis iussu suo occideretur. Et hac fatuitate se Iouem fulminantem arbitrari uolebat. Uerum deus non diu uesaniam hanc passus est, quin imo eum uero fulmine percussum deiecit ad Inferos, ut ait Uirgilius dicens: *Uidi et crudeles dantem ?Salmonea? penas, Dum flammas Iouis et sonitus imitatur Olympi* etc. Huic unica tantum filia Tyro superstes fuit.
Tyro, ut in Odissea placet Omero, filia fuit Salmonei regis Elydis, et ex ea iuxta Enypheum fluuium Neptunus, transformatus in speciem eiusdem fluminis, cum illam oppressisset, duos suscepit filios, Neleum et Pelyam, ut supra de eis dictum est. Que postea nupsit Crytheo filio Eoli, et ei peperit, Ensonem, Pheritam et Amythaonem.
Yphyclus, ut ait Leontius, Eoli fuit filius, et cum potens esset, boues Tyro filie Salmonei et matris Nelei, qui Neleo debebantur, surripuit atque detinuit, donec Byantis generi Nelei, aut Melampi auguris fratris sui opere restituerit. Nam hic est, qui cum non posset filios procreare, habuit a Melampo seu a Bia, ut serpentis uenenum potaret, quo potato, confestim Podarcem genuit. Dicit Leontius uenenum serpentis herbam esse, ex qua si gustauerit serpens illico morietur, sterilibus autem confert.
Podarces, ut Leontius asserit, Yphiclei fuit filius, nec de eo aliquid plus habemus.
Sysiphus Eoli fuit filius, ut satis per Ouidium patet dicentem: *Reddit, ubi Eolidem saxum graue Sysiphon urget* etc. Et Oratius in Odis dicit: *Sysiphus Eolides laboris* etc. Ubi aduertendum Sysiphos fuisse duos, et sic Eolos de necessitate fuisse plures, quanquam duos tantum fuisse dicat Lactantius. Sed primo de Sysiphis uideamus. Sysiphus primus contemporaneus fuit Danao Argiuorum regi, seu saltem Lynceo Egysti filio, qui Danao successit in regno. Nam utrumque testatur Eusebius in libro Temporum. Dicit enim eum Ephyram ciuitatem, quam postea Corynthus Horestis filius a se Corinthum appellauit, Danao regnante condidisse, anno scilicet mundi III dcc xx uiiii. Nec multo post dicit secundum alios, eum scilicet Sysiphum, condidisse eam Ephyram, anno decimoquinto regni Lyncei, qui fuit annus mundi III dcc xc iiii, et hic Corynthiorum rex dictus est, id est Ephyre. Nam qui Corynthiorum reges dicti sunt, longe postea inceperunt, scilicet circa annum mundi IIII c, regnante Latinis Enea Siluio et Atheniensibus Melenthone patre Codri, et fuit rex eorum primus Aletius. Et sic iste eius Eoli fuit filius, cuius et Crytheus et Salmoneus et Yphicleus, et alii horum contemporanei. Et huius fuit coniunx Meropes filia Athlantis, de qua Ouidius: *Septima mortali Merope tibi, Sysiphe, nupsit* etc. Et huius fuere filii qui sequuntur, Glaucus et Creon. Fuit et alter Sysiphus, et hic Eoli pariter filius, ed de hoc superiores autoritates testantur potius quam de quo dictum est. Et hic Egeo Athenis regnante fuit. Nam ut, dicit Lactantius, cum inter duo maria, scilicet Yonium et Egeum, montem positum, qui Ithsmos dictus est, Sysiphus crudeli latrocinio occupasset, hac pena mortalium pascebatur, ut homines pregrauans ingenti saxo necaret. Seruius uero dicit, quod dum transeuntes cepisset residens in scopulo ad lauandos sibi pedes aduocabat, intentosque officio calce illos ex prerupto precipitabat in mare. Hunc autem dicit Omerus moram traxisse in Ephyra, ciuitate Argiuorum, que postea Corynthus dicta. Alii insuper dicunt, quod hic secretarius fuerit deorum, et quia secreta mortalibus reuelasset apud Inferos damnatus est hac pena, ut semper saxum ingentis ponderis euoluat, ut ait Ouidius: *Aut petis aut urgis ruiturum, Sysiphe, saxum* etc. Hunc Theseus ut supra, ubi de eo scripsimus, occidit. Qui si filius Eoli fuit, esse non potuit eius Eoli, cuius superior Sysiphus, qui longe fuit antiquior. Nec potuit esse Eoli regnantis apud Lyparam, cum hic iam mortuus esset antequam ille nasceretur. Et sic uidetur tres fuisse Eolos, quos indifferenter poete uentorum deos, seu omnes unum uentorum deum nominant. Huius Sysiphi sunt qui credant Ulixem fuisse filium, ut ubi de eo dictum est. Saxum autem sursum ducere et demum ad inferiora dimittere, dicit Macrobius super Somnium Scipionis intellegi debere eum inefficacibus laboriosisque conatibus uitam terere, quod profecto predonum est.
Glaucus, ut in Yliade ait Omerus, filius fuit Sysiphi regis Ephyre. Nam in persona Glauci, huius Glauci nepotis, aduer sus Dyomedem pugnantis apud Troiam omnem genologiam eiusdem Glauci describit ut sequitur.
Bellorophon, ut in predicta Glauci oratione ad Dyomedem, filius fuit Glauci predicti. Fuit equidem Bellorophon iste iuuenis inclito decore conspicuus, et insignis uirtutis eximie. Hunc regem Ephyre fuisse dicit Omerus, qui a Pryto rege Argiuorum regno priuatus, apud eum, eo iubente, diuertit. Cuius uxor Anthya, seu secundum Lactantium Stenoboes, formositate eius capta, in suam compellauit libidinem, renuentemque, quod ei uim uoluisset inferre, Pryto accusauit. Qui indignatus cum noluisset occidere eum, licteras, in quibus iubebatur occidi, Aryobati socero suo deferendas tradidit illi. Bellorophon autem in Lyciam ueniens, ab Ariobate, ut moreretur, ad occidendam Chymeram missus est. Erat enim Chymera monstrum, ut ubi supra de ea dictum est. Bellorophon autem, equo Pegaso sumpto, euolauit ad illam, atque occidit. Inde cum esset Ariobati aduersus Solimisos bellum, de uirtute Bellorophontis confidens, illum misit in pugnam; qui eque Solimisos expugnauit atque fugauit. Tercio aduersus Amazonas insultantes in eum, arma arripi iussit. Bellorophon autem superatas in terminos redire coegit. Que cum uidisset rex, eius misertus est, et Achymenem filiam suam Anthye sororem, illi, ut dicit Lactantius, dedit in coniugem cum parte regni, ex qua ipse suscepit Ysandrum, Yppologum, et Laodamiam. Stenoboes autem, seu Anthya, cum rescisset eum a patre honoratum se ipsam interemit. Et, ut placet Seruio, ob hoc crimen Pryti filie in insaniam deuenere. Ex eo uero quod hic fictum est, sic sentit Fulgentius. Dicit enim Bellorophontem, quasi bulephorunta , quod nos Latine sapientie consultatorem dicimus, qui libidinem spernit, id est Anthyam; anthyon enim Grece, contrarium Latine dicitur. Que Anthya Pryti coniunx est, qui prytos Panphyla lingua sordidus dicitur. Et cuius uxor libido, nisi sordidi est? Et bona consultatio, id est Bellorophon qualem equum sedet, nisi Pegasum? quasi pegasion, id est fontem eternum. Sapientia enim bone consultationis eternus fons est. Ideo pennatus, quia mundi naturam uniuersam celeri cogitationum theoria collustrat. Preterea Bellorophon Chymeram occidit. Chymera enim quasi chymeron, id est fluctuatio amoris, quam tricipitem dicit Fulgentius, et ideo tricipitem, quia tres amoris sint actus, hoc est, incipere, perficere et finire. Dum enim amor nouiter uenit, ut leo feraliter inuadit, quod capra in medio sit uel fingatur, perfectio libidinis est, ea uidelicet causa, quod hoc animal sit in libidinem ualde pronum. At uero quod postremo draco dicitur, quia post perfectionem uulnus det penitentie uenenumque peccati etc. Sed quicquid dicat Fulgentius, hoc habet hystoria, Chymeram montem esse Lycie in summitate flammas euomentem , demum leones paululum inferius nutrientem inde capreas alentem et postremo in radicibus serpentum abundantem . Que cum illum redderent inabitabilem, et circum adiacentibus noxium, Bellorophon, ut alibi dictum est, his nocuis sublatis, habitabilem fecit. Preterea uidetur placere Plinio in libro Naturalis historie ab hoc primo equo uehi compertum.
Laodomia filia fuit Bellorophontis et Achimenis coniugis eius. Hec autem, cum uirgo formosa esset, Ioui placuit, qui cum ea concubuit, et, ut dicit Omerus, ex eo Sarpedonem peperit, qui postea rex Lycie fuit.
Ysander, ut Omerus scribit in Yliade, filius fuit Bellorophontis et Achymenis. Et cum esset bellum inter Lycios et Solimisos, aduersus Solimisos acriter pugnans occisus est.
Yppolocus, ubi supra dicit Omerus, Bellorophontis fuit filius. Ex quo nil aliud recitat, nisi quod Glaucum genuerit.
Glaucus Yppoloci fuit filius, ut ipsemet in Yliade interroganti Dyomedi dicit. Nam cum iste Troianis uenisset adiutor, et die una aliquamdiu aduersus Dyomedem pugnasset, cum eo tandem in colloquium uenit, et inter alia qualiter a Sysipho per Glaucum et per Bellorophontem et Yppolocum natus sit, recitauit. Ob quam recitationem memor factus Dyomedes ueteris amicitie predecessorum suorum, secum conuenit, ne amplius inuicem pugnam inirent. Et hinc inde datis sumptisque muneribus discesserunt. Iste tamen Glaucus in prelio postea occisus est.
Creon rex fuit Corynthiorum et Sysiphi filius, ut Medee uerbis, in tragedia eiusdem, Seneca poeta demonstrat, dicens: *Non ueniat unquam tam malus miseris dies, Qui prole feda misceat prolem inclitam, Phebi nepotes Sysiphi nepotibus* etc. Credo hic intelligi Creontem hunc Sysiphi latronis fuisse filium, et ob id Medea tanquam ex turpi genere procreatos Sysiphi nepotes hic respuit suis filiis consanguineos futuros.
Creusa, ut satis proximo supra patet, filia fuit Creonthis Corynthiorum regis et desponsata Iasoni. Quam ob rem indignata Medea, cantaminibus suis ignem inestinguibilem scrineolo inclusit, illudque firmatum tanquam iocale aliquod ad eius gratiam filiis promerendam eidem Creuse per filios paruulos misit. Que cum uisura quid muneris mitteretur, scrineolum aperuisset, euolauit ex illo ignis confestim, qui Creusam regiamque Creontis exussit omnem, cum iam Medee filii premoniti discessissent.
Cephalus Eoli fuit filius, ut de eo loquens carmen sonat Ouidii, ubi dicit: *Aspicit Eolidem ignota ex arbore factum* etc. Huic fuit uxor Pocris Erichthei regis filia. Eam tamen dicit Seruius Yphili fuisse filiam. Fuit et hic ab Aurora dilectus, que, ut dicit Seruius, illi dedit canem uocatum Lelepam et hastilia duo, omnia que uellet contingentia, eo quod uenationibus delectaretur. Cui cum eius postularet amplexus, respondit Cephalus, se ius iurandum habere cum coniuge mutue castitatis. Cui Aurora: castimoniam Pocris queso transformatus experiaris. Qui cum se mercatorem finxisset, et munera ingentia promisisset, eam in suum desiderium flexit, et turbatus, se maritum concessus est. Ouidius uero dicit quod, cum Aurora Cephali uteretur amplexu, et hic nil preter Pocrim amaret, ab Aurora indignante dictum: Siste tuas, ingrate, querellas, Pocrin habe, dixit, quodsi mea prouida mens est, Non habuisse uoles etc. Quibus auditis cepit Cephalus de pudicitia coniugis suspicari, et experturus in mercatorem se transtulit, et domum ueniens suam, cum omnia castitati congruentia cerneret, a ceptis desistere uoluit. Tandem perseuerans in proposito, muneribus pactus est eius concubitum. Quo facto se esse Cephalum demonstrauit. Pocris autem criminis conscia, erubescens, in siluas abiit, et adhesit Diane, cepitque una cum ea uenari. Cui Diana canem dedit et iaculum. Porro cum precibus illam ad se reuocasset Cephalus, ab ea canem et iaculum habuit. Ipse autem uenationibus uacans, more solito feruescente sole secedebat in umbras, auram refrigerii causa cantu uocans. Rusticus autem quidam nynpha uocari putans Pocri retulit. Que zelo percita, ut uideret quenam esset, que uocata accederet, inter uirgulta uallis se abscondit, et cum audisset Cephalum blanda uoce Auram uocantem, mouet se paululum, ut uideret, quod uidisse noluisset. Cephalus uiso uirgultorum motu, feram ratus, iniecit iaculum, et inaduertens uulnerauit uxorem. Que in ulnis eius suscepta, orans ne Aura loco sui duceretur uxor a Cephalo, expirauit. Anselmus autem uidetur credere hanc Auram fuisse feminam, et scribit Cephalum ex ea suscepisse Hesperum filium. Quod et Theodontius arbitratur, et sic erit hystoria et non fictio, quod narratur.
Hesperus, alter a superiori, filius fuit Cephali et Aure seu Aurore, ut dicit Anselmus ubi De Ymagine mundi. De quo, nomine excepto, nil aliud reperitur.
Athamas rex filius fuit Eoli, ut satis per Ouidium patet. Ex quo talem Seruius hystoriam refert. Dic enim quod Athamas habuit Neyphilem uxorem, ex qua suscepit Phrysum et Hellem, uerum cum insania Liberi patris concitata in siluas abiisset, Athamas filiis eius Ynoem Cadmi filiam superinduxit nouercam. Que, uti nouercarum mos est, priuignis exitium machinata, cum matronis egit, ut frumenta ferenda corrumperent; quo peracto, fames ualida subsecuta est. Tandem cum ad consulendum Apollinem misisset Athamas, Yno eum, qui missus fuerat, dolose corrupit, egitque, ut referret ab oraculo dictum, Neyphilis filios ad famem auferendam immolandos, quos et ipsa accusauerat, quod frumentum incendissent. Athamas autem inuidiam plebis timens, Phrysum et Hellem publice arbitrio commisit nouerce; clam autem illis salutare concessit remedium, egitque ut Phrixus aureum abduceret arietem. Qui Iunonis nutu monitus, una cum Helle sorore sua illum conscendens mortem euitauit et abiit. Inde superaddit Ouidius lunonem excitasse ab Inferis Furias in Athamantem, que uenientes in aulam, in qua forte tunc erat Athamas, eum colubribus iniectis in tantam deduxerunt insaniam, ut dum uideret Ynoem ad se cum duobus filiis uenientem, leenam illam crederet, et filios suos leene catulos; quam ob rem emisso clamore ingenti in eos irruit, et Learcum ex filiis alterum ex ulnis matris excerptum totis uiribus illideret saxo. Quod Yno uidens territa, cum Melicerte filio altero fugiens, se ex rupe, que Leucotoea dicitur, precipitem dedit in mare. Quid tandem de Athamante factum sit, nullum extat uestigium. Iunonem, regnorum et diuitiarum deam, Thebanis infestam sepissime poete dicunt propter crebram regum apud eos mutationem; ex qua profecto populis mala consequuntur plurima. Uerum quod ad Athamantem spectat, dicit Barlaam Ynonis odium in priuignos egisse, ut opere cuiusdam arietis nutritoris Phrisii, Phrysius ipse cum sorore Helle cum omni ornatu regio et thesauro aufugerent, quod Yno dolens non tantum Athamantem infestabat iurgiis, quod regnum spoliasset diuitiis et splendore regio, sed omnes regni proceres in eum tanquam in regni desolatorem incenderat, quibus impulsus Athamas et in Ynoem accensus, non in eam solum, sed in filios, quos ex ea susceperat, die quadam, more furentis irrupit, et secutum exinde est, quod supra dictum est.
Phrysus et Helles filii fuere Athamantis regis et Neyphilis, in quos dum Yno nouerca machinaretur mortem, ipsique, ut dicit Lactantius, per insulam ferrentur incerti, eis a matre aries aurei uelleris apparatus est. Seruius autem, supra, dixit a patre, eaque iubente illum conscenderunt ambo Colcos usque petituri salutem. Quos cum per mare deferret aries, contigit, ut Helles perterrita caderet in pontum, et confestim a uertigine raperetur aquarum; ex quo secutum est, ut eternum illi ponto cognomen imponeret. Nam ab ea demersa de cetero semper Hellespontus illa maris particula, in qua periit, appellata est. Phrysus autem incolumis deuenit ad Oetham Colcorum regem, et cum ab eo comiter fuisset susceptus, iuxta matris imperium arietem sacrauit Superis. Alii Marti tantum consecratum uolunt. Et, ut scribit Pomponius Mela, iuxta Phasis fluminis hostia oppidum a Themistagora Milesio conditum est, et Phasim denominatum, penes quod Phrysi templum, et lucus fuit nobilis aurei uelleris ariete. Phryso tandem Oetha filiam dedit in coniugem, puto ego Calciopem. Uerum cum, oraculo dicente, audisset, ut sibi caueret ab Eoli prole, sciretque Phrysum Eoli nepotem, esto illi filiam in coniugem dedisset, et iam Phrysus ex ea filios suscepisset, sibi magis timens, quam genero parceret, ad euitandum periculum illi prenuntiatum, Phrisum interficit incautum. Quod autem hic fabulosum uidetur et, si supra secundum opinionem Barlae expositum sit, libet aliorum sensum apponere. Sunt ergo qui dicant Phryso et Helli nauem ad fugam fuisse paratam, cui aries aureus esset insigne. Eusebius autem dicit a Palefato affirmari arietem uocatum fuisse Nutritorem, per quem a nouercalibus insidiis liberati sunt. Sed quid ergo diis seu Marti consecratum fuit a Phryso, si nauis tantum aut nutritor aries fuit? Ego autem quod dicit Barlaam, aut uerum aut ueritati proximum reor. Et quod a matre illi sit aries apparatus, sic potest intelligi. Diximus enim supra eam non mortuam, sed in siluas aufugisse, que uiuens potuit tanquam conscia filio reuelasse thesauri locum, et sic arietem aureum preparasse. Marti autem ideo consecratus est aries, ut intelligamus reges congregare thesauros et seruare, ut eis opitulantibus uolentes bellum possint inferre, aut a se instante oportunitate repellere. Scribit insuper Eusebius hoc, secundum quosdam, fuisse regnante Athenis Erichtheo, Argis uero Abante anno mundi III dccc xx; secundum autem alios, regnante Argis Pryto, anno uero mundi III dccc xl iii
Cythoros filius fuit Phrysi, ut in Cosmographya testatur Pomponius Mela. Dicit enim circa Parthemium amnem inter alias esse Cythosorum ciuitatem, a Cythoro Phrysi filio positam. Hic cum aliis Phrysi filiis, ut dicit Lactantius, Phryso occiso, intrauit mare, ut ad Athamantem auum aufugeret, sed naufragio uexatus, ab Ensone Iasonis patre una cum fratribus susceptus est, nomina tamen fratruum non uidimus.
Learcus et Melicertes filii fuerunt Athamantis ex Ynone Cadmi filia, ut supra dictum est. Hi, ut premonstrauimus, paruuli periere; nam Eearcus saxo illisus a patre obiit; Melicertes autem, cum se una cum eo Yno mater dedisset in undas, absorptus est. Aiunt tamen Uenerem, misertam eorum, orasse Neptunum, ut numero deorum maris illos iungeret, quod factum est. Et ob id Yno Leucotoe uocata est a rupe, ex qua se deiecit in mare, Latine tamen Amatuta dicitur. Melicertes uero Palemon dictus est, qui Latine sonat Portunnus, et ueneratione precipua templis et sacris ritu deorum culti fuere iamdudum. Seruius autem dicit Melicertem a Boetia nauigio Ithsmos adisse, eumque demum ab Ethyope rege susceptum et Ithsmia sacra, que in honorem Neptuni celebrabantur, facta Melicerthia. Et hinc est quod a Neptuno numero marinorum deorum ascripti sunt. Theodontius addit causam dicens, quod cum Yno forma ualeret et etate, et Melicertes speciosissimus esset puer, et fugientes nauigio deuenissent ad Sysiphum, qui et Ethyops a non nullis uocatus est, ipsum Ethyopem in libidinem pronum eorum abusum fuisse concubitu, et in premium eius eos maris fecisse deos, et sic apparet Uenerem pro eis interpellasse. Et alibi dicit idem Theodontius Ethyopem illos profugos portui prefecisse, eisque in cotidianos sumptus prouentus omnes ex portu dedisse, et hinc illis nomina immutata.
Poteram, si placuisset, tam amplissimi tercii Iouis proli duos illustres addere uiros, Alexandrum scilicet Macedonem Asie domitorem, et Publium Cornelium Scipionem, cui concessum est et Hyspanias ab Affris occupatas recuperare, et ipsos Affros Romanis subigere. Uerum quoniam iam horum euo in dissuetudinem abisse uidetur stultitia uetus illa, qua gloriabantur insignes fictionibus generi deorum ascribi, et illa aduenerant secula, in quibus per uirtutem claritas quereretur, hac extulisse illos fictione potius quam splendor, uideretur ridiculum, omittendos censui. Preterea quod ambitione queritur atque fraude, aut taciturnitate respuitur, non satis iuste conceditur. Passus enim primo Alexander est fabulari Iouem anguis in specie cum Olympiade matre mixtum, et se genitum ex concubitu illo. Inde iam non contentus titulorum multiplicium, quos fortuna audacie sue fauens splendori addiderat suo, quod satis uulgi fabula non uidebatur quesitum, fraude Iouem in patrem sibi querere conatus est, sacerdotibus ad hoc Amonis Lybici subornatis. O insipidum incliti iuuenis desiderium! malle potius se ex adulterio quam ex connubio genitum, malle matrem habere incestuosam potius quam pudicam, malle draconis se filium credi, quam Phylippi clarissimi regis, et potius spurium quam legitimum arbitrari. O mortalium mentium, non solum inanis, sed detestanda gloria; is qui continue in oculis amicorum patiebatur mortalia, per mendaciorum fascinationes ab eisdem se immortalem existimari cupiebat insipide. Sed quid tandem ? Hanc ob causam reicitur merito, ne fraude gaudeat, qui uirtute poterat laudari. Scipio autem, etsi murmure uulgi diceretur a Ioue in specie serpentis in cubiculo matris uersato genitus, et ob id, et quoniam noctu eunti in Capitolium nunquam latrarent canes occurrentes, et eius etiam operantibus meritis uideretur augeri fabule fides, et si non negauerit, cum sapientissimus esset, confiteri nunquam uoluit. Quam ob rem cum friuolo honori tacite renuntiasse uideatur, non est meum illum eidem expresse concedere. Et sic cum nusquam alios Iouis compererim filios uel nepotes, et sibi fecerit prosapia finem, ego eque libello conficiam.
Orci domos opacas et celo remotissimas, animarum sontium sedes, esto titubanti gradu, diuina tamen luce preuia perambulauimus, et maris amplissimi non solum scabrosa litora, quin imo et insulas, uario sub sole iacentes, indefessa nauigatione per circumitum quesiuimus omnes, ac insuper eius profundissimos gurgites adeo perspicaci quadam indagatione sulcauimus, ut Neptunni ceruleas edes atque Prothei senis, et nynpharum choros et thalamos, ac etiam eiusdem pelagi beluas et agmina piscium, et fluminum uiderimus capita. Post hec et urbes pleclaras, et umbrosa nemora, siluas inuias, celsos montes et lubricas ualles, atque abscondita rupibus antra, nec non et equora tractu longissima, ac solitudines ipso horrendas nomine peragrauimus. Et quasi sumptis Dedali pennis, audaci quodam uolatu in celum usque meditatione delati, Iouis aureum thronum, Solis auream domum, deorum atria, templa ingentia gemmis et auro conspicua, et consistorum Superum mira luce splendidum atque uenerabile, et siderum claritates perpetuas et eorum flexus atque reflexus et admirabili compositos ordine motus prospeximus; et undique, o clementissime rex, iuxta promissum ueteris naufragii, prout concessum est, desuper fragmenta collegimus, et in unum corpus, qualecunque sit, pro uiribus ingenii nostri redegimus; adeo ut a Demogorgone, quem primum deorum omnium errantes prisci dixere, initio sumpto, per eiusdem successiones ordinate ad extremum usque Iouis tercii filium Eolum, eiusque Eoli Athamantem, et Athamantis Learcum et Melicertem filios deduximus, omni diligentia adhibita, ut tuum desiderium impleretur. At inde, ne in aliquo tuis uotis uideretur omissum, aut quos comperimus ex antiquis, aut quos mea sententia approbaui fictionibus cunctis sensus apposuimus, ut ipse, prestante deo, uisurus es. Quibus sic peractis, quasi in quesitam a principio stationem seu sinum uenerimus, suadebat quietis desiderium, ut in litus ex nauigio prosilirem, et, sacro gratiarum deo exibitori rite peracto, laborum uictrici cimbe lauros apponere, et inde in exoptatum ocium ire. Attamen consilium longe probabilius menti desuper infudit deus. Monemur enim autoritate prudentum, ut ex preteritis, quid futurum sit, coniectura prenoscamus. Agitare quippe procellis infestis non nunquam in perniciem usque, nisi premunita sint, permaxima etiam consueuere nauigia: quid ergo nauicule futurum arbitrandum est, si medio in salo soluta et absque gubernatore linquatur ? Non ergo paruus adhuc superest labor, proresiis quippe alliganda est continenti et ancoris fundanda ualidis, ac etiam, quibus possumus, tegenda tutamentis est, ne ab ignitis strepentis etheris fulminibus exuratur, seu ab imbribus mixtis grandine diluatur, aut a stridulo Aquilone, turbido Austro, furenti Euro, Lybico aliisque nullo perflantibus ordine scopulis aut litori illidatur, uel forsan ab undis fluctuantibus absorbatur et pereat, quam sudore plurimo per Euripos et sonantia saxa, per maris estus et mille pericula incolumem itineris in finem usque deduximus. Que quidem tunc peregisse reor, dum obiecta iam dudum aut obicienda in poesim et poemata ab hostibus poetici nominis rationibus ueris retudero. Noui equidem et memini, quot et que ignari iam dixerint, non habentes in contrarium responsorem; et hinc, dum hoc perlegent opus, inuidia infestante, quid in poetas et quid in me dicturi sunt, satis percipio. Labori igitur huic extremo, qui duobus uoluminibus terminabitur, auxilium desuper fundat ipse pater optimus, qui rerum omnium alpha et o, principium est et finis.
Ueniet, opitulante Christo Ihesu, quoniam sic michi propositum est, o rex illustris, opus hoc, antequam alibi gradum flectat, in sacras celsitudinis tue manus, ut, cuius iussu factum est, se primo illius exponat iudicio et eidem pro uiribus prestet obsequium. Quod postquam benigne susceptum conspexeris omne, et sublimi ingenio tuo partes eius quascunque discusseris, existimo miraberis, quod in tam protensum uolumen postulatum tue claritatis euaserit, quantumcunque ob librorum penuriam multis in locis non satis integrum putem. Et forsan legens latentes nuper sub rudi cortice sensus nunc productos in lucem, non aliter, quam si ex igneo globo recentes scaturire latices uideas, mirabundus aspicies, teque ipsum modesta quadam delectatione laudabis, quod iam dudum de poetis uera arbitratus sis, eos scilicet non fabulosos simpliciter fuisse homines, ut inuidi quidam uolunt, sed eruditissimos quidem atque diuino quodam animo et artificio preditos. Uerum, collectis omnibus, qualis de opere toto tua existimatio futura sit, non satis certum habeo; hoc tamen mecum cogito te de corpore et membris, sola agente iustitia, sanam et integram laturum sententiam, ac etiam opinor, quia minus apta regia caritate tua redargues, et commendabis, que laudanda comperies. Magnum quippe, imo maximum hoc michi erit, et iam spe ipsa letor et gaudeo! Ceterum, cum iam uisum illud in amicorum manus uisendum tradideris, et tua licentia prodibit in medium, reor, non equa sic ab omnibus ponderabitur lance; nec nouum hoc erit sub sole, trahit sua quemque uoluptas. Preterea liuor edax, letalis uiuentium pestis, adeo occupauit a primeuo hominum pectora, ut rarissima, eo exurente, equa in quem mauis prestentur iudicia. Quam ob causam in eum surgent rabido latratu plurimi, et quas comperient partes minus acri soliditate firmatas, morsu impio auferent et discerpent. Aduersus quos, quorum ex ueteri more iam uerba et obiectiones ariolor, ut iam dixi, ne longus labor resoluatur facile et, ignitis agentibus spiculis, euolet in cinerem et fauillam, oportunis responsionibus occurram necesse est. Oro tamen, ut et ipse, o rex optime, cui laboraui diu, una mecum generosum pectus opponas, securus, si feceris, hostes laboris nostri tanquam fumus in auras euanescent.
Concurrent, ut fit, ad spectaculum noui operis non solum uulgus ineptum, sed et eruditi conuenient homines; et postquam undique prospectauerint, non dubitem, quin aliqui uiri Sint probitate uenerabiles et integre mentis atque scientie, qui, tua sequentes uestigia, commendanda laudabunt, et affectione quadam sacra minus probanda redarguent. Quibus ego benedicere, gratias agere, obsequium prestare, et eorum tenebor conlaudare iustitiam. Sed longe numerosior multitudo, corona in circumitu facta, in rimas minus bene compacti operis et quascunque mendas, si que erunt, impinget oculos, auidior uidisse, quid mordeat quam inuenisse, quid probet. Aduersus hos michi superest bellum, michi arma sumenda sunt, et melioribus rationibus ut conculcem, necesse est. Sane non in totum simul agmen, nam circumuentus forsan opprimerer facile, sed distinctis aciebus, ut assuescant certamini manus et paulatim conterantur hostes, in debilius primo corripienda sunt iacula. Sunt hi, ut reliquum sinamus uulgus, homines quidam insani, quibus tanta loquacitas est et detestabilis arrogantia, ut aduersus omnia quorumcunque probatissimorum hominum presummant clamoribus ferre sententiam, eos flocci facere, uilipendere et, si queant, turpi damnare sermone. Qui postquam boatu sonoro, quasi maximum suum predicent decus, se ydiotas confessi sunt, ueluti nil amplius in suam ignauiam inici possint, summum bonum comesationibus, libidinibus, et inerti ocio uacare existimantes in ganeis atque lupanaribus spumantia uino pre se tenentes pocula et externa eructantes crapula, eruditorum hominum uigilias, meditationes et studia, honestosque labores et modestiam spurcido ore damnare et suis obscenitatibus fedare conantur; ex quo fiet, ut, hoc uiso opere, ridentes dicant: *O insipidus homo, quantum dulcissime quietis, quantum temporis optimi perdidit, quantum friuoli laboris impendit, quot membranas amisit et incassum uersiculos exarauit! Nonne satius fuerat amasse, potasse, dormisse, et tam grande tempus uoluptatibus triuisse, quam has scripsisse nugas? Profecto, qui se prudentes haberi uolunt, stultissimum genus hominum est, nam, perdito lucubrationibus tempore, antequam diem unam letam sentiant, damnando probanda, in mortem concidunt equam cunctis. O sanum, o uenerabile iudicium ex lenonum bachanalibus, ex senatu gnatonicorum, ex ganeis mandurcorum atque bibionum, ex meretricantium emissum fornicibus!* Sed quid multa? Horum ego uituperationes illustrium uirorum splendidas laudes arbitror, cum turpitudinis participem a turpibus laudatum existimem. Uadant igitur tales et cauponibus, lanistis, cetariis atque meretriculis gannientes applaudant, et somno uinoque marcentes, suas illis laudes ingerant et sapientes uiros, eorumque labores in sua luce permittant, cum nil ignaro indecentius homine, nil indocto fastidiosius, ante quidem diem miserum atque caducum mortalitatis sue corpus, infelicis anime fecere sepulcrum. Hi quippe tam fetida olent infamia, ut rudientes asinos, grunnientes sues, mugientesque boues, sapientes possint cum patientia audire, eos audire non possunt. Eant iterum tales, et uentri deseruiant, et, nedum alios reprehendere, sed apparere, si quando sobrii sunt, in conuentu hominum erubescant!
