dante-verification/testi_2_commento/noCommento_ChronicaCivitati...

1 line
365 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains ambiguous Unicode characters

This file contains Unicode characters that might be confused with other characters. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Euangelica eruditione instruimur ne talentum intelligentie nobis a Deo creditum sub torpore uel otio abscondamus, sed ad mensam sacre Scripture illud ponentes, lucrum multiplicati fenoris Domino reportemus. siquidem Dominus talenta sua multiplicantes remunerat, seruum uero ab opere torpentem dampnat. quamuis igitur, Domino uolente uel saltem ipso permittente, de secreto claustri reducti simus ad publicum palatij, non debemus tamen publicis actibus semper intendere, nec nos causis forensibus iugiter inmiscere; nec enim conuenit rebus semper incombere perituris, sed illa potius agere in terris quorum fructus perseueret in celis, dicente Domino: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in uitam eternam. expedit igitur interdum ad quietem mentis recurrere et quam dulcis sit Dominus occulo mentis uidere. nonnunquam etiam utile est aliqua scripto mandare, que ad instructionem legentium et ad hedificationem perueniant auditorum. cogitantes igitur et sedula meditatione uoluentes quod multe ciuitates in Ytalia sunt de quibus antiqui ystoriographi magnam faciunt mentionem, mirati sumus quod de ciuitate Ianuensi tam inclita, tam nobili, tam potenti, satis modica ab ipsis inueniuntur expressa. causam huius esse credimus, quia ciuitas Ianuensis, licet sit modo potens et maxima, ab antiquo fuit satis parua et modica. ystoriographi autem, qui ab antiquo scripserunt, non curarunt de castris uel paruis terris magnam facere mentionem, sed tan tum ciuitates magnas et famosas describere sunt conati. nos igitur ystorias communis Ianue legentes, et diuersas cronicas reuoluentes nec non et aliquorum auctorum dicta scrutantes, de ciuitate Ianue inuenimus aliqua, que presenti stillo iudicauimus adnotanda. in quibus quidem ciuitatis Ianue auctor et tempus exprimitur, ratio nominis exponitur et multa utilia explicantur. et quoniam mentionem fecimus de regimine quo regitur et gubernatur Ianua, ideo de regimine et rectoribus quedam posuimus generalia documenta, ubi etiam quedam generalis exortatio ponitur, per quam ciues utiliter instruuntur. in fine autem huius operis nomina et tempora episcoporum et archiepiscoporum posuimus, qui in ciuitate Ianue usque ad nostra tempora prefuerunt. et ut quilibet quod uoluerit facilius inuenire possit, presentem cronicam in partes .XII. et capitula plura duximus distinguendam. capitula prime partis. Prima pars continet a quo ciuitas Ianue fuit hedificata et constructa, et ista pars habet .IIIIor. capitula. in primo capitulo ostenditur qui fuerunt primi fundatores et hedificatores ciuitatum. in secundo capitulo dicitur quod Ianus, primus rex Ytalie, Ianuam construxit et hedificauit. in tertio capitulo dicitur quod Ianus, ciuis Troie, ipsam iam hedificatam ampliauit et meliorauit. in .IIIIo. capitulo dicitur quod Ianus, qui erat deus et simulacrum Romanorum, olim in Ianua colebatur. capitula secunde partis. Secunda pars continet tempus et antiquitatem constructionis Ianue, et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ponitur tempus in quo fuit constructa. in secundo ponitur tempus in quo fuit ampliata. in tertio ponitur quod fuit a Carthaginensibus siue Affricanis destructa, sed a Romanis rehedificata, et quo tempore fuit hoc. capitula tertie partis. tertia pars continet quare tali nomine fuit insignita. et ista pars habet. .IIIIor. capitula. in primo capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata est Ianua tam a Iano rege Ytalie, qui ipsam edificauit, quam a Iano ciue Troie, qui ipsam ampliauit. in secundo capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata est Ianua a Iano, simulacro Romanorum, quod antiquitus in Ianua colebatur. in tertio capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata est Ianua, ex eo quod est porta et introitus in Lombardiam. in quarto capitulo ponitur ratio quare fere in omnibus libris antiquis Genua uocatur. capitula quarte partis. quarta pars continet quo tempore ciuitas Ianue ad fidem Christi fuit conuersa. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ostenditur quod totus mundus ydolatrie seruiebat. in secundo capitulo ostenditur quod Ianua fuit prima uel una de prioribus ciuitatibus Ytalie, que ad fidem Christi fuit conuersa. in tertio capitulo ostenditur illud idem per rationem. capitula quinte partis. Quinta pars continet statum triplicem, quem secundum uarieatem temporis habuit ciuitas Ianue. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo agitur qualis et quanta fuit in statu sue inchoationis. in secundo qualis et quanta fuit in statu sue progressionis. in tertio quanta et qualis fuit et est in statu sue perfectionis. capitula sexte partis. Sexta pars continet et tractat de seculari regimine ciuitatis Ianue. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo dicitur quod ciuitas Ianuensis fuit diuerso regimine gubernata. in secundo dicitur quod tutius est regi ab uno quam a multis, nisi ipsi multi sint in bono uniti. in tertio ponitur periculum quod prouenit ex regimine malo, et utilitas que prouenit ex regimine bono. capitula septime partis. Septima pars continet quales debent esse rectores ciuitatum. et hec pars habet .IIII.or capitula. in primo capitulo ponitur quod ipsi rectores debent esse potentes et magnanimes, ut sine timore iudicent. in secundo quod debent esse Deum timentes. in tertio quod debent habere omnem ueritatem. in .IIIIo. quod debent odire omnem auaritiam et cupiditatem. capitula .UIIIe. partis. Octaua pars continet quales debent esse ipsi ciues et habitatores ciuitatum. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ostenditur quod ipsi ciues debent esse in consulendo discreti et maturi. in secundo quod non debent esse uitiis subiecti, sed in uirtutibus exercitati. in tertio quod debent rei publice esse çelatores maximi. capitula .UIIIIe. partis. Nona pars continet de re familiari et domestica. et ista pars habet sex capitula. in primo capitulo ponitur qualis uxor sit ducenda et qualiter cognosci poterit que sit bona uel non. in secundo qualiter sit custodienda. in tercio qualiter ambo se mutuo debent diligere. in quarto quod debent pacifice habitare. in quinto qualiter parentes debent se habere ad filios et filii ad parentes. in sexto qualiter domini debent se habere ad famulos siue seruos et serui ad dominos. capitula decime partis. Decima pars continet et tractat de spirituali regimine Ianue ciuitatis. et ista pars habet duo capitula. in primo capitulo ostenditur quando fuit episcopali honore decorata. in secundo capitulo ostenditur quando fuit archiepiscopali dignitate sublimata. capitula .XIe. partis. Undecima pars continet tempora, nomina et ordines omnium episcoporum, qui in ciuitate Ianue fuisse leguntur. et ista pars tot habet capitula, quot ibi ponuntur episcoporum nomina. capitula .XIIe. partis. Duodecima pars continet tempora, nomina et ordines omnium archiepiscoporum, qui in ciuitate Ianue usque ad nostra tempora prefuerunt. et ista pars tot habet capitula quot ibi nomina archiepiscoporum ponuntur. Istis premissis et prelibatis, tota istius cronice continentia patens est et manifesta. dicitur autem cronica a cronicon grece, quod latine dicitur tempus . unde cronica uocatur liber in quo acta diuersorum temporum continentur. capitula prime partis. Prima igitur pars, ut dictum est supra, continet a quo ciuitas Ianue fuit edificata et constructa. et ista pars continet .IIIIor. capitula. in primo capitulo ostenditur qui fuerunt primi fundatores et edificatores ciuitatum. in secundo capitulo dicitur quod Ianus, primus rex Ytalie, Ianuam construxit et edificauit. in tertio capitulo dicitur quod Ianus, ciuis Troie, iam edificatam ampliauit et meliorauit. in .IIIIo. capitulo dicitur quod Ianus, qui erat deus Romanorum, olim Ianue colebatur. incipit cronica de ciuitate Ianue, quam compilauit uenerabilis pater dominus frater Iacobus de ordine Predicatorum Ianuensis archiepiscopus. qui fuerunt primi fundatores ciuitatum. capitulum primum. DEUS, qui de nichilo cuncta creauit, cotidie nouas ciuitates construit ministerio hominum, et constructas custodit ministerio spiritum supernorum. nam personas singulares custodit ministerio angelorum. ciuitates et loca singula custodit ministerio archangelorum. regna et prouincias custodit ministerio principatuum, iuxta uerbum prophete dicentis: Nisi Dominus custodierit ciuitatem, frustra uigilat qui custodit eam. nisi Dominus edificauerit domum, in uanum laborauerunt qui edificant eam. habet igitur ciuitas quelibet duplicem constructorem: unum principalem, scilicet ipsum Deum; alium secundarium scilicet aliquem hominem terrenum. primus autem homo, qui ante diluuium ciuitatem construxit, fuit Caym filius Ade, qui ciuitatem quandam edificauit, quam a nomine filij sui Enoch appellauit, sicut in Genesi habetur. ex quo manifeste patet quod iam multi erant homines super terram, quamuis eorum generatio non legatur. alias autem non potuisset Caym ciuitatem edificare, nisi multi fuissent qui eum adiuuissent et qui ciuitatem inhabitassent. iste enim Caym de rapinis hominum diuitias congregabat et filios suos rapere docebat. iste Caym ex inuidia fratrem suum occidit, cuius mortem Adam, pater eius, per .C. annos fleuisse legitur. et quoniam Caym omnibus erat odiosus, quia fratrem suum malitiose occiderat, tum quia rapinas exercebat, et ideo, ut esset securus, ciuitatem construxit et muris ipsam uallauit. post diluuium autem primus, qui ciuitatem edifficauit fuit Nemroth pronepos Noe, qui fuit gigas. .C. cubitos in longitudine habens, sicut dicitur in Ystoria Scolastica. iste post diluuium cepit primus uelle hominibus dominari. iste docebat filios suos ne Deum colerent, sed ignem adorarent, dicens felicitatem hominum non prouenire ex Deo, sed homo potest eam acquirere propria uirtute. iste primo edificauit Babiloniam et ibi cepit regnare. iste consuluit illis de genere suo ut turrem altissimam usque ad celum edificarent, ut sic ab omni diluuio securi essent. sed Deus, cum tunc esset una lingua, eorum linguas confudit et in .LXXXII. linguas diuisit et ideo, cum se mutuo non intelligerent, hedificationem illius turris penitus dimiserunt. omnes enim homines prius loquebantur una lingua Ade, que fuit lingua hebraica, et istam linguam tenuit Habraam, Ysaac et Iacob et ceteri qui de sua stirpe geniti sunt, scilicet populus Iudeorum; et sicut fuit prima lingua, ita erit ultima, secundum enim dictum Apostoli: Post Iudicium omnes lingue cessabunt. dicit tamen sanctus Ysidorus quod post Iudicium cessabunt omnes lingue, sola hebrayca remanebit, ut sicut prima, ita remaneat ultima. unde etiam quidam dicunt quod ista lingua est homini naturalis, quia Adam in sua creatione eam accepit. et ideo dicunt quod si aliquis infans in aliquo loco nutriretur, ubi nullos loquentes audiret, ille, cum creuisset, lingua hebraica loqueretur. sed illud fabulosum est, quia talis puer nulla lingua loqueretur, ex eo quod loqui aliqua lingua non est a natura, sed ab humana arte. per processum autem temporis, hedificata Babilonia, plures alii ciuitates construxerunt, sicut Ninus, qui construxit Niniuem, et plures alii post ipsum. plures tamen de ipsis ad Ytaliam nauigando uenerunt et ibi ciuitates quam plurimas construxerunt, de quorum numero fuit Ianus. sed notandum est quod tres fuisse Iani dicuntur. primus est Ianus, qui de partibus Orientis in Ytaliam uenit et ibi primo regnauit. secundus est quidam princeps, qui fuit ciuis Troie, qui post destrutionem Troie ad Ytaliam uenit. tertius est rex Epyrotarum, qui Romam uenit et post mortem suam Romani ipsum deificauerunt et tanquam deum coluerunt. de hiis tribus Ianis per ordinem breuiter ystorias prosequamur. quod Ianus, primus rex Ytalie, Ianuam edificauit. capitulum secundum. Primus igitur Ianus fuit quidam princeps, qui de partibus Orientis ad Ytaliam uenit. siquidem in orientali plaga post diluuium, hominibus multiplicatis et ciuitatibus edificatis, multi de ipsis in Ytaliam uenerunt, inter quos .III. principes aduenisse dicuntur. primus fuit Nemroth, secundus fuit Ianus, .III. fuit Saturnus. Nemroth quidem fuit pronepos Noe. quia Noe genuit Cham, Cham genuit Chus, Chus genuit Nemroth, sicut dicitur in libro Genesis. iste autem Nemroth erat ualde cupidus et auidus ad dominandum. et ideo dixit filiis suis ut in Ytaliam pergerent et ipsam in dominium possiderent. quapropter filij eius et plures alij cum ratibus et nauibus in Ytaliam aduenerunt, et sicut in quadam cronica legitur, quandam ciuitatem ibi edificauerunt, quam Rauenam uocauerunt. in ipso autem nomine ciuitatis tres sillabas posuerunt, quarum quelibet pro una dictione supponit. prima enim sillaba, scilicet Ra, supponit pro ratibus. secunda, scilicet Ue, supponit pro uenerunt. ultima, scilicet Na, supponit pro nauibus. tanquam si dicatur: Illi, qui hanc ciuitatem, que dicitur Rauena, edificauerunt, cum ratibus et nauibus uenerunt. alius princeps, qui de Oriente in Ytaliam uenit, fuit Ianus, qui tempore Moysi uenit in Ytaliam et ibi primus omnium regnauit, quamuis alique ystorie dicere uideantur quod iste Ianus regnauerit tempore Habrae. tandem ad partes nostras accedens, Ianuensem ciuitatem construxit, quam de suo nomine Ianiculam appellauit. istud manifeste ostendit Solinus in libro De Mirabilibus Mundi, ubi sic dicit: Quis ignorat uel dictam uel conditam a Iano Ianiculam, a Saturno Saturniam?. ecce quia Solinus non tantum hoc aserit, sed etiam dicit quod nullus debet hoc ignorare quin Ianus Ianiculam construxerit et quin a suo nomine eam appellauerit. uocauit autem non Ianuam, sed Ianiculam in diminuto propter eius paruitatem, sicut enim Roma a principio sue constructionis, quando adhuc erat parua, uocabatur Romula; postquam autem creuit, dicta est Roma. sic ciuitas nostra a principio sue edificationis fuit multum parua et uocabatur Ianicula; postquam autem creuit, dicta est Ianua. et si forte aliqui uellent dicere quod Solinus loquitur de quadam alia Ianicula, quam edificauit Ianus rex Ytalie, et non de nostra, istud stare non potest, quia in tota Ytalia nulla alia ciuitas siue terra reperitur, que Ianua uel Ianicula nominetur, et ideo oportet ut de nostra terra intelligatur. uerum est tamen quod Rome fuit quoddam templum, quod uocabatur Ianiculum, quod Romani in honorem Iani, dei ipsorum, edificauerunt, sicut dicit sanctus Ysidorus et sicut dicetur infra. si igitur aliqui uellent dicere quod istud Ianiculum sit illa Ianicula, de qua dicit Solinus, quam Ianus, rex Ytalie, edificauit, istud stare non potest. quia Ianus, rex Ytalie, per annos .DC. et amplius fuit antequam Roma edificaretur, sicut ex cronicis manifeste habetur, et ideo impossibile est quod ipsum templum edificare potuerit. preterea non dicit Solinus quod Ianus Ianiculum edificauerit, sed Ianiculam. Ianiculum supponit pro templo, Ianicula uero supponit pro ciuitate. tertius princeps, qui uenit de partibus Orientis fuit Saturnus. iste Saturnus primus regnauit in Creta ed in alijs insulis circumadiacentibus. et habuit .III. filios, scilicet Iouem, Neptunum et Plutonem. diuisit autem filiis suis regnum, ita quod Ioui dedit montem Olimpum et circumadiacentem regionem. unde post mortem deus Olimpi uocatus est. alteri filio, scilicet Neptuno, dedit loca maritima. unde post mortem appellatus est deus aquarum. tertio filio, scilicet Plutoni, dedit omnia loca siluarum. unde post mortem appellatus est deus inferni primus autem filius, scilicet Iupiter, timens ne Saturnus, pater eius, alios filios generaret, eunuchum fecit; postmodum autem ipsum occidere procurabat. quapropter Saturnus, inde fugiens, in Ytaliam uenit et in partibus Tuscie apud Subtrium latuit. unde et pars illa Ytalie Latium a latendo nomen accepit. tandem Saturnus post mortem Iani in Ytalia regnauit. iste Saturnus primo docuit homines illos domos edificare, terras colere, uineas plantare. unde et de Gretia semina furmenti fecit portari et uites afferri. prius enim homines in criptis et casellis de frondibus factis habitabant, et more bestiarum glandes et radices edebant. iste Saturnus monetam, naues, uela et clipeos fieri primo docuit in Ytalia. quapropter post mortem suam Gentiles eum deum suum fecerunt. et ipsi tanquam deo cultus diuinos exibuerunt. quod Ianus, ciuis Troie, Ianuam ampliauit. capitulum tertium. Secundus Ianus fuit quidam ciuis troieanus, qui post destructionem Troie in Ytaliam uenit. sicut enim dicunt ystorie antique et ipsi etiam poete testantur, fuit quidam uir in Troia, nomine Paris, qui fuit filius Priami, regis Troie. quem cum Ecuba mater eius in utero haberet, uidit per sompnium quod de utero suo flama exibat, que totam Troiam incendebat. quod cum illa pontifici templi indicasset, ille respondit quod de ea filius nasceretur per quem Troia destrueretur. cum ergo natus fuisset, parentes eius nimium formidantes, miserunt in siluam ipsum puerum cum pastoribus educandum. qui cum creuisset, erat iuuenis ualde ingeniosus, ita quod omnes suos coetaneos in omnibus ludis uincebat. illo autem tempore Peleus, pater Achillis, Tetidem duxit uxorem, sicut narrat Ouidius. ad cuius nuptias inuitauit Iouem, Neptunum, Appolinem et Mercurium, quos deos uocabant et tres puellas formosissimas, scilicet Iunonem, Paladem et Uenerern, quas deas appellabant. deam autem litis et discordie inuitare noluit. illa autem indignata, pomum aureum fecit, in quo scripsit: Pulcriori detur. et illud pomum proiecit in earum medium. quelibet autem illarum attribuere sibi uolebat. Iupiter autem consuluit ut ad Paridem sapientem, qui erat cum pastoribus, pergerent, et ipse inter eas iustum iudicium iudicaret. cum ergo uenissent, Iuno, que fuerat filia Saturni, promisit Paridi quod, si pro ea iudicaret, regnum Cretense sibi daret. Pallas, que erat dea sapientie, promisit sibi dare magnam sapientiam. Uenus, que erat dea amoris, promisit sibi dare Helenam, pulcerimam feminam, Menelay uxorem et sponsam. tunc Paris pro Uenere dedit sententiam. post hoc autem dictus Paris, uolens Helenam sibi promissam acquirere, iuit in Gretiam, et supradictam Helenam rapuit et Troiam deduxit. erat autem dicta Helena uxor Menelay, regis Lacedemoniorum, propter quod tota Grecia commota est et contra Troiam uniuersaliter conspirauit. congregantes igitur se Greci, .M.CC. naues armauerunt et Troiam potenter obsederunt, et per .X. annos in eius obsidione manserunt. uerum cum dicta Helena Troiam fuisset deducta, philosophi, qui erant ibidem, ad ipsam uidendam perrexerunt. cum ergo tantam eius pulcritudinem conspexissent, facies suas cum clamidibus cooperierunt, dicentes: Fugiamus, fugiamus. sciebant enim quod pulcritudo uisa prouocat ad illicita. sciebant enim quod temptatio luxurie melius uincitur fugiendo, quam resistendo. quamuis enim milites hostes uincant resistendo. sunt tamen quidam milites, qui dicuntur Parthi, qui hostes suos uincunt fugiendo. sunt enim peritissimi in arte sagittandi. quando ergo hostes suos fugiunt, ad eos se uertunt et in eos sagittas emittunt, et sic iaciendo fugiunt et fugiendo iaciunt et sic uictores existunt. eodem modo tenptationes ceterorum peccatorum uincuntur resistendo, iuxta illud quod beatus Iacobus dicit: Resistite dyabolo, et fugiet a uobis. tentatio autem luxurie melius uincitur fugiendo, iuxta illud quod Apostolus ait: Fugite fornicationem. Greci igitur Troiam, ciuitatem famosissimam et potentissimam, manu ualida obsederunt, et obsessam ceperunt, et captam funditus destruxerunt. unde Greci ob gloriam sue uictorie annos suos ex tunc a captione Troie annotare ceperunt. sicut enim Iudei annos suos annotant a liberatione egiptiaca siue a lege data. et Romani annotabant ab Urbe condita. et Christiani annotant ab incarnatione Dominica. sic et Greci annotabant a capta Troia. destructa igitur Troia, multi euaserunt, qui ad diuersas mundi partes profecti sunt. inter ceteros autem exierunt inde tres magnates, scilicet Anthenor, Eneas et Ianus, qui ad Ytaliam nauigando uenerunt ut ibi proprias quererent masiones. inter se tamen taliter diuiserunt, quod Anthenor ad partes Uenetiarum nauigando perrexit; Eneas ad partes Tuscie peruenit; Ianus autem ad partes nostras accessit nauigando. Anthenor igitur, cum ad partes Uenetiarum uenisset et loca paludosa reperisset, non sibi placuit habitare ibidem, sed per quendam fluuium, qui uocatur Brenta, nauigans infra terram, quandam gratam planiciem inuenit, et ibi mansionem suam habitare deliberans, quandam ciuitatem ibi construxit, quam Paduam appellauit. unde et in ciuitate Paduana eius sepulcrum conspicitur, ubi eciam taliter inscriptum habetur: Hic iacet Anthenor, Paduane conditor urbis. proditor ipse fuit hiique secuntur eum. secundus, qui de Troia exiuit, fuit Eneas. istum autem Eneam genuit Achises de Uenere, quam in silua cognouit. exierunt igitur de Troia Eneas et Achises, pater eius, et Ascanius, filius suus, et habuerunt naues .XX. . cumque uenissent in Siciliam, pater eius ibi defunctus est, apparuitque sibi uir in sompnis, dicens: Noli timere, sed uade in Italiam, quia regnum ibi tibi debetur. et hoc tibi signum. cum illuc perueneris, inuenies sub arbore illice porcam albam .XXX. porcellos albos habentem. cum igitur Eneas illuc uenisset et porcellos illos albos inuenisset, illic per filium ciuitatem edificauit. tunc autem in Ytalia regnabat Turnus, qui quidem Turnus acceperat in uxorem filiam Latini, qui ibi regnauerat ante eum. ipse enim Latinus linguam latinam correxit et de nomine suo latinam uocari instituit. huius mater, nomine Carmentis, latinas literas inuenit; prius Latini grecis literis utebantur. Eneas igitur Turno, regi Ytalie, bellum indixit et eum in omnibus superauit. ipsoque interfecto, uxorem suam, que fuerat Latini filia, in uxorem accepit. filius quoque Enee, ut dictum est, ciuitatem Albanam edificauit et ex tunc omnes reges de stirpe Enee progeniti dicti sunt reges Albani. postmodum dicti sunt reges Silui a quodam rege, qui in siluis dicitur fuisse natus. postmodum autem uocati reges Romani a Romulo, qui urbem edificauit. tertius, qui de Troia exiuit, fuit Ianus, qui dum ad partes Ianuenses accederet nauigando, prosperum uentum semper habuit et semper prospere nauigauit. sed cum uenisset ad quendam locum, qui dicitur Albarium, uentus omnino cessauit, et albasia maxima facta fuit. ideo locus ille Albarium ab albasia nomen accepit. per hoc Ianus intellexit quod Deus uult ut de partibus illis non recedat, sed sibi mansionem suam faciat. cum ergo paululum ulterius processisset, situm terre considerans diligenter, multum sibi placuit, et ideo uela deponenda mandauit. propter hoc locus ille dictus est Caluignanum, ex eo quod ibi calauit Ianus. ad terram igitur aplicuit et in loco, qui dicitur Sarçanum, gaudens et letus et saltans, in terram descendit. ideo locus ille dictus est Sarçanum, quasi Saltus Iani. inuenit igitur Ianus Ianiculam ualde paruam et ideo, uolens ipsam ampliare et augumentare, castrum hedificauit in loco, qui nunc dicitur Castellum. fecit quoque turres et fortilitias in loco ubi nunc est palatium archiepiscopale, et muris fortissimis omnia communiuit. postmodum autem multi habitatores hinc inde uenerunt et circumquaque domos edificauerunt, et paulatim crescere cepit Ianicula. istud autem quod diximus de isto Iano, ciue Troie, scimus tantum per famam publicam et antiquam. nos enim filii didicimus a patribus nostris, et patres nostri a suis patribus ista similiter didicerunt; et sic generatio hec omnia nota fecit generationi et natio nationi, ut possimus dicere cum Propheta: Quanta mandauit Dominus patribus nostris nota facere ea filiis suis, ut cognoscat generatio altera; filii, qui nascentur, exurgent et narrabunt filiis suis. Moyses etiam dicit: Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi; maiores tuos, et dicent tibi. ista igitur, etsi non inueniantur in aliqua antiqua ystoria, inueniuntur uera esse ex fama publica et antiqua. ubi deest auctoritas, suplet fame celebritas; fama, que non habet ortum a leuibus, sed a grauibus, que non est particularis sed generalis, que non est noua sed antiqua, talis in quantum fama non solum inducit presumptionem, non solum facit probabilitatem, sed etiam inducit et facit probationem. quod Ianus deus et ydolum Romanorum antiquitus in Ianua colebatur. capitulum quartum. Tertius Ianus fuit quidam quem Romani pro deo colebant, quem et Ianuenses olim, dum essent pagani et gentiles similiter coluerunt. quis autem fuerit iste Ianus,uel unde uenerit, uel qualiter Romani eum pro deo coluerunt, sanctus Ysidorus hoc ostendit in libro De Astris. dicit enim quod quidam, nomine Ianus, fuit rex Epirotarum, qui cum esset odiosus omnibus, de regno et terra sua cum iniuria est eiectus. qui, cum uenisset Romam, inuenit ipsam a barbaris multis obsessam. dixitque Romanis quod, si post mortem suam uellent ipsum pro deo colere, urbem ab obsidione hostium liberaret. quibus promittendibus, fecit sibi linteamina .XI. portari et ea in ceram liquefactam inmergi, et postea oleo perungi et in aqua pingui inuolui. quibus peractis, precepit ut illa .XI. linteamina sic parata circa eum inuoluerent et duos gladios ignitos in manibus sibi darent. postmodum ipsum sic inuolutum super murum ciuitatis eleuarent et ignem sibi supponerent. cum uero ipse fortissime ad hostes clamaret se esse deum et gladios igneos contra hostes uibraret, tunc Romani armati cum clamore maximo in hostes impetum facerent et sic uictoriam obtinerent. cum igitur ista omnia fuissent completa, uidentes hostes ignem tam ualidum super murum eleuari et de igne uoces humanas emitti et gladios ignitos uibrari, et audientes ipsum se deum esse protestari, in tantum sunt territi et tremefacti, quod in fugam protinus sunt conuersi. sciebant enim quod alique gentes ignem pro deo colebant. nouerant insuper quod Romani omnium gentium deos habebant. et uidentes illum ignem sic terribilem et loquentem, putauerunt esse deum ignis, qui pro Romanis pugnaret. Romani igitur, hostes fugientes insecuti, multos occiderunt et magnam uictoriam habuerunt. ille autem Ianus penitus fuit extinctus et conbustus. deinde subdit Ysidorus quod Romani, uolentes promissionem seruare illi Iano, quoddam templum maximum cum .C. portis ad honorem populi edificauerunt et ipsum templum Ianiculum uocauerunt. deinde quandam statuam maximam eneam fabricauerunt, facies duas habentem, unam ante et aliam retro, ita quod uiri ad unam faciem et mulieres ad aliam adorabant. mensem quoque ianuarium illi deo Iano consecrauerunt, depingentes illum mensem cum duabus similiter faciebus, quarum una est ante, cum qua respicit tempus futurum, alia est retro, cum qua respicit tempus preteritum. Ianuenses igitur, cum essent tunc Romanis subiecti, uolentes Romanis placere et eorum fauorem habere, ipsum Ianum, qui erat Romanorum deus, sibi deum fecerunt et ipsum multo tempore coluerunt. sicut Ugo in libro Deriuationum aperte testatur, fecerunt igitur Ianuenses magnam statuam eneam ipsius Iani, duas facies protendentem, ad unam quarum adorabant uiri, ad aliam mulieres. demon quoque statuam intrabat et per ipsam statuam interrogantibus sepe responsa dabat. capitula .II.e partis. Sequitur secunda pars, in qua agitur de tempore constructionis ciuitatis Ianue. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ostenditur quo tempore fuit condita. in secundo capitulo ponitur tempus quo fuit ampliata. in tertio capitulo ostenditur quod Ianua fuit a Carthaginensibus siue Affricanis desctructa, sed a Romanis reparata, et quo tempore fuit hoc. quo tempore Ianua fuit constructa. capitulum primum. Quoniam multi tempus constructionis ciuitatis Ianue et eius antiquitatem ignorare noscuntur, ideo necessarium iudicamus tempus sue constructionis ostendere et eius antiquitatem, in quantum inuenire potuimus, demonstrare. fuit enim edificata per annos .DCCC. antequam Roma edificaretur. fuit iterum edificata per annos mille .D.XL.UI. antequam Christus in mundo nasceretur. fuit etiam edificata in tertia mundi etate. sed parum ualet ista dicere, nisi possimus ista, que dicimus, cumprobare. constat enim per superiora ex uerbis Solini in libro De Mirabilibus Mundi quod Ianus, primus rex Ytalie, nostram Ianiculam edificauit. constat etiam per cronicas autenticas quod supradictus Ianus regnabat tempore Moysi, eo scilicet tempore quo Moyses ducatum populi Dei in deserto tenebat, quamuis alique cronice dicant quod iste Ianus regnabat tempore Habrae. constat autem per omnes cronicas autenticas quod Roma edificata fuit tempore Acham, regis Iudeorum. si igitur tempora computamus, inueniemus per cronicas quod a Moyse usque ad Acham fluxerunt anni .D.CCC.UII.. si ergo tempore Moysi regnabat Ianus, ut dicunt cronice, et iste edificauit Ianiculam, ut dicit Solinus, et tempore Achaç, regis Iudeorum, edificata est Roma ut dicunt cronice, inueniemus quod per annos .D.CC.UII. edificata fuit Ianua ante Romam, tot enim anni fluxerunt a Moyse usque ad Acham. rursum, si computamus tempora a Moyse, sub quo edificata fuit Ianua, usque ad aduentum Christi, inuenimus fluxisse annos .M.D.XL.UI.. istam autem computationem facimus secundum assignationem beati Ieronimi, qui minorem numerum est secutus. Beda enim et Metodius martir maiorem numerum ponunt et plures annos fluxisse dicunt. ex ista ergo uerissima et infallibili computatione manifeste habetur quod a prima edificatione ciuitatis Ianue usque ad presens tempus, in quo currunt anni Domini .M.CC.LXXXXU. fluxerunt anni .M.M.D.CCC.XLI. . fuit etiam Ianua edificata in tertia etate mundi. distingunt enim sancti doctores .UI. mundi etates. prima fuit ab Adam usque ad Noe, et ista etas secundum computationem Bede et Eusebii habuit annos duo .M.CC.XLII.. secunda etas fuit a Noe usque ad Abraam, et ista etas secundum computationem supradictorum Bede et Eusebii habuit annos .D.CCCC.XLII. . tertia etas fuit ab Habraam usque ad Dauid, et ista etas habuit annos .D.CCCC.XL. et in ista .IIIa. etate fuit Moyses. quarta etas fuit a Dauid usque ad transmutationem populi Iudeorum in Babillonem, et ista etas habuit annos .CCCC.LXXXU. quinta etas fuit a transmigratione Babillonis usque ad aduentum Domini, et ista etas habuit annos .D.XC. . et sic a principio mundi usque ad aduentum Christi fluxerunt anni quinque milia .CIC. , et istum numerum communiter tenet Ecclesia. sexta etas est ab aduentu Christi usque ad finem mundi, et ista etas iam habet annos .M.CC.LXXXXU. quot autem annos sit habitura ulterius nouit solus Deus. si igitur Ianua edificata fuit tempore Moysi et ipse Moyses fuit in tertia mundi etate, manifestum est quod Ianua in tertia edificata fuit. quo tempore Ianua fuit ampliata. capitulum secundum. Quo autem tempore Ianua fuit ampliata de facili scire possumus, si ea que supra dicta sunt ad memoriam reuocemus. diximus enim supra quod, destructa Troia, .III. magnates inde exierunt, qui ad Ytaliam uenerunt, scilicet Anthenor, qui ciuitatem Paduanam fecit, Eneas, qui ciuitatem Albanam construxit, et Ianus qui ciuitatem Ianue, adhuc paruam et modicam, ampliauit. secundum hoc igitur eo tempore, quo fuit destructio Troie, fuit facta per Ianum ampliatio et augmentatio Ianue. per cronicas autem habemus quod tempore Sansonis, uiri fortissimi, destructa fuit Troia, et ideo tunc temporis fuit Ianua ampliata si igitur secundum cronicas tempora computamus, inueniemus quod a Sansone usque ad edificationem Rome fluxerunt anni .CCCCXX., et a Sansone usque ad Christum fluxerunt anni .M.XIX. . et sic patet quod Ianua ante Romam fuit per annos .CCCC.XX. et ante aduentum Christi per annos .M.XIX. a Iano Troiano non quidem edificata, quia iam ab alio Iano edificata fuerat, sed ampliata et meliorata. sed pro tanto ab aliquibus dicitur quod Ianus, ciuis Troie, eam edificauit, quia ipsam de paruula satis magnam fecit. quod ciuitas Ianue a Cartaginensibus siue Affricanis fuit destructa, sed a Romanis rehedificata et quo tempore fuit hoc. capitulum tertium. Romani, uniuerso orbi sua potentia dominantes, ad hostes conuersos clementes erant, rebelles potenter expugnabant, amicos tanquam fratres fouebant, amicis et inimicis fidem seruabant. et dicit Augustinus de Romanis in libro De Ciuitate Dei quod acceptas iniurias potius uolebant parcere, quam uindicare. et dicit ibidem quod in laudem Romanorum dictus est ille uersus poete: Parcere subiectis et debellare superbos. illis autem temporibus Ianuenses cum Romanis erant confederati, et sub eorum umbra uiuebant securi. Carthaginenses autem et Affricani Romanis rebelles erant et eis sepe multa dampna et dispendia inferebant. erant autem tunc apud Carthaginem duo uiri magnanimes et famosi, scilicet Anibal, qui erat rex Carthaginensium, et Mago, frater eiusdem. isti contra Romanos per mare et per terram copiosum exercitum congregarunt; ita quod Mago prefuit exercitui nauali, Anibal autem exercitui equestri. uenit ergo Mago in Ytaliam habens secum, preter multa alia ligna oneraria, naues .XXX., in quibus erant duo milia equitum et .XII. milia peditum. audiens autem dictus Mago quod Ianuenses erant cum Romanis federati et eorum amici, subito in odium Romanorum, Ianuensibus improuisis, ad terram descendit et ciuitatem cum armis inuasit, et multos occidens et ciuitatem capiens, ipsam fere destruxit totam. quo tempore autem istud factum fuerit, Titus Liuius, qui inter latinos ystoriographos magis preclarus fuit, ostendit dicens quod anno ab Urbe condita .D.XXXIIII. Mago cum .XXX. nauibus rostratis et multis honerarijs, in quibus erant .XII. milia peditum et ferme duomilia equitum, Genuam uenit eamque nullis presidijs munitam repentino aduentu cepit et pene destruxit. illud quod dicit Titus Liuius, quod ista captio et destructio facta fuit anno ab Urbe condita .D.XXXIIII. inuenitur secundum cronicas hoc fuisse per annos .CC.XXX. ante Christi aduentum. si igitur antiquitatem ciuitatis Ianue, quam supra posuimus, aliqui credere nollent, cum secundum ueritatem negare non possint, saltem ex uerbis Titi Liuii habetur quod ad minus per annos .CC.XXX. ante Christi aduentum iam erat Ianua constructa et edificata. uerum quando Rome scitum fuit quod Mago Ianuam sic ceperat atque destruxerat, senatus et totus populus Romanus nimium doluerunt, tum quia Ianuenses erant eorum amici ac eis subiecti, tum quia ciuitas Ianue erat quodammodo portus Romanorum. quando enim Romani classem in Africam uel in Yspaniam mittere uolebant, ad portum Ianue conueniebant. unde idem Titus Liuius in secunda parte, ubi agit de secundo bello Punico inter Romanos et Carthaginenses, dicit sic: Anno ab Urbe condita .D.XXXIIII., Publius Cornelius Scipio, existens in Marsilia cum nauibus, audito quod Anibal pergebat ad Ytaliam, misit fratrem suum Scipionem in Yspaniam aduersu Asdrubalem cum magna parte copiarum. ipse uero, naues ascendens, peruenit Ianuam cum eximiis copiis, ut esset in occursum Anibali, quando ad Alpes transgrederetur. ex quo uidetur quod Ianua quodammodo erat portus Romanorum, ad quam ipsi Romani naues bellicas mittebant, quando in Yspaniam pergere uolebant. tandem Romani Lucretium, nobilem uirum, miserunt ut Ianuam reedificaret et ad statum pristinum reuocaret. istud ostendit supradictus Titus Liuius in libro .X. circa principium, dicens: Existente consule Cornelio Seruilio, anno .XUI. belli Punici, ab Urbe autem condita .D.XLU., Lucretio est inperium prorogatum ut Genuam opidum, a Magone pene diruptum, reedificaret. ex supradictis igitur uerbis Titi Liuii patet quod ciuitas Ianue usque ad undecimum annum deuastata stetit. si enim anno .D.XXXIIII. ab Urbe condita fuit a Magone destructa et anno ab Urbe condita .D.XLU. fuit a Cornelio reparata, manifestum est quod usque ad annum .XI. stetit taliter deuastata. supradictus igitur Cornelius, Ianuam ueniens, ipsam reparauit et ad pristinum statum reduxit. Anibal igitur, qui exercitum equestrem tenebat, Romam uenit et in tantum Romanos perdomuit, quod ipsam Urbem obsedit. at Scipio Romanus, qui postea dictus est Africanus, existente Anibale in obsidione Rome, classem parauit, et in Affricam pergens, ferro et igne omnia deuastabat. quod cum Anibal didicisset, dimissa obsidione, in Africam perrexit, ut suis ciuibus subueniret. tandem Romani Carthaginem et totam Affricam capientes, suo dominio subiugarunt. habitum est igitur Rome consilium in senatu, ut dicit sanctus Augustinus il libro De Ciuitate Dei, quid sit de Carthagine faciendum. tunc Cato contionatus est, dicens quod iudicabat utile esse rei publice ut Carthago funditus destruatur. Cum enim, inquit, totus mundus nobis obediat et Carthago sepe rebellis existat, si Carthago destruitur, totus mundus pacis solatio perfruetur. post istum Scipio contionatus est dicens: Non mihi placet consilium Catonis. ego enim reputo utile esse rei publice aliquos hostes nos habere, quia istud nos tenebit in timore et timor nos tenebit in unitate. sed si non habuerimus hostes exteriores, nascentur nobis interiores, quia si ex omni parte defecerit nobis bellum extrinsecum, procul dubio bellum habebimus intestinum. quia ipsa securitas et otium erit in nobis causa multorum malorum. sententia tamen Catonis optinuit. preceperunt igitur Romani Carthaginensibus ut omnes naues traderent. quibus traditis, preceperunt ut omnia arma darent. quibus datis, preceperunt ut omnes, tam uiri quam mulieres, tam magni quam parui, de urbe recederent. quod cum audissent Carthaginenses, ad desperationem se dederunt, dicentes se uelle aut urbem defendere aut omnes ibi perire. et quoniam arma et omne ferrum Romanis tradiderant, ex auro et argento arma fabricant et Romanis rebellant, cunctis Romanis, qui erant in Cartagine, interfectis. tandem Romani iterum Carthaginem obsident, et cum hinc inde preliatum fuisset, uidentes Carthaginenses se non posse defendere, petunt a Romanis ut eos in seruos possideant. Romani autem preceperunt ut omnes, salua uita, de urbe egrediantur. quibus egressis, Carthago penitus est destructa. illud autem uerbum, quod superius dixit Scipio, quante fuerit ueritatis probat experientia temporis subsequentis. nam, bellis omnibus superatis, bellum in Roma natum est ciuile et intestinum, quod ipsam Urbem deduxit ad nichilum. unde dicit sanctus Augustinus in libro De Ciuitate Dei: Probatum est quam uerum dixit Scipio. deleta quippe Carthagine, que erat magnus terror Romanis, mala omnia sunt secuta, scilicet seditiones, bella ciuilia, cupiditates et ambitio dominandi. et subdit idem Augustinus: Nolebat igitur Scipio ciuitatem destrui, ut timore libido premeretur, libido pressa non luxuriaretur, luxuria prohibita non crassaretur. capitula tertie partis. Sequitur tertia pars, in qua agitur quare Ianua tali nomine sit uocata. et ista pars habet quatuor capitula. in primo capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata sit Ianua, tam a Iano, qui ipsam edificauit, quam a Iano, qui eam ampliauit. in secundo capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata sit Ianua a Iano, ydolo Romanorum, quod olim in Ianua colebatur. in tertio capitulo ponitur opinio illorum, qui dicunt quod uocata sit Ianua, ex eo quod introitur in Lombardiam. in .IIII.o capitulo ponitur ratio quare fere in omnibus libris antiquis Genua nuncupatur. opinio illorum, qui dicunt quod Ianua est uocata a Iano, qui eam edificauit, et a Iano, qui eam ampliauit. capitulum primum. Nomen ciuitatis nostre, quod est Ianua, est nomen dulce ad meditatum, delectabile ad proferendum, iocundum ad audiendum et celebre ad diuulgandum. est etiam illud nomen in ore mel, in aure melox, in corde iubilus. quare autem ciuitas nostra sit tali nomine insignita, diuersi diuersa senserunt. quidam enim dixerunt quod istud nomen sibi imposuit Ianus, qui eam construxit. impositum autem confirmauit Ianus, qui eam ampliauit. et ista est opinio siue sententia Solini in libro De Mirabilibus Mundi: quod scilicet dicta sit Ianua siue Ianicula a Iano, primo rege Ytalie, qui eam edificauit. solebant enim antiqui ciuitates, quas edificabant, a suo nomine appellare. sicut Ninus, qui edificauit Niniuem, et Cres, qui edificauit Cretam, et Romulus, qui Romam edificauit, et Mathys regina, que Mantuam edificauit, eas a suis nominibus uocauerunt. eodem modo Ianus Ianuam a suo nomine nuncupauit. desiderabant enim antiqui ut sua nomina perpetuarentur et sui memoria per secula recoleretur. et ideo ciuitates edificabant et nomina sua eis imponebant, ut quia ipsi perpetui esse non poterant, saltem perpetui in ciuitatibus suis essent, quas edificabant et quas suis nominibus appellabant. si enim Romulus Romam non edificasset, uel de suo nomine eam non appellasset, nemo hodie sciret quis esset Romulus. eodem modo, si Ianus Ianuam non construxisset et de suo nomine eam non appellasset, nemo hodie sciret quis esset Ianus. de talibus dicit Propheta: Uocauerunt nomina sua in terris suis. sed parum prodest ponere nomina sua in terra, si de libro uite sit deletum et cum iustis non sit scriptum. de quibus dicit Propheta: Deleantur de libro uiuentium et cum iustis non scribantur. quid enim prodest Romulo habere celebre nomen in mundo, si eius anima cruciatur in inferno? et quid obest aliquibus sanctis uiris, si eorum nomina non nominentur in terris et coram Deo sint scripta in celis? de talibus Dominus dicit in Euangelio: Gaudete, quia nomina uestra scripta sunt in celis. hinc est quod Dominus in Euangelio, agens de quodam diuite splendido et de quodam paupere ulceroso, nomen diuitis nominare noluit, sed tantum dixit: Erat quidam diues, qui induebatur purpura et cetera. nomen uero pauperis nominauit, dicens: et erat quidam mendicus, nomine Lazarus. ad innuendum quod nomina malorum deleta sunt de libro uite, nomina uero bonorum ibi sunt scripta. utilius est igitur quod nomina nostra scribantur in libro uite, quam quod nominentur in aliqua ciuitate; quia illud habet beatitudinem, istud habet uanitatem quandam. opinio illorum, qui dicunt quod Ianua est uocata a Iano, ydolo Romanorum quod antiquitus in Ianua collebatur. capitulum secundum. Alii dicunt quod Ianua isto nomine sit uocata propter Ianum, ydolum Romanorum quod antiquitus in Ianua colebatur et ista est opinio et sententia Ugutionis in libro Deriuationum. nec est aliqua infamia ciuitatis nostre, si dicimus quod ydola adorabat. excepto enim populo Iudeorum, qui unum solum uerum Deum colebat, totus alius mundus ante Christi aduentum ydolis seruiebat. quidam enim adorabant sydera, alij elementa, alij simulacra siue statuas. sydera quippe multe prouincie adorabant. nam Saraceni adorabant Uenerem. pars Ytalie, que est uersus Romam, adorabat Saturnum, alia pars Ytalie adorabat Mercurium. multe nationes etiam adorabant elementa. primus autem, qui cepit elementa adorare, fuit Nenroth qui adorabat ignem et ceteros adorare cogebat. Unde dicitur in Ystoria Scolastica quod ipse Nenroth uixit usque ad tempora Habrae, et cum Habraam nollet ignem adorare, in ignem ipsum proiecit. sed Deus ipsum illesum seruauit. unde dixit Dominus ipsi Habrae, sicut legitur in Genesi: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de Ur, idest de igne Caldeorum. Caldei igitur ipsius Nemproth doctrinam sequentes, ignem pro deo adorabant. Egiptii uero statuas colebant. et sicut dicitur in Ystoria Scolastica, deus Caldeorum, scilicet ignis, omnes alios deos, idest statuas omnes, consumebat et liquefaciebat. tandem sacerdos Egipti magnum uas fictile, plenum foraminibus, fieri fecit et foramina illa cum cera clausit. uase igitur illo aqua inpleto, super caput statue illud uas, tanquam coronam, poni fecit. congregati sunt igitur Egiptij et Caldei, ordinantes ut dii ipsorum simul ponerentur, et quorum deus uinceret, illi de inimicis uictoriam optinerent. producunt igitur Egyptii statuam suam. accenderunt Caldei circa statuam ignem suum, sed cera liquefacta ab igne et foraminibus apertis, aqua prosiliuit et ignem extinxit et sic Egiptii uictoriam habuerunt. fuerunt autem multe alie nationes, que simulacra coluerunt. et sicut dicitur in Ystoria Scolatica, ista simulacra sub Nino rege Asiriorum ortum habuerunt. dictus enim Ninus de morte patris sui, nomine Belli, in tantum doluit, quod in solatium sui meroris ad similitudinem patris sui statuam fieri fecit. quam in tanta reuerentia habuit, quod si aliquando serui fugitiui uel aliqui facinorosi ad illam statuam confugerent, omnes offensas eis totaliter remittebat. homines autem, qui ob gratiam illius ymaginis tanta beneficia assequebantur, ei turificabant et diuinos honores exibebant. ceteri autem homines, ut Nino regi placerent, eadem sacrificia similiter exibebant. tali igitur exemplo, ceteri de locis adiacentibus statuas aureas in honore parentum suorum fieri faciebant, et a suis populis similiter adorari faciebant, et per talem modum cultus ydolatrie creuit. alij uero adorabant animalia; unde dicitur in libro Sapientie: Animalia miserrima colunt. Romani etiam adorabant anserem aureum, sicut enim legitur in ystoriis Romanorum, et Augustinus in libro De Ciuitate Dei et Orosius in parte tangunt. centum milia Theotonicorum de partibus Sueuie et centum milia Gallicorum de partibus Senonensium, attracti dulcedine uini, in Ytaliam uenerunt, et Medialanum, Papiam, Pergamum, Brisiam et Ueronam edificauerunt. edificate fuerunt predicte ciuitates per annos .CCC.L. ante Christi