Prospectabit et hoc opus species hominum altera, moribus forte minus redarguenda priore, sed prudentia profecto non maior. Et hi sunt, qui, ante uisum scolarum limen, se, quia quandoque phylosophorum quorundam audiuere nomina, putant esse phylosophos, seu si non putent, ut ab aliis credatur, exoptant, et quadam ficta grauitate uerborum et morum ponderositate, uisis aliquando non nullis libellis uulgarium, non nisi de apicibus rerum uerba faciunt; et, ut existimentur, quod cupiunt, apud eruditissimos uiros uersantur, mouentes persepe de sublimibus dubia, ut puta, qualiter tribus personis una tantum sit deitas, uel nunquid possit deus sibi similem facere, aut cur non ante per mille milia seculorum creauerit deus orbem, quam fecerit, et huiusmodi. Et dum responsa prudentum percipiunt, factis ratiunculis quibusdam friuolis in contrarium et auditis doctorum replicationibus atque conclusionibus, quasi non satis illis satisfactum sit, quatientes, si uideantur, paululum caput, et torquentes cum cachinno faciem, et circumstantes etiam intuentes, non aliter quam si indulgeant reuerentie respondentis, pretereunt. Et tandem, quod ex ore probatissimorum hominum intellectus eorum tenuis et remissus excepit, seruauitque memoria, apud muliercularum textrinas, seu potius, si prestetur, in triuiis, ignaro ascultante popello, uti ipsum deum consuluerint, post longum suspirium blaterantes emittunt, uolentes ex hoc percipi, quod non absque labore plurimo, quod dixerint, ingenio et speculatione sua ex penetralibus diuine mentis euulsum sit. Et ut omnino insipidis sapientes appareant, ampliatis sermonibus, non tamen eodem uerborum contextu, quin imo nunc huc nunc illuc per uarias materias saltitantes, nec de aliqua concludentes, sed se auditoresque implicantes suos, ceu plenissime liberales artes nouerint, quarum persepe nomina non nouerunt, Priscianum, Aristotilem, Ciceronem, Aristarcum, Euclidem, atque Ptholomeum, aliosque circa has insignes uiros stomacosa quadam dicacitate neglexisse demonstrant, se tractos aientes ad sublimiora theologie dulcedine. Sic et de moribus hominum et gestis heroum, ac de sacris legibus et institutis legumque latoribus. Et, si quando contingat poesis aut poetarum intrare colloquium, tanto cum fastidio illos et poemata, uti integre uiderint omnia et despicienda cognouerint, damnant, uituperant, flocci faciunt, et a se eicere ostendunt, ut uix tolerare possint etiam imprudentes; et balbutientes aiunt Musas, Helyconam, Castalium fontem, et Phebi nemus, et huiusmodi delirantium hominum nugas esse et puerorum ad grammaticam esse preludia. Ex quibus fatuitatibus satis iam scio, quid, monstrum istud spectantes, in me, quid in opus meum, quid in poetas dicturi sint. Uerum reor horum uecordie compatiendum potius quam rationibus obsistendum, nam, cum se ipsos non intelligant, longe minus alios intellecturi sunt; ignari sunt, et luce ueritatis carentes, sensualitate duce se trahi permittunt. Quibus caritate mea, non eorum merito dixisse uelim, ut, alienis omissis officiis, exerceant sua, et si hac glorie cupiditate agitantur, ut sapientes existimentur, scolas intrent, audiant preceptores, libros euoluant, uigilent atque discant, et palestras disputantium solertes uisitent, memores, ne festini in doctoratum euolent, pictagorici instituti, quo cauebatur, ne quis scolas eius intrans locuturus de phylosophicis os aperiret, antequam per quinquennium audisset. Quod cum laudabiliter fecerint, et in bene meritum titulum uenerint, si libet, in medium prodeant, predicent, disputent, redarguant et castigent, atque acri spiritu suis redargutoribus instent; aliter autem fecisse, non ostentatio sapientie, sed dementie est.
Sunt et insuper homines quidam toga, aureis bullis et ornatu fere regio insignes, nec minus incessu et morum grauitate atque oris facundia spectabiles, magnis postergati clientum cateruis, et ingenti autoritate conspicui. Hi quidem sunt clarissimi legum preceptores et tribunalium presides, a quibus si rite exerceantur iura, frenantur hominum illecebres mores, extollitur innocentia, et, quod suum est, unicuique poscenti conceditur, quibus reipublice neruus non solum suis in uiribus seruatur, sed perenni iustitia augetur in melius; uenerabilis ergo et precipuo honore dignissimi sunt! Sane quantumcunque aliorum purgent sua prudentia notas, una tamen labe fere polluti sunt omnes; auri cupiditate laborant, nec aliquid seu aliquem laude dignum putant, ni fulgeat auro. Hos ego uenturos existimo cum reliquis, ut prospectent, nunquid aliquid criminis operi nostro possint suis inferre legibus; nec me fallit, si morem sequentur ueterem, quid obiecturi sint. Consueuere quidem, relictis rostris et pretoria exeuntes, et potissime, dum curis paululum soluti in conuentum amicorum ueniunt, si contingant inter loquendum fieri mentio poetarum, illos extollere laudibus, quoniam eruditissimi atque eloquentissimi fuere uiri; tandem post multa absconditum sub melle uenenum, non letale tamen, emittunt dicuntque eos parum fuisse prudentes, in quantum, tempus omne terentes, facultatem secuti sunt, ex qua post longos labores nulle consequuntur opes, super addentes ob hoc pauperrimos homines fuisse poetas, nullo splendore spectabiles, nullis opibus, nullo famulatu insignes, uolentes ex his intellegi, quia non diuites fuere, nullius pretii eorum extimanda facultas sit. Que quidem uerba una cum abscondita conclusione facile audientium animos intrant , cum omnes in auaritiam proni simus, et stulta credulitate arbitremur summum bonum possidere diuitias. Hac ergo impulsi peste, autumo, si laborem inspexerint nostrum, eos post multa dicturos opus scilicet pulchrum, sed superuacaneum, et inutilem sudorem meum, eo quod minime tendat, quo ceterorum mortalium labores intendunt; et sic non solum aduersum me apparebit eos dixisse sententiam, sed ex consequentia quadam tanquam summum et detestabile malum una cum opere poetas cum paupertate damnasse uidebuntur. Pia quippe, et humanitati conformis atque opinioni uulgari, hec uidetur obiectio, et gratiarum actione dignissima, dummodo ex fonte caritatis exundaret in medium; uerum, quoniam ex offuscato appetitus inepti iudicio sumit originem, ridenda est atque abicienda, et eorum prurigini compatiendum. Et quoniam dignitati talium insuper deferendum est, ne se postergatos existiment, obiectionem eorum uerbis amplioribus in suos ortus uertendam puto. Confitebor igitur sponte, quod dictum est, poesim nullas afferre substantias, et poetas pauperes fuisse, si pauperes dici debent, qui ultro spreuere diuitias; stolidos autem fuisse non confitebor, eo quod poesis studium secuti sint, cum prudentissimos arbitrarer, si uerum deum catholice cognouissent. Nunc reassumendo, ne confessione mea tam ultronea uidear absolute obiectoribus tanquam uictoribus aream liquisse certaminis, et obiectionem primam deducamus in medium. Dicunt igitur splendidi legum interpretes poesim nullas afferre diuitias, uolentes ob id, ut satis percipi potest, eam ab imitandis excludere, quasi nullius inter scientias reliquas sit momenti. Equidem, ut iterato dixerim, certum est poesim nullas afferre diuitias; non tamen assentio, ut isti uolunt, hoc sua ignobilitate contingere, uerum quia speculatiuarum disciplinarum non sit officium tale aut intentum, sed mechanicorum artificum seu feneratorum, quorum in hunc finem omnis tendit intentio, qui, ut cito ueniat, nil gratis penitus operantur. Sic, et causidici, qui hinc ex delictis hominum, inde ex legum peritia sibi officinas construunt, in quibus uenalis lingue malleo numismata cudunt, et aurum ex miserorum lacrimis uerbositate conficiunt, quod poesis, generose memor originis, omnino abhorret et renuit. Ex quo si damnanda aut parui pendenda est, nullius una secum pretii erit phylosophia, rerum magistra, et cuius opere entium causas discimus; nullius eque theologia, cuius demonstrationibus rite deum cognoscimus, quibus nullum unquam querendi thesauros fuisse studium audiui. Si nesciunt isti, poesis maioribus uacat, nam, cum celos inhabitet diuinis inmixta consiliis, paucorum hominum mentes ex alto in desiderium eterni nominis mouet, et sua pulchritudine in sublimes cogitationes impellit, tractisque inuentiones peregrinas ostendit, atque ex ingeniis egregiis sermones exquisitos emittit. Et, siquando, placidis uocata precibus et sublimi sede descendit in terras, sacris comitata Musis, non celsa regum palatia, non molles deliciosorum domos exquirit habitatura, uerum antra atque prerupta montium, umbras nemorum, fontes argenteos, secessusque studentium, quantumcunque pauperrimos et luce peritura uacuos, intrat et incolit; quod alibi forsan plenius ostendetur, exigente materia. Et sic, cum etherea sit atque perennis, nullum sibi cum perituris commertium est, splendoresque manu factos, tanquam futiles et inanes, parui facit et renuit, ac suis contenta bonis non curat aggregare diuitias. Post hec ex iam dicta positione subnectunt, minus prudentes fuisse poetas, qui tale secuti sunt dogma, ex quo nulle sequacibus consequantur opes. Quibus ut responsum sit, reor plurimum prudentis opus circa eligenda consistere, et ideo hos conuenire uelim, quis in eligendo prudentior merito habendus sit, iuridicus an poeta. Edepol prudentius actum puto elegisse trahentem ad sublimia mentem, quam ad terrestria deprimentem, stabilem quam casuram, que longeuum bonum prestat, quam que breuissimum exibet. Elegere poete scientiam, inter sydera, inter deorum sedes ornatusque celestes suos continua meditatione trahentem; nunquid hoc uerum sit, testimonium reddant ipsa uatum poemata, impulsu trahentis eleganti stilo poetarum descripta calamo. Causidici uero, legum facultatem secuti, sola scriptorum ualent memoria non ex ingenio, sed ex literis legum latorum iura reddentes; nec putandum est, ut satis uideri potest, eos insistere circa excelsa aut semota nature, ut puta, nunquid recta aut transuersa uia sol ab Yndis petat Hispanos, qui imo, nunquid hereditario iure seu enphiteotico potius uel precario Titus uel Sempronius occupet agellum, nunquid certum debitum aut usurarium dicendum sit, nunquid ardens femina solui posset a frigido uiro. Magna sunt et egregia hec et ex gremio nature sublata! Preterea poesis, quam pauperes preelegere poete, stabilis est et fixa scientia, eternis fundata atque solidata principiis, ubique et omni tempore eadem, nec ullis unquam concussa motibus. Leges autem non sic; non equo iure uiuit cum Ethyope Sauromata, non eadem legum autoritas bello laborantibus atque leta pace quietis. Nec non augent, sepe minuuntque plurimum potestatis instituta municipalia legibus constitutionesque regnorum; facit illas indictum iustitium mutas. Senescunt etiam et moriuntur aliquando, nam non nulle iam dudum in pretio fuere permaximo, que euo nostro aut neglecte sunt, aut omnino abolite; et sic non idem semper sunt, ut comperta poesis. Ex quibus, ne plura dicam, satis patet facultatem legum non scientiam esse dicendam; et quantum presit scientia facultati, prudentes nouerunt tam ueteres, quam moderni. Insuper longeuum bonum prestat imitatoribus poesis, si bonum dicendum est, quod omnes optare uidemur, uitam scilicet fama saltem, si non detur aliter, in longum euum deducere; nam, ut liquido constat, fere inmortalia sunt cum nomine componentis carmina poetarum. Iuriste uero, etsi paululum splendeant uestibus, sepissime moritur cum corpore nomen. Breue est ualuisse per seculum, si secula numerentur Homeri! Et, ut in optatum ueniam, nulli uidebitur dubium erudito prudenter elegisse poetas, ubi minus iurisperiti in electione fuere prudentes, insipientes effecti, dum, quod suum est uitium, conantur in inmeritos retorquere. Pauperrimos fuisse poetas, ex eodem, quo supra, fonte aurientes, pleno effundunt ore, et potissime, cum ipsi ditissimi sint legiste, quasi infamis sit et detestabilis paupertas. Manifestissimum equidem est iurisperitos ex alienis lacrimis, ex alienis erumnis, ex alienis periculis et persepe miseriis, ut iam dictum est, auri multum conflasse, et inde palliatos, fimbriatos, uaria tectos pelle, aureis coruscos clauis, longa post tergum clientum comitante caterua, cum sic mortalium uelit dementia, incedentes. Sic poetas non ignauia sua, sed innocentia et quia uolunt, pauperes fuisse negari non potest, sed, quod isti minime uolunt, spectabiles insigni atque perenni claritate fuere; quod exemplis ostendisse non erit difficile. Certum habemus Homerum adeo inopem extitisse, ut non esset illi, luminibus capto, unde sumptus puero duci posset impendere. Sed expecta paxillum et uidebis, nunquid hec fuerit ornata paupertas. Superato Dario, potentissimo atque ditissimo Persarum rege, ab Alexandro Macedone, eius in medium uenere iocalia, inter que capsula aurea comperta est, artificio et ornatu pretiosissima Hec tam regis quam procerum consensu unanimi non Alexandri iocalibus, sed Homeri uoluminibus seruata est. Quis unquam tam splendidus faleratis iuristis honor impensus est? Sarsinate Plauto bonorum fortune pauperior nemo fuit. Egestate quippe, ut honeste uentrem pascere, ad molas manuarias pretio fatigabatur die; noctes in componendis comediis ducebat insomnes, quarum numerositas et artificium egit, ut laurea, uictorum atque triunphantium imperatorum insigne precipuum, non parui penderet eius, quantumcunque pauperis, ambire comas. Cuius odor et uiriditas in eius nominis decus perseuerat usque in hodiernum, ubi legum interpetrum birreta, auro non prohibente, mures et tinee consumpsere. Emnio insuper, Brundusino homini, clarissimo tamen uati, adeo tenues fuere substantie, ut in Auentino unius tantum ancillule contentaretur obsequio; cuius seruitorum penuria honorum habundantia restaurata est. Ex quibus, cum de se famosissimus homo sit, unum tantum apposuisse michi sufficiet. Huius enim, cum diem clausisset, corpus Scipiones, quorum fuerat amicitia usus, suo sepelire sepulcro uoluere, non abspernantes Brundusini hominis cineres Corneliorum misceri cineribus. Preterea quis Maronem Uirgilium pauperem et lutifiguli filium non audiuit? Fuit ille non amplius in bonis quam patrius agellus unus apud uicum Anden, cui dicunt Piectola hodierni, haud longe Mantuam, non absque litigio possessus. Cuius agentibus studiorum meritis, Octauiani Cesaris, orbi toto presidentis, amicitia usus est; a quo, cum iussisset moriens Eneidam igne cremari, ut seruaretur poema egregium, omnis legum autoritas pedibus calcata est, et eleganti carmine iussum seruari colique. Quis, precor, legistarum, quantumcunque splendentium yndicis lapillis et auro, honor tam magnificus a tam glorioso principe impensus est? Ueniebant insuper plurimi leta paupertate et honoribus equis conspicui, sed exemplis finis imponendus est, cum tam his quam premonstratis rationibus satis ostendisse arbitrer poetas prudentes et, quantumcunque pauperes, splendidos etiam fuisse, eosque perenni uiuere fama, ubi causidicorum opes et nomina tanquam fumus in auras abiere, nec non eisdem rationibus demonstrasse opus hoc, si ualent poemata, minime superuacaneum esse, nec sudores meos friuolos componendo. Nunc autem post hec libet paululum exire limen, si forte queam obloquentium in paupertatem frenare impetum. Est igitur paupertas, quam multi fugiunt tanquam importabile malum, ut uulgo placet, caducorum bonorum paucitas, esto ego existimem eam animi egritudinem fore, qua etiam habundantes persepe laborant. Prima quippe, si desiderio careat augendi, placida atque optabilis est, et eius infinita sunt comoda; secunda uero pacis et quietis hostis est, misere crucians mentes, quibus inhabitat. Prima poetarum fuit, quos isti pauperes uolunt, eis quippe, dum modo esset, quod uite sufficeret, satis erat. Hac enim duce libertatem uolentes consequimur, animi tranquillitatem et cum his laudabile ocium, quibus mediis uiuentes in terris gustamus celestia. Hec in solido sita est, nec fortune, mundana uersantis, minas aut iacula timet: fulminet ether desuper, concutiat uentorum impetuosa rabies orbem, inundent campos himbres assidui diluant flumina, sonet classicum, tumultuosa oriantur bella, discurrant predones undique; hec, ruinas ridens et incendia, dulci securitate letatur! Hec oraculo Apollonis in persona Aglai Sofidii, parui possessoris agelli, thesauris Gigis regis prelata est. Hac delectati, poete ornare uirtutibus animum, meditationibus uacare celestium, altisonis carminibus poemata texere, et nomen sibi perpetuum querere potuere. Hac delectatus, Dyogenes, sui eui splendidissimus Cynicorum princeps, diuitias, quarum habundantissimus erat, omnes potuit largiri uolentibus atque largitus est, doliumque, quasi uersatilem domum, quam palatia habitare maluit et lactucas siluestres, suis lotas manibus, manducare, quam Dyonisio adulari, ut tuccetis uteretur regiis; hec uoluntaria rerum abiectio et claritas studiorum ad se uisendum euocasse potuere superbum iuuenem atque iam animo orbis tenentem imperium, Alexandrum Macedonem, eius amicitiam exquirentem et frustra munera ingentia offerentem. Hac delectatus, Xenocrates ortulo contentus modico, eiusdem iuuenis animum mouisse potuit in desiderium beneuolentie sue, quam insigni legatione atque donis regiis postulauit. Hac delectatus, Democritus patrios agros et innumerabiles opes rei publice Atheniensium ultro concessit, satius ducens cum paupertate studiorum libertati letari, quam opum seruili cura uexari. Hac delectatus, Anaxagoras, dulcedine tractus phylosophie, potuit ingentia predia neglexisse, asserens, quoniam se ipsum perdidisset, si illa colere uoluisset. Huius opere Amiclas, pauper nauta, nocte in litore solus clamantem Cesarem, cuius uocem superbi timebant reges, ad hostium gurgustioli atque pulsantem audiuit intrepidus. Sic et pauper Arruns, flagrante Ytalia omni ciuilis belli incendio, inter marmoreos Lune montes, celi, solis luneque prospectans motus, stetit impauidus. Hec non intuentur, qui paupertatem lacerant fugiuntque. Dicant, oro, si oportuisset Homerum de re agraria cum uillico litigare, aut de domestica a curatore domus rationem exigere, quando Yliacum excogitasse carmen et nomen suum claritate syderea floridum in hodiernum usque protendere potuisset? Quando Uirgilius, quando reliqui poeticam cum paupertate sectantes? Non ergo illam spreuerint amicti purpura, eo quod palliastro tenui tecta procedat, nam rite studentium prima gloria est, nec solam dicant incedere, aut sordidam squalentemque uocitent. Nescio ego, imo scio, quid referat corpus ornasse uestibus aureis, si mens uitiorum labe sordescit. Est, si non aduertitis, paupertas hec celestibus ornata delitiis, quas uidere non possunt oculi nebulis auaritie offuscati. Nec, ut arbitrantur anxia comitati turba, sola procedit; hanc uates semper, laureis insigniti, prosequuntur, hanc imperatores, palmatis induti tunicis; eam quippe sepe nominatus Homerus, Esyodus, Euripides, Emnius, Terrentius, Uirgilius, Flaccus aliique plures diuinis ornauere carminibus. Sic Camilli, Quintii, Curtii, Fabritii, Scipiones, Catonesque, inuidia olim et gloria facinorum quam auro ditiores, hanc miris ornauere triunphis, eam excelsis preposuere regibus, Orbisque prefecere imperio. Sic ergo sociatam, sic ornatam solam squalentemque dicent periti iuris incedere? Supererant multa, que dicerem huius in laudem, ni in eam, qua laborant plurimi, qui se diuites arbitrantur, me desiderium traheret. Secunda igitur paupertas eorum profecto est, qui eam tanquam hostem conantur effugere, non aduertentes, dum maiori conatu sequuntur diuitias, proruant huius paupertatis in gremium. Precor, quid aliud paupertas est quam summa in habundantia angi desiderio congregandi ? Tantalum ne diuitem dicam, si cibis circumdatus et poculis fame sitique pereat? Absit, pauperrimus habendus est! Sed concedamus legistis nostris opulentiam Darii, et, quid exinde uoluptatis possint assumere, uideamus. Si experientie credimus, assidua ardentique semper premuntur sollecitudine, qui diuites nuncupantur. Si appareat in aere nubecula, confestim pluuiam suspicatur, et timet anxius, ne nimia corrumpantur sata; si uentus excitetur, ne euellat arbusta aut edificia impellantur, pauescit; si suscitetur in terris incendium, ne in suas euolet edes, timore labascit; si bellum nascatur, armentis gregibusque superiminere rapinam miser ariolatur: si concordia ex litigiis oriatur, tanquam suum infortunium ingemiscit. Amicorum inuidiam, latronum astutiam, raptorum uiolentiam, affinium insidias, tumultus ciuicos, secordia uexatus assidua, expauescit. Possem superaddere multa, que non solum diuites hos uere pauperes faciunt, sed egenos. In lubrico posita fortune sunt bona, nullo certo firmata subsidio! Desistant ergo in bene meritos insultum facere miseri, et in memoriam reuocent, quoniam nec diuites nec sapientes faciant, que humeris baiulantur, sed quod sacro seruatur in pectore; credantque stolidissimum arbitrari, si oportune essent diuitie, tam seuam rerum naturam fuisse aut inmitem deum, ut nudos nos in euolantem uitam transmittere uoluissent. Paucis natura hominum contenta est, et hec affatim apposita sunt, nobisque nullo nostro labore concessa, et sic, si uelimus, non esse pauperes possumus. Preterea homines uirtutibus ornari non palliis. Queso igitur hos morum humanorum frenatores egregios, poetas in pace sinant; nil enim eis cum poetis comune est, quo eorum possit occupari ius. Poete in secessu carmina sua canunt, iuriste turbelis inmixti et frequentia fori apud rostra litigia clamant; illi gloriam et inclitam famam, aurum isti desiderant; illos taciturnitas atque ruris solitudo delectat, hos pretorium, tribunalia, et litigantium strepitus; illorum pax amica est, horum questiones et litigium. Et si precibus meis acquiescere nolint, acquiescant saltem autoritati Solonis, amplissimi legum latoris, qui, decem perfectis tabulis, secessit, omissis legibus, in poesim, alter profecto futurus, si longior uita fuisset, Omerus.
Est preterea, o serenissime regum, ut tu longe melius nosti, diuino munere domus in terris, composita ad instar celestis concilii, sacris tantum studiis dedicata. In hac sublimi in solio ex dei missa gremio phylosophia, rerum magistra, presidet augusta facie et diuino splendore conspicua, regiis induta uestibus et aurea insignita corona, nec aliter quam mortalium imperatrix, cum premat sinistra libellos, dextra regale baiulat sceptrum, et diserto sermone audire uolentes, qui sint laudabiles hominum, mores, que nature parentis uires quid uerum bonum et celestia docet arcana. Quam si intres, non est dubium, quin sacrarium omni reuerentia dignissimum uideas, et, si circumspexeris, quicquid humana possunt agere studia, quicquid ingenia speculari, quicquid comprehendere intellectus, uidebis liquido, et adeo miraberis, ut tecum dicas unum totum continens domum esse, imo ipsam fere diuine mentis effigiem. Et inter alia, summa ueneratione dignissima, sunt ibi post dominam celsiore in sede locati homines, non multi tamen, mites aspectu atque eloquio et morum etiam grauitate, tanta honestate atque uera humilitate spectabiles, ut credas deos potius quam mortales. Hi iam presidentis dogmatibus pleni, abunde aliis ingerunt, que nouerunt. Est et alia multitudo perstrepens uariarum quidem hominum spetierum, ex qua non nulli, omni abiecta superbia, uigiles mandatis insistunt, si forte studio queant in altiorem deuenire gradum. Alii uero sunt, qui, fere rerum principiis auditis, elato animo in uestes imperatricis uncas iniciunt manus, et, acri uiolentia quibusdam surreptis particulis, et uariis insigniti titulis, quos non nunquam uenales comperiunt, non aliter quam si mentem omnem diuinitatis perceperint, fastu quodam inflati, ex sacra se proripiunt ede, quanto tamen cum detrimento insipientum, prudentes aduertunt. Hi autem, aduersus quascunque bonas artes coniuratione unanimi facta, ante alia conantur fingere bonum uirum, exterminant autem facies suas, ut appareant uigilantes, incedunt insuper deiectis in terram oculis, ut nunquam a meditationibus separari uideantur; tardo tamen feruntur gradu, ut sub pondere sublimium speculationum nimio ab insipidis titubare credantur; honesto uestimentorum utuntur habitu, non quia mens honesta sit, sed ut ficta sanctitate decipiant; perrarus est illis sermo grauisque, rogati, non absque premisso suspirio et tempusculo interposito ac eleuatis in celum oculis paululum responsa concedunt, uolentes ex his a circumstantibus arbitrari, quia ex longinquo supercelestium sanctorum arcano non absque difficultate uerba deducant in labia, que dicturi sunt. Pietatem, sanctitatem et iustitiam profitentur, prophetico persepe utentes uerbo, scilicet zelus domus dei comedit me. Hinc ad ostentationem sue admirande scientie procedentes, que non nouerunt, omnia damnant, nec frustra; faciunt enim, seu ut non interrogentur, de quibus respondere nescirent, seu ut tanquam uilia et minora et a se cognita despexisse atque neglexisse uideantur, et uacasse maioribus. His autem, decipulis captiuatis insipientum iudiciis, ciuitates ambire, secularibus se miscere negociis, consilia prestare, connubia tractare, comesationibus interesse, testantium dictare tabulas, testamentorum executiones assummere, et multa minus phylosophos decentia agere presumptuose incipiunt atque prosequuntur. Ex quibus fit, ut in fumosam uulgi famam quandoque deueniant, ex qua tanta tumiditate turgescunt, ut incedentes cupiant a uulgo digito monstrari, et longe magis audire, quia pregrandes magistri sint, uidere, quod eis assurgant presidentes in triuiis, eos Rabi uocitent, salutent, inuitent, preponant, atque preficiant. Ex his, omni consideratione seposita, audent omnia, nec uerentur in alienas messes falces inmittere suas; ex quo fit, dum cetera preter sua ignominiose deturpare conantur, interueniat aliquando de poesi et poetis colloquium, quorum audito nomine, tanto repente accenduntur furore, ut igneos oculos illos habere diceres, nec possunt consistere, fremunt agunturque impetu; demum, quasi aduersus eos, non aliter quam in letales hostes coniuratum sit, nunc in scolis, nunc in plateis, nunc in pulpitis, auscultante non nunquam uulgo inerti, in eos insano clamore prorumpunt, ut non de innocuis tantum, sed et de se timeant circumstantes, et aiunt, poesim omnino nullam aut futilem facultatem atque ridiculam, poetas homines esse fabulosos, imo illos, ut despectiori utantur uocabulo, non nunquam fabulones appellant, rura, siluas et montana colentes, eo quod moribus nec urbanitate ualeant. Preterea eorum poemata esse dicunt obscura nimis atque mendacia lasciuiis plena et deorum gentilium nugis atque ineptiis referta, asserentia Iouem, quendam adulterum et spurcidum hominem, nunc deorum patrem, nunc celorum regem, nunc ignem, nunc aerem, nunc hominem, nunc taurum, nunc aquilam, et huiusmodi inconuenientia: sic et Iunonem et alios infinitos, eos multorum nominum celebres facientia. Mentium insuper seductores clamitant esse poetas ac suasores criminum, et, ut turpiori, si possint, conmaculent nota, predicant eos phylosophorum symias esse; firmantes inde, poetarum libros legisse aut tenere, pregrande piaculum, ac, nulla facta distinctione, autoritate, ut aiunt, fulciti Platonis, eos nedum e domibus, sed ex urbibus esse pellendos, et eorum scenicas meretriculas, Boetio approbante in exitium usque dulces, detestabiles fore atque eiciendas et renuendas omnino! Quid multa? Longum nimis esset omnia in medium deducere, que illis exitiale odium, infestante inuidia, dicenda furentibus parat. Ad hos tam celebres iudices, tam equos, tam mites, tam fauorabiles satis credendum est, o princeps inclite, deueniet opus nostrum, quod, scio, circumdabunt more leonis famelici, ut inueniant, quid deuorent, et, quoniam omne poeticum est, non expecto mitiorem sententiam, quam irati fulminent in poetas, nec scio, quibus spiculis pectus opponam nisi eis, que uetus odium demonstrauit; illa conabor repellere. O bone deus, sis tam indiscretis, tam inconsideratis clamoribus obuius, et horum dementium obsiste furori! Et tu etiam, rex optime, quoniam ad triarios uentum est, generosi pectoris tui uiribus assis, fer opem militanti tibi, nunc animis opus est, nunc pectore firmo! Acuta et uenenata, nec modici roboris tela istorum sunt, nam, si inepte sint iudices, alias tamen ualent; et ideo horreo et tremesco, nisi deus primo, qui non deserit sperantes in se, et tu inde faueris. Tenues michi uires sunt, et ingenium debile, sed spes ingens subsidii, qua fretus, in eos irruam, comitante iustitia.