aduentum, in quinta mundi etate, circa tempora Assueri regis et Hester regine, prout ex ystoriis antiquis et cronicis potest colligi manifeste. postmodum autem dicti Assueui et Senones, Romam profecti, ipsam usque ad Capitolium obsederunt. Romani igitur sagittas in exercitum iaciebant. sed, deficientibus cordis, caudas equis amputauerunt et de ipsis setis cordas arcubus suis fecerunt. quibus deficientibus, mulieres crines suos anputauerunt et de ipsis crinibus cordas faciebant, quas uiris suis dabant. quadam igitur nocte, dormientibus custodibus, hostes cum scalis super muros ascendebant. erat autem ibi grex anserum magnus, qui ascensum hostium sentientes, ceperunt alta uoce insimul crocitare. custodes igitur ad eorum sonitum excitati, hostes fugarunt. dixerunt igitur Romani quod, ceteris diis Romanorum dormientibus, solus deus anser uigilabat, qui Romam ab hostibus liberauit. et ideo Romani anserem aureum fabricarunt, quem per annos multos tanquam deum adorauerunt, et thura sibi sacrificauerunt. Adorabant etiam Romani omnium gentium deos et omnium prouinciarum, ciuitatum atque locorum; et eis aras edificauerunt et statuas fabricauerunt. habebant tamen Romani duos speciales deos tanquam singulares patronos, scilicet Romulum, qui eam construxerat et Ianum, qui urbem suam ab hostibus liberauit. et ideo istis duobus semper magnam reuerentiam exibebant, et multum eis placebat et pro bono multum habebant, quando aliqua prouincia uel ciuitas aliquem de istis duobus pro suo deo accipiebat et sacrificia offerebat. Ianuenses igitur, cum fauore Romanorum multum indigerent, tunc temporis Ianum pro suo deo acceperunt et ipsum multo tempore coluerunt. et ideo ab isto Iano, ut supra dictum est, Ianua est uocata propter illius ydoli, scilicet Iani, adorationem, et etiam propter illius ydoli quandam similitudinem. illud enim ydolum Iani cum duabus faciebus Gentiles depingebant; unam ante et aliam retro, et attribuebant ei principia et exitus omnium rerum. ideo dabant sibi duas facies; unam ante, cum qua respiciebat principia, et aliam retro, cum qua respiciebat fines. unde quando Romani uolebant aliquod opus incipere, scrificabant faciei Iani, que erat ex parte anteriori, ut daret bene incipere. et quando finierant, sacrificabant faciei, que erat ex parte posteriori, quia dederat bene finire. propter istam igitur talem similitudinem Ianua est uocata. habet etenim duas facies, unam ante se, cum qua respicit mare, et aliam post se, cum qua respicit terram. et sic quodammodo, quantum ad istas duas facies, illi Iano Ianua similis uidebatur. Ianuenses igitur ante aduentum Christi adorabant Ianum et magnam statuam sibi fecerunt, que duas facies habebat; unam ante et aliam retro, ita quod uiri adorabant ad faciem, que erat ante, et mulieres adorabant ad faciem, que erat retro; et quoniam illi deo Iano attribuebantur principia et exitus rerum, ideo quando Ianuenses uolebant aliquod opus incipere, offerebant Iano sacrificia de animalibus uel de auibus ex parte faciei, que erat ante, ut ille Ianus daret eis bene incipere. quando illud opus iuxta suam uoluntatem finierant, sacrificabant Iano ex parte faciei, que erat retro, ex eo quod sibi dederat bene finire. oppinio illorum, qui dicunt quod uocata est Ianua ex eo quod est introitus in Lombardiam. capitulum tertium. Alii dicunt quod uocata est Ianua ex eo quod est introitus in Lonbardiam, in Tusciam et in Prouinciam. hic tamen notanda est differentia inter portam, fores, ualuam, ianuam et ostium. nam porta dicitur a portando, et est proprie ciuitatum. antiqui enim, quando uolebant aliquam ciuitatem construere, totum ambitum cum aratro designabant. et cum uentum fuisset ad locum illum, ubi debebat porta ciuitatis fieri, aratrum suspendebant, et inde illud portabant. unde a tali portatione porta nuncupata fuit. fores uero sunt porte que a foris aperiuntur. ualue autem sunt porte, que interius aperiuntur. et dicuntur ualue, siue a uoluendo, quia in cardine uoluuntur, siue a uelando, quia uelant nobis ea, que intus latent. Ianua uero est porta cançelata perforata, per quam uidemus intus et extra, sicut in celariis fieri consueuit. ostium uero commune est ad omnia supradicta. et dicitur ostium ab ostando, quia obstat ne illuc intret, nisi qui debet. ciuitas ergo nostra non est uocata porta nec fores nec ualue nec ostium, sed Ianua, quia est porta siue cancelata, per quam intus et extra conspicimus. per ipsam enim in Lombardiam ingredimur, tanquam ad intra. per ipsam mare transimus tanquam ad extra. istam autem rationem, scilicet quare uocata Ianua, quia est introitus in Lonbardiam, dicit Ugutio in libro Deriuationum. ait enim quod dicitur Ianua non tantum quia ibi Iani ydoli cultus, sed etiam quia est in Lonbardiam introitus. notandum autem quod ianua in qualibet domo est ad decorem et est ad utilitatem, quia sine ianua nichil in domum posset inferri nec efferri. est etiam ad sanitatem, quia si in aliqua domo non esset ianua nec fenestre per quas aer subintrare posset, domus scaturiens feteret. eodem modo ciuitas Ianue est decor et decus non tantum Lonbardie, sed etiam totius Ytalie. est etiam eis ad utilitatem maximam, quia de partibus ultramarinis ciues eius merces deportant, quas aliis ciuitatibus communicant. est etiam habitatoribus suis ad sanitatem magnam. in pluribus alijs ciuitatibus sunt paludes fetentes, scaturientes fumositates aerem corrumpentes; flant in estate chori et uenti calore pestifero poros aperientes et humana corpora corrumpentes. in ciuitate autem nostra non sunt loca paludosa, sed uiridaria amena; non sunt fumositates, sed aeris puritates. et quamuis ibi flare consueuerunt uenti australes in estate, tamen non transeunt per loca sulphurea nec paludosa nec torrida, sed per mare. et ideo illi uenti ex mari purificationem accipiunt et frigiditatem inducunt, ita quod aliquo calore noxio non uitiant, sed aliqua grata frigiditate delectant. Ratio quare ciuitas Ianue in multis libris Genua nuncupatur. capitulum quartum. Illud autem sub silentio non est pretereundum quod in omnibus fere libris antiquis ciuitas nostra non Ianua, sed Genua nominatur. et tunc a genibus nomen accepit. sunt autem genua commissiones femorum et crurum. et secundum antiquos genua ipsa erant misericordie dedicata. sicut enim dicunt philosophi, omnes partes corporis Gentiles aliquibus diis consecrauerant. aures autem consecrauerant memorie, frontem ingenio, genua autem misericordie. quando autem aliquem ad misericordiam uolumus prouocare, genua incuruamus. naturaliter etiam quando aliquis oculos uel genas ad genua flectit, oculi lacrimis balneantur. et ratio est quia puer in utero matris existens stat ibi curuus, tenens genas super genua. unde et a genibus gene sunt nuncupate. et ideo quando aliquis genas uel oculos ad genua deponit, naturaliter lacrimatur, quia natura memor est sue miserie et miserabilis status, quo in matris utero morabatur. congrue igitur per genas designatur misericordia, tum quia ipsa genua sunt dedicata misericordie, tum quia flectimus genua quando aliquem uolumus prouocare ad misericordiam, tum quando genas et oculos ad genua flectimus, ad fletum et compassionem prouocamur. recte igitur ciuitas nostra Genua, idest misericordia, appellatur, quia in ipsa omnia misericordie opera exibentur. nam ibi reficiuntur esurientes, ibi potantur scicientes, ibi uestiuntur nudi, ibi hospicio recipiuntur peregrini, ibi uisitantur et recreantur infirmi, ibi beneficiis et elemosinis recreantur incarcerati. uel potest dici quod genua sunt corpori neccessaria ad ambulationem. sicut enim pedes sunt corpori neccessarii ad sustentandum, sic genua sunt eidem corpori neccessaria ad anbulandum. sed notandum quod aliud est retrocedere, aliud subsistere, aliud ambulare. Genua autem non sunt deputata ad retrocedendum nec ad subsistendum, sed ad ambulandum. sunt quedam ciuitates que retrocesserunt, quia olim fuerunt maxime, sed modo parue. sicut patet in Roma et Babillonia, in Constantinopoli, in Rauenna, in Aquilegia et in aliis pluribus ciuitatibus. iste non possunt dici Genua, quia retrocesserunt. alie sunt que in ea paruitate, siue quantitate, in qua inceperunt, consistunt. nec iste possunt dici Genua, quia in uno et eodem statu perstiterunt. ciuitas autem Ianuensis non retrocessit nec in sua paruitate subsistit. sed semper ambulauit, quia de parua facta est magna et de magna facta est maxima. et quia sic ambulauit, idest profecit, ideo merito Genua uocari promeruit. capitula .IIIIe. partis. Sequitur quarta pars, in qua agitur quo tempore ciuitas Ianue ad fidem Christi fuit conuersa. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ostenditur quod totus mundus culture ydolatrie seruiebat. in secundo capitulo ostenditur quod Ianua fuit prima uel una de prioribus ciuitatibus Ytalie, que ad fidem Christi fuit conuersa. in .IIIo. capitulo ostenditur illud idem per rationem. Quod totus mundus ante Christi aduentum culture ydolatrie seruiebat. capitulum primum. Ante Christi aduentum genus humanum ita erat errorum tenebris excecatum, quod, relicto uero Deo, fere omnes ydola uana et multa colebant, et statuas aureas et argenteas fabricantes, eis honores diuinos et sacrificia offerebant. demones quoque ipsa simulacra subintrabant et per ipsa simulacra multa occulta et futura predicere hominibus uidebantur. sicut enim dicit sanctus Ysidorus, demones tribus modis occulta et uentura scire possunt. primo per subtilitatem sue nature. uidemus enim quod quando est aliquis homo multum subtilis, qui habet acutum ingenium et subtilem intellectum, ipse per subtilitatem ingenij sui et acutam rationem suam multa sciet uidere, que postea euenient in rei ueritate. sicut enim speculatores aliquando uident remota oculis corporis, sic et sapientes uiri et sancti uentura aliquando et occulta uident oculis mentis. unde dicitur in Ecclesiastico: Anima uiri sancti enuntiat aliquando uera quam .UII. circumspectores sedentes in excelsum ad speculandum. demones igitur habent naturam subtilissimam et intellectum acutissimum, et ideo per nature sue subtilitatem multa uentura et occulta conspiciunt, que postea ita eueniunt. Secundo demones oculta et uentura cognoscere possunt, sicut dicit sanctus Ysidorus, per experientiam temporum. uidemus enim quod quando sunt aliqui homines longeui et antiqui, qui multa uiderunt et plurima sunt experti, isti utique multa sciunt et de euentibus preterritis similia iudicant de futuris. unde dicitur in Ecclesiastico: Uir in multis expertus cogitabit multa, et qui multa didicit, enarrabit intellectum. qui non est expertus, pauca recognoscit. demones igitur sunt multum antiqui, quia plus sunt quam .UI. milia annorum quod sunt creati. multa etiam et quasi infinita sunt experti. et ideo ex euentibus preteritorum conitiunt simile iudicium futurorum. tertio demones uentura cognoscere possunt, ut dicit idem Ysidorus, reuelatione spirituum supernorum. quando enim Deus uult aliqua oculta exercere, reuelat interdum per suos angelos ipsis demonibus, ut ipsi tanquam iustitiarij Dei, ministratum sibi exibeant et obsequium inpendant. istud ostenditur in libro Regum, ubi dicitur quod Deus, uolens ut Achab, rex Israelis, propter scelera sua in exercitu caderet et occideretur, manifestauit hoc spiritui malo, precipiens sibi ut Achab deciperet, consulendo sibi ut in prelium pergeret, ut sic ibi interiret, quod et factum est. demones igitur, subintrantes simulacra oculta, aliqua et uentura predicebant, que scire potuerunt uel ex subtilitate sue nature uel experientia et longo tempore uel ex reuelatione angelica. et sic fere totum mundum ita excecauerant, quod omnes homines illa ydola talia deos esse credebant. fuerunt autem .IIIIor. cause, propter quas totus mundus fuit deceptus circa ydola et simulacra adoranda, quarum .III. cause ponuntur in libro Sapientie. prima causa fuit indiscreta dilectio. pater enim, nimis et indiscrete diligens filium, quando filius moriebatur, dicebat ipsum inter deos esse raptum. et ideo statuam auream sibi faciebat et sacrificia eidem offerebat. unde dicitur in eodem libre Sapientie: Acerbo enim luctu pater dolens, rapti filij facit ymaginem et illum, qui mortuus fuerat, tanquam deum colere cepit et constituit inter seruos suos sacra et sacrificia. secunda causa fuit uana adulatio. homines enim, uolentes regibus et principibus adulari, ymagines eorum fabricabant et eis thura et sacrificia offerebant, ut, quos non poterant habere presentes, colerent et adorarent absentes. unde dicitur in eodem libro Sapientie: Euidentem ymaginem regis, quem honorare uolebant, fecerunt ut illum, qui aberat, tanquam presentem colerent sua sollicitudine. tertia causa fuit nimia cupido. artifices enim et pictores et argentarij pulcerimas ymagines deauratas et pictas fabricabant, et illas deos esse dicebant. et sic propter ymaginum illam nimiam pulcritudinem, animos simplicium decipiebant et multam ex hoc pecuniam acquirebant. unde dicitur in eodem libro Sapientie: Prouexit autem ad horum culturam artificis eximia diligentia. multitudo autem hominum, decepta per speciem operis, eum, qui ante tempus tanquam homo honoratus fuerat, nunc deum existimauerunt. quarta causa fuit demonum fallax deceptio. demones enim illa simulacra subintrabant et responsa dabant, et ex hoc simplices homines illas ymagines deos esse credebant. uerum Christus per mundum apostolos misit qui ueram fidem predicantes, cultum ydolorum euacuarunt et fidem Christi docuerunt. noluit autem Christus facere ista per reges ne uideretur mundus credidisse per timorem et mundanam potentiam; nec uoluit facere per philosophos ne uideretur mundus credidisse per humanam sapientiam, nec per diuites ne uideretur mundus credidisse per diuitiarum sparsam habundantiam. sed hoc fecit per piscatores illiteratos et pauperes, in quibus non erat mundana potentia nec humana sapientia, nec rerum temporalium afluentia. ita quod per piscatores conuertit imperatores, per illiteratos conuertit philosophos, per pauperes conuertit locupletes, ut sic cognoscatur quod fidem Christi mundus non recepit, nec per sapientiam humanam deceptus, nec munerum datione seductus, sed Dei inspiratione commonitus, Dei sapientia illustratus et miraculorum prodigiis prouocatus. Quod prima ciuitas Ytalie uel una de prioribus, que fidem Christi recepit, fuit ciuitas Ianuensis. capitulum secundum. Post gloriosam Christi ascensionem et Spiritus sancti misionem apostoli insimul conuenerunt ut fidem Christi insimul exponerent et prouincias predicandas sibi condiuiderent. exponentes igitur fidem Christi, sinbolum composuerunt .XII. articulos fidei ponentes ibidem. dicitur autem simbolus a 'sim', quod est simul, et 'bolus', quia quilibet apostolus ibi posuit suum bolum, idest suum articulum. siquidem doctores, theologi, tam antiqui quam moderni, dixerunt et in suis scriptis et summis reliquerunt quod Petrus apostolus primum articulum posuit dicens: Credo in Deum patrem omnipotentem, creatorem celi et terre. Iohannes posuit secundum dicens: et in Ihesum Christum filium eius unicum, dominum nostrum. Iacobus Çebedei tertium posuit dicens: qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Uirgine. Andreas .IIIIm. posuit dicens: passus sub Pontio Pilato, crucifixus, mortuus et sepultus. Thomas .Um. posuit dicens: descendit ad inferna. Bartholomeus .UIm. posuit dicens: tertia die resurrexit a mortuis. Phylilpus .UIIm. posuit dicens: ascendit ad celum, sedet ad dexteram Dei patris omnipotentis. Matheus .UIIIm. posuit dicens: inde uenturus iudicare uiuos et mortuos. Iacobus Alphei .UIIIIm. posuit dicens: credo in Spiritum sanctum. Symon .X. posuit dicens: sanctam Ecclesiam catholicam. Thadeus .XIm. posuit dicens: Sanctorum communionem, remissionem peccatorum. Mathyas .XIIm. posuit dicens: carnis resurrectionem, uitam eternam. et tunc omnes apostoli responderunt: Amen. Paulus autem nullum articulum posuit, quia nundum ad fidem conuersus erat. hiis peractis, mundi prouincias diuiserunt ad quas gratia predicationis esset quilibet profecturus iuxta quod Dominus preceperat eis dicens: Euntes in mundum uniuersum predicate euangelium omni creature. in illa autem diuisione prouinciarum Petrus accepit ad predicandum Iudeam. Andreas Achayam. Iacobus Çebedei Yspaniam. Iohannes Asiam. Thomas Indiam. Matheus Ethiopiam. Bartholomeus Armeniam. Symon et Thadeus Persidam. Phylippus Asyam et ciuitatem Gerapolis et Siriam. Mathias cum Petro Iudeam. Iacobus autem, frater Domini, remansit in Ierusalem, quia ibi fuit ab apostolis episcopus ordinatus. alij autem discipuli ad diuersas prouincias sunt profecti. horum autem quidam ad Ytaliam peruenerunt. uenit enim Barnabas, qui fidem Christi Rome et postea Mediolani predicauit. uenit et sanctus Marchus euangelista, qui Euangelium suum Rome et Aquilegie conscripsit. uenerunt et principes apostolorum Petrus et Paulus, qui diuersos discipulos per Ytaliam miserunt ut cultum ydolatrie euacuarent, prestigia dyabolica abolerent et ueram fidem Christi plantarent. horum quidam uenerunt Ianuam, uerbum fidei predicantes ibidem. tantam autem gratiam ibidem est Dominus operatus, quod ciuitas Ianue confregit ydolum Iani et recepit salutiferam fidem Christi. ita quod in tota Ytalia prima ciuitas extitit, uel una de prioribus, que fidem Christi publice recepit et publice confessa fuit. istud intendimus probare per auctoritates et rationem. auctoritates autem uocamus in hac parte ystorias et legendas sanctorum. quedam enim ystoria, que de ciuitatibus Ytalie tractat, inter alias ciuitates mentionem facit de Ianua, asserens quod fuit prima ciuitas Ytalie, uel una de prioribus, in qua fides Christi fuit publice predicata et publice recepta, in qua fuerunt primo Dei sacrificia celebrata. credimus quidem quod fides Christi fuit primo predicata Rome et forte alibi, sed non publice sed occulte. nec illi publice sed occulte Christum confitebantur, nec ibi publice sed oculte Dei sacrificia celebrabantur. quia si aliquod istorum trium aliquando publice ab aliquibus fieret, mox diuersis suppliciis occidebantur. si enim aliqui Christum publice predicabant, uel Christi fidem publice confitebantur, uel Christi sacrificia celebrabant, mox sine aliqua audientia interficiebantur. et ideo ciuitas Ianue prima fuisse dicitur, in qua fides Christi publice predicata fuit, in qua Christum omnes publice confitebantur et in qua diuina sacrificia publice agebantur. in legenda quoque sanctorum Naçarij et Celsi legitur quod Nero imperator beatum Naçarium et Celsum, fidem Christi predicantes, naui imponi fecit precipiens ut in profundum pelagi mergerentur. qui, cum fuissent demersi, mox angelus Dei eos excepit et circa nauem illam tempestas maxima orta fuit. cumque naute periclitari timerent, rogauerunt sanctos ut nauem ascenderent et pro eis orarent, promittentes se fidem Christi recepturos. quod cum sancti fecissent et tranquillitas rediuisset, Ianuam incolumes aduenerunt. deinde in ipsa legenda de uerbo ad uerbum taliter continetur. tunc in ciuitatem Ianue, prosperante Domino, ut uoluerunt, deducti sunt. Naçarius uero et puer Celsus, ingressi in ciuitatem Ianue, non cessabant die ac nocte predicare uerbum Dei, annuntiantes remissionem peccatorum per baptismum salutis in nomine domini nostri Iesu Christi et credentes baptiçabantur. in alia autem legenda sancti Naçarij sic legitur: Et deposuerunt sanctum Naçarium et Celsum in loco ab urbe Ianue ad passus fere sexcentos, ubi ipsorum meritis orantes exaudiuntur et uota soluuntur. et uocatur ille locus ad Sanctos Peregrinos. istum locum credimus esse illum ubi modo est ecclesia Sancti Naçarij de Albario. deinde ingressi sunt in ciuitatem Ianue, et cum diutius predicassent, tandem Mediolanum uenerunt. per istam legendam sancti Naçarij unum oportet concedere de duobus: aut quod ciuitas Ianue antequam ibi predicaret iam erat fidelis, quod uerius credimus, et Naçarius Ianuenses iam conuersos in fide confirmauit et quosdam, qui adhuc non fuerant baptiçati, sacro fonte regenerauit; aut quod saltem sanctus Naçarius ciuitatem Ianue tunc ad fidem Christi conuertit. si enim neutrum istorum duorum fuisset, tunc Ianuenses non permisissent beatum Naçarium tot diebus tam publice in Ianua predicare. sed aut ipsum cum iniuria expulissent aut diuersis supplicijs occidissent sicut Mediolanenses fecerunt. cum autem predictus Naçarius de Ianua Mediolanum iuisset et Christum ibi predicaret, fuit cum beato Celso a Mediolanensibus, qui tunc erant infideles, capite truncatus. sicut namque Mediolanenses Naçarium fidem Christi predicantem interfecerunt, quia adhuc erant infideles, sic et Ianuenses supradictum Naçarium fidem Christi Ianue predicantem occidissent, si non fuissent fideles. si uero queritur quo tempore Ianua fuit ad fidem Christi conuersa, dicimus quod, si tunc fidem Christi recepit quando Naçarius ibi predicauit, oportebit dicere quod .XXXUo. anno annorum post Christi passionem ciuitas Ianue recepit fidem Christi. et istud taliter ostendimus et probamus. constat enim per cronicas auctenticas quod Nero imperator mortuus est .XXXUI. anno post Christi passionem, et iste Nero, sicut dicit beatus Ieronimus in libro de Uiris illustribus, ultimo anno imperij sui sanctos apostolos Petrum et Paulum occidit. et eodem anno sanctum Naçarium similiter interfecit. et sic Naçarius .XXXUIo. anno post Christi passionem fuit martirio coronatus. ante autem mortem suam ad minus per annum apud Ianuam predicauit et sic manifeste coligitur quod .xxxu. anno post Christi passionem Naçarius fidem Christi in Ianua predicauit et ipsam ciuitatem ad fidem Christi conuertit. secundum hoc igitur ciuitas Ianue ad fidem Christi conuersa fuit anno a natiuitate Domini .LXUIIIo., a passione uero Domini anno .XXXU. si uero dicimus, quod magis credibile est, quod antequam Naçarius predicaret in Ianua, erat ad fidem conuersa, tunc oportebit dicere quod adhuc minus quam per annos .XXXUo. post Christi passionem ciuitas Ianue fuit ad fidem Christi conuersa. per ea igitur, que dicta sunt supra, et per hoc quod ciuitas Ianue tam cito post Christi passionem ad fidem Christi uenit, manifestum omnibus esse debet uerum esse quod supra diximus, scilicet quod ciuitas Ianue prima aut una de prioribus ciuitatibus Ytalie extitit, in qua fides Christi fuit publice predicata et publice recepta, et in qua Dei sacrificia fuerunt publice celebrata. hic ostenditur per rationem quod ciuitas Ianuensis fuit prima in Ytalia, uel una de prioribus, que fidem Christi recepit. capitulum tertium. Postquam ostendimus per auctoritates quod ciuitas nostra Ianue fuit prima in tota Ytalia, uel una de prioribus, que fidem Christi recepit, restat ut per rationem istud idem similiter ostendamus. constat enim per omnes cronicas et ystorias auctenticas quod Nero fuit primus inperator, qui persecutionem intulit Christianis. secundus fuit Domitianus, tertius fuit Traianus, quartus fuit Adrianus, .Us. fuit Antoninus Uerus, .UI. fuit Aurelius Comodus. et sic fere omnes alij imperatores usque ad Constantinum persecuti sunt crudeliter fidem Christi. a Nerone autem imperatore usque ad Constantinum, secundum cronicas, fluxerunt anni .CC.LIX.. siquidem Nero cepit imperare anno Domini .LUIIo., Constantinus uero anno Domini .CCCo.LXo. . in isto autem toto tempore imperatores per uniuersum mundum edictum miserunt ut Christiani ubique inquirerentur. in istis autem annis, in quibus durauit persecutio Christianorum, multa Christianorum milia fuerunt occisa, tam in Syria quam in Grecia, quam etiam in Ytalia et maxime Rome, Mediolani, Rauenne et in alijs partibus Ytalie. in omnibus autem istis annis nunquam aliquis Christianus in Ianua fuit occisus. ex quo uidetur quod iam tempore Neronis imperatoris, sub quo incepit Christianorum prima persecutio, erat ad fidem Christi conuersa. si enim infideles fuissent, certum est quod multos Christianos occidissent, quemadmodum ciuitates alie occidebant. sed forte aliquis nobis dicet quod ideo Ianuenses Christianos non occidebant, quia per Ianuam transitum non faciebant, istud autem stare non potest. constat enim quod fides Christianorum ortum habuit in Syria Palestine, quia omnes apostoli et primitiui Christiani de regno Ierosolimitano fuisse noscuntur. deinde de Syria Palestine fides Christi in Greciam uenit, de Grecia uenit in Ytaliam. maxime autem fides Christi per beatum Petrum apostolum fuit predicata Rome, ubi ipse beatus Petrus per annos .XXU. cathedram pontificalem tenuit. quis igitur ignorat quod multi Christiani infra istos .xxu. annos, quibus sanctus Petrus Rome stetit, tam de Syria quam de Gretia in Ytaliam ueniebant ut ad sanctum Petrum pergerent et eum, qui erat uicarius Christi, uisitarent? quis ignorat quod infra annos .CCLII., in quibus durauit persecutio, multa milia Christianorum, tam de Syria quam de Grcia, in Ytaliam uenerunt et de Ytalia in Greciam siue in Syriam profecti fuerunt? et cum Ianuenses semper naues habuerint, cum quibus ad partes ultramarinas et in Greciam pergebant, non est aliquod dubium quod multi tunc temporis per Ianuam transibant; siue qui uolebant de Ytalia ire in Syriam uel in Greciam, siue de Syria uel Grecia ad Ytaliam uenire cupiebant. et tamen, sicut dictum est, nullus unquam Christianus fuit ibi aliquo tempore interfectus. ex quo manifeste constat quod iam erant catholici et fideles Christiani. sed forte aliqui dicent: nos quidem negare non possumus propter rationem superius asignatam, quin multi Christiani per Ianuam transirent; sed tamen ita occulte transibant, quod cognosci non poterant. istud autem non habet apparentiam ueritatis. quomodo enim uerisimile est quod tot milia Chritianorum per annos .CC.LII. per Ianuam transirent et aliqui eorum cogniti non fuerint? preterea imperatores preceperant ut Christiani per omnes terras diligenter inquirerentur et occiderentur. Ianuenses, si tunc erant infideles, inquirere tenebantur et si inquisiuissent, et certum est quod multos inuenissent, quos occidere debuissent. nullus tamen christianus unquam ibi fuit occisus, ex quo manifeste habetur, ut supra dictum est, quod ex tunc ipsi Ianuenses iam erant fideles et ideo Christianos et fideles non persequebantur. sicut enim dicit sanctus Augustinus, boni non persequuntur bonos nec mali malos, sed boni malos et mali bonos. Ianuenses igitur, Christiani effecti, non persequebantur alios Christianos, quia boni non persecuntur bonos. Ianuenses uero, dum essent ydolatrie dediti, non persequebantur alios ydolatras, quia mali non persequuntur malos. Ianuenses igitur, facti Christiani, persequuntur hereticos, quia boni persequuntur malos. heretici autem persecuntur Catholicos, quia mali persecuntur bonos istam autem fidem Christi, quam ciuitas Ianue habuit, tam cito post passionem Christi recepit sic integram, sic illibatam seruauit, quod nullus hereticus unquam aliquod semen erroris ibi potuit spargere, nulla unquam heresis ibi potuit pululare. quamuis enim multe ciuitates Lombardie, que ciuitati Ianuensi sunt ualde uicine, fuerint heretica prauitate corupte, ciuitas tamen Ianue puritatem fidei illibatam tenuit et incorruptam seruauit. nulla utique ibi esse potuit errori admixtio, sed semper fundamentum tenuit catholice ueritatis. a seculo enim non est auditum quod aliquis natione Ianuensis unquam fuerit heretica prauitate corruptus; ymo, si aliquando aliquos hereticos de Lonbardia uel aliunde uenire Ianuam contingat, mox ut sciri possunt, capiuntur et ignibus comburuntur. et quoniam Ianuenses sic tempestiue fuerunt in fide Christi consolidati et fundati, ideo hodie inueniuntur esse et circa fidei sacramenta constantes et firmi, et circa officia ecclesiastica asidui et circa uerba Dei audienda deuoti. capitula .Ue. partis. Sequitur quinta pars, in qua agitur de triplici statu, quem secundum uarietatem temporis habuit ciuitas Ianue. et illa pars habet tria capitula. in primo capitulo agitur qualis et quanta fuit in statu sue inchoationis. in secundo qualis et quanta fuit in statu sue progressionis. in tertio qualis et quanta fuit et est in statu sue perfectionis. qualis et quanta fuit ciuitas Ianue in statu sue inchoationis. capitulum primum. Quoniam nemo repente fit summus et omnia magna incipiuntur a paruis et summa ab infimis, ideo ciuitas Ianue a paruis incepit et de paruis ad magna profecit et de magnis ad maxima peruenit. fuit enim in triplici statu, scilicet in statu inchoationis, progressionis et perfectionis. in statu inchoationis fuit multum parua. in statu progressionis fuit satis magna. in statu sue perfectionis fuit et est potens et maxima. iste est enim modus et gradus proficiendi, scilicet a paruis incipere, ad magna procedere et ad maxima peruenire. de hoc exemplum habemus in naturalibus, in corporalibus et in spiritualibus. in naturalibus quidem exemplum habemus, quod lux in sua perfectione non statim diffundit se, sed in modica luce aurore; postea procedit in maiorem lucem, tandem crescit in perfectam diem. et hoc est quod dicit sapientissimus Salomon: Semita iusti, quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectam diem. de hoc etiam exemplum habemus in corporalibus, quia quando homo nascitur, non nascitur semper in corpore uel etate perfectus, sed de pueritia uenit ad iuuentutem, de iuuentute ad uirilem etatem. habemus etiam de hoc exemplum in spiritualibus, quia nemo statim in gratia fit perfectus; sed de gratia incipiente progreditur ad gratiam proficientem, et de gratia proficiente peruenit ad gratiam confirmatam et perfectam. ciuitas igitur Ianue in statu sue inchoationis fuit tanquam aurora, idest lux modica, in statu sue progressionis fuit tanquam lux satis magna, in statu sue perfectionis fuit et est tanquam dies perfecta. similiter in statu sue inchoationis fuit quasi in pueritia, in statu sue progressionis fuit quasi in iuuentute firma, in statu perfectionis fuit et est quasi in uirili etate robusta. similiter in statu sue inchoationis habuit gratiam incipientem per quam sapienter incepit; in statu progressionis habuit gratiam proficientem, per quam laudabiliter profecit; in statu sue perfectionis habuit gratiam perfectam, per quam perfectionem in potentia et gloria apprehendit. qualis autem et quanta ciuitas Ianue in statu inchoationis fuerit, uel quid tunc egerit, hoc ad nostram notitiam non peruenit. aliqua tamen de ipsa leguntur, per que eius paruitas ab initio demonstratur. Solinus non uocat eam Ianuam, sed Ianiculam, uolens ex hoc eius innuere paruitatem. Titus Liuius non uocat eam ciuitatem, sed oppidum. est autem oppidum quodlibet castrum, quod dicitur oppidum, uel ab oppositione murorum uel ab opibus, idest diuitiis, que tempore guerre propter securitatem ibidem reponuntur. idem quoque Titus Liuius dicit quod quidam Affricanus, nomine Mago, Ianuam subito cepit et destruxit. si enim tunc magna et munita fuisset, ipsam tam subito capere non potuisset. in registro quoque palatij Ianuensis archiepiscopatus et in legenda sancti Romuli legitur quod Saraceni cum galeis et lignis ad partes nostras sepe ueniebant et maximas strages dabant. in istoriis autem antiquis nulla aut modica mentio de Ianua habetur, et hoc propter duas, ut credimus, causas. una est quia tam parua erat, quod ystoriagraphi de ipsa agere non curabant. alia causa est quia propter suam paruitatem non erat cognita nisi in locis uicinis, et ideo ystoriographi de ipsa notitiam non habebant. ista autem omnia, que prediximus, indicant quod ciuitas Ianue a principio fuit parua. sed uideamus quomodo ista, que tunc indicabant suam paruitatem, modo in maxima sunt conuersa et suam indicant dignitatem. que enim dicebatur Ianicula, modo uocari potest non solum Ianua siue porta, sed etiam Ianitrix siue portonaria. ipsa enim est Ianitrix siue portonaria maris, quia si claudit, nemo aperit, si aperit, nemo claudit. si enim ipsa claudit mare, non est aliqua gens usque in Suriam et Gretiam et usque ad ultimos Yspaniarum fines, que audeat nauigare secura. si uero mare apperit et ipsum custodit, omnes possunt nauigare secure. que prius dicebatur oppidum siue castrum, modo potest uocari regnum et quoddam imperium. que olim capta et destructa fuit ab Affricanis, modo facilius esset ut Ianua caperet et destrueret totam Africam, quam Africa Ianuam. que olim a Saracenis infestabatur, modo ad ciuitates Saracenorum potenter accedit, eas audacter inuadit et triumphaliter capit. que olim propter suam paruitatem non nominabatur in aliqua antiqua ystoria, modo propter sui sublimitatem nominatur per omnia mundi regna et imperia. cuius nomen olim non erat cognitum, nisi per uicinitates locorum, modo est diuulgatum usque in omnes fines orbis terrarum. ecce quomodo ciuitas Ianue a paruis incepit et de paruis ad magna processit et de magnis ad maxima peruenit. qualis et quanta ciuitas Ianue fuit et est in statu sue progressionis. capitulum secundum. Postquam uidimus de statu inchoationis ciuitatis nostre, in quo statu fuit satis parua, uideamus nunc de statu sue progressionis, in quo statu fuit multum magna. ciuitas autem Ianue, postquam crescere incepit, ad magnum statum peruenit et magna et magnifica et uictoriosissima opera fecit. et si uellemus omnia magnifica et uictoriosa opera enarrare, que fecit postquam crescere incepit, que quidem in cronica communis Ianue continentur, hoc esset nobis laboriosum et oporteret nos scribere magnum librum. et ideo tantum .IIIIor. opera magnifica et uictoriosa ponemus, que in cronica communis Ianue sunt scripta. quelibet enim ciuitas tenetur Deo, sibi, amicis et inimicis; nam Deo tenetur exibere honorem, sibi procurare comunem utilitatem, amicis exibere consolationem, inimicis secundum regulam euangelicam dare amorem. sed homines mundi magis desiderant de suis inimicis habere uictoriam, quam eis inpendere caritatem operosam. ideoque ponemus hic ad presens unum opus uictoriosum, quod fecit ciuitas Ianue in statu sue progressionis, quod quidem fuit ad Dei honorem. aliud, quod fuit ad ipsius ciuitatis magnam utilitatem. tertium, quod fuit ad amicorum et Christianorum magnam consolationem .IIIIm., quod fuit ad magnam ciuitatis uictoriam et exaltationem. primo ergo ponamus factum uictoriosum, quod fuit ad magnum Dei honorem. siquidem inimici crucis Christi, scilicet Saraceni, Ierusalem detinebant et ubi fuit crucifixus Christus, ibi adorabatur Machometus. terra illa, que consecrata erat sanguine Christi, fedabatur immundis operibus filiorum dyaboli. sepulcrum, in quo pretiosum corpus Christi iacuerat, in manibus porcorum et canum deditum erat. quocirca Ianuenses, animati ut Christi tantam iniuriam uindicarent et sepulcrum Christi de manibus Saracenorum eriperent, galeas .XL. fortiter armauerunt et Ierusalem ceperunt et Godofredum de Bugnono regem constituerunt. ceperunt tunc Acharon et Gibelletum minorem. Cersonam quoque et Açotum et Tortosam. capta autem fuit Ierusalem anno Domini .M.LXXXXIXo. cum uero ad sepulcrum Domini accessissent, rogauerunt Christum ut lumen de celo eis mitteret, quod mitti alijs temporibus consueuit. cum igitur sic orarent, uisibiliter uiderunt quod lumen de celo descendit, et lanpades .XUI., que ibi pendebant extincte, illo igne diuinitus sunt accense, et sic Deo omnes gratias retulerunt. Capharus autem, qui fuit primus gestorum communis Ianue cronographus, dicit se predicte captioni interfuisse et supra dictum lumen de celo descendere et lampades accensas conspexisse. anno quoque sequenti armauerunt galeas .XXUI. et naues .UI. et in Siriam perriexerunt, et mortuo Godofredo rege Ierosolimitano, Balduinum, ducem Lotoringie, fratrem ipsius Godofredi, regem loco ipsius constituerunt. et Cesaream et multas ciuitates Sarracenorum preliando ceperunt, in quibus ecclesias Christi erexerunt. anno uero Domini .M.CUI. Ianuenses, .XL. galeas armantes, in Siriam sunt profecti, et Tripolim et Gibellum maiorem ceperunt, et ciuitates illas Christi ecclesiis repleuerunt. fecit etiam ciuitas Ianue in statu sue progressionis quoddam aliud factum uictoriosum, quod cessit ad ipsius ciuitatis magnam utilitatem. nam circa annos Domini .D.CCCC.XXXIII. cum Ianuenses cum galeis armatis ad quedam loca, ut dicitur, processissent, ecce galee plures Saracenorum, de Affrica uenientes, ciuitatem Ianue hostiliter intrauerunt et ciuitatem cum armis percurrentes, magnam hominum cedem fecerunt. ipsam quoque ciuitatem thesauris et diuitijs spoliarunt. insuper paruulos et mulieres captiuas et captiuos duxerunt ad suam patriam. dum igitur recessissent, galee Ianuensium applicuerunt et audientes casum tam tristem et tam dolorosum, inimicos, accensis animis, tamquam leones feroces sunt protinus insecuti. Sarraceni autem in quadam insula Sardinee de Buxinarijs, que Insclamontor dicitur, residebant ut spolia diuiderent et comessationibus uacarent. Ianuenses hostes uiriliter sunt agressi et omnes gladio trucidarunt, unde usque hodie, sicut dicunt illi qui uiderunt, ibidem ostenditur, aceruus ossium occisorum in testimonium tante occisionis facte. quocirca Ianuenses, recuperatis uxoribus et filijs et thesauris, Ianuam cum inmenso gaudio redierunt. ista autem tanta strages hominum, a Sarracenis in Ianua facta, permonstrata fuit Ianue in quodam fonte conuerso in sanguinem, qui uno die largissime emanauit in loco, qui hodie dicitur Fontanella, sicut infra dicetur in titulo de Theodolfo, episcopo nono. fecit etiam ciuitas Ianue in statu sue progressionis aliud factum uictoriosum, quod cessit in magnam Christianorum consolationem. siquidem Antiochena ciuitas a Saracenis fuerat capta et a Christianis ablata, de quo inmenso dolore Ecclesia et tota Christianitas fuit afflicta, tum quia erat ciuitas nobilis, tum quia nomen Christianitatis primo ortum habuit, tum quia beatus Petrus apostolus primam cathedram pontificalem ibi tenuit et per septem annos ibi sedit, tum quia corona et tunsura clericorum ibi primo incepit. quocirca summus pontifex Ianuenses requisiuit ut ad recuperationem ciuitatis Antiochie exercitum mitterent galearum. Ianuenses igitur summo pontifici obedientes, galeas .XL., ut supra dictum est, armatas strenue in Siriam direxerunt. anno autem Domini .Mo.LXXXXIXo. cum magno exercitu Galicorum et aliorum peregrinorum sub duce Godofredo de Bugnono, Antiochiam uenientes, ipsam potenter ceperunt, Deo gratias magnas referentes. Sarraceni uero, magno exercitu congregato, Antiochiam redierunt, ipsam recuperare uolentes. sed Ianuenses cum ceteris Christianis ipsos penitus fugauerunt, et sic Ianuenses cum uictoria magna et immenso gaudio ad propria sunt reuersi. fecit etiam ciuitas Ianue in statu sue progressionis aliud factum magnificum, quod ad magnam uictoriam de hostibus eis cessit. nam circa Domini annos .M.CXX. Ianuenses contra Pisanos galeas .LXXX. et gatas multas et alia ligna potenter armauerunt, et per Arnum fluuium pergentes et in terram descendentes, stantarium et uexilla in terra fixerunt et exercitum Pisanorum fugarunt, et sic Pisani territi cum eis composuerunt, promittentes quicquid Ianuenses peterent se facturos. et quoniam Pisani multos Ianuenses in carcere detinebant, Ianuenses illuc accesserunt et eos inde eduxerunt, et sic omnia, que uoluerunt, ad libitum asecuti, Ianuam cum magna redierunt gloria. qualis et quanta ciuitas Ianue fuit et est in statu sue perfectionis. capitulum tertium. Postquam uidimus qualis et quanta fuit ciuitas Ianue in statu sue inchoationis et progressionis, nunc restat uidere qualis et quanta fuit et est in statu sue perfectionis. in quo quidem statu fuit et est potens et maxima. istum autem statum credimus incepisse ab illo tempore circa, quo fuit archiepiscopali honore sublimata, quod quidem fuit anno Domini .M.CXXXIII. et tunc ciuitas Ianue multum cepit crescere et nomen suum ubique terrarum plurimum dilatare. dignum enim fuit ut tunc inciperet amplius sublimari quando honore archiepiscopali meruit exaltari ut, sicut in ea crescere cepit spiritualis autoritas, sic et cresceret secularis potestas, ut diuitiis et potentia inciperet esse gloriosior, que facta fuerat archiepiscopali dignitate sublimior. ab illo igitur tempore diuitiis et gloria multum creuit et multum potentiam, et dominium ampliauit. in tantum quidem creuit, quod eius potentiam experta est magnificentia regum, gens Saracenorum et etiam ciuitas Uenetorum nec non et ciuitas Pisanorum. ista autem ostendamus per pauca exempla, que in cronica communis Ianue inuenimus ueraci, ut credimus, stillo conscripta. si omnia, que ibi sunt scripta de ista materia, uellemus hic scribere, posset nimia prolixitas auditorum animos honerare. ostendamus igitur quomodo potentiam ciuitatis Ianue imperialis magnificentia est experta. si enim aliquando reges uel principes uel imperatores Ecclesie contradicere uoluerunt, Ianuenses semper, fide inconcussa deuotione sedula, Ecclesie adheserunt non timentes potentias regum, non formidantes animositates principum, paruipendentes minas et precepta imperatorum. anno Domini .M.oC.LU. Fredericus imperator Ianuam misit ut solempnes ambasiatores, cum pleno mandato faciendi quicquid preciperet, ad suam presentiam mitterentur. missi sunt igitur ambasiatores, non tamen, ut petebat, mandatum portantes plenum. cum igitur uenissent, petijt imperator ut sibi Ianuenses homagium facerent, fidelitatem iurarent, obsides sibi darent, tributa persoluerent. et multa alia grauia postulabat. que cum ambasiatores audissent, insalutato hospite, Ianuam redierunt et omnia in consilio retulerunt. diffinitum est in consilio ut omnia, que imperator postulabat, denegentur. sola tamen sibi fidelitas offeratur. quod cum imperator audisset, in iram et furorem est maximum excitatus, minans quod ad ciuitatem ueniret potenter et sue dominationi subiciet. Ianuenses igitur ad defendendum se uiriliter parauerunt, ciuitatem muro cingentes et alias fortilitias erigentes. sed cum imperator tantam eorum constantiam audiuisset, a suo proposito destitit et sola fidelitate contentus fuit. anno quoque Domini .Mo.C.LXIIo., cum Alexander IIIs canonice in papam fuisset electus, Fredericus imperator .IIIIor. alios in summos pontifices successiue per tyrampnidem fieri procurauit, dicto Alexandro totis uiribus se opponens. qui tamen omnes electi mala morte perierunt. sicut enim male intrauerunt, ita male exiuerunt. cuius rei causa sisma inter papam et imperatorem longo tempore perdurauit. sed cum Alexander timore imperatoris non posset in Urbe consistere, misit Ianuensibus ut ipsum de manu pharaonis eriperent et ipsum Ianuam deportarent. quocirca Ianuenses galeas armauerunt et ipsum papam Alexandrum Ianuam deportauerunt, minas imperatoris paruipendentes dummodo Ecclesie seruirent. postmodum autem ipsum in Franciam portauerunt. qualiter autem Frederico primo et Octoni et Conrado et Frederico secundo imperatoribus ab Ecclesia excommunicatis et sismaticis Ianuenses totis uiribus in fauorem Ecclesie restiterunt, sufficienter in cronicis et in ystorijs omnia reperiuntur expressa. anno quoque Domini .Mo.CCo.XLIIII., cum alius Fredericus imperator dominum Innocentium papam IIIIm in Subtrio teneret obsessum Ianuenses galeas .XXIIIIor. armauerunt et de Ciuitate Uetula accipientes ipsum papam, eum Ianuam deduxerunt; quod quidem imperatori displicuit uehementer, maxime cum sciret quod ipse Innocentius Lugdunum pergeret, ut contra se consilium celebraret et ipsum ab imperio deponeret, sicut iuit et ipsum ibi deposuit. sed Ianuenses penitus de ipsa indignatione non curauerunt. potentiam Ianuensium sepe enim gens Saracenorum experta est. nam magnas et famosas ciuitates obsederunt atque ceperunt, scilicet Armariam atque Tortosam cum stolo maximo galearum, quas ceperunt anno Domini .M.C.XLUIII. in captione enim Armarie habuerunt Ianuenses .LXIIII. galeas et multas naues. capientes dictam ciuitatem, ceperunt in ea uiginti .Ma. hominum, exceptis illis, qui fuerunt in prelio interfecti. sequenti uero anno Tortosam accedentes, eam potenter ceperunt. Septam quoque, ciuitatem Saracenorum famosam et populosam, potenter obsederunt anno scilicet Domini .M.CC.XXXII., ubi fuerunt magne naues .LXX., minores uero .XXX., galee quoque .XX. et multa alia ligna armata. Damiatam quoque anno Domini .M.CC.XX., adiuuantibus Francis, potenter ceperunt. potentiam etiam Ianue sepe experta est ciuitas Pisanorum. nam Ianuenses sepe portum Pisanum intrauerunt et turres funditus destruxerunt. Plumbinum quoque penitus destruentes, mulieres et paruulos Ianuam deduxerunt. quid plura? si uellemus omnes uictorias enarrare, quas Ianuenses de Pisanis diuersis temporibus habuerunt, fatigaremus calamum et forte legentibus faceremus fastidium et auditorum grauaremus auditum. et ideo qui ista scire desiderat, cronicas communis Ianue legat et ibi inueniet omnia diligentius exarata. unum tamen opus uictoriosum, quod nostris temporibus accidit, nolumus sub silentio preterire. anno quidem Domini .Mo.CCo. .LXXXIIIo. Pisani galeas .LXXII. et alia ligna plura armauerunt ut Riperiam Ianue percurrerent et dampna multa inferrent. Ianuenses uero contra eos galeas .LXXXXUI. uiriliter armauerunt, in quibus dominus Obertus Aurie, qui tunc erat capitaneus communis Ianue, fuit admiratus constitutus. triginta autem .UI. istarum galearum per dies plures iam armate fuerant, in quibus dominus Benedictus fuerat admiratus constitutus, qui contra Pisanos in Sardiniam fuerat profectus. et ecce cum suo stolo superuenit et stolo domini capitanei se coniunxit et cum galee Ianuensium galeas Pisanorum super portum inuenissent Pisanum, eas potenter inuadunt, ita quod .XXXIII. galeas acceperunt, quibusdam alijs in mari demersis. quanta autem strages et occisio hominum Pisanorum ibi fuerit, compassio esset referre et stupor audire. numerus autem captiuorum et occisorum ad .x. milia et ultra dicitur ascendisse. Ianuenses igitur ex tali uictoria nullam pompam nec uanagloriam ostenderunt, Dei magnalia laudauerunt, qui fecit mirabilia magna solus. de ciuitate Uenetorum hoc dicendum est, quod olim ipsi Ueneti Ianuensibus dampna plurima intulerunt. causa autem fuit quia ciues nostri, qui tunc temporis erant minus considerantes prouide, super galeas suas ponebant gentem Lombardicam, artis nautice insciam et marinis prelijs inexpertam. et ideo, sicut ad remigandum indocti erant, sic ad pugnandum erant inutiles et ad omnia opera exequenda inexperti et rudes. tales enim melius sciunt terram scindere quam equoreas undas sulcare, melius ducere uehicula quam uasa gubernare marina. tales languente stomaco et dolore capite circumuento, malunt gemitus querulosos emittere, quam ad hostes uiuaciter proclamare, malunt ymis prostrati incombere, quam planctis tremulis languentia corpora sustentare. tales igitur homines circa bella pedestria occupentur et ad prelia classica nullatenus proficiscantur. unusquisque enim homo in illo opere amplius ualet in quo maius exercitium habet, propter quod ciues nostri moderni, salubriori utentes consilio, super galeas et naues suas gentem non ponunt Lombardicam nec alienigenam, sed propriam atque domesticam. et ideo postmodum de Uenetis et Pisanis et eorum galeis plures uictorias habuerunt. unum autem opus uictoriosum hic ponimus, quod moderno tempore nouimus accidisse. anno quidem Domini .M.CC.LXXXXIIIIo., dum quidarn merchatores de Ianua ad partes Romanie pergerent, intellexerunt quod quedam galee Uenetorum naues .III. Ianuensium, pretiosis mercibus honustas, ceperunt et multa alia grauamina in diuersis locis Ianuensibus intulerunt. erant autem galee Uenetorum numero .XXUIII. et .IIII.or . ligna, que erant .LXXX. remigum. galee uero mercatorum de Ianua erant numero .XUIII. et duo ligna .LXXX. remigum. dicti etiam mercatores de Ianua, çelo patrie animati, onera sua apud Peram deposuerunt et nobilem uirum dominum Nicholinum Spinulam, qui ad imperatorem Grecorum a communi Ianue sollempnis nuntius fuerat destinatus, in suum admiratum eligentes, ad ferendum auxilium fratribus suis profecti sunt. prius tamen per duos fratres Minores ad capitaneum galearum Uenetorum miserunt, rogantes quod cum inter eos treuga esset, fratres suos, quos ceperant, cum nauibus et rebus libere dimitterent. illi superbe nimium respondentes et de sua multitudine confidentes, ad expugnandas galeas Ianuensium totis uiribus properabant. Ianuenses igitur prelium declinabant, maxime quia illi in maiori numero satis erant. cum igitur Ianuenses cum suis galeis in portu Layacij se recepissent et uiderent stolum galearum Uenetorum contra se ad prelium preparare, a portu se elongauerunt et ad se defendendum uiriliter parauerunt. et ecce accidit incredibilis uictoria et nostris temporibus inaudita et de Celo, ut credimus, preparata, quia tam pauce galee Ianue contra tantam galearum multitudinem Uenetorum, fortiter preliantes, omnes debellauerunt et .XXU. uictoriose ceperunt, que omnes erant onuste mercibus pretiosis. relique autem fuge presidio euaserunt. in isto autem facto impletum et quod dixit Iudas Machabeus prout in libro Machabeorum habetur. cum enim illi qui erant ex parte Iude essent pauci et hostes essent multi, uolens Iudas supradictos suos adiuuare, dixit eis: Facile est concludi multos in manibus paucorum nec est differentia in conspectu Dei celi liberare in multis uel in paucis, quia non in multitudine exercitus uictoria belli, sed de celo est fortitudo. ipsi ueniunt ad nos in multitudine contumaci et superba ut disperdant nos; nos uero pugnabimus pro animabus nostris, et ipse Dominus conteret eos ante faciem nostram. ista autem uerba, que dicta fuerunt de illo prelio antiquo, dici possunt omnia per ordinem de isto prelio moderno. illi erant multi, nostri uero pauci. illi ueniebant cum contumacia et superbia, nostri stabant pro iustitia. illi ueniebant ut disperderent et spoliarent, nostri fortiter stabant ut se defenderent. et ideo facile fuit Deo multos in manibus paucorum concludere, quia non est differentia in conspectu Dei celi in multis uel in paucis liberare. ceterum ipsi Ueneti ex supradicta strage tam miserabili, nimio dolore ac rubore perfusi, conati sunt tantam suam uerecundiam uerbis et factis tegere et quibusdam fictis coloribus paliare. uerbis quidem tegere uoluerunt, quia ad diuersas prouincias propinquas et remotas scripsisse dicuntur quod iam nolebant in partibus Armenie seu Syrie cum Ianuensibus confligere, sed uolebant eorum fines potenter inuadere, portum uiolenter intrare et ipsos triumphaliter debellare. factis autem tegere uoluerunt, quia nulli Ueneti nauigare debeant, sed omnes ad impugnationem Ianuensium se disponant. insuper conati sunt Cathalanos et Siculos precibus et promissis contra Ianuenses sibi facere federatos. Triuisinos quoque et Paduanos ac Ferrarienses et Cremonenses et ceteros iuxta ripam Padi habitantes ceperunt in sui auxilium inuocare, et nautas et bellatores inde conducere. ceperunt quoque multas galeas de nouo construere, arma et cetera neccessaria preparare. uidisses tunc totam ciuitatem Uenetiarum rebus nauticis occupari, repleri tumultibus, uociferationibus agitari. nam hic erat strepitus artificum, ibi fragor armorum, ibi clamor irrationabilium populorum. at Ianuenses, talia audientes tonitrua, ad defensionem uiriliter se accingunt, galeas construunt, arma preparant et omnia rebus bellicis neccessaria diligenti studio subministrant, non curantes cum aliquibus confederationem facere, nec bellatores siue nautas aliunde conducere, nec auxilium ab aliquibus mendicare, scientes quod per se ipsos sufficientes sunt hostibus resistere, imo de ipsis nobiliter triumphare. fecerunt igitur Ianuenses deuetum ne aliqui nauigent, fecerunt et edictum ut omnes Ianuenses, ubicumque sint, Ianuam reuertantur, quamuis Satis pauci dicuntur fuisse reuersi. anno igitur Domini .M.CC.LXXXXU. de mense ianuarij nobilem uirum dominum Ubertum Aurie admiratum generalem constituunt et ei ordinandi et tractandi omnia huic operi expedientia de consilio credentie plenam potestatem committunt. et quamuis commune et aliqui ciues plures haberent galeas, dictus tamen dominus admiratus de consilio credentie multas alias galeas de nouo statuit construendas, ita quod in uniuerso habuerunt .CC. et amplius corpora galearum. Dum ista sic fierent, ecce ad aures summi pontificis domini Bonifatij .UIII., fama celebri deferente, peruenit quod Ianuenses et Ueneti grandes faciunt apparatus, ut mutuo se in mari inueniant, uires suas alternatim exerceant et mutua decertatione confligant. summus autem pontifex predictus, uidens istarum duarum ciuitatum discordiam ad magnam totius Christianitatis cedere posse iacturam et maxime ad impedimentum negotij Terre sancte, uolens tantis obuiare periculis, ad utramque ciuitatem legatos sollempnes transmisit, mandans per litteras apostolicas ut sollempnes ambaxatores, habentes plenum mandatum, ad suam presentiam mittere non postponant. nam Ianuam episcopum Messanensem misit, archiepiscopum uero Reginum Uenetias, destinauit. qui utique ad ciuitates sibi iniunctas de mense martij peruenerunt, michi quoque mandauit ut pro ipso negotio ad suam presentiam festinarem. episcopum uero Uenetorum, qui ad curiam iuerat alia de causa, summus pontifex ista de causa retinuit. per eosdem etiam legatos inter utramque X ciuitatem treugas indixit, quas usque ad festum sancti Iohannis Baptiste proximum uenturum obseruandas mandauit sub pena scilicet excommunicationis, quam ipso facto incurrere uoluit transgressores. electi sunt igitur in ambaxatores duo nobiles, scilicet dominus Luchetus Gattiluxius et dominus Porchettus Saluaticus et duo iurisperiti, scilicet dominus Manuel Osbergerius et dominus Petrus de Ugolino. cum igitur ad summi pontificis uenissemus presentiam, longus de pace seu treuga hinc inde habitus est tractatus. ibi enim moram .c. dierum et amplius contraximus, tum quia summus pontifex circa pacem illustris regis Sicilie et Siculorum fuerat utiliter occupatus, tum quia duo de ambaxiatoribus Uenetorum Uenetias sunt reuersi, qui tandem post expectationem diutinam ad curiam redierunt. et quoniam dicti ambaxatores sciebant de armamento tam inclito, tam nobili, tam potenti, quod uidebantur facere Ianuenses, ideo per quosdam modos latebrosos et occultos totis uiribus laborabant ut ipsum armamentum per summum pontificem deberet totaliter impediri, modo summum pontificem inducendo ut tam Uenetis quam Ianuensibus deberet sub pena excommunicationis precipere quod armamentum dimitterent et sibi mutuo cum galeis obuiam non exirent, modo ipsi summo pontifici suadendo ut treugas iam finitas usque ad festum sancti Michaelis auctoritas Apostolica prolongaret, ut sic armamentum Ianuensium impediret. sed quoniam dicit Salomon frustra iacitur rete ante oculos pennatorum, ideo ambaxatores Ianuensium oculati et pennati, idest sapientes et cauti eorum latebras detegebant et eorum conatus ad nichilum redigebant. at Ianuenses uidentes tam diu negotium in curia Romana differri et nichil ad effectum deduci; considerantes etiam quod treugue terminus per summum pontificem assignatus iam erat elapsus, ideo ad complendum et perficiendum suum armamentum uiriliter processerunt, comitarias assignantes, uexilla destribuentes, stantarium erigentes et supersigna fieri facientes, ita quod octo milia supersigna, tam serica quam deaurata, fuisse dicuntur in breui tempore preparata. uidisses tunc totam ciuitatem Ianue iubilo inmenso repleri et totam Riperiam ad gaudium et letitiam commoueri. nam alij incedebant sericis floreis insigniti, alij supersignis deauratis et sericis decorati, alij armis fulgentibus adornati, omnes autem nimia exultatione repleti. sic enim omnes ad istam pugnam properabant, tanquam si ad spolia diuidenda pergerent uel ad thesauros inueniendos currerent uel ad nuptias properarent. multi quoque, qui remanere poterant, ultro se offerebant ac spontanei ibant, imo retineri non poterant. sicut enim homines consueuerunt cogi ire ad prelium, sic istos quodammodo cogi oportebat ut remanerent, a prelio magis freno trahendi indigentes quam stimulo prouocandi. et, quod erat mirabile, filius non erat contentus de patre, nec pater de filio, nec frater de fratre. sed filius patrem, pater filium, frater fratrem alacritate mirabili sequebantur. in illo quoque stolo siue armamento tam inclito fuit tota nobilitas ciuitatis, totus flos iuuentutis, tota electio popularis, tota Riperie fortitudo. utinam sic essemus prompti ad Christi uindicandas iniurias, sicut sumus ad nostras. utinam tam gloriosum armamentum fuisset in recuperationem Terre sancte conuersum, quia omnes hostes fidei Christiane, qui tam magnificum stolum conspicerent, uires perderent, territi fugerent et colla submitterent. sed spero in Domino quod alias faciemus pro Christo quod modo fecisse uidemur pro mundo. quid multis moror? a die .xu. iulij usque ad diem .xum. augusti galee .cc. fuerunt armate cum magna gloria, letitia et triumpho. placuit tamen domino admirato et sapientibus ut ad galeas .CLXU. reducerentur, quod et factum est, ita tamen quod nulla galea fuit, que ad minus .ccxx. armatos homines, ut communiter dicitur, non haberet; alique tamen .CCL., aliquando uero .CCC. habuisse dicuntur. quicumque autem nobilis uiros de ciuitate uel de Riperia super suam galeam habere poterat, expensis et sumptibus non parcebat. in illo igitur stolo tam magnifico fuisse dicuntur .XLU. milia hominum bellatorum. tot etiam homines in ciuitate et Riperia remanserunt, quod, si oportuisset, adhuc .XL. galeas armare nobiliter potuissent, custodibus sufficientibus in ciuitate et Riperia derelictis. uerum quoniam Ianuenses intellexerunt quod Ueneti multa uerba ampulosa et iactantie plena protulerant et per diuersas regiones tam propinquas quam longinquas scripserant, se scilicet usque ad portum Ianue uenturos esse cum magno exercitu galearum ut ibi potentiam suam ostenderent et iura pariter demonstrarent, ideo ex parte potestatis et capitanei et sapientum Credentie duci Uenitiarum littere fuerunt directe, inter cetera continentes quod indecens uideretur si Ianuenses permitterent exercitum galearum Uenetorum tam longas semitas marinas percurrere, tantas equoreas undas sulcare, tantam in nauigando fatigationem assumere ut scilicet usque ad portum Ianuensem nauigando uenirent. et ideo notum eis faciunt quod dominus Obertus Aurie admiratus cum stolo suo galearum usque in Siciliam obuiam eis uenit ut ibi eos aut inueniat presentes aut expectet absentes et tunc ipsi Ueneti iura sua proferrent, et Ianuenses similiter iura sua producerent, et Deus, qui est secretorum cognitor et uirium omnium sapientissimus ponderator, utriusque partis iura in iudicij sui statera uibrabit et unicuique ius suum tribuet, prout iustum esse prospexerit, et iustitia flagitabit. missis igitur litteris supradictis, recessit de partibus Ianue cum suo stolo dominus admiratus ad partes Sicilie profecturus, habens secum salutis nostre signum salutiferum triumphale, scilicet uere Crucis uexillum. intra hec de curia, infecto negotio, rediuimus et totum stolum galearum iam de Ianua et de finibus recessisse inuenimus. cum igitur dominus admiratus ad partes Sicilie aduenisset, uehementer cum toto suo exercitu doluit quod ibi Uenetos non inuenit. quocirca tam in portu Messano, quam alibi per dies .XUIII. eos expectauit, omnibus Siculis admirantibus et pre admiratione stupentibus et pre stupore quodammodo a se ipsis deficientibus de stolo galearum tam magnifico, tam inclito, tam potenti. Sed certe satis et diu expectare potuisset, quia de stolo Uenetorum non erat uox aliqua neque sensus. qui enim iactauerant se uenturos esse usque ad partes remotas Ianuensium, uenire noluerunt usque ad partes uiciniores Siculorum. et qui dixerant quod portum Ianue potenter intrarent, ipsi intra suum portum se uiliter incluserunt. Ianuenses autem adhuc ulterius processissent et gulfum Uenetorum intrassent, nisi quia iam tempus uenerat autumpnale. et quoniam tunc sepe fieri consueuit temporis mutatio, ideo periculosa fuisset tam longa nauigatio, propter quod dominus admiratus cum stolo ad propria cum gloria multa reuersus est et a toto populo et clero et a nobis gloriose susceptus, precedente salutifero Crucis uexillo, cum immenso gaudio et triumpho. ideoque ipsis Uenetis conuenire potest uerbum sapientissimum Salomonis dicentis: Nubes, uentus et pluuie non sequentes, uir gloriosus et promissa non implens. sepe enim uidemus quod nubes, magna emittentes tonitrua, magnas pluuias comminantur et tamen sepe non faciunt quod minantur. sepe etiam aliqui uenti minantur se pluuias uelle adducere et tamen sepius non adducunt. eodem modo sunt multi uanagloriosi, qui habent uerba magnifica, sed opera fere nulla. ideo de talibus bene dicitur: nubes, uentus et pluuie non sequentes, uir gloriosus, idest uanagloriosus, et promissa non implens. istud per omnia in ipsis Uenetis uerificatum esse uidemus. fecerunt quidem multa tonitrua, idest uerba comminatoria, emiserunt uentos, idest uerba uentosa, habuerunt quoque ampla promissa, sed tamen non emiserunt pluuias, quia non habuerunt aliqua opera uirtuosa. et ideo de eis bene dicitur: Nubes et uentus et pluuie non sequentes, uir gloriosus, idest uanagloriosus, et promissa non implens. capitula .UIe. partis. Sequitur sexta pars, in qua agitur de seculari regimine ciuitatis Ianue. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo dicitur quod Ianuensis ciuitas fuit diuerso regimine gubernata. in secundo dicitur quod tutius est regi ab uno, quam a multis, nisi ipsi multi sint in bono uniti. in tertio ponitur periculum quod prouenit ex regimine malo et utilitas que prouenit ex regimine bono. quod ciuitas Ianue fuit diuerso regimine gubernata. capitulum primum. Ciuitas Ianuensis secundum temporum uarietatem habuit rectorum diuersitatem. nam primo eam rexerunt consules, qui de ipsa ciuitate annis singulis eligebantur et multa facta uirtuosa eorum temporibus fuerunt peracta. durauit autem regimen consulum usque ad annos Domini .M.C.LXXXX., uerumtamen adhuc interpollatim regebatur ciuitas modo per consules modo per potestates, et hoc usque ad annos Domini .M.CC.XUIo. ab illo enim tempore citra non fuerunt aliqui consules de communi, sed semper fuerunt de foris potestates; postea uero recta fuit ciuitas per potestates et primus potestas fuit Manegoldus ciuis Brisiensis. eligebantur etiam annis singulis .UIII. nobiles ut potestati assisterent et de eorum consilio potestas se regeret. durauit autem regimen potestatum usque ad annos Domini .M.CC.LXX. . ponere autem nomina potestatum et consulum nimis esset prolixum, sed qui hoc scire desiderat, in cronica Communis ista requirat. post hec autem electi sunt capitanei, uidelicet nobiles uiri dominus Obertus Spinula et dominus Obertus Aurie. electus quoque est abbas et antiani. quamuis enim annis singulis potestas aliquis eligeretur, penes tamen capitaneos merum et mixtum imperium residebat. durauit autem regimen capitaneorum usque ad annos Domini .M.CC.LXXXXI. . tandem rediit regimen ad potestates. capitaneus tamen de foris eligitur, abbas uero et antiani in suo gradu et regimine perseuerant, et istud regimen modo currit. utrum autem regimen ipsum mutandum sit ignoramus; rogamus tamen Deum ut, si aliquando mutari debuerit, semper in melius permutetur. sed nichil obest regi per consules uel per potestates uel capitaneos uel abbates, dummodo res publica bene regatur. super hoc autem ponere possumus tale exemplum, quod etiam sanctus Augustinus in parte tangit. si enim aliquis homo habet tres claues alicuius porte siue ianue, una quarum est aurea, alia argentea, tertia lignea, respiciendo quidem ad pretiositatem materie, melius ualet clauis aurea et argentea, quam lignea; sed si lignea melius aperit ianuam, melius ualebit lignea, quam aurea et argentea, quantum scilicet ad officium aperiendi. ponamus igitur tres homines, quorum unus multum est potens, iste est quasi clauis aurea; alius multum est diues uel sapiens, iste est quasi clauis argentea; alius est pauper et conditionis infime, iste est quasi clauis lignea. certum est autem quod, quantum ad extimationem mundi, plus ualent et plus extimantur potentes et diuites, quam pauperes. sed si pauper melius et iustius rempublicam regit quam potens uel diues, iste debet melior reputari, quantum scilicet ad officium presidendi. de hoc habemus exemplum in ueteri Testamento. ibi quidem duo erant, unus potens et diues et rex, scilicet Saul, qui erat quasi clauis aurea; alius pauper et pastor ouium, scilicet Dauid, qui erat quasi clauis lignea. et tamen Deus, uidens quod Saul rempublicam non bene regebat et sciens quod Dauid, pauper et pastor melius rempublicam gubernaturus erat, Saulem regem abiecit et Dauid pauperem in regimine collocauit. per quod datur intelligi quod nichil obest qualis conditionis sit rector, dummodo rempublicam iuste et laudabiliter regat. eodem modo dicimus quod nichil obest per quoscumque ciuitas nostra regatur, dummodo bene et iuste regatur. si enim melius regitur per consules quam per potestates, meliores sunt consules. si uero melius regitur per potestates quam per consules, melius ualent potestates. si uero melius et iustius per capitaneos regitur et abbates, melius ualent isti quam illi. ille enim semper ad regimen magis est preficiendus, qui ad regendum magis inuenitur ydoneus. in rectore non est attendenda persone qualitas, sed uirtutum probitas, iustitie equitas, matura discretio cordis et animi magnitudo. quod tutius est regi ab uno quam a multis, nisi ipsi multi sint in bono uniti. capitulum .2. Rectores et magistratus sunt utiles et neccessarij ad rempublicam gubernandam. sicut enim dicit beatus Petrus apostolus, positi sunt a Deo ad uindictam malefactorum, laudem uero bonorum. tutius tamen est regi ab uno quam a multis, ex eo quod multi rectores sepe fiunt discordes et discordia rectorum est ad conturbationem maximam subditorum. sicut enim uentis contrariantibus mare concutitur, sic rectoribus discordantibus populus dissipatur. ideo conqueritur Dominus per Prophetam, dicens: Pastores multi demoliti sunt uineam meam. tutius est igitur regimen unius quam multorum. ideo Dominus pro magno munere per Prophetam populo suo promisit, dicens quod ponetur sibi caput unum et quod princeps unus erit in medio eorum. istud autem per multa exempla in naturalibus ostendere possumus. de hoc enim habemus exemplum in mundo, quia totus mundus regitur ab uno opifice. sicut enim solus Deus omnia creauit, sic et ipse solus omnia gubernat et regit. de hoc etiam exemplum habemus in corpore humano, quia omnia membra corporis reguntur ab uno capite. si enim in corpore essent duo capita, tunc esset magnum scisma et diuisio inter membra. de hoc iterum exemplum habemus in anima, quia omnes uires et potentie anime ab una ratione reguntur. omnes enim cogitationes, intentiones et uoluntates ratio tanquam rex aduocat et prout expedit ordinat. de hoc etiam exemplum habemus in apibus, que reguntur ab uno rege. omnes enim uni regi obediunt. nam ipso egrediente egrediuntur, ipso redeunte redeunt et ipso stante quiescunt. iterum exemplum habemus in numeris, omnes enim numeri deriuantur ab uno. cum igitur in naturalibus inueniamus quod omnia disponuntur ab uno, debet etiam esse in hominibus ut scilicet omnes regantur ab uno, maxime cum ars naturam debeat imitari. uerum est tamen quod, quando sunt multi rectores, qui sunt concordes et in iustitia uniti et in republica conseruanda uoluntarij, per tales quidem, quamuis sint multi, potest respublica salubriter gubernari. et ideo optandum est quod ubi sunt multi rectores, semper ad inuicem sint concordes, nisi forte ad iniustitiam declinarent, tunc enim potius esset optandum quod inueniantur discordes. sicut enim bonum unitum est fortius, sic malum diuisum est debilius. uidemus enim quod, quando sunt multi qui nauem uel aliquam rem ponderosam trahunt, si uires eorum uniuntur, sunt ad trahendum fortiores; si uero uires eorum diuiduntur, sunt debiliores. per istum modum etiam est dicendum quod, quando alicubi sunt multi boni rectores, si uniuntur, erunt ad conseruandam rempublicam fortiores; si uero sunt mali et diuiduntur, erunt ad exercendas iniustitias debiliores. et ideo, ut predictum est, sicut preferendum est ut boni rectores sint uniti, sic optandum est ut mali rectores sint diuisi. inter bonos igitur rectores et quoscumque alios homines bonos concordia est bona, discordia mala. inter malos uero, e conuerso, concordia mala et discordia est bona. ista autem, que diximus, per testimonia sancte Scripture comprobemus. quod enim concordia inter bonos sit bona dicitur in Ecclesiastico: In tribus bene placitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum et uir et mulier bene sibi consentientes. multum enim placet Deo et hominibus quando aliqui habent concordiam exterius in opere et amorem interius in corde. et ideo dicit: concordia fratrum et amor proximorum. et quando etiam in rebus domesticis bene conueniunt in pacifica conuersatione, et ideo subdit: et uir et mulier bene sibi consentientes. quod uero discordia inter bonos sit mala, habetur ex uerbis Apostoli in epistola Ad Corinthios, ubi suos discipulos reprehendit de quadam contentione, quam habebant ad inuicem occasione baptismi. quidam enim dicebant quod baptismus suus erat melior, quia baptiçati, erant a Petro. alij quod suus erat melior, quia baptiçati erant a Paulo. alij quod suus erat melior, quia baptiçati erant ab Appollo. Apostolus autem eos reprehendit de tali contentione, ostendens quod Petrus et Paulus poterant lauare exterius, sed Christus solus baptiçat interius, dum culpam remittit et gratiam infundit. unde Apostolus de tali contentione eos reprehendit dicens: Significatum est mihi de uobis, fratres mei, quod contentiones sunt inter uos. hoc autem dico quod unusquisque uestrum dicit: Ego quidem sum Pauli, ego autem Appolli, ego uero Cephe idest Petri. nunquid Paulus crucifixus est pro uobis? aut in nomine Pauli baptiçati estis?. multum igitur displicet Deo quando discordia ponitur inter bonos. unde in Ecclesiastico dicitur quod Deus odit illum qui seminat inter fratres discordiam. istud est officium dyaboli, qui in medio tritici super seminat çiçaniam, dum inter bonos ponit diuisiones et scandala. concordia uero inter malos est mala. malum est enim quando aliqui fures sunt concordes ad furandum, raptores ad rapiendum, occisores ad occidendum. talium concordiam et pacem Propheta detestatur dicens: Çelaui super iniquos, pacem peccatorum uidens. discordia uero inter malos est bona sicut patet ex libro Actuum Apostolorum, ubi dicitur quod inter eos Iudeos due erant secte: una Phariseorum, qui confitebantur resurrectionem, alia Saduceorum, qui negabant resurrectionem. quamuis autem isti in hoc essent diuisi, in persecutionem tamen Pauli omnes erant uniti. isti igitur omnes Paulum ceperunt, eum occidere cupientes. Paulus uero, uolens inter eos diuisiones ponere, ut sic euadere posset, dixit magna uoce quod ipse resurrectionem credebat et predicabat et pro tali fide captus erat. quod audientes Pharysei, qui resurrectionem credebant, dixerunt quod nolebant ut Paulus mali aliquid pateretur. Saducei autem dicebant quod moreretur. unde inter eos magna diuisio est exorta, et sic Paulus de manibus eorum euasit. ista diuisio fuit bona, quia nisi Paulus eos taliter diuisisset, ipsum morti tradidissent. utile est igitur quando rectores mali sunt diuisi, quia tunc ad inuicem in malis processibus se impediunt et sibi mutuo contradicunt et ex tali contraditione multa mala intermittuntur, que quidem fierent si ipsi essent in malo concordes. quod magnum periculum prouenit ex regimine malo et magna utilitas ex regimine bono. capitulum tertium. Tirannus, non rector, est dicendus qui propriam utilitatem semper appetit et communem utilitatem populi non requirit, qui rempublicam non procurat. iste secundum diuersas passiones uitiorum, quibus subiacet, populum sibi subiectum affliget. si enim faucibus auaritie inardescit, bona subditorum rapiet. unde dicit Salomon: Rex iustus erigit terram, uir auarus destruit eam. si ignibus iracundie estuat, pro nichilo innocentum sanguinem fundet. unde Dominus per Eçechielem dicit: Principes eius in medio eius, quasi lupi rapientes predam ad effundendum sanguinem. si uero liuore inuidie torquetur, subditorum uirtutibus emulatur. non enim patiuntur tyranni ut sub eis sint aliqui uirtuosi, suspicantes omnes subditorum excellentiam uel uirtutem ad suam posse cedere deiectionem. Ideo, si sunt aliqui homines uirtuosi, uirtutes suas celant, ne ipsi tyranni de ipsis malam suspitionem concipiant. ideo dixit Salomon: Cum surrexerint impij, abscondentur homines. abscondunt quidem suas uirtutes homines uirtuosi, ne habeantur suspecti. tales tyranni non sunt rectores, sed bestie feroces; bestia enim dicitur, quasi uastia a uastando. sic et tales sunt bestie, idest uastie, quia subditos suos uastant. nam uastant eos in fama, quia famam ipsorum polluunt, uastant in terrena substantia, quia omnia bona sua rapiunt; uastant in persona, quia sepe eos personaliter opprimunt, uulnerant et occidunt. de crudelitate istarum bestiarum dicit Salomon: Leo rugiens et ursus esuriens, princeps impius super populum pauperem. ne igitur rector in superbiam et tyrannidem conuertatur, debet recognoscere se esse hominem mortalem, cuius pena tanto erit grauior, quanto ad irrogandas iniurias fuerit crudelior. unde dicitur in libro Sapientie: Fortioribus fortior instat cruciatio et potentes potenter tormenta patientur. talis igitur consideratio rectorem tenebit in timore et conseruabit in humilitate. unde Romani, quando aliqui consules redibant uictores, tria eis faciebant, que erant in honorem et tria que erant ad humilitatis conseruationem. sicut refert Tulius, primus honor erat quia totus populus Romanus sibi cum magna letitia occurrebat. secundus quia omnes captiui, quos ipse uictor ceperat, eius currum, uinctis post tergum manibus, sequebantur. tertius erat quia ipsum uictorem tunica Iouis induebant et .IIIIor. equi albi currum usque ad Capitolium reducebant. ne uero ex acquisita uictoria et impenso honore supra se nimis eleuaretur, ideo eius uictoriam et honorem tripliciter temperabant. primo, quia unus homo infime conditionis precisa ueste indutus secum in curru ponebatur, ut cuilibet, quantumcumque infimo, spes daretur perueniendi ad talem honorem, si probitas mereretur. secundo, quia ille homo ipsum uictorem colaphis cedebat dicens: Cognosce te ipsum et scito te esse mortalem. tertio, quia quilibet illo die dicere sibi poterat obprobria, que uolebat, ut sic humiliatus non efficiatur elatus. ex regimine uero boni rectoris magna utilitas prouenit. talis enim rector iustitiam fouet, rem publicam promouet, propria bona negligit, bona comunia semper intendit. ideo talis rector potest stomaco merito comparari. stomacus enim cibum receptum et digestum sibi non retinet, sed ad membra uegetanda transmittit. sic etiam bonus rector, si aliquando aliqua bona procuranda emergunt, ea sibi non attribuit, sed ad comunem utilitatem subditorum ea conuertit. sed notandum est quod, si stomacus bene fuerit ordinatus, tunc cibos receptos bene digerit et digestos ad singula menbra uegetanda transmittit et sic tota massa corporis uegetatur et regitur. si uero stomacus fuerit languidus, tunc nec cibos receptos digerit, nec ad menbra transmittit, et corpus totum debilitatur et cadit. eodem modo, si magistratus et ceteri consiliarij bene fuerint ordinati, tunc omnia, que agenda sunt, digerunt, idest diligenti discussione inquirunt, et sic digesta et discussa ad subditos seruanda transmittunt et per talem modum tota res publica in suo statu seruatur et regitur. si autem ipsi rectores fuerint languidi et uitijs resoluti et proprijs utilitatibus tantum intenti, tunc nec aliqua bona comunia agenda discutiunt nec discussa statuunt, sed omnia communia negligunt et paruipendunt. et sic tota res publica destruitur, dum ab ipsis rectoribus non çelatur, quod autem per stomacum siue uentrem intelligantur ipsi rectores urbium et per menbra subditi ostendit Titus Liuius in libro primo. dicit enim quod inter populum Romanum et patres Urbis, idest senatores, maxima dissensio est exorta. dicebat enim populus quod ipsi pondus diei et estus sustinebant, laboribus et periculis expositi erant, per mundum bellando discurrebant, rem publicam defendebant. patres autem domi stabant quieti, nullis laboribus expositi, delitijs uacantes, prelia nulla gerentes. in tantum autem creuit ipsa turbatio, quod populus de Urbe exiuit et in quodam monte se collocauit. tunc missus est ad eos Menenius Agripa ut eos reconciliaret. dictus igitur Menenius, inter eos contionatus, dixit quod eo tempore, quo menbra loquebantur, contra uentrem conspirauerunt. dicebant enim menbra quod omnia uictualia, que cum labore maximo acquirebant, uenter consumebat et nullum laborem in acquirendo sustinebat, sed in requie semper stabat et cibis et uoluptatibus uacabat. ideoque preceperunt manibus ne aliquem cibum in os mitterent, preceperunt ori ne aliquem cibum sibi datum reciperet, preceperunt dentibus ne aliquem cibum masticarent. cum igitur per aliquos dies corpus sine cibo mansisset, ceperunt menbra debilitari et totum corpus ad extremam tabem duci. quod uidentes, menbra reuocauerunt edictum, uidentes quod uenter sibi, cibum non retinet; sed ipsum digestum transmittit ad uenas, unde sanguis gignitur; transmittit ad menbra, unde uegetantur; transmittit ad totum corpus, unde sustentatur et regitur. postmodum autem supradictus Menenius istam parabolam adaptauit, dicens quod senatus erat uenter siue stomacus, populus autem sunt menbra; negotia enim rei publice et cetera utilia senatus mature discutit et quodammodo digerit, et ea sic discussa et digesta ad populum transmittit, et sic membra dissoluuntur, si a stomaco cibus non deriuatur. sic res publica tota destruitur, si maturo consilio senatorum non confouetur. et sic per talem methaphoram supradictus Menenius populum Romanum pacificauit et ad Urbem reduxit. capitula septime partis. Sequitur .UIIa. pars, in qua agitur quales debent esse rectores. et ista pars habet .IIIIor. capitula. in primo capitulo dicitur quod ipsi rectores debent esse potentes et magnanimes, ut sine timore iudicent. in secundo capitulo dicitur quod debent esse Deum timentes. in tertio capitulo dicitur quod debent habere omnem ueritatem. in .IIII. capitulo dicitur quod debent odire omnem auaritiam et cupiditatem. quod rectores debent esse potentes et magnanimes ut sine timore iudicent. capitulum primum. Sacra Scriptura est omnium scientiarum regina, cui cetere scientie tanquam famule et pediseque famulantur, ita ut quelibet scientia in tantum approbatur, in quantum ipsius Sacre Scripture uestigia imitatur. est etiam omnium regum, principum et rectorum magistra, dans omnibus certas regulas, per quas ad sua officia dirigantur. ideoque rectores ciuitatum et populorum informat quales debent esse in officio presidendi. istud autem notatur in Exodo, ubi cognatus Moysi sibi consuluit dicens: Elige uiros potentes et timentes Deum, in quibus sit ueritas et qui oderint auaritiam, et constitue ex quibus eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, qui iudicent populum omni tempore. ex quibus uerbis habetur quod ipsi rectores .IIIIor. debent seruare, si uolunt iuste et modo debito iudicare. debent enim esse potentes, Deum timentes, habere omnem ueritatem et odire omnem auaritiam et cupiditatem. debent igitur esse potentes et magnanimes, ut sine aliquo timore iudicent et in suo iudicio nullius personam formident. ideo dicitur in Ecclesiastico: Noli uelle fieri iudex, nisi uirtute ualeas irrumpere iniquitates, ne forte extimescas faciem potentis. et in eodem libro dicitur de quodam magno iudice Dei. in diebus suis non pertimuit principem, et potentia nemo uicit illum. hoc est contra multos iudices et rectores pusillanimes et timidos, qui non audent iudicare nec punire potentes nec diuites, sed tantum simplices et pauperes. ideo Dominus dicit in Iohanne: Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate. ille iudicat secundum faciem, qui iudicat non respiciendo ad merita cause, sed ad faciem persone. tales Propheta reprehendit dicens: Facies peccatorum sumitis. contra tales dicit Salomon: Pondus et pondus abhominatio est apud Deum. tales enim rectores et iudices timidi et iniusti habent pondus et pondus, idest sententiam leuem et grauem, ita quod leuem sententiam dant contra diuites et potentes, qui plus offenderunt, et grauiorem contra pauperes, qui minus deliquerunt. unde dicit Ualerius quod Anacharsius philosophus leges et statuta hominum assimilabat telis aranearum. sicut enim parua animalia per illas telas transeuntia capiuntur et occiduntur, animalia uero grossiora illas telas frangunt et libere transeunt; sic etiam humanis legibus pauperes astringuntur et puniuntur, diuites uero et potentes illis legibus non alligantur, et tamen tam parui quam magni deberent legibus equaliter subiacere. ideo dicitur in Ecclesiastico: Iustifica pusillum et magnum similiter. et in libro Sapientie dicitur de uniuersali Iudice: Quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et equaliter est sibi cura de omnibus. debent igitur esse rectores magnanimes, non molles nec pusillanimes circa uitia ulciscenda. quia, sicut dicit Salomon, qui mollis et dissolutus est in suo opere frater est sua opera dissipantis, differentia uero est inter molle et durum; nam molle est quod statim cedit, durum uero est quod nunquam cedit. quidam rectores sunt nimis molles, quia ad quodlibet uerbum durum mox rectitudinem iustitie deserunt. alij sunt nimis duri, quia ad nullam compassionem flecti uolunt. utrumque igitur uitium est in rectore et nimis esse mollem et nimis esse durum. et ideo rector nec debet esse mollis nec durus, sed medie temperatus. ille est mollis, qui nimis est remissus. ille est durus, qui nimis est seuerus. ille est medie temperatus, qui cum rigore iustitie miscet dulcedinem misericordie. in huius significationem, quando Salomon debuit inungi in regem, Dauid, pater suus, non fecit eum poni super equum nec super asinum, sed super mulum. nam in equo ferocitas, in asino mansuetudo designatur. mulus autem cum ferocitate equina habet mansuetudinem asininam. per quod datur intelligi quod rector nec debet habere nimiam ferocitatem nec nimiam lenitatem, sed cum seueritate iustitie debet miscere lenitatem misericordie. ipse enim uirtutes, quando declinant ad extrema, uertuntur in uitia. iustitia quidem habet duo extrema: unum est per modum excessus, scilicet nimia seueritas, aliud per modum defectus, scilicet nimia remissio. quando igitur iustitia declinat uel ad nimiam seueritatem uel ad nimiam remissionem, est uitium; quando uero tenet medium, est uirtus. similiter etiam prudentia habet duo extrema: unum est per modum excessus, scilicet dolositas, aliud per modum defectus, scilicet simplicitas. quando igitur prudentia declinat uel ad dolositatem uel ad nimiam simplicitatem, tunc est uicium; quando uero tenet medium, tunc est uirtus. similiter temperantia siue abstinentia habet duo extrema: unum est per modum excessus, scilicet gulositas, aliud per modum defectus, scilicet attenuatio nimia. quando igitur temperantia siue abstinentia declinat uel ad gulositatem uel ad nimiam extenuationem, est uitium. quando uero tenet medium, est uirtus. similiter fortitudo habet duo extrema: unum est per modum excessus, scilicet crudelitas, aliud est per modum defectus, scilicet pusillanimitas. quando igitur fortitudo declinat uel ad crudelitatem uel ad pusillanimitatem, tunc est uitium. quando uero tenet medium, est uirtus. quod rectores debent esse Deum timentes. capitulum .II. Oportet ut rector siue iudex Dei timorem obseruet ad hoc ut recte et iuste iudicet. si enim timorem Dei non habuerit, sepe ad iniustitiam declinabit. unde legitur in libro Paralipomenon quod sanctus Iosaphat rex constituit iudices terre per singula loca, precipiens eis et dicens: Uidete quid faciatis. non enim hominis exercetis iudicium, sed Dei et quodcumque iudicaueritis, in uos redundabit. sit timor Domini uobiscum et cum diligentia cuncta facite. non est enim apud Dominum nostrum iniquitas nec acceptio personarum nec cupido munerum. ecce quam salubriter iste rex sanctus iudices suos exortabatur. ut scilicet in omnibus iudicijs, que facerent, semper Dei timorem haberent. timor enim Dei est quoddam uinculum, quo ligantur iudices orbis terrarum ne effluant ad aliquod illicitum. qui igitur non habet hoc uinculum, preceps est ad omne prohibitum. iudex namque siue rector, si uult causas iuste et debite iudicare, oportet quod in principio cause habeat magnam sapientiam ad inquirendum. in medio cause habeat discretionem maturam ad ponderandum. in fine cause habeat magnam constantiam ad sententiandum. ista autem omnia timor Domini administrat. debet namque iudex a principio cause habere magnam sapientiam ad examinandum, quia omnes culpas sapienter debet inquirere et examinare, ut possit ueritatem inuenire, sicut fecit Daniel propheta, qui illos senes malitiosos, qui Susannam infamauerant, sapienter examinauit et quia in loco discordauerant, sapienter eos conuicit. istam autem sapientiam timor Domini administrat. quia, sicut dicit Salomon, principium sapientie est timor Domini. talem sapientiam ad examinandum habebat sanctus Iob, qui dicebat: Causam quam nesciebam, diligentissime inuestigabam. ille diligentissime examinat, qui sollicite inquirit et nichil negligit neque omittit. istam etiam talem sollicitudinem timor Dei facit. quia, sicut dicitur in Ecclesiastico, qui timet Dominum, nichil negligit. debet etiam iudex in medio cause habere discretionem maturam ad ponderandum. quia postquam culpas inquisiuit et inuenit, debet eas in statera sue discretionis et iudicii ponderare et uidere que sint grauiores et que sint leuiores. grauiores debet punire grauiter et leuiores leuiter, sicut dicit Propheta: Mendaces filij hominum in stateris, ut decipiant ipsi de uanitate in id ipsum. illi iudices sunt mendaces in stateris, qui sunt inequales in iudiciis ponderandis, sed timor Domini super quamlibet partem statere debet se superponere. et tunc statera, prout debet, leuiter uel grauiter ponderabit. quia ubi erunt maiora pondera, idest maiora delicta, grauius; ubi uero erunt leuiora, leuius ponderabit. ideo dicitur in Ecclesiastico: Timor Domini super omnia se superposuit. quando enim timor Dei non superponit se in tali statera, tunc ista statera efficitur dolosa. de qua dicit Salomon: Statera dolosa abhominatio est apud Dominum, pondus equum uoluntas eius. tunc statera est dolosa quando ea, que sunt leuia, extimantur grauia et ea, que sunt grauia, extimantur leuia. tunc pondus est equum quando est rectum et iustum iudicium. ab isto autem doloso et malo pondere timor Domini facit nos declinare. unde dicit Salomon: Per timorem Domini declinat omnis homo a malo. iudex etiam in fine cause debet habere magnam constantiam ad sententiandum, quia non debet dimittere propter aliquorum timorem quin ipse sententiam proferat et executioni demandet, et istam talem constantiam facit timor Dei, unde dicit Salomon: Iustus, quasi leo confidens, absque timore erit. quantumcumque enim iudex sapienter inquisiuisset et mature ponderasset, si tamen in sententiando timidus esset, omnia precedentia pro nichilo haberentur. et ideo, si timor Dei non affuerit, totum iudicium subuersum erit. unde dicitur in Ecclesiastico: Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subuertetur domus tua idest tota operacio tua. si igitur rector siue iudex sine timore Dei existens aut non sapienter inuestigat aut non mature ponderat aut non constanter sententiat, sepe iudicium suum peruertet et reum absoluet et innocentem puniet. quibus sermo diuinus per Ysaiam prophetam maledictionem suam imprecatur dicens: Ue uobis qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. tales enim, qui impios iustificant et iustos condempnant, non debent appellari iudices uel rectores, sed tyrampni et crudeles. dicit enim beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei: Remota iustitia, quid sunt regna nisi magna latrocinia?. et ponit exemplum de quodam pirata, qui Dyonides uocabatur, qui cum fuisset captus et ad imperatorem Alexandrum ductus, dixit ei Alexander: Quid tibi uidetur quod mare habes infestum?. et ille respondit: Et tibi quid uidetur quod totum mundum habes infestum? sed quia ego parua nauicula hoc facio, latro uocor; quia tu uero magna classe hoc agis, diceris imperator. me paupertas, te uero fastus et inexplebilis auaritia furem facit. tanquam si diceret: ego et tu sumus similes et dissimiles. nam in hoc sumus similes, quia ego sum latro et tu latro. in hoc uero sumus dissimiles, quia ego sum paruus latro et tu magnus latro. ego enim predor mare et tu totum mundum. ego hoc facio cum parua nauicula et tu cum classe maxima. me furem fecit inopia, te furem facit superbia et auaritia. delectatus Alexander super eius responsa, eum militie ascribi fecit et sibi sufficientia stipendia assignari iussit, ne de cetero haberet materiam uel causam predandi. rectores igitur mali non habent frontem puniendi malos. unde, cum iudices Athenienses quendam furem ad suspendium duci facerent, dixit Senocrates philosophus: Magni fures minorem furem puniunt. quod iudices et rectores debent habere in se omnem ueritatem. capitulum tertium. Sapientes et doctores distinxerunt et assignauerunt tres ueritates, scilicet ueritatem iustitie, doctrine et uite. et ista triplex uerius est tante auctoritatis et uirtutis, quod propter nullum scandalum est dimittenda. si enim aliquis scandaliçaretur de eo quod recte iudico et rectum iudicium facio, istud scandalum esset contra ueritatem iustitie. item si aliquis scandaliçaretur de eo quod ueritatem fidei predico et ea, que sunt ad ueram salutem, doceo, istud scandalum esset contra ueritatem doctrine. rursus, si aliquis scandaliçaretur de eo quod ego iustam uitam habeo et mandata Dei seruo, istud scandalum esset contra ueritatem uite. talis igitur ueritas, siue iustitie siue doctrine siue uite, non est dimittenda nec relinquenda, quantumcumque aliqui ex his scandalum uiderentur habere. unde Dominus, cum quadam uice predicaret quandam ueritatem doctrine, dixerunt ei discipuli: Scis quia, audito hoc uerbo, Pharisei scandaliçati sunt?. et Dominus respondit: Omnis plantatio, quam non plantauit Pater meus celestis, eradicabitur. sinite illos; ceci sunt duces cecorum. istam triplicem ueritatem quidam falsificare noscuntur. nam ueritatem iustitie falsificant mali aduocati, qui propter cupiditatem sue auaritie sepe peruertunt ueritatem iustitie. contra quos dicit Apostolus: Commutauerunt ueriatem Dei in mendatium et seruierunt creature potius quam Creatori. ille ueriutem Dei in mendatium commutat, qui, cupiditate deprauatus terrena, iuditij ueritatem falsificat. ille seruit creature potius quam Creatori, qui propter nummum deserit Deum. ueritatem doctrine falsificant heretici, qui contra ueritatem fidei multos seminauerunt