Gimnasium pusillus intraturus homo has aduersus giganteas moles, firmantes autoritate, qua possunt, aut nullam aut futilem facultatem fore poesim, si perconter ante alia, quidnam sit poesis, seu circa quod eius uersetur officium, nil aliud fecisse reor, quam, in scirpo quesisse nodum. Sed quoniam faciendum est, queso, ut id aperiant hi facultatum omnium preceptores egregii, ut appareat, circa quod nostrum uelit uersari certamen. Scio, obstinata fronte, nullo unquam perfusa rubore, ridentes inquient, quod paulo ante male dictum est. O bone deus assis, et has ridiculas obiectiones aduerte, et in melius eorum dirige gressus! Dicunt igitur, damnantes poesim, eam omnino nullam esse. Quod si sic est, scire uelim, unde iam dudum tot illustres uiri sibi poete quesiuere nomen? Unde poematum multa uolumina? Unde nomen hoc poesis exortum est, si poesis nichil est ? Certe, si responsuri aliquid sint, per ambages ituros reor, cum nil queant iure respondere, quam quod aduersum inanem positionem suam sit. Certissimum enim est, ut post hec suo loco monstrabitur, hanc, ut cetere discipline, a deo, a quo sapientia omnis, initium habuisse; et, uti relique, ab effectu nomen sortita est, a quo demum celebre poetarum nomen deriuatum, et inde poematum a poetis. Quibus stantibus, non omnino nichil, ut aiebant, uidebitur esse poesis. Que si scientia est, quid inquient sophyste clamosi ? Credo, paululum retrahent pedem, uel potius, in secundam obiectionis partem ob disgregatiuam copulam transuolantes, inquient: *Si facultas est, futilis facultas est. O ridiculum rancidulum, satius tacuisse fuerat, quam uerbis friuolis in errorem sese precipitasse maiorem! Nonne uident ignari ipsum nominis huius, facultatis scilicet, significatum semper aliqualem plenitudinem demonstrare? Sed de hoc alias. Et queso exprimant elegantes hi uiri, quo iure poesis facultas dicenda sit futilis, cum eius instigatione, opitulante diuina gratia, tot extant clara uolumina, tot memoranda poemata, tot inuenta perlucida atque peregrina ? Omutescent, equidem, si patietur inanis ostentationis uredo. Sed quid ? Omutescent, dico? Mori mallent quam ueritatem nedum extremis labiis, sed taciturnitate fateri!* In diuerticulum aliud irruent, et suo interpretantes iudicio dicent hunc adiectiuum futilem intelligendum fore damnosam atque detestabilem, eo quod poemata, a poesi uenientia, deorum suorum cantent illecebra et infanda suadeant. Esto possit hec interpretatio reprobari, cum futile non sit, quod est illecebris plenum, poterat tamen equo animo tolerari, si, quod ob eam uolunt, posset ratione fateri, cum confitear ultro non nulla fore poemata id, quod asserunt, exprimentia; quam ob rem uicissent, si mala species posset bono derogare generi. Sed deprecor, si Praxitiles aut Phydias, sculptura doctissimi, impudicum sculpserint Pryapum in Yolem nocte tendentem potius quam spectabilem honestate Dianam, aut si pingat Apelles, seu noster Ioctus, quo suo euo non fuit Apelles superior, Martem seu Ueneri inmiscentem potius quam Iouem diis ex throno iura prebentem, has artes damnandas fore dicemus? Stolidissimum esset fateri! Lasciuientium quippe ingeniorum culpa hec est. Equo modo iam dudum non nulli fuere poete, si tales poete dicendi sunt, qui seu ratione questus, seu ad gratiam populi promerendam, sic eo exquirente seculo et illecebri suadente lasciuia, qui, honestate omissa, in has ineptias corruere. Que quidem damnande, detestande et abiciende sunt, ut latius post dicetur. Ob hoc tamen quorundam fingentium scelus non est uniuersalis damnanda poesis, a qua tot in uirtutes suasiones et poetarum monita atque documenta legimus, ab his, quibus cure fuit celestes meditationes sublimi ingenio, ac summa cum honestate, et stili atque uerborum ornatu describere. Sed quid multa? Est non solum aliquid, sed scientia ueneranda poesis, et, ut sepius in precedentibus uisum est et in sequentibus apparebit, non futilis, sed succiplena facultas est, sensus uolentibus ex fictionibus ingenio premere. Et sic patet, ne longius protrahamus sermones, primo certaminis ingressu, duces hos terga dedisse, eosque modico labore nostro aream liquisse duelli. Sed, quid poesis sit, explicandum est, ut ipsi uideant, quam stolide opinentur illam futilem facultatem.
Poesis enim, quam negligentes abiciunt et ignari, est feruor quidam exquisite inueniendi atque dicendi, seu scribendi, quod inueneris. Qui, ex sinu dei procedens, paucis mentibus, ut arbitror, in creatione conceditur, ex quo, quoniam mirabilis sit, rarissimi semper fuere poete. Huius enim feruoris sunt sublimes effectus, ut puta mentem in desiderium dicendi compellere, peregrinas et inauditas inuentiones excogitare, meditatas ordine certo componere, ornare compositum inusitato quodam uerborum atque sententiarum contextu, uelamento fabuloso atque decenti ueritatem contegere. Preterea, si exquirat inuentio, reges armare, in bella deducere, e naualibus classes emittere, celum, terras et equora describere, uirgines sertis et floribus insignire, actus hominum pro qualitatibus designare, irritare torpentes, desides animare, temerarios retrahere, sontes uincire, et egregios meritis extollere laudibus, et huiusmodi plura; si quis autem ex his, quibus hic infunditur feruor, hec minus plene fecerit, iudicio meo laudabilis poeta non erit. Insuper, quantumcunque urgeat animos, quibus infusus est, perraro impulsus conmendabile perficit aliquid, si instrumenta, quibus meditata perfici consueuere, defecerint, ut puta grammatice precepta atque rethorice, quorum plena notitia oportuna est, esto non nulli mirabiliter materno sermone iam scripserint et per singula poesis officia peregerint. Hinc et liberalium aliarum artium et moralium atque naturalium saltem nouisse principia necesse est; nec non et uocabulorum ualere copia, uidisse monimenta maiorum, ac etiam meminisse et hystorias nationum, et regionum orbis, marium, fluuiorum et montium dispositiones. Preterea delectabiles nature artificio solitudines oportune sunt, sic et tranquillitas animi et secularis glorie appetitus, et persepe plurimum profuit etatis ardor, nam si deficiant hec, non nunquam circa excogitata torpescit ingenium. Et, quoniam ex feruore hoc, ingeniorum uires acuente atque illustrante, nil nisi artificiatum procedit ars ut plurimum uocitata poesis est. Cuius quidem poesis nomen non inde exortum est, unde plurimi minus aduertenter existimant, scilicet a poio pois, quod idem sonat, quod fingo fingis, quin imo a poetes; uetustissimum Grecorum uocabulum Latine sonans exquisita locutio. Nam primi, qui, hoc inflati spiritu, exquisite rudi adhuc seculo cepere loqui, ut puta carmine, tunc omnino loquendi genus incognitum, ut sonorum auribus audientium etiam uideretur, illud pensatis moderauere temporibus, et, ne delectationem nimia breuitate subtraheret, aut longitudine plurima luxurians tedium uideretur inferre, certis mensuratum regulis atque infra diffinitum pedum et sillabarum numerum coercuere. Sane quod ex hoc tam accurato dicendi ordine prosilibat, non dicebatur poesis amplius, sed poema. Et sic, ut iam diximus, tam arti quam artificiato ab effectu nomen consecutum est. Inquient forsan isti obiurgatores perlucidi, et si dixerim scientiam hanc ex dei sinu recentibus adhuc animabus infundi, se nolle uerbis meis satis prestare fidei, quibus satis roboris equis animis, que uidemus assidue, poterant prestitisse, sed adhuc egemus testibus. Si ergo legerint, quid Tullius Cicero, homo phylosophus non poeta, dixerit ea in oratione, quam apud senatum habuit pro Aulo Licinio Archya, in fidem forsan faciliores deuenient. Dicit enim sic: *Atque sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus. Ceterarum rerum studia et doctrina et preceptis et arte constare, poetam natura ipsa ualere, et mentis uiribus excitari, et quasi diuino quodam spiritu inflari* etc. Ergo, ne orationem longius protraham, satis apparere potest piis hominibus poesim facultatem esse, et ex dei gremio originem ducere, et ab effectu nomen assumere, et ad eam insignia atque fausta multa spectare, quibus ipsimet negantes utuntur assidue. Si querant, ubi uel quando, in promptu est; fateantur ipsi quo duce, cuius opere fictiones suas ipsi componant, dum scalas gradibus distinctas in celum erigunt, dum proceras arbores ramorum fecundas eque ad astra producunt, dum montes in excelsum usque circumitionibus ambiunt ? Dicent forsan ut huic a se incognite detrahant, quo utuntur rethorice opus esse, quod ego pro parte non inficiar. Habet enim suas inuentiones rethorica, uerum apud integumenta fictionum nulle sunt rethorice partes; mera poesis est, quicquid sub uelamento componitur et exponitur exquisite.
Si, mi rex, qua sub celi plaga, quibus seculis, cuius opere hec primo comparuerit in terris, exquiras, uix credo satis certum posse dari responsum. Quidam autem extimantes sunt, hanc cum sacris et ceremoniis ueterum originem habuisse et sic apud Hebreos exortam, eo quod ab eis primo deo sacrificium oblatum sacre testentur lictere; in quibus legitur Caym et Abel, fratres et primos orbe natos homines, deo sacrificasse; sic et a Noe, undis cataclismi cessantibus, eo arcam exeunte, deo sacrum fuisse confectum; preterea et ab Abraham, superatis hostibus, dum Melcisedech sacerdoti uinum obtulit atque panem. Sane cum ex his quod queritur non summatur, dato uaticinantes potius quam probantes asserant minime arbitrandum sacra hec absque ulla uerborum prolatione confecta, subiungunt a Moyse, cum sicco pede una cum populo Israel Rubrum superasset mare integre peractum, cum legamus eum sacra et sacerdotes et tabernaculum, ad instar futuri templi erectum, et orationes, quibus placaretur diuinitas, inuenisse. Quibus inspectis uidebitur non ante Moysis, ducis Israelitarum, tempus poesim apud Hebreos habuisse principium. Qui quidem circa finem uite Marathii, regis Sycionorum, qui diem obiit anno mundi III dc lxxx, populum eduxit et sacra confecit. Sunt et alii gloriam hanc Babiloniis largiri uolentes. Quos inter Uenetus, Puteolanus episcopus, hystoriarum inuestigator permaximus, erat asserere consuetus dicacitate prolixa, poesim Moyse longe antiquiorem, ut puta Nembroth temporibus ortam; dicebat enim eum primum ydolatrie inuentorem, eo quod cum ignem mortalibus accommodum uidisset, ac ex motibus eius atque murmurationibus uariis futura quedam cognosceret, eum deum fore firmabat, et ob id loco dei non solum coluit Caldeisque suasit, uerum illi templa construxit, sacerdotes ordinauit, et precationes etiam adinuenit. Quibus in precationibus ostendebat eum exquisito usum eloquio, quod possibile est, esto, unde sumpserit, non explicaret liquido. Ego autem, et si sepissime legerim apud Assyrios religionis cultum, phylosophie studium, et armorum gloriam primo fuisse, non tamen absque alio fide digniori testimonio facile credam apud barbaras et adeo inmanes nationes originem habuisse artificium tam sublime. Greci insuper apud se exortam poeticam autumant, ut totis uiribus affirmat Leontius. In quam credulitatem et ego paululum trahor, memor aliquando ab inclito preceptore meo audisse penes priscos Grecos tale huic fuisse principium. Nam cum primo inter rudes adhuc homines non nulli celsioris ingenii cepissent nature parentis opera admirari et inde per meditationes sensim intrare credulitatem, aliquem unum esse, cuius opere et imperio gubernarentur et ordinarentur cunctaque cernerent, et eum unum uocauere deum; deinde extimantes eum non nunquam terras incolere, arbitrati sanctum fore, ut diuerticula suo nomini dicata ueniens inueniret, ei sacras edes erexere et sumptu permaximo construxere, quas nos templa dicimus hodie. Inde, ut eum erga se propitium facerent, quosdam honores precipuos excogitauerunt, illi statutis temporibus fiendos, quos dixere sacra. Demum, quoniam quantum ceteris preualere diuinitate rati sunt, tantum pre ceteris honorandam constituendum eius in sacris argenteas mensas et aureas fialas, candelabra et aurea quecunque uasa; et ex prudentioribus atque nobilioribus populi homines, quos dixere postea sacerdotes, eosque in sacris conficiendis non uulgaribus, quin imo preciosissimis uestibus et thyaris atque lituis insignes esse uoluere. Tandem, quoniam uideretur absurdum mutos tacitosque pontifices deitate exhibere sacra, uoluerunt uerba componi, per que ipsius deitatis laudes et magnalia monstrarentur, et populi uota exprimerentur, et preces secundum oportunitates hominum porrigerentur eidem. Et quoniam appareret incongruum, non aliter quam si cum uillico, aut seruulo, seu contubernali amico loquereris, diuinitatem alloqui, uoluere prudentiores, ut exquisitus loquendi modus inueniretur, quem excogitandum sacerdotibus conmisere. Ex quibus aliqui, pauci tamen, quos interfuisse creduntur Museus, Lynus, et Orpheus, quadam diuine mentis instigatione conmoti, carmina peregrina mensuris et temporibus regulata finxere et in dei laudem inuenere. In quibus, ut amplioris essent autoritatis, sub uerborum cortice excelsa diuinorum misteria posuere, uolentes ob hoc, ne talium ueneranda maiestas ob nimiam uulgi notitiam in contemptus precipitium efferretur. Quod artificium, quoniam mirabile uisum est et eo usque inauditum, ut prediximus, ab effectu uocauere poesim seu poetes, quod Latine sonat exquisita locutio, et, qui composuerant, poete uocati sunt; et, quoniam nomen etiam fauet effectui, creditur, ut omittamus additum carminibus cantum et reliqua, apud Grecos originem habuisse poesim. De tempore uero ambigitur plurimum. Dicebat enim Leontius a Barlaam, Calabro preceptore suo, et ab aliis eruditis uiris in talibus audisse sepius, temporibus Phoronei, Argiuorum regis, qui anno mundi III ccc lxxxu regnare cepit, Museum, quem ex inuentoribus carminum unum diximus, insignem apud Grecos fuisse uirum, et eodem fere tempore floruisse Lynum, de quibus adhuc fama satis celebris est, que eos apud nos etiam testatur sacris prefuisse ueterum; et his etiam Orpheus additur Trax, et ob id primi creduntur theologi. Paulus autem Perusinus longe iuniorem poesim esse dicebat, non mutatis autoribus, asserens, Orpheum, qui ex antiquis inuentoribus scribitur unus, temporibus Laumedontis, Troianorum regis, claruisse, qui euo Euristei, regis Mecenarum, apud Troianos imperium gessit, circa annos mundi III dccccx, eumque Orpheum ex Argonautis fuisse, et non solum successorem Museo, sed eiusdem Musei Eiumolphi filii fuisse magistrum; quod etiam in libro Temporum testatur Eusebius. Ex quo patet, ut dictum est, longe iuniorem quam diceretur apud Grecos esse poesim. Attamen ad hoc respondebat Leontius arbitrari a doctis Grecis plures fuisse Orpheos atque Museos, uerum illum ueterem Museo ueteri atque Lyno contemporaneum Grecum fuisse, ubi Trax iunior predicatur. Sane quoniam iunior hic Bachi orgia adinuenit et Menadum nocturnos cetus, et multa circa ueterum sacra innouauit, et plurimum oratione ualuit, ex quibus apud coeuos ingentis extimationis fuit, a posteris primus creditus est Orpheus. Cui opinioni forsan adherendum est, cum quorundam ueterum testimonio constet, etiam ante natum Iouem Cretensem non nullos fuisse poetas, cum post raptam a Ioue Europam per Eusebium constet claruisse Orpheum Tracem. Cum igitur inter se sic discordantes sint, nec ullum satis ualidum testimonium ex antiquis autoribus ad roborandas opiniones suas inducant, non satis certum habeo, cui fides prestanda sit. Apparet tamen ex temporibus descriptis, si Leontio credendum sit, apud Grecos prius quam apud Hebreos, et si Ueneto, apud Caldeos prius quam apud Grecos comparuisse poesim. Si uero Paolo fidem prestare uelimus, sequetur Moysem primo quam Babilonios aut Grecos eiusdem fuisse magistrum. Ego autem quantumcunque Aristotiles dicat, ratione forsan superiori tractus, poetas primos fuisse theologos, existimans eos Grecos intellexisse, quod aliquale adminiculum opinioni Leontii uidetur afferre, non credam huius poesis sublimes effectus, sinamus in belua illa Nembroth, sed nec in Museo, seu Lyno, uel Orpheo quantumcunque uetustissimis poetis (nisi, ut arbitrantur aliqui, Museus et Moyses unus et idem sint) primo infusos, quin imo in sacratissimis et deodicatis prophetis, cum legamus Moysem, hoc percitum, ut reor, desiderio, Pentatheuci partem maximam non soluto stilo, sed heroyco scripsisse carmine, Spiritu Sancto dictante. Et sic alios non nullos equo modo magnalia dei sub metrico uelamine licterali, quod poetico nuncupamus, finxisse. Quorum ego, nec forsan insipide, reor poetas gentiles in componendis poematibus secutos uestigia; uerum ubi diuini homines Sancto pleni Spiritu, eo impellente, scripsere, sic et alii ui mentis, unde uates dicti, hoc urgente feruore, sua poemata condidere. Tu autem, rex inclite, cum nil aliud circa huius originem, quid dicam, habeam, tue serenitatis iudicio sume, quod libet.
Asserunt insuper hi boatores magnifici, poetas fabulosos homines esse, et, ut deiectiori seu detestando magis utantur uocabulo, stomacantes illos aliquando uocitant fabulones. Nec dubitem, quin ignaris execranda plurimum talis uideatur obiectio, ast ego flocci facio. Non habet aliquorum lingue spurcities illustrium uirorum gloriosum nomen inficere! Doleo, quod uidens hos liuore percitos in innocuos sese infrenes efferre. Sed quid tandem? Concedo fabulosos, id est fabularum compositores, esse poetas. Nec hoc ignominiosum existimo, nisi uti formasse phylosopho silogismum; nam si ostendatur, quid sit fabula, et que fabularum sint species, et quibus hi fabulonis usi sint, reor non adeo pregrande piaculum uidebitur, ut hi uolunt fabulas condidisse. Fabula igitur ante alia a for faris honestam summit originem, et ab ea confabulatio, que nil aliud quam collocutio sonat; quod satis per Lucam in Euangelio demonstratur, dum scribit de duobus discipulis post Christi passionem euntibus in castellum cui nomen Emaus, sic aiens: *Et ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus, que acciderant, et factum est, cum fabularentur et secum quererent, et ipse Christus appropinquans ibat cum illis* etc. Ex quo, si componere fabulas malum est, et colloqui malum erit; quod concessisse stultissimum est! Non enim a natura rerum hominibus tantum loqui concessum est, nisi ut inuicem conloquamur, et per uerba mentium comunicemus conceptus. Possent tamen obicere hoc ad oportuna, non ad superuacanea fore concessum, fabulas autem superuacaneas esse. Quod negari non posset, si poeta simplicem composuisse fabellam intellexisset. Sed iam diu premonstratum est longe aliud, quam sonet cortex, a fabulis palliatum. Et hinc sic non nulli consueuere fabulam diffinire: *Fabula est exemplaris seu demonstratiua sub figmento locutio, cuius amoto cortice, patet intentio fabulantis*. Et sic, si sub uelamento fabuloso sapidum comperiatur aliquid, non erit superuacaneum fabulas edidisse. Quarum quatruplicem fore speciem credo; et harum prima omnino ueritate caret in cortice, ut puta, quando animalia bruta aut etiam insensata inter se loquentia inducimus. Et autor harum permaximus fuit Esopus, uir Grecus antiquitate ac etiam grauitate uenerabilis. Et dato his non solum ciuile uulgus, sed etiam agrestes utantur, ut plurimum, non fastidiuit aliquando suis libris inserere Aristotiles, celestis ingenii uir et Perypatheticorum princeps phylosophorum. Secunda autem species in superficie non nunquam ueritati fabulosa conmiscet, ut si dicamus Minei filias nentes spernentesque orgia Bachi in uespertiliones uersas, et Acestis naute socios, rapinam machinantes in Bachum, pisces effectos. Has autem a primeuo uetustissimi inuenere poete, quibus cure fuit diuina et humana pariter palliare figmentis; et qui poetarum sublimiores secuti sunt, in melius euexere, posito non nulli comici deprauauerint eas, magis de assensu lasciuientis uulgi quam de honestate curantes. Species. uero tercia potius hystorie quam fabule similis est. Hac aliter et aliter usi poete celebres sunt. Nam heroyci, quantumcunque uideantur hystoriam scribere, ut Uirgilius, dum Eneam tempestate maris agitatum scribit, et Omerus alligatum malo nauis Ulixem, ne a syrenarum cantu traheretur, longe tamen aliud sub uelamine sentiunt quam monstretur. Comici insuper honestiores, ut Plautus atque Terrentius, hac confabulandi specie etiam usi sunt, nil aliud preter quod lictera sonat intelligentes, uolentes tamen arte sua diuersorum hominum mores et uerba describere, et interim lectores docere et cautos facere. Et hec si de facto non fuerint, cum comunia sint esse potuere uel possent. Nec fastidiant obiectores, hac specie sepissime Christus deus in parabolis usus est. Quarta quidem species nil penitus in superficie nec in abscondito ueritatis habet, cum sit delirantium uetularum inuentio. Ex quibus si hi redargutores eximii primam speciem damnent, quod in sacris licteris legimus, ligna scilicet siluarum de constituendo sibi rege habuisse colloquium, damnandum etiam ueniet. Si uero reprobetur secunda, omne fere sacrum Ueteris Testamenti uolumen ueniet reprobandum (quod absit), cum eodem passu in eodem scripta cum editionibus poetarum uideantur incedere; et hoc quantum ad componendi modum. Nam, ubi absit hystoria, neuter de possibilitate superficiali curat, et quod poeta fabulam aut fictionem nuncupat, figuram nostri theologi uocauere. Quod nunquid ita sit, uideant iudices equiores, equo ponderantes libramine superficiem licterarum uisionum Ysaie, Ezechielis, Danielis, et aliorum sacrorum hominum et poetarum postea fictionum, et, si in ritu contegendi aut detegendi uideant discrepantes, damnationi consentiam. Si terciam, quod nequeunt, dixerunt esse damnandam, nil aliud erit quam eam sermonis speciem damnasse, qua sepissime usus est Christus Ihesus, dei filius, saluator noster, dum esset in carne, quamquam non eo, quo poete, uocabulo sacre uocitent lictere, quin imo uocauere parabulam; non nulli exemplum dicunt, eo quod ratione dicatur exempli. Quod autem quarta damnetur, cum a nullo satis congruo uideatur principio moueri, neque alicuius artis uallari suffragio, aut in finem ordine deduci debitum, non magni facio, non enim in aliquo cum fabulis poetarum conueniunt, esto credam redargutores hos arbitrari poeticas ab illis in nullo differre. Nunc queso, nunquid Sanctum Spiritum fabulonem, nunquid Christum deum dicturi sunt, qui ambo sub eadem diuinitate fabulas edidere. Non credam, si sapiunt. Ego autem, si liberet in sermonem longum excedere optime nominum diuersitatem non obesse, si stili qualitates conueniant, demonstrarem; sed ipsi uideant. Fabulis quippe, quas isti ob uocabulum ita despiciunt, non nunquam legimus incitatos insano feruore animos fuisse sedatos et in mansuetudinem redactos pristinam; ut puta, dum a Memnio Agrippa, grauissimo uiro, romana plebs a patribus dissidens a Sacro monte in patriam per fabulam reuocata est. Fabulis fessis illustrium uirorum circa maxima animis uires persepe restitute sunt, quod non tantum exemplo ueteri, sed assiduis demonstratur. Cernimus enim principes, et maximis occupatos rebus, quasi rerum natura docente, post regnorum suorum sublimes dispositiones in melius, ut fessas in neruum reuocent uires, conuocare, qui iocosis confabulationibus recreent animos fatigatos. Fabulis laborantibus sub pondere aduersantis fortune non nunquam solamen impensum est, quod apud Lucium Apuleium cernitur. Quem penes Carithes, generosa uirgo infortunio suo apud predones captiua, captiuitatem suam deplorans, ab anicula fabule Psycis lepiditate paululum refocillata est. Fabulis labantium in desidiam mentium in meliorem frugem impetus reuocatos iam uidimus. Et, ut de minoribus et me ipso sinam, audiui iam dudum illustrem uirum Iacobum de Sancto Seuerino, Tricarici et Clarimontis comitem, dicentem se a patre habuisse suo, Robertum, Karoli regis filium, postea inclitum Ierusalem et Sycilie regem, tam torpentis ingenii puerum fuisse, ut non absque maxima demonstrantis difficultate prima licterarum elementa perciperet, et, cum fere de eo hac in parte amici desperarent omnes, pedagogi ingenium eius, solerti astutia rimantis fabellis Esopi in tam grande studendi sciendique desiderium tractus est, ut breui non tantum domesticas has nobis liberales artes didicerit, uerum ad ipsa usque sacre phylosophie penetralia mira perspicacitate transiret; talemque de se fecisse regem, ut a Salomone citra regum neminem doctiorem mortales agnouerint. Quid multa? tanti quidem sunt fabule, ut earum primo contextu oblectentur indocti, et circa abscondita doctorum exerceantur ingenia, et sic una et eadem lectione proficiunt et delectant. Non ergo tam erecta ceruice, tam fastidiosa sententia nauseantes hi liuorem et ignorantiam suam euomant in poetas; suas, si satis sani sunt, primo curent illecebras, quam alienos splendores maledictorum nebulis offuscare conentur. Uideant, uideant censores hi, quibus et quam perniciosis ad excitandum muliercularum risum non nunquam utantur scomatibus, et, dum se ipsos purgauerint, aliorum purgare conentur fabellas, memores Christum mandasse, ex accusatoribus is primus, qui innocens esset, primum summeret lapidem in adulteram mulierem.
Sunt ex his non nulli tante temeritatis, ut, nulla autoritate suffulti, non uereantur dicere, stolidissimum arbitrari clarissimos poetas sensum aliquem suis supposuisse fabellis, quin imo illas fecisse ostensuri, quam magna possent eloquentie sue uires, et potissime, dum, eis agentibus, crederentur ab insipidis falsa pro ueris. O iniquitas hominum! O ridenda stoliditas! O ineptum facinus! Dum alios deprimunt, se putant ignorantes extollere. Quis preter ignaros dicat, fecerunt fabulas poete uacuas et inanes, solo ualentes cortice, ut eloquentiam demonstrarent, quasi circa uera uis eloquentie non possit ostendi? Male profecto nouerunt Quintiliani sententiam, cuius maximi oratoris opinio est, circa falsa nullum eloquentie neruum posse consistere. Sed de hoc alias. Quis enim, ut ad hos ueniam, tam demens tamque uecors erit, qui, legens in Buccolicis Uirgilii: *Namque canebat uti magnum per inane coacta*. Una cum non nullis in hanc sententiam sequentibus carminibus; et in Georgicis: *Esse apibus partem diuine mentis et haustus cum applicitis ad hoc*; et in Eneida: *Principio celum et terras camposque liquentes*, cum annexis, ex quibus merus phylosophie succus exprimitur, non uideat liquido Uirgilium fuisse phylosophum, et arbitretur eruditissimum hominem ob ostentandam eloquentiam suam, qua profecto plurimum ualuit, Aristeum pastorem in penetralia terre ad Cyrenem matrem deduxisse, aut Eneam, ut patrem uideret, ad Inferos, absque abscondito sub fabuloso uelamine intellectu scripsisse? Quis tam sui inscius, qui, aduertens nostrum Dantem sacre theologie implicitos persepe nexus mira demonstratione soluentem, non sentiat eum non solum phylosophum, sed theologum insignem fuisse? Et si hoc existimet, qua fultus ratione arbitrabitur eum bimembrem gryphem, currum in culmine seueri montis trahentem, septem candelabris et totidem sociatum nynphis, cum reliqua triunphali pompa, ut ostenderet, quia rithimos fabulasque sciret componere ? Quis insuper adeo insanus erit, ut putet preclarissimum uirum atque christianissimum, Franciscum Petrarcam, cuius uitam et mores omni sanctitate laudabiles uidimus ipsi, atque, prestante deo, diu uidebimus, et quo neminem magis redimentem non dicam tempus, sed quoscunque temporis labentis athomos noscimus, expendisse tot uigilias, tot sacras meditationes, tot horas, dies et annos, quot iure possimus existimare impensos, si Buccolici sui carminis grauitatem, si ornatum, si uerborum exquisitum decus pensemus, ut Gallum fingeret Tyrheno calamos exposcentem, aut iurgantes inuicem Pamphylum et Mitionem et alios delirantes eque pastores? Nemo edepol sui satis compos assentiet; et longe minus, qui uiderunt, que scripserit soluto stilo in libro Solitarie uite et in eo, quem titulauit De remediis ad utramque fortunam, ut alios plures omittam! In quibus, quicquid in moralis philosophie sinu potest sanctitatis aut perspicacitatis assumi, tanta uerborum maiestate percipitur, ut nil plenius, nil ornatius, nil maturius, nil denique sanctius ad instructionem mortalium dici queat. Possem preterea et meum Buccolicum carmen inducere, cuius sensus ego sum conscius, sed omittendum censui, quia nec adhuc tanti sum, ut inter prestantes uiros misceri debeam, et quia propria sunt alienis linquenda sermonibus. Taceant ergo blateratores inscii, et omutescant superbi, si possunt, cum ne dum insignes uiros, lacte Musarum educatos et in laribus phylosophie uersatos, atque sacris duratos studiis, profundissimos in suis poematibus sensus apposuisse semper credendum sit, sed etiam nullam esse usquam tam delirantem aniculam, circa foculum domestici laris una cum uigilantibus ybernis noctibus fabellas Orci, seu Fatarum, uel Lammiarum, et huiusmodi, ex quibus sepissime inuenta conficiunt, fingentem atque recitantem, que sub pretextu relatorum non sentiat aliquem iuxta uires sui modici intellectus sensum minime quandoque ridendum, per quem uelit aut terrorem incutere paruulis, aut oblectare puellulas, aut senes ludere, aut saltem fortune uires ostendere.