errores, de quibus dicit Apostolus: In nouissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris et doctrinis demoniorum in ypocrisi loquentium mendatium, prohibentium nubere et abstinere a cibis quos Deus creauit. ueritatem uite falsificant ypocrite, qui simulant uitam sanctam et habent animam iniquam, simulant conuersationem ouinam et abent mentem lupinam. dicit autem sanctus Iohannes Crisostomus quod ueritas tribus modis falsificatur: aut ipsam uendendo, aut eam tacendo, aut eam non defendendo. primo igitur ueritas falsificatur, ipsam ueritatem uendendo, sicut faciunt iudices auari. unde dicit sanctus Augustinus: Usque adeo cupiditatis inoleuit malum, ut iam ex consuetudine uendantur leges, corrumpantur iura, sententia ipsa uenalis sit et nulla iam causa possit esse sine causa. secundo falsificatur ueritas, ipsam ueritatem tacendo, sicut faciunt timidi et pusillanimes, de quibus dicit sanctus Ysidorus: Qui metu potentis ueritatem occultat, eiusdem ueritatis iram sibi prouocat, quia plus pertimescit hominem, quam diuinam trepidet maiestatem. tertio falsificatur ueritas, ipsam non defendendo, sicut faciunt iniusti rectores, cum tamen dicatur in Ecclesiastico: Pro iustitia agoniçare pro anima tua et usque ad mortem certa pro iustitia. ad hoc autem quod iudex siue rector iudicet secundum ueritatem, debet habere et seruare tria uerba, que ponuntur in Daniele. cum enim Balthasar rex in talamo suo consisteret, ecce manus quedam de celo uenit, que in pariete thalami sui hec tria uerba conscripsit: Numerauit, appendit et diuisit. per hec tria uerba instruuntur iudices et rectores qualiter se debeant habere si uolunt iustum iudicium iudicare. debent enim reorum et malefactorum culpas dinumerare, idest numeratim inquirere ut nulla pertranseat indiscussa. postmodum debent culpas numeratas, idest numeratim quesitas, in statera sui iudicij ponderare ut sciant que culpe sint leues, que mediocres et que graues. tandem debent diuidere, idest diuisim punire. non enim debent omnes culpas punire equaliter, sed leues debent punire leuiter, mediocres mediocriter et graues grauiter. multi tamen sunt, qui quantumcumque secundum ueritatem iustitie puniantur et condempnentur, ista tamen ueritas iustitie est eis nimium odiosa. quia, sicut dicit Tullius, obsequium amicos, ueritas uero odium parit. ita enim est de ueritate sicut de luce et de sapore et de odore. lux enim est odiosa oculis lippis, sapor dulcis uidetur amarus palato non sano atque insipido, odor est serpentibus odiosus. lippi sunt superbi; superbia enim est quedam lippitudo anime, que non permittit agnoscere lucem ueritatis diuine. ueritas igitur est odiosa superbis, sicut lux est odiosa oculis lippis, quia nolunt de suis uanitatibus reprehendi. illi qui sunt in palato insipidi, sunt homines delitiosi et uoluptuosi. tales enim ita sunt insipidi, quod omnia bona spiritualia, quantumcumque sint dulcia, eis desipiunt, sola uero carnalia eis sapiunt. quia, sicut dicit Apostolus, animalis homo non percipit que sunt spiritus Dei. talibus enim est odiosa ueritas iustitie sicut sapor est amarus palato insipido, quia nolunt de suis immunditiis reprehendi. homines serpentini sunt auari, qui ad modum serpentum terram comedunt, quia terrena semper concupiscunt. istis igitur est odiosa ueritas iustitie sicut odor est odiosus serpentibus, quia nolunt de suis cupiditatibus, rapinis et auaritiis iudicari. sed quantumcumque sit eis ueritas iustitie odiosa, tamen iudices et rectores debent constanter eos arguere, sicut dicit Apostolus cuidam suo rectori: Argue cum omni imperio. sed multi sunt rectores et prelati negligentes et tepidi, qui non audent nec curant arguere nec reprehendere homines lippos, idest superbos, nec homines insipidos, idest delitiosos, nec homines serpentinos, idest auaros. propter quod dicit Dominus in Euangelio: Habundauit iniquitas et refrigescet caritas multorum. hodie siquidem habundat iniquitas in subditis et refrigescit caritas in prelatis. et bene dixit Dominus refrigescet. sunt enim multi rectores et prelati, qui in principio sui regiminis sunt multum calidi, in medio sunt tepidi, in fine uero efficiuntur frigidi. multi namque sunt, qui in principio sui regiminis sunt ualde magnanimes et constantes ad uitia ulciscenda. in medio autem sui regiminis sunt tepidi et negligentes, ita quod multa mala dissimulant et impunita transire dimittunt. in fine autem sui regiminis omnino sunt frigidi et de regimine nichil curant. tales non possunt dici rectores et prelati, sed Cimere. Cimera enim secundum philosophos et poetas non est animal uerum, sed ymaginatum. ymaginati sunt enim philosophi et poete quoddam animal, quod in prima parte sui habebat similitudinem leonis, in media parte habebat similitudinem capre, in ultima parte habebat similitudinem serpentis. et tale animal appellauerunt Cimeram. leo autem est animal calidum, capra est animal temperatum, serpens est animal frigidum. illi igitur rectores et prelati sunt Cimere, qui in principio sui regiminis tanquam leones sunt magnanimes et feroces. in medio, tanquam capre, efficiuntur temperati, idest tepidi et negligentes. in fine, tanquam serpentes, efficiuntur frigidi et nichil curantes. propter hoc dixit Dominus in Apocalipsi cuidam prelato, qui prius erat multum feruens, sed postea factus erat multum tepidus et remissus: Habeo, inquit Dominus, aduersum te, quia caritatem tuam primam reliquisti. memor esto igitur unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. quod iudices et rectores debent odire omnem auaritiam et cupiditatem. capitulum quartum. Sicut dicit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas. istud experimento uidemus maxime in iudicibus et rectoribus terrarum, in quibus ipsa cupiditas est radix precipue trium malorum. rectores enim et iudices auari peruertunt iudicia, rapiunt aliena et non curant de republica. ista autem tria aliquantulum latius uideamus. quandoquidem iudices et rectores sunt auari et munera libenter accipiunt, tunc iudicia peruertunt. ideo dicitur in Ecclesiastico: Exenia et dona excecant oculos iudicum, et quasi mutus auertunt correptionem. dicit autem ibi expositor quod mutus est quedam ranuncula, que dicitur mutus ab effectu quia, si in os canis latrantis prohicitur, statim mutus efficitur. exenia ergo et dona sunt tanquam illa ranuncula, quia in os auari iudicis uel rectoris proiecta, statim ipsi latrare desinunt contra iniquitates, quia ulterius non audent redarguere multum tepidus et remissus: Habeo, inquit Dominus, aduersum te, quia caritatem tuam primam reliquisti. memor esto igitur unde excideris et age penitentiam et prima opera fac. quod iudices et rectores debent odire omnem auaritiam et cupiditatem. capitulum quartum. Sicut dicit Apostolus: Radix omnium malorum est cupiditas. istud experimento uidemus maxime in iudicibus et rectoribus terrarum, in quibus ipsa cupiditas est radix precipue trium malorum. rectores enim et iudices auari peruertunt iudicia, rapiunt aliena et non curant de republica. ista autem tria aliquantulum latius uideamus. quandoquidem iudices et rectores sunt auari et munera libenter accipiunt, tunc iudicia peruertunt. ideo dicitur in Ecclesiastico: Exenia et dona excecant oculos iudicum, et quasi mutus auertunt correptionem. dicit autem ibi expositor quod mutus est quedam ranuncula, que dicitur mutus ab effectu quia, si in os canis latrantis prohicitur, statim mutus efficitur. exenia ergo et dona sunt tanquam illa ranuncula, quia in os auari iudicis uel rectoris proiecta, statim ipsi latrare desinunt contra iniquitates, quia ulterius non audent redarguere malignantes. boni autem iudices et rectores sunt tanquam canes Dei, qui latrant contra lupos, idest contra homines impios et iniustos, et ideo gregi Dei sunt ualde neccessarij. reffert Petrus Manducator, maximus doctor, quod cum Philippus, rex Macedo, qui fuit pater magni Alexandri, obsideret Athenas, quidam mediatores uoluerunt componere inter eos. rex autem Phylippus dixit Atheniensibus: Tota causa discordie inter me et uos sunt uestri iudices et aduocati. sed si uultis ut a uobis recedam, date mihi .UI. de sapientioribus iudicibus et aduocatis, qui sunt inter uos, quos ego eligam et ipsos mecum obsides ducam, et uos in pace dimittam. cum audisset Demostenes, sapientissimus perorator, in populo concionatus est dicens: Inter lupos et pastores longo tempore discordia magna fuit. tandem dixerunt lupi pastoribus: Tota causa discordie inter nos et uos sunt isti canes. sed date nobis canes et uos dimittemus in pace. pastores autem fuerunt simplices et dederunt eis canes et ipsi eos continuo occiderunt. tandem, dormientibus pastoribus et deficientibus canibus, lupi in gregem intrauerunt et oues occiderunt. ita uult facere nobis iste Phylippus. scit enim quod sapientes, qui sunt in Athenis, sua sapientia terram regunt, populos custodiunt, malos arguunt et reprehendunt. et ideo, si istos sapientes de Athenis remouerit, ad nos redibit et, deficiente consilio sapientum, omnes nos sibi totaliter subiugabit. tunc populus unanimiter acclamauit: Petitio regis Phylippi penitus repellatur et quod sapientes de Athenis nullatenus remoueantur. ex quo patet quod boni iudices sunt ualde neccessarij et utiles, quia sunt tanquam boni canes Dei, qui latratu sue lingue lupos, idest homines impios, arguunt et oues, idest simplices et innocentes, custodiunt. iudices autem et rectores auari Iude Scariothi sunt similes. Iudas enim ex auaritia uendidit Christum. Christus autem erat ueritas, sicut ipse dicit: Ego sum uia, ueritas et uita. Iudas igitur, uendendo Christum, uendidit ueritatem. eodem modo mali iudices et rectores propter cupiditatem uendunt iudicij ueritatem. et ideo possunt Iudas non immerito appellari. de hoc ita dicit beatus Ieronimus: Uis scire quam periculosus sit amor habendi pecuniam? per hanc enim Iudas uendidit Saluatorem. quod scelus quando audimus, omnes horremus et impium discipulum condempnamus et nos proprio mucrone confodimus. postea subdit Ieronimus: O quanti Iude Iudam dampnant! Iude igitur sunt omnes, qui ueritatem iustitie uendunt et tamen tales Iude Iudam proditorem uerbis condempnant, sed operibus imitantur. auari etiam iudices et rectores non desinunt rapere aliena. unde reffert Ualerius quod, dum in Yspaniam unus consul de Roma esset mittendus et de duobus mentio haberetur, Scipio, sciens quod unus eorum erat auarus et alter mendicus, dixit in publica contione: Neuter mihi placet. unus quia nihil habet, alius quia nihil satis est ei. quasi dicat: pauper non faceret nisi rapere propter suam indigentiam, et auarus non faceret nisi rapere propter suam inexplebilem auaritiam, et sic neuter missus fuit. tales igitur iudices et rectores auari peiores demonibus sunt dicendi. quod tali ratione potest ostendi. homo quidem tria habet, scilicet res temporales, corpus et animam. dyabolus autem non curat de rebus, quia nihil terrenum possidet, nec curat de corpore, quia corpus sine anima nihil ualet; sed tantum curat de anima, ut eam ad peccatum trahat. unde dicit sanctus Gregorius quod diabolus nihil se fecisse extimat, nisi quando animam uulnerat. uerum est tamen quod dyabolus aliquando auffert bona temporalia, aliquando ledit corpora, sicut patet in sancto Iob, cui etiam omnia bona temporalia abstulit et corpus eius grauiter uulnerauit. sed dyabolus non facit ista nisi propter animam, ut scilicet per talem rerum ablationem et corporis uulnerationem inducat animam ad impatientiam seu blasphemiam et desperationem. quamuis igitur dyabolus non curet de rebus nec de corpore, sed tantum de anima, iudices tamen et rectores auari de omnibus curant. nam bona temporalia a subditis rapiunt, corpora eorum opprimendo affligunt, ut per talem oppressionem possint ab eis pecuniam extorquere. insuper animas eorum malo exemplo corrumpunt et ad desperationem pertrahunt, et sic demonibus sunt peiores. auari etiam iudices et rectores non curant de re publica, sed tantum de propria. e contrario autem Romani iudices et consules plus rem publicam quam propriam çelabant. et ideo ipsam splendidam faciebant, unde dicit Augustinus quod Romani consules habebant rem publicam opulentissimam, domesticam uero pauperrimam. nolebant enim Romani, in consulatibus sublimati, magis inueniri diuites in consulatu, quam ante consulatum fuissent. unde reffert idem Augustinus in libro De Ciuitate Dei quod quidam consul repulsus est a senatu ex eo quod .X. pondera argenti plus inuentus est habere, quam ante consulatum habuisset. hanc autem magnanimitatem habuerunt Romani, quod potius uoluerunt ut res publica nobilitaretur dominando hominibus habentibus aurum, quam quod ipsi possiderent aurum. unde reffert Uegetius in libro De re militari quod legati Epirotarum cum magno pondere auri et argenti Romam uenerunt ut sibi acquirerent libertatem, et cum intrassent in sero ad Fabritium consulem Romanorum, inuenerunt ipsum m mensa rusticana cum uasis ligneis cenantem. cumque sibi magna auri et argenti pondera obtulissent, ille eis respondit: Abite et aurum et argentum uestrum asportate, quia Romani malunt dominari hominibus habentibus aurum, quam auro. et scitote Fabritium nec auro nec hostibus uinci posse. quia igitur iudices et rectores auari peruertunt iudicia, rapiunt aliena et nihil curant de re publica, ideo cum malis et auaris iudicibus et rectoribus demergentur ad inferni supplicia. reffert enim quidam philosophus quod Nero imperator, qui fuit crudelissimus et auarus, uisus est post mortem suam in auro liquefacto bullienti apud inferos balneari, et cum uidisset magnum cetum iudicum et aduocatorum, dixit eis: Uenite ad me, uenale genus hominum, et mecum hic balneamini, quia uobis partem optimam reseruaui. tunc etiam in auaris iudicibus et rectoribus complebitur quod cuidam alteri dictum fuit, sicut reffert Orosius, qui cum aurum semper sitiret et satiari non posset, tandem ab inimicis captus fuit. illi autem aurum liquefactum et bulliens in os suum miserunt dicentes: Aurum sitisti, aurum bibe. istud etiam demones cuilibet auaro dicere poterunt: Aurum sitisti, aurum bibe. et sic patet quod auari iudices et rectores in auro liquefacto et bullienti balneabuntur et auro liquefacto et bullienti potabuntur. sanctus autem Ambrosius reffert quod quidam rex auarus, nomine Mida, petiit ab Apolline deo suo ut quidquid tangeret aurum fieret. cum igitur sua petitio fuisset impleta, omnia, que tangebat, in aurum protinus uertebantur. uenit igitur ad mensam et panis et cetera comestibilia, que tangebat, uertebantur in aurum, ita quod comedere non ualebat. ordinauit igitur quod famuli sui cibos tangerent et in os suum ponerent; sed cum illos cibos labia sua tangerent, in aurum protinus uertebantur, et sic fame mortuus est. quia enim iste aurum nimis ardenter concupiuit, ideo aurum et uitam amisit. eodem modo auari, qui nimis ardenter aurum concupiscunt, ideo et aurum amittunt et uitam eternam perdunt. capitula .UIIIe. partis. Sequitur .UIIIa. pars, in qua ponitur quales debentesse ciues et habitatores ciuitatum. et ista pars habet tria capitula. in primo capitulo ostenditur quod ipsi ciues debent esse in consulendo discreti et maturi. in secundo, quod non debent esse uitiis subiecti, sed in uirtutibus exercitati. in tertio, quod debent esse rei publice çelatores maximi. quod consiliarii ciuitatum debent esse sapientes et maturi. capitulum primum. Scriptum est in libro Tobie: Consilium semper a sapiente perquire. et contra in Ecclesiastico legitur: Cum fatuis non habeas consilium, non enim poterunt diligere nisi ea que sibi placent. debent igitur consiliarij esse discreti et maturi; non enim debent esse pueri nec decrepiti nec iuuenes, sed maturi et senes. et ratio est quia, sicut dicit sanctus Ysidorus, sanguis calidus est causa scientie acute. sanguis minus calidus est causa scientie parue. sanguis frigidus est causa insipientie. sanguis uero temperatus est causa scientie mature. pueri igitur nundum sapiunt, quia nundum in eis sanguis incaluit. decrepiti desipiunt, quia sanguis in eis iam friguit. iuuenes accute cognoscunt, quia sanguis in eis incalescit. antiqui mature cognoscunt, quia eorum sanguis nec est calidus nec frigidus, sed temperatus. consiliarij igitur non debent esse pueri, quia pueri nondum habent scientiam nec possunt bene diiudicare, nec discernere, nec que agenda sunt cognoscere uel uidere. nec debent esse decrepiti, quia illi admodum desipiunt et delirant. nec debent esse iuuenes, quia iuuenes habent animum nimis feruidum et cor nimis acutum. sed debent esse antiqui et senes, quia illi habent sensum maturum et animum temperatum. nam, sicut dicitur in Iob in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia inueniuntur autem aliqui iuuenes, qui habent sensum canum et animum maturum, de quibus dicitur in libro Sapientie: Cani sunt sensus hominis et etas senectutis uita immaculata. tales, inquam, iuuenes sunt ad consulendum ualde ydonei, et ideo inter consiliarios sunt per omnia ascribendi. talis fuit Daniel, qui licet esset iuuenis in corpore, erat tamen maturus et antiquus in sensu; unde dixerunt ei iudices Israelis: Ueni et sede in medio nostrum, quia tibi dedit Deus honorem senectutis. debent igitur consiliarij esse sapientes et maturi. illi autem sunt maturi, qui non sunt precipites nec festini, qui non sunt improuidi sed ualde circumspecti, qui non sunt iracundi sed mente tranquilli, qui non sunt moribus lasciui sed uita preclari, qui non diligunt crudelitatem sed amant equitatem. illi igitur, qui tales sunt possunt appellari maturi et in consiliarios eligendi. ista autem omnia latius persequamur. primo igitur consiliarij non debent esse precipites nec festini, sed in hiis, que habent consulere, debent multam deliberationem habere. quia, sicut dicit Salomon, qui festinus est pedibus offendet et in Ecclesiastico dicitur: Uerba sapientium statera ponderabuntur. sapientes nam uerba sua in statera sui iudicii ponderant et examinant antequam ea proferant. ista est enim differentia inter sapientem et fatuum, quia sapiens habet os suum in corde suo, quia uerba apud se ipsum examinat priusquam ea proferat. fatuus autem habet cor suum in ore suo, quia quicquid habet in corde, statim habet in ore. unde dicitur in Ecclesiastico: In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. et quia multi in consulendo sunt nimis precipites, ideo sepe in consilijs inueniuntur errantes. ideo dixit Socrates: Uelox consilium sequitur penitentia, idest penitudo. propter hoc legitur in libro De duodecim Cesaribus quod Augustus Cesar dicere consueuit quod festinatio et temeritas male in duce conueniunt. et addebat dicens: Satis celeriter fit quicquid bene fit. ideo etiam dixit Uarro philosophus: Imperitie signum est quod difficillimum est exigere cito fieri. secundo consiliarij non debent esse improuidi, sed ualde circumspecti, quia non tantum debent considerare ad rerum et negotiorum principia, sed etiam ad fines et ad ea que faciunt ad finem. istud ostendit Deus in Euangelio per duo exempla. primum exemplum est quia si aliquis uult hedi ficare turrem, non debet statim ipsam incipere, sed prius debet uidere et considerare si habet sumptus unde ipsam turrem possit ad finem perducere, ne, postquam inceperit et complere non poterit, omnes sibi irrideant et dicant: Iste homo cepit hedificare et non potuit consumare. aliud exemplum est quia si aliquis rex uult cum alio rege pugnare, non debet statim pugnam incipere, sed prius debet uidere si sufficienter habet arma et milites quibus possit ad finem uictorie peruenire. legitur quod cum quidam philosophus in platea cuiusdam ciuitatis consisteret, dixit se uendere sensum omnibus qui indigerent. quidam igitur princeps, hoc audito, sibi per nuntium aurum et argentum misit ut de sensu suo sibi uenderet. ille autem in cedula scripsit dicens: In omnibus, que acturus es, semper cogita quid tibi possit accidere. cum igitur princeps illam cedulam recepisset, uerba illa super portam sui palatii licteris aureis scribi fecit. post aliquos dies quidam eius inimici cum barbario principis ordinauerunt ut quando eum raderet, ipsum cum rasorio iugularet. cum ergo barbarius ad radendum principem accederet et aliquo modo licteras sciret, suspiciens litteras illas legit. quibus lectis, cepit cogitare quid de hoc posset sibi accidere et tunc cepit tremere et pauere et color uultus eius in pallorem mutatus est. quod cum princeps uidisset, ipsum capi fecit et ueritatem extorquens, sibi pepercit, sed actores sceleris interfecit. ex quo manifeste colligitur quod non tantum debemus respicere ad operis principium, sed maxime ad finem et exitum. tertio consiliarij non debent esse iracundi, sed mente tranquilli. ex corde enim pleno iracundia non possunt procedere consilia recta, quia ira impedit animum ne possit cernere uerum. unde dicit Crisostomus: Non potest pacifice loqui, qui cor habet turbatum. propter quod dicit Socrates: Pro consilio duo maxime sunt contraria, scilicet festinatio et ira. sed notandum quod est quedam ira mala, que odium nuncupatur; quedam bona, qua homo contra uitia et peccata irascitur; quedam nec bona nec mala, scilicet subbitus ire motus, sine qua presens uita non ducitur. prima igitur ira consilio est contraria, quia intellectum obnubilat ne consilium rectum discernat. due autem sequentes ire consilio non sunt contrarie, quia intellectum non habent obnubilare. querit autem sanctus Augustinus in libro De Ciuitate Dei si ira et perturbatio cadunt in animum sapientis et dicit quod de hoc aliter senserunt stoici et aliter perypatetici, aliter christiani. stoyci enim philosophi dixerunt quod ira et perturbatio non cadunt in sapientem, quia in omnibus aduersis habet firmum animum et constantem, ita quod nulla perturbatione mouetur. perypatetici autem philosophi dicunt quod sapientes aliquando ad iram et turbationem mouentur, sed tamen ipsam iram et turbationem habent rationi subiectas et freno discretionis moderatas. christiani autem philosophi non querunt utrum iste irascatur uel non irascatur, sed utrum ex causa uel sine causa irascatur. ideo dixit Dominus in Euangelio: Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit iudicio. et aliqui libri ibi habent: Omnis qui irascitur fratri suo sine causa et cetera. qui enim irascitur uitio fratris, talis ira est ex causa et est bona et debet cadere in quemlibet sapientem. qui enim irascitur fratri non uitio fratris, talis ira est sine causa et est mala et non debet cadere in aliquem sapientem. quarto ipsi consiliarij non debent esse moribus lasciui, sed uita preclari. de hoc ita dicit sanctus Ambrosius in libro De Officijs: Aduertimus quod in querendis consilijs plerumque adiungat uite probitas, uirtutum prerogatiua, beniuolentie usus. postea subdit: Quis enim in ceno fontem requirat? quis ex turbida aqua potum petat? itaque ubi luxuria est, ibi intemperantia. ubi confusio uitiorum, quid inde sibi aliquis auriendum extimet? quis utilem cause anime sue iudicet, quem uidet inutilem uite sue? quomodo potest eum aliquis iudicare consilio superiorem, quem uidet inferiorem moribus? super me debet esse cui me committere paro. an uero eum ydoneum putabo, qui mihi det consilium qui non dat sibi, et mihi uacare credam, qui sibi non uacat? idem in eodem. illi uiro salutem nostram committimus, qui sit iustus et prudens: facit iustitiam ut nullus sit fraudis metus; facit prudentiam ut nulla sit erroris suspicio. promptius tamen uiro iusto quam prudenti nos committimus, quia consilium uiri iusti frequenter ingenio sapientissimi uiri preponderat. quinto consiliarij debent odire crudelitatem et diligere equitatem. sepe autem contingit quod illi, qui dant consilia crudelia, ex iuditio diuino incurrunt in illa, sicut legitur in libro Hester. nam cum Aman princeps altissimum lignum parasset, ut in ipsum Mardocheum iudeum suspenderet, suasit regi Assuero ut dictum Mardocheum tanquam malefactorem sibi suspendere et punire liceret. cum igitur rex causam examinasset, inuenit Mardocheum innocentem et laude dignum; Aman uero inuenit malefactorem et puniendum, et ideo in illo ligno, quod Mardocheo parauerat, eum suspendi fecit. nam, sicut dicit Salomon, qui fodit foueam incidet in eam. reffert etiam Orosius, magnus ystoriographus, quod dum quidam tyrannus, nomine Fallaris, multum esset crudelis ad supplicia irroganda, quidam argentarius, nomine Perilus, crudelitatem illius uoluit adiuuare; uolensque sibi placere, taurum eneum fecit, cui ex latere portam composuit, per quam puniendi possent includi. ipsum igitur tyranno presentauit dicens ut quos odiosos haberet, ignibus suppositis, intus includeret, ut cum illi pre doloribus gemitus emitterent, non gemitus hominis sed potius gemitus tauri esse uiderentur. quod tamen factum tyrannus abhorruit dixitque ei ut primus intraret, ut sic eius mugitum audiret. ipsum igitur uiolenter includi fecit et genus mortis horibilis, quod alijs parauerat, ipse primus expertus fuit. et sic completum fuit illud quod dicitur in Ecclesiastico: Facienti nequissimum consilium, super eum deuoluetur, et non cognoscet unde adueniat illi. hoc etiam patet in Chaypha, qui consilium dedit Iudeis ut Christus occideretur, ne Romani ueniant et locum et gentem tollant. sed istud consilium, tam nequissimum, fuit super eorum capita deuolutum, quia enim Iudei Christum occiderunt, ideo Romani principes, scilicet Tytus et Uespaxianus, locum destruxerunt et gentes disperxerunt et occiderunt. quod ciues non debent esse uitiis subiecti, sed in uirtutibus exercitati. capitulum .IIm. . Ciues nobiles et famosi non debent uitiis subici, sed in uirtutibus exercitari. illi enim, qui uitiis subiciuntur, non possunt dici rationales sed brutales, non sunt liberi sed sunt serui, non sunt uiriles sed effeminati et molles. primo igitur non sunt racionales sed brutales, unde dicit Propheta: Homo, cum in honore esset, non intellexit; comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. secundum enim diuersitatem uitiorum homo similis est diuersitatibus bestiarum. istud autem, qualiter sit, ostendit Boetius eleganter in libro De Consolatione, dicens: Euenit ut quem transformatum uitiis uideas, hominem existimare non possis: auaritia feruet, alienarum opum uiolentus ereptor, lupo similem dixeris; ferox atque inquietus linguam litigiis exercet, canibus comparabis; insidiator occultus, subripuisse fraudibus gaudet, uulpeculis exequetur. ira intemperans fremit, leonis animum gestare credetur; pauidus ac fugax non metuenda formidat, ceruis similis habeatur. segnis ac stupidus torpet, asinus uiuit, leuis ac inconstans studia permutat. nichil auibus differt, fedis inmundisque libidinibus inmergitur, sordide suis uoluptate detinetur. ita fit ut qui, probitate deserta, homo esse desierit, cum in diuinam conditionem transire non possit, uertitur in beluinam. secundo illi, qui sunt uitijs subiecti, non sunt liberi sed serui. ideo dicit Dominus in Euangelio: Omnis, qui facit peccatum, seruus est peccati. et beatus Petrus apostolus dicit: A quo enim quis superatus est, huius et senus est. nam, sicut dicit Augustinus, peccator est seruus tot dominorum quot uitiorum. istud ostendit Dyogenes philosophus loquens cum Alexandro. supradictus enim philosophus nolebat cum hominibus conuersari, sed in heremo in quadam uegete morabatur et ita quod in estate uoluebat fundum soli, et sic semper umbram habebat; in yeme uero os uertebat ad solem, et sic semper solem habebat. cum igitur Alexander imperator yemali tempore ad eum accessisset et ante eum stans umbram sibi faceret, dixit philosopho si uolebat ut aliquam gratiam sibi concederet. cui ille respondit: Uellem ut mihi non auferres quod dare non potes. cum igitur Alexander ad partem aliam deuiasset, interrogauit philosophum si ipsum cognosceret. cui philosophus respondit: Cognosco te, quia tu es seruus seruorum meorum. cum ergo Alexander huius dicti rationem quereret, ille ait: Superbia est domina tua, quia ipsa quocumque uult te ducit; est autem ancilla mea, quia eam suppeditaui. luxuria est domina tua, quia ab ipsa te duci permittis; est autem ancilla mea, quia eam penitus subiugaui. ira et auaritia sunt domine tue, quia te ducunt sicut uolunt; sunt autem ancille mee, quia eas duco sicut uolo, et sub pedibus eas teneo. et ideo tu es seruus seruorum meorum et ancillarum mearum. cum igitur Alexander sibi diceret se mirari quia non uidebatur suam dominationem timere ex eo quod tam audacter sibi loqueretur, ille respondit: Ego dominium tuum non timeo, quia dominium tuum aut est preteritum et illud iam non est, aut est futurum et illud dubium et incertum est, aut est presens et illud breue et momentaneum est. uerum, cum milites Alexandri ex talibus uerbis indignati uellent in philosophum irruere et ipsum grauiter uerberare, prohibuit Alexander dicens: Cauete ne ipsum aliquantum contingatis. iste enim uere seruus Dei est et uera sunt omnia que testatur et dicit. tertio illi, qui sunt uitijs subiecti, non sunt uiriles, sed effeminati et molles. effeminati sunt illi, qui ad modum feminarum ornant se aureis frixijs et pretiosis ac mollibus uestimentis. contra quos dicit poeta: Sint procul a nobis iuuenes, ut femina, compti. legitur in ystoriis Romanorum quod Tulius Hostilius, qui fuit tertius rex Romanorum, primus usus est apud Romanos ueste purpurea, qui cum tota domo sua a fulmine fuit combustus, sicut etiam testatur sanctus Augustinus in libro De Ciuitate Dei. multum autem auxit humana uanitas ad uestium uanitatem. materia enim prime uestis fuit multum uilis, quia fuit de simplici lana. nam, sicut legitur in Genesi, cum Adam et Eua essent nudi, Deus fecit eis tunicas pelliceas. deinde processum est ad lanam diuersis coloribus uariatam; deinde processum est ad sericum unde fiunt purpure. postmodum processum est ad aurum simul et sericum, unde fiunt panni deaurati. tandem processum est ad auri frixia et lapides pretiosos. ecce uanitas uanitatum et omnia uanitas. sunt etiam effeminati illi, qui sunt delitiis et uoluptatibus subiecti. tales enim de nulla alia re curant, nisi de suis delitiis et uoluptatibus explendis. ideo olim in castris non audebant aliqui stare, nisi casti. unde et a castis castra sunt appellata. unde reffert Ualerius quod, cum Cornelius Scipio in Yspaniam cum grandi exercitu missus fuisset, omnia, que erant causa uoluptatis et incentiua libidinis, iussit de suo exercitu penitus remoueri. propter quod duo milia scorta de suo exercitu recesserunt. nouerat enim uir industrius quod uoluptas uiriles mentes effeminat et uires ferreas emollit atque eneruat. unde cum Alexander, cum adhuc esset adolescens cum cythara caneret, Antigonus, eius pedagogus, eam sibi abstulit et cum indignatione fregit, dicens: Etati tue regnare iam conuenit, et ideo turpe est in regis pectore uoluptatem et luxuriam dominari. ipse enim Alexander, licet fuerit magnanimis et uirtuosus, tamen aliquibus uitiis fuit plenus. dicitur enim in Pollicrate quod, licet Alexander fuerit orbis uictor, ab ira tamen et uiolentia et concupiscentia uincebatur. maxime autem concupiscentia carnalis facit hominem effeminatum et mollem. unde cum quidam effeminatus diceret Pictagore philosopho quod libentius staret cum mulieribus, quam cum philosophis, ille respondit: Et porci libentius in luto, quam in aqua pura morantur. nam concupiscentia eneruat homines fortissimos, homines sapientissimos et, quod magis gemendum est, eneruat etiam homines uirtuosos. quis enim Sansone fortior? quis Salomone sapientior? quis Dauid uirtuosior? et tamen omnes isti fuerunt a mulieribus eneruati. legitur in libro Esdre quod coram rege potentissimo Assuero per quosdam sapientes questio mota fuit quid esset fortius in hoc mundo. unus autem dixit quod uinum erat fortius, quia uinum sensum et rationem ab homine tollit, per omnia debita soluit, inter hostes securos reddit. alius dixit quod rex siue imperator erat fortior, quia suo uerbo omnes obediunt, ad eius imperium omnes tremunt, occiduntur omnes ut iubet, uiuunt et conseruantur omnes ut placet. tertius dixit quod mulieres sunt fortiores, quia mentes ferreas et uiriles emolliunt, effeminant et eneruant, et posuit exemplum de ipso Assuero rege, qui quandam amasiam habebat, que sic eum eneruauerat et emollierat, ut in faciem suam irata aliquando alapam daret et rex sibi arrideret. si quando uidebatur irata, rex se iratum similiter simulabat; quando apparebat leta, et rex similiter letum se ostendebat; si apparebat tribulata, rex ipsam blanditijs demulcebat. et iste iudicatus est melius dixisse. ex quo manifeste patet quod ipsa carnalis concupiscentia ferreas mentes emollit, animos uiriles effeminat et homines fortes eneruat. tales igitur, qui sic sunt effeminati, non sunt rebus bellicis apti nec militie ascribendi, nec sunt dicendi uiri sed feminei. legitur in Prouerbiis Philosophorum quod cum quidam homo ingenti odore fragraret, Democritus philosophus dixit: In quo uiro mulier redolet?. cumque illum uidisset, ait: Penitet me te uirum uocasse et falsum in te odorem cognoui. non debent igitur ciues et lasciuitatibus subici, sed in rebus uirtuosis et bellicis exercitari. ars enim preliandi melius adiscitur per experientiam, quam per scientiam, melius per consuetudinem, quam per artem. legitur in libro Iudicum quod Dominus uoluit dimittere filijs Israelis quosdam hostes ut in ipsis exercitarentur et artem discerent bellandi, unde dicitur ibidem: Hee sunt gentes, quas Dominus dereliquit, ut erudiret in eis Israelem et omnes, qui non nouerant bella Cananeorum, ut postea discerent filij exercitare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi. oportet igitur se circa fortia exercitare et non lasciue nec molliter nec segniter se habere, qui uult de hostibus triumphare. hinc est quod, sicut legitur in libro Iudicum, cum uellet Dominus populum suum de manu Madianitarum eripere et Gedeon, qui erat dux populi Domini, haberet secum exercitum copiosum, noluit Deus ut cum eo pergeret tanta populi multitudo. et ideo dixit Deus Gedeoni ut populum ad fluuium duceret et ibidem ei demonstraret qui secum ad prelium profecturi essent. inmisit igitur Deus in populo magnam sitim. cum igitur uenissent ad aquam, quidam eorum terre incumbentes bibebant, alij uero stantes aquam ad os prohiciebant. Dominus autem noluit quod illi qui quiescentes biberant sed tantum illi qui stantes aquam ad os proiecerant ad prelium proficiscerentur, per quod significabatur quod illi non sunt militie ascribendi nec rebus bellicis anumerandi qui dant se quieti et delitijs, sed tantum illi qui exercent se in operibus fortissimis et uirtuosis. ideo enim Romani toties triumphauerunt quia circa opera uirtuosa et fortia semper se exercitauerunt. unde dicitur in Pollicrate quod tria fecerunt Romanos esse uictores, scilicet exercitatio, fides et scientia. primum igitur quod fecit Romanos esse uictores fuit exercitatio. exercitabant enim se circa arma bellica et opera uirtuosa, ideo gaudebant uictoria. dicit enim Uegetius in libro De re militari quod exercitata paucitas promptior est ad uictoriam, quam rudis et indocta multitudo. dicit autem sanctus Augustinus in libro De Ciuitate Dei, ubi querit qualiter Romanum imperium sic fuit dilatatum, quod Romani primo exercitauerunt se circa opera uirtuosa pro libertate habenda, ut scilicet nulli genti subicerentur sed libere regnarent, multe enim ciuitates et reges eos sibi subicere conabantur. postquam igitur libertatem per multa prelia fuerunt assecuti, ceperunt exercitare se circa opera uirtuosa et arma bellica pro gloria dilatanda, ita quod gloriam suam et nomen per totum mundum dilatauerunt. ita quod ipsi Romani, quamuis a principio non dominarentur nisi usque ad quintum lapidem, idest ad quintum miliare sicut dicit idem Augustinus, postmodum suum dominium in tantum dilatauerunt, quod toti mundo dominati fuerunt. tandem ceperunt exercitare ad inuidiam et auaritiam et ex hoc orta sunt inter eos bella ciuilia per que se mutuo destruxerunt. fides etiam fecit Romanos esse uictores. ipsi enim non tantum amicis, sed etiam inimicis fidem seruabant, propter quod omnes de eis confidebant. unde legitur in gestis Romanorum quod, dum quidam ciuis Romanus ab Anibale captus fuisset, sub iuramento Romam dimissus est, ut pretium sibi redemptionis acquireret. sed cum pretium inuenire non posset et redire nollet, senatus eum ligari fecit et ad Anibalem misit. noluerunt enim quod fidem frangeret, quam sibi sub iuramento promiserat, maxime quia fides etiam hostibus est seruanda. scientia etiam Romanos fecit esse uictores. unde etiam Romulus, postea Numa Pompilius centum sapientes de populo elegit, quorum consilio res publica regebatur, qui quidem dicebantur senatores et patres conscripti. senatores dicebantur propter sensum et uite et etatis maturitatem quasi seniores; patres uero dicti sunt propter affectum, quia tanquam patres debebant habere curam et sollicitudinem rei publice et ipsam fouere et defendere. patres autem conscripti dicebantur propter dignitates, quia omnes erant mitrati et in singulis mitris, quas gerebant, propria nomina scripta habebant. Constantinus autem imperator mitram suam domino pape dedit. mitras uero senatorum cardinalibus tribuit, unde senatores sic tunc mitrati incedebant, sic modo cardinales mitrati incedunt. uel ideo dicebantur patres conscripti, quia eorum nomina et acta in gestis publicis annotabantur. quod autem scientia sit necessaria ad prelia contra hostes, narrat Trogus Ponpeius quod, dum Alexander ad bellum periculosissimum pergeret, non elegit robustos sed ueteranos, qui cum patre suo militauerant. unde factum est quod eorum consilio et sapientia de hostibus triumphauit. sicut enim dicit Salomon, uir sapiens fortis est et uir doctus robustus, quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt. quod ciues debent çelare rem publicam. capitulum tertium. Rem publicam in tantum ciues debent çelare quod utilitati proprie ipsam debent preponere, quod pro ipsa conseruanda interdum morti se debent exponere, quod pro ipsa defendenda licet patri contra filium et filio contra patrem arma leuare. ista autem tria per aliqua ostendamus exempla. quod enim res publica utilitati proprie sit preponenda ostendit Augustinus in libro De Ciuitate Dei et Tullius in libro De Officijs. dicunt enim quod cum Marchus Regulus, maximus consul romanus a Carthaginensibus fuisset captus et Romani multos iuuenes Carthaginenses cepissent, missus est Romam dictus Regulus pro commutatione captiuorum sub iuramento redeundi, si forte dicta commutatio fieri non liceret. dum igitur Romam uenisset, contionatus est in senatu quod illa talis commutatio nullo modo ad utilitatem rei publice proueniret, ex eo quod ipse esset senectute confectus ec cito moriturus, illi autem essent adolescentes in bello fortes et multam adhuc possent mollestiam Romanis inferre. et ideo non consulebat quod ista talis commutatio fieret. dixit etiam quod nolebat ut propter se decretum Romanorum infringeretur, quod ordinatum et firmatum erat, ut quicumque Romanus de prelio fugeret, capite puniretur et quicumque se in prelio uiuum et armatum capi permitteret, nunquam redimeretur. et ideo, cum ipse captus fuerit uiuus, non erat redimendus. et cum ab amicis rogaretur ne illuc rediret, ipse tamen propter iuramentum redire uoluit, qui crudelissima morte ab eis interfectus fuit. ecce quia iste utilitatem suam propriam utilitati communi postposuit. utile quidem sibi fuisset redimi et de carcere liberari, sed rei publice fuisset dampnosum, quia iuuenes Carthaginenses, qui dimissi fuissent, multa Romanis incomoda intullissent. ideo dicit Tullius in libro De Officijs quod Plato dedit tuo precepta ad rem publicam conseruandam. unum est ut utilitati communi sint omnes intenti, propriorum comodorum obliti. secundum ut totum corpus rei publice curent ne unam partem foueant et aliam deserant. quod uero pro re publica conseruanda quis interdum se morti debeat exponere, ostendit Augustinus in libro De Ciuitate Dei, et Ualerius Maximus. dicunt enim quod cum instaret bellum inter Athenienses et Pollopenses et accepissent responsum a dijs suis quod illi essent uictores, quorum rex in prelio occideretur, audiens hoc Codrus, rex Atheniensium, transiuit ad hostes in habitu pauperis ferens sarmenta humeris et falcem ad cingulum. cum igitur quendam militem de hostibus cum falce prouocasset, ille in eum insurrexit et protinus interfecit. cumque aduersarij corpus Codri regis cognouissent, memores responsi quod dij fecerant, territi fugerunt et sic Athenienses uictoriam habuerunt. ideo Tulius in libro De Officijs querit: Si duo sapientes naufragium passi in tabula una consistant, que utrumque deferre non potest, quid facere debemus?. et respondit quod minus sapiens debet cedere magis sapienti, ex eo quod rei publice utilior inuenitur. legitur quoque in ystorijs Romanorum, et Augustinus in libro De Ciuitate Dei idem tangit, quod quodam tempore per duos annos magna pestilentia Rome fuit. tandem in medio Urbis terra se apperuit, uorago magna facta fuit, ita ut quodammodo infernalia loca paterent. cumque omnes subuersionem Urbis formidarent, ecce quedam uox de illa uoragine insonuit, dicens quod si Romani uolebant ut Urbs sanaretur, precipiebant dij ut aliquis nobilis Romanorum in illam uoraginem mitteretur ad eos. ordinatum est igitur in senatu ut quicumque pro salute Urbis in illam foueam precipitem se daret, statuam eneam in foro haberet. cum igitur nullus inueniretur, ecce quidam miles nobilissimus, nomine Mercurius, optimis armis munitus, equum ascendens in illam foueam precipitem se dedit, statimque illa fouea clausa fuit et pestilentia tota cessauit. ecce quia isti duo pro salute patrie morti se dederunt. quod autem pro re publica defendenda liceat patri contra fines et filio contra patrem arma leuare dicit Tullius in libro De Officijs, ubi querit si pater conatur patriam scindere uel hostibus tradere, utrum filius debeat silere. et respondit Tulius quod filius primo debet patrem rogare quod desistat, et si non ualent preces, debet addere minas, quod scilicet ipsum principi accusabit; et si nec per preces nec per minas pater uult desistere, debet filius se patri opponere et pro defensione patrie debet contra patrem arma leuare. iste tamen çelus, quod ciues rem publicam debent çelare, debet esse discretus ut scilicet pro re publica nunquam faciant aliqua iniusta uel inhonesta, quantumcumque uideantur esse utilia. olim quidem inter sapientes et phylosophos questio magna fuit, utrum scilicet utile debeat preponi honesto uel honestum utili, et diffinierunt quod semper honestum est omni utili preponendum et super hoc .IIIIor. adducebant exempla. primum narrat Ambrosius in libro De Officijs dicens quod cum Macedones contra Athenienses classem maximam nauium direxissent, uenit quidam nuntius de exercitu ad Athenienses dicens quod duos sapientes sibi darent, quibus rem manifestaret, que ipsis multum utilis esset. cum igitur sapientes electi fuissent, dixit eis quod Macedones in tali loco classem suam posuerunt et ideo, si nocte et clanculo illuc pergerent, totam illam classem nauium comburere possent. tunc illi duo sapientes ad conctionem expectantem intrauerunt dicentes: Illud quod nobis homo iste dixit est quidem utile, sed non est honestum. si igitur uultis quod utile uincat, faciendum est quod dicit; si uero uultis quod uincat honestum, non est faciendum. statimque omnes una uoce clamant dicentes: Uincat honestum, uincat honestum. et sic repudiata fuit illa uictoria, quia non fuisset cum uirtute acquisita. et subdit Ambrosius: Maluerunt enim minus posse honeste quam plus turpiter. aliud exemplum narrat idem Ambrosius in eodem libro et Annetus Florius in Ystorijs Romanorum. dicunt enim quod cum Pirrus rex et Fabricius consul Romanorum, magno exercitu congregato, ad inuicem pugnaturi essent, uenit medicus Pirri regis ad Fabritium et dixit ei quod regi medicinam uenenatam daret, et sic, rege mortuo, ipse uictoriam optineret. quod audiens Fabritius talem uictoriam detestatus est, quia non honeste sed proditorie eam fuisset assecutus. quocirca dictum medicum, tanquam proditorem domini sui, fecit ligari et ad dominum suum mitti. et subdit Ambrosius: Reuera preclarum ut qui uirtutis certamen susceperat, nollet fraude uincere. quod cum rex cognouisset, medicum illum occidit, et ait: Iste est Fabritius, qui sicut sol non potest retrahi a cursu suo, sic nec ipse a legalitate sua. et ideo cum Fabritio ad suam uoluntatem composuit. tertium exemplum est de Regulo, maximo consule Romanorum, qui iurauerat ad carcerem redire, prout in presenti titulo dictum est. utile quidem sibi fuisset ad carcerem non redire, sed non fuisset honestum propter iuramentum. quartum exemplum ponit Ualerius de Camilo duce romano, qui cum quandam ciuitatem obsideret, quidam magister artis gramatice, docens filios nobilium, extra urbem causa spatiandi deduxit et in manus hostium tradidit. quod cum Camilus audisset, factum abhorruit dicens: Nos Romani uirtute et armis uincere cupimus et belli sicut et pacis iura seruamus, nec contra puerilem etatem, quibus etiam captis urbibus parcitur, sed contra rebelles arma leuamus. iussit igitur ipsum ligatum pueris tradi et ad parentes suos deduci. quod cum illi audissent, Romanis portas aperuerunt et cum eis composuerunt. ista autem res publica melius augmentatur, promouetur et regitur probitate morum et magnanimitate uirtutum, quam copia diuitiarum, multitudine populorum, habundantia equorum siue armorum. istud ostendit Cato eleganter atque diserte. non ille Cato, qui libellum composuit puerorum, sed ille Cato famosissimus, qui inter latinos philosophos fere optinet principatum. iste Cato partes Pompei contra Cesarem adiuuabat, ex eo quod Cesarem hostem rei publice reputabat. cum igitur audisset quod dictus Cesar de Pompeio optinuisset uictoriam, tante fuit magnanimitatis, quod uenenum et gladium sibi petijt. qui, austo ueneno, gladium sibi infixit et uulnus dilatauit ne Cesarem rei publice hostem uideret regnantem. hic igitur Cato, agens de re publica, ita dicit et uerba eius beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei recitat, dicens: Nolite, inquit Cato, existimare maiores nostros armis rem publicam ex paruis magnam fecisse. quippe, si ita esset, multo pulcherrimam eam nos haberemus. quippe sotiorum atque ciuium, preterea armorum et equorum maior copia nobis quam illis est. sed alia fuerunt, que ipsos magnos fecerunt, que nobis nulla sunt, uidelicet domi industria, foris iustum imperium, animus in consulendo liber, nec delicto nec libidini obnoxius. hec igitur Catonis uerba quam sint uerissima docet nos ipsa experientia, que ueritatum omnium est magistra. constat enim quod nostri ciues moderni magis habundant in armis, equis, personis et diuitijs, quam habundarent antiqui. et tamen nostri ciues antiqui rem publicam melius sepe gubernabant quam nostri moderni, qui tot diuitijs modo habundant. sepe enim inter nimias diuitias et rerum opulentias res publica periclitatur. unde dicit Augustinus: Qui prudenter attendunt, plus dolent paupertatem quam opulentiam perisse Romanam. in paupertate enim morum integritas seruabatur; per opulentiam uero non muros urbis, sed mentes hominum ipsius ciuitatis dira nequitia, omni peior hoste, corrupit. unde poeta: Nullum crimen abest facinusque libidinis ex quo paupertas Romana perit. patet igitur ex uerbis Catonis quod ista .IIII.or., scilicet habundantia armorum et equorum, personarum et diuitiarum, non sunt causa quare res publica strenue administretur, sed alia .IIIIor., que ipse sub infert. primum est ut ipsi ciues sint industrij circa domestica, ut scilicet domum suam bene sciant componere et ordinare. quia, sicut dicit Apostolus, qui suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negauit et est infideli deterior. sepe autem contingit quod, quando dominus domus est in se inordinatus, totam familiam habet inordinatam. unde dicitur in Ecclesiastico: Secundum iudicem populi sic et ministri eius, et, qualis est rector ciuitatis, tales et inhabitantes in ea. ille enim, qui in domo sua non est ordinatus, non potest alios ordinare. unde refert sanctus Ieronimus quod Gorgias, magnus philosophus, habebat uxorem turpem et ancillam formosam, et quamuis ille esset castissimus, uxor tamen, eius çelotipa, eum de ancilla suspectum habebat et eum cotidianis iurgiis molestabat, ita quod in domo sua pacem habere non poterat. dictus autem Gorgias fecit librum pulcherrimum, qualiter Greci, inter se discordes, ad inuicem pacificari possent. cum igitur librum illum coram alijs philosophis et sapientibus recitaret, quidam famulus suus dixit: Iste homo uult concordare totam Greciam, qui tamen non potest concordare domum suam. quia, cum tantum sint tres in una domo, ipse scilicet, uxor et ancilla, tamen ad inuicem pacificari non possunt. secundo debent habere et seruare quo ad omnes alios iustitiam. est autem iustitia uirtus, que reddit unicuique ius suum. ille igitur est iustus, qui superiori dat reuerentiam, equali concordiam, inferiori instructionem et disciplinam, amicis beniuolentiam, inimicis patientiam, miseris et afflictis compassionem operosam. tertio non debent esse uitiis subiecti, parum enim prodesset rei publice si hedificia starent et mores corruerent. unde dicit Augustinus quod Scipio non censebat rem publicam esse felicem stantibus menibus et ruentibus moribus. quarto debent esse liberi in consulendo, quia libere debent dicere et consulere ueritatem. sed multi sunt qui aut propter timorem aut propter munerum acceptionem tacent ueritatem. refert Elinandus, qui fuit doctor magnus, quod dum Philippus, rex macedo, Atheniensibus multas iniurias et molestias inferret et inter eos lis maxima uerteretur, tandem de communi consensu ordinatum est ut quelibet pars unum acciperet aduocatum. Athenienses igitur pro suo aduocato acceperunt Demostenem, qui erat sapientissimus et facundus, cuius eloquentiam omnes aduocati et iudices formidabant. quod cum audisset rex Phylippus, timuit uehementer ne propter suam facundiam ipse suam perderet causam, propter quod magnum pondus argenti ad Demostenem destinauit, rogans ut nec pro se nec pro Atheniensibus allegaret, sed solum taceret. ille uero, auaritia deprauatus, argentum accepit et se taciturum esse promisit. apropinquante igitur termino, miserunt Athenienses ad Demostenem, ut ad locum ordinatum pergeret et causam ipsorum defenderet. quod cum ipse presensisset, simulans langorem, in lectum se proiecit et cepit fortiter exclamare se pati scinatem. tunc unus ex nuntijs Ateniensium, qui audiuerat de accepto argento, sibi respondit dicens: Ecce, Demostenes, non pateris scinatem, sed argentinatem. et sic ille, deprauatus cupiditate pecunie, tacuit ueritatem iustitie. dicit idem Elinandus quod, si lingua iudicis funiculis argenteis fuerit ligata, statim efficitur muta et tamen, sicut peccatum est mendacium dicere, ita et ueritatem tacere. unde dicit beatus Augustinus: Uterque reus est apud Deum et qui ueritatem occultat et qui mendacium dicit. ille, quia prodesse non uult; iste, quia nocere desiderat. capitula none partis. Sequitur nona pars, in qua agitur de re familiari et domestica, et ista pars habet sex capitula. in primo capitulo ponitur qualis uxor sit ducenda et qualiter cognosci poterit que sit bona uel non. in secundo qualiter sit custodienda. in tertio qualiter mutuo se debent diligere. in quarto quod debent pacifice habitare. in quinto qualiter parentes debent se habere ad filios, et filij ad parentes. in sexto qualiter domini se debent habere ad famulos siue seruos, et serui ad dominos. qualem uxorem debent ducere uiri et qualiter cognosci poterit que sit bona uel non. capitulum primum. Non tantum ciues debent habere ordinatam rem publicam, sed etiam rem familiarem et domesticam. que quidem tunc est ordinata quando ipsi coniuges inter se sunt ordinati et habent familiam ordinatam. ordinatio autem rei familiaris et domestice multum dependet a bona et sapiente uxore, iuxta illud quod dicit Salomon: Sapiens mulier edificat domum suam, insipiens manibus suis eam destruet. et ideo uir multum laborare debet ut uxorem bonam et sapientem habere possit. et quamuis uxor sapiens detur a Deo, quia, sicut dicit Salomon, domus et diuitie dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens, debet tamen uir accepturus uxorem diligenter requirere de eius moribus et conditione. istud autem qualiter fieri debeat ostendit sanctus Iohannes Crisostomus, dicens quod ille qui uult uxorem accipere, debet considerare si illa puella, quam uult accipere, habet ambos parentes bonos uel ambos malos, uel unum bonum et alterum malum. si ambo parentes sunt boni, secure eam accipiet, quia bona arbor fructus bonos facit. si ambo sunt mali, omnino eam dimittat, quia non potest arbor mala fructus bonos facere. si uero alter est bonos et alter malus, quid facturus sit timeat et uideat diligenter. uerumtamen, si pater est malus et mater bona, minus debet timere eam accipere. si uero, e contrario, pater est bonus et mater mala, magis debet timere eam accipere, et ratio est quia puelle magis conuersantur cum matribus, quam cum patribus, et ideo magis consueuerunt imitari mores maternos, quam paternos. uir igitur accepturus uxorem non debet tantum respicere ad eius diuitias sicut faciunt auari, nec ad eius pulcritudinem sicut faciunt iuuenes lasciui, sed ad morum ipsius honestatem sicut faciunt sapientes et discreti. non debet igitur uir tantum respicere ad eius diuitias, unde dicit sanctus Iohannes Crisostomus: Tu, iuuenis, quando uxorem ducere uis, noli querere diuitem, sed bene morigeratam, quia boni mores diuitias semper acquirunt, diuitie autem bonos mores nunquam fecerunt et gloriosior est paupertas fidelium quam diuitie peccatorum. quidam philosophus, nomine Aureolus Teophastus, querit utrum homo debeat potius ducere uxorem diuitem quam pauperem, et dicit quod ille, qui ducit uxorem diuitem, ponit in domo sua tempestatem, quia uxor diues uult esse domina uiri et ipsum die ac nocte iurgijs molestabit et suas diuitias sibi improperabit. propter hoc dicit Salomon: Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere letigiosa in domo communi. doma proprie est tectum domus, ubi passeres et yrundines nidificare consueuerunt. uult ergo dicere Salomon quod melius est habitare in tecto domus cum passeribus et yrundinibus, quam in medio domus cum litigiosa muliere; quia peius est letigium mulieris, quam garritus yrundinis. et sicut uir non debet respicere ad diuitias in uxore, sic et uxor potius debet habere uirum bene morigeratum et sapientem, quam diuitem. unde quidam interrogauit Themistidem phylosophum, cuinam libentius filiam suam traderet in uxorem, an homini pauperi sed etiam moribus ornato, an homini diuiti et parum probato, qui respondit: Malo filiam meam tradere uiro indigenti peccunia quam peccunie indigenti uiro. non debet enim uir accepturus uxorem respicere de eius pulcritudinem sicut faciunt iuuenes lasciui, quia ipsa pulcritudo in muliere est periculosa intuenti et habenti. intuenti quidem, quia sepe decipit hominem intuentem. unde dixit Salomon: Fallax gratia et uana est pulcritudo. mulier timens Dominum ipsa laudabitur. est etiam periculosa mulieri habenti, quia, sicut dicit Salomon: Circulus aureus in naribus suis, mulier pulcra et fatua. quando mulier est fatua et turpis, non est periculum, quia nemo eam sollicitat. quando etiam est pulcra et sapiens, similiter non est periculum, quia sapienter se custodit. sed quando est pulcra et fatua, tunc est periculum, quia, sicut sus habens circulum aureum in naribus uel in collo, cum illo auro in lutum se proicit, sic mulier fatua, habens pulcritudinem, se cum illa pulcritudine in fetorem immunditie se immergit. querit supradictus philosophus Aureolus si uir potius debet ducere uxorem pulcram, quam turpem, et respondit quod pulcra ab omnibus adamatur, turpis uero ab omnibus despicitur. et ideo difficile est custodire pulcram, quam omnes habere desiderant; molestum est autem turpem tenere, quam nullus uult uidere. et ideo ille, qui habet uxorem pulcram, semper erit in timore, et ille, qui habet turpem, semper erit in dolore. propter hoc medium est tenendum, ut nec nimis pulcra nec nimis turpis uxor ducatur, ne aut timor nimis sollicitet propter pulcram, aut dolor nimis excruciet propter fedam. non igitur attendendum in uxore ad diuitias uel ad pulcritudinem, sed ad morum honestatem, ut scilicet mulier sit honesta et pacifica, non litigiosa et clamosas, quia, sicut dicit Salomon, tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur. quando uir est in lecto et est magnum frigus, si tectum perstillaret et stillicidia super eum caderent, plurimum molestaretur. ita uult dicere Salomon quod mulier litigiosa est uiro sicut stillicidia, que in die frigoris cadunt de tecto, que inquietant hominem existentem in lecto. refert sanctus Ieronimus et Seneca quod Socrates philosophus, licet esset sapientissimus, erat tamen corpore turpis et fedus. iste habebat duas uxores, que de ipso çelotipe multum erant. dum igitur quadam die Socrates eas reprehenderet quod de se tam turpi çelotipe essent, ille indignate in eum impetum fecerunt et per capillos ad terram trahentes, ipsum uerberibus affecerunt. quadam etiam die, dum una illarum magnas intonationes super eum fecisset, ille nichil sibi respondere uoluit, sed de domo recedens, super quandam trabem, muro domus sue adherentem, sedere cepit. tunc illa caldariam aqua plenam accipiens, totam illam aquam super caput uiri effudit. Socrates uero, caput extergens et ad eam respiciens, dixit: Ego bene sciebam quod post tonitrua pluuia sequeretur. cum igitur amici sibi consulerent ut illas uxores, que eum sic molestabant, a se expelleret, dixit: Nequaquam faciam, quia mihi faciunt magnam utilitatem, ex eo quod me faciunt patientem. nam disco in domo patientiam ut ipsam in foro exibeam. qualiter uiri debent uxores suas custodire. capitulum secundum. Quia mulier est magis fragilis quam uir, ideo mulieri est maior custodia adhibenda quam uiro. nam, sicut dicit sanctus Iohannes Crisostomus, mulieres sunt magis incaute quam uiri et ideo citius decipiuntur. sunt magis molles et ideo ad bonum et ad malum citius flectuntur. sunt magis fragiles et citius superantur. et propter hoc dyabolus, uolens decipere primos parentes, non est agressus uirum sed mulierem, sciens quod mulier facilius deciperetur quam uir, ex eo quod est sexus incautior et citius flecteretur, ex eo quod est sexus mollior et facilius uinceretur, ex eo quod est in libro De decem cordis: mulieri adhibite sunt .IIIIor. custodie, uiro autem tantum una. prima custodia est timor Dei, qui ipsam debet retrahere a peccato, quia, sicut dicit Salomon, per timorem Domini declinat omnis homo a malo. secunda est custodia uiri, quia uir uxorem suam custodire debet, nam, sicut dicitur in Ecclesiastico: *Si uxor non ambulauerit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum tuorum. tertia est uerecundia mundi, quia magna uerecundia et confusio est mulieri quando in adulterio deprehenditur*. ideo dicit Salomon: Mulier diligens corona est uiro suo, et putredo in ossibus eius que confusione res dignas gerit. quarta est terror legum publicarum, que uxores fornicarias dampnant. unde dixerunt Iudei Christo: Magister, hec mulier modo deprehensa est in adulterio. in lege autem mandauit nobis Moyses huiusmodi lapidare. uir autem habet tantum super se unam custodiam, scilicet timorem Dei, per quem debet retrahi a peccato. non enim habet custodiam uxoris, quia de illius custodia non curat, nec timet uercundiam mundi, ymo aliquando de hoc se iactat. unde dicit Augustinus: Tanta est peruersitas humani generis, ut aliquando metuendum sit ne castus erubescat apparere inter impudicos. non timet etiam penam legum, quia leges non dampnant uiros fornicarios sicut uxores fornicarias. querit autem supradictus Aureolus philosophus utrum mulier a uiro sit custodienda, et dicit et respondet quod nichil prodest uiri custodia, quia uxor aut est bona aut est mala. si est bona non debet custodiri, si est mala non poterit custodiri. quamuis autem iste philosophus sic dicat, nos tamen dicimus quod sunt quedam uxores que sunt probate, quedam que sunt suspecte, quedam que sunt medie. ille, que sunt probate, non sunt custodiende, sed sunt sue libertati per omnia relinquende. reffert sanctus Ieronimus in libro Contra Iouinianum quod, cum quidam magnus consul romanus, nomine Diuelius, quandam nobilem puellam in uxorem iuuenis accepisset et ipse os fetidum multum haberet, quadam uice, dum iam esset senex, fuit sibi improperatum quod ipse habebat os fetidum. rediens igitur domum, conquestus est uxori sue quare hoc sibi aliquando non dixerit, ut ipse remedium et medicinas adibuisset. que respondit: Fecissem, domine, nisi quia credebam quod omnes homines talem flatum haberent. ista igitur, que sic erat probata, non erat custodienda. alie sunt suspecte, et iste sunt custodiende et legibus artande. et quamuis totaliter non possint custodiri, possunt tamen sepe a multis malitijs impediri. unde dicit Dominus per Oseam prophetam de muliere fornicaria: Ecce ego sepiam uias suas spinis, et semitas suas non inueniet et sequetur amatores suos et non apprehendet eos. tunc uir uias impudice mulieris cum spinis sepit, quando multas cautelas et impedimenta sibi opponit. quedam autem uxores sunt medie, que nec adhuc sunt bene probate nec omnino suspecte. iste nec sunt nimis artande nec nimis relaxande, sed prius sunt probande. si enim amicus, antequam homo confidat de eo, est probandus, multo fortius uxor. ideo dicitur in Ecclesiastico: Si possides amicum, in temptatione idest in probatione posside eum et ne facile credas ei te ipsum. quod uiri et uxores debent se mutuo diligere. capitulum tertium Dilectio mutua inter uirum et uxorem neccessaria est. nam uiri debent diligere uxores suas. ideo dicit Apostolus in epistola Ad Ephesios: Uiri, diligite uxores uestras, sicut et Christus Ecclesiam. non enim uir debet uxorem suam timere tanquam dominam nec sibi eam subicere tanquam ancillam, sed eam diligere tanquam sororem et sotiam. ideo prima mulier non est facta de capite uiri, quia non debebat esse eius domina; nec de pede uiri, quia non debebat esse eius ancilla; sed de latere uiri, quia debebat esse sibi equalis et sotia. similiter uxor debet diligere uirum, unde dicitur in Tobia quod parentes monuerunt filiam suam ut honoraret soceros et diligeret maritum et regeret familiam et gubernaret domum. iste autem amor debet esse discretus ex parte uiri et perfectus ex parte uxoris et precordialis ex parte utriusque. primo quidem iste amor debet esse discretus ex parte uiri, quia uir debet diligere uxorem suam discrete et ordinate, quod est contra multos, qui uxores suas nimis ardenter et inordinate amant. contra quos dicit Seneca: Amor forme mulieris rationis obliuio est et insanie proximus, turbat consilia, altos et generosos spiritus frangit, a magnis cogitationibus ad humilimas retrahit. origo quidem amoris honesta, sed magnitudo deformis. ideo dicit Sistus philosophus: Adulter quidem est in suam uxorem amator ardentior. ille igitur ordinate uxorem diligit, qui ab opere coniugali scit tempore debito abstinere et qui scit ibi culpam mortalem cauere. nam secundum Crisostomum in quatuor temporibus est a coniugali opere abstinendum. primo in tempore menstrui ex eo quod tunc sepe generantur filij ceci, claudi et leprosi sicut dicit sanctus Ieronimus, et istud est in precepto. secundo est abstinendum tempore pregnationis et partus. tertio, in temporibus sollempnitatum. quarto in temporibus ieiuniorum, et ista omnia non credimus esse in precepto, sed in consilio. ille etiam uxorem suam ordinate diligit, qui in opere coniugali mortalem culpam cauere nouit. nam commixtio coniugalis aliquando nullam habet culpam, aliquando uero uenialem, aliquando mortalem, aliquando mortalissimam. tunc enim nullam habet culpam quando fit intentione prolis procreande, unde dicit sanctus Gregorius: Tunc coniuges in commixtione sine culpa sunt quando pro percipienda prole miscentur. habet autem culpam uenialem quando fit causa concupiscentie explende, que causa concupiscentie ita est rationi subiecta, quod eam non expleret nisi cum propria uxore. unde dicit quedam glosa super epistulam sancti Pauli Ad Corinthios: Coniugalis concubitus, qui fit gratia generandi prolem, non habet culpam; quando autem fit causa concupiscentie satiande, sed tamen cum propria coniuge, habet culpam uenialem. nichilominus autem potest habere culpam mortalem quando scilicet concupiscentia sic est immoderata, quod cum quacumque muliere siue cum propria siue cum aliena ipsam expleret. unde dicit Augustinus in libro Contra Iulianum: Intemperatus in coniugio quid aliud nisi quidam adulter est?. tunc autem habet culpam mortalissimam quando uir abutitur uxore sua, unde dicit Augustinus in libro De Bono coniugali: Ille usus, qui est contra naturam, execrabilis fit in meretrice, sed execrabilior in uxore. secundo iste amor debet esse perfectus ex parte uxoris, quia uxor debet diligere uirum amore perfecto. istud autem sic ostendit sanctus Iohannes Crisostomus dicens: Si uir habeat uxorem, hoc modo agnoscetur plena uxoris dilectio, quia uxor neminem debet putare sapientiorem, quam uirum suum; etsi alter sit sapientior, tamen illa sapientiorem esse intelligere non debet. uxor neminem fortiorem debet putare, quam uirum suum; etsi alter sit fortior, illa tamen intelligere non debet alterum fortiorem. uxor neminem debet putare formosiorem, quam uirum suum; etsi alter sit formosior, tamen non debet sibi apparere; perfectum enim odium et perfectus amor rerum iudicia non cognoscunt. nam si perfecte hodias aliquem, qualiacumque fuerint apud illum, omnia tibi mala uidentur. si uero aliquem perfecte amas, quecumque sunt apud eum tibi placent, siue que loquitur, siue que agit. nam etsi mala sint, tamen tibi bona esse uidentur. tertio iste amor debet esse precordialis ex parte utriusque, scilicet uiri et uxoris. ideo uxor formata est de carne uiri iuxta cor, ad innuendum quod uir debet uxorem suam amore precordiali diligere, et uir desponsat uxorem suam ponendo anulum in quarto digito, ubi est quedam uena, que a corde usque ad digitum illum se extendit, ad innuendum quod uxor debet uirum suum ex uero corde amare. quod uir et uxor debent pacifice uiuere et concorditer habitare. capitulum quartum . Multum est Deo acceptum quando uir et uxor pacifice et concorditer uiuunt. ideo dicit sepe sanctus in Ecclesiastico: In tribus beneplacitum est spiritui meo, que sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, amor proximorum et uir et mulier sibi bene consentientes. dicit autem sanctus Augustinus super Psalterium quod quando uir et mulier ad inuicem dissentiunt, tunc in domo est turbatio multa. quando uero uir subicitur et uxor dominatur, tunc in domo est pax peruersa. quando autem uir dominatur et uxor subicitur, tunc in domo est pax recta. potest etiam addi quartum: quando scilicet uir et uxor bene conueniunt, quia tunc est pax Deo et hominibus grata. quando autem uir et uxor male conueniunt, hoc aliquando est ex culpa uiri, aliquando ex culpa uxoris, aliquando ex culpa utriusque. est enim aliquando ex culpa uiri, quando scilicet uir est uxori nimis austerus. ideo dicit Apostolus: Uiri, diligite uxores uestras et nolite amari esse ad illas. aliquando est ex culpa uxoris, quando scilicet est nimis rixosa et nimis çelotipa. unde reffert sanctus Ieronimus in libro Contra Iouinianum quod quidam nobilis Romanus habebat uxorem a foris gratiosam, sed intus cum uiro nimis litigiosam et çelotipam, quam uir tandem se expulit et eiecit. et cum a uicinis reprehenderetur quod uxorem sic gratiosam expulisset, ille pedem protendit dicens: Uidetis hoc calciamentum, a foris quidem multum est pulcrum et tamen intus me premit. uidetis quidem calciamenti formositatem exteriorem, sed non uidetis meum dolorem interiorem. ita est etiam de uxore mea, que a foris coram uobis uidetur esse pacifica, sed intus mecum est nimis molesta. aliquando uero ista turbatio causatur ex culpa utriusque, quando scilicet et uir est nimis seuerus et uxor nimis rixosa. tunc est in domo turbatio magna. istud autem quod diximus per exemplum sensibilem demonstremus. si quis enim uult ferrurn coniungere et unire alteri ferro, oportet quod utrumque per ignis exustionem mollescat. si enim utrumque fuerit durum uel alterum ipsorum, tunc coniunctio uel unio fieri non ualebit. eodem modo dicendum quod, quando uir et uxor sunt ambo duri, quia uir est seuerus et uxor mansueta uel e conuerso quando uxor est superba et uir mansuetus, tunc non poterunt conuenire. oportet igitur quod utrique mollescant, ut scilicet uir habeat benignitatem et uxor mansuetudinem, et tunc fiet quod dicit Scriptura; quia multum placent Deo uir et uxor bene sibi consentientes. est attamen unus casus, in quo licet uxori iurgium facere contra uirum, quando scilicet sciret uirum suum esse fornicarium. tunc enim ipsum .IIIIor. modis a tali crimine debet retrahere, sicut dicit sanctus Augustinus in libro Quinquaginta omeliarum. primo ipsum caritatiue et dulciter admonendo; ostendendo scilicet pericula anime et corporis et rerum ad que tam inprouide se immittit. si enim uxor omnino taceret, tunc uideretur consentire, unde dicit Augustinus ibidem: Omnino ego moneo, ego precipio, ego iubeo, ymo Christus in me iubet: nolite uiros uestros permittere fornicari. secundo debet eum retrahere ipsum grauiter obiurgando, quia, si non ualent caritatiue admonitiones, debet facere graues obiurgationes.in ceteris quidem que facit uir, et uxor pacientiam habere debet, unde dicit Augustinus ibidem: Aurum tuum uendit maritus? a ferto, femina, patienter. sed castum ipsum opta, pro castitate litiga. pereat uilla tua, non anima ipsius te tacente pereat. tertio debet eum retrahere, Ecclesiam, idest episcopum, interpellando; quia, si non ualent admonitiones, si non ualent obiurgationes et tamen factum est publicum et notorium, debet uxor recurrere ad episcopum ciuitatis, ut uirum suum terreat et sua auctoritate compescat. unde dicit Augustinus ibidem: Nolite, pudicissime mulieres, uiros uestros permittere fornicari. interpellate contra illos Ecclesiam, idest episcopum et prelatos Ecclesie, ad quos spectat publicos maritos fornicarios per excommunicationis sententiam cohercere. quarto debet ipsum retrahere ad Deum recurrendo, quia si supradicta non ualent, debet ad Deum pro ipso preces effundere. debet etiam ad uiros spirituales recurrere, ut pro uiro suo ad Deum preces effundant. unde dicit Augustinus ibidem: Non dico ut interpelletis contra uiros uestros fornicarios iudices publicos nec proconsulem nec comitem nec imperatorem, sed Deum patrem et Ihesum Christum, filium eius, et Spiritum sanctum. et quoniam possent alique uxores dicere: et quo uir meus fidem mihi non seruat nec ego sibi seruabo, ideo subdit sanctus Augustinus: Nolite, castissime femine, imitari uiros uestros impudicos, aut uobiscum uiuant aut sine uobis pereant. inpudico marito non debet mulier pudicitiam, sed Christo; non propter maritum hoc faciat, qui non meretur, sed propter Christum hoc faciat. qualiter parentes se debent habere ad filios et filij ad parentes. capitulum quintum. Quia res domestica est bene ordinata quando pater familias habet familiam ordinatam, ideo a filijs suis debet incipere et eos bonis moribus informare. debent quidem parentes filios suos diligere, debent ipsos in sua pueritia bonis moribus informare, debent ipsos delinquentes corrigere. primo quidem debent ipsos discrete diligere. sed notandum est quod ipse amor aliquando est bonus et meritorius, aliquando malus, aliquando indifferens. bonus quidem et meritorius est quando pater diligit filium, qui est bonus et iustus, uel ut sit bonus et iustus. tunc enim non diligit filium tantum quia filium, sed diligit Deum in filio. et tunc reducitur ad illud preceptum: Diliges proximum tuum sicut te ipsum. aliquando ille amor potest esse malus, quando scilicet parentes propter amorem filiorum usuras faciunt, aliena rapiunt, que postea filiis causa perditionis existunt. unde ipsi filij de tali patre in inferno conquerentur, unde dicitur in Ecclesiastico: De patre impio conquerentur filij, quia propter illum sunt in obprobrium. aliquando uero ille amor potest esse indifferens, idest nec bonus siue meritorius, nec malus, quando scilicet pater non habet respectum ad filij malitiam, si est malus; nec ad filij gratiam, si est bonus; sed tantum ad naturam, quia scilicet diligit filium ex eo quod est filius. et iste amor est ita naturalis, quod etiam communis est bestijs. unde dicit Augustinus in libro La Omeliarum: Si serpentes et lupi amant filios suos, non est laudandus qui filios amat, sed est detestandus qui non amat. si filios amas, serpentibus compararis; si filios non amas, a serpentibus uinceris. ipse autem amor naturalis est maior in parentibus respectu filij, quam sit in filio respectu parentum. et ratio est quia parentes de natura sua propria dederunt filijs corpus suum, filij autem parentibus in generatione sua nichil dederunt. et ideo parentes diligunt filios suos ut rem suam, ut carnem suam, ut membra sua. uidemus etiam quod humor arboris fluit a radice in ramos, non a ramis ad radicem. radix est pater, ramus est filius. et ideo amor a patre, qui est radix, magis fluit in filium, qui est ramus, quam a filio in patrem. iste etiam amor naturalis respectu filij maior est in matre, quam in patre; et una causa est quia illam rem plus diligimus, in qua maius ius habere nos scimus. quamuis enim filius quantum ad corpus, sit res propria patris et matris, tamen mater plus habet ibi de sua substantia, sicut dicit Philosophus, quam uir. et ideo maius ius in corpore filij habet, quam uir. secunda causa est quia illam rem plus diligimus, circa quam plus laboramus. mater autem plus laborat circa filios quam pater, tam in portando quam in pariendo, quam etiam in nutriendo. tertia causa est quia illam rem plus diligimus, quam certitudinaliter nostram esse scimus. mater autem pro certo scit quod filium talem de se generauit; uir autem, etsi credat, tamen certus non est quod sit de suo semine generatus. in hoc tamen differunt amor patris et matris erga filium, quia mater plus dolet de filij aduersitate et pater plus gaudet de filij prosperitate. mulier enim naturaliter magis patitur et compatitur quam uir, ex eo quod habet animum magis mollem, unde mulier dicitur quasi mollier. nam secundum Philosophum in libro De Animalibus, in omni genere animalium femine sunt molliores quam masculi, preter ursam et leopardam. quando igitur inuenitur aliqua mulier seuera et dura non potest dici femina, sed ursa uel leoparda. mulier enim naturaliter est frigida et humida et ideo de facile est passibilis. uir autem naturaliter est calidus et siccus, et ideo non sic de facili patitur et compatitur, et ideo in morte filij naturaliter plus dolet mater quam pater, quia homo habet cor magis magnanimum et ideo magnalia et sublimia magis appetit et amat. istud aperte ostendit Salomon dicens: Filius sapiens letificat patrem, filius uero stultus mestitia est matris sue. ecce quia aperte dicit quod pater de filio sapiente habet letitiam, mater uero de filio stulto habet tristitiam. secundo ipsi parentes debent filios suos a sua pueritia bonis moribus informare. nam illam formam, quam induerunt in pueritia sua, semper retinent etiam in senectute sua. unde dixit Salomon: Adolescens iuxta uiam suam, etiam cum senuerit, non recedet ab ea. sunt enim ipsi pueri sicut mollis cera, quia de facili ad quodlibet bonum ducuntur. ideo in persona talium dicit Propheta: Factum est cor meum sicut cera liquescens in medio uentris mei. sunt sicut recens testa, quia bonum odorem semper conseruant, iuxta illud quod noua testa capit, inueterata sapit. sunt etiam sicut gracilis uirgula, quia de facili ad bonum flectuntur. de quibus dicit Propheta: Quorum filij sicut nouelle plantationes in iuuentute sua. tertio debent parentes filios suos delinquentes arguere, memores Hely sacerdotis, qui filios suos corripere noluit, et ideo ipse cum filijs suis mala morte perijt. sunt autem quidam filij obedientes et boni. isti sunt de bono in melius promouendi, tales enim faciunt patri magnam consolationem et cordis delectationem. de quibus dicit Salomon: Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delitias anime tue. alij sunt filij, qui, si aliquando offendunt, statim ad leuem correctionem patris se corrigunt et patri obediunt. isti non sunt grauiter obiurgandi, sed dulciter admonendi. de quibus dicit Apostolus in epistola Ad Ephesios: Uos, patres, nolite ad iracundiam prouocare filios uestros, sed educate illos in disciplina et in correctione Domini. non enim tales sunt prouocandi, sed in disciplina, idest in morum honestate, sunt educandi. alij filij sunt duri et superbi et parentibus inobedientes. tales sunt uerberibus flagellandi. de talibus dicit Salomon: Qui parcit uirge, odit filium suum. qui autem diligit, illum instanter erudit. et in Ecclesiastico dicitur: Qui diligit filium suum, assiduat illi flagella. filij autem erga parentes humiliter se debent habere, quia debent eos honorare, eis seruire et subministrare; et ad hoc induci debent propter preceptum, propter debitum et propter nature instinctum. primo quidem propter preceptum, quia Deus precepit dicens: Honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longeuus super terram, et qui maledixerit patri suo uel matri, morte moriatur. in nullo alio precepto Decalogi inuenitur facta fuisse promissio seruanti, uel comminatio non seruanti, nisi in precepto parentum, ad significandum quod multum placet Deo quando parentes honorantur, et multum sibi displicet quando sibi honor non impenditur; et intelligitur ille honor non tantum malos urgendo, sed etiam in seruiendo et subministrando. secundo filij debent induci ad seruiendum parentibus propter debitum. ipsi enim a parentibus receperunt tria, scilicet esse et nutrimentum et documentum. quia igitur ab eis receperunt esse, debent eis magnam reuerentiam. unde dicitur in Ecclesiastico: Honora patrem tuum et gemitus matris tue ne obliuiscaris; memento quod nisi per illos natus non fuisses. iterum, quia ab ipsis receperunt nutrimentum, debent eis in subueniendo magnam diligentiam, ut, sicut parentes nutrierunt filios in iuuentute, sic et ipsi nutriant parentes in senectute. unde dicitur in Ecclesiastico: Fili, suscipe senectam patris tui. insuper, quia ab ipsis receperunt documentum, debent eis magnam obedientiam. unde dicit Apostolus: Filij, obedite parentibus uestris in Domino, hoc enim iustum est. tertio filij debent induci ad subministrandum parentibus per nature instinctum. natura enim omnes docet et instruit quod filij debent parentibus subuenire et quando sunt in necessitate positi et quando sunt senectute confecti et quando sunt mortui. et ad ista tria ostendenda ponit Ualerius Maximus tria exempla. nam ad ostendendum quod filij debent parentibus subuenire quando sunt in necessitate positi, narrat quod cum quidam nobilis uir et potens et iam senex quoddam flagitium commisisset, noluit iudex propter honorem parentum ipsum publica morte punire, sed carceri ipsum inclusit ut ibi fame moreretur. filia uero eius, que erat nupta, de licentia iudicis eum cotidie in carcere uisitabat. prius tamen ea diligenter prescrutari faciebat ne aliquid comestibile sibi deferret. illa uero, extracto ubere, singulis diebus de lacte proprio patrem nutriebat. cum uero iudex miraretur quod ille tanto tempore uiueret, precepit ut custodes respicerent per rimas hostij quando filia cum patre erat. et uidentes quod patri lac propinabat, hoc iudici nuntiarunt. ille autem, pietate commotus, patrem filie condonauit. ad ostendendum autem quod filij debent parentibus subuenire quando sunt senectute confecti, ostendit idem Ualerius per exemplum ciconie, dicens quod quando ciconie senescunt, filij ponunt parentes in nido et uelut infantes iuxta pectus suum collocant, fouent et nutriunt. soli autem uultures parentes suos fame mori permittunt. ad ostendendum autem quod filij de parentibus mortuis debent curam agere et eis sepulturam debitam preparare, ostendit hoc dictus Ualerius exemplo Scitarum, dicens enim quod cum Darius rex fines Scitarum inuasisset et sepulcra parentum suorum inuadere uellet, miserunt ei Scite quod depopulationem agrorum et uinearum equanimiter ferrent, sed si sepulcra parentum contingeret, tunc potentiam Scitarum et uires sentiret, quia pro ipsis defendendis mori parati essent. quod audiens Darius, sepulcra parentum illorum inuadere uel infringere ausus non fuit. qualiter domini se debeant habere ad famulos siue seruos et serui ad dominos. capitulum .UIm. Postquam pater familias rem domesticam ordinauit quantum ad uxorem et filìos, debet etiam ipsam ordinare quantum ad seruos. dicunt autem doctores quod sunt .IIIIor. genera seruorum. quidam enim sunt de ancilla nati, quidam in prelio acquisiti, quia, sicut dicit beatus Petrus: A quo quis superatus est, huius et seruus est. unde tales dicebantur serui a seruando, quia ab hostibus seruabantur ne occiderentur. alij sunt serui conductitij, qui sub pensione annua conducuntur; alij sunt emptitij, qui pecunia emuntur. omnes istos seruos Paulus in epistola Ad Ephesios instruit dicens: Serui, obedite dominis carnalibus cum timore et tremore, in simplicitate cordis uestri, non ad oculum seruientes quasi hominibus placentes, sed sicut serui Christi facientes uoluntatem Dei ex animo. sed notandum quod sunt quidam serui sensati, quidam pigri et otiosi, quidam uero malitiosi. serui sensati sunt ualde diligendi, unde dicitur in Ecclesiastico: Seruus sensatus sit tibi dilectus sicut anima tua. de talibus dicit Salomon: Seruus sapiens dominabitur filijs stultis et inter fratres hereditatem diuidet. serui uero pigri et otiosi sunt continuis laboribus exercendi. unde dicitur in Ecclesiastico: Operatur in disciplina et querit requiescere, laxa manus illi, et querit libertatem. iugum et lorum curuant collum durum, et seruum inclinant operationes assidue. mitte illum in operationem, ne uacet; multam enim malitiam docuit otiositas. serui uero maliuoli et malitiosi sunt duris abstinentijs, compedibus et uerberibus cohercendi, unde dicitur in Ecclesiastico qualiter autem sint per abstinentiam macerandi. dicitur in Ecclesiastico: Cibaria et uirga et onus asino, panis et disciplina et opus seruo. quod sint cumpedibus astringendi dicitur ibidem: Seruo maliuolo tortura et compedes. quod uero sint uerberibus flagellandi dicitur in eodem libro: Non confundaris, idest non timeas ne uerearis seruo pessimo latus sanguinare, idest usque ad sanguinem uerberare. quamuis autem serui, quocumque nomine censeantur, siue de ancilla nati, siue in prelio acquisiti, siue conductitij, siue emptitij, sint dominis suis inferiores, tamen quantum ad quinque inueniuntur equales. prima equalitas attenditur ex parte principij, quia omnes, tam serui quam liberi, de terra sunt creati et nudi et plorando nati. unde dicitur in libro Sapientie: Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreno illius, qui prius factus est, et in uentre matris figuratus sum caro et primam uocem similem omnibus emisi plorans. nemo enim ex regibus aliud habuit natiuitatis initium. secunda equalitas attenditur ex parte medij, quia omnes, tam liberi quam serui, eundem locum habent scilicet eundem mundum, eandem terram, eundem aerem. unde dicitur in eodem libro Sapientie: Ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram. tertia equalitas attenditur ex parte finis, quia omnes, tam liberi quam serui, moriuntur, in cinerem resoluuntur et putrescunt. unde dicitur in eodem libro Sapientie: Unus ergo introitus est omnibus ad uitam et similis exitus. unde dicit sanctus Ciprianus: Uobis dominis atque senis est eadem sors nascendi, conditio una moriendj, corporum maceries similis, animarum ratio communis, equali iure, equali lege uenitur in istum mundum et de mundo postea receditur. quarta equalitas attenditur ex parte dominij, quia omnes, tam liberi quam serui, habent unum Dominum. unde dicit Apostolus in epistola Ad Ephesios: Uos, domini, seruis uestris remittite minas, scientes quia illorum et uester Dominus est in celis, et personarum acceptio non est apud Deum. ideo dicit sanctus Iob: Magnus et paruus ibi sunt, scilicet sub dominio Dei, et seruus liber a domino suo. quinta equalitas attenditur ex parte iudicij extremi, quia omnes, tam liberi quam serui, ad iudicium Dei uenient et de omnibus factis suis rationem reddent, et ibi gloriam uel penam recipient. unde dicit Apostolus in epistola Ad Chorinthios: Omnes nos manifestari oportet ante tribunal Domini nostri Ihesu Christi, ut refferat unusquisque propria corporis prout gessit, siue bonum siue malum sit. et in epistola Ad Ephesios dicit idem Apostolus: Unusquisque, quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, siue seruus siue liber. capitula decime partis. Sequitur decima pars, in qua agitur de spirituali regimine ciuitatis Ianue. et ista pars habet duo capitula. in primo capitulo ostenditur quo tempore fuit episcopali honore decorata. in secundo ostenditur quo tempore fuit archiepiscopali honore sublimata. quando et quo tempore ciuitas Ianuensium fuit episcopali honore decorata. capitulum primum. Quamuis per aliquam ystoriam tempus non inueniamus expressum quando ciuitas Ianuensis habere meruit episcopatum, credimus tamen quod quando principes Apostolorum, scilicet Petrus et Paulus, Rome presidebant, tunc dignitate episcopali meruit decorari. ratio autem, que nos mouet ad hoc credendum, est ista. constat enim Apostolos istam consuetudinem habuisse, quod quando alique ciuitates uel aliqui de ipsis ciuitatibus ad fidem Christi ueniebant, mox ipsi Apostoli eis episcopos destinabant. unde beatus Petrus illis, qui fuerant conuersi in ciuitate Rauenne, statim sanctum Appollinarem in episcopum dedit. Marchus euangelista illis, quos conuerterat apud Aquileiam, sanctum Hermagoram episcopum ordinauit. illis autem, quos conuerterat apud Alexandriam, sanctum Anianum in episcopum assignauit. sanctus quoque Paulus apostolus per omnes ciuitates, quas conuertebat, episcopos ordinabat. unde et Thimotheum fecit episcopum apud Ephesim et Titum apud Cretam. ostendimus autem supra per auctoritates et rationes quod prima ciuitas Ytalie, uel una de prioribus in qua fides Christi fuit publice recepta et in qua fuerunt Dei sacrificia primo publice celebrata, fuit ciuitas Ianue. fuit autem ad fidem Christi conuersa, ut supra dictum est, circa annos Domini .XXXU. post Christi passionem. et illo tempore principes Apostolorum, scilicet Petrus et Paulus, Rome adhuc in carne uiuebant. et ideo satis credendum est quod beatus Petrus, qui erat papa quando audiuit ciuitatem Ianue ad fidem Christi esse conuersam, ad ipsam ciuitatem aliquem episcopum destinauit. si enim Apostoli ad ciuitates conuersas et remotas episcopos mittebant, uerisimile et probabile est quod ipsi principes Apostolorum, qui erant Rome, ad ciuitatem Ianue ad fidem conuersam et satis uicinam episcopum transmiserunt. ista autem ratio fulcitur et roboratur per aliam rationem. constat enim quod omnes ystoriographi antiqui, qui ante Christi aduentum scripserunt, quando uolunt de Ianua facere mentionem, non appellant ipsam ciuitatem, sed uocant ipsam oppidum sicut Titus Liuius. postquam autem fuit conuersa, ciuitas est appellata sicut patet in legenda sancti Naçarii, in qua urbs siue ciuitas nuncupatur. Naçarius uero anno .XXXU. uel circa post Christi passionem in Ianua predicauit et ipsam ciuitatem aut tunc ad fidem Christi conuertit aut iam conuersam in fide confirmauit, sicut superius est ostensum. ex tunc autem ciuitas est uocata, et ideo uidetur quod ex tunc fuit episcopali honore insignita. nam loquendo proprie ciuitas non dicitur nisi que episcopali honore decoratur. nomina tamen illorum episcoporum primitiuorum non inueniuntur expressa. primus autem episcopus, cuius nomen exprimitur, fuit sanctus Ualentinus, quem credimus extitisse circa annos Domini .DXL. sicut infra dicetur. ante tamen Ualentinum credimus alios episcopos extitisse. dicitur in legenda sancti Ualentini quod, mortuo episcopo Ianue, electus est in episcopum Ualentinus, ex quo manifeste habetur quod ante Ualentinum iam erat in Ianua episcopatus. quot autem episcopi, uel qui istum Ualentinum precesserint, ignoramus, quia nusquam hoc scriptum inuenire potuimus. quando et quo tempore ciuitas Ianuensis fuit archiepiscopali dignitate sublimata. capitulum secundum. Mutatio dextere Excelsi facta fuit quando episcopatus Ianue in archiepiscopatum mutari promeruit, hoc quidem fuit satis dignum, iuris consonum et consentaneum rationi. sicut enim ciuitas Ianuensis multis ciuitatibus imperat, multis populis principatur et nulli nisi Deo quo ad omnia, et imperatori quo ad aliqua est subiecta, sic etiam decebat ut eius archiepiscopus nullius primatis esset suffraganeus, nulli nisi summo pontifici subiectus, sed ipse in alios episcopos suam iurisdictionem transfunderet, suam auctoritatem extenderet, multisque pontificibus presideret. uideamus igitur quo tempore et qua de causa ciuitas Ianue archiepiscopali dignitate meruit sublimari. eo quidem tempore electus est canonice in summum pontificem Innocentius secundus, uir per omnia reuerendus, contra quem quedam pars cardinalium quendam Romanum, nomine Petrum Leonis, scismatice elegit et Anacletum appellauit, cui etiam populus Romanus fauorem et auxilium impendebat. ipse quidem Anacletus totum thesaurum Ecclesie rapuit et fautoribus suis dedit. quapropter dictus Innocentius propter potentiam illius Anacleti non ualens in Urbe morari, super galeas Ianuensium Ianuam est deductus, anno scilicet Domini .Mo.Co. XXXo. iste igitur Innocentius papa inter ceteros cardinales habebat quendam cardinalem magne prudentie et honeste uite, nomine Syrus. et cum sedes Ianuensis tunc uacaret, ipsum Ianuensi ecclesie in episcopum ordinauit, nec alicui incredibile uideatur quod aliquis cardinalis factus sit episcopus Ianuensis, quia legimus pluries alibi simile factum fuisse. tunc enim cardinales non erant in tanto culmine sicut modo cernuntur, sed quilibet episcopus preferebatur cuilibet presbitero uel dyacono cardinali. cum igitur dictus papa Innocentius moram aliquam in Ianua contraxisset, Ianuenses galeas armauerunt et ipsum usque in Franciam deduxerunt, ubi circa duorum annorum spatium moratus, tandem Ianuam est reuersus. anno autem Domini .M.C.XXXII., ad preces ipsius pape, Ianuenses stolum galearum armauerunt et ipsum papam Romam portauerunt, ubi fauore et auxilio Lotarii imperatoris turres et fortilitias in Urbe ceperunt, et Anacletum tirampnice intrusum de Urbe penitus expellentes, Innocentium in sede sua restituerunt. Romani autem, hoc uidentes, ad