Dixi hos obstrepentes insuper dicere poetas rura, montes, et siluas incolere, eo quod urbanitate et moribus non ualerent. O ignauum hominum genus, non aduertunt furore perciti, quia, dum uolunt ueritatem falso approbare suffragio, se mendaces faciant! Ego autem poetas rura, siluas, et montes colere non solum confiteor, quin imo, nisi ipsi dixissent, ego dicturus eram (et forte iam dixi!), sane non ob eam causam quam inflati asserunt, quod scilicet urbanitate non ualeant, cum eos ualere satis testentur poemata. Quibus si fidem prestare negligant, uoluant ueterum scripta, phylosophorum annales perlegant, nec dubitem quin crebro comperiant poetas regum et nobilium amicitiis atque conuictu usos, dum libuit, que sordidis aut ineptis hominibus non prestantur. Nec in testimonium ueritatis huius desunt occurrentia quedam. Possem nempe, si uellem, ostendere Euripidem poetam Archelai, Macedonum regis, contubernalem, Emnium brundusinum Scipionum domesticum, Uirgilium Octauiani Cesaris, amicissimum. Et, si sordent uetera, non desunt presentia. Dantes noster Frederico Aragonensi, Sycilidum regi et Cani della Scala, magnifico Ueronensium domino, grandi fuit amicitia iunctus. Scimus insuper, et fere orbi toto notissimum est, Franciscum Petrarcam Karoli imperatoris, Iohannis, Francorum regis, et Roberti eque, Ierusalem et Sycilie regis, ac summorum pontificum plurium dilectissimum atque familiarissimum fuisse et uiuorum esse, dum uelit. Ast si nesciunt sussurrones hi, ob id solitudines incolunt et coluere poete, quia non in foro cupidinario, non in pretoriis, non in theatris, non in capitoliis aut plateis, publicisue locis uersantibus, seu turbelis ciuicis inmixtis, uel mulierculis circumdatis sublimium rerum meditatio prestatur, absque qua fere assidua nec percipi possunt, nec perfici percepta poemata. Quid insuper? Uix credam ista dixissent, si sana mente legissent, que scribit Oratius Floro. Qui, postquam eleganter more suo enumerauit quedam urbium impedimenta, dicit interrogans: Rome ne poemata censes Scribere posse inter curas atque labores? Uolens ob hoc, ut intelligatur, minime posse. Nec his contentus, superadditis aliis inconuenientiis, quibus ciuitates agitantur continue, quasi commotus ait: I nunc, et uersus tecum meditare canoros! Quasi dicat, non poteris; et demum subnectit exquirens: *Tume inter strepitus nocturnos atque diurnos Uis canere, et contacta sequi uestigia uatum?* Nec multum post superaddit indignans: *Hic ego rerum Fluctibus in mediis et tempestatibus urbis uerba lyre motura sonum conmictere digner?* Ex quibus, ne plura super imponam, satis apparet, cur petant et incolant siluestria loca poete. Quod etiam Paulum heremitam, Antonium, Maccarium, Arsenium aliosque plures uenerabiles atque sanctissimos homines non ob urbanitatis defectum, sed ut liberiori animo deo seruirent fecisse legimus. Esto non adeo detestabile sit, ut hi arbitrari uidentur, habitare siluas, cum in eis nil fictum, nil fucatum, nil menti noxium uideatur; simplicia quidem omnia sunt nature opera. Ibi in celum erecte fagi et arbores cetere, opacitate sua recentes porrigentes umbras; ibi solum uiridantibus herbis contectum atque mille colorum distinctum floribus, limpidi fontes et argentei riuuli, lepido cum murmure ex ubertate montium declinantes; ibi picte aues cantu frondesque lenis aure motu resonantes bestiole ludentes; ibi greges et armenta, ibi pastoria domus, aut gurgustiolum, nulla domestica re sollicitum, et omnia tranquillitate et silentio plena. Que non solum, satiatis oculis auribusque deliciis suis, animum mulcent, uerum mentem in se colligere et ingenium, si forte fessum sit, in uires reuocare, atque illud uidentur impingere in desiderium meditationis sublimium et auiditatem etiam componendi; que mira exhortatione suadent placida libellorum societas et canori circum choreas agentes Musarum chori. Que omnia si rite consideremus, quis studiosus homo ciuitatibus solitudines non preponat? Sane non poetarum crimen solitudinis, etiam si crimen merito dici possit, hos monet insolentes uiros in redargutionem, quin imo eorum infecta mens embitione damnabili, a qua discrepantes poetas execrabiles aiunt esse uiros. Mos enim hominum damnatorum morum est summe cupere sibi ceteros esse conformes, ut sua alieno crimine aut pallient, aut defendant. Erubescant igitur et omutescant, si prout ipsi poete non factitant! Horrent quippe et detestabile ducunt uiri spectabiles ficto pallore deformare faciem, et incessu tardo uerrere assiduis circumitionibus ciuitates. Horrent atque recusant turpi atque deformi ypocrisi inertis uulgi mercari gratiam laudesque, et ab ignaris monstrari digito. Horrent fasces nedum exposcere, sed optare, aulas ambire regum, aut procerum quorumcunque assentatores fieri, auro pontificum infulas aucupari, ut uentri et inerti ocio latius indulgere queant, blandiri mulierculis, ut deposita subtrahant, pecunia quesituri, quod meritis quesisse non poterant. Horrent preterea et totis detestantur affectibus caturcenses ob pecuniam in celos euehere, et iuxta muneris: quantitatem eis exhibere sedes. Quin imo quos isti blasfemant, tenui contenti uictu breuique somno, speculatione continua et exercitio laudabili componendo scribendoque sibi famosam gloriam et per secula duraturam exquirunt. O species hec hominum conuitiis deturpanda, o detestanda solitudo talium!.. Sed quid uerbis insto ? Haberem equidem multa, que dicerem, ni spectabilis candor, ni uirtus egregia, ni laudabilis uita poetarum illustrium aduersus tales se ipsam longe ualidiori robore tueretur.
Obscura aiunt cauillatores hi esse persepe poemata, et hoc poetarum uicio, id agentium, ut, quod inextricabile est, artificiosius uideatur esse compositum, idque egisse uolunt, inmemores ueteris oratorum iussus, quo cauetur, planam atque lucidam orationem esse debere. O peruerse mentis iudicium! Quis enim preter dolosam animam in cogitationem tam nephariam declinasset, ut, quod ei inaccessibile est, non solum odio habeat, sed falsa, si possit, criminatione deturpet? Fateor non nunquam obscuros esse poetas; sed prebeant, si uolunt, ipsi responsum, nunquid phylosophorum, quorum numero ipsi impudico ore se miscent, contexta comperiant adeo plana, adeo perlucida, ut debere dicunt orationem incedere. Si asserant, mentientur, cum inter scripta Platonis et Aristotilis, ut de ceteris sileam, perplexiones adeo innodate sint, ut non dum, a multis perspicacibus uiris ab eorum seculo in diem usque hunc examinate, potuerint satis lucide concordi sententia explicari! Sed quid de phylosophycis dico? Nonne diuinum eloquium, cuius ipsi professores haberi cupiunt, a Spiritu Sancto prolatum, obscuritatum atque ambiguitatum plenissimum est? Est equidem, et, si negent, ipsa manifesta ueritas approbabit, testesque plurimi sunt! Quos inter, si libet, interrogent Augustinum, sanctissimum atque eruditissimum hominem, et cuius ingenii tam grandes fuere uires, ut artes multas, et quicquid de decem cathegoriis tradidere phylosophi, absque, ut ipse fatetur, preceptore perceperit, nec tamen erubuit confiteri, se Ysaye principium intelligere nequiuisse. Non ergo obscuritates solis poematibus insunt. Quid ergo non incusant phylosophos ut poetas? Quid non dicut Spiritum Sanctum operibus suis, ut artificiosiora apparerent, obscuras implicuisse sententias? Quasi non rerum omnium sublimis ipse sit artifex! Non dubitem, quin illis tanta temeritas insit, ut facerent, ni scirent esse phylosophis defensores et in Spiritum Sanctum loquentibus apparata supplicia; et id circo in poetas prosiliunt, quia eos cernunt defensore carentes, existimantes preterea nullam ibi culpam fore, ubi confestim pena non sequitur. Debuerant hi uidisse, non nulla obscura uideri, cum clarissima sint, intuentis uicio (lusco quidem illucescente sole, qui limpidus est, nebulosus uidetur aer!); quedam alia de natura sui adeo profunda esse, ut non absque difficultate acies etiam egregii intellectus possit in earum abditum penetrare, uti in solis globo, antequam eum possint contingere, non nunquam perspicacissimi retunduntur oculi. Quedam uero, et si natura sui forsan sint lucida, tanto sunt fingentium artificio palliata, ut egre etiam quis possit ingenio uerum ex illis excerpere sensum, ut persepe inter nubila conditum solis pregrande corpus etiam doctissimi queant astrologi, qua celi uagetur in parte, comprehendere punctaliter oculorum intuitu. Et ex his esse non nunquam uatum poemata non inficior. Uerum non ob id, ut isti uolunt, iure damnanda, cum inter alia poete officia sit non euiscerare fictionibus palliata, quin imo, si in propatulo posita sint memoratu et ueneratione digna, ne uilescant familiaritate nimia, quanta possunt industria, tegere et ab oculis torpentium auferre. Et si, quod ad eos spectat, fecere solertes, non execrandi, sed conmendandi potius poete uenient. Et ideo, ut iam dictum est, fateor illos non nunquam obscuros esse, sed extricabiles semper, si sanus ad eos accesserit intellectus; uerum reor his querulis noctue oculos esse potius quam humanos. Nec sit quis existimet a poetis ueritates fictionibus inuidia conditas, aut ut uelint omnino absconditorum sensum negare lectoribus, aut ut artificiosiores appareant, sed ut, que apposita uiluissent, labore ingeniorum quesita et diuersimode intellecta comperta tandem faciant cariora. Quod longe magis Sanctum fecisse Spiritum unusquisque, cui sana mens est, debet pro certissimo arbitrari. Quod per Augustinum in libro Celestis Ierusalem XI firmare uidetur, dum dicit: *Diuini sermonis obscuritas etiam ad hoc est utilis, quod plures sententias ueritatis parit et in lucem notitie producit, dum alius eum sic, alius sic intelligit. Et alibi Augustinus idem super Psalmo CXXUI dicit: Ideo forte obscurius positum est, ut multos intellectus generet, et ditiores discedant homines, qui clausum inuenerunt, quod multis modis aperiretur, quam si uno modo apertum inuenirent. Et ut eiusdem Augustini testimonio adhuc aduersus recalcitratores amplius utar, ut sentiant, quoniam, quod ipse pro obscuritatibus sacrarum licterarum tuendis, ego pro obscuritatibus poematum intelligi uelim, dico eum scribere super Psalmo CxlUI sic: Peruersum nichil hic est, obscurum autem aliquid est, non ut tibi negetur, sed ut exerceat accepturum* etc. Et, ne ampliori utar sacrorum hominum circa hoc attestatione, nolo fastidium ducant hi audire, quoniam idem uelim de obscuritatibus poetarum sentiri, quod de diuinis ab Augustino sentitur; quin imo ut, exfricata paululum fronte, uolo considerent obsistentes, quanto magis de his sentiendum sit, que respectiue paucis apponuntur, si de sacris licteris, que omnibus sunt apposite nationibus, sentiuntur. Si forsan uelint duriciem textus, figuras dictionum, aut orationum colores, et peregrinorum uocabulorum incognitam a se pulchritudinem damnasse, et hinc poetas obscuros dixisse, quid aliud dicam, non habeo, nisi ut gramaticales iterum scolas repetant, pedagogi ferulam subeant, studeant discantque, quid ueterum autoritate circa talia poetis licentie datum, scrupulosiusque scrutentur, preter uulgaria atque domestica que sint etiam peregrina! Sed quid talibus insto? Paucioribus dixisse poteram: agant, ut, exuto ueteri, nouum atque generosum ingenium induant, et quod eis nunc uidetur obscurum, tunc familiare uidebitur et apertum. Nec indigestam intellectus sui grossiciem palliare se credant priscorum oratorum precepto, cuius non dubitem semper memores fuisse poetas, sed aduertant, quoniam perorando aliter quam fingendo uerborum ordo procedat, et fictiones in fingentis arbitrio relictas fore tanquam opus alterius speciei. In quibus summopere a poetis seruatur stili maiestas, et eiusdem dignitas retinetur, ut ait Contra medicum libro inuectiuarum III Franciscus Petrarca. Nec, ut ipsi arbitrari uidentur, carpere nequentibus inuidetur, sed, dulci labore preposito, delectationi simul memorieque consulitur; cariora sunt enim, que cum difficultate quesiuimus, accuratiusque seruantur, ut idem, ubi supra, Franciscus testatur. Quid multa? Si his obtusum ingenium est, inertiam suam, non poetas redarguant, nec aduersus eos friuolis insistant latratibus, a quibus secum optime actum est. Primo enim in limine, ne frustra fatigent ignari, ab ipsa rerum facie terror iniectus est; retrahant ergo gradum in tempore, potius quam, torpore ingenii fatigato incedentes, patiantur cum rubore repulsam. Et ut iterum dixerim, uolentibus intelligere et nexus ambiguos enodare legendum est, insistendum uigilandumque, atque interrogandum, et omni modo premende cerebri uires! Et si non una uia potest quis peruenire, quo cupit, intret alteram, et, si obstent obices, arripiat aliam, donec, si ualiture sint uires, lucidum illi appareat, quod primo uidebatur obscurum. Sanctum enim canibus dare diuino prohibemur monitu, et hoc eodem ante porcos proicere margaritas.
Mendaces preterea insultantes hi dicunt esse poetas, et hunc locum conantur ualidis, si possint, firmare rationibus, aientes, quod sepe dictum est, eos in suis fabulis mendacia scribere, ut puta hominem in lapidem uersum, quod omnino apparet ueritati contrarium. Preterea asserunt poetas mendaciter dicere multos esse deos, cum constet ueritate certissima unum tantum esse et illum uerum atque omnipotentem, addentes Uirgilium, Latinorum poetarum principem, recitasse Dydonis hystoriam minus ueram, et huius modi alia quedam etiam inserentes. Credo uicisse putent, uicissentque, ni esset, qui eorum uociferationes insipidas ueritate retunderet. Quid ergo? Rebar in precedentibus loco huic respondisse satis, dum, quid sit fabula, quot fabularum species, et quibus usi poete sint, et propter quid, satis late descripsi. Sed si in hanc materiam iterum redeundum est, dico poetas, uti isti uolunt, non esse mendaces. Est enim mendacium iudicio meo fallacia quedam simillima ueritati, per quam a non nullis uerum opprimitur, et exprimitur, quod est falsum. Huius UIII fore species asserit Augustinus, ex quibus, et si grauiores reliquis non nulle sint, nulla tamen scientes uti possumus absque peccato atque infamie nota, qua dicimur esse mendaces. Cuius diffinitionis intentum si equo animo prospectent poetici nominis hostes, redargutionem hanc, qua mendaces asserunt esse poetas, uiribus carere cognoscent, cum poetarum fictiones nulli adhereant specierum mendacii, eo quod non sit mentis eorum quenquam fingendo fallere; nec, uti mendacium est, fictiones poetice, ut plurimum, non sunt nedum simillime, sed nec similes ueritati, imo ualde dissone et aduerse. Et dato species fabularum una, quam uideri potius hystoriam quam fabulam diximus, sit ueritati simillima, antiquissimo omnium nationum consensu a labe mendacii inmunis est, cum sit consuetudine ueteri concessum ea quis uti posse ratione exempli, in quo simplex non exquiritur ueritas, nec prohibetur mendacium. Et si spectetur poetarum officium, non nunquam in superioribus demonstratum, uinculo huic astricti non sunt, ut ueritate utantur in superficie fictionum, et, si auferatur eis uagandi per omne fictionis genus licentia, eorum officium omnino resoluetur in nichilum. Quid plura? Si omnia, que dicta sunt in reprobationem meritam deiciantur, quod fieri posse non arbitror, hoc inreprobabile superest: *Nemo suum iure exercens officium in notam potest ob hoc infamie deuenire!* Pretor, esto in legem male meritos capitali multet supplicio, non iure tamen dicitur homicida; sic nec miles, agrorum hostium populator, dicitur predo; nec iuris consultus, etiam si minus equum clientulo prestet consilium, dum modo a iuris limite non separetur, falsidici notam merebitur; sic et poeta, quantumcunque fingendo mentiatur, mendacis ignominiam non incurrit, cum suum officium, non ut fallat, sed ut fingat, iustissime exequatur. Si tamen uelint in hoc instantiam facere: quod uerum non est, mendacium, qualitercunque dictum sit, est, si factum non sit, non tamen ulterius uires ad internitionem huius obiectionis apponam, sed queram, ut uideam, quid responsuri sint, quo nomine uocanda sint ea, que per Iohannem Euangelistam in Apocalipsi mira cum maiestate sensuum, sed omnino persepe prima facie dissona ueritati? quo ipse Iohannes? quo alia aliique, qui eodem stilo dei magnalia uelauere? Ego quidem mendacia aut mendaces, etiam si liceret, dicere non auderem. Scio tamen, dicent, quod egomet in parte dicturus sum, si roger, Iohannem scilicet aliosque prophetas ueracissimos fuisse uiros, quod iam concessum est. Preterea superaddent ab eis scripta fictiones non esse, sed potius esse figuras, et sic nuncupari debere, et per consequens figuratores eorundem scriptores. O ridendum diffugium, quasi credituri simus, quod simillimum est in cortice, mutatione seu diuersitate nominis effectus habeat diuersos efficere! Sed in hoc minus questionis sit, figure sunt; nunquid habeant in licterali cortice ueritatem, exprimant, queso. Si me hoc uelint credere, nil aliud erit quam mendacio uelare michi oculos intellectus, uti illa uelant suppositam ueritatem. Sane cum mendaces hi dicendi nec habendi sint, quia non sunt, sic nec poete, qui pro uiribus eorum inniituntur uestigiis in fingendo! Multos autem deos scripsisse poetas, cum unus tantum sit deus, negari non potest, sed minime illis in mendacium imputandum, quia non credentes neque firmantes, sed more suo fingentes scripsere. Quis enim sui tam inscius sit, ut existimet quemque in laribus phylosophie uersatum tam dementis esse sententie, ut credat deos esse quam plurimos? Si satis sani sumus, facile debemus credere eruditos uiros studiosissimos fuisse ueritatis inuestigatores, eosque eo usque, quo humanum potest penetrare ingenium, attigisse et absque ambiguitate nouisse unum tantum deum esse, ad quam notitiam deuenisse poetas eorum in operibus percipitur liquido. Lege Uirgilium, et orantem inuenies: *Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis* etc. quod epythetum nemini deorum alteri datum comperies. Reliquam autem deorum multitudinem non deos, sed dei membra aut diuinitatis officia putauere, quod Plato, quem theologum nuncupamus, etiam opinatur. Talibus autem ob diuinitatis uenerationem officio conforme deitatis dedere nomen. Sed infestos hos his non acquieturos existimo; clamabunt nempe dicentes, poetas de uero deo et unico, quem nouisse dicimus, multa scripsisse mendacia, et ob id merito nuncupari mendaces. Ego autem non dubito poetas gentiles de uero deo minus recte sensisse, et sic de eo non nunquam, quod minus uerum fuerat, scripsisse, et sic, ut isti uolunt, mendacium; sed ob id mendaces esse dicendos non puto. Sunt enim mendacium hominum saltem species duo, ex quibus primi scientes et aduertentes mentiuntur, ut ledant, aut ut non ledant, seu ut prosint. Et hi non mendaces tantum dicendi sunt, sed propriori uocabulo mentientes; secundi sunt, qui, ignorantes se mendacium dicere, mendacium dixere tamen. Et inter hos oportuna cadit distinctio. Sunt enim ex his aliqui, quorum ignorantia intolerabilis est, nec excusationem recipit aliquam, ut puta: *Cauetur lege publica, nequis ciuis ciuem priuato seruet in carcere; Gaius Sempronium debitorem suum detinuit, et a multa tutari uult ignorantia legis; que, quoniam supina uidetur et crassa, ciuem scilicet leges publicas ignorare, nocuum defensare non potest*. Sic et Christianus homo etate integer ab articolorum fidei ignorantia tutari non debet, Sunt et alii, quorum uidetur ignorantia excusanda, ut pueri, si phylosophiam non nouerint, montanus homo, si non nouerit nauticam, et cecus natus, si licterarum non noscat caracteres, et huiusmodi. Quos inter numerari possunt poete gentiles, qui, et si liberales artes, si poeticam, si phylosophiam nouerint, Christiane religionis ueritatem nouisse non poterant. Nondum enim lux illa ueritatis eterne in terris effulserat, que illuminat omnem hominem uenientem in hunc mundum, nondum ad agni cenam inuitantes peragrauerant orbem, quoscumque uocantes! Israelitis solis hoc donum erat desuper datum, ut deum uerum et iuste cognoscerent et rite colerent. Hi, nedum quenquam ad communicandum secum conuiuium tam celebre inuitabant, sed nec accedentes, si qui fuissent exteri, admittebant. Et sic, si minus uera sentientes scripserunt de uero deo, se uera scribere arbitrantes, hac acceptabili ignorantia excusati, non sunt dicendi mendaces. Dicent, scio, quacunque ignorantia mendacium dictum sit, mendax est dicens, quod negari non potest, esto non eadem nota labefactandi sinit, qui ignorantia excusabili peccauere, quam qui crassa et supina, ut dictum est, cum illos non solum equitas, sed etiam legum austeritas habeat excusatos; et, si sic est, notam mendacii non incurrunt. Et si uelint eos omnino quomodocunque mendaces, ego illis socios addam phylosophos Aristotelem, Platonem, Socratem, aliosque, quos ipsi summe colunt, eodem sontes crimine. Extollent, reor, hi censores optimi iterum uoces in celum, in psalterio psallantes et cithara, quoniam non satis plene particula unica huius obiectionis reiecta uideatur. O insipidi, si militi uno parma confracta sit, non dum loco mota est acies integra; non ergo exultent, sed meminerint, quoniam sepissime contusi nolentes cesserint! Quod autem Uirgilio obiciunt, falsum est. Noluit quippe uir prudens recitare Dydonis hystoriam; sciebat enim, ut talium doctissimus, Dydonem honestate precipuam fuisse mulierem, eamque manu propria mori maluisse, quam infixum pio pectori castimonie propositum secundis inficere nuptiis. Sed, ut artificio et uelamento poetico consequeretur, quod erat suo operi oportunum, composuit fabulam in multis similem Dydonis hystorie; quod, ut paulo ante dictum est, ueteri instituto poetis conceditur. Posset tamen quis dignus responsione et forsan tu ipse, princeps, perquirere: ad quid hoc necessarium erat Uirgilio? Cui ut digne responsum sit, dico eum in hoc a quadruplici causa tractum. Primo, ut in eo stilo, quem in Eneida sumpserat, poeticum sequeretur morem, et potissime Homeri, cuius fuit in eo poemate imitator. Nam poete non, ut hystoriographi, faciunt, qui a quodam certo principio opus exordiuntur suum, et continua atque ordinata rerum gestarum descriptione in finem usque deducunt (quod cernimus fecisse Lucanum, quam ob caussam multi eum potius metricum hystoriographum quam poetam existimant), uerum artificio quodam longe maiori aut circa medium hystorie, aut aliquando fere circa finem inchoant, quod intendunt, et sibi adinueniunt causam recitandi, quod ex precedentibus omisisse uidebantur; ut in Odissea Homerus, qui quasi circa finem errorum Ulixis eum naufragum in litus Pheycum delatum scribit, et ibidem Alcinoi regi recitantem, quicquid illi ante diem illam post discessum a Troia contigerat, inducit. Quod uolens Uirgilius facere, cum Eneam a litore Troiano fugientem scripsisset post erutam ciuitatem, non adinuenit aptiorem locum, ad quem eum deduceret, ante quam Ytaliam intraret, Africano litore; eo enim usque semper inter Grecos hostes nauigauerat. Et cum litus Affrum in tempus usque illud a rusticis et agrestibus atque barbaris hominibus incoleretur, ut eum ad personam ueneratione dignam deduceret, et aqua reciperetur, et cuius hortatu Troianorum casus suosque recitaret, nec aliam preter Dydonem, que, et si non tunc, multa tamen post secula loca illa incoluisse creditum est, comperiens, Dydonem, tanquam si iam uenisset, eius hospitam fecit, et, ut legimus, eius iussu sua suorumque infortunia recitauit. Secundo, quod sub uelamento latet poetico, intendit Uirgilius per totum opus ostendere quibus passionibus humana fragilitas infestetur, et quibus uiribus a constanti uiro superentur. Et cum iam non nullas ostendisset, uolens demonstrare, quibus ex causis ab appetitu concupiscibili in lasciuiam rapiamur, introducit Dydonem generositate sanguinis claram, etate iuuenem, forma spectabilem, moribus insignem, diuitiis habundantem, castitate famosam, prudentia atque eloquentia circumspectam, ciuitati sue et populo imperantem, et uiduam, quasi ab experientia Ueneris concupiscientie aptiorem. Que omnia generosi cuiuscunque hominis habent animum irritare, nedum exulis atque naufragi, et in incognitam regionem deiecti atque subsidio indigentis. Et sic intendit pro Dydone concupiscibilem et attractiuam potentiam, oportunitatibus omnibus armatam. Eneam autem pro quocunque ad lubricum apto et demum capto. Tandem ostenso, quo trahamur in scelus ludibrio, qua uia in uirtutem reuehamur, ostendit, inducens Mercurium, deorum interpretem, Eneam ab illecebra increpantem atque ad gloriosa exhortantem. Per quem Uirgilius sentit seu conscientie proprie morsum, seu amici et eloquentis hominis redargutionem a quibus, dormientes in luto turpitudinum, excitamur, et in rectum pulchrumque reuocamur iter, id est ad gloriam. Et tunc nexum oblectationis infauste soluimus, quando, armati fortitudine, blanditias, lacrimas, preces, et huius modi in contrarium trahentes, constanti animo spernimus, ac uilipendentes omittimus. Tercio curat Uirgilius in laudibus Enee ad honorem Octauiani Cesaris Iuliorum genus extollere; quod peragit, dum illum lasciuias et inmunditias carnis et muliebres delicias robore mentis spernentem atque calcantem ostendit. Quarto intendit sublimare Romani nominis gloriam, quod satis facit, dum execrationes moriture Dydonis describit. Nam per eas bella Cartaginensium cum Romanis et triunphi, quos ex eis Romani consecuti sunt, intelliguntur, in quibus Romanum nomen satis extollitur. Et sic non mendax fuit Uirgilius, ut minime intelligentes existimant, nec alii etiam, si qui sint, eo modo fingentes.
Uolunt insuper atque clamitant, execrantes poeticum nomen, omnino abolenda esse poetarum carmina, eo quod lasci uiis et nugis deorum gentilium referta sint; nec modo aliquo tolerabile, quod uni eidemque deo plures attribuantur forme atque nomina, ut poete faciunt suo Ioui uel aliis. Stulti militis more certamen intrant aduersarii nostri, qui tanto nocendi hostibus fertur impetu, ut sibi ipsi non uideat; ex quo sepe fit, ut, quos in alterum parat ictus, inermis ipse suscipiat. Ego autem his obiectionibus, in unum coaceruatis inuolucrum, satis esse responsum in precedentibus arbitrabar, in quibus scriptum sepissime memini sub formis uariis, lasciuiis, et nugis, atque nominibus honestos ac sapidos claudi sensus. Quos etiam pro uiribus ingenii mei, amoto fabuloso cortice, aperuisse recordor. Actus uero deorum gentilium illecebres, quocunque modo a poetis, a comicis potissime, descriptos, nec laudo nec commendo, quin imo detestatus sum, et tam scriptores in hoc quam ipsos actus uituperandos existimo. Amplissima quidem fingendi est area, et pleno semper fictionum cornu poesis incedit; non ergo deficiebant quibuscunque sensibus honestissima tegumenta. Sane querela hec iam diu sublata est atque sopita. Nam que in scenis atque theatris a mimis et histrionibus, atque parasitis, et huius modi hominibus enormia canebantur olim, omnino abstulere atque reprobauere Romani ueteres, Cicerone teste, et ipsam scenam et artem ludricam damnauere, agentesque nota multauere censoria, et eos amouere tribubus. Sic etiam pretorum edicto cautum est, qui artis ludrice pronuntiandiue causa in scenam prodirent, ipso facto haberentur infames. Porro post Constantinum Cesarem et Siluestrum pontificem pullulante undique et in dies excrescente fide catholica, talium comicorum seu scenicorum carmina obsoluerunt a seculo, et remanserunt illustrium et laudabilium libri et opuscula poetarum, qui res gestas et naturales augustiore stilo, artificioso scemate, facundiore locutu sub congruo fictionum et ymaginum tegmine protulerunt. Et sic, quos semideus Plato urbe pellendos iusserat, et aduersus quos hi nostri ueritatis ignari clamitant, iam exterminati sunt et abiecti. Uerum ut aliquid his responsoribus nostris particule obiectionis altere responsum sit, dico, si ante initam pugnam prudentes, quibus in locis feriri possent, acutius inspexissent, uidissent profecto, quod ipsi poetis gentilibus obiciunt, in se retorqueri telum, nec Iouem nunc celi deum, nunc etheris ignem, nunc aquilam, nunc hominem, seu quibus mauis formis a poetis descriptum mirarentur, si meminissent ipsum uerum et unicum deum nunc solem, nunc ignem, nunc leonem, nunc serpentem, nunc agnum, nunc uermem, nunc etiam lapidem a sacris describi licteris. Et eodem modo uenerandissimam matrem nostram ecclesiam, quam aliquando mulierem amictam sole, aliquando mulierem indutam uarietate, aliquando currum, ali quando nauim, aliquando arcam, domum, templum et huius modi uocari sacra demonstrant uolumina, quod et de Uirgine genitrice et de humani generis hoste memini legisse sepissime. De nominum multiplicitate, quod dicam, habeo istud idem! Innumerabilia fere apud nostros deo attribuuntur, et totidem Marie uirgini atque ecclesie, et hec non absque misterio facta sunt, sicuti nec poete fecerunt. Quid ergo inaduertentes hi rugiunt? Liuore quidem impellente, stare nollent, quod ipsi non noscunt.
Porro zelantes hi suasores criminum poetas affirmant. Qua in accusatione si distinguerent, forsan pro parte concederem eos esse uictores. Constat enim satis non nullos iam dudum inhonestos fuisse comicos, seu eorum scelesto sic suadente ingenio, seu sic euo tunc exquirente corrupto; nec non et Nasonem Pelignum clari, sed lasciuientis ingenii poetam, Artis amatorie composuisse librum, in quo, et si multa suadeantur nepharia, nil tamen minus oportunum, cum nemo sit tempestate hac adeo demens iuuenculus aut simplex puellula, que, mouente illecebri appetitu ingenium, longe, ut in id ueniat, quod exoptat, acutiora non nouerit quam is, qui se talium preceptorem fore precipuum arbitratus est, doceat. Si igitur minus hi, quos non nunquam abiciendos diximus, honestatem facultatis poetice seruauere, quid alii, splendida honestate conspicui, hanc incurrere meruere notam, et una cum turpibus accusari ? Equidem patiendum non est ! Et ob id, ut pateat, cur ab his accusentur illustres, queso dicant, nunquid Homeri carmen unquam legerint, nunquid Exiodi, Uirgilii, Oratii, Iuuenalis, et aliorum huius modi plurium; et, si se legisse fateantur, exprimant, quorsum has criminum suasiones inuenerint, ut ipsi uidentes, quod nondum uidimus, cum eis male meritos condemnemus. Attamen rogare superfluum est! Quis autem, accusatione audita, non percipiat, quia nunquam legerint, cum liquido debeamus credere, si uidissent, in tam stolidam sententiam non uenissent ? Arbitror tamen ex questione tali hos scelus sceleri addituros; nequeunt enim tacere, tanto pauore tenentur, ne ob taciturnitatem minus omnia nouisse credantur, dicentque elata facie, totis loquentes buccis, et omni frontis amoto rubore, quasi ex hoc summe laudandi ueniant: *Quid has nugas uiderimus? Uaph! nec uidimus, nec uidisse uolumus, maioribus operam damus! O bone deus, ab eterno opere tuo si uelis pausam summere, potes, et, si diuinitatis tue appeterent oculi, posses in somnum ire, si uelles, rem tuam isti curant! Tibi noctes insomnes hi ducunt, tibi suos sudores impendunt! Primum quippe mobile moueant reor, dum maioribus operam prestant*. Magnum est, multum est, et talium, si pateris, dignus labor! O ignaue hominum mentes, non aduertunt, dum alios tam prudenter flocci faciunt, quam misere suam ignorantiam detegant! Possumus etenim nos, si stultiores eis non simus, uidere satis, quam iusta sit eorum accusatio, quam sancta atque toleranda sententia. Sane ne sit, qui arbitretur, me responsum hoc futurum ex meditatione friuola uaticinari, confiteor, quoniam in hoc a certissima coniectura deducor. Audiui iam dudum interrogationi simili non nullos etiam fastidiosius respondentes, et, quod michi grauius fuit, uirum quendam, etate uenerabilem et sanctitate, alias ac doctrina precipuum, non respondentem, sed motu proprio longe exacrabilius obloquentem. Non mentior, deus nouit, rex inclite! Erat, ut tunc uisum est, uir iste adeo poetici nominis hostis infestus, ut illud non nisi stomachans proferre uideretur, quod, ubi minus honestati sue oportunum erat, ostendit. Nam mane quodam in generali studio nostro, legens in cathedra sacrum Iohannis Euangelium auditoribus multis, cum fortuito in hoc incidisset nomen, accensa facie, flammeis oculis, et altiori solito uoce, totus frendens multa in poetas enormia dixit; et postremo, ut eius appareret iustitia, inquit et fere iuramento firmauit, se neque uidisse, nec unquam aliquem ex poetarum libris uidere uoluisse. O sancte deus! Quid ignari dicturi sunt, si sic alias eruditus homo, annis grauis et autoritate, locutus est? Poterat ne loqui stultius ab insano? Uellem ego scire, si non uiderunt, si non cognouerunt, si maioribus uacant hi censores egregii, unde poetas criminum suasores agnoscunt? Quid circa eis incognita latrant? Quid non ydonei iudices, de incognitis laturi sententiam rostra conscendunt? Quid nedum inaudita, sed nec requisita parte sententias fulminant! Forte inquient Sacro inspirante Spiritu tam seuerum se in poetas ferre decretum. Possibile dicerem, si crederem Sanctum Spiritum tam spurcidas nedum inhabitare, sed intrare animas. O scelus impium, o exacrabile malum, o detestanda temeritas, audere cecum natum in propatulo de coloribus ferre sententiam! Sic olim, ut isti presides uenerandi faciunt, audiui Phoroneum apud Argiuos, Lygurgum apud Lacedemones, Mynoem apud Cretenses, et apud Mirmidones Eacum factitare solitos. Sed, ut eo ueniam, quo fert animus, quicquid isti reuerendi iudices blaterent, non sunt, ut ipsi uolunt, poete criminum suasores; quin imo, si sana mente et non liuore insano perciti eorum legantur uolumina, impulsores inuenientur nunc suauissimi nunc acerrimi, pro exigentia temporis, in uirtutes! Quod ne tam paucis uerbis uidear probasse contentus, libet ante obstrepentium oculos apponere saltem pauca, ex quibus possint ueritatem hanc, si uelint, agnoscere. Et, omissis Homeri monitis, qui ob Grecas licteras Latinis minus familiaris est, si uelint, legant et perlegant, que sint in Eneida ad patientiam laborum emergentium exhortationes Enee ad socios, quis ardor illi pulchre per uulnera mortis pro salute patrie fuerit, que erga patrem pietas, quem humeris per ardentes undique domos et ruentia templa, perque medios hostes et mille uolantia tela deuexit in tutum, que in Achemenidem hostem clementia, quod robur animi ad illudendas frangendasque amoris petulci catenas, que iustitia atque munificentia circa amicos et exteros in exhibendis muneribus bene meritis, ludis in anniuersario Anchisis patris apud Acestem peractis, que prudentia, quanta circumspectio in descensu ad Inferos, que genitoris ad eum suasiones ad gloriam, que eius in iungendis amicitiis solertia, quam grandis comitas fidesque in conseruandis susceptis, quam pie in Pallantis amici morte lacrime, que eius ad filium persepe monita? Quid multa referam? Assint oro, assint hi in poeticum rugientes nomen, librent huius poete uerba, sententias ponderent, et, si patitur animus, fructum ex his, qui potest, exprimant; et, si deo gratum erit, uidebunt, nunquid poeta hic in malam frugem suasor sit. Profecto si rite deum nouisset et coluisset Uirgilius, nil fere preter sanctum eius in uolumine legeretur! Et si dicant leges non pati quicquam approbari testimonio unius, Uenusinum insuper Flaccum suscipiant, Persium Uulterranum, Iuuenalem Aquinatem, quorum satyricum carmen tanto uirtutis impetu in uicia uiciososque inuehitur, ut eos exterminare uideatur. Si hi ergo alii plures satis sunt taceant isti, qui suasores criminum poetas accusant, et rabiem suam mansuetudine doment, nec dedignentur discere, prius quam uelint aliorum labores ridendo iudicare iudicio, ne, dum in alios sue stolide iniquitatis tela coniciunt, in se ultionis diuine fulmina prouocent.
Aiunt post hec insidiantes acerrimi poetas esse mentium seductores, eo quod dulcisono carmine, lepido sermone, accurata atque ornata oratione, ineptias suas legentibus ingerunt, et sic, quo minime oportunum, lectores seducunt insipidos. Quis ignarus et qui poetas non uiderit, ut ipsi obiectores ignari sunt, nec poetas uiderunt illustres, et, si uiderunt, ingeniorum suorum ignauia non intellexerunt, non credet facile hos optime, iuste, sancteque in poeticum carmen inuehere? Hoc uideat deus, et hi uideant, quibus ab eo lumen intellectus concessum est! Tu autem, cytharista celestis, Dauit, solitus dulcedine carminis furores sedare Saulis, si suaue aliquid, si mellifluum cecinisti, lyricum tuum carmen absconde! Et tu, Iob, qui labores tuos atque patientiam heroico metro scripsisti, si lepidum, si ornatum sit, idem facito, una cum aliis sacris uiris, qui ethereo uersu diuina cecinere misteria; et, quod his dico, dictum sit Orpheo, Homero, Maroni, Flacco et aliis, postquam eo uentum est, ut inueniantur, qui dicant impune, quoniam seducere mentes hominum sit dulcisone, lepide, accurate metricas orationes effundere. O Baui et tu, Meui, letamini, postquam damnantur isti, tempus, quod minime rebar, uobis concessum est, et locus preparatus amplissimus! Scio, dicent se dixisse perniciosum ineptias sonoro scripsisse carmine et legisse. Erat, fateor, additio hec non parui momenti, ni in precedentibus sepius esset ostensum, quales sint, quas isti accusant, ineptie illustrium poetarum, et ob id, quod maximum existimabant, in nichilum resolutum est. Attamen, ut in hoc directius ueniam, quia seductores mentium dicunt esse poetas, primo scire uelim, cum multi sint, qui ex his poete sint, qui seductores sint mentium? Et quis dubitet? nullos dicere possunt preter quos student. Quos autem studeant, accusatio ipsa demonstrat. Si deo placet, zelantes hi amant, procantur, et mulierculis ridentibus applaudent oculis, amatorias licterulas dictant, componunt rithimos, et cantiunculas excudunt, quibus affectiones suas et suspiria expromant, et, deficientibus ingenioli uiribus, pro oportuno subsidio ad instructores amatorie artis euolant. Hinc Catuli, Propertii et Nasonis uolumina euoluunt, et ab ineptis talium suasionibus, lepidis descriptis carminibus, et uerborum facili exornatis contextu, tanquam in hoc toto inclinati pectore, uolentes trahuntur, seducuntur, atque tenentur; hinc poetarum illecebras cognouere; hinc ingrati preceptores accusant suos, eosque seductores mentium dicunt, quos ipsi, non rogati, sponte sua secuti sunt. Magnis igitur, imo permaximis uacant redargutores nostri, non enim paruum est amori obsequi, cuius uiribus primo Phebus, inde Alcides, monstrorum domitores, cessere! O quam satius tacuisse fuisset ignaris, quam in suum dedecus emisisse uoces! Nam, si prospectent, dum poetas acusasse rentur, se ipsos aduertent monstrasse culpabiles; ex hac enim accusatione, que sint eorum studia, que desideria, que iustitia manifeste cognoscimus. Quid enim de his arbitrari possumus, si puella lasciuis gestibus, petulcis oculis, blandis uerbis spem polliceatur infaustam, postquam a mutis, seu tacitis carminibus seducuntur? Erubescant igitur miseri, et in melius insanum suum reforment consilium, prospectentque Ulixem, gentilem hominem, non mutorum carminum, sed mellifluos syrenarum cantus spreuisse tanquam nocuos atque transisse. Et, ut aliquid circa uim uocabuli dictum sit, quod tanquam detestabile poetis obiciunt, uidisse debuerant, quoniam, et si Christo, saluatori nostro, a Iudeis obiectum sit, qui illum ignominiose seductorem dixere, non tamen semper in malam partem sumendum fore. Nequiuere enim illi abutentes infandi homines uim ueterem surripuisse; potest enim quandoque in bonam partem sumi seducere, nam rem curantes pastoriam ab infectis armentis non dum infectos egritudine boues seduxisse, solertis pastores est; et sic non nunquam eruditi homines generosos animos ab his, qui morbo uiciorum laborant, suis seducunt monitis. Quorsum poetas illustres sepissime seducere credulos reor, et eos facere meliores, ubi hi, seducti tractique suo, non poetarum minus etiam honestorum crimine, in malam frugem, si possint, conantur ostendere. O bone Iesu, auerte pestem hanc ab ignaris credulis, et hos loquaces corripe, ac adeo instrue, ut exemplo tuo uelint prius facere quam docere!
Symias preterea phylosophorum ex his non nulli, qui se ceteris preferunt, dicunt esse poetas! Uerum non satis certum habeo, an ut hominibus risum incutiant, uti non nunquam suis scomatibus mulierculis faciunt, an potius ex animi sententia, quia sic credant, seu mentis nequitia, ut irrideant, istud euomant. Primum quippe deberet indignanti animo a prudentibus tolerari, dum cernerent ab ignaris ex uiris conspicuis ridicula confici uulgo, cum passim per triuia asini infulati, et falerati sues, ac, ex quo mauis genere, belue, fimbriatis nec non et uariatis pellibus incedentes amicti, comperiantur facile, ex quibus decentius quis uolens posset confingere talia. Si uero credentes asserunt, aut irrident, utrumque tam stolide quam nequiter agunt! Est enim symiis, ut alias dixisse meminimus, hoc de more a natura infixum, ut uelint, dum possint, uidentes quoscunque hominum actus imitari; et sic uidetur hos uelle poetas imitatores, et inde symias esse phylosophorum. Quod minime ridiculum esset; honesti quidem, ut plurimum, homines fuere phylosophi et bonarum artium repertores. Sed falluntur indocti, nam, si satis intelligerent poetarum carmina, aduerterent eos non symias, sed ex ipso phylosophorum numero computandos, cum ab eis nil preter phylosophie consonum iuxta ueterum opiniones fabuloso tegatur uelamine. Preterea imitator simplex in nullo exorbitat a uestigiis imitati. Quod quidem in poetis minime cernitur, nam, esto a phylosophicis non deuient conclusionibus, non tamen in eas eodem tramite tendunt. Phylosophus, ut satis patet, silogizando reprobat, quod minus uerum existimat, et eodem modo approbat, quod intendit, et hoc apertissime, prout potest; poeta, quod meditando concepit, sub uelamento fictionis, silogismis omnino amotis, quanto artificiosius potest, abscondit. Phylosophus stilo prosaico ut sepius, et eius fere paruipendens ornatum, scribere consueuit; poeta metrico, summa cum cura exquisito decore conspicuo. Phylosophorum insuper est in ginnasiis disputare; poetarum in solitudinibus canere. Et, cum ista inter se non conueniant, non erit, ut aiunt, symia phylosophorum poeta. Si symias dicerent eos esse nature, posset forte equiore animo tolerari, cum pro uiribus, quicquid ipsa, quicquid eius opera ratione operantur perpetua, poeta celebri conatur describere carmine. Quod si intueri uelint isti, uidebunt formas, mores, sermones et actus quorumcunque animantium, celi syderumque meatus, uentorum fragores et impetus, flammarum crepitus, sonoros undarum rumores, montium celsitudines, et nemorum umbras, atque discursus fluminum adeo apte descriptos, ut ea ipsa paruis in licterulis carminum inesse arbitrentur. In hoc ego poetas esse symias confitebor, quod ego honorabilissimum reor opus, in id scilicet arte conari, quod agit natura potentia. Sed quid plura? Esset satius talibus, agere si possent, ut nos una secum efficeremur symie Ihesu Christi, quam sibi incognitos poetarum irridere labores, cum contingat sepissime tentantes alienum pruritum scalpere, in suum aliorum cruentas ungues cum anxietate sentire.
Hi equitatis, imo iniquitatis arbitri, feruida rabie cupientes poetici nominis exterminium, quasi pauca in illud dixerint, altisono insuper clamitant hinc inde boatu: o insignes uiri, o diuino redempti sanguine, o gratus deo populus, si qua pietas, si qua deuotio, si quis Christiane religionis amor, si quis dei timor uobis est, hos infaustos poetarum libros abicite, flammis exurite, et uentis seruandos exhibete cineres! Eos enim habere domi, eos legere, eos etiam ullo modo uelle uidere, exitiale crimen est! Animas letali ueneno inficiunt, uos in Tartara trahunt, et celestis regni exules in eternum faciunt. Post hec, aucto clamore, Ieronimum in testem inuocant, eumque dicentem aiunt in epistula ad Damasum de filio prodigo: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Et his ac similibus multis toto gucture ignaros auditores intonant. O pietas, o prisca fides, o dei patientia grandis, quid pateris ? Quid, rerum conditor, in erectas turres, quid in celsos uertice montes fulmina torques? Hi, sanctissime pater, hi feriendi sunt, qui dolosa lingua atque mendaci aliorum et persepe innocuorum exitio sibi inanem aucupantur gloriam! Medici errores suos terra tegunt, hi prohibitionibus atque flammis suas conantur ignorantias occultare. Quis simplex homo hos audiat, quin arbitretur poetas perniciosissimos esse homines, diuini nominis hostes, contubernales demonum, inmites, maleficos, scelestis semper uacantes operibus, quibus nulla bonarum artium cura, nulla pietas, nulla fides aut sanctitas sit? Et sic horum ignorantium opere et iniquitate consequuntur celebres uiri ignominiam, quam minime meruere. Sed spero, uidebit deus aliquando. Nos autem uideamus, si possumus, quale sit hoc tam inexpiabile malum, quod hi conmitti clamitant, si teneantur, si uideantur, aut legantur carmina poetarum. Que horum contineant libri, que suadeant, que damnent, que doceant, iam satis supra declamatum est. Sed eis omissis, uolo, aduersus ueritatem hos scelesta omnia scribere atque suadere lectoribus. Quid tandem? gentiles fuere homines, non Christum nouere, suam extulere, quam sacram arbitrabantur, religionem, fictiones edidere, gratissimos et conmendabiles utero persepe gerentes fructus. Sed quid inde? Queso ego hos elegantissimos clamatores, dicant, nunquid illis prohibitum sit ab aliqua ueteri seu noua doctrina, deorum suorum scelera, quo uellent, in stilo describere? Non equidem reor, nec etiam christiano fingenti, dum modo sane intellecta fictio aduersus catholicam ueritatem exenterata nil pariat. Si non prohibitum est, si hos legere non leges prohibent neque prophete, non sacre pontificum sanctiones, quid tenere, quid legere mali est ? Inquient, quoniam seductores sint mentium dulcedine sua. Huic obiectioni paulo ante responsum est; uerum si hi imbecilles sunt atque tractabiles, sibi caueant, memores prouerbii ueteris, quo prohibetur, hos certamen lapidum non intrare, quibus sit galea uitrea. Fateor tamen ultro longe melius fore sacros studere libros quam istos, etiam si optimi sint, studentesque acceptiores esse reor deo, pontifici summo, et ecclesie; uerum non omnes, nec semper eadem trahimur affectione, et sic non nunquam ad poeticos trahuntur quidam. Et, si trahimur, uel sponte nostra in eos imus, quod hoc crimen, quod malum est? Possumus impune mores barbaros audire, ipsos, si uelimus, suscipere barbaros, eis hospitalitatem exhibere, eis, si petant, ius dicere, cum eis amicitias iungere, conuiuia celebrare; poetarum libros legere, si deo placet ab his uiris doctissimis prohibemur! Manichei, Arrii, Pelasgiique, et aliorum heresiarcarum execrabiles errores ut noscamus, nemo prohibct, quin scrutemur; uersus autem legisse poeticos, horrendum, ut hi clamitant, imo letale crimen est! Ioculatores in quadruuiis ut plurimum inhonestos ludos agentes inspicere possumus, hystriones in conuiuiis turpia canentes audire, nebulones in popinis, lenones in lupanaribus blasfemantesque pati, nec ob id in Tartara trahimur; poetica legisse poemata nos eterni regni facit extorres! Pictori etiam in sacris edibus fas est pingere Tricerberum canem, Ditis obseruantem limina, Charonem nautam, Acherontis uada sulcantem, Erinas ydris accinctas accensisque armatas facibus, ipsum Plutonem, infelicis regni principum, damnatis supplicia inferentem; poetis sonoro carmine hec eadem scripsisse nephas, et irremissibile lectori crimen est. Pictori eidem concessum, in aulis regum et nobilium uirorum amores ueterum, deorum scelera hominumque, et quecunque cuiuscunque commenta pingere, nullo patrum prohibente decreto, et hec a quibuscunque pro libito intueri permissum est; poetarum inuenta, ornatis linita licteris, plus a sapientibus lecta uolunt mentes inficiant, quam picta ab ignaris inspecta. Quid multa ? Deficio, fateor, uolens, si possem, aduertere, quibus uiribus, qua potentia, liuor edax et ignorantia hos boatores in tam grandem dementiam potuerit impellere. Scire saltem debuerant, quia uas electionis testatus est, scire malum, malum non esse, sed operari; et ipsi nouissimi preceptores, credo, ut a suis mulierculis prudentiores habeantur, et inde pinguiores consequantur offas, non uerentur dicere, nedum dicam scire, sed poetas legere perniciosissimum esse! O fastidium audire, etiam si omnino despiciendi sint poete, nepharium fore, si uideris, margaritam ex luto colligere, quasi astergibile lutum illam minus fecerit preciosam. Nec erubescunt interpretes hi hac presumptuosa atque generali prohibitione sua uelle ex ueritate fieri mendacium, si dixerit aliquando poeta, imo eos dixisse toto denegant ore! Ridiculum est audire humani generis hostem dyabolum potuisse uerbum bonum aliquando dixisse, poetas autem, esto aduersus conscientiam paulo ante malos esse concesserim, cum forte non nullis preter gentilitiam maculam nil inhonestum iure posset obici, uerbum bonum dicere nequiuisse. Uocatur etiam non nunquam a sacris hominibus in testimonium dyabolus, inuocasse poetam horum accusantium autoritate irremissibile crimen est! Sed nunc hos prohibitores et in exilium poetarum precones oro, dicant, quid magis quam phylosophia potuit peccasse poesis? Ueritatis quippe optima indagatrix phylosophia est, comperte uero sub uelamine seruatrix fidissima est poesis; si minus recte sentiat illa, non potuit rectum ista seruasse. Pedissequa est, domine uestigia imitetur necesse est; si deuiet illa, et hec, ut exorbitet, a necessitate cogitur. Quid ergo, cum gentiles phylosophos allegemus ore pleno eorumque seruemus sententias, et nil fere nisi eorum uallatum autoritate firmemus dicta poetarum poetasque horrescimus, atque detestando damnamus ? Extollitur Socrates, honoratur Plato, colitur Aristotiles, ut de reliquis sinam, qui omnes fuere gentiles et persepe damnatis opinionibus erronei homines; Homerus ab obiurgatoribus nostris pellitur, damnatur Exiodus, Maro despicitur atque Flaccus, quorum figmenta nil aliud sentiunt quam disputationes illorum. Quorum quoniam dogma student et ex his, esto cum difficultate, non patiente ingenio, quedam principiola sumpserunt, quasi intellectum conmendant! Poetarum uero quoniam scripta negligunt, et sic non intelligunt, despiciunt, et condemnant. Attamen quicquid clamitent, quicquid latrent, quicquid iubeant uel suadeant, si phylosophorum scripta, si barbarorum gesta, si hereticorum perfidia legi possunt, et poetarum uolumina absque piaculo legi, teneri, audirique possunt, mente tamen integra atque constanti, ne, si quando aliquid in orto doxam dicerent fidem, tanquam ab illa exteri se lectores labefactari permittant. Nunc autem superest in extremum horum clamorem paxillum acrius instandum atque prolixius, quoniam ea celeberrimi atque sanctissimi hominis autoritate precedentia omnia firmasse se credunt. Dicunt igitur clamitantes Ieronimi uerbum ad Damasum papam: Demonum cibus sunt carmina poetarum! Quod, si satis iam dicta percepissent, a nobis etiam firmatum aduertissent, et potissime ubi damnatam comicorum spurcitiem atque abiectam semel et iterum ante iam diximus. Sed quoniam, nulla poetarum facta distinctione, inuidentie offuscati caligine, in quoscunque ceci irruunt, propulsanda eorum ignauia est, et ipsi in perpetuum cogendi silentium. Si igitur epistulas, si uolumina Ieronimi, si hanc eandem, quam producunt in testem, seu cuius autoritate damnatos poetas uolunt, studiose legissent, inuenissent profecto uerbum hoc a Ieronimo declaratum, et eius sensum appositum, atque obiectionem, quam faciunt, esse solutam, et potissime ex figura mulieris captiue, raso capite, deposita ueste, resectis unguibus et pilis ablatis, Israelite matrimonio copulande. Et si religiosiores atque delicatiores sanctis doctoribus esse non uelint, comperient, hunc demonum cibum, non solum non reiectum flammis, ut iubent, inmissum, sed cum diligentia seruatum, tractatum, atque gustatum a Fulgentio doctore atque pontifice catholico, ut apparet eo in libro, quem Mithologiarum nuncupat ipse, in quo elegantissimo stilo descripsit poetarum fabulas, exponendo. Equo modo Augustinum, doctorem egregium, comperient non horruisse poesim, nec poetica carmina, quin imo solerti uigilantia studuisse, et intellexisse; quod, uolentes negare, non possent, cum sepissime in suis uoluminibus sanctus homo Uirgilium aliosque poetas inducat; nec fere unquam Uirgilium absque alicuius laudis titulo nominat, Sic, ut iterum dixerim, Ieronimum, doctorem eximium atque sanctissimum et trium linguarum mirabiliter eruditum, quem ignorantie eorum hi in testem trahere satagunt, tanta poetarum carmina diligentia studuisse percipient, atque seruasse memorie, ut nil fere absque eorum testimonio firmasse uideatur. Uideant, si non credunt, inter alia libri eius Hebraicarum questionum prologum, et aduertant, nunquid eum totum Terrentianum fuisse sentiant, uideant, nunquid sepissime Horatium atque Uirgilium sibi quodammodo assertores inducat, et non solum hos, sed et Persium aliosque. Legant insuper eiusdem facundissimam ad Agustinum epistulam rimenturque, nunquid in ea inter illustres uiros uir doctus poetas, quos ipsi tanto clamore confundere, si possint conantur, enumeret. Porro, si nesciunt, perlegant Actus apostolorum, et sentient, nunquid Paulus, uas electionis, uersus poeticos studuerit et nouerit. Inuenient quippe eum non fastidisse, in Ariopago aduersus Atheniensium obstinationem disputantem, uti testimonio poetarum, eumque alibi Menandri comici carmine usum, dum dixit: *Corrumpunt mores bonos coloquia mala!* Et Epimenidis poete, si memini, allegat uersiculum, qui aduersus hos aptissime dici posset, dicens: *Cretenses semper mendaces, male bestie, uentres pigri!* Et sic non, qui ad celum usque tertium raptus est, quod isti sanctiores uolunt, peccatum uel turpe arbitratus est legisse atque didicisse poetarum carmina. Insuper perscrutentur, quid scripserit Dyonisius Ariopagita Pauli discipulus et Christi martir egregius, in suo Ierarchie celestis libro. Ex intentione quippe dicit, prosequitur atque probat diuinam theologiam poeticis fictionibus uti, inter alia ita dicens: *Et enim ualde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum reuelans, et ipsi propria et coniecturali reductione prouidens, et ad ipsum reformans anagogicas sanctas scripturas; et alia multa, que ad hanc sententiam subsequuntur*. Et, ut reliquos postremo sinam, quos aduersus bestialitatem horum possem inducere, nonne ipse etiam dominus et saluator noster multa in parabolis locutus est, comico conuenientibus stilo? Nonne et ipse aduersus Paulum prostratum Terrentii uerbo usus est, scilicet durum est tibi contra stimulum calcitrare ? Uerum absit, ut putem Christum dominum a Terrentio, quantumcunque diu ante fuisset, quam hec dicta sint, uerba assumpsisse! Sufficit michi satis esse adfirmandum prepositum et Saluatorem nostrum uoluisse quandocunque uerbum suum atque sententiam ore Terrentii fuisse prolatum, ut appareat non omnino esse cibum demonum carmina poetarum. Quid nunc inquient boatores illustres? Clamitabuntne? insultabunt aduersus carmina poetarum a suomet teste reprobati et aliorum plurium sanctorum uirorum testimonio uicti atque repulsi? Clamitabunt equidem, insuperabilis eorum rabies est! Sed quam iuste, tu uideas, rex optime, uideantque, quibus ratio magis amica est, quam obstinata horum proteruia. His autem tam absolute damnantibus iustissimus iudex, deus, aliquando retribuet inuidentie meritum, et eadem eis metietur mensura, qua ipsi aliis metiuntur.