mandatum domini pape humiliter redierunt. Ianuenses autem cum suo stolo galearum prospere Ianuam sunt reuersi. et quoniam tunc temporis erat guerra et discordia magna inter Ianuenses et Pisanos, dictus papa Cornetum iuit, mandans Ianuensibus et Pisanis ut suos ambaxatores sollempnes ad se mitterent, qui plenam potestatem haberent. cum igitur ambaxatores Cornetum uenissent, dictus papa eos ad inuicem concordauit. misit etiam Syro episcopo Ianuensi ut ad suam presentiam apud Cornetum accederet, intendens ipsum et ciuitatem Ianue multipliciter honorare propter multa et magna seruitia et beneficia que a Ianuensibus fuerat assecutus. cum igitur dictus Syrus episcopus Cornetum uenisset, dominus papa archiepiscopatum concessit anno Domini .Mo.C.XXXIII., crucem quoque et pallium supradicto Syro dedit. insuper medietatem totius insule Corsice dedit in feudum communi Ianue pro una libra auri annis singulis Romane Ecclesie persoluenda. quem tamen censum Lucius papa postmodum communi Ianue remisit de gratia speciali tres quoque episcopatus, qui erant in Corsica et erant suffraganei archiepiscopi Pisani, archiepiscopo Ianuensi dedit et suffraganeos eos fecit, scilicet episcopum Maranensem, episcopum Nebiensem et episcopum Acciensem. dedit quoque archiepiscopo Ianuensi alios suffraganeos, scilicet episcopum Bobiensem et episcopum Bruniacensem. Alexander uero tertius propter multa seruitia, que a Ianuensibus receperat, Albiganensem episcopum fecit Ianuensi episcopo suffraganeum. Innocentius autem quartus Naulum in ciuitatem conuertit et episcopum sibi dedit et ipsum episcopum, ut esset suffraganeus Ianuensi archiepiscopo, ordinauit. ex tunc igitur uocata est prouincia Ianuensis. olim quidem, sicut habetur in ystoria Longobardorum, Ianua erat scilicet de prouincia illa que Alpes Chotie dicebatur. fuit enim quidam rex, qui Chochia nomen habuit et in partibus istis regnauit, et ab illo rege tota illa prouincia Alpes Chochie nomen accepit. Plinius autem Secundus dicit quod Ianua fuit de prouincia Ligurie. iste Plinius fuit magnus recthor et ystoriographus, et fuit tempore Traiani imperatoris, qui imperauit anno Domini .C. iste Plinius, cum quandam prouinciam regeret, multos Christianos occidebat, ex eo quod Christum colerent et ydola adorare nollent. sed tamen eorum innocentiam uidens, scripsit Traiano epistolam in qua Christianos excusabat et eorum innocentiam commendabat. propter quod Traianus sibi rescripsit quod Christiani non inquirantur, sed tamen, si apparuerint, puniantur. dicit igitur iste Plinius quod prouincia Ligurie ex parte ore maritime protendebatur et a Uintimilio et flumine Merula usque ad Sigestrum et flumen Magre, et dicit quod in ista prouincia Ligurie est Ianua et flumen Pulcifere. fecit etiam mentionem ibidem de portu egregio ciuitatis Lunensis, qui modo dicitur portus Uenerij, sed tunc portus Lune uocabatur. ibi etiam mentionem fecit de portu Dalphini et de portu Uadi. de Saona autem nullam mentionem facit, quia credimus quod tunc temporis adhuc non erat hedificata, sed de destructione Uadi fuit constructa. sic igitur ciuitas Ianuensis, que olim erat de prouincia que dicebatur Alpes Chochie uel de prouincia Ligurie, postquam archiepiscopatum habere meruit, de nulla prouincia extitit; sed ipsa pro se cum sua diocesi, suffraganeis et districtu una prouincia facta fuit et dicta est prouincia Ianuensis. capitula undecime partis. Sequitur undecima pars, in qua ponuntur tempora, nomina et ordines omnium episcoporum, qui in ciuitate Ianuensi fuisse leguntur. et ista pars tot habet capitula, quot ibi ponuntur episcoporum nomina. Quo autem tempore ciuitas Ianuensis primo episcopatum habere ceperit, in superioribus nostram opinionem expressimus, quod scilicet dum Rome Petrus et Paulus Apostolorum principes presiderent, Ianuensis ciuitas episcopali honore meruit decorari. nomina tamen illorum primitiuorum episcoporum, qui fuerunt usque ad Ualentinum, ad nostram notitiam minime peruenerunt. et ideo, illis dimissis, solummodo episcopos illos describemus, quorum nomina precedentium patrum ad nos scriptura mandauit. unum tamen obmittendum non est quod de omnibus episcopis, qui fuerunt a Ualentino usque ad Theodulphum, inuenimus quidem nomina, sed tempora non potuimus inuenire. istud autem pro certo scimus quod sanctus Syrus, qui fuit episcopus tertius, ante tempora sancti Gregorij pape extitit, quia ipse Gregorius in libro Dyalogorum de ecclesia Sancti Syri episcopi Ianuensis expressam mentionem facit. Gregorius autem florebat circa annos Domini .D.C.; per quantum autem temporis Sirus precesserit Gregorium ignoratur. supponamus tamen quod saltem per annos .xx. eum precesserit. tunc igitur oportebit dicere quod Ualentinus, qui fuit episcopus primus de illis quorum nomina reperiuntur, cepit circa annos Domini .DXL.; et Felix, qui fuit episcopus secundus, cepit circa annos Domini .DLX.; et Syrus, qui fuit episcopus tertius, cepit circa annos Domini .D.LXXX., Romulus autem, qui fuit episcopus quartus, cepit circa annos Domini .DC. et secundum istam computationem Gregorius et Romulus eodem tempore floruerunt. ille Rome, iste Ianue. et sicut diximus de predecessoribus sancti Romuli, ita et de successoribus est dicendum. nam a sancto Romulo usque ad Theodulfum non est de aliquo episcopo tempus expressum. Theodulphus autem cepit circa annos Domini .D.CCCC.XXX.; et sic inter Romulum, quem supposuimus incepisse circa annos Domini .D.C. et Theodulphum, qui incepit circa annos Domini .D.CCCC.XXX., inueniuntur fluxisse anni .CCC.XXX., et tamen a Romulo usque ad Theodulphum exclusiue non nisi quinque episcopi reperiuntur. diuidendo igitur equaliter annos .CCC.XXX. inter quinque episcopos, cuilibet ipsorum saltem annos .LX.UI. dare oportebit. sed certe non est credendum quod quilibet ipsorum per tot annos in episcopatum uixerit, et ideo est supponendum uel quod multi episcopi a Romulo usque ad Theodulphum sunt pretermissi, quorum nomina ex quadam negligentia non fuerunt annotata, uel quod ecclesia Ianuensis diuersis temporibus per annos plures uacauerit et anni uacationis non fuerunt annotati, uel forte utrumque uertum fuit. sed siue hoc siue illud siue utrumque uerum fuerit, hoc tamen constat, quod secundum computationem superius factam, a Romulo usque ad Theodulphum anni. CCC.XXX. fluxerunt, et ideo oportet quod illi anni inter illos quinque episcopos condiuidantur, ut scilicet anni .LX.UI. cuilibet dentur. incipientes igitur a sancto Ualentino, ceteros episcopos subsequentes per ordinem describamus. de sancto Ualentino episcopo primo. Ualentinus fuit episcopus primus de hiis, quorum nomina leguntur. cepit autem circa annos Domini .D.XL.; hoc autem dicimus supponendo quod Syrus per annos .XX. precesserit Gregorium. si enim per annos plures quam per .XX. ipsum precesserit, tunc Ualentinus antiquior erit quam hic eum describamus. uixit uero Ualentinus in etate, ut in legenda habetur, annis .LXXU., de quo inter cetera legitur quod, dum quidam comederet, in eius gutture os carnium sic inhesit, ut illud nec reicere nec glutire posset. qui, dum mortis timeret periculum, ad sanctum Ualentinum tota deuotione cucurrit, et facto inter se uoto, protinus os illud proiecit et plenam sanitatem secutus fuit. puella etiam quedam, dum esset clauda et incedere non ualeret, sancto Ualentino cum deuotione maxima se recommendauit, et ecce in nocte sanctus Ualentinus sibi apparuit et eam consolans et confortans, ipsam erexit et integre sanitati restituit. circa hec tempora duo fratres gemelli in Gallia claruerunt, scilicet sanctus Medardus et sanctus Girtaldus, qui una die gemelli fuerunt nati, una die pontifices consecrati, una die mortui, una die a Christo assumpti. Nec sunt ista fato siue constellationibus attribuenda, sed diuine ordinationi potius ascribenda. stelle enim, siue constellationes, homini necessitatem inferre non possunt, quia, si hoc esset, multa ex hoc inconuenientia sequerentur, sicut dicit sanctus Gregorius Nissensis. tunc enim superflue essent leges, superflua essent iudicia, irrationabiles uituperationes et laudes, insipientes et superflue essent orationes, diuina prouidentia tolleretur, liberum arbitrium aufferetur. ex hoc etiam sequitur quod Deus aut non est bonus aut est impotens aut est iniustus. si enim stelle cogunt hominem ad furandum uel ad adulterandum, istam tam iniquam uirtutem stellarum si Deus ab eis aufferre potest sed non uult, tunc non est bonus; si uero uult et non potest, tunc non est omnipotens; si autem punit hominem de eo quod de neccessitate fecit, tunc non est iustus. circa hec tempora in prouincia Sicilie Theophilus quidam, cuiusdam episcopi uicedominus, ab ipso officio depositus, in tantam desperationem deuenit, quod dyabolo homagium fecit et de ipso homagio manu propria cirographum scripsit et ipsum cirographum dyabolo dedit. dyabolus autem sibi promisit quod in suum officium eum restitueret et bonis omnibus eum faceret habundare, que omnia fuit ad libitum assecutus. procedente autem tempore dictus Theophilus ad cor suum redijt et dolens et merens ad Reginam celi confugit. beata autem Uirgo sibi ueniam et gratiam impetrauit, precipiens dyabolo ut cirographum Theophilo restitueret nec ipsum ulterius molestaret. unde ipse dyabolus tristis et dolens Theophilo apparuit et cirographum sibi restituit et sic ueniam et gratiam assecutus fuit. circa hec tempora, cum quidam puer iudeus cum ceteris Christianis Eucharistiam recepisset, pater eius indignatus in clibanum ardentem filium suum proiecit. uerum cum Christiani hoc audientes nimium turbarentur, in clibanum respexerunt et ibi eum sanum et incolumem et gaudentem uiderunt. quem inde extrahentes, interrogauerunt puerum quis eum sic conseruasset illesum. quibus ille dixit quod illa domina picta, que est in ecclesia et tenet puerum in brachiis, flammas cum pallio suo a se reiecit et ipsum conseruauit. tunc Christiani patrem illius in clibanum proiecerunt, qui protinus fuit combustus. circa hec tempora Theodoricus rex Ytalie, arriana heresi deprauatus, Boetium philosophum consularem et patritium, dum rem publicam contra ipsum Theodoricum defenderet, Papiam in exilium destinauit, ubi librum De Consolatione scripsisse reffertur. uxor supradicti Boetij, nomine Elpes, composuit in honorem Apostolorum Petri et Pauli hymnum, qui incipit: Felix per omnes, Roma, mundi cardines et cetera. epitaphium quoque suum supra tumulum eius scribendum ipsa composuit, dicens: Helpes dicta fui, Sicule regionis alumna, quam procul a patria coniugis egret amor. porticibus sacris iam nunc peregrina quiesco, Iudicis eterni testificata tronum. procedente autem in tempore dictus Theodoricus supradictum Boetium occidi fecit. idem quoque Theodoricus Iohannem papam in carcere posuit et ibi eum fame perire permisit. uerum cum dictus Theodoricus fuisset mortuus, quidam heremita uidit quod Iohannes papa eum nudum et discalciatum et inchatenatum in ollam Uulcani proiecit, sicut reffert Gregorius in libro Dyalogorum. circa hec tempora cum Clodoueus, rex Francorum, adhuc esset gentilis, uxor eius christianissima, que uocabatur Rotillidis, fidem Christi sepe predicabat eidem. sed cum ille nollet eam audire, contigit quod cum Alamanis graue bellum habuit, et cum ille in bello deficeret, uotum uouit dicens: Deus uxoris mee, adiuua me, et ego pro Deo te colam. facto igitur uoto, uires contra hostes resumpsit et uictoriam optinuit, et sic postmodum sacrum baptisma suscepit. unde uerificatum est quod dicit Apostolus: Saluabitur autem uir infidelis per mulierem fidelem. ex tunc autem tota gens Francorum ad fidem Christi conuersa fuit. circa hec tempora Machumettus morbum caducum patiebatur. cum autem caderet, dicebat quod Angelus Gabriel sibi apparebat, qui eum instruebat leges, quas populo dabat. et quia eius splendorem ferre non poterat, ideo in faciem suam cadebat. de sancto Felice episcopo secundo. Felix, episcopus secundus, cepit circa annos Domini .D.LX. uixit autem in etate, sicut in legenda habetur, annis .LXXUII. fuit autem Felix magister sancti Syri. dum uero quadam uice missam celebraret et Sirus sibi ministraret, uidit Syrus super caput Felicis flammam ignis descendere. in qua etiam flamma dexteram Dei uidit radiare. illa autem flamma erat Spiritus sanctus, qui in specie ignis super Felicem descenderat, sicut olim super Apostolos descendisse constat. dextera autem Dei significabat uirtutem et potentiam Dei, qui illam hostiam, quam Felix sacrificabat, celesti benedictione consecrabat. circa ista tempora uise fuerunt in celo accies ignee, que bellum Longobardorum et sanguinem in Ytaliam fundendum representabant, sicut dicit Gregorius in Omelia. Albuinus enim, qui erat rex Longobardorum, regem quendam Gelibaldorum, cum adhuc esset in Panonia, occiderat et de osse capitis sui cupam sibi parauerat, quam argento et auro incluserat; filiam quoque illius nomine Rosimundam, in uxorem acceperat. cum igitur Ytaliam fere totam cepisset et apud Ueronam conuiuium celebraret, in illa cupa uxorem suam bibere fecit. quod cum illa cognouisset, quod scilicet in capite patris sui biberat, furore concitata femineo, a quodam armigero regem, dum in lecto in meridie recumberet, interfici procurauit. siquidem mulieris ira nimis est periculosa. ideo dicitur in Ecclesiastico: Non est caput nequius super caput colubri et non est ira super iram mulieris. sicut enim proprium uicium hominis est superbia, sic proprium uicium mulieris est iracundia. mulieres quidem ad irascendum sunt multum faciles, ad reconciliandum sunt ualde difficiles, ad uindictam expectandam sunt nimis crudeles. et loquimur de illis mulieribus, que abiecerunt timorem Dei et uerecundiam mundi. ista Rosimunda iacet apud Rauennam, in cuius tumulo uersus scriptus est: Hac iacet in tumba Rosimunda, non rosa munda. circa hec tempora, prout legitur in gestis Longobardorum, cum Albuinus Mediolanum et ceteras ciuitates Lombardie cepisset, Honoratus archiepiscopus Mediolani Ianuam fugit ut a facie Longobardorum, qui adhuc erant pagani, securus consisteret. Longobardi enim infra breue spatium temporis quinque prouincias ceperunt, quarum prima dicebatur Uenetia, que modo Marchia Triuisina dicitur, cuius caput erat Aquilegia. secunda prouincia dicebatur Flaminea, que modo dicitur Romagnola, cuius caput erat Rauenna. tertia dicebatur Liguria,cuius caput erat Mediolanum. quarta dicebatur Emilia, cuius caput erat Ticinum siue Papia. quinta dicebatur Alpes Chochie, a quodam rege sic uocata, cuius nomen erat Chochia; et ista prouincia comprehendebat totum Pedemontem et ciuitatem Ianuensem cum tota Riparia sua. omnes istas quinque prouincias Longobardi ceperunt, habitatoribus interfectis, preter terras maritimas scilicet Ianuam et Ripariam suam. quia illuc accedere ausi non fuerunt propter quod multi christiani fugientes a facie Longobardorum, qui tunc erant pagani, Ianuam ueniebant ut ibidem saluarentur. de ipsis autem Lonbardis hoc sciendum est quod prius in insula Scandinaria, que est in partibus Datie, a principio morabantur. et quoniam terra illa eos capere non poterat, ideo in Panoniam ueherunt. deinde ad Ytaliam accesserunt et fere totam Ytaliam, preter terras maritimas, ceperunt. dicebantur autem prius Uinuli, sed postmodum Longobardi a longis barbis sunt appellati, ex eo quod longas barbas defferebant. modo autem, ablata una silaba de medio, Lombardi uocantur. uenerunt autem in Ytaliam circa annos Domini .D.LX. sub rege Albuino. erant omnes Ytalici christiani et ipsi Longobardi erant pagani, et ideo omnes Christianos occiderunt, preter illos, qui in terris maritimis morabantur. steterunt autem dicti Lombardi pagani, postquam scilicet uenerunt in Lonbardiam, per annos .XL., usque scilicet ad tempus Theodolinde, ducis Bauarie filie et christianissime, que Agilulpho regi Longobardorum in uxorem tradita, ipsum uirum suum ad fidem Christi conuertit, et sic tota gens fidem Christi ceperunt. ecce quot bona sepe secuntur ex muliere bona. nam una mulier, nomine Rotildis regina, fuit causa conuersionis ad fidem Christi totius gentis Francorum, sicut dictum est supra in precedenti titulo. fuerunt autem ipsi Gallici conuersi ad fidem Christi circa annos Domini .D.XL. alia mulier, scilicet Galla regina, fuit causa conuersionis totius gentis Ungarorum, sicut dicetur infra in titulo de Iohane episcopo .XIIo. fuerunt autem Hungari ad fidem Christi conuersi circa annos Domini .Mo.XU. alia mulier, scilicet Theodolinda regina, fuit causa conuersionis totius gentis Lombardorum, sicut dictum est supra. fuerunt autem Lonbardi ad fidem Christi conuersi circa annos Domini .DC. una alia mulier nomine Ysides, que fuit tempore Habrae, inuenit litteras grecas et egyptiacas. alia mulier nomine Carmentis regina, que fuit mater Latini regis Ytalie, inuenit litteras latinas. ecce quam sapientes et deuote olim mulieres erant, que populos ad fidem Christi conuertebant et que litteras latinas, grecas et egyptiacas inueniebant. mulieres autem nostri temporis potius student circa uanitates seculi, quam circa ea que sint ad honorem Dei uel edificationem populi. de sancto Syro episcopo tertio. Syrus, episcopus tertius, cepit circa annos Domini .D.LXXX. iste fuit oriundus de Mulazana, et in loco sue natiuitatis nobilis ecclesia est constructa. iste in sua pueritia sancte uiuere incepit, quod patet per auiculam, quam suscitauit, in sua iuuentute et reliqua sui etate sanctius uixit, quod patet per basiliscum quem interfecit. in sua morte sanctissime finiuit, quod patet per pannum sanguine tinctum, per quem multos infirmos sanauit. iste suis meritis acquisiuit palatio Ianue terram sancti Romuli et Ciliane cum omnibus pertinentijs et redditibus suis. item acquisiuit decimam Bisanijs usque ad fiumen Sturle et desuper per stratam usque ad mare. item decimam de Calignano, tam de dominicatis, quam de alijs locis. item decimam de Rauecha a flumine usque ad mare per uiam que uenit a Bisane ante Sanctum Martinum et ante hospitale Sancti Stephani usque ad portam ciuitatis. huius corpus positum fuit in basilica .XII. Apostolorum, que modo dicitur monasterium Sancti Syri, quia ibidem erat, ut creditur, sedes episcopalis. mansit autem ibidem corpus predictum usque ad tempora Landulfi episcopi undecimi. translata enim sede episcopali ad ecclesiam Sancti Laurentii, uoluit dictus episcopus ut corpus sancti Syri illuc transferretur et repositum fuit in choro ubi modo est introitus cancellarum. facta autem fuit hec translatio circa annos Domini .D.CCCC.LXXXU. procedente autem tempore cum ecclesia Sancti Laurentij per Gelasium papam debuisset consecrari, Octo, episcopus .XUIII., corpus sancti Syri de loco cancellarum substulit et subtus altare ipsius martiris uenerabiliter collocauit. ista translatio facta fuit circa annos Domini .Mo.XUIII. tempore quoque procedente, Bonifacius archiepiscopus tertius corpus sancti Syri de subtus altare substulit et ipsum super altare Sancti Laurentij in archa marmorea reuerenter reposuit. ista translatio facta fuit anno Domini .Mo.CLXXXUIII. nos quoque, presente prouinciali concilio, ad omnem ambiguitatem remouendam capsam ipsam apperuimus et omnia ossa sancti Syri ibidem inuenimus, prout infra in titulo nostro dicetur. ista reuelatio facta fuit anno Domini .Mo.CC.LXXXXIII. de mense iunij. eius quoque legendam diligenti studio compilauimus, in qua miracula multa sunt posita, que a fide dignis audiuimus, que quidem in ueteri legenda non erant conscripta. circa hec tempora sancti Syri apparuit Antiochie senex quidam, alba ueste indutus, qui sudarium, quod manu tenebat, super medietatem ciuitatis excussit. et statim tota illa medietas cum habitaculis et habitatoribus suis corruit. duo autem sotij sui eum instanter rogabant ut parceret relique parti ciuitatis. quod illi cum difficultate maxima obtinuerunt et statim ille disparuit et ultra uisus non fuit. quis autem iste homo fuerit ignoratur; credimus autem quod fuerit angelus Dei bonus uel malus. Deus enim aliquando punit homines malos per angelos bonos, sicut puniuit Sodomitas. aliquando punit homines malos per angelos malos. aliquando uero punit homines bonos per angelos malos, sicut puniuit sanctum Iob, ut per patientiam acquireret sibi maiorem gloriam, et sicut puniuit Paulum apostolum, cui ob humilitatis custodiam datus fuit angelus Sathane, ut eum colaphiçaret, idest corporaliter affligeret. quod autem Deus puniat homines bonos per angelos bonos, non memini me legisse. circa hec tempora Leuingildus, rex Gothorum ariana fece pollutus, filium suum Eminigildum, ad fidem catholicam per uxorem suam conuersum, in carcere reclusit et tandem in nocte Pasche eum cum securi occidit, pro eo quod arriane heresi sibi assentire noluit. ea autem que sanctus Syrus in episcopatu laudabiliter fecit et miracula, que per eum Dominus operatus fuit, si quis scire uoluerit, in legenda sua inquirat et ibi sufficienter omnia inueniet exarata. de sancto Romulo episcopo quarto. Romulus, episcopus quartus, cepit circa annos Domini .DC. iste fuit homo magne sanctitatis quo ad Deum, magne honestatis quo ad se ipsum, et magne pietatis quo ad pauperes. erat autem tunc uilla quedam iuxta litus maris, que dicebatur Matuciana. que beato Syro data fuerat pleno iure. ad hanc uillam cum sanctus Romulus quadam uice uenisset et ibi infirmatus fuisset, beato fine requieuit ibidem. cuius corpus fuit ibi uenerabiliter tumulatum, ad cuius sepulcrum crebra miracula fiebant. nam ceci uisum, claudi gressum, leprosi mundacionem et alii infirmi curacionem recipiebant, propter quod incole regionis illius dictam uillam Sanctum Romulum uocauerunt. post multa uero tempora Sarraceni affricani terras maritimas inuadentes, ipsam uillam funditus destruxerunt; propter quod habitatores ad montana se reducentes, ut ab hostibus tuti essent, castrum, quod nunc dicitur Sanctus Romulus, edificauerunt; nondum tamen opportunitas occurrerat, per quam possent sancto Romulo ecclesiam fabricare et corpus suum transferre. et ideo corpus eius ibi in uilla Matuciana remansit, donec per Sabbatinum episcopum ad ecclesiam Ianuensem fuit translatum. circa hec tempora, cum Sigebertus infans, filius Dagoberti regis, a sancto Amando baptiçaretur, cum circumstantes episcopo non responderent, infans miraculose respondit: Amen. circa hec tempora sanctus Columbanus de Francia ueniens, monasterium apud Bobium construxit et multos ibi monachos congregans, sanctam et laudabilem uitam duxit et multa miracula per eum Deus operatus fuit. circa hec tempora Bonifacius papa templum Panteon a Foca Cesare impetrauit et ipsum in honorem beate Marie et omnium Martyrum consecrauit, nondum enim festiuitates confessorum ab Ecclesia agebantur. post autem hec alius papa, nomine Gregorius, statuit ut dictum festum in honorem omnium Sanctorum in kalendis nouembris annis singulis per uniuersum orbem sollempniter celebretur, ut quia de quolibet sancto non possumus festum agere in singulari, saltem omnes honoremus in comuni. non enim possemus de quolibet sancto festum agere, quia tempus ad hoc non sufficeret. exceptis enim confessoribus, qui quasi sunt infiniti, ipsi martires tot sunt quod, sicut dicit sanctus Ieronimus, non est aliqua dies in anno, preter diem primam ianuarii, in qua ultra quinque milia martyrum non fuerint pro Christi fide occisa. in kalendis ianuarii enim preceperant Romani ne aliqui occiderentur, sed dies illa cum leticia ageretur, ex eo quod erat prima dies anni et ex eo quod dedicata erat Iano, qui erat maximum et precipuum ydolum Romanorum. de Sabbatino episcopo quinto. Sabbatinus, episcopus quintus, cepit circa annos Domini .DC.LXUI. iste transtulit corpus sancti Romuli de uilla Matuciana ad ecclesiam Ianuensem. nam, cum Sarraceni uillam illam destruxissent, dictus Sabbatinus episcopus illuc perrexit et corpus sancti Romuli honorifice Ianuam detulit et sub altare sancti Laurentii in capsa marmorea uenerabiliter collocauit. conueniens quidem fuit ut sanctus Romulus non nisi in ciuitate sua requiesceret ut ubi tres sui predecessores, scilicet sanctus Ualentinus, sanctus Felix et sanctus Syrus, quiescebant, ipse quoque ibidem requiesceret cum eisdem. isti .IIIIor. sancti sunt quadriga Dei super quam ciuitas Ianue exemplis rigatur, doctrinis compluitur et meritis fecundatur. isti sunt .IIIIor. uenti celi, qui nos per mare huius seculi nauigantes a fluctibus protegunt, a scopulis improuisis defendunt et ad portum quietis eterne perducunt. isti sunt .IIIIor. gemme Dei in corona Ianuensis ecclesie collocate, quarum una ornat ab anteriori ut de futuris habeat preuidenciam; alia ornat a posteriori ut de preteritis satisfaciat per iusticiam; tercia ornat a dextris ut inter prospera seruet temperanciam; quarta ornat a sinistris ut inter aduersa et difficilia magnam habeat constanciam. circa hec tempora floruit in Anglia Beda, doctor eximius et monachus perfectus et omeliarum declamator egregius. qui quidem licet sit sanctus, tamen uenerabilis appellatur, et hoc duplici de causa. una est quod cum eius oculi calligassent et in quadam ualle lapidibus plena predicaret, dicentibus sibi sociis, dissolucionis et leuitatis causa, quod magna populi multitudo ibi suam predicacionem expectaret, cum ille predicacionem suam finisset et dixisset: Per omnia secula seculorum, diuino nutu angeli sibi et lapides responderunt: Amen, uenerabilis pater. quia igitur sic fuit uenerabilis appellatus, ideo ab Ecclesia uenerabilis dicitur. alia causa est quia post mortem suam quidam clericus sibi deuotus uersum facere cupiebat, quem in suo sepulcro facere sculpi uolebat, incipiens tali modo: Hac sunt in fossa, uolens taliter finire, Bede sancti ossa. sed quoniam uersus congruitas hoc non paciebatur, sequenti die causa deuocionis ad tumulum perrexit et ibi uersum taliter finitum et manibus angelicis sculptum inuenit: Hac sunt in fossa Bede uenerabilis ossa. eius corpus et ossa uenerabilia post multum temporis Ianuam fuerunt delata et in monasterio Sancti Benigni de Capite Fari sunt uenerabiliter tumulata, ubi festum sollempne agitur et in deuocione multa habentur. De Uiatore episcopo .UI. Uiator, episcopus sextus, cepit circa annos Domini .D.CC.XXXII. huius tempore ossa beati Augustini episcopi, procurante rege Longobardorum nomine Aliprando, christianissimo, de Sardinea usque Ianuam sunt delata. quod cum audisset dictus rex, sibi de Papia usque Ianuam obuiauit. dum uero rex ipsa ossa uellet Papiam facere deportari, in tantum ponderauerunt, quod nullo modo leuari a uectoribus, potuerunt. tunc rex beato Augustino uotum uouit quod, si permitteret se eleuari et Papiam deduci, ecclesiam in honorem suum, in loco scilicet illo ubi apud Ianuam fuerat hospitatus, hedificari faceret. facto igitur uoto, statim illi, qui corpus deportabant, leuiter eleuauerunt et rex uotum suum fideliter adimpleuit. ubi autem modo sit ista ecclesia nescitur. quidam tamen dicunt quod est ecclesia Sancti Thome, alij quod est Sancti Theodori, alij dicunt quod est palacium archiepiscopi, quod est apud Sanctum Siluestrum, ubi supradictus rex fuerat hospitatus. et ideo palacium illud construxit et capellam Sancti Augustini ibidem edificauit, que ibidem usque hodie perseuerat. circa hec tempora Leo imperator ymagines Christi, beate Uirginis et aliorum Sanctorum ubique comburi et frangi faciebat, dicens ydolatriam esse ymagines adorare. propter quod quidam papa, nomine Gregorius, ipsum ne hoc faceret admonuit, et cum nollet desistere, eum excommunicauit. cum uero adhuc in sua duricia permaneret, eum deposuit. insipienter enim et impie iste Leo imperator faciebat quando Christi et Sanctorum ymagines comburebat. hoc enim non est ydolatrare, sicut ille dicebat, quia nichil diuinitatis in eis esse credimus, quemadmodum Gentiles ydolatre supponebant; sed tantum ymagines facimus ut per eas in rememoracione eorum, quorum sunt ymagines, reducamur. honorem autem, quem ymaginibus impendimus, non impendimus eis in quantum ipse ymagines sunt diuersis coloribus figurate, sed impendimus illis, quorum ipse sunt significatiue. uerum quidem est quod in ueteri Testamento non fiebat aliqua ymago Dei, quia Deus tunc inuisibilis esset, et ideo aliqua ymago sibi fieri non ualebat. sed Deus, qui tunc erat inuisibilis in natura Diuina, modo factus est uisibilis in natura humana. et ideo ea que Christus fecit in humana carne, sicut sunt natiuitas, passio, ressurreccio, ascensio et cetera miracula que fecit, possumus ymaginibus figurare, ea autem, que Christus fecit, fuerunt conscripta ad nostram informacionem et doctrinam. sed quoniam multi sunt, qui licteras nesciunt, ideo sancti Patres ordinauerunt ut gesta Christi et aliorum Sanctorum per ymagines figurarentur, ut ipsi layci in ipsis ymaginibus tanquam in libro instruantur. debet autem pingi ymago Christi et beate Marie prout a sanctis doctoribus traditum reperitur. Iohannes enim Damascenus dicit quod Christus fuit consuperciliatus, idest habuit supercilia coniuncta, et quod fuit bene oculatus, et quod habuit longum uultum, et quod fuit aclinis, quod erat signum humilitatis et maturitatis. sanctus autem Epiphanius dicit quod statura corporis Christi fuit sex pedum, et quod habuit capillos lungos et flauos, et quod habuit supercilia nigra et aliquantulum circumflexa, et quod habuit oculos flauentes, leticiam conferentes, et quod habuit longas nares et barbam flauam, et quod fuit coloris frumenticij, et quod non habuit ceruicem erectam, sed aliquantulum inclinatam et subrubeam. de matre autem eius dicit idem Epiphanius quod fuit ipsa stature medie et quod fuit coloris frumenticij et habuit capillos flauos et bonos oculos et nigra supercilia et nasum oblungum et manus oblungas digitosque prolixos et faciem longam. ex his igitur, que dicuntur de Christo et de eius matre, manifeste constat quod filius multum fuit similis matri eius. per idem tempus in campania Ytalie frumentum, ordeum et legumina de celo quasi pluuia descenderunt., prout in cronicis legitur. circa enim hec tempora studium generale Parisios est translatum; nam olim generale studium in Grecia florebat, sed de Grecia traslatum fuit Romam. tandem Alcuinus, magister Karoli, uir in omni scientia eruditus, ipsum Parisios transtulit, ubi usque odie floret. circa hec tempora apud Syriam Iudei quandam ymaginem Christi in latere cum lancea perforauerunt, de cuius uulnere sanguis copiosissime emanauit; propter quod Iudei stupefacti uas supposuerunt, quod de illo sanguine statim fuit impletum. iste autem sanguis per diuersas ecclesias fuit dispersus et diuisus, qui usque hodie in multis ecclesijs reseruatur et ostenditur, et ab illo tempore ecclesie in honore sancti Saluatoris edificari ceperunt. Romam quoque magna pars illius sanguinis fuit delata et ecclesia Sancti Saluatoris ibidem constructa et consecrata, ubi ampula plena de illo sanguine reseruatur. Iudei igitur, tantum uidentes miraculum, ad fidem catholicam sunt conuersi. de Dionisio episcopo .UII. Dionisius, episcopus septimus, cepit circa annos Domini septingentos nonaginta .UIIIo. huius episcopi tempore Carolus imperator in ciuitate Ianue synodum celebrauit, sicut in gestis legitur eiusdem imperatoris. cum enim tunc temporis Desiderius, rex Longobardorum, imperium molestaret et Sarraceni affricani Ianuam et terras maritimas plurimum deuastarent, supradictus imperator exercitum suum in duas partes diuisit. unam partem dedit Barnardo auunculo suo, ut contra Desiderium pergeret, qui erat in partibus Longobardie. pergens igitur dictus Bernardus, ipsum Desiderium fugauit et ultra Papiam reduxit; tandem fuit captus et Lugdunum cum uxore et filijs in exilium destinatus. reliquam autem partem exercitus rex Carolus Ianuam dimisit ut terras maritimas a Sarracenis defenderet. circa hec tempora fuit in Romana sede Leo papa, uir sanctitate conspicuus et scientia preclarus. iste dum ad letanias maiores pergeret, Romani de sua promocione turbati, diabolica uesania instigati, ei oculos eruerunt et linguam similiter preciderunt. sed Deus miraculose et uisum sibi et linguam restituit. iste tamen ad Carolum confugit et ea, que sibi Romani fecerunt, indicauit. Carolus igitur, Romam ueniens, ipsum uindicauit et in sede sua restituit. eodem tempore, cum Romanorum et Grecorum idem esset imperium, ab inuicem fuit diuisum, ita quod Greci imperatorem suum retinuerunt et Latini Carolum auctoritate Ecclesie imperatorem creauerunt. iste imperator Carolus procurauit quod officium Ambrosianum, quod tunc per omnes ecclesias cantabatur, dimitteretur, et officium Gregorianum ab omnibus ecclesiis assumeretur. sed quoniam difficile est assueta relinquere, de hoc in tota Ecclesia scandalum magnum fuit, quibusdam uolentibus quod Ambrosianum officium deberet retineri, alijs uero uolentibus quod Gregorianum deberet assumi. ideoque sancti Patres missale Ambrosianum et missale Gregorianum accipientes, super altare posuerunt, rogantes Deum ut per aliquod indicium ostenderet quod officium magis sibi placeret. claudentes igitur hostia, dum mane redissent, inuenerunt missale Ambrosianum super altare apertum. Gregorianum uero inuenerunt totaliter dissolutum et per ecclesiam huc illucque dispersum. quo signo edocti sunt ut officium Ambrosianum in sua tantum ecclesia decantaretur, Gregorianum uero per totum mundum dispergeretur. Ambrosius quidem primitus in Ytalia officium decantandum instituit et hynnos primus inuenit, sicut dicit sanctus Augustinus in libro Confessionum. dicit enim quod Iustina imperatrix, que erat fautrix Arrianorum, conclusit Ambrosium et Catholicos intra ecclesiam, nec ipsos permittebat exire. propter hoc ne populus tedio ac merore contabesceret, Ambrosius ympnos composuit, quos in ecclesia decantari fecit. quia uero officium Ambrosianum nimis uidebatur esse prolixum, ideo Gregorius post longa tempora ueniens, ipsum abreuiauit et melius ordinauit et ad meliorem consonanciam ipsum reduxit. concessum est tamen ut ecclesia Mediolanensis Ambrosiano officio possit uti. circa hec tempora apud Constantinopolim inuenta est sub terra archa marmorea, ubi erat homo grandeuus iacens suppinus, in qua quidem archa tales littere sunt inuente: Christus nascetur de Uirgine et credo in eum; o sol, adhuc me uidebis. ex quo patet quod iste homo ante Christi natiuitatem fuit mortuus et sepultus, et quod de ipsa natiuitate Christi prophetauit. quis autem fuerit ignoratur. de Sigeberto episcopo octauo. Sigebertus, episcopus octauus, cepit circa annos Domini .DCCC.LXIIII. circa tempora istius episcopi fuit quedam mulier, sciencia multa predita et eloquencia preclara, que in habitu uirili ad curiam Romanam accessit, ubi degens, propter suam probitatem et sapientiam multa est officia assecuta, tandem cardinalis est effecta, postremo in papam eligitur et graciosa coram omnibus uidebatur. hec antequam ad papatum assumeretur, uirum, ut dicitur, habebat, sed occultum, de quo tempore precedente, concepit. quadam igitur die, dum per Romam cum cardinalibus et clero et populo processionaliter pergeret, dolores partus in eam subito irruerunt. in quandam igitur domumculam in uia positam intrans, et ibi peperit et pre dolore partus expirans, ibidem sepulta fuit. ideo usque hodie consuetudo in Romana curia inoleuit ut papa per illam uiam nunquam transit, sed girando diuertit. ibidem etiam ymago marmorea habetur, que istud factum declarat. ista mulier presumptuose incepit, fallaciter et stulte prosecuta fuit et ignominiose finiuit hec est enim natura mulieris, quod circa opus aliquod faciendum, in principio habet presumpcionem et audaciam, in medio stulticiam, in fine incurrit uerecundiam. presumptuose quidem et audacter mulier incipit et ad finem et ad ea que sunt ad finem non respicit, sed reputat se magna fecisse. si potest aliquod magnum incipere, postquam autem inceperit et ad medium peruenerit, nescit sapienter prosequi quod incepit, et hoc propter defectum discrecionis. et ideo oportet ut cum uerecundia et ignominia finiat quod cum presumpcione et audacia incepit et quod cum stulticia prosecuta fuit. et sic patet quod mulier presumptuose incipit, futue procedit et ignominiose finit. circa hec tempora electus est in papam cardinalis quidam, qui Os Porchi dicebatur, sed, mutato nomine, Sergius est uocatus. ab illo tempore ordinatum est ut omnes pape propria nomina mutent ut, si forte aliquo indecoro nomine turparentur, nomine decoro debeant insigniri. in hoc etiam a Christo exemplum habuerunt, qui Symoni, quando in principem et pastorem ceterorum eum elegit, nomen mutauit et Petrum appellauit. per hoc etiam datur intelligi ut sicut mutantur in nomine, sic mutari debent in uite perfectione. circa etiam hec tempora Theodulfus, Aurelianensis episcopus, apud imperatorem falso accusatus, in quadam turri est carceri mancipatus, ubi illos uersus, qui cantantur in ramis Palmarum, scilicet: Gloria, laus et honor tibi sit et cetera composuit. et cum processio cum imperatore in die transiret, uersus illos decantauit et ad processionem ipsos proiecit. qui in tantum imperatori et omnibus qui erant in processione placuerunt, quod imperator ipsum a carcere extraxit et in sede sua collocauit. quia uero uersus illi in turri et ianuis clausis decantati fuerunt, ideo in aliquibus locis est consuetudo quod pueri turrem ascendunt et illos uersus ibi decantant et totus clerus respondet. alicubi uero turris non ascenditur, sed clausis ecclesie ianuis, decantantur. circa hec tempora apud Brixiam tribus diebus et noctibus sanguis de celo pluisse narratur, prout in cronicis multis habetur. de Theodulfo episcopo .IX. Teodulfus fuit episcopus nonus. ab isto autem episcopo usque ad tempora nostra inuenimus de omnibus episcopis et archiepiscopis annos et tempora quibus prefuerunt. inuenimus autem ista partim per cronicas communis Ianue, partim ex registro quod in nostro palacio reseruatur. cepit igitur dictus episcopus circa annos Domini .DCCCC.XXX. et uixit in episcopatu annis .XXXUIII. tercio autem anno sui episcopatus, scilicet anno Domini .DCCCC.XXXIII., accidit in ciuitate Ianue quoddam terribile monstrum et infortunium dolorosum. nam, sicut refert Filibertus in sua cronica et Uincencius in sua, in urbe Ianue fons sanguinis largissime emanauit precedens ipsius ciuitatis futuram cedem pariter et ruinam. nam eodem anno a Sarracenis affricanis ciuitas fuit capta et thesauris omnibus expoliata et occisorum sanguine cruentata. omnes enim preter mulieres et paruulos et quosdam, qui ad montana se receperunt, interfecerunt, ipsis paruulis et mulieribus in captiuitatem deductis. iste fons sanguinis emanauit in loco, qui nunc dicitur Fontanella; locus enim ille ab illo tali fonte sanguinis Fontanella nomen accepit. qualiter autem Ianuenses mulieres et paruulos et thesauros postea recuperauerunt, dictum est supra in parte .Ua., capitulo .IIo. circa hec tempora, cum Lodouicus, qui erat de genero Francorum, teneret imperium nec contra Longobardos Ecclesiam adiuuaret, ius imperii de Francis ad Theotonicos est translatum. primo enim ius imperij fuit apud Romanos, deinde translatum est ad Grecos, inde ad Gallicos, inde ad Theotonicos. circa hec tempora papa Sergius, de quo supra dictum est, a quodam, nomine Formoso, fuit expulsus et Formosus electus. sed mortuo Formoso, cum Sergius papatum recuperasset, Formosum fecit extumulari et pontificaliter indutum in sede pontificali fecit decollari et corpus in Tiberim iactari. sed a piscatoribus inuentum, in ecclesia Sancti Petri fuit sepultum. tunc autem quedam ymagines sanctorum uise sunt ipsum Formosum adorare et uenerabiliter salutare. creditur enim quod ille Formosus, de eo quod Sergium expulerat, in morte multum penituit et ueniam consecutus fuit. Deo quoque et omnibus hominibus multum displicuit de tam seuera ulcione, quam dictus Sergius erga eum exercuit. caueat autem ipse Sergius ne Deus fuerit sibi nimis seuerus, quia, sicut dicit beatus Iacobus: Iudicium sine misericordia fiet ei, qui non fecit misericordiam. de Ramperto episcopo decimo. Rampertus. episcopus decimus, cepit circa annos Domini .DCCCC.LXUIII. et uixit in episcopatu annis .XUII. circa hec tempora fuit papa quidam, nomine Siluester, qui dum adhuc esset iuuenis et in laycali habitu constitutus, arte magica diabolum aduocauit et homagium sibi fecit. dyabolus autem sibi promisit quod magnos et multos sibi daret honores. ipse igitur primo Remensis, postea Rauennas archiepiscopus est effectus, tandem in summum pontificem est sublimatus. deinde a dyabolo quesiuit quamdiu uiueret in hoc mundo. dyabolus autem sibi respondit quod tandiu uiueret donec in Ierusalem missam celebraret. de cuius responsione ualde fuit gauisus, sperans se longe a morte esse, sicut longe erat a peregrinandi uoluntate. in urbe autem Rome est quedam ecclesia, que ad Ierusalem dicitur, in qua cum ille in quadragesima celebraret, dyabolo reuelante, mortem suam uicinam esse cognouit. et cum ille conquereretur quod dyabolus promissionem suam non seruauerat, dixit sibi quod suam promissionem utique sibi seruauit, quia mori non debebat donec in Ierusalem celebraret. et ideo cum in Ierusalem missam diceret, tempus erat ut admodum moreretur. ille uero, licet fuerit sceleratissimus, tamen de Dei misericordia non desperans, peccatum suum coram omnibus est confessus. et ut compleatur uerbum, quod scribitur in libro Sapientie: Per que peccat quis, per hec et torquetur, omnia membra quibus dyabolo obsequium prestiterat, sibi precepit incidi, mandans ut postquam corpus suum sic membratim fuerit detruncatum, super currum ponatur et ubicumque animalia subsisterent, ibidem sepeliatur. iussitque sibi igitur precidi pedes cum quibus ad dyabolum consulendum iuerat, linguam cum qua dyabolum aduocauerat, manus cum quibus dyabolo homagium fecerat; tandem oculos erui, quia ipsi ad ista conficienda lumen prebuerant. positum est igitur corpus truncatum super currum cum uero animalia ipsum ducerent et iuxta ecclesiam Latteranensem essent, ibi penitus substiterunt, propter quod in dicta ecclesia ipsum cum honore debito sepelierunt. ex quo patet quod non est aliquis ita sceleratus, qui non possit a Deo misericordiam consequi, si cum uero corde ad Deum uoluerit conuerti. parcere enim et misereri est Deo proprium et naturale, punire uero est sibi alienum et contra naturam. istud autem, quod est nobis secundum naturam, libenter facimus et cito facimus. istud uero, quod est nobis contra naturam, inuite facimus et tarde facimus. ideo Deus libenter parcit et inuite punit et est promptus ad miserendum et tardus ad puniendum. ideo quamuis Adam peccauerit in meridie, Deus tamen iuit ad puniendum eum post meridiem, sicut legitur in Genesi, ut daret sibi spacium penitendi. quando uero filius prodigus ad patrem rediit, pater ad ipsum cucurrit et osculum sibi dedit, sicut dicitur in Euangelio. in hoc quod cucurrit ostenditur quod Deus cito et uelociter parcit; in hoc quod osculum sibi dedit ostenditur quod libenter parcit. de Landulfo episcopo undecimo. Landulfus, episcopus undecimus, cepit circa annos Domini .DCCCC.LXXXU. et uixit in episcopatu annis .XXX. iste transtulit corpus sancti Syri de basilica Duodecim Apostolorum, que hodie monasterium Sancti Syri dicitur, ad ecclesiam cathedralem Sancti Laurencij, cuius corpus repositum fuit in choro eiusdem ecclesie, ubi modo est introitus cancellarum. causa autem quare ipsum corpus transferre uoluit fuit duplex; una est ut ipsum corpus preciosum securius in ecclesia Sancti Laurencij seruaretur. tunc enim temporis monasterium Sancti Syri erat extra muros ciuitatis et Sarraceni affricani sepe cum galeis ueniebant et ecclesias spoliabant. et ideo ad ecclesiam Sancti Laurencij tantus thesaurus fuit translatus ut ibi magis esset securus. secunda causa est cum sanctus Syrus fuerit Ianue episcopus, dignius erat et conueniencius ut requiesceret in ecclesia episcopali, quam in ecclesia monachali. circa hec tempora fuit quidam rex Francorum, nomine Robertus, Deo ualde deuotus et sciencia et uita preclarus. iste multas sequencias et responsoria ad honorem sanctorum composuit. nam, ut quidam dicunt, fecit sequenciam que incipit: Sancti Spiritus adsit nobis gratia. iste etiam rex tante deuocionis fuit, quod sepe capam sericam in choro deferebat et chorum regebat. cum uero quodam tempore quoddam castrum suum, quod sibi rebellauerat, obsideret et quoddam magnum festum aduenisset, dimisso exercitu, ad ecclesiam uenit et officium deuote peregit, rogans Deum ut castrum suum in pace recuperaret. cum ergo, capa serica indutus, Agnus Dei alta uoce ter genua flectendo incepisset, dicto Dona nobis pacem, muri illius castri funditus corruerunt, et sic castrum illud in pace et sine sanguinis effusione recuperauit. ex quo patet quod ad habendam uictoriam de inimicis sepe plus ualent oraciones sanctorum uirorum, quam arma militum. unde legitur de Moyse quod, dum quedam gens, que dicebatur Amalech, pugnaret contra populum Israelis, Moyses manus ad celum leuauit et pro populo suo Israelis orare cepit. quando igitur Moyses manus ad celum leuabat, populus Israelis uincebat. si quando uero manus fatigatus deponeret, hostes uincebant. propter quod duo uiri fortes manus et brachia Moysi substentabant et sic uictoriam de hostibus habuerunt. legitur eciam de Iosue, discipulo Moysi, quod cum quandam ciuitatem, que dicebatur Iericho, obsideret, precepit sacerdotibus ut tubis clangerent et ad Deum clamarent. quibus clamantibus, muri ciuitatis corruerunt et sic ciuitatem ceperunt. quod autem dictum est supra quod Robertus rex Francorum fecerit sequenciam Sancti