Perminimum uisum est latratoribus nostris conatus exposuisse omnes, ut e domibus ac e manibus hominum, si potuissent poetas excluderent! Et ideo ecce, iterum agmine facto, irruunt, et, armati Platonis autoritate, infando guttare sonoras uoces eructant, aientes, Platonis iam dicti iussu poetas urbibus esse pellendos; inde, ut Platoni deficienti subueniant, superaddunt; ne suis lasciuiis ciuium mores inficiant! Cui obiectioni, et si satis in superiori responsum uideatur, non pigebit iterum latius respondisse. Maximam igitur fateor phylosophi huius autoritatem esse, nec spernendam, si sane intellecta sit; de sensu cuius profecto hi, aut nichil, aut peruerse sentiunt, ut apparebit. Ostensum tamen illis est, poetas sponte sua solitudines habitare, quam ob rem illos montanos et ineptos homines nuncupabant. Si autem uiolenter urbes incolerent, quid dicerent morsores hi ? Dicerent eos esse tyrannos! Si uero nunc uelint sententiam uertere et eos cultores urbium dicere, falsum est. Constat Homerum inter aspreta scopulorum et montana nemorum, post peragratum orbem, extrema cum paupertate litus Arcadum habitasse, et ibidem mente uidens, luminibus tamen egritudine captus, ingentia illa atque admiranda uolumina non Ybleo, sed Castalio melle perlita Yliadis et Odissee dictasse. Uirgilius autem, ingenio non minor Homero, urbe Roma, tunc rerum domina, neglecta, atque Octauiano Cesare, totius orbis principe, cuius singulari letabatur amicitia, omisso, quesiuit sibi haud longe a Neapoli, Campanie inclita ciuitate tunc etiam deliciis abundante et ocio, semotum locum quieto atque solitario litori proximum, ut magni spiritus homo, Iohannes Barrilis, aiebat, inter promontorium Posilipi et Puteolos, uetustissimam Grecorum coloniam, ad quem nemo fere, nisi eum quereret accedebat; in quo post Georgicum carmen celestem decantauit Eneydam. Cuius selecte solitudinis Octauianus prestare testimonium uolens, cum fecisset eiusdem Uirgilii a Brundisio ossa referri, haud procul ab electa solitudine tumulari iussit, secus eam uiam, que adhuc Puteolana dicitur, ut eo iacerent mortua, cuius elegissent in uicinio uiuere. Et, ne semper per antiqua uagemur, que oppugnatores, quantumcunque fausto testimonio roborata sint, negant facile, Franciscus Petrarca, celestis homo profecto et nostro euo poeta clarissimus, nonne, spreta Babilone occidentali atque pontificis maximi beniuolentia, quam omnes fere Christiani summopere cupiunt et procurant, et pilleatorum orbis cardinum aliorumque principum, in uallem clausam abiit, insignem Gallie solitudine locum, ubi Sorgia, fontium rex, oritur, et ibidem omnem fere floridam iuuentutem suam, uillici unius contentus obsequio, meditando atque componendo consumpsit ? Fecit equidem, stant uestigia stabuntque diu, parua domus et ortulus, et, dum deo placet, testes uiuunt plurimi! Si ergo, ne plures recitem, sic est, minime edepol oportunum est, ut in hoc quis labores impendat, ut abeuntes ultro poetas urbibus pellat. Uellem ego tamen ab istis audire, nunquid existiment Platonem, dum librum sue Reipublice scripsit, in quo hoc mandatur, quod isti aiunt, intellexisse de Homero, scilicet, si urbs illi placuisset, eum urbe fuisse pellendum ? Nescio, quid responsuri sint, ego autem non credo, cum de eo multa laudanda iam legerim. Hunc enim sacratissime Cesarum leges omnium uirtutum patrem uocitant, et sepissime eorum latores, ut illas maiori ueneratione dignas facerent, et quodam sacro sancto testimonio roborarent, inter eas non nunquam Omeri carmina miscuere, ut in fine prohemii codicis Iustiniani Yliadis legitur carmen, et in eodem sub titulo de iustitia et iure, sic et de contrahenda emptione, et de legatis et fidei conmissis, et aliis locis, ut minus credentes possunt in pandecta Pisana cognoscere. Hunc insuper in suum ciuem plures Grecorum egregie ciuitates, eo etiam mortuo et paupere, uoluere, et de hoc inter se mouere litigium, ut comprendi potest liquido per uerba Ciceronis in oratione pro Archia, dum dicit: *Omerum Colophonii ciuem dicunt esse suum, Chii suum uindicant, Salaminii repetunt, Smirnii uero suum esse confirmant, itaque etiam delubrum eius in oppido dedicauerunt; permulti alii preterea pugnant inter se atque contendunt. Hec Tullius. Quod ego etiam testari a uetustissimo Greco carmine, satis inter eruditos uulgato, legisse memini, sic aiente: hepta dierizousin poleis dia rizes hOmerou; Samos, Smurne, Khios Kolophon, Pilos, Argos, Athenai quod latine sonat : Septem litigant ciuitates de radice Omeri: Samos, Smirne, Chios, Colophon, Pilos, Argos, Athine*. Hunc preterea ipse Plato in eodem libro Rei publice aliisque persepe conclusionum suarum inducit in testem. Si igitur uirtutum pater a legibus habitus est, si legum decus, si tot ciuitatum ciuis etiam repetitus, si a preceptore ipso Platone testis assumptus, stultissimum est arbitrari Platonem idem prudentissimum uirum, talem poetam urbe pellendum iussisse! Insuper hoc Platonis iussu existimabimus Emnium urbe pellendum, qui honesta paupertate contentus adeo ob uirtutem suam carus Scipionibus fuit, hominibus quidem non solum armis et bello atque sanguinis generositate conspicuis, sed phylosophie domesticis et sanctitate morum illustribus, ut post mortem etiam eius uellent suis maiorumque suorum suos misceri cineres, et suo tumulari sepulcro! Si credant hi, ego non credam, quin potius arbitror Platonem suam ciuitatem optasse talium fuisse repletam. Quid preterea de Solone dicemus, qui, datis Atheniensibus legibus, esto iam senex esset, sese concessit poeticis? Urbe ne pellendum dicemus, qui urbem dissolutam in ciuilem uitam moresque reuocauit? Quid insuper de Uirgilio nostro, cuius, ut reliqua sinam, tanto frontis rubore et mentis uerecundia inter coeuos et quoscunque minus decentia queque audiebat, ut ob hoc iuuenis adhuc uocaretur parthenias, quod Latine uirgo seu uirginitas sonat. Cuius tot sunt ad uirtutem suadentia monita, ut sepe iam dictum est, quod sunt eius carminum uerba. Cuius ne combureretur diuinum opus, ut ipse Uirgilius moriendo preceperat, Octauianus Cesar Augustus, postpositis maximi imperii curis, prohibitorios uersus composuit, qui in tempus usque nostrum leguntur. Cuius adhuc nomen apud Mantuanos tanto honore celebratur, ut, cum cineres ab Augusto sublatos pro uotis colere nequeant, eius agellum ueterem, ad instar uiuentis hominis ab eo denominatum, colunt, filiis iuuenibus tanquam quoddam uenerabile sacrum senes parentes ostendunt, exteris aduenientibus, quasi suam gloriam augentes, sollicite indicant. Non absque uirtutis precipue testimonio ista proueniunt, et nos uirtuosos urbe pellendos Platonem iussisse credemus? O stolidum capitulum! Possem de Oratio Flacco, de Persio Uulterrano, de Iuuenale Aquinate multa dicere, per que pateret liquido mentis Platonis non fuisse tales urbe pellendos; sed trahit animus, ut uisa ingeram, et, que nulla tergiuersatione ab istis negari possint, apponam. Credamne igitur ego tante dementie fuisse Platonem, ut Franciscum Petrarcam urbe pellendum censuerit? Qui, a iuuentute sua celibem uitam ducens, adeo inepte Ueneris spurcitias horret, ut noscentibus illum sanctissimum sit exemplar honesti, cuius mendacium letalis est hostis, qui uiciorum omnium execrator est, et uenerabile ueritatis sacrarium, uirtutum decus et letitia, et catholice sanctitatis norma; pius, mitis, atque deuotus, et adeo uerecundus, ut iudicetur parthenias alter. Est et insuper poetice gloria facultatis, orator suauis atque facundus, cui cum omnis pateat phylosophie sinus, est illi ingenium preter humanum perspicax, memoria tenax, et rerum omnium, prout homini potest esse, notitia plena. Ex quo opera eius tam prosaica quam metrica, que plura extant, tanto splendore refulgent, tanta suauitate redolent, tanto florido ornatu spectabilia sunt, et lepore sonantium uerborum melliflua, et sententiarum succo mirabili sapida, ut celestis ingenii artificio potius quam humano fabrefacta credantur! Quid multa dixerim? Profecto hominem superat, et in longum mortalium uires excedit. Neque ego has laudes predico, quasi antiquum hominem et longis ante seculis defunctum conmendem, quin imo, dum deo placet, uiuentis atque ualentis merita refero; quem, o morsores egregii, si non licterulis meis creditis, oculata fide uidere potestis Nec dubito, ut ex eo contingat, quod ut plurimum famosis uiris contingere consueuit, ut ait Claudianus, minuit presentia famam; imo audacter assero, quia huius superet presentia famam! Tanta enim morum maiestate, tanta suauis eloquentie facundia, tanta etiam urbanitate et composita senectute conspicuus est, ut de eo, quod apud Senecam moralem philosophum de Socrate legitur, dici possit, auditores scilicet eius plus ex moribus quam ex uerbis traxisse doctrine. Et, ut aliquando de celeberrimo uiro isto taceam, queso hos dicant, nunquid tales poete a Platone pellantur ex urbe. Et, si pelluntur huius modi, reserent, quos introducturus ipse sit ciues; lenones an uispillones, atque gnatonicos, epulones, cetariosque, seu forte furciferos aut similes illis assumet? O felix, o mansura diu Platonis Respublica, si poetas pellat, et hos ciues habeat et morum uiteque hominum presides! Sed absit, ut arbitrer doctissimum uirum id intellexisse, quod sentiunt interpretes hi, quin imo reor, et poetas insignes, et quoscunque alios similes eisdem non tantum ciuitatum seu sue Reipublice ciues esse, sed principes atque magistros. Sed inquient stomacantes hi: *Si hos non, quos pelli iubet Plato poetas? Esset respondendum talibus: Uos ipsi perquiratis, censores inepti! Sed quoniam ignorantie quorumcunque compatiendum est, et si male sint meriti, compatiendum tamen*. Est uti liquoribus omnibus sic et facultatibus sua fex, que esto abominabilis et abicienda, non tamen defecatus liquor efficitur uilior; et equo modo facultas. Quid enim phylosophia, rerum omnium magistra, ueracius? Hec amurce loco, ut de ceteris taceam Cynicos habuit et Epycuros, qui infandis erroribus inuoluti, fere eam dehonestare in non nullis conati sunt, adeo ut hostes uiderentur potius quam ministri. Sed queso, propter hos Socratem, Xenocratem Anaxagoram, Panetium, aliosque hoc eodem insignitos titulo abiciendos fore dicemus? Stolidum et ignaui defecatoris esset officium! Quid Christiana usquam religione sanctius? Et hec Donatistas, Macedones, Fotinos, et alios habuit heresiarcas longe fetidiori fece execrabiles. Nec propter hos iuste Basilium Cesariensem, Iohannem Crisostomum, Ambrosium Mediolanensem, Leonem Papam, et alios sacros ac uenerabiles uiros dicemus esse prophanos. Sic et poesis, ut de reliquis taceam, habuit suam fecem, ut fuere quidam, qui comici poete dicti sunt; quos inter et si non nulli honesti fuerint homines ut Plautus et Terrentius, ut plurimum turpissimis fictionibus suis splendidam poesis gloriam inficere uisi sunt. Et his iungi potest aliquando Pelignensis Ouidius. Hi quidem seu mentis innata lasciuia, seu lucri cupidine, et desiderio uulgaris applausus, scelestis compositis fabulis, eas, mimis introductis, recitabant in scenis, ex quibus lasciuientium pectora prouocabantur in scelera et constantium agitabatur uirtus, et omnis fere morum disciplina reddebatur eneruis. Et quod perniciosissimum erat, quantumcunque et in ceteris religio gentilium detestanda sit, populos in tam turpia sacra deduxerant, ut erubescenda a suis etiam uideretur. Huius modi quidem poetas, ut in precedentibus sepe dictum est, non sola abhorret Christiana religio, sed ipsa etiam abiecit gentilitas. Hi quippe sunt, quos urbe pellendos reor Plato iusserit; ego autem non urbe, sed orbe tales exterminandos fore existimo. Sed hos propter est ne Exiodus, Euripides, Statius, Claudianus, aut similes ciuitate pellendus? Ego non arbitror. Distinguant igitur hi, et, si non odio laborant indigno, male meritos carpant, sua linquentes in pace conspicuos.
Postremo, rex inclite, hi nomen poeticum blasfemantes, infanda temeritate perciti, silentia sacra, semotos antri Gorgonei aditus, honesta penetralia uenerande poesis, et puellarum choros cantusque diuinos intrare ausi sunt, atque dissonis turbare clamoribus, et Boetii, sanctissimi atque eruditissimi uiri, uerbis armati (eis scilicet, que circa principium libri eius De consolatione leguntur, phylosophia loquente atque dicente: *Quis has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius non modo ullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis* etc.) omnia non aliter quam uictores complere clamoribus et innocuas ludentium mentes ignominiosis opprobriis commouere, si possint, et cum non sentiant, quid per illa uerba uelit Boetius, solum inspicientes corticem, pudicissimas Musas, non aliter quam si essent carnee mulieres, eo quod femini generis sint earum nomina, inhonestas, obscenas, ueneficas atque meretrices esse proclamant, et, eo quod diminutiuo utatur Boetius, illas extreme sortis et extremo etiam in lupanari a fece uulgi prostratas existimant. Nec hoc satis est, quin imo hinc uolunt poetas etiam esse homines inhonestos, sic argumentum deducentes suum: *Si Muse Boetii assertione meretricule sunt, inhoneste mulieres sunt, et sic hi, quibus familiares sunt, ut inhonesti sint homines, necesse est, cum amicitia seu familiaritas, nisi ex conuenientia morum, iungi aut stare non possit; eas autem esse familiarissimas poetis constat liquido, etiam carminibus eorum testantibus, et sic, ut iam dictum est, inhonesti sunt homines*. Aduertisne, prudentissime rex, in quem exitum tendat illecebris horum astutia? Sed, qualiscunque sit, ueritate lucida confundenda est. Quot igitur et que Muse sint, et quibus insignite nominibus, et quid per eas senserint illustres uiri, si bene memini, supra libro decimo primo operis huius monstraui, sed adhuc, horum impietate non quiescente, paululum laborandum est. Satis ergo arbitror ex premonstratis assummi possit, duplicem esse poetarum speciem, quarum altera uenerabilis et laudabilis est, et piis hominibus semper grata, altera uero obscena atque detestabilis, et ea est poetarum, quos dixi non urbe tantum, sed orbe pellendos. Equo modo de Musis dici potest, quarum et si genus unum sit, species due dici possunt; nam dato eisdem uiribus eisdemque legibus actualiter una queque utatur, cum uarius exactitatis uideatur exprimi succus, hic scilicet dulcis, amarus ille, non incongrue honestam unam arbitrari possumus et reliquam inhonestam. Harum igitur altera, totis conmendanda preconiis laurea incolit nemora, Castalium fontem, et quecunque religione uenerabilia loca cognoscimus, Phebi socia, floribus et sertis ornata, et dulcedine cantus atque uocum sonoritate spectabilis; altera autem ea est, que, ab inhonestis comicis tracta, scenas atque theatra et quadruuia tenet, et scelestibus fictionibus ob mercedem se inerti uulgo placidam exibet nullo conmendabili ornatu conspicua. Hec non consolatione uirtutum, non salubribus anthidotis, non sacris etiam remediis egritudines languentium mitigat aut sanat, sed querelis gemitibusque in mortem usque amplificat ea delectatione, qua passionibus impliciti delectantur. Ex quibus satis possunt, quod ignorabant, uidere poetis infesti, Boetium scilicet, dum Musas meretriculas scenicas uocitabat, de theatrali Musarum specie intellexisse. Quod apertissime obiectores hi uidisse potuissent, si, quod post pauca a phylosophia dictum legitur, intellexissent; dicit enim: *Sed meis eum Musis curandum sanandumque relinquite*. Et, ut euidentius appareret, quoniam de secunda Musarum specie loqueretur, persepe in sequentibus phylosophia ad curam et consolationem Boetii in eodem libro oblectamenta carminum et fictiones poeticas introducit. Ergo, postquam illas phylosophia suo inmiscet artificio, eas honestas esse existimandum est; et si honeste sint, et hi, quibus familiares sunt, ut horum uidetur uelle deductio, honesti sint homines necesse est. Et sic honeste sunt muse, et poete honesti sunt homines, quas et quos inuicem turpi nota in uacuum o labefactare conati sunt!
Quibus potui rationibus, clementissime rex, horum zelantium maledicta retudi, et, ni honestati pepercissem mee, in temerariam eorum presunptionem et uitam moresque suos longe acrioribus uerbis et aculeis acutioribus inuexissem. Reor tamen eos preter dicta multa dicturos, quibus omnibus respondere uoluisse, in longum nimis protenderetur oratio, et multitudo uerborum nimia persepe consueuit nedum animos magnis occupatos, ut regii sunt, sed etiam uacuos et ociosos offendere. Et id circo, ne celsitudine tue tediosus sim, et ne uidear hos extra terre terminos fugare uelle, cum ignorantie eorum potius compatiendum sit, quam in meritum exterminium procedendum, his finem prestare mens est; et, quod ipsi non facerent, ego ante huius libelli finem tua cum gratia fecisse uolo, posuisse scilicet meritam iram omnem, et eorum ignouisse nequitie, et eos amicis alloqui uerbis, si forsan in consilium melius possim impellere.
Uos igitur, o prudentes uiri, iam si sapitis, iras ponite et turgida sedate pectora, satis enim, imo nimium inter nos odiis decertatum est. Uos primi in insontes intulistis arma, ut eos exterminaretis orbe, ego ex aduerso pectus opposui, egique pro uiribus, prestante deo et meritis cause iuuantibus, ne bene meriti ab infestis pellerentur hostibus, esto, si aduersum uos ipsi in equum descenderent campum, quantum preualeant uestris meisque uiribus, sera penitentia nosceretis. Belligeratum tamen est, et eo uentum, ut cum aliquali offensorum gloria, quanquam sudore plurimo, paululum sit omnino uincendi repressa libido, et, ut equis legibus iri possit in pacem. Uadamus ergo, eamque capessamus ultro, et quietem laboribus demus; librata enim sunt belli premia, nam uos doctrinam, ego refero aliquantulum consolationis in predam, et sic satis loci paci relictum est. Credo sic uelitis, quoniam cepisse uos penitet, et ideo eius fruamur bonis. Quod ut me ex animo dicere noscatis, qui primus lacessitus sum, primus seruare amicitie leges incipiam, et, ut uos etiam faciatis, que amicus caritatiue pauca dicturus sum, equo animo atque tranquillo percipite. Ecce, honorabiles uiri, quibus potui demonstrationibus, elucidaui, quid sit poesis, quam uos ipsi nullam faciebatis, qui poete sint, quod poetarum officium, qui mores, quos uos etiam fabulones, scelestos homines, suasores criminum, et mille malis infectos clamabatis. Quid inde Muse sint, designaui, quas meretriculas dicebatis, et forte arbitramini lupanares. Quos si tanti sunt, si adeo uenerabiles, non solum non damnare debetis, sed eos colere, laudibus extollere, amare, et eorum, ut meliores efficiamini, studere uolumina. A quo ne uos retrahat aut etas annosior, aut famosiores audisse facultates, conemini ex uobis ipsis id posse, quod de se non erubuit annosus princeps et uirtutum omnium singulare decus, Robertus, Ierusalem et Sycilie rex inclitus. Qui clarus olim phylosophus et medicine preceptor egregius, atque inter ceteros eius temporis insignis theologus, cum in sexagesimum sextum usque etatis sue annum parui pendisset Uirgilium, illumque cum reliquis more uestro fabulosum diceret hominem et nullius fore precii, ornatu subtracto carminum, quam cito Franciscum Petrarcam arcanos poematum referentem sensus audiuit, obstupefactus se ipsum redarguit, et, ut ego, eo dicente, meis auribus audiui, asseruit, se nunquam ante arbitratum adeo egregios atque sublimes sensus sub tam ridiculo cortice, uti poetarum sunt fictiones, latere potuisse, ut aduertebat post demonstrationem solertis uiri absconditos esse, suumque mira compunctione damnabat ingenium et infortunium, quod tam sero poeticum artificium cognouisset, nec erubuit, aut senio et spe breuis in futurum uite detineri potuit, quin, sepositis studiis splendentium facultatum, ut plenum e Uirgilio sensum summeret, ceperit operam dare. Sane festina mors nouum interrupit studium, quod si perseuerare potuisset, quis dubitet, quin in maximum poetarum decus et Ytalorum commodum studio tali uacantium euasisset? Quid ergo? quod regi sapientissimo sanctum uisum est, uosne arripere indignum ducetis? Uix credam, non enim uos tygres aut inmanes beluas reor, quorum ingenium uti illarum seuitia, in melius flecti non possit. Attamen si preter hanc piam credulitatem meam in pectoribus uestris impetuosus adhuc in immeritos perseuerat hostilis ardor, in uestrum saltem decus, quotiens uos lingue pruritus in uerba irritat, queso per sacrum phylosophie pectus, cuius forsan aliquando mammillas suxistis, ne in totum poeticum nomen adeo uos dedatis precipites, quin imo, si satis sani estis, distinctione semper, ubi oportuna sit, utamini. Ipsa quidem in concordiam discordantia reducit, et, abstersis ignorantie nebulis, intellectum clarificat, et recta, quo uult, ducit ingenium. Et hoc facitote, ne inhonestis uenerabiles implicetis poetas, ex quibus multos fuisse gentilium ostensum est. Sit uobis satis in illecebres comicos irruere, in hos iras euomere, in hos exclamare; in hos, bona ceterorum pace, omne uestrum uersetur incendium! Preterea et Hebraicis parcite, non enim absque diuine maiestatis indignatione lacessire possunt, et premonstratum est, Ieronimo attestante, quosdam ex eius sub poetico stilo, Sancto dictante Spiritu, sua cecinisse uaticinia. Equo insuper modo et Christiani ab iniuriis inmunes seruandi sunt; plures enim ex nostris poete fuere et adhuc sunt, qui sub tegminibus fictionum suarum Christiane religionis deuotos sacrosque sensus conmendauere. Et, ut ex multis aliquid ostensum sit, noster Dantes, dato materno sermone, sed artificioso scriberet, in libro, quem ipse Comediam nuncupauit, defunctorum triplicem statum iuxta sacre theologie doctrinam designauit egregie. Et illustris atque nouissimus poeta Franciscus Petrarca in suis Buccolicis sub uelamine pastoralis eloquii ueri Dei et inclite Trinitatis laudes irasque eius in calcantes ignauia Petri nauiculam mira descriptione notauit. Stant uolumina et intelligere uolentibus sensus apparent. Hos ultra uigent Prudentii atque Sedulii carmina sacram sub tegumento expromentia ueritatem. Et Arator, non solum Christianus homo, sed romane ecclesie sacerdos et cardo, heroyco carmine apostolorum gesta more cantando poetico designauit. Iuuencus insuper, Hyspanus homo, sed eque Christianus, sub uelamento hominis, bouis, aquile et leonis Christi, filii Dei uiui, Redemptoris nostri, actus omnes etiam fingendo composuit. Et, ne plures in medium deducam, si, ut nostris saltem parcatis, nulla uos humanitas trahit, nolite seueriores esse matre nostra, Ecclesia, que, laudabili consideratione prospectans, non dedignatur cum multis, et potissime cum Origene, se habere benigne. Fuere enim huic homini tam grandes in componendo uires, ut nunquam circa id exhaustum uideatur fuisse ingenium, nec in scribendo fatigata manus, ex quo in milia uoluminum uariarum materierum excessisse credatur. Ex quibus omnibus more solertis uirginis, que inter spineta flores illesis colligit digitis, et spinarum aculeos sinit separatim uilescere, omissis minus bene creditis, laudanda sumpsit, et inter suos thesauros seruari uoluit, uidete igitur et examinate, et equa lance poetarum dicta librate, et, que minus sancte scripta sunt, sinite! Que autem benedicta sunt, non damnate, quasi existimetis, euestigio clamore in poetas sublato, Augustinos aut Ieronimos ab ignaro populo arbitrari. Hi enim, quibus equa fuit cum sanctitate prudentia, nunquam in poeticam seu poetice artificium fecere rumores, uerum in errores gentilitatis recitatos ab eis, quos semper, etiam circumstantibus catholice ueritatis hostibus atque recalcitrantibus, uoce intrepida damnauere, alias eos coluere semper, aduertentes eorum scripta tanta uerborum arte composita, tanto lepore suauia, tanto sententiarum sale condita, tanto ornatu etiam delinita, ut ab eis expeti fere necesse uideatur, quicquid quis uelit Latino eloquio apposuisse decoris. Et, ne longiori sermone uos traham, ut ait Cicero pro Archia: *Hec studia adolescentiam agunt, senectutem oblectant, secundas res ornant, aduersis perfugium ac solatium prebent, delectant domi, non impediunt foris, pernoctant nobiscum, peregrinantur, rusticantur, que si ipsi neque attingere, neque sensu nostro gustare possemus, tum ea mirari deberemus etiam, cum in aliis uideremus* etc. Cum igitur non spernenda, nec abicienda, sed colenda poesis sit, et inde poete, si sapitis, satis dictum est; si autem obstinati perseueretis in rabiem, esto uobis compatiar, cum aspernandi sitis, nichil ad sufficientiam scribi posset.
Genealogie deorum gentilium liber quartus decimus explicit.
Fundaui, serinissime rex, quibus potui armamentis hinc inde nauiculam, ne estu procellosi maris aut uentorum aduerso impetu pelleretur in litus, et illisa ruptis compagibus solueretur. Et, ne, crepitantibus desuper nubibus in imbrem solutis infestum aut coruscum fulminantibus ignem, dilueretur aut uerteretur in cinerem, tegumenta superaddidi, que oportuna ratus sum. Nec non et proresiis atque rudentibus illam illigaui scopulis, ne ab undis se retrahentibus una cum illis traheretur in pelagus. Aduersus uero Dei iram nil mortalium obstacula iuuant, et ob id suis in manibus linquendam censui. Ipse, absque cuius suffragio nil profecto stare potest, illam seruet misericordia sua! Nunc autem superest, ut iniecta in fatigatum nautam tela excutiam, ac, si possim, qualitercunque amoueam. Quis enim dubitet, quin petatur a multis? Sane uti forte minus equo animo uisus sum quandoque tulisse, que in poesim et poetas inmissa fuere, sic summa cum patientia, que in nautam euolauerint, quocunque nisu missa, perferam. Nec huius patientie ratio longe abest. Indigne quippe meo iudicio pulchra poesis et elegantes hac in facultate uiri lacessiti fuere, nescio, utrum superborum an ignorantium potius maledictis dixerim. Nauta autem non sic. Nam si pro uiribus conatus sit arte nautica per maris uertiginosos anfractus et confragosa scopulis freta cimbam in tutum deducere, ne iuste redargui possit, scio tamen, quia multarum rerum ignarus sit, et ideo ex multis eo minus aduertente conmissis forsan merito redargui potest. Agam igitur, quod potero, iuuante Deo, ne omnino temerarie uideatur egisse, quod fecerit. Ipse me eripiat de faucibus malignantum, qui ex camino ignis ardentis eripuit illesos Israelitas pueros sperantes in se, et in finem laboris extremi me deducat in sui sanctissimi nominis gloriam et honorem!
Circumspicient, scio, Coloseum hunc undique iam dicti seu alii intentis oculis carptores egregii, eoque conspecto, ariolor dicturi sint pia forsan intentione (durum enim homini est hominum mentes cognoscere) tam grande opus minime oportunum esse, et ideo in precio non futurum. Hi quidem paucis his uerbis fere opus omne concutiunt, cum a quadam non satis expressa ueritate uideatur obiectio non solum colorari, sed etiam approbari. Quis enim non dicat intuitu primo, non dicam non oportunas, sed etiam superfluas fore poetarum fabulas, ex quibus hoc apus omne consistet? Uerum ego aliter sentiendum reor. Fateor enim fabulis opus hoc omne consistere; sic si concessero illud minime oportunum, multa etiam non oportuna (et hec inter opus hoc) preciosissima fore monstrabo, et inde hoc opus, quoniam utile tam rei publice quam priuate sit, ostendam inter oportuna etiam numerandum. In precio igitur et maximo esse multa minime oportuna et artificio hominum adinuenta, et nature opere facta monstrantur. Exquirimus enim lapicidas, cementarios, dolatores, et architectos insignes, uolentes domos construere, quas rudis uillicus ex luto et palustribus calamis oportunas erigeret. Templa, capitolia, palatia regum, populorum atque principum, maximis sumptibus constructa, pictura superflua decoramus. Aureis celatisque uasis utimur, cum oportunitati possint deseruire samia . Sic coronis, purpureis uestibus, et armillis aureis delectamur, cum lanitium simplex cuiuscunque pecoris oportunitati sufficiat; et sic artes et ornamenta, que minime oportuna sunt, in precium deuenere. Sed, quia hec hominum ambitione quis posset preciosa dicere, uideamus, nunquid et naturam rerum discretissimam etiam circa superflua ambitiosam uelimus dicere. Et queso, ad quid capitis capillicium oportunum sit? nemo dicet! Illud tamen multi firmabunt adeo preciosum fore, ut, si absque eo Uenus incedat, suis etiam comitata Gratiis, Marti placere non possit, eumque tanti extimatum a Cesare dictatore, ut ad contegendum caluicium perpetuam lauream a senatoribus impetrarit. Ad quid hominum barba, qua si quis etate prouectus careat, non absque rubore hominibus, inmiscetur aliis? Ad quid cornua ceruo? Ad quid picte uolucribus penne concesse sunt? Ob ornamentmn, non ob aliud responderi potest. Et sic, ne per plura discurram, quod alias non erat in precio, ornamenti causa efficitur preciosum. Et si ornamenti causa quid efficitur preciosum, hoc profecto opus erit in precio. Quid enim pulchrius in collocutionibus hominum quam non nunquam inmiscuisse fabellas sententiis? Quid decentius quam fructuosos fabularum sensus eisdem applicasse colloquiis? Et hoc opus unumquodque prestabit abunde. Hec insuper ponderosis et accuratis orationibus plurimum afferre decoris satis apparet, cum passim mixta scriptis Ciceronis, Ieronimi, et aliorum prudentum uirorum illa legamus. Poterat igitur sufficere ostendisse hoc opus preciosum ornamenti causa, sed huic superadditur utilitas, que ex hoc consequitur, tam publica quam priuata, ex qua precium maius efficitur. Existimabant enim non nulli poetas, peritos homines, simplices tantum composuisse fabulas, et per consequens non solum non utiles, sed illos arbitrabantur damnosos, et, discurrentes legendo, nullum ex fabuIis emolumentum summebant. Hoc autem opus, dum fictionibus uelamentum amouet, et eruditos fuisse uiros poetas ostendit, et legentibus facit fabulas cum delectatione fructuosas. Et sic, qui falsa opinione perisse uidebantur poete, reipublice insignes et quasi rediuiui redduntur, et priuatim que incognita abiciebatur utilitas, per hoc patefacta colligitur, et ad altiores sensus etiam ingenia legentium excitantur. Preterea spero, sic uolente Deo, uti hactenus fuere, consurgent, qui ad poeticam mentes erigent, quibus non modicum, dum ueterum monimenta perlegent, commodi per hoc opus prestabitur, ex quo fiet saltem talibus preciosum. Sed quid multa dicam? Si cessent, que dicta sunt, omnia, dum modo, princeps optime, cuius iussu laborem sumpsi, tuo per hoc opus desiderio satisfactum sit, illud preciosissimum duco, esto laudabile sit placuisse pluribus; sic, si tue celsitudini minime gratum sit, etiam si placiturum atque acceptabile ceteris ueniat, parui apud me momenti fiet. Tuum igitur est istud preciosum facere, aut, si libet, abicere.
Eadem forte pietate loquentur et alii, dicentque, postquam rimosum opus uiderint, nec bene compactum, nec diu mansurum, ruinam premonstrantibus fatiscentibus rimis. Ego his premonitoribus libens gratias ago! Excutiunt enim ab oculis meis somnum, meque solertem faciunt, ut prestem oportunitati subsidium. Uerum, quoniam ante ceptum opus sic euasurum illud ratus sum, si satis memor es, rex inclite, istud idem circa principium testatus, his, quibus potui, rationibus ostendens, cur strambum, mutilum, cicatricibus plenum existimarem illud futurum, et ut satis apparet et isti aiunt, mea me non fefellit premeditatio, et ideo circa defectum hunc iure excusandus uenio! Sane quibus adminiculis potui, illud in robur deduxi, nec postquam deductum est, inexcogitatas aut nouas contraxit rimas, ueteres autem et preuise, quod ariolantur isti, arbitror, adeo repente non facient, nam, si more mortalium per coniecturas de futuris preuidere uelimus, in longum perseuerabit hoc opus. Uidimus enim persepe in saxo firmatas arces, in ruinam ire citius quam in palustri luto piscatoria situata domus. Hi autem, qui sibi non satis firma edificia norunt, uigilantes inspiciunt sepe, et sic, si exigat oportunitas, restaurant fundamenta, resarciunt parietes, tecta tignis et solaria uariis adiumentis suffarciunt, et sic, que illico casura uidebantur, non nunquam recta deducuntur in seculum. Secus, qui fortia se possidere existimant; nam, dum secura quiete tenentur, et ecce lapis unus, grandi pondere pressus, attritus crepitat, et omne secum trahit edificium in ruinam. Sunt et alii casus; palatia ambit inuidia, et odia excidium parant. Parua domus, paucis et possessori cognita, quam diu Deo gratum est, perseuerat. Quis enim arbitrari potuisset Ylionem, recentem adhuc Priami ciuitatem, tot refertam uiribus, tot diuitiis splendidam, regni totius Asye arcem, toti minantem Grecie, lapsuram citius pauperis Aglai Sophydii gurgustiolo? Sic et robustos uidimus iuuenes, uiuaci atque preclara ualitudine decoros, parua interueniente febricula seu accidente alio, in repentinam fere precipitari mortem, ubi non nunquam inualidi senes in longiorem etiam, quam uelint, euasere uitam. Sed quid refert per exempla discurrere, quorum abundantissima uita mortalis est? Dicant isti, quod uolunt, et ego, quod cupio, arbitror. Hoc tamen scio certissimum, nisi dominus custodiuerit ciuitatem, frustra uigilant, qui custodiunt illam; ipsius est seruare atque conterere; ipsius solius est, quantum mundana omnia in longum duratura sint, seu quam cito casura, scire. Prudentum in eo spes omnis est; ipse uideat! Ego quidem, quia rimosum opus meum cognoui, eidem humilitatem imperaui, sciens, quia Deus humilibus det gratiam. Sed quid ego de longitudine eui huius uerba facio, cum michi permaximum sit, si adeo rimosum, adeo mutilum, adeo cauernosum, uti illud composuisse potui, ad tuas usque manus, O mi rex, peruenire queat, ut non dicam uigilantiam, sed obedientiam meam cognoscas. Satis hoc michi temporis erit; si tandem ulterius perseueret, diuine bonitati et fortune regie imputandum existimo.
Superuenient quidam, ariolor, et, inspectis, que alii inspexere, dicent: optabilius fore prudenti hanc concidere molem, quam consistere diu, cum casus defectus eius sublaturus sit, quos perseueratio demonstrabit, et hunc potissime, quod latum pectus ex craneo, ex pectore tibie formate sint, et pedes in uerticem reuoluti. O sententia Socratis felices medici, quorum terra teguntur errores, cum scriptorum sepissime etiam bene dicta, quoniam in propatulo sint, caninis lacerentur dentibus, aut saltem infestentur latratibus! Quod summo exquisitum atque compositum labore est, et illustrium uirorum autoritate, ubi possibile fuit, firmatum, pretereuntium uerbis fere deiectum est. Sed quid? patienda sunt omnia, ut conculcetur humilitate proteruia. His tamen sic aientibus, quid responsurus sim, nil habeo, preter quod nouerim de principio Genealogie huius multos multimode opinatos, quod nec circa primi huius uoluminis libri initium omissum est, atque ostensum, quoniam uetustissimum sumpserim, ut de ceteris aliqualis haberetur mentio; et huic uetustissimo capiti, prout comperisse potui, successiue pectus et reliqua membra applicui. Si alie ueriores sint, aut potiorem ostendentes ordinem, quod non nego fore possibile, et si multum uigilauerim, plurima et uaria reuoluendo uolumina non uidisse fateor, nec noui, quo ordine membra tam ingentis corporis possent aptius collocari. Producant ipsi in medium, quod nouerunt, ut, eis uisis, si iure, que scripsi damnanda sunt, suis fides adhibeatur integra; nam dixisse tantum me ex craneo confecisse pectus, et nil aliud ostendisse, est potius inique detrahere, quam laudabiliter redarguere aut utiliter emendare.
Preter compositionis indecentiam, paulo ante redargutam, multa esse omissa, que apponi debuissent, hi forsan superaddent uel alii. Hoc ego si uelim negare, non possum, cum meminerim saltem despectantibus ad superficiem fabulosam ob librormn defectum circa huius operis principium scripsisse, multos ex prole deorum defuturos homines. Et si tamen libri reperiri dicantur, quis mortalium tam audax erit, ut prorumpens dicat uidisse se omnes atque legisse? Ego autem, cum non uiderim etiam, quos alii uidisse potuere, absque frontis rubore confiteor multos omissos fore, et non nullos forsan ob labilis memorie culpam, non enim sufficit uisis. Et idcirco indulgeant, queso, memores, et, quod ignorantia seu obliuione factum est, nolint equiperare malitie. Adest et res alia, in quam forsan possunt obloqui uiri sublimes, scilicet circa explicationes sensuum fabularum exhibitas. Absit, ut his ego uelim obsistere; possibile quidem reor, cum nunquam de me ausus sim tam magna proprio motu presumere, quoniam me minus ad hec ualere ratus sim. Et quis ex imperfecto homine perfectum exquiret opus ? Solius Dei est, opus perfectum componere, quoniam et ipse perfectus est! Si quid tamen temerarius egi circa hoc, tuo iussu, o rex optime, impulsus egi, et ob id si circa hanc partem minus bene egerim, imponatur onus celsitudini tue. Ast ego hos prudentiores deprecor per uenerabile ac sanctum phylosophie nomen, quod colant existimo, uti quadam sapientiorum autoritate dentes in minus bene conmissum infigunt, ita pia humanitate etiam medeantur. Non enim insuetum est, ut nedum eruditos homines uidere quod indoctus non uiderat, sed aliquando in doctos uidisse quod minime uiderant eruditi. Homo enim sum ego, et hominem peccasse nec nouum est, nec mirabile; ait enim Flaccus: quandoque bonus dormitat Omerus. Centum preterea Argo fuere oculi, bini et bini uicissim dormientes, uigilantibus reliquis, et tamen, quin in somnum aliquando ire permitteret omnes, cauisse non potuit; si ergo, cum michi duo tantum sint, et hi quandoque a sopore tacito uinciantur, mirabile non est. Exprimant igitur queso, quod a me pretermissum est, et fabularum enucleationes suppleant, aut, si minus debite quid expositum sit, inmutent, et in melius, quod minus decenti opinioni firmatum est, reformantes emendent. Ego quidem, et si non plene, uere tamen atque sancte scribere ratus sum; quod si minime, factum est, non adeo obstinate pertinax sum, quin meum humiliter fatear crimen, et grato animo emendationem suscipiam, tanquam homo, qui, et si iam totis pedibus in senium tendam, doceri non uereor, imo cupio et perscrutor. Hoc enim si fecerint, perfectius incedet opus, et ego, doctior factus, magis eorum liberalitate laudandus efficiar.
Insurgent hos preter et alii, et quasi queruli clamabunt, quoniam inauditas fabulas et hystorias, ut textus grauiores et implicatiores facerem, miscuerim. Fateor non nouas fabulas aut hystorias inmiscuisse ueteribus, sed forsan a multis ex Latinis his inauditas seculis; ex quibus nullas nisi ex commentariis ueterum sumptas apposui, nec, ut grauiores aut implicatiores textus excuderem, sed, sic oportunitate exigente, factum est. Discolorum quippe et male secum conuenientium conquestio talis est; nil enim equo animo pati possunt! Si faciles textus scripseris et laxa quadam claritate patentes, pedestrem dicunt stilum, et puerile pedagogium redolentem, et fastidientes abiciunt. Si paululum acriorem dictaueris, primo ingressu fatigati, cum non obuius sensus euestigio tendit ingenio, scribentem accusant, scabrosumque dicunt, etiam si facili sit artificio delinitus, et indignantes negligunt. Ego quippe nulla perplexione circumuolutum scripsisse me reor, nec uideo, etiam si ex composito fecissem, quid inter texte fabule, quantumcunque ab eis inaudite, possint difficultatis aut obscuritatis afferre. Reor tamen hos astu quodam tacito uelle fabulas et hystorias sibi incognitas damnare, tanquam non ueras, sub pretextu textus impliciti. Iam dictum est, ex commentariis ueterum sumpte sunt omnes, ut referentium autorum nomina testantur apposita, quas, si forsan alias non uiderint, quasi nil uerum esse possit, nisi quod legerint, reprobandas existimare non debent. Certissimum ego habeo eos multa uidisse, que michi penitus incognita sunt, sic et ego legisse potui, que nondum ad eorum deuenere notitiam. Nemo solus preter Deum cognitionem rerum omnium habere potuit usquam Eo igitur animo a me comperta legant, quo uolent alios legisse sua, et, si forsan aliquantum acer uideatur contextus, cogant in uires ingenium, et sentientes aduertent perlucidum esse, quod arbitrabantur obscurum.
Horum puto quia hec etiam erit querela, quod in testes scriptarum inauditos ueteres et nouos incognitos autores quibus utrum prestanda fides sit, eis incertum est. Habet equidem querimonia hec aliquid grauitatis, nam quantumcunque noui fuerint, qui nunc ex autoribus ueteres sunt, uidetur, quod per multa secula perseueratum est, a longitudine temporis approbatum sit, et inde plurimum autoritatis sumpsisse. Quod utrum de omnibus nouis, quantumcunque bene sint meriti, arbitrari debeat, apud multos uidetur in pendulo. Ego autem huius sententie sum, nunquam in euum duraturos hos, quorum nouitas approbata non sit, cum ab eorum nouitate necesse sit exordium approbationis sumendum, et sic eos, quos ego nouos inuoco, cum uiuos nouerim aut noscam, meritis eorum agentibus, egregios esse uiros atque probandos, ausus sum in testimonium euocare. Hoc enim michi constat ex omnibus, eos fere per omne uite tempus studiis uacasse sacris, eos inter insignes scientia et moribus semper uersatos homines, eos uita laudabiles, nec ulla turpi nota signatos, eorum scripta aut dicta a prudentioribus etiam approbata. Credo, his agentibus, equiperanda sit eorum nouitas uetustati. Uerum ne quis arbitretur me minus graues produxisse uiros, eosque uelim mea autoritate probabiles facere, libet de nouissimis aliqua singillatim scribere, ut et aliorum iudicio, si satis bene dixerim, appositum sit. Induxi igitur sepe generosum atque uenerabilem senem, Andalo de Nigro Ianuensem, olim in motibus astrorum doctorem meum, cuius quanta fuerit circumspectio, quanta morum grauitas, quanta syderum notitia, tu nosti, rex optime; tibi enim, ut aiebat ipse, cum adhuc iuuenis esses, ratione conformitatis studiorum familiarissimus fuit, et, ut ipse uidisse potuisti, non solum regulis ueterum, ut plurimum facimus, astrorum motus agnouit, sed, cum uniuersum fere peragrasset orbem, sub quocunque climate, sub quocunque etiam orizonte, experientia discursuum certior factus, uisu didicit, quod nos discimus auditu. Et ob id, et si in omnibus illi fidem prestandam crediderim, circa ea tamen, que ad astra spectare uidentur, non aliter quam Ciceroni circa oratoriam aut Maroni circa poeticam exhibendam censeo. Huius insuper plura stant opuscula, astrorum celique motus ostendentia, que quantum sibi circa talia preminentie fuerit, ostendunt. Uti senem hunc sic et Dantem Aligerii, Florentinum poetam, conspicuum, tanquam precipuum aliquando inuoco uirum. Meretur quidem, fuit enim inter ciues suos egregia nobilitate uerendus, et quantumcunque tenues essent illi substantie, et a cura familiari et postremo a longo exilio angeretur semper, tamen, phylosophicis atque theologicis doctrinis imbutus, uacauit studiis. Et, ut adhuc Iulia fatetur Parisius, in eadem sepissime aduersus quoscunque circa quamcunque facultatem uolentes responsionibus aut positionibus suis obicere, disputans intrauit gymnasium. Fuit et hic circa poeticam eruditissimus, nec quicquam illi lauream abstulit preter exilium; sic enim firmauerat animo, nunquam nisi in patria illam sumere, quod minime illi permissum est. Sed quid plura? Qualis fuerit, inclitum eius testatur opus, quod sub titulo Comedie rithimis, Florentino ydiomate, mirabili artificio scripsit. In quo profecto se non mythicum, quin imo catholicum atque diuinum potius ostendit esse theologum; et, cum fere iam toto notus sit orbi, nescio utrum ad celsitudinem tuam sui nominis fama peruenerit. Memini insuper, esto raro, Franciscum de Barbarino traxisse testem, hominem quidem honestate morum et spectabili uita laudabilem. Qui, et si sacros canones longe magis quam poeticam nouerit, non nulla tamen opuscula rithimis uulgari ydiomate splendidis, ingenii sui nobilitatem testantia, edidit, que stant, et apud Ytalos in precio sunt. Hic integerrime fidei homo fuit et reuerentia dignus, quem cum inter uenerabiles non dedignetur Florentia ciues, optimum semper et in omnibus fidedignum habui testem et inter quoscunque uiros egregios numerandum. Traho preterea aliquando Barlaam, Basilii Cesariensis monachum, Calabrum hominem, olim corpore pusillum, pregrandem tamen scientia, et Grecis licteris adeo eruditum, ut imperatorum et principum Grecorum atque doctorum hominum priuilegia haberet, testantia nedum his temporibus apud Grecos esse, sed nec a multis seculis citra fuisse uirum tam insigni tanque grandi scientia preditum. Nonne ergo huic et potissime in rebus ad Grecos spectantibus ego credam? Non enim opus suum aliquod uidi, esto composuerit non nulla audiuerim; habui tamen ex suis scripta quedam in nullum reducta librum, nec aliquo insignita titulo, que, et si illum non satis in Latinis licteris instructum ostenderent, eum tamen multa uidisse atque perspicacissime sensisse monstrabant. Equo modo et Paulum Perusinum grauissimum uirum, ceteris inmisceo. Qui et etate prouectus, et multarum rerum notitia doctus, fuit diu magister et custos bibliothece Roberti, Ierusalem et Sycilie regis incliti. Et, si usquam curiosissimus fuit homo in perquirendis, iussu etiam sui principis, peregrinis undecunque libris, hystoriis et poeticis operibus, iste fuit; et ob id singulari amicitia Barlae iunctus, que a Latinis habere non poterat, eo medio, innumera exhausit a Grecis. Hic ingentem scripsit librum, quem Collectionum titulauerat, in quo inter cetera, que multa erant et ad uaria spectantia, quicquid de diis gentilium non solum apud Latinos, sed etiam apud Grecos inueniri potest, adiutorio Barlae arbitror collegisse. Nec dixisse uerebor, ego iuuenculus adhuc, longe antequam tu in hoc opus animum meum traheres, ex illo multa auidus potius quam intelligens sumpsi, et potissime ea omnia, que sub nomine Theodontii apposita sunt. Quem librum maximo huius operis incomodo, Bielle, umpudice coniugis, crimine, eo defuncto, cum pluribus aliis ex libris eiusdem deperditum comperi. Puto igitur eo tempore, quo michi primo cognitus est, neminem illi in talibus equiperandum fuisse. Post hos et Leontium Pylatum, Thessalonicensem uirum et, ut ipse asserit, predicti Barlae auditorem, persepe deduco. Qui quidem aspectu horridus homo est, turpi facie, barba prolixa et capillicio nigro, et meditatione occupatus assidua, moribus incultus, nec satis urbanus homo, uerum, uti experientia notum fecit licterarum Grecarum doctissimus, et quodam modo Grecarum hystoriarum atque fabularum arciuum inexhaustum, esto Latinarum non satis adhuc instructus sit. Huius ego nullum uidi opus, sane quicquid ex eo recito, ab eo uiua uoce referente percepi; nam eum legentem Homerum et mecum singulari amicitia conuersantem fere tribus annis audiui, nec infinitis ab eo recitatis, urgente etiam alia cura animum acrior, suffecisset memoria, ni cedulis conmendassem. Similiter et Paulum Geometram, conciuem meum, quem tibi, rex inclite, fama notissimum scio, ad hec assumendum aliquando ratus sum, eo quod nouerim, nulli usquam alteri tempestate hac adeo sinum arismetricam, geometriam et astrologiam aperuisse omnem, uti huic aperuere, in tantum, ut nil arbitrer apud illas illi fuisse incognitum; et, quod mirabile dictu est et uisu longe magis, quicquid de sideribus aut celo loquitur, confestim propriis manibus instrumentis in hoc confectis, oculata fide demonstrat spectare uolentibus. Nec est hic tantum patrie aut Ytalis notus, longe quidem studiorum suorum Parisius fama clarior est, quam apud suos sit, sic et apud Britannos Hyspanosque et Affros, quos penes hec in precio studia sunt. Equidem felix erat homo iste, si animo fuisset ardentior, aut liberaliori seculo natus. Quid tandem? Et Franciscum Petrarcam, Florentinum, uenerandissimum preceptorem, patrem et dominum meum, nuper Rome, ex senatus consulto, approbante Roberto, Ierusalem et Sycilie rege inclito, ab ipsis senatoribus laurea insignitum, inter ueteres illustres uiros numerandum potius quam inter modernos, induco. Quem non dicam Ytali omnes, quorum singulare et perenne decus est, sed et Gallia omnis atque Germania, et remotissimus orbis angulus, Anglia, Grecique plures poetam nouere precipuum; nec dubito, quin usque Cyprum et ad aures usque tue sublimitatis nomen eius inclita fama detulerit. Huius enim iam multa patent opera et metrica et prosaica, memoratu dignissima, certum de celesti eius ingenio testimonium hinc inde ferentia. Stat enim, exitum cupiens, adhuc sub conclaui clausa, diuina Affrica, heroyco carmine scripta, primi Affricani narrans magnalia; stat Buccolicum carmen, iam ubique sua celebritate cognitum; stat et liber Epistularum ad amicos metrico scriptarum stilo; stant preterea ingentia duo Epistularum prosaicarum uolumina, tanta sententiarum, tanta rerum gestarum copia, tanto ornato artificio splendentium, ut in nullo Ciceronianis postponendas eas censeat lector equus; stant in medicum Inuectiue; stat Solitarie uite liber, et, qui paucis post diebus in lucem nouissimus uenturus est, De remediis ad utramque fortunam. Sunt preterea et in officina plures, quos cito, eo uiuente, fabrefactos emictet in publicum. Quis ergo hunc in testem renuat? Quis dictis eius fidem prestare deneget? O nisi paulo ante tenui calamo scripsissem, quot et quas eius possem superaddere laudes, quibus dictorum ab eo fides amplior deueniret, sed ad presens dicta sufficiant. Hec igitur, que de nouis dicerem, habui, uerum, ne de incognitis antiquis ab his uideatur omissum, pauca dicenda supersunt. Dicunt igitur hi me inauditos a se inducere autores, quasi, quia eorum nomina non audiuerint, non illis integra prestanda sit fides. Insipientis equidem est credere nil preter quod uiderit fidedignum, quasi lectis fidem legendo iniunxerit ipse! Fateor me autorum plurium, quorum forsan nomina non nullis modernorum preregrina sunt, dicta et fabulas recitasse, eo quod, ut iam dictum est, antiquitate uideantur probata; et hos omnes aut uidi et legi, aut a recentioribus alligatos comperi, quos si hi queruli non uiderunt aut eorum non audiuere nomina, non autorum, sed desidie horum crimen est, et ideo sibi imputare, non de me conqueri debent. Non enim possunt uolumina e bibliothecis in manus euolare torpentium, nec, qui uiderunt, debent uisorum nomina hostiatim deferre! Legant, perscrutentur, et inuenient, quod non norunt, et peregrinis efficientur domestici, et comperient eos sic autoritate ualere, uti arbitrantur ualeant, quos legerunt. Hec igitur habeo, que de autoribus tam nouis quam ueteribus a me productis dicenda reor, quorum si me ad inducendum non prouocarent merita, ad id oportunitas cogeret. Habent enim ciuiles et canonice leges preter textus multiplices, hominum nequitia semper auctos, apparatus suos a multis hactenus doctoribus editos. Habent phylosophorum uolumina diligentissime commenta composita. Habent et medicinales libri plurimorum scripta, omne dubium enodantia. Sic et sacre lictere multos habent interpretes; nec non et facultates et artes relique glosatores proprios habuere, ad quos, si oportunum sit, uolens habet, ubi recurrat, et, quos uelit, ex multis eligat. Sola poesis, quoniam perpaucorum semper domestica fuit, nec aliquid afferre lucri auaris uisa sit, non solum per secula multa neglecta atque deiecta, sed etiam uariis lacerata persecutionibus a se narrata non habet! Quam ob causam saltim huc illuc, ad quemcunque potes, absque tam celebri selectione recurras necesse est, et, si non multum, a quocunque saltem, quod modicum potes, excerpas. Quod me persepe fecisse intelligenti satis apparet, cum non nunquam non tantum ad nouos autores diuerterim, sed ad glosulas etiam autore carentes recursum habuerim. Et id circo queruli, sic oportunitate uolente, non solum inauditis ueteribus, sed et nouis etiam autoribus acquiescant.
Seu hos, seu alios dicturos non dubito, quoniam ostentationis gratia Greca carmina operi meo inseruerim. Quod satis aduerto non ex caritatis fomite emissum, quin imo, uredine liuoris impii impellente, ex adusti cordis intrinsico hec emittatur obiectio. Impie factum est, ast ego profecto non commouebor, opitulante Deo, sed more solito humili gradu in responsum ibo. Dico igitur, si nesciunt carpentes inmeritum: *Insipidum est ex riuulis querere, quod possis ex fonte percipere!* Erant Omeri libri michi et adhuc sunt, a quibus multa operi nostro accommoda sumpta sunt. Et ex his satis percipi potest plurima a priscis assumpta, a quibus tanquam a riuulis, non est dubium sumere potuissem, et sumpsi sepissime; uerum uisum est aliquando, satius ex fonte sumere quam ex riuo. Nec semel tantum contigit, non in riuo reperiri, quod abundantissimum erat in fonte, et sic aliquando in hoc hinc delectatio, inde necessitas impulere. Delectat insuper scriptores non nunquam aliqua scriptis inserere, que abeant aliquo modo lectorem sistere, ac in oblectationem seu quietem deducere, ne perseueratione nimia uniformitate lectionis tractus in tedium a lectura desistat; quod in mixta carmina forsan poterunt aliquando fecisse. Insuper quod, in propria forma positum est, habet uires testimonii pleniores, si forsan obiurgator insistat. Si sit ergo, qui scripto a me carmini fidem non prebeat, adinuenta Yliade uel Odissea, facile poterit uidisse, nunquid uera aut falsa descripserim, et si uera, erit plenior testimonii certitudo. Nec insuper ego solus sum, qui miscuerim Greca Latinis; uetus consuetudo est. Uoluant, si libet, uolumina Ciceronis, uideant scripta Macrobii, intueantur Apuleii libros, et, ne plures afferam, Maximi Auxonii opuscula legant; hos sepissime uersus Grecos Latinis licteris inserentes inuenient. Horum ego uestigia in hoc secutus sum. Reor dicent illico, si dudum laudabile fuit, hodie friuolum esse laborem, nam, cum nemo sit, qui Grecas licteras norit est consuetudo uetus abolita. Ast ego in hoc Latinitati compatior, que sic omnino Greca abiecit studia, ut etiam non noscamus caracteres licterarum. Nam, et si sibi suis sufficiat licteris, et in eas omnis occiduus uersus sit orbis, sociate Grecis lucidiores procul dubio apparerent. Nec preterea omnia secum a Grecia ueteres traxere Latini, multa supersunt, et profecto nobis incognita, quibus possemus scientes effici meliores. Sed de hoc alias. Hi demum non prospectant, ad quem hoc opus ego dirigam, cui laborem impendam, uidissent quippe, quoniam eruditissimo regi, et cui tam Grecarum quam Latinarum licterarum, si uera fert fama, notitia est, et quem penes continue docti homines Greci sint, quibus Greca carmina, ut his ignaris, non uidebuntur superflua. Sed quid multa? Geramus paululum obiurgatoribus morem. Ostentationis causa Greca carmina scripsi? Quid inde, queso, mordendus sum? Cui enim iniuriam facio, si iure utar meo? Si nesciunt, meum est hoc decus mea gloria est, scilicet inter Etruscos Grecis uti carminibus. Nonne ego fui, qui Leontium Pylatum a Uenetiis occiduam Babilonem querentem a longa peregrinatione meis flexi consiliis, et in patria tenui, qui illum in propriam domum suscepi et diu hospitem habui, et maximo labore meo curaui, ut inter doctores Florentini studii susciperetur, ei ex publico mercede apposita? Fui equidem! Ipse insuper fui, qui primus meis sumptibus Homeri libros et alios quosdam Grecos in Etruriam reuocaui, ex qua multis ante seculis abierant non redituri? Nec in Etruriam tantum, sed in patriam deduxi. Ipse ego fui, qui primus ex Latinis a Leontio in priuato Yliadem audiui. Ipse insuper fui, qui, ut legerentur publici Homeri libri, operatus sum. Et, esto non satis plene perceperim, percepi tamen quantum potui, nec dubium, si permansisset homo ille uagus diutius penes nos, quin plenius percepissem. Sed quantulum cunque ex multis didicerim, non nullos tamen preceptoris demonstratione crebra integre intellexi, eosque prout oportunum uisum est, huic operi miscui. Quid hoc mali est? Fabulas Grecorum scripsisse, quarum hic liber plenissimus est, a nemine ostentationis causa factum dicitur, paucos inseruisse uersiculos Grecis licteris scriptos lacessitur. Potuit Marius Arpinas, superatis Affris, Cymbris et Theotonicis, more liberi patris cantaro in poculum uti; sic et C. Duellius, qui Penos primus nauali certamine superauit, a cena domum repetens, semper lumine funalis cerei usus. Et hec, quantumcunque preter morem Romane urbis essent, equo animo tulere Romani. Michi autem irascuntur non nulli, si preter nostro euo solitum Latinis Greca carmina misceo, et ex labore meo pauculum glorie sumo. Rebar equidem aliquid Latinitati decoris afferre, ubi in me liuoris nebulam excitasse uideo. Doleo quippe. Sed quid? Arbitror doctos non ista dicturos, de reliquis et si curandum sit tolerari tamen patientia potest. Postremo tamen precor omnes, ut placido ferant animo, memores Ualerio teste, quia nulla est tam humilis uita, que dulcedine glorie non tangatur.
Quidam forte religiosi homines, santo mouente zelo, legentes precedentia dicent iniuriam sacrosancte Christiane religioni illatam, dum poetas gentiles dicimus esse theologos, quos solos diuinis instructos licteris hoc insigne faciamus Christiani decoros. Equidem hos ego uenerandos homines puto, eisque, si quando hec aliqui dicentes erunt, ex nunc gratias ago, salutis enim mee sollicitos sentio. Uerum, dum minus circumspiciunt, que loquantur, ostendunt liquido se per paucos uidisse libros; nam, si multos studuissent, liber Celestis Ierusalem, inter ceteros famosissimus, pertransisse non debuisset inuisus. In eo enim legisse potuissent Augustinum libro sexto referentem Uarronis, doctissimi hominis, opinionem, qua ipse Uarro arbitrabatur triplicem esse theologiam, mithicam scilicet, et physicam, atque ciuilem. Mithica autem dicitur fabulosa a mithicon Grece, quod Latine fabula sonat, et hec comedis, de quibus supra, et theatris accommoda est, que ob turpia in scenis actitata ab illustribus poetis etiam improbatur. Physica autem, que, ut interpretatione uocabuli percipitur, naturalis est, nec non et moralis. quoniam mundo utilis uideatur, laudabilis est. Ciuilis uero seu politica, que et sacrificola dici potest, ad urbem spectare dicitur, que ob sacrorum ueterum abominabilem turpitudinem a ueri Dei cultu atque rectitudine fidei reprobanda est. Ex his enim physica poetis egregiis actribuitur, eo quod sub fictionibus suis naturalia contegunt atque moralia et uirorum illustrium gesta et non nunquam, que ad suos Deos spectare uidentur, et potissime dum sacra carmina primo in Deorum laudes composuere, atque eorum magnalia sub cortice texere poetico, ut in superioribus dictum est, ex quo a prisca gentilitate theologi nuncupati sunt; eosque primos fuisse theologizantes testatur Aristotiles; et, quanquam a non uero Deo, seu a dictis de non uero Deo nomen tale sortiti sint, uenientibus ueris theologis, perdidisse nequiuere, uim suam seruante uocabulo, quod a quocunque Deo exortum est. Quod reor aduertentes hodierni, theologi scilicet nomen ex causa inditum auferri non posse, ne de mithica uel alia possit intellegi theologia, se non theologos tantum, sed sacre theologie asserunt professores. Nec hoc est aliqua instantia improbandum, quasi christiano nomini iniuriosum. Nonne nos omnes homines dicimus, quoscunque mortales scimus constare ex anima rationali et corpore, dato alii gentiles sint, et Israelite alii, et alii Agareni, ac alii Christiani, et non nulli adeo peruersorum morum, ut potius inmanes belue quam homines habendi sint? Et tamen nullam, sic omnes uocantes, Christo, Redemptori nostro, iniuriam facimus, quem ultra Deum uerum hominem fuisse cognoscimus. Equo modo, si quis poetas dicat theologos, nulli facit iniuriam, Si sacros quis illos diceret, quis adeo amens est, quin uideat, quoniam mentiretur, esto non nunquam, ut in precedentibus patet, circa honesta eorum theologia uersetur, que sepissime potius physiologia aut theologia quam theologia dicenda est, dum eorum fabule naturalia contegunt aut mores. Et hec etiam circa catholicam ueritatem uersari potest, dum modo uelit fabularum conditor. Quod fecisse nouimus non nullos poetas orthodoxos, a fictionibus quorum sacra documenta teguntur. Nec sit his audisse difficile, uti et poete quandoque sacri possunt appellari theologi, sic et qui sacri sunt, oportunitate exigente, deueniunt phisici. Quod si alias non contingat, saltem dum sensum exprimunt ex fabula lignorum sibi regem constituentium, efficiuntur phisici ex diuinis.