Spiritus adsit nobis gratia, quidam dicunt quod Hermannus Theotonicus contractus eam composuit. iste Hermannus, dum esset contractus et beate Uirgini multum deuotus, apparuit sibi Uirgo beata, dicens quod eligeret unum ex duobus quod sibi magis placeret: aut corporis sanitatem aut gratiam inueniendi cantus deuotos ad Dei honorem. ille uero hoc ultimum pre elegit. post hec igitur per omnes ecclesias duci se faciebat et in honorem illorum sanctorum antiphonas uel sequencias uel responsoria componebat, de quibus multa in diuersis ecclesiis decantantur. inter cetera autem composuit ad honorem beate Marie illam pulcherrimam antiphonam, que incipit: Alma Redemptoris Mater et cetera. tempore istius episcopi Landulfi, scilicet anno Domini .DCCCC.LXXXXI., dicitur hedificata fuisse ecclesia Sancte Marie de Uineis per Obertum Uicecomitem et Idonem de Carmadino. de Iohanne episcopo duodecimo. Iohannes, episcopus duodecimus, cepit circa annos Domini .Mo.XU. et uixit in episcopatu annis .XXX. huius episcopi tempore Ungari ad fidem Christi sunt conuersi per Gallam, sororem Henrici imperatoris, Sthephano regi Ungarie in uxorem traditam. illa enim sancta femina, cum esset christianissima, uirum suum ad fidem Christi conuertit et baptiçari fecit. ceteri autem Hungari, postquam audierunt regem ad fidem Christi conuersum et baptiçatum, ipsi similiter ad baptisimi gratiam confugerunt. dictus autem rex Stephanus tante fuit sanctitatis, quod Deus per ipsum multa miracula est operatus, ita quod ab Ecclesia fuit canoniçatus et eius festum apud Hungaros sollempniter agitur et in deuocione et reuerentia multa habetur. ideo in laudem istius sancte femine potest dici illud quod dixit Salomon: Mulierem fortem quis inueniet?. certe multe mulieres inueniuntur debiles, pauce fortes. una tantum fuit fortissima. debiles sunt que aut temptacionibus succumbunt aut peccatis non resistunt aut Deo debiliter seruiunt. fortes sunt que mundum et carnales delicias pro Christi nomine despexerunt, sicut fuerunt sancte uirgines, que pro Christi fide martirium sunt passe, in numero autem forcium possumus predictam sanctam Gallam numerare, que, etsi non sit passa martirium, tamen fecit maius bonum commune, quando scilicet unam gentem conuertit ad Christum. sola autem Uirgo beata fuit fortissima, que inuincibilem uicit et omnipotentem superauit, quando scilicet per suam humilitatem et uirginitatem Deum in uterum suum descendere fecit. circa hec tempora, cum quidam predones omnes peregrinos ad Apostolorum limina pergentes spoliarent, Gregorius papa .UIs. eos excommunicauit et cum nollent desistere, manu armata eos fugauit et multos occidi fecit. cum autem ille ad mortem deuenisset et cardinales propter tantam cedem eum sepultura indignum adiudicarent, ille ait: Cum mortuus fuero, corpus meum extra fores ecclesie ponite et fores diligencius obfirmate et si uoluntate Dei aperte fuerint, corpus meum intra ecclesiam sepelite. alioquin de eo facite quicquid placet. quod cum factum fuisset, porte subito sunt aperte et sic corpus eius ibi honorabiliter fuit tumulatum. ex quo manifeste patet quod illa talia omicidia non liuore uindicte, sed zelo iusticie fieri procurauit. et si dicitur quod ipse fuit irregularis, dicendum est quod papa non potest incurrere irregularitatem, uel potest dici quod sepe irregularitas sine peccato contrahitur, sicut patet in bigamo, et in iudice iusto, qui iuste furem tradit suspendio. per idem tempus, cum imperator Conradus per quandam siluam uenando discurreret, nocte superueniente, in domo cuiusdam mulieris pauperis hospitatus fuit. in qua nocte mulier illa filium parturiuit, et ecce uox ad imperatorem uenit, dicens quod illum puerum habebit generum et sui imperij successorem. ille autem surgens, duobus militibus precepit ut illum puerum rapiant et occidant. sed illi, misericordia moti, eum in quodam transitu posuerunt, quem quidam dux inuentum nutriri fecit et Henricum uocauit. qui cum creuisset et esset omnibus graciosus, imperator de sua familia eum fecit, et cum esset fama et oppinio apud omnes quod si imperator decederet, iste pro eo regnaret, eo quod imperator filium non haberet, scripsit imperator per ipsum litteras imperatrici, que tunc Aquisgrani morabatur, quod ipsum ipsa die qua perueniret occidi faceret. uerum cum in quadam ecclesia hospitatus fuisset, sacerdos, ipso dormiente, litteras ex quadam curiositate de bursa illius accepit et eas aperiens, scelus abhorruit scripsitque alias litteras sub imperatoris nomine ad reginam, ut ipsa die qua Henricus perueniret, filiam suam in coniugem sibi daret. sigillum igitur imperatoris diligenter apponens, illas litteras, unde acceperat, reposuit. pergens igitur Henricus ad reginam, litteras obtulit et illa die filiam, imperatoris in uxorem accepit. quod dum imperator audiuisset, uehementer obstupuit et omnia de illo puero a die sue natiuitatis usque ad diem illam diligenter inquirens, diuine disposicioni obuiare stultum esse cognouit, et ideo matrimonium approbauit et ipsum post se regnaturum esse instituit. ille autem Henricus post mortem Conradi imperator effectus, in loco illo ubi natus fuit nobile monasterium construxit. de Conrado episcopo tercio decimo. Conradus, episcopus tercius decimus, cepit circa annos Domini .Mo.XLU. et uixit in episcopatu annis .XX. isti Conrado episcopo confirmatum fuit castrum Sancti Romuli et Ciliane cum omnibus pertinencijs suis per nobilem uirum Conradum comitem Uintimilij, sicut patet per instrumentum publicum quod in archiepiscopali palacio reseruatur. tempore huius episcopi electus fuit in papam Alexander nacione Mediolanensis, contra quem episcopi Lombardie Parmensem episcopum in papam eligere sunt conati. Pisani autem illi Parmensi episcopo intruso auxilium magnum dabant. Ianuenses uero Alexandro fideliter adheserunt. qui Alexander postmodum pacifice papatum obtinuit et possedit. circa hec tempora fuit comitissa Matildis, que filiam beati Petri se uocans, Ecclesie contra imperatorem semper adhesit et sine liberis decedens, patrimonium suum super altare Sancti Petri obtulit, unde usque hodie patrimonium sancti Petri uocatur. in ista sancta femina completum est illud quod dicitur in Ecclesiastico, quia est mulier melior uiro. quamuis enim fuerit mulier, tamen uiriles animos semper habuit et Ecclesie deuotissima fuit et filium imperatoris in maritum accipere recusauit, pro eo quod imperator contrarius Ecclesie uidebatur. si quis autem eius genealogiam scire desiderat, scire debet quod Sigefredus fuit de partibus Tuscie magnus princeps. iste in Lombardiam uenit et castra et terras multas ibi acquisiuit. iste Sigefredus genuit Attonem. Atto genuit Thealdum. Thealdus genuit Bonifacium. Bonifacius genuit comitissam Matildam. ista autem cum de uiro suo filium genuisset, propter dolores partus, quos ibi sensit, noluit postea uiro suo coniungi et sic, illo puero mortuo, tota sua progenies finita fuit. ista comitissa multas ciuitates in Lombardia habuit, scilicet Mantuam, Ferariam, Mutinam, Regium et Parmam. que sine herede decedens, Ecclesiam Dei fecit heredem. circa hec tempora fioruit Lanfranchus nacione Papiensis, doctor eximius et magister Anselmi doctoris precipui. iste Lanfranchus, cum Parisios regeret, scolis abrenunciauit et ad ignotam regionem accedens, in humilitate maxima Deo seruiebat. eo autem tempore Berengarius, quidam doctor sollempnis, qui Parisios in theologia regebat, uenenum diffudit quod timore Lanfranchi effundere non audebat, asserens corpus Christi non esse in altari secundum ueritatem, sed secundum quandam representacionem. cum igitur ad curiam fuisset citatus et contra istum errorem fuisset concilium conuocatum, audiens hoc Lanfranchus, illuc perrexit in habitu peregrini, ita quod a nemine cognoscebatur. et cum eleganter contra Berengarium disputasset, ille obstupuit et ait: Aut tu es dyabolus aut tu es Lanfranchus. et sic ille confusus heresim abiurauit. Lanfranchus postmodum factus est archiepiscopus Cantuariensis, cui Anselmus in archiepiscopatu successit. circa hec tempora, prout in cronicis legitur, in Apulia erat quedam statua marmorea, que circa caput suum ab antiquo scriptum habebat: Kalendis maii, oriente sole, caput habebo aureum. quidam igitur Sarracenus astrologus mane in loco, ubi statua umbram capitis iaciebat, fodi fecit et magnum thesaurum ibi reperit. statua uero illa umbram capitis super aurum tenuit et sic caput aureum habuit. de Alberto siue Oberto episcopo quarto decimo. Albertus siue Obertus, episcopus quartus decimus, cepit circa annos Domini .Mo.LXU. et uixit in episcopatu annis .XIX. huius episcopi tempore Ildebrandus, prior Cruniacensis, factus est cardinalis et postmodum legatus in Franciam est directus. iste tanti zeli fuit, maxime contra symoniacos, quod eos ubique persequebatur. uerum cum archiepiscopus Ebredunensis simonie uicio deprauatus esset et per symoniam intrasset, uolens sibi sagaciter prouidere, omnes accusatores suos pecunie datione corrupit. et cum dictus legatus, fama clamante, inquireret, contra eum testes ydoneos non poterat inuenire ex eo quod omnes erant pecunia deprauati. propter quod concilium conuocans contra eum, ipsum in medium surgere fecit dicens: Ex quo non possum habere humanum iudicium, recurro ad Dei auxilium. cum igitur episcopalis gratia sit Spiritus sancti donum, si istam gratiam emisti peccunia, rogo Spiritum sanctum ut ipsum non ualeas nominare. dicas igitur uersiculum illum, qui toties in ecclesia decantatur, scilicet Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto. cum igitur ille intrepidus incepisset, Gloria Patri et Filio distincte dixit. cum uero ad Spiritum sanctum peruenit, sibi loquela deficit et mutus effectus, balbuciens loquebatur. cum autem iterum reinciperet, cum ad Spiritum sanctum deueniebat, loquela sibi protinus deficiebat. quod ille uidens, ingemuit et peccatum suum coram omnibus confitens, in manibus legati archiepiscopatum abrenunciauit. cum autem magnam compunctionem ostenderet, dixit ei legatus: In hoc cognoscemus quod non ficte, sed uere penites et quod Spiritus sancti gratiam recuperasti, si ipsum poteris nominare. nunc igitur dicas iterato illum uersiculum benedictum. quem ille quidem cum timore incepit, sed cum deuocione et alacritate finiuit, et sic omnibus notum fuit quod ille ueram contriccionem et confessionem habuit, et quod gratiam Spiritus sancti, quam perdiderat, recuperauit. sancti enim Patres symoniacos ualde persecuntur, et racio est quia symonia est peccatum quod proprie committitur in Spiritum sanctum, quia symoniacus uendit uel emit ecclesiastica beneficia, uel Ecclesie sacramenta, que sunt Spiritus sancti dona. ideo cum Symon Magus uellet peccuniam dare Apostolis, sicut legitur in Actibus Apostolorum, ut ipsi sibi darent potestatem dandi alijs Spiritum sanctum sicut Apostoli dabant, imponendo scilicet manus super illos, dixit ei Petrus: Pecunia tua tecum sit in perdicionem, quoniam existimasti donum Dei peccunia possideri. est etiam symonia, prout dicit sanctus Ambrosius, malum usitatum et ideo seueriori mucrone est succidendum; est iterum, ut idem dicit, malum cancerosum et ideo ferrum ignitum est sibi adhibendum. nam, sicut dicitur in Decreto, omnia crimina ad comparacionem symoniace heresis pro nichilo reputantur. istud autem ad terrorem et in detestacionem criminis illius dictum est. de Conrado episcopo quinto decimo. Conradus, episcopus quintus decimus, cepit circa annos Domini .Mo.LXXXIIII. et uixit in episcopatu annis sex. huius episcopi tempore Ildebrandus, de quo supra dictum est, factus est papa et Gregorius appellatus. iste, synodo celebrata, excommunicauit omnes clericos occidentalis Ecclesie uxoratos et concubinarios, et eorum missas audiri penitus interdixit; de quo tantum scandalum exortum est, ut nullius heresis tempore sancta Ecclesia grauiori scismate sit concussa, ita quod, fauore Henrici imperatoris, Guibertum archiepiscopum Rauenatem papam scismatice creauerunt et Gregorium deposuerunt. Pisani quoque Guiberto scismatico totis uiribus adheserunt, Ianuenses uero Gregorio auxilium fideliter prebuerunt. dictus uero Gregorius Henricum imperatorem excommunicauit et Guibertum perpetuo anathemate dampnauit. circa hec tempora fuit quidam uir potens et diues, quem subito comedentem innumerabilis murium multitudo uallauit et ipsum rodere et comedere cepit. quocumque autem ille ibat, semper ipsum multitudo murium sequebatur et nullum alium contingebant. ille igitur barcham ascendens, mare intrauit, sed mures in mare precipites se dabant, ipsum similiter insequentes. tandem ad terram rediens, ab ipsis muribus penitus est comestus. que autem sit causa quare mures istum hominem tam crudeliter persequebantur ignoramus, quia Dei iudicia sunt nimis profunda. iudicia quidem Dei aliquando sunt manifesta, aliquando oculta, semper tamen sunt iusta. forte iste homo potens et diues multos alios corroserat uel famam eorum lacerando, uel bona ipsorum rapiendo, uel personales iniurias inferendo. et ideo sicut alios uiuos corroserat, iustum fuit ut ipse uiuus a muribus corroderetur, ut compleatur quod dicitur in libro Sapiencie: Per que peccat quis, per hec torquetur. legitur quoque in Ueteri Testamento quod Deus Egiptios superbos per uilissima animalia uoluit punire, sicut per multitudinem ranarum, per sinifes et per muscas caninas; ut ipsi, uidentes se tam uilissimis animalibus non posse resistere, suam agnoscerent uilitatem. eodem modo forte iste superbus extiterat et ideo Deus eius superbiam per tam uilissima animalia humiliare uoluit. et, sicut dicitur in Libro Sapientie, poterat Deus in Egyptios immittere leones uel ursos, qui ipsos deuorarent, sed paulatim per ista animalia uilissima eos uoluit punire ut ipsi haberent spacium penitendi. eodem modo Deus potuisset in istum hominem immittere leonem uel ursum, qui ipsum subito deuorarent, sed uoluit ut mures paulatim eum comederent, ut ipse spacium penitendi haberet. legitur quoque in libro Regum quod quedam gens, que dicebatur Philistei, archam Dei a filijs Israelis abstulerant, propter quod Deus in eos commisit multitudinem murium, qui ipsos et omnia corrodebant, ita quod ipsi Philistei, coacti, archam reddiderunt. ideo enim non per leones, sed per mures, qui sunt animalia uilissima, illos et istum Deus punire uoluit, ut ipsi suam uilitatem agnoscerent et ut spacium penitendi haberent. sanctus quoque Augustinus reffert quod quidam Romanus credebat esse malum augurium quando mures in domo aliquod corrodebant. quadam igitur nocte mures caligas suas corroserunt. mane igitur facto, iuit ad Catonem sapientissimum, ut sibi indicaret quid hoc significaret. Cato autem derisiue sibi respondit dicens: Non est mirum si mures corroserunt caligas, sed hoc fuisset ualde mirum et malum indicium si ipse calige corrosissent mures. forte igitur iste homo, de quo supradictum est, sicut et ille romanus auguria murium obseruabat, et ideo conueniens fuit ut tanquam augur murium a muribus puniretur. per idem tempus, sicut in cronicis legitur, omnes pisces in aquis mortui sunt et galine et cetere aues domestice, a domibus fugientes, facte sunt siluestres, et multa alia portenta illis temporibus acciderunt. nec mirum si tunc talia monstra accidebant, quia tunc Guibertus scismaticus defendebatur et Gregorius, uir sanctissimus, fugabatur. de Ciriaco episcopo sexto decimo. Ciriacus, episcopus sextus decimus, cepit circa annos Domini .MoLXXXX. et uixit in episcopatu annis nouem. huius episcopi tempore mortuus est supradictus papa Gregorius et successit ei papa Urbanus. iste Urbanus Guibertum archiepiscopum Rauenatem, qui papatum usurpauerat, et Henricum imperatorem, qui sibi fauebat, excommunicauit et in Franciam timore imperatoris fugit. inde autem Ianuensibus scripsit et legatum Ianuam destinauit, rogans, tanquam Ecclesie filios et deuotos, ut Terre sancte subuenirent. cum alie communitates auxilium denegassent, Ianuenses igitur armauerunt tam nauium quam galearum exercitum copiosum et in Syriam sunt profecti habentes secum galeas .XL., ubi erant multi peregrini cruce signati et multi nobiles et barones sub Gofredo de Bugnono, duce Lotoringie, qui omnes Anthiochiam perrexerunt, eam a Sarracenis recuperare uolentes. sanctus autem Andreas apostolus, cuidam uiro fideli et deuoto apparuit dicens: Ueni, ostendam tibi lanceam cum qua perforatum fuit latus Domini nostri Yhesu Christi. istam lanceam ante exercitum portabitis et uictoriam obtinebitis. cum igitur dictus uir locum ab apostolo ostensum inuenisset, duci exercitus alijsque principibus hoc studuit intimare. ipsi igitur in loco fodientes, ipsam lanceam inuenerunt. qua inuenta, tanquam certi de uictoria, ipsam lanceam ante exercitum cum reuerencia deportabant et sic ad Anthiochiam uiriliter accedentes, ipsam de manibus Sarracenorum recuperauerunt. exercitum quoque maximum Sarracenorum, qui Anthiochiam redierat et ipsam obsidebat, debellauerunt. Ianuenses cum ceteris peregrinis Saracenos penitus fugauerunt et sic ad propria redierunt, anno scilicet Domini .Mo.LXXXXo.IX. dum uero quedam naues Ianuensium ab expedicione Anthiochie redirent et portui Patere applicuissent, iuerunt Mirream, que uulgariter dicitur Stramirra, ubi corpus sancti Nicolay olim quiescebat, ubi etiam reliquie sancti Iohannis Baptiste seruabantur. Ianuenses igitur dictas reliquias sancti Iohannis Baptiste accipientes, Ianuam deportauerunt. et quoniam dicitur in Ystoria translacionis, dictarum reliquiarum quod tunc sedes pontificalis Ianuensis uacabat, uidetur quod deportate fuerunt mortuo Ciriaco et nundum electo uel confirmato Ayrardo, scilicet anno Domini millesimo .LXXXXIXo. quia uero, annuente Deo, specialem tractatum de translacione predictarum reliquiarum sancti Iohannis Baptiste facere intendimus, ideo hic sub compendio pertransiuimus ut ostendere intendimus. Ad presens autem istud dicere sufficiat quod .IIIIor. modis ostenditur quod ille reliquie, quas Ianuenses de Stramirra detulerunt, fuerunt reliquie Iohannis Baptiste. et primo ostenditur scripturis. nam in multis legendis antiquis sancti Nicolai legitur quod supradicte reliquie seruabantur ibidem. secundo hoc ostenditur iuramentis. monachi enim dicte ecclesie coram Ianuensibus iurauerunt quod a patribus suis, qui precesserunt, pro certo habebant quod ille reliquie sancti Iohannis Baptiste erant. tercio hoc ostenditur miraculis, que quidem fuerunt et dum portarentur et postquam deportate fuerunt. quarto hoc ostenditur priuilegijs Apostolice sedis. nam Alexander papa .IIIs. et Innocencius .IIIIs. hoc suis priuilegijs approbarunt, scribentes per diuersas prouincias quomodo reliquie sancti Iohannis sunt Ianue, et hortantes ut omnes illuc accedant, et indulgenciam accedentibus largirentur. de ipsa autem translacione uel reuelacione ystoriam et ymnos metrice composuimus, que omnia in ecclesia Sancti Laurentij sollempniter decantantur, de Ayraldo episcopo decimo septimo. Ayrardus Guarachus, episcopus decimus septimus, cepit circa annos Domini .Mo.LXXXXIXo. et uixit in episcopatu annis .XUII. anno uero huius episcopi electionis Ianuenses iam armauerunt galeas .XL., cum quibus in Siriam profecti sunt. ceperuntque cum exercitu peregrinorum Ierusalem et Acharon et Gibeletum Minorem; Anthiochiam quoque illis temporibus, ut supradictum est, ceperunt; insuper ceperunt Cersonam, Arzotum et Tortosam, et Godofredum de Bugnono regem Ierusalem creauerunt. ipse tamen ob humilitatem nunquam uoluit portare coronam auream ubi Christus portauit coronam spineam. his etiam temporibus Ianuenses ceperunt Baruthi et Sydonem. qualiter autem Ianuenses predictis captionibus semper interfuerunt et auxilium prebuerunt, scriptum erat litteris aureis in troina sancti Sepulcri, in quibus etiam ciuitatibus Ianuenses multa iura et regalia habere consueuerant, huius episcopi tempore, scilicet anno Domini .M.CI. uas smaragdinum, quod uulgariter dicitur scutella sancti Laurentii, fuit Ianuam deportatum. uideamus igitur qualiter dictum uas fuit habitum et ad ciuitatem Ianue delatum. Anno quidem Domini .M.C. Ianuenses galeas .XXUI. et naues .UI. in Syriam direxerunt, ubi eciam per totum illum annum moram fecerunt. inuento autem quod Godofredus, rex Ierosolimitanus, mortuus esset, elegerunt omnes Christiani Balduinum, fratrem eius, in regem. dictus igitur Balduinus et exercitus Ianuensium et Gallicorum et ceterorum Christianorum, qui in partibus illis erant, ad Cesaream, ciuitatem Sarracenorum, audacter accesserunt, potenter ipsam obsederunt et triumphaliter eam ceperunt. Ianuenses quidem ad portum Iopem uenientes et galeas ad terram trahentes, cum ipso rege Balduino et cum Daberto, patriarcha Ierosolimitano, et uniuerso exercitu Christianorum Cesariam uenerunt. dictus autem patriarcha admonuit ut sequenti die omnes communicarent, confessione premissa, et sic ad muros ciuitatis ascenderent quod cum fuisset factum, consul Ianuensis, nomine Guillielmus Malij, scalam galee sue muro adhibuit et cum suis de galea sua ascendere cepit. sed subito scala fracta fuit et dictus consul solus in muro remansit. Sarraceni autem fere omnes iam primum murum reliquerant et ad secundum confugerant. tunc ille consul quandam turrim, que erat in muro, intrauit et fortiter exclamauit: Ascendite, ascendite, quia nostra est ciuitas. quidam ascendentes ad secundum murum cucurrerunt et Ianuenses per quandam palmam, que in muro adherebat, murum ascenderunt et sic ciuitatem ceperunt. Patriarcha autem et quidam alius Apostolice sedis legatus, qui ibi erat, muscetam maiorem in honorem sancti Petri apostoli, aliam uero in honorem sancti Laurencij consecrauerunt. erat autem in predicta ciuitate uas quoddam smaragdinum et inextimabiliter preciosum. capta igitur ciuitate predicta a predictis, de communi consensu tres partes omnium, que ceperant, facere uoluerunt. in prima igitur parte supradictum uas smaragdinum assignauerunt. pro secunda parte corpus ciuitatis cum omnibus rebus immobilibus posuerunt. pro tercia parte totum thesaurum ciuitatis et omnia mobilia statuerunt, ordinantes ut Ianuenses, qui in captione supradicte ciuitatis fuerant principales, partem illam acciperent quam magis uellent. reliquam partem haberet rex Balduinus. aliam partem haberet totus alius exercitus. Ianuenses igitur, ceteris alijs partibus ommissis, uas illud smaragdinum pro sua parte acceperunt et Ianuam cum multo gaudio ipsum deportauerunt. quod autem illud uas sit uerissimus lapis smaragdinus testantur omnes gemmarij, qui illud uident, dicentes se nunquam uidisse tam preciosum smaragdinum. istud etiam manifestum est per hoc quod apud Cesaream tanti precij extimabatur, quod cum tota ciuitate, uel cum toto thesauro ciuitatis fuit equaliter extimatum. quomodo enim uerisimile est quod supradictam lapidem smaragdinam ad ualorem tocius ciuitatis uel tocius thesauri ciuitatis pro una parte equaliter posuissent, nisi eis pro certo constitisset quod uerissimus smaragdinus esset? est autem supradictus lapis smaragdinus tanti fulgoris et tam mirabilis claritatis, quod omnes alij smaragdi et ceteri lapides preciosi, iuxta illum positi, a suo fulgore deficiunt et pre nimio illius splendore a sua claritate pallescunt. sicut enim, adueniente luce solis, omnia celi luminaria obumbrantur, sic in presentia illius lapidis ceteri lapides preciosi a suo fulgore destituuntur. est uero uas illud factum ad instar chatini, unde uulgariter dicitur quod fuit ille chatinus in quo Christus cum suis discipulis in cena comedit, de quo dixit Christus: Qui intingit mecum manum in chatino, hic me tradet. utrum autem hoc uerum sit ignoramus; sed quoniam Deo nichil est impossibile, ideo istud nec constanter asserimus nec pertinaciter denegamus. qui igitur hoc uoluerit credere non est arguendus de leuitate, et qui noluerit credere non est reprehendendus de temeritate. sed forte aliqui obicient et dicent quod Christus in omnibus factis suis semper exemplum exibuit maxime humilitatis. in chatino autem smaragdino tam precioso comedere non fuisset exemplum humilitatis prebere, sed cuiusdam uanitatis exemplum dare. sed ad istam questionem potest de facili responderi. certum est enim quod cibos communes in chatino smaragdino comedere esset quedam uanitas siue ponpa. sed agnum paschalem et sacramentalem, quem Christus in cena cum discipulis suis comedit, talem inquam agnum sacramentalem in chatino aureo siue smaragdino comedere non fuisset pompa, sed deuocio et reuerencia magna. ille enim agnus in igne assatus representabat Christum, qui fuit agnus per innocentiam et assatus in cruce per acerrimam penam. sicut igitur modo sacramentum corporis et sanguinis Christi in calice aureo uel smaragdino sumere non esset pompa aliqua, sed deuocio et reuerencia magna, sic agnum illum paschalem et sacramentalem in chatino aureo uel smaragdino comedere non fuisset nota uanitatis,sed exemplum diuine reuerencie et deuocionis. illud autem sub silencio pretereundum non est quod in quibusdam libris Anglorum reperitur quod quando Nicodemus corpus Christi de cruce deposuit, eius sanguinem, qui adhuc recens erat et ignominiose dispersus fuerat, recolegit in quodam uase smaragdino, sibi a Deo diuinitus preparato. et illud uas dicti Anglici in libris suis Sangraal appellant. illud autem uas Nicodemus cum multa reuerencia multo tempore custodiuit. tempore autem procedente, Cesaream fuit translatum et tandem Ianuam est deductum. dignum igitur fuit ut illud uas esset preciosum, in quo reponi debebat preciosus thesaurus sanguinis Ihesu Christi. sicut enim precioso sanguini Christi nichil uisibile uel creatum potest aliqualiter comparari, sic fuit conueniens ut in uase tam precioso poneretur, quod nunquam posset alicubi tam preciosum uel simile reperiri. quod autem ipsum uas non fuit arte humana factum, sed Diuina uirtute productum, intendimus ostendere duplici racione. una racio est quia, si factum fuisset aliqua arte humana, uideretur quod plura alia similia debuissent in orbe fuisse aliquando fabricata. sed a principio mundi usque nunc simile opus non est inuentum in toto orbe terrarum. aliam racionem ad hoc probandum inducimus forciorem. constat enim quod illud quod producit natura perfectius est quam illud quod producit ars humana. illud uero quod miraculose producit uirtus Diuina perfectius est quam illud quod producit ars humana, uel natura. dicamus igitur exempli gratia quod lapides, qui dicuntur preciosi, tribus modis possunt fieri. primo ab arte humana, peritissimi enim gemmarij suo artificio uitrum siue cristallum tam subtiliter et artificiose depingere sciunt, quod uidentur esse lapides preciosi. illi tamen lapides preciosi non habent aliquam perfectionem nec aliquam ueritatem, sed tantum apparentiam ueritatis. secundo lapides preciosi fieri possunt a natura quemadmodum uidemus in terre uisceribus et uirtute solaris radij preciosos lapides generari, et illi tales lapides habent quandam ueritatem, sed non habent totalem perfectionem. quia non est aliquis lapis preciosus ita fulgidus uel decorus, qui non posset adhuc maiorem habere fulgorem et decorem. tercio possunt fieri lapides preciosi miraculose et uirtute Diuina, sicut legimus de sancto Iohanne euangelista, qui lapides de litore maris coram se adduci fecit et eos in gemmas et lapides preciosos conuertit, et illi lapides preciosi habuerunt ueritatem et totalem perfectionem; nullus enim gemmarius sciuisset dicere quod fulgori et pulcritudini illorum lapidum aliquid defuisset. dicimus ergo quod si omnes gemmarij de mundo insimul consisterent et istud uas smaragdinum coram haberent, in tantum est perfectum et in sui materia et in sui forma et in suo fulgore et decore, quod nullus sciret dicere quod eius fulgori uel decori aliquid posset addi, nec quod posset ibi aliquid meliorari. ex quo uidetur quod non fuit opus nature nec artis humane, quia illa opera non sunt perfecta, sed uidetur quod sit inductum a uirtute Diuina, quia illa opera totaliter sunt perfecta, ita quod ad perfectionem illam nichil conferre potest natura, nichil meliorare potest ars humana. tempore etiam istius episcopi, scilicet anno Domini .Mo.C.XIII., Ianuenses castrum Portus Uenerij edificauerunt. scribitur autem corrupte et profertur improprie quando scilicet Portus Ueneris uocatur. deberet enim dici Portus Uenerij a quodam sancto, qui dicitur Uenerius, cuius corpus ibi prope, scilicet in insula Tini, requiescit. olim enim dicebatur Portus Lune, ex eo quod erat portus ciuitatis Lunensis, que modo funditus est destructa. sed, portato illuc corpore supradicti sancti, Portus Uenerij est appellatus. hoc tempore etiam inuenta est moneta denariorum, qui bruni dicebantur; prius enim ciues Ianuenses papiensibus utebantur. tempore etiam huius episcopi Ianuenses Callarim ceperunt et domino suo, qui dicebatur Marianus, restituerunt, qui communi Ianue fidelitatem fecit et ecclesie Ianuensi omni anno in signum feudi libram unam auri dare promisit. et Paschalis papa hoc per suum priuilegium roborauit. tempore istius episcopi sanctus Bernardus, abbas Clareuallensis, uir nobilis genere et scientia preclarus et sanctitate conspicuus, florebat. iste Bernardus, doctor precipuus, mortuo Ayrardo, in Ianuensem episcopum est electus. cum igitur nuncij sollempnes, missi de Ianua, decretum electionis sibi presentassent, ipse nec consensit nec renuit, dicens se non esse sui iuris, sed ordinis sui et summi pontificis. cum igitur Ianuenses ad summum pontificem pro confirmacione misissent, noluit summus pontifex assentire, ex eo quod Ecclesie generali utilis et necessarius nimis erat. iste Bernardus epistolam pulcram et dilectione plenam Ianuensibus destinauit, in qua eos commendat de magna fide, de multa ad Ecclesiam deuocione et de operibus pietatis, hortans eos ut in istis usque ad finem debeant perseuerare, taliter concludens: Tolle perseueranciam, nec obsequium mercedem habet, nec beneficium gratiam, nec laudem fortitudo. de Octone episcopo decimo octauo. Octo, episcopus decimus octauus, cepit circa annos Domini .Mo.C.XUII. et uixit in episcopatu annis tribus, et post mortem suam episcopatus annis tribus uacauit iste fuit abbas sancti Uictoris de Marsilia, de regali prosapia Francie generatus. iste secundo anno sui episcopatus corpus sancti Syri de loco cancellarum chori Sancti Laurentij substulit et ipsum reuerenter subtus altare eiusdem martiris collocauit. eodem quoque anno papa Gelasius, Ianue consistens, ecclesiam Sancti Laurencij, presentibus episcopis Placentino, Astensi, Aquensi et pluribus alijs prelatis, sollempniter consecrauit, multis autem indulgencijs supradictus papa ecclesiam ipsam dotauit et priuilegijs comuniuit. quo autem tempore ipsa ecclesia Sancti Laurencij constructa fuerit, uel quis eam primo edificauerit, in nulla scriptura hoc potuimus inuenire. scimus autem pro certo quod tempore Sabbatini episcopi, qui fuit episcopus tercius a sancto Syro, iam erat constructa, quia legitur in legenda sancti Romuli et in registro nostri palacij quod ipse Sabbatinus corpus sancti Romuli de Uilla Matuciana substulit et subtus altare sancti Laurentij uenerabiliter collocauit. si igitur tempore Sabbatini ecclesia Sancti Laurentij iam erat edificata, satis probabile est quod tempore sancti Syri iam erat constructa, maxime cum inter Sabbatinum et sanctum Syrum non fuerit nisi sanctus Romulus. sed ideo corpus sancti Syri non fuit in ecclesia Sancti Laurentij sepultum, quia sedes pontificalis adhuc ibi non erat, sed erat in basilica Duodecim Apostolorum, que modo dicitur monasterium Sancti Syri. credimus autem quod opus tam sumptuosum et nobile ecclesie Sancti Laurentij fecit commune Ianue et non persona aliqua specialis. est autem ecclesia ipsa Sancti Laurentij multe sanctitatis, dignitstis et auctoritatis. tante quidem sanctitatis est quod multa sanctorum corpora ibi seruantur, scilicet corpus sancti Iohannis Baptiste, sanctorum Syri, Felicis et Romuli. sunt etiam ibi tres cruces, in quibus de ligno uere Crucis magna porcio habetur. sunt etiam ibi alie multe reliquie preciose, quas enumerare longum esset. est etiam Ecclesia ipsa tante dignitatis, quod de ipsa multi cardinales et summi pontifices prodierunt, scilicet dominus Innocentius .IIII.s et dominus Adrianus, qui ambo de comitibus Lauanie extiterunt. est etiam tante auctoritaris, quod tanquam metropolitana in tota sua prouincia optinet principatum. causa autem quare dictus Gelasius papa Ianuam uenit fuit ista. ipse namque Gelasius sine consciencia imperatoris electus fuerat nec ab ipso aliquem consensum uoluerat postulare, propter quod imperator indignatus quendam Yspanum, nomine Burdinum, in papali sede constituit et Benedictum ipsum uocauit. Gelasius autem papa, timore imperatoris, cum suis cardinalibus Gayetam perrexit et inde Ianuam legatum misit, rogans Ianuenses ut galeas sibi mitterent, cum quibus Ianuam uenire posset et inde in Franciam proficisci ualeret. propter quod Ianuenses continuo galeas armauerunt et dictum papam Gelasium Ianuam cum gaudio deduxerunt. Pisani uero, e contrario, imperatori fauebant et Gelasio pape per omnia contrarij erant. iniuste autem et irrationabiliter iste imperator contra papam Gelasium motus fuit, quia imperator supra summum pontificem ius aliquod non habet, sed pocius, e conuerso, summus pontifex supra imperatorem iurisdicionem multam exercet, quia electum examinat, examinatum confirmat. coronatur autem imperator tribus coronis. primo enim coronatur corona argentea Aquis Grani in regem Alamanie. secundo coronatur corona ferrea apud Modoetiam, que est in comitatu Mediolanensi, in regem Ytalie. tercio coronatur corona aurea Rome per summum pontificem, in Romanorum imperatorem. papa igitur de imperatore habet iudicare, non imperator de papa. fecit enim Deus in firmamento celi duo magna luminaria. luminare maius ut preesset diei et luminare minus ut preesset nocti. nam in firmamento celi, hoc est in Ecclesia uniuersali, Deus fecit duo magna luminaria, quia ibi duas instituit dignatates, que sunt pontificalis dignitas et regalis seu imperialis potestas. sed illa, que preest diebus, idest spiritualibus, maior est. illa uero, que preest noctibus, idest carnalibus, minor. ut quanta est inter lunam et solem, tanta est inter summum pontificem et imperatorem differencia cognoscatur. sicut igitur luna soli nichil tribuit, sed sol lune totam lucem infundit, sic imperator supra summum pontificem nullam habet auctoritatem, sed summus pontifex super imperatorem multam exercet iurisdicionem, dicente Apostolo: Spiritualis omnia diiudicat et ipse a nemine iudicatur. non solum autem papa electionem imperatoris habet examinare, confirmare et ipsum coronare, sed etiam, exigente sua culpa et contumacia, potest ipsum ab imperio deponere, quemadmodum quidam papa nomine Gregorius deposuit Leonem imperatorem, qui Christi ymagines et omnium sanctorum ubique comburi faciebat. Innocentius etiam tercius deposuit Octonem, qui iura Ecclesie uiolabat. Innocentius quoque .IIII.s deposuit Fredericum, qui contra Ecclesiam tyrannidem exercebat. et quoniam de imperio facta est mencio, ideo sciendum est quod sedes imperialis et ius imperij primo fuit apud Romanos et mansit inter eos per annos .CCCLI., a tempore scilicet Octauiani, primi imperatoris, usque ad tempora Constantini Constantinus enim, a beato Siluestro baptizatus et curatus, sedem imperij occidentalis cum omnibus insignijs imperialibus sancto Siluestro et successoribus suis concessit et Constantinopolim ad similitudinem Rome edificauit et in Greciam profectus fuit et Romaniam, quasi noua Roma esset, appellauit et ibi sedem imperij sibi elegit. mansit autem sedes et ius imperij apud Grecos per annos .CCCCLX., a primo scilicet Constantino usque ad Karolum Magnum. tunc enim primo imperium fuit diuisum, Grecorum scilicet et Latinorum, et facti sunt imperatores: unus Grecorum, qui uocatus est imperator Constantinopolitanus, et alius Latinorum, qui uocatus est imperator Romanus. et sic in Karolo ius imperij translatum est ad Francos, et tenuerunt ipsum per annos centum, tandem fuit quidam imperator de gente Francorum et de genere Karoli, nomine Lodouicus, qui sine liberis mortuus est. et ideo Theotonici quendam Theotonicum, nomine Conradum, in regem Alamanie elegerunt, qui postmodum a papa coronatus fuit in imperatorem et sic ius imperij translatum est ad Theotonicos circa annos Domini nongento triginta, quod etiam usque hodie tenent. huius Ottonis episcopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.XX. incepta fuit grauis guerra inter Ianuenses et Pisanos. Ianuenses autem armauerunt galeas .LXXX. et gatas .XXXU. et naues portantes machinas, in quo exercitu uiginti duo milia hominum fuisse dicuntur. euntes igitur Pisas per Arnum fluuium, sic terruerunt exercitum Pisanorum, quod Pisani de mense septembris, in festo scilicet sanctorum Corneli et Cipriani, de lite Corsice pacem in uoluntatem communis Ianue iurauerunt; sed postmodum infideliter seruauerunt, Plumbinum quoque Ianuenses destruxerunt. sequenti autem anno Ianuenses Iugum cum magno exercitu militum et peditum transeuntes, Flaconem, Petram Bixariam et quedam alia castra preliando ceperunt. castrum uero Uultabij ab Alberto, marchione Gauij, emerunt. de Sigefredo episcopo decimo nono. Sigefredus, episcopus decimus nonus, cepit circa annos Domini millesimo centesimo uigesimo .IIIo. et uixit in episcopatu annis .UI. et uacauit episcopatus anno uno. tempore huius episcopi fuit papa Calixtus, qui Pisanos tanquam Ecclesie rebelles excommunicauit. insuper et synodum conuocauit, ubi sententialiter diffiniuit quod archiepiscopus Pisanus de consecrationibus episcoporum Corsice se nullatenus intromittat, et omnes ecclesias insule Corsice ab eius iurisdicione remouit. anno autem Domini .Mo.C.XXIIII., cum naues .XXII. Pisanorum de Sardinea onuste multis mercibus uenirent et galeas .IX. pro sui securitate haberent, septem galee Ianuensium ad eas properabant. galee autem Pisanorum, hoc uidentes, protinus territe aufugerunt. galee uero Ianuensium naues illas ceperunt et Ianuam deduxerunt, de tali captione et inaudita uictoria mirantibus et stupentibus uniuersis. tempore huius episcopi, scilicet anno Domini .MoC.XXU., incepta est iterum guerra dura inter Ianuenses et Pisanos, quocirca Ianuenses armauerunt galeas .LXXX. et gatas .XXXU., naues .IIIIor. machinas deferentes, et potenter Portum Pisanum intrauerunt. deinde ad ciuitatem per Arnum pergentes, uexilla et tentoria in terra posuerunt et exercitum Pisanorum, qui erat in terra, fregerunt. Pisani igitur omnia, que Ianuenses uoluerunt, se facere promiserunt; quocirca Ianuenses, ad carceres properantes et incarceratos suos accipientes, eos secum duxerunt. castrum quoque Plumbinum ceperunt et funditus destruxerunt, uiros et mulieres et pueros Ianuam deducentes. predictus autem Calixtus papa tandem cum imperatore pacem fecit et Burdinum Yspanum, qui papatum usurpauerat, in Subtrio obsedit et captum, uersa facie a tergo, camelo imposuit habentem caudam cameli in manu pro freno et ueruecis pelle indutum pro manto. et sic ante se usque ad Romam fecit ire et in carcere reclusit, ubi etiam uitam finiuit. tam seueram autem iusticiam Deo non credimus placuisse. ue enim nobis si Deus tam seuere nostra crimina uindicaret! iudex enim debet crimina punire, sed tamen in ipsa punitione debet misericordie memor esse, iuxta illud quod dixit Propheta de Deo: Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. quamuis enim nimia misericordia habeat fatuitatem et nimis seuera iusticia habeat crudelitatem, tucius est tamen de nimia misericordia, quam de nimis seuera iusticia Deo reddere rationem. tempore istius episcopi Sigefredi, scilicet anno Domini .M.oC.XXU., edificata fuit ecclesia sancti Mathei per nobilem uirum Martinum Aurie, auctoritate et licencia domini Honorij pape, qui Calixto successerat. moderno autem tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCo.LXXUIIIo., nobiles uiri de Auria ecclesiam illam antiquam destruxerunt et pulchriorem in loco ulteriori edificauerunt. cum uero in troina ecclesie ymago pulcherrima Christi ab antiquo depicta esset, dolentes si talis ymago debeat destrui, taliter sunt ingeniati, quod illam troynam saluam et integram cum illa ymagine per brachia .XXU. traxerunt et eam in fundamento, ubi modo est, stabiliter collocauerunt. anno autem Domini .Mo.C.XXIXo. Ianuenses galeas .XUIII. contra Pisanos armantes, usque Messanam ad eos inquirendos iuerunt et, cum burgenses illi Pisanos adiuuarent, Ianuenses ipsos Pisanos et burgenses extra burgum Messane usque ad palacium regis expulerunt, et ibi nauem unam mercibus preciosis onustam ceperunt et Ianuam deduxerunt. capitula duodecime partis. Sequitur pars duodecima, in qua ponuntur nomina, tempora et ordines archiepiscoporum, qui in ciuitate Ianuensi usque ad nostra tempora extiterunt. et ista pars tot habet capitula, quot ibi ponuntur archiepiscoporum nomina. ipsorum igitur archiepiscoporum nomina et tempora per ordinem explicemus. de Syro episcopo ultimo et archiepiscopo primo. Syrus, episcopus ultimus et archiepiscopus primus, cepit anno Domini .Mo.C.XXX. et uixit in episcopatu et archiepiscopatu annis .XXXIII. iste Syrus prius fuit cardinalis quem Innocentius papa secundus, Ianue consistens, cum sedes episcopalis uacaret, in Ianuensem episcopum consecrauit cum autem dictus Innocentius a Ianuensibus in Franciam deductus fuisset et inde Ianuam rediuisset, pro magnis seruicijs, que a Ianuensibus receperat, archiepiscopatum eis dare promisit, et quia dictus Innocentius a Rornanis fuerat expulsus, auxilio tamen Ianuensium in suam fuit cathedram restitutus. qui etiam, dum Romam pergeret, ecclesiam Portus Uenerij consecrauit. restitutus igitur in sua sede, Innocencius Cornetum iuit et ibi inter Ianuenses et Pisanos pacem fecit, ubi consistens pro Syro episcopo Ianuensi misit et ibi eum archiepiscopum fecit et insignia archiepiscopalia sibi dedit, scilicet anno Domini .Mo.C.XXXIII. tres quoque episcopatus in insula Corsice, scilicet Maranenses, Nebiensem et Acciensem sibi supposuit. duos autem episcopos in partibus istis, scilicet Bobiensem et Bruniacensem, in suffraganeos ei dedit. nam episcopum Albinganensem archiepiscopo Ianuensi supposuit Alexander tercius. Naulensem uero supposit Innocencius. .IIIIs. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.XXXIIII., facte sunt in Ianua compagnie octo, cum primitus non essent nisi septem. iste archiepiscopus Syrus dedit monasterio sancti Benigni de Frutera ecclesiam Sancti Benigni de Capite Fari, que olim ecclesia Sancti Pauli dicebatur, ita tamen quod abbas semper de consilio et assensu archiepiscopi eligatur et destituatur, et quod archiepiscopus monachos possit corrigere et transferre. et ista omnia per priuilegium domini Innocentij pape secundi confirmata fuerunt. anno quoque Domini .Mo.C.XXXU. galee .XII. Ianuensium Buzeam iuerunt et multos Sarracenos ibi ceperunt. nauem quoque unam magnam et diuitem ibi ceperunt et Ianuam duxerunt. de peccunia autem et thesauro ibi inuentis quelibet illarum galeareum libras .DCC. habuisse dicitur. anno uero Domini .Mo.C.XLIII. galee .IIIIor. Ianuensium Montem Pesulanum ceperunt et Guilielmo de Monte Pesulano, ad quem de iure spectabat, reddiderunt. ipse autem Guilielmus Ianuenses in tota terra sua liberos fecit et omnia uectigalia eis remisit et fundicum Bruni de Tholosia eis dedit. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.XXXIXo., moneta que dicebatur brunetorum, que tunc Ianue fiebat, cassata fuit, et rex Conradus Theotonicus, in imperatorem electus, monetam ianuinorum, que usque modo expenditur, Ianuensibus concessit et priuilegium super hoc cum bulla aurea eis dedit. primo enim in Ianua expendebantur papienses, deinde bruni, postea bruneti, qui erant minores quam primi, ultimo expenduntur ianuini. anno Domini .Mo.C.XL., cum Uintimilienses rebellassent, iuerunt illuc Ianuenses cum magno exercitu pedestri, equestri et nauali, et ipsam ciuitatem per mare ac terram obsidentes, potenter eam ceperunt et fidelitatem Ianuensibus tam illos de ciuitate quam illos de comitatu in perpetuum iurare fecerunt. anno Domini .Mo.C.XLUI. Ianuenses armauerunt galeas .XXUI. et naues plures, machinas portantes, et habentes milites centum cum equis ad prelium preparatis. et sic Minoricam perrexerunt et per dies .XXII. in eius obsidione steterunt. sed superueniente yeme Ianuam cum multis spolijs redierunt. totam autem illam insulam percurrerunt, terras capiendo, Sarracenos occidendo et spolia auferendo. anno autem Domini .Mo.C.XLUIII., cum Sarraceni de Armaria Christianis multas molestias inferrent, Ianuenses ad preces summi pontificis armauerunt galeas .LXIIII. et naues cum alijs lignis .CLXIII. et omnia ad bellum neccessaria preparantes, Armariam profecti sunt. ad quorum auxilium comes Barcelone cum multis suis uenit. tunc Ianuenses galeas suas in plagia de Armaria traxerunt, et sic machinas et gathas et castella erigentes, ad ciuitatem perrexerunt, et multiplici conflictu facto et multo sanguine hinc inde effuso, Ianuenses tandem uictoriam habuerunt; ita quod illa die uiginti milia Sarracenorum occisa fuerunt et decem milia inter paruos et magnos et mulieres Ianuam deducta fuerunt. et sic, peracta uictoria, Ianuenses cum galeis et nauibus Barcilonam uenerunt, et galeas et naues ad terram trahentes, ibidem yemauerunt. ubi galeas et naues reficientes et omnia ad bellum necessaria preparantes, cum comite Barcelone Tortosam iuerunt et in kalendis iulij flumen Tortose cum toto exercitu intrauerunt. tentoria igitur in terram figentes et uexilla elleuantes et machinas et gathas et castella erigentes, ad ciuitatem accesserunt, et multis prelijs hinc inde congestis, tandem de mense decembri ciuitatem ceperunt. omnium autem bonorum, que ibi inuenta sunt, Ianuenses terciam partem habuerunt. duas autem partes comes cum suo exercitu asportauit, et sic Ianuenses post triumphum duarum ciuitatum cum multa gloria Ianuam redierunt. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LU. Fredericus imperator fidelitatem et obsides et multa alia grauia a Ianuensibus postulabat. que cum sibi denegata fuissent, in furorem magnum acensus est, propter quod uiri et mulieres, parui et magni, die ac nocte ad faciendum muros et fortilicia insistebant. et tantum infra octo dies de muro fecerunt, quantum infra unum anni spacium alia ciuitas uix fecisset. quod audiens imperator, a suo proposito destitit et sola fidelitate contentus fuit. ipsi autem muri ciuitatis fuerunt postmodum anno Domini .Mo.CLIXo. feliciter consumati et infra spacium dierum. .LIII. in Dei digito perfecti. est autem dictus murus ciuitatis supra totum quinque milia quingenti et uiginti duo pedes, in quibus etiam muris sunt merli mille septuaginta, qui sunt et ad decorem et ad murorum fortitudinem et ad ciuitatis et ciuium tuicionem. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LU., Ianuenses cum imperatore Constantinopolitano pacem taliter firmauerunt, quod imperator promisit dare annis singulis communi Ianue quingenta yperpera et duo pallia preciosa. archiepiscopo uero Ianue promisit dare annis singulis sexaginta yperpera et unum pallium deauratum, quod quidem multo tempore fuit ab imperatoribus seruatum. isto tempore tercie ab uxoribus fuerunt ablate. consuetudo enim erat Ianue quod, mortuo marito, uxor habebat terciam partem omnium bonorum uiri sui, siue haberet prolem, siue non haberet; et illud tale ius tercie, siue tercia dicebatur. quocirca iste tercie ab uxoribus fuerunt ablate, et quoniam mulieres de hoc grauiter murmurabant et grauatas se nimium reputabant, ideo, ut placarentur, ordinatum fuit quod habeant antifactum. anno Domini .Mo.C.LUIII., cum Mediolanenses Frederico imperatori resisterent, imperator, congregato magno exercitu tam Theotonicorum quam Ytalicorum, Mediolanum obsedit. Mediolanenses autem territi ad mandatum imperatoris uenerunt et nouem milia marcharum argenti sibi dederunt et trecentos obsides sibi dare ad constitutum terminum iurauerunt, et sic imperator ab eorum obsidione recessit. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXI., magnum scisma in Ecclesia fuit, quod per annos .XIX. durauit. nam maior et sanior pars cardinalium elegit Alexandrum, uirum per omnia reuerendum; tres uero ex cardinalibus quendam ex se ipsis, nomine Octauianum, elegerunt et Uictorem ipsum uocauerunt. quo in breui defuncto, alium elegerunt, quem Pascalem appellauerunt. quo subito mortuo, alium creauerunt, quem Calixtum dixerunt. quo similiter defuncto, elegerunt alium, quem Innocencium uocauerunt. omnes isti .IIIIor., a papa Alexandro excommunicati, mala morte perierunt. Ianuenses autem domino Alexandro semper adheserunt, Pisani uero semper contrarij extiterunt. imperator quoque Fredericus illis .IIIIor. scismaticis adhesit et Alexandro contrarius semper fuit. tandem, dum longa concertatio inter papam et imperatorem fieret, diuino nutu ad pacem et concordiam apud Uenecias deuenerunt. cum autem imperator ad pedes pape se humiliter prostrasset ut de tantis iniurijs ueniam peteret, papa super collum imperatoris pedem posuit dicens: Super aspidem et basiliscum ambulabis et conculcabis leonem et draconem. cui imperator dicitur respondisse: Non tibi, sed Petro; hoc est, istam humiliacionem non facio tibi racione tui, sed racione Petri apostoli. hoc eciam tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXII., cum Mediolanenses Frederico imperatori iterum rebellassent, dictus imperator, maximo exercitu congregato, Mediolanum per tres fere annos obsedit et fame ac bello sic eos atriuit, quod in misericordia imperatoris se totaliter posuerunt, ciuitatem et omnia mobilia et personas in sua potestate ponentes. imperator autem eis uitam pepercit et mobilia et immobilia eis restituit. ciuitatem tamen totam destruxit et in .IIIIor. burgos eam diuisit et quemlibet burgum per duo miliaria a se ipsis distare fecit. de Ugone archiepiscopo secundo. Ugo, archiepiscopus secundus, cepit anno Domini .Mo.C.LXIII. et uixit in archiepiscopatu annis .XXU. iste prius fuit archidiaconus et postea in archiepiscopum est electus. iste fuit homo magne sapiencie, et quandam magnam discordiam, de qua multa homicidia secuta fuerant, que erant inter Aduocatos et illos de Castro, per suam sapientiam ad pacem reduxit. iste dedit capitulo Sancti Laurentij ecclesiam Sancti Marchi de Modulo et ecclesiam Sancti Saluatoris de Sarzano. ad procuracionem istius archiepiscopi monasterium de insula Gallinaria suppositum fuit archiepiscopo Ianuensi. huius etiam archiepiscopi tempore Clemens papa .IIIs. concessit, et post eum plures alij summi pontifices concesserunt, ut archiepiscopus Ianuensis habeat perpetuam legacionem ultramarinam, quando illuc de octauo in octauum annum accedere uellet cum aliquo cardinali uel episcopo. ita tamen quod habeat ibi plenam auctoritatem sicut cardinalis legatus haberet, et de hoc plura priuilegia bullata in archiepiscopali palatio reseruantur. huius etiam archiepiscopi tempore diffinitum fuit per iudices delegatos quod monasterium Sancti Bartholomei de Fossato obediat archiepiscopo in omnibus collacionibus Ianuensi ecclesie et in processionibus et consecracionibus abbatum siue episcoporum. ista omnia supradicta in archiepiscopali scrinio reseruantur. anno quoque Domini .Mo.C.LXIIII. Fredericus imperator Barisonum, iudicem Arboree, ad peticionem Ianuensium regem tocius insule Sardinee fecit et ipsum, Pisanis contradicentibus, in regem apud Papiam coronauit. qui communi Ianue fidelitatem iurauit et in signum fidelitatis omni anno communi Ianue libras centum et archiepiscopo unam libram puri argenti dare promisit. anno uero Domini .Mo.C.LXU. Pisani, galeas .XXU. armantes, Albinganum iuerunt et ciuitatem capientes destruxerunt et igne combusserunt. quod cum audissent, Ianuenses nimium doluerunt et infra .IIIIor. dies galeas .XLU. armantes, ad persequendum galeas Pisanorum iuuerunt; sed ille altum mare petentes, aufugerunt. uerumtamen seua tempestas eos inuasit, ita quod galee. .XIII. cum omnibus hominibus perierunt. sequenti anno iudex Sardinee de Kalari communi Ianue et archiepiscopo fidelitatem iurauit, et communi Ianue annuatim libras centum, archiepiscopo uero unam libram optimi argenti dare promisit. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.LXUIII., Alexandria de nouo in Lombardia construitur, que prius Cesarea dicebatur, sed postea, mutato nomine, in honorem Alexandri pape est uocata. dictus enim Alexander papa, in partibus illis tunc consistens, fauorem dedit ut illa ciuitas edificaretur. unde cum primo in honorem imperatoris eam Cesaream appellassent, postmodum in honorem pape ipsam Alexandriam uocauerunt. dictus etiam Alexander episcopum eis dedit, quo mortuo, episcopum non habuerunt postmodum; sed illa ecclesia subest episcopo Aquensi. quia uero Papienses Romane Ecclesie erant rebelles, ideo dictus Alexander papa episcopum Papiensem pallij et crucis dignitate, quibus antea utebatur, sententialiter spoliauit. anno uero Domini .Mo.C.LXX. Pisani abstulerunt a Lucanis castrum Mutronis, sed auxilio Ianuensium ipsum sequenti anno recuperauerunt et ipsum a Pisanis multum destructum tam Lucani quam Ianuenses reedificauerunt. anno Domini .Mo.C.LXXII. Opizo Malaspina, qui erat uasallus archiepiscopi Ianuensis, et Murruel, filius suus, qui erat uasallus communis Ianue, congregauerunt circa .CCCL. milites et tria milia peditum, et burgum Clauari et portum Sigestri intrauerunt. quod cum Ianue scitum fuisset, terra marique omnes unanimiter cucurrerunt. quod cum dictus marchio audiuisset, fugere uoluit; sed tamen uulneratus et mortuus fuit, et multi capti et detenti. reliqui uero fuge presidio euaserunt. anno Domini .M.C.LXXUI., cum Medilolanenses, qui fuerant per burgos dispersi, ad ciuitatem suam redissent et fossatis et muris ac portis eam murassent, imperatori Frederico, qui eos disperserat, displicuit uehementer. ad hoc autem opus faciendum adiuuerunt eos Brixienses, Cumani et multe alie ciuitates Lombardie. imperator quoque Grecorum Manuel multos yperperos et multa marmora eis misit. tunc imperator, magno exercitu congregato, uenit Lagnanum. Mediolanenses autem et Brixienses et Cumani contra eum pergentes, ipsum de campo turpiter eiecerunt. hoc etiam anno Pisani pacem factam cum Ianuensibus fregerunt. ipsi enim cum exercitu Sardineam ascendentes, omnes Ianuenses de toto iudicatu Kalari eiecerunt et bonis omnibus eos expoliauerunt, propter quod Ianuenses contra eos galeas .XX. armauerunt et multa incommoda Pisanis intulerunt. castrum quoque Bonifacij, quod Pisani construxerant, ceperunt et ipsum funditus destruxerunt. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXUII., Fredericus imperator inter Ianuenses et Pisanos pacem fecit et medietatem tocius insule Sardinee communi Ianue dedit. qui etiam imperator eum Beatrice uxore sua et Henrico filio suo Ianuam uenit et ibi honorabiliter sunt recepti, anno scilicet Domini .Mo.C.LXXUIII. hijs temporibus filia regis Anglie, data in uxorem regi Sicilie, Ianuam uenit, que super galeas Ianuensium ad uirum suum honorabiliter est deducta. postmodum uenit Ianuam filia regis Francorum, filio Manuelis imperatoris Grecorum in coniugem copulata, que similiter a galeis Ianuensium ad uirum suum honorabiliter deducta fuit. huius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXIXo celebratum est a domino Alexandro papa tertio in ecclesia Lateranensi concilium generale ad quod concilium supradictus archiepiscopus Hugo accessit, quem associauerunt prepositus Sancti Laurentij, magister scolarum et nobiles uiri Enricus Aurie, Niuellonus de Camilla, Ansaldus Golia et Arduinus de Lauania, qui omnes plenam fidem et sufficientem probacionem fecerunt domino pape et cardinalibus qualiter reliquie sancti Iohannis Baptiste fuerunt de Mirrea Ianuam deportate. propter quod papa statuit et approbauit quod in ciuitate Ianue corpus sancti Iohannis Baptiste habetur, mandans quod eius reuelatio sollempniter celebretur. scripsit etiam per diuersas prouincias quod ad dictum festum omnes conueniant et uenientibus indulgentiam magnam fecit. dictus etiam Alexander papa concessit magistro scolarum de Ianua et successoribus suis ut mitra in magnis sollempnitatibus possit uti. Albinganensem quoque episcopum Ianuensi archiepiscopo supposuit et suffraganeum suum fecit. istius etiam archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXUII. Crux sancta, que dicitur Crux hospitalis Sancti Lazari, Ianuam est delata. eo quidem tempore Saladinus Ierusalem et totum regnum Syrie cepit, excepta ciuitate Tyri, regem quoque Guidonem, qui tunc ibi regnabat, et Guilielmum marchionem Montisferrati, iam senem, cum alijs multis baronibus in Damascum duxit captiuos: ueram etiam Crucem, que dicitur crux hospitalis Sancti Laçari cepit. quod cum audisset Conradus marchio Montisferrati, qui erat apud Constantinopolim, in quadam naue Ianuensium in Syriam iuit, ut ciuitatem Tyri defenderet. quam quidem ciuitatem dictus Conradus marchio, adiuuantibus Ianuensibus, potenter defendit, propter quod ipse Conradus marchio supradictam crucem, quam a Saladino predicto recuperauerat, communi Ianue pro magno munere destinauit. de Bonifacio archiepiscopo tercio. Bonifacius, archiepiscopus tercius, cepit anno Domini .Mo.C.LXXXUIII. et uixit in archiepiscopatu annis .XU. iste fuit primo archidiaconus et postea in archiepiscopum est electus. iste archiepiscopus primo anno sui archiepiscopatus, presente domino Petro Placentino, titulo Sancte Cecilie, presbitero cardinali apostolice sedis legato, eleuari fecit corpus sancti Syri de subtus altare sancti Laurentij et ipsum super altare in archa marmorea uenerabiliter collocauit, ubi etiam ossa sancti Felicis et sancti Romuli in alia archa fuerunt inuenta. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXIXo., imperator Fredericus, dum ad partes ultramarinas cum ingenti exercitu pro Terre sancte recuperatione per terram pergeret et in partibus Anthiochie consistens, fluuium Fari, satis paruum, transiret, de equo cecidit et ibi submersus fuit. anno quoque Domini .Mo.C.LXXXX. uenerunt Ianuam Filipus, rex Francorum, et Richardus, rex Anglie, et dux Burgundie et in subcursum Terre sancte sunt profecti, cum quibus naues octoginta Ianuensium, onuste peregrinis, de portu Ianue in Syriam perrexerunt. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXX., desierunt esse consules in ciuitate Ianue, pro eo quod omnes ad consulatum aspirabant et ex hoc multe inuidie et odia in ciuitate crescebant, propter quod uoluerunt ciues regi pocius per potestates. et ideo quendam ciuem Brixiensem, nomine Manegoldum, in potestatem Ianue primitus elegerunt. circa principium autem regiminis istius potestatis illi de Castro Lanfranchum Piperem maliciose occiderunt. propter quod dictus potestas, rubore et dolore perfusus, parlamentum maximum congregauit et armis militaribus indutus, equum ualenter ascendit et ad domus malefactorum uiriliter expugnandas accedens, potenter eas cepit et funditus destruxit. tempore istius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXXIo., cum quidam, nomine Tancredus, fecisset se regem Sicilie, Ianuenses in seruicium Henrici imperatoris galeas. .XXXIII. contra illum armauerunt. anno quoque sequenti et alio sequenti fuerunt in ciuitate Ianue multa bella ciuilia ita quod homicide et fures in ciuitate dominabantur. propter quod consules, qui regimen reassumpserant, ipsum regimen dimiserunt, ideoque electus est in potestatem Obertus de Oleuano, nobilis ciuis Papiensis, qui per suam sapientiam et industriam omnes sedicciones et scandala remouit et omnes discordias ad pacem reduxit. hoc anno Henricus imperator Ianuam uenit, petens a Ianuensibus auxilium ut posset recuperare Sicilie regnum, multa et magna Ianuensibus promittens. Ianuenses igitur magnum stolum galearum in suum seruicium armauerunt et ipsum uiriliter adiuuerunt. in quo stolo fuit admiratus supradictus Obertus potestas, qui tamen illo anno obiit. predictus igitur Henricus imperator confirmauit communi Ianue ciuitatem Siracusanam cum omnibus suis pertinencijs per priuilegium aurea bulla munitum. castrum quoque Gauij eis confirmauit et podium Monachi eis dedit. tempore quoque istius archiepiscopi, scilicet anno Domini .M.C.LXXXXU., uera Crux Christi, que sancta Christi antonomastice dicitur, Ianuam est delata. ipsam quidem sanctam Crucem patriarcha Ierosolimitanus semper in preliis deferebat et uictoriam obtinebat. accidit autem, peccatis exigentibus, quod Saladinus Ierusalem cum patriarcha et sancta Cruce cepit. tempore autem procedente, cum imperator Grecorum cum Saladino composuisset, remittebat dictus Saladinus ipsi imperatori Grecorum in quadam naue Crucem predictam. quedam autem galee Ianuensium et Pisanorum supradictam nauem manu armata ceperunt. dum uero spolia diuiderent, quidam Pisanus, nomine Fortis, Crucem illam latenter subripuit et in castro Bonifacij, quod olim Ianuenses destruxerant, sed Pisani reedificauerant, seruandam reposuit. tres naues et quedam galee Ianuensium dictum castrum ceperunt. quod cernens dictus Fortis, de uirtute sancte Crucis confidens, ipsam pectori suo apposuit et per medios hostes secure transiens, de castro exiuit et in quadam silua se abscondit. sed tandem ad castrum rediit et ipsam Crucem communi Ianue dedit et ciuis Ianuensis effectus est. dicitur etiam quod dictus Fortis, supradictam Crucem accipiens et de eius uirtute confidens, super mare tanquam super terram solidam ire cepit, et dum putaret se fugere et castro se elongare, nutu Dei, in castro subito se inuenit, et sic Ianuenses Crucem illam accipientes Ianuam transmiserunt. circa etiam hec tempora, scilicet anno Domini .Mo.C.LXXXXUII., Drudus Marcellinus, ciuis Mediolanensis, potestas Ianue, turres altiores fecit deprimi et ad mensuram .LXXX. pedum redigi. tempore huius potestatis ordinatum fuit ut nobiles octo semper eligerentur, qui potestati assisterent, quod usque ad tempora capitaneorum obseruatum fuit, quamuis alibi legatur quod dicti octo nobiles primo fuerunt electi sub domino Rambertino de Bouarello, ciue Bononiensi et tunc potestate Ianue, anno scilicet Domini .Mo.CC.X.UIII. iste potestas, scilicet dominus Drudus, sequenti anno confirmatus fuit. et quia deuetum erat ne aliqui in Siciliam irent, et quidam nobiles cum galeis suis illuc iuerunt, ideo dictus potestas domos eorum destrui fecit. cum autem illi redissent, magna discordia inter ipsos et potestatem exorta est, ita quod ausi sunt nocte ad domum potestatis pontem erigere. quod cum potestas didicisset, statim summo mane parlamentum conuocauit et totum populum armari fecit. illi autem territi ad mandata potestatis redierunt. huius archiepiscopi tempore, anno scilicet ultimo, commune Ianue emit castrum de Gauio a marchionibus, dans eis pro omnibus iuribus, que ibi habebant, libras tria milia et ducentas. ipsi enim marchiones facti sunt ciues. de Octone archiepiscopo quarto. Octo, nacione Alexandrinus, archiepiscopus quartus, cepit anno Domini .Mo.CC.III. et uixit in archiepiscopatu annis .XXXUI. iste fuit prius episcopus Bobiensis, qui, dum fama et uirtutibus polleret et reuerenda canicie et maturitate preditus esset, ad archiepiscopalem cathedram est translatus. huius archiepiscopi anno secundo comes Frandensis et Bonifacius, marchio Montisferrati, cum duce Uenetiarum Constantinopolim obsederunt et tandem ipsam urbem ceperunt. dictus autem marchio imperatorem cum uxore et filijs ad Montemferratum misit, ubi in custodia reseruentur. post capcionem autem ciuitatis Constantinopolitane sancta Crux, que dicitur Crux sancte Helene, fuit Ianuam deportata. dicitur autem Crux sancte Helene, quia, cum ipsa sancta Helena Crucem Domini reperisset, partem eius laminis argenteis et aureis et margaritis ornauit et Constantinopolim ad Constantinum, suum filium, deportauit. uerum, cum Ueneti Crucem illam cum multis alijs reliquijs Uenecias transmitterent, contigit quod quidam ciuis Ianuensis, qui fuit de Fornarijs, nomine Dondedeus Bos, galeas duas contra Uenetos armauerat, ex eo quod inter Ianuenses et Uenetos tunc discordia erat. dictus igitur Dondedeus Bos nauem illam cepit et sanctam illam Crucem cum ceteris reliquijs Ianuam deportauit. quam quidem Crucem communi Ianue et ecclesie Sancti Laurentij pro magno munere dedit. ceteras autem reliquias sibi retinuit, sperans aliquo tempore ab aliquo principe pro ipsis se thesaurum non modicum habiturum. sed quia Deus noluit quod tanto thesauro Ianuensis ciuitas spoliaretur, ideo post multum temporis ad fratres Predicatores predicte relilquie, nobis procurantibus, deuenerunt, que in ecclesia ipsorum fratrum cum multa reuerencia reseruantur. quas etiam nos fecimus in duabus tabulis cum laminis argenteis uenerabiliter collocari. anno quoque Domini .M.CCU. electus est in potestatem Ianue nobilis uir dominus Fulco de Castro, qui fuit primus et ultimus potestas qui de gremio ciuitatis eligeretur. tempore istius archiepiscopi, mortuo Henrico imperatore, Octo, dux Saxonie, in imperatorem est electus et ab Innocencio tercio sollempniter coronatus, anno scilicet Domini .Mo.CCUIII. qui, cum iura Ecclesie se defensurum iurasset, totum contrarium postmodum fecit. insuper Campaniam intrauit et inde Capuam, deinde Neapolim iuit, uolens contra Ecclesie uoluntatem regnum Apulie a Frederico, filio Henrici imperatoris, aufferre. propter quod Innocentius .IIIs. ipsum cum omnibus fautoribus suis excommunicauit et, crescente eius contumacia, eum deposuit et Fredericum, Henrici filium, eligi procurauit. Pisani uero in seruicium dicti Octonis galeas .XL. armauerunt, quas usque Neapolim miserunt. Ianuenses uero, timore excommunicacionis, nullum sibi auxilium inpendere uoluerunt. hoc etiam anno comes Alamannus, comes Henricus de Malta, nacione Ianuenses, cum nauibus .XX. Ianuensium, que de ultramari ueniebant et cum galeis quibusdam Siracusam iuerunt et eam potenter obsederunt et triumphaliter ceperunt. dictus autem Alamanus factus est ibi comes et iurauit ciuitatem ipsam ad honorem communis Ianue tenere et singulis annis pallium unum super altare sancti Laurentij offerre. sequenti anno idem comes Henricus insulam Crete preliando cepit, postmodum Ianuam uenit et auxilium postulauit. commune autem Ianue dedit sibi galeas .UIII. et naues tres cum omnibus armamentis et tria milia librarum et milites centum, et sic de Ianua gaudens recessit et multa prelia gessit. ipse enim Cretam preliando cepit, ubi etiam Raynerium Dandal, ducem Ueneciarum, cepit et ipsum carceri mancipauit. et quoniam dictus Fredericus metu Pisanorum, qui Octoni fauebant, exire de Sicilia non audebat, Ianuenses ad preces Innocentij pape galeas armauerunt et ipsum Ianuam deduxerunt, ubi ad expensas communis per menses tres moram contraxit. et quoniam Pisani Ecclesie rebelles extiterant, ideo dictus Innocencius ipsos omnibus feudis, priuilegijs et dignitatibus spoliauit. archiepiscopum quoque Pisanum primatu, quem habebat in insula Sardinee, sententialiter priuauit. tempore istius Ottonis archiepiscopi celebratum est sub Innocencio papa tercio concillium generale, anno scilicet Domini .Mo.CCXUI., ubi dicuntur interfuisse cum patriarchis, archiepiscopis et episcopis et alijs prelatis ultra mille trecentos. ad illud quoque concilium supradictus archiepiscopus Otto perrexit et rediens suum prouinciale concilium celebrauit, ubi illa, que fuerant ordinata, exposuit et ea seruanda mandauit. tempore istius archiepiscopi duo ordines inceperunt, scilicet ordo Predicatorum et Minorum. ordinem Minorum confirmauit Innocencius. ordinem uero Predicatorum confirmauit eius successor Honorius, anno scilicet Domini .Mo.CCXUI., Innocencius quidem se confirmaturum promiserat, sed eodem anno, morte preuentus, implere non potuit quod promisit. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXI., uenit Ianuam quidam sagacissimus latro, qui, ignorantibus custodibus, in ecclesia Sancti Laurentij intra crates, ubi sunt reposite cruces Dominice, se abscondit. qui capsam, in qua dicte Cruces seruabantur, cum uerrinis perforauit et eas de ciuitate Ianue asportauit. cum autem hoc scitum fuit, magnus dolor cunctos inuasit et magna tristicia omnes absorbuit. missis tamen nuncijs per loca diuersa, predictus latro fuit captus et sic cruces recuperate fuerunt, gratias Deo agentibus uniuersis. predictus uero latro ipsas cruces cuidam Alexandrino, nomine Nigro, tradiderat reseruandas, quas commune Ianue ultra libras quingentas ab eo redemit. anno Domini .Mo.CCXIIII. Octo, marchio de Carreto, dedit libere communi Ianue castrum Cairi cum omnibus pertinencijs suis. commune autem Ianue illud sibi in feudum restituit et fidelitatem communi Ianue inde iurauit. sequenti uero anno Ianuenses edificauerunt castrum Monachi et muris et turribus firmissimis munierunt. anno Domini .Mo.CCXUIII. homines de Capriata dederunt se communi Ianue et Commune castrum illud accepit et muniuit. anno Domini .Mo.CCXX. capta fuit Damiata, ciuitas Sarracenorum, ab exercitu Christianorum, ad quem exercitum Ianuenses galeas .X. miserunt. circa hec tempora, anno Domini .Mo.CCXXI., orta est satis grauis controuersia inter archiepiscopum et commune Ianue, quia commune uidebatur in Sancto Romulo iura archiepiscopatus indebite usurpare, propter quod archiepiscopus terram interdixit et Papiam perrexit. sed postmodum papa episcopo Parmensi et abbati de Tilieto causam commisit. qua diffinita, archiepiscopus ad sedem suam rediit et iura sua recuperauit. hoc anno Uintimilienses, qui communi Ianue rebellauerant, discalciati et cum funibus ad colla ad mercedem communis Ianue uenerunt. anno Domini .Mo.CC.XXII., de mense augusti, uenit Ianuam quidam puer Theotonicus, nomine Nicolaus, in habitu peregrini, quem sequebatur multitudo maxima peregrinorum, tam magnorum quam paruorum, quam etiam infantium. et erat numerus eorum ultra septem milia et omnes habebant sclauinas crucibus insignitas et burdonos atque scarsellas, dicentes quod mare debebat apud Ianuam siccari et sic ipsi debebant in Ierusalem proficisci. multi autem inter eos erant filij nobilium, quos ipsi etiam cum nutricibus destinauerunt. placuit autem Ianuensibus ut de ciuitate recederent, tum quia credebant illos pocius duci leuitate quam ueritate, tum quia timebant ne caristiam in ciuitatem inducerent, tum quia propter tantam multitudinem timebant periculum ciuitatis, maxime quia imperator tunc Ecclesie rebellis erat et Ianuenses contra imperatorem Ecclesie adherebant. post modicum autem tempus totum illud negocium in nichilum est redactum, quia super nichilum erat fundatum. anno autem Domini .Mo.CCXXII., in die scilicet natalis Domini, fuit Ianue et in tota fere Ytalia tam uehemens terremotus, ut hedificia caderent et terra in multis partibus scinderetur, propter quod homines ciuitates deserebant et in campestribus habitabant. mortuo Honorio, successit Gregorius nonus, qui Librum Decretalium per fratrem Raymondum de ordine Predicatorum, cappellanum suum, utiliter compilauit. beatum quoque Dominicum et beatum Franciscum et sanctam Helyçabeth supradictus Gregorius canonicauit. anno Domini .Mo.CCXXUII., cum Saonenses et Albinganenses communi Ianue rebellassent, et Ianuenses contra eos magnum exercitum fecissent, uenerunt tandem Albinganenses et Saonenses cum crucibus in manibus ad mandata Communis. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXXX., capti fuerunt .IIIIor. pirate, scilicet Recuperus de Portu Ueneris, Guilielmus de Uintimilio, Durandus de Portu Uenerij et Rubeus de Morinello, qui omnes fuerunt suspendio adiudicati per dominum Spinum potestatem Ianue. tanta autem multitudo, maxime dominarum ad plateam Sancti Laurentij conuenit, que uolebant dictos piratas liberare, quod duci ad patibulum non ualebant. quocirca dictus potestas, equum ascendens, cum huc et illuc discurreret, equus suus expauefactus super lapides iuxta hostium Sancti Laurentij eum portauit, et ibi cadens, crus et coxam sibi fregit, de quo dolore mortuus est. tandem illi .IIII.or pirate fuerunt suspensi; duo autem ex illis, scilicet Recuperus et Guilielmus, reliquiis sancti Iohannis Baptiste, que in ecclesia Sancti Laurentij reseruantur, se recommendauerunt, qui, alijs duobus iam defunctis, mori per magnam horam non potuerunt, quousque nuncius ad ciuitatem uenit et hec potestati, qui, adhuc non obierat, et consilio nunciauit. cumque nuncius redisset, adhuc uiui sunt reperti. depositi, igitur, narrauerunt qualiter beato Iohanni Baptiste se recomendauerunt, qui eos uiuos conseruauit, et sic libere et totaliter sunt dimissi. anno Domini .Mo.CC.XXXII., cum Ianuenses elegissent in potestatem dominum Paganum de Petra sancta, Mediolanensem, contra mandatum imperatoris, in tantum imperator turbatus est, quod omnes Ianuenses, qui erant in regno, capi fecit. insuper marescalco suo, qui erat in partibus ultramaris, mandauit ut Ianuenses omnes ibi caperentur. sed Ianuenses galeas decem et naues duas illuc miserunt et totum maris dominium habuerunt. imperator autem postmodum omnes, qui capti in regno fuerant, abire dimisit. anno Domini .Mo.CC.XXXUII. Mediolanenses apud Curtam nouam fuerunt per Fredericum secundum imperatorem debellati atque deuicti, et multi nobiles in Apuliam in captiuitate deducti, ubi etiam suum carrocium amiserunt sequenti anno Uintimilienses et Albinganenses et Saonenses communi Ianue rebellauerunt. Ianuenses autem, galeas .XIIII. armantes, Uintimilium iuerunt et in terram descendentes ciuitatem ceperunt. hoc anno imperator Fredericus misit Ianuam suos ambaxatores cum litteris, petens sacramentum fidelitatis et homagium. sed Ianuenses tale sacramentum facere penitus renuerunt et nuncios imperatoris uacuos remiserunt. tempore quoque istius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.CCXXXIXo., fuit tanta eclipsis solis, ut nulla etas meminerit tam magnam et tam tenebrosam aliquo tempore extitisse. stelle enim in celo apparebant quemadmodum consueuerunt nocte in sereno aere apparere. nos etiam, licet tunc annos pueriles ageremus, ipsas tamen stellas in celo radiantes conspeximus. isto eodem anno supradictus archiepiscopus Octo, reuerende memorie et fame preclare, fuit similiter eclipsatus, quia lucem temporalem perdidit, sed lucem celestem inuenit. de Iohanne archiepiscopo quinto. Iohannes de Cucurno, archiepiscopus quintus, cepit anno Domini .Mo.CCXXXIXo. et uixit in archiepiscopatu annis duodecim. iste erat archidiaconus Ianuensis et unanimiter in archiepiscopum fuit electus. qui post suam electionem super galeam armatam cum duobus ambaxatoribus communis Ianue ad curiam est profectus ut munus consecracionis a summo pontifice optineret. qui tantam gratiam in conspectu pape et cardinalium reperit, quod propter honorem communis Ianue a Gregorio papa nono infra tres dies fuit totaliter expeditus. iste archiepiscopus fuit homo multum litteratus et maxime in arte medicine fuit ualde peritus. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.CC.XLI., pars imperialis, que erat Ianue, que dicebatur Mascarati, de ciuitate recessit, et dominus Ansaldus de Mari factus est admiratus generalis Frederici imperatoris. supradictus autem papa Gregorius contra Fredericum imperatorem, Ecclesie persecutorem, concilium conuocabat, et dum prelati Romam super galeas Ianuensium ducerentur, supradictus Fredericus latenter in regno et Pisis armari fecit multitudinem galearum, et ipsos prelatos cepit et in carcere mancipauit. quod cum Ianuenses audiuissent, infra paucos dies .XLUIII. galeas potenter armauerunt et ad inimicos inquirendos et persequendos uiuaciter profecti fuerunt. deinde dictus Fredericus Romanos peccunia sic corrupit, quod ipsi papam de Urbe uolebant expellere et imperatorem introducere. quod cernens papa capita Apostolorum in gremio cepit et nudis pedibus cum cardinalibus ea ad ecclesiam Sancti Petri apostoli deportauit et illuc populum Romanum conuocauit. ibique capita Apostolorum nuda populo cum lacrimis multis ostendens, in tantum eos uerbis feruentibus animauit, quod fere omnes contra imperatorem cruce signati fuerunt. cumque imperator circa Romam cum exercitu consisteret et se in breui intraturum esse speraret, audiens tantam populi mutationem, inde recessit. post capcionem autem supradictorum prelatorum galee imperatoris et Pisanorum sepe in Riperiam Ianuensem ueniebant et plures molestias inferebant. propter quod Ianuenses galeas .LXXXXUI. potenter armantes, omnes illas galeas taliter fugauerunt, quod ultra accedere non presumpserunt. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCXLIII. electus est in papam dominus Sigembaldus de comitibus Lauanie et Innocentius quartus appellatus. uerum cum a dicto Frederico et eius militibus apud Sutrium nimium artaretur, Ianuenses galeas .XXII. armauerunt et ipsum Ianuam cum gaudio deduxerunt, anno scilicet Domini .Mo.CCXLIIII. qui postmodum Lugdunum per terram perrexit et ibi supradictum Fredericum ab imperio deposuit. iste Innocencius prius ordinauit ut cardinales pileos rubeos deferant. isto eodem anno quo predictus papa Innocencius Ianuam uenit, ordinem Predicatorum, inspirante gratia Saluatoris, intraui, ubi a nostra adolescencia usque ad etatem senilem fui enutritus et maternis uberibus educatus. supradictus autem Fredericus ciuitatem Parmensem tam potenter obsedit, anno scilicet Domini .M.CCXLUIII., quod quandam ciuitatem iuxta illam edificauit, quam Uictoriam appellauit. Ianuenses autem in adiutorium Parmensium multos balistarios destinauerunt. tandem dictus Fredericus inde turpiter fuit expulsus et thesauris omnibus spoliatus. milites enim Parmenses et Placentini et Mediolanenses et balistarij Ianuensium, qui in ciuitate Parmensi conuenerunt, in Uictoriam insultum fecerunt, ita quod imperator cum toto suo exercitu fugit et Cremone se recepit. ibi autem inuente fuerunt corone imperiales et thesauri magni et preciosi, de quibus multi fuerunt ualde ditati. ciuitas autem, quam fecerat et Uictoriam uocauerat, fuit totaliter dissipata. imperator autem in Apuliam uadens, miserabili morte uitam finiuit. eodem anno dominus Lodouicus, rex Francorum, ad partes ultramarinas transfretauit super naues et galeas Ianuensium, habens in suo exercitu duos nobiles Ianuenses admiratos, scilicet dominum Hugonem Lercarium et dominum Iacobum de Leuanto. quamuis igitur Damiatam cepissent, fuit tamen postmodum dictus rex a Sarracenis captus et multi de Christianis capti et uulnerati. propter quod regina et ceteri Christiani, qui remanserant, Damiatam restituerunt et regem recuperauerunt. anno Domini .Mo.CCXLIXo. rex Encius, filius imperatoris, a Bononiensibus fuit captus et carceri mancipatus, ubi per multos annos permanens, uitam ibi finiuit. anno Domini .Mo.CCLI. Saonenses, qui rebellauerant, ad mandata Communis uenerunt, et Ianuenses, qui dicebantur Mascarati, restituti fuerunt et dominus Innocencius papa .IIIIs., de Lugduno rediens, Ianuam est reuersus et cum multa gloria susceptus. qui per Lombardiam transiens, ecclesiam Beati Dominici de Bononia consecrauit. deinde in Apuliam est profectus et ibidem defunctus. de Gualterio archiepiscopo sexto. Gualterius de Uezano, archiepiscopus sextus, cepit anno Domini .Mo.CCLIII. et uixit in archiepiscopatu annis .XXI. et post mortem suam uacauit archiepiscopatus annis duobus. fuit factus archiepiscopus per dominum Innocencium papam IIIIm., cui multa erat familiaritate coniunctus. nam, cum esset prius archidiaconus Lunensis, fecit eum predictus papa in Anchonitana marchia marchionem et postmodum de archiepiscopatu Ianuensi prouidit eidem. iste fuit homo magne honestatis, pietatis et gratie. et licet esset nobilis genere, maiorem tamen nobilitatem moribus preferebat. fuit eciam in iure peritus et in omni bonitate et uirtute conspicuus. tante etiam fame in Romana curia fuit, quod aliquando, uacante sede Apostolica, magnus tractatus inter cardinales est habitus ut in summum pontificem eligeretur. anno Domini .Mo.CCLUI. marchio de Calari communi Ianue misit ut galeas mitterent et castrum Kalari armarent, quia communi Ianue ipsum dare uolebat. misse sunt igitur galee .UI. et nauis una cum multis bellatoribus et balestarijs et ipsum castrum munierunt. et quoniam Pisani ipsum castrum Kalari molestabant, ideo Ianuenses galeas .XXIIII. armauerunt et galeas .UIII. Pisanorum, que ibi erant, ceperunt. eodem anno Ianuenses galeas .LXXXIIII. armauerunt et multos milites habuerunt et castrum Ylicis obsidentes, ipsum ceperunt. eodem etiam anno galee Ianuensium ceperunt naues .UI. Pisanorum. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCLUII., Guillermus Bocanigra factus est capitaneus populi Ianuensis et tenuit capitaniam per annos .U. anno autem secundo sue capitanie naues .IIIIor. et galeas .XL. contra Uenetos et Pisanos armauit et in Achon eas transmisit, in quibus dominus Rubeus de la Turcha fuit admiratus. sed quoniam improuide fuerunt annate, quia gente lombardica erant replete, ideo quod improuide fuit factum, improuidum habuit exitum, quia galee .XXUI. Ianuensium ibi fuerunt amisse. tandem post longam discordiam compromiserunt partes in dominum Alexandrum papam .IIIIm., qui inter eos treugam indixit. sed durante treuga Ueneti et Pisani turrem nobilissimam atque pulcherrimam, quam Ianuenses in Achon edificauerant, funditus destruxerunt. iste archiepiscopus a sede Apostolica impetrauit quod nullus clericus Ianuensis diocesis, maxime tempore guerre, de districtu Ianue, obtentu aliquarum literarum, pro aliqua causa extrahi possit, et super hoc priuilegium in archiepiscopali palacio reseruatur. tempore huius archiepiscopi, scilicet anno Domini .Mo.CCLXI., per totam Ytaliam fere est facta uerberacio generalis. nam magni et parui, nobiles et ignobiles, depositis uestibus, nudi a cingulo supra, per ciuitates et uillas et castella processionaliter se uerberantes ibant, Uirginem gloriosam et ceteros sanctos cantilenis angelicis implorantes. horum quidam nobiles et populares de Terdona Ianuam uenerunt. et cum se per ciuitatem uerberantes incederent, tanquam fatui et deliri deridebantur a cunctis. subito autem, nutu Dei, tota ciuitas est commota, ita quod magni et parui, nobiles et ignobiles, die ac nocte, de ecclesia ad ecclesiam se uerberantes incederent et canciones celestes et angelicas decantarent. et qui fuerant principaliores in deridendo, fuerunt postmodum priores in se iugiter uerberando. multe quoque inimicicie et guerre noue et antique in ciuitate Ianue et in tota fere Ytalia ad pacem et concordiam fuerunt reducte. ista tanta deuocio a quibusdam pauperibus et simplicibus in Tuscia fuit inuenta et per totam Ytaliam difusa et tam a pueris quam a magnis, tam a nobilibus quam ab ignobilibus obseruata. ibant igitur in societate bini et bini se uerberantes, precedentibus religiosis et clericis cum crucibus et uexillis. multi quoque, qui homicidia commiserant, cum gladijs denudatis ad hostes ibant et in eorum manibus gladios nudos inponebant, ut de ipsis uindictam acciperent sicut uellent. sed illi gladios in terram proiciebant et se inimicorum pedibus prosternebant, flentibus et lacrimantibus cunctis qui adherebant pro deuocione et cordis exultatione. aliqui quoque uerberabant se cum corrigijs ad hoc factis, aliqui cum spinis, aliqui cum manicis ferreis. et quod fuit mirabile, quamuis ipsa talis uerberacio in media yeme fieret et homines, nudi a cingulo supra, a mane usque ad horam terciam pergerent, non est tamen inuentum quod aliquis frigori fuerit affectus. sed, si prima die se allacriter uerberauerat, sequenti die se allacrius et fortius uerberabat. nec mirum si frigus exterius non sentiebant, quia uehemens ardor amoris, qui intus ardebat in mente, omne frigus exterius arcebat a corpore. huius etiam archiepiscopi tempore, anno Domini .M.CCLXIIII., stella commeta splendens apparuit trahens post se caudam maximam et ignitam, surgens a plaga aquilonari et pergens ad plagam orientalem. incepit autem apparere prima die mensis augusti et per quadraginta fere dies continue surgens apparuit. istam cometam sepe conspeximus et mirabamur quidnam Deus per tam insolitum et inauditum portentum uellet innuere et an per ipsum uellet grande aliquod futurum significare. in ipso autem anno datum est ab Ecclesia Carulo, comiti Prouincie, regnum Sicilie et Apulie. qui, Romam uadens, coronam accepit, et intrans Apuliam, Manfredum, natum quondam Frederici imperatoris, qui se regem fecerat et Ecclesie rebellauerat, in omnibus superauit. per processum autem temporis Conradinus, nepos quondam Frederici imperatoris, adiuuantibus Pisanis et fere omnibus Gibelinis, cum magno exercitu uenit Pisas uolens Apuliam uiolenter intrare et de manu Caroli regnum auferre. cum uero omnes timerent, dominus Clemens papa, dum apud Uiterbium in ecclesia fratrum Predicatorum in festo Pentecostes sollempniter celebraret et predicaret, et ego cum essem tunc prior prouincialis fratrum Predicatorum Lombardie, ibidem occasione nostri capituli Generalis presens essem, dixit publice coram nobis: Ne timeatis, quia scimus quod iste iuuenis a malis hominibus, sicut ouis, ducitur ad mortem. et tali sciencia hoc scimus, qualis post articulos fidei maior non est. quod quidem uerbum in admirationem nos adduxit maximam. sed quod illud uerbum fuerit spiritu prolatum, patuit per effectum. dum enim dictus Conradinus Apuliam intrasset, fuit a rege Carolo cum toto suo exercitu superatus et omnino contritus, et dictus Conradinus sententia capitali punitus. anno Domini .Mo.CC.LXUIII. Ianuenses armauerunt galeas .XXUII., ut irent in Achon contra Uenetos et Pisanos, in quibus Lanfranchus Borborinus fuit constitutus admiratus. Ueneti autem habebant galeas .XXIIII. erat autem predictus Borborinus corde pauidus et in rebus bellicis inexpertus, et ideo magna improuidencia fuit talem facere admiratum; ducem enim exercitus oportet esse corde magnanimem, animo prouidum, corpore et corde robustum. ille igitur, galeis uisis Uenetorum apud Trapenam, mox fuit corde confractus et uiribus resolutus, et ideo super quandam uachetam ascendens, aufugit et exercitum dereliquit. et sic fugato duce, galee fuerunt disperse et capte. et quamuis imposita sibi fuerit prodicio, nos tamen magis credimus in ipso fuisse cordis uilitatem quam aliquam prodicionem. istud autem cum Ianue scitum fuit, sine mora galeas .XXU. armauerunt, in quibus dominum Obertum Aurie admiratum constituerunt. ille igitur, hostes ubicumque perquirens, tandem quandam ciuitatem Uenetorum, que est in insula Crete, nomine Terram nouam, bellando cepit, et totam ferro, igne et sanguine deuastauit, et homines, quos ibi cepit, Ianuam captiuos deduxit. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCLXX., facti sunt capitanei populi Ianue nobiles uiri dominus Obertus Spinula et dominus Obertus Aurie, et per annos .XXII. capitaniam et regimen tenuerunt. excepto quod dominus Obertus Aurie contra uoluntatem populi Ianue in anno .XU. resignauit, sed loco sui dominus Conradus, eius filius, institutus fuit, qui per annos septem offitium capitanie gessit. post hec autem supradictus dominus Gualterius, Deo amabilis et hominibus graciosus, plenus dierum, uirtutum et bonorum operum ac bona senectute confectus, beato fine quieuit. cuius fama odorifera remansit in mundo et anima beata regnat in celo. de Bernardo archiepiscopo septimo Bernardus, natione Parmensis, archiepiscopus septimus, cepit anno Domini .Mo.CCLXXUI. et uixit in archiepiscopatu annis decem, et post eius mortem uacauit archiepiscopatus annis duobus. hic primo fuit Narbonensis archidiaconus, deinde in marchia Anchonitana fuit marchio constitutus. tandem per dominum Innocentium papam quintum fuit in ecclesia Ianuensi in archiepiscopalem honorem promotus. huius archiepiscopi tempore, scilicet anno Domini .Mo.CCLXXXUIII., Pisani contra Ianuenses armauerunt galeas .LXXII., non credentes quod Ianuenses tot armare possent. transierunt igitur per mare Ianuense, uolentes Riperiam deuastare, sed tamen non fuerunt ausi ad terram alicubi descendere nec aliquod dampnum inferre. at Ianuenses, cum hoc cognouissent, galeas .LXXXXUI. uiriliter armauerunt et ad hostes persequendos et inueniendos tam alacriter quam potenter profecti sunt. cumque galeas Pisanorum super portum inuenissent Pisanum, audacter eas inuadunt, ita quod galeas .XXXIII. ceperunt, quibusdam earum in mare demersis, quibusdam uero turpiter effugatis. et sic cum multo triumpho ad sua propria redierunt. ab illo tempore Ianuenses Pisanos sic contriuerunt et domuerunt, quod usque nunc galeas super portum eorum tenent, que ligna aliqua illuc intrare prohibent. iste archiepiscopus fuit in iure canonico multum peritus et in omnibus operibus suis ualde sollicitus et discretus. circa res quoque archiepiscopatus promouendas fuit multum assiduus et intentus. nam apud Ianuam palacium archiepiscopatus multum meliorauit, apud Mulazanam palacium magnum et pulcrum construxit, apud Sanctum Romulum palacium nobile per dominum Gualterium inceptum ampliauit et meliorauit et multa alia opera utilia fecit. hic a domino Gerardo, Sabinensi episcopo, qui sibi attinebat, ad Romanam curiam fuit uocatus, et dum sperarù etur quod deberet fieri cardinalis et per ciuitatem Parmensem transiret, sensit se ibi grauiter infirmari, ideoque, itinere illo dimisso, Ianuam non sine magno corporis dispendio est reuersus, mallens in ciuitate illa mori, ubi fuerat spiritualis pater effectus, quam in illa ubi fuerat carnaliter generatus. cum igitur Ianuam aduenisset, inuallescente morbo, per mortem mundi de medio est sublatus et honorabiliter tumulatus. circa hec tempora electi fuerunt successiue tres cardinales in summos pontifices, quorum uita breuis extitit et infra dies paucissimos finita fuit. primus fuit Innocencius quintus, de ordine Predicatorum, qui sedit mensibus quinque. iste fuit homo ualde famosus et in theologia ualde summus, qui eciam rexit Parisiis in theologia annis multis. iste specialem amorem ad ciuitatem Ianue habuit et pacem inter regem Carolum et ciuitatem ipsam fecit. alius, Adrianus de comitibus Lauanie, qui sedit mense uno et diebus paucis. iste, licet esset magne sapientie et experientie, tamen propter breuitatem temporis nichil insigne uel notabile facere potuit. gaudentibus autem de sua sublimacione parentibus et amicis, dixit eis: Quare gaudetis? melius erat uobis habere unum cardinalem uiuum, quam papam mortuum. post modicum uero temporis infirmitatem incurrit et in pace quieuit. aìlius, Iohannes, nacione Yspanus, qui sedit mensibus octo. cum enim quandam domum edificari faceret, subito, domo cadente, cum ea cecidit et sic uitam finiuit. de cuius morte modicum Ecclesie dampnum fuit, quia, licet scientia physicali et naturali multum esset repletus, tamen discrecione et sensu naturali multum erat uacuus. de Opizone patriarcha Anthiocheno. Opizo de Flisco, de comitibus Lauanie, cepit regere ecclesiam Ianuensem anno Domini .Mo.CCLXXXUIII. et rexit eam annis tribus et dimidio. iste fuit nepos domini Innocencij pape .IIIIti. et domini Adriani