Dicent alii equo superioribus forsan animo, indecens esse Christiano homini gentilium superstitiones, et nepharia sacra, seu genealogias describere aut perquirere, cum habeant non nunquam talia mentes legentium in erroneas opiniones deducere, et persepe opinantis periculo detinere. Non inficiar, hoc quidem sanctissime dictum est, et arbitror non nullos a studio talium amouendos, et sic etiam aliquibus absque aliqua suspicione sinistra, permitti posse. Nam, si omnes a talibus abstinere necessarium uisum fuisset, non dubito, quin sacrosancta mater Ecclesia decreto perpetuo uetuisset. Fuit enim utilissimum olim, uix dum apud gentiles nouis germinibus pullulante Ecclesia, eo quod adhuc saperent tam ab origine quam etiam ab ipsius gentilitatis perseuerantia sacra hominum mentes, gentilicios ritus et mores insistere acriter, ne legentes talia, tanquam unco uetustatis tracti, more canis uerterentur in uomitum. Hodie gratia Ihesu Christi in robur firmissimum uentum est, et execrabile cunctis gentilicium nomen una cum erroribus suis in exterminium tenebrasque perpetuas compulsum est, et uictrix Ecclesia castra possidet hostium. Quam ob causam fere absque periculo talia exquiruntur atque tractantur. Non tamen nego, quin bene factum sit, si puer abstineat, cui memoria tenax et tenellum adhuc ingenium, nec dum satis plene Christiana religio cognita. Sic neofidus homo, quem non dum bene firmata credulitas laxatis habenis facile in lubricum exorbitare permitteret. Et si forsan aliqui duriores in tam obscenum crimen se labi permiserint, etiam si nil aliud studuero, uix possum credere hoc in me contingere posse. Nam ab utero matris mee ad fontem nostre regenerationis delatus lotusque, quod pro me cathecummino, promisere, qui me sustulerunt ab illo, ut potest humana fragilitas, in hodiernum usque seruaui, certissimum semper habens, quod inter iustorum hominum congregationem psallitur, unum scilicet in triplici personarum distinctione Deum esse, et hunc uerum et eternum atque omnium eque opificem rerum, earumque perpetua ratione gubernatorem, seruatorem atque rectorem, omnia intra se continentem et a nulla contentum. Et, quod mirabili et alias inaudito eiusdem diuinitatis artificio factum est, uerbum scilicet eius eternum obumbratione sacri spiritus ad abolendam humani generis labem, ob inobedientiam primorum parentum contractam, ingenue Uirginis utero, prenuntiante celesti nuntio, carnem factum, et Uirginis illibata uirginitate in tempore natum, et sic hominem mortalem factum. Qui adhuc infans in gremio matris a Sabeis regibus, oblatis muneribus, adoratus est, et, etate crescente, inter sacre legis doctores, dum solueret nexus ambiguos, non Deus, sed admirande indolis puer ab eis creditus est. Non dum enim ueritatis splendor eternus caliginem absterserat a mentibus eorundem, ut eum scilicet Deum illis repromissum cognoscerent, quem mortali septum carne uiderent. Insuper certum habeo eum, qui, etherea arce relicta et ex Deo serui assumpta forma, et qui inter homines uti homo uersatus est, iam trigesimum agentem etatis annum, ab hyspido atque siluicola uate, et ab utero matris sacro pleno spiritu ad aperiendam eterne salutis ianuam, lotum Iordanis in alueo, dum celum intonuit desuper, et acre murmur superincumbentis nubis in uocem solutum deitatis aientis: hic est filius meus dilectus, in quo michi bene complacui, audite eum! Preterea credo et ratum habeo eum aquis apud Chana Galilee in uinum uersis, ut sacro pectori absconditam diuinitatem ostenderet sumpto iam sacro consortio. Iudeam, urbesque Phenicum, Samariam, et Galileam ambisse, et celesti dogmate in templo et synagogis docuisse populos, lepras mundasse, elingues uocales fecisse, lumen cecis seu natura, seu casu perditum restaurasse, animas ab Orco in cadauera reuocasse, febribus, uentis, et undis imperasse, et in multis aliis signa sue diuinitatis monstrasse. Post hec, hora eius adueniente, eum, sacerdotum Hebreorum inuidia procurante, lotis a se amicorum pedibus, et ingenti illo celebrato conuiuio, in quo suis manibus uerbisque confectum est communionis nostre sacrum illud ineffabile, quo corpus eius in cibum et sanguinem eius in potum tam presentibus quam futuris exhibuit, uno sociorum nequam uendente, oratione in solitudine peracta, a nepharia turba exquirente cum fustibus et lanternis captum, et in presentiam deductum principum, et ibidem nepharie accusatum, et, sua patiente humilitate, false testantibus qui bus dam insimulatum, et hinc in pretorio, presidis lusum, uirgis cesum, corona spinea insignitum, sputis et colaphis deturpatum, et postremo latronum more damnatum, crucique affixum sublimi, et in eadem aceto et felle potatum. Cuius cum iam humanitate uicta suppliciis in finem suum iuisset (seu, et melius reor, ut Thome de Aquino placet, cum uoluntarie, collectis uiribus, spiritum emisisset), tremuit orbis omnis, et meridianum fere solis iubar per tres horas iuit in tenebras, luna ex opposito offuscata (esto aliter ad Policarpum scribat Dyonisius Ariopagita, quod ego miror). Inde eius a ceco milite perforatum lancea pectus sanguinem aqua mixtum emisit, ex quo sacra omnia nostre salutis credo sumpsisse exordium. Nec minus certum habeo, eum a cruce depositum atque sepultum anima domos inferas uisitasse, et, confractis uectibus ferreis reuulsisque postibus antiqui carceris, subacto Plutone, in libertatem predam omnem ueterem eduxisse, ac inde uirtute sue deitatis, uti prisci cecinerant uates, post diem terciam, ceu Ionas ex utero ceti, sic ex uentre terre surrexisse, superata morte, et rediuiuum suis apparuisse sepius, et e medio eorum, eis cernentibus, nulla corporea impeditum mole, cum uero corpore, olim mortali iamque immortali, propriis uiribus in celos ad eum, qui miserat, euolasse; et inde celestem illum ignem, ex se patreque optimo pariter prodeuntem, uiuificantem omnia et uera cuncta docentem, in commilitones egregios inmisisse. Quo illustrati, bellum aduersus orbis principem iniuere illico, per que suum sanguinem et uulnera multa sato ubique ueritatis semine et obtenta uictoria, ducem suum triunphantes in patriam secuti sunt. Sic et institutam ab eodem Dei unigenito piam iustorum congregationem, et sacrum illud regenerationis lauacrum, quo mala facinora abolentur mortalibus cum ceteris eiusdem conuentionis faustis probandisque sacris, quibus Deo obsequentes efficimur, atque, lapsi nostra imbecillitate, resurgimus, eique uolentes conciliamur, nec ob id humanum sanguinem effundentes, ut efferati plures iam fecere gentilium, aut hyrcos uel tauros more ueteri inmolantes. Nec a me fuit unquam ueritas hec amota, quin crederem testimonio patrum diem uenturam extremam, in qua resoluentur omnia peritura, magnoque Dei opere ex cineribus propriis omnes, qui ante fueramus mortales cum nostris corporibus resurgemus eterni, et in prefinitum uenientes locum, in quo Christus ipse, iudex pretorii, in maiestate propria residebit, et apparentibus cunctis sue passionis insignibus, audiemus finalem meritorum nostrorum sententiam; sic et futuram similiter uitam, in qua non meo merito, sed miseratione diuina spero uidere Deum, redemptorem meum, in carne mea, et cum beatis letari in terra uiuentium. Hec igitur, ne plura dixerim, sincera fides, hec eterna ueritas adeo pectori meo infixa est, ut nedum euelli ab aliquo gentilitatis impulsu, sed nec concuti modo aliquo aut labefactari queat. Nam, et si peccator homo sim, non tamen gratia Ihesu Christi Cherea, Terrentianus adulescens, sum, qui, dum a tegulis in gremium Danis cadentem Iouem, in tabula pictum, intueretur, in optatum a se facinus animatus est. Abiit cum annis iunioribus leuitas illa, si fuisset aliquando circa iam dicta, quod, minime memor sum! preterea aduertens, quia continuis decipulis et explicatis ubique retibus antiquus hostis, tanquam leo rugiens, ut inueniat, quem deuoret, ambiat inmortalium semitas, eosque in precipitium conetur impellere, uti Mytridates, senex ille rex Ponti, qui magnanimo ausu sumptuque magnifico quadraginta annis continuis aduersus Romanum populum bellum ingens et memorabile traxit, a iuuentute sua aduersus letale uenenum pharmacis pectus armauit, sic et ego meum euangelica ueritate, sacro Pauli dogmate, et Augustini aliorumque plurium uenerandissimorum patrum iussionibus, consiliis, atque suasionibus armaui; ex quo arma gentilitia parui pendo! Si enim Christianus homo gentilium tractaui stultitias iussu tuo, rex inclite, et in detestationem erronee credulitatis eorum hoc feci, et, si parua quandoque equare maioribus fas est, feci, quod etiam summa cum laude non nulli sanctissimi fecere uiri, ut Augustinus, Ieronimus, et cum non nullis aliis etiam Lactantius, neofidus homo. Michi quidem a teneris annis notissimum est, Psalmista monstrante, quia omnes dii gentium demones, et hinc eorum semper inepta displicuere facinora. Fateor tamen, religione eorum seposita, quorundam poetarum mores et scripta placuisse, et ob id non solum eos laudasse, sed pro uiribus ab obiectionibus accusantium defendisse, ut apparet in precedentibus liquido; et hoc ideo feci, ut ab ignaris non ueniant lacerandi, qui, si Christum nouissent coluissentque, inter sublimiores christiani nominis haberentur. Sed, ad superiora prospectans, inquiet aliquis: *Bene operatus es, premunisse enim se aduersus hostes semper laudabile fuit, sane picem tractantes coinquinantur a pice; iam plurimi, dum se fortissimos extimarent, impulsi ab hoste etiam debili, cecidere*. Et, si desint ceteri, quorum grandis est numerus, Salomon tamen adest, testis certissimus imbecillitatis humane. Huic a deo scientia omnis concessa est, diuitie omnes et imperium grande, summa cum iustitia populos subditos tenuit, Deo templum edificauit mirabile, multa bona composuit, et tandem, iam etate maturus, tot honorum largitore postposito, conscenso offensionis monte, Maloch, Egyptiorum ydolum, flexis genibus adorauit. Quid ergo? Tune eris fortior Salomone aut circumspectione plenior? Fallimur de nobis nimium confidentes! Hec quidem negari non possunt, uera sunt! Attamen aliud belli genus michi cum erroribus gentilitiis est, quam Salomoni fuerit cum Egyptiaca coniuge, que, astu femineo aduertens, quoniam infelicis uiri animam formositate sua laqueasset, et suos deos extollere auida, nunc amplexu uenereo, nunc mellitis sauiis, nunc blanditiis muliebribus, nunc petulca lasciuiis, nunc precibus, nunc lacrimis, quas obsequiosissimas habent femine, nunc indignatione composita absque intermissione non diebus omnibus tantum, sed noctibus amantis uiri animum impugnabat! O quam grauia et intolerabilia sunt dilectarum mulierum, et potissime nocturna, certamina! Hic tandem, dum timeret mulieris gratiam, quam summe diligebat, amittere, terga dedit, et uiribus armate femine inermis succubuit. Michi autem non tale aduersus deorum gentilium nugas bellum est, mille iam ueris rationibus a me cognitis improbatas, et ideo cum eis, exhaustis uiribus acieque pulsis, leuis est pugna. Scio tamen nimium de se confidisse quandoque sit uicium, uerum ego de me non confido, sed de gratia Christi Ihesu, cuius precioso sanguine redemptus sum. Spero quidem eum non passurum, ut, qui tam diu recto tramite eius uestigia iuuenis secutus sum, senex exorbitem, et, si in lapsum ueniam, manum pietate sua debili porriget, et fessum placida quiete fouebit. Sed, ut in finem ueniam, satis ex premissis colligi potest, uti non omnes decet tractare gentilia, sic nec omnibus indecens esse.
Si fateantur non nulli uera esse, que dicta sunt, non tamen quieturos reor, quin imo arbitror dicent longe melius fuisse studiis sanctioribus triuisse tempus, quam talia didicisse. Quod si quis neget, non erit equidem satis sanus! Nosco, quoniam in promptu erant leges Cesarum, et Pontificum canones, et medicina, quorum plurimi sanctissima arbitrantur studia, eo quod ex eis persepe auro auidi mortales ditentur. Erat et phylosophia, cuius optima demonstratione rerum cause et a falsis disgregari uera noscuntur, generosis quibuscunque ingeniis appetenda. Erant et sacra uolumina, a quibus et paruipendere peritura docemur, et Dei magnalia declarantur, atque, quo tramite celeste regnum petamus, ostenditur. Quod studium profecto ceteris preponendum est. Ex his quodcunque sumpsissem, forte sanctius egisse me dicerent obiectores. Sane si, quod debemus, ageremus omnes, legum minister rostra frustra conscenderet! Attamen non adeo facile est, ut existimant aliqui, uelle omnia, que debemus, et longe acrius consequi, si uelimus. Nam, ut cytharista uariis ex fidibus, aliis lentius, aliis uero protensius tractis, his grauem, acutum illis tinnitum reddentibus, docta manu plectroque ex tam discordantibus tonis reddit suauissimam armoniam, sic et natura parens, cui inexhauste uires et perfectum ingenium est, producit hec peritura diuersis officiis apta, ut ex hac officiorum inconuenientia resultet humani generis, circa quod plurimum intenta est, conseruatio; atque ubi in longam conseruationem iri non possit noua productio, aduertens, quoniam, si uniformes producerentur omnes, ut de reliquis sinam, homines nulla possent producti, nec etiam per tempusculum, ratione consistere. Ergo hinc fit, ut discreto nature ordine hic ex mortalibus nascatur faber lignarius, ille nauta, mercator alius, et quidam sacerdotio apti aut regimini, et non nulli legum latores, presides, poete, phylosophi, seu sublimes theologi. Ex quorum studiis uariis tam ingentis multitudinis hominum conseruatio resultet necesse est! Nam si omnes, quoniam ad unumquemque spectat, si possit, ad studia sublimiora conscendere, in theologiam uigilantes iremus, et agricultor absit, ex quibus, queso, fructibus, tam nobile sequentes studium, nutriremur? Si cementarius, si lignarius desit, quibus in tabernaculis ab ymbribus, a uentis, a frigoribus ac solis estu, et aliis incommodis assidue superimminentibus, tutabimur? Si non sit lanifex, non cerdo, unde uestes et calciamenta sumemus? Quid enumerem multa ? Uti incommodum humani corporis inter se differentia qualitate et officio membra a natura rerum apposita sunt, ut ex hac diuersitate consistat, uti melodia ex diuersitate tonorum, sic et, ut humanum genus perseueret, necesse fuit ad studia inter se differentia gigneremur. Et si ab ipsa natura, que sic celos, sic astrorum orbes et cursus uaria etiam agitatione disposuit, agente Deo, ut nullo labore suo ad officia productos uaria nos uidemus, quis, queso, feliciter audebit ab eo, ad quod natus est, in aliud transitum attentare? Non quidem adeo ignarus sum, quin nouerim liberi arbitrii, quo omnes ualemus, potentia possimus nature superare uires; quod egisse non nullos legimus. Opus profecto inter raro contingentia numerandum, tam grandi et fere inuincibili necessitate trahimur, in quod nascimur! Et si ad diuersa gignimur, nascimur alimurque, si ea plene peragamus in que trahimur, equidem satis est, nedum in aliud transitum fecisse uelimus; quod dum iam dudum frustra temptarent aliqui, id perdidere, quod erant, nec id potuerunt effici, quod querebant. Uerum ad quoscunque actus natura produxerit alios, me quidem experientia teste ad poeticas meditationes dispositum ex utero matris eduxit et meo iudicio in hoc natus sum. Satis enim memini apposuisse patrem meum a pueritia mea conatus omnes, ut negociator efficerer, meque, adolescentiam non dum intrantem, arismetrica instructum maximo mercatori dedit discipulum, quem penes sex annis nil aliud egi, quam non recuperabile tempus in uacuum terere. Hinc quoniam uisum est, aliquibus ostendentibus indiciis, me aptiorem fore licterarum studiis, iussit genitor idem, ut pontificum sanctiones, diues exinde futurus, auditurus intrarem, et sub preceptore clarissimo fere tantundem temporis in cassum etiam laboraui. Fastidiebat hec animus adeo, ut in neutrum horum officiorum, aut preceptoris doctrina, aut genitoris autoritate, qua nouis mandatis angebar continue, aut amicorum precibus seu obiurgationibus inclinari posset, in tantum illum ad poeticam singularis traebat affectio! Nec ex nouo sumpto consilio in poesim animus totis tendebat pedibus, quin imo a uetustissima dispositione ibat impulsus. Nam satis memor sum, non dum ad septimum etatis annum deueneram, nec dum fictiones uideram, non dum doctores aliquos audiueram, uix prima licterarum elementa cognoueram, et ecce, ipsa impellente natura, fingendi desiderium affuit, et si nullius essent momenti, tamen aliquas fictiunculas edidi, non enim suppetebant tenelle etati officio tanto uiris ingenii. Attamen iam fere maturus etate et mei iuris factus, nemine impellente, nemine docente, imo obsistente patre et studium tale damnante, quod modicum noui poetice, sua sponte sumpsit ingenium, eamque summa auiditate secutus sum, et precipua cum delectatione autorum eiusdem libros uidi legique, et, uti potui, intelligere conatus sum. Et mirabile dictu, cum nondum nouissem, quibus seu quot pedibus carmen incederet, me etiam pro uiribus renitente, quod non dum sum, poeta fere a notis omnibus uocatus fui. Nec dubito, dum etas in hoc aptior erat, si equo genitor tulisset animo, quin inter celebres poetas unus auasissem, uerum dum in lucrosas artes primo, inde in lucrosam facultatem ingenium flectere conatur meum, factum est, ut nec negociator sim, nec euaderem canonista, et perderem poetam esse conspicuum. Cetera preterea facultatem studia, et si placerent, quoniam non sic impellerent, minime secutus sum. Uidi tamen sacra uolumina, a quibus, quoniam annosa etas et tenuitas ingenii dissuasere, destiti, turpissimum ratus senem, ut ita loquar, elementarium noua inchoare studia, et cunctis indecentissimum esse, id attentasse, quod minime arbitreris posse perficere. Et ideo, cum existimem Dei beneplacito me in hac uocatione uocatum, in eadem consistere mens est, et, quod egerim hactenus, his monstrantibus studiis, laudare. Querant alii, quod uidetur! Qui ergo patiuntur cerdonen subule setisque uacare, lanistam pecori, sculptorem statuis, me etiam queso, uacasse poetis equo animo patiantur.
Erunt qui a durato iam calcibus tramite exorbitent, et ex transuerso prosiliant clamitentque, quoniam temerarius homo sim, eo quod presumam ueterum regum terebrare busta, et quietos iam longa pace cineres in nouum odium suscitare, aut eorum recentioribus nebulis ueteres offuscare splendores, nec non et deorum semisopita scelera, audientibus cunctis, in minus oportunam uigiliam excitare, et sub titulo honorabili, scilicet Genealogie deorum, eorundem recitare latrocinia et incestus. Longa est querela hec et plurium membrorum implicita, et ea monstrante, aduerto, quoniam senserint isti, quid scripserim, et potissime dum queruntur, quod deorum gentilium facinora recitarim. Uerum gentilium animum redolet ista conquestio, et, si sic sapiunt mente, ut uerba sonant querula uiget adhuc in non nullis error ille infamis, quem queso auferat Deus et resoluat in nichilum. Obiectis autem respondisse facillimum est. Agit enim temerarie, qui in nimium terminos excedit audacie; sic memini in libro Ethycorum Aristotilem arbitrari. Hos ego excessisse non reor; audere quidem, quod ab omni necessitate concessum est, non est temerarie agere. Nemini prohibitum legi, seu honesta sint, seu etiam minus honesta, regum gesta describere; erat tamen regibus satius sic egisse, ut nil de eis referri posset preter honestum. Ego autem de his non ordinato, nec in hoc disposito stilo scripsi, sed summo tenus et perfunctorie, uti non nunquam ordo assumpti operis exigebat, recitaui, si qua inserui. Sed, esto fecerim, non nouum aut inusitatum facinus feci; stant tam antiqua quam magna illustrium scriptorum uolumina, in quibus et stilo celebri, et ordine integro regum recitantur acta, a quibus, si quid huic operi appositum est, nouissimus sumpsi. Si ergo hec querela facienda est, de illis amplioribus et antiquis querantur hystoriographis, quorum scripta celeberrima cum fama iam diu uniuerso patuere orbi; ex his, si quod odium generari potest in cineres iam quietos, exordium sumptum est. Sed queso, que pietas hec? Ex quo caritatis fomite oritur ? Que huius pietatis causa? Credo generosi animi uideri cupiant tales in hoc quod honores regios curent, ostendantque, quia turbentur audientes dedecora. O quam paruo tales existimant nobilitatem mercari, que egregiis moribus, iustitia, sanctitate, atque scientia adipiscitur! Scirent isti, si nobiles essent, quia non solum superuacaneum sit, sed damnosum non solum gentilibus, sed malemeritis quibuscunque compati; et ideo, si sapiunt, seruent hunc pietatem in melius. Turpia autem deorum gentilium dedecora nec dormiunt, nec sopita sunt, quin imo a sacra Christi doctrina in perpetuum non surrectura sepulta, et ingenti damnationis mole contecta et oppressa sunt. Huius ego molis honus, et si non satis, pro uiribus tamen tanquam Christianus homo augere conatus sum, laudes indi et dignas consequi, non redargutiones expectans. Uerum hos ego paruifacio morsus, cum nullo possint dentis acumine quenquam ledere. Hi ergo, si Christiani sunt, taceant, et peniteat eos, si deorum gentilium abiectioni eis ulla fuit compassio, cum inter alia crimen hoc minime deceat Christianum.
Breuiloquum forte me dicent alii, eo quod aliquando magis perfunctorie quam longa serie recitando fabulas atque hystorias, aut illas enucleando, pertranseam. Et sic non dubito, quin sint, qui dicant me, quam oportunum sit, sepissime longiorem. Primis ut sic esse fatear necesse est. Fuere enim huius facinoris rationes plurime. Quedam autem ideo paucis sub uerbis relata sunt, quia non erat, unde possem ampliora describere, ni ex meo uoluissem fabulas aut hystorias protelare uel fingere, quod omnino fugiendum est sano homini. Quedam uero etiam ad plenum scripsisse paucis indigebat licterulis, ex quibus si satis intentio sumitur, uiciosum fuisset in longius protendisse. Sunt tamen et multa, que procul dubio longiorem uerborum copiam tolerassent! Sed queso, si cuncta sinamus, que dici potuissent, aut forsan exquisisset materia, sed ea tantum, que michi scribenti occurrebant, circa longissimas hystorias aut fabulas, circa omnes singulares tam deorum quam hominum actus, circa multiplices fictionum sensus, circa testimonium fabularum aut hystoriarum ueterum autoritates, circa opiniones plurium relationes, et huius modi scripsisse uoluissem, quando me finem operi huic fecisse existimant tales? Equidem uix unum suffecisset seculum! Et in tam grande etiam euasisset uolumen, ut solo intuitu primo terruisset quoscunque lectores, et ob id satis ratus sum ea, que dicta sunt, sic summo tenus tetigisse; non enim puero aut inerti uulgo scribimus, quin imo, ut alias dictum est, doctissimo regi et prouectis hominibus, si aliquando ex manibus tuis, serenissime princeps, ad alios uenturum hoc opus est. Preterea, ut exerceantur ingenia, non adeo plene scribenda sunt omnia, nam, que labore aliquo quesita sunt, placere magis consueuerunt, et cum maiori diligentia conseruari, quam que sponte sua in intellectum legentis accedunt. Est et posteris linquendus dicendi seu scribendi locus, ne inuidisse futurorum uideamur ingeniis, et arrogantia quadam ad quam omnes aspiramus uideamur preoccupasse sequentium gloriam. Miti igitur animo ferendum est, quod, honestis agentibus causis, aut breuiter dictum est, aut causa breuitatis omissum. His autem, qui me, si qui erunt, dicent longiorem debito quandoque fore, non aliud dicam, nisi quia sic oportunum esse ratus sum, aut quia me, ut fit, aliquando intellectus delectatio impellebat, que prudentioribus non nunquam liberalissimum prestitit calamum. Sed quid? Uti breuia habent intelligentium exercere ingenia, sic et ampliora minus intelligentium prouocare; et id circo, qui plura nouerunt, sint memores, quoniam et ipsi aliquando fuere rudes, et ob id absque indignatione patiantur, si ampliuscule iunioribus laboratum sit.
Aderunt forte, qui dicant, quod non nunquam de aliis quibusdam etiam claris uiris dictum est, me scilicet in gloriam mei nominis fingere, quod tuo iussu, rex inclite, hoc opus elaborauerim, cum minime uerum sit. Tarda his fides est, seu uerius animus nequam! Quod de se nouerunt, urentes inuidia in alios coniecturam faciunt. Certissimum est, ut Tullii uerbis utar: *Trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur*. Et ob id, cum gloriosum sit paruo homini maximo atque optimo regi obsequium prestare posse, non fidem cum difficultate comperiet dixisse non nullos ad extollendam humilitatem suam mendacium finxisse huius modi, sed scriptores nunquam credam; sed de hoc alias. Ego autem, ut ad me ueniam, non inficiar me glorie auidum, sed quantumcunque cupiam, profecto non adeo effrenis sum, non adeo hoc accensus desiderio, non adeo hostis honesti, ut in tam turpe mendacium, rubore non dicam frontis, sed mentis abiecto, me ipsum proripuissem. In hoc me superbum confiteor, si superbia dicenda hec est; in talibus nisi Deo celi honorem seu titulum irrequisitus inferrem, et hoc etiam non omnibus requirentibus exhiberem. Tu nosti, rex optime, quoniam, me renitente atque tergiuersante, Domnini, militis tui, suasionibus precibusque in uotum tuum deductus sum, ut scilicet laborem hunc subirem. Nec non labentibus annis factum est, ut Becchinus Bellincionus, familiaris tuus et conciuis meus, e Cypro ueniens, apud Rauennam urbem me conueniret, et postquam placidis uerbis clementiam atque gratiam celsitudinis tue erga me inmeritum monstrauit, miris exhortationibus, ut aiebat, te sic imperante, semisopitum circa hoc opus ingenium meum irritauit. Equo modo dilectissimus tibi Paulus Geometra non nunquam, ostensis licteris sigillo maiestatis tue signatis, in quibus ad me iussa inserebantur tua, sollicitum reddidit. Nouit Deus, et tu scis, quia nec unquam preminentiam tuam uidi, nec tu me uidisse potuisti. His mandatis credidi, et honus meis humeris pregrande subiui. Si te ignaro hec acta sunt, per iam dictos deceptus sum, et sic hos fateor esse ueridicos, qui asserunt non tuo iussu compositum; uerum non crimine meo, nisi me in hoc peccasse quis diceret, quia non dixerim me facturum, si tuis licteris ad me directis susciperem. Sed hoc michi superbum uisum est, quasi Domninum, insignem militem, minus ueridicum arbitrarer. Domninus autem, ut audiui, eo fere anno, in quo me primo conuenerat, diem clausit, et ob id non eius fidem inuocare possum. Uiuit Becchinus, et Paulus Geometra uiuit, hos ego et regiam fidem tuam ueritatis huius testes in terris habeo. Te igitur cum illis inuoco, tuum hunc, si necessitas exigat, laborem esse oportunum est, oppugnationi scilicet huic obsistere, et nomen meum a tam illecebri nota ueritatis affirmatione purgare. Sed ut, te, rex inclite, paululum omisso, ad obiectores deueniam, eorumque obiectioni aliquid pro iure meo respondeam, assero, si pro rostris, sedente preside, agendum litigium esset, me uiuos habere testes, nec ex fece plebeia, sed illustres homines, quia minime oportunum michi erat, ut usque Cyprum pro tam inepto mendacio euolarem, si opus meum insignire regio nomine cupiebam; prope erat imo coram nec uerebor dicere rex, qui, si credidisset Obtinuisse, postquam ceperam, quod minime in animo erat, dum me conuenit Domninus, uiua uoce rogasset, ut sue hoc opus ascriberem maiestati, esto minus intelligens princeps esset, existimans non michi suo nomine gloriam inferre, quin imo meis licteris eternum suis titulis decus addere. Nec mirum; suffragiis enim scriptorum stant insignia et nomina regum. Hinc Alexander ille Macedo, qui parua militum manu ingenti animo orbem totum aggredi ausus est, in Persas uadens multos huius modi scriptores, qui sua gesta describerent, secum traxit, et in Sigeum ueniens, quo bustum uidit Achillis, tacuisse non potuit, quin ostenderet uerbis, quam grandis uideretur sibi gloria, quam consequebantur a scriptoribus reges, eum fortunatum dicens, quod illi Homerum contigisset habere preconem. Hinc Pompeius Magnus, qui equam fecit cum uirtute fortunam, Theophanem Mitilenum, quasi nomen suum perenne facturum, in contione militum ciuitati donauit. Hinc Scipiones, Titus Fuluius, Cato Censorinus, Q. Metellus Pius, G. Marius, Cicero, et alii plures illustres uiri se scriptoribus faciles atque liberales exhibuere, ut eos in hoc traherent, ut de se scriberent. Quid ergo meis licterulis regem inclitum mendacio inseram, quasi inuito gloriam largiturus sim, et meam offuscaturus ignominiosa labe. Si adeo auidus essem mendaciis meam extollere gloriam, stant et alia opuscula, ex quibus nullum est ullo huius modi titulo insignitum preter Buccolicum carmen, quod, ut sibi intitularem, petiit Donatus Appenninigena, pauper, sed honestus homo et precipuus amicus meus. Quid non omnibus nomina prepono regum? Preterea, est ne hoc sub sole nouum, reges desiderare scripta quedam, et amicis iniungere? Non equidem. Diebus nostris memini Robertum, Ierusalem et Sycilie splendidum regem et multis ornatum titulis, postulasse ab insigni uiro. Francisco Petrarca, ni alteri tribuisset, ut sibi ascriberet Affrice, a se nouiter edite, titulum! Quam, queso, aucturus gloriam, Francisci an suam? Suam profecto! Quid multa? Non equidem magnorum ducum nomina claros scriptores faciunt, imo potius ipsi reges scriptorum opere cognoscuntur a posteris. Insuper si approbandum sit opus, quid illi adiectum regis nomen potest autoritatis afferre, aut bene merito autori glorie superaddere? Et, si improbandum sit, quo iure poterit prescriptio illa fecisse probabile, aut notam autori iniectam abstergere ? Decus igitur et gloriam agenti approbatio uirorum illustrium affert, non regii nominis ascriptio! Ego autem, ut iterum dixerim, adeo superbe obstinatus sum, ut nisi Deo glorie, cuius ascribenda sunt omnia, unius carminis tantum decus, etiam Cesari dictatori resurgenti aut Scipioni Affricano, nisi rogatus, aut si amicus esset ascriberem. Dicta sint hec, mi rex, bona cum tua uenia, queso, et postremo precor, si contingat te unquam aliquos talia obicientes audire, tanquam ueritatis conscius, impera regia cum indignatione silentium, et quod tuo nomini, te petente, dicatum est, imo compositum te mandante, regia uirtute defende. Supererant multa, sed quoniam michi satis dictum esse uidetur, omittenda reliqua censui, et Deo, munerum largitori, tibique operis fortunam conmittere, quod, postquam in tuas deuenerit manus, dum libuerit, tuo fultum presidio et te iubente, tendat in publicum.
Ecce tandem, O clementissime rex, diuina pietate prebente, in finem longi operis uentum est. In quo ea, qua potui solertia iuxta ueterum traditiones deorum gentilium genus et eorum posteritates, multis undique exquisitas uigiliis, quo datum est ordine, descripsi, et iuxta mandatum tue serenitatis pro uiribus ingenii mei post fabulas fictionum sensus, seu ab antiquis sumptos, seu a tenui intellectum meo emunctos, apposui. Ostendi insuper, quod officiosissimum ratus sum non nullis, poetas aduersus opiniones talium non dicam iustos omnes, sed nec ridiculos aut simpliciter fabulosos esse, quin imo seculari scientia, ingenio, et moribus, ac etiam insigni claritate conspicuos. Lignum preterea in litore ancoris et proresiis ingeniose firmaui, magis semper de bonitate diuina confidens quam de robore uinculorum. Sic et a nauta, quas magis nocuas credidi, sagittas amoui, esto arbitrer superesse quam plurimas, aduersus quas uix credam satis armasse, potuerim; non equidem se, quantumcunque bellicosissimus miles sit, adeo caute armare potuit quisquam, quin locus hostili gladio linqueretur. Ipse igitur Deus protegat, qui solus nouit diuerticula malignantium, et uolens contriuisse potuit! Uerum quoniam homo sum, nouique nullum adeo oculatum, quin, nisi diuina protegatur manu, sepissime cadat in lubricum, arbitror satis possibile, me non nunquam aut omisisse dicenda, aut non dicenda scripsisse, aut dicta non satis rationibus roborasse, aut minus plene in uotum tuum iuisse, seu aliis modis peccasse plurimis, de quibus doleo. Et quoniam nosco, quod ignauie mee mea imputanda sunt crimina, supplex ueniam posco, teque humilis per tui capitis insigne decus exoro, ut tui ingenii celsitudine defectus suppleas, superfluitates excidas, dicta minus accurate exornes, et omnia pro iudicio tue sincere mentis pariter corrigas et emendes. Si forsan, maioribus occupatus, ut sepissime reges estis, huic labori tempus non posses impendere, tunc omnes honestos, sacros, pios, atque catholicos uiros, et potissime celebrem uirum, Franciscum Petrarcam, insignem preceptorem meum, ad manus quorum opus hoc aliquando deueniet, per Christi preciosissimum sanguinem deprecor, ut errores quoscunque, si quos forsan minus uidens dictis inmiscui, sua pietate ac benignitate surripiant, aut illos in sacram ueritatem conuertant; eorum enim existimationi et emendationi opus hoc esse suppositum uolo. Preterea, o rex inclite, si quid boni inest, si quid bene dictum, si quid uotis tuis consonum, gaudeo et exulto, et exinde labori meo congratulor, uerum scientie mee imputes nolo, nec lauros aut honores alios ob id postulo; Deo quippe, a quo omne datum optimum et omne donum perfectum est, attribuas queso, eique honores impendito et gratias agito, cum ipse more meo semper post exactos quoscunque labores honestos consueuerim, qua possum mentis deuotione Dauiticum illud dicere: *Non nobis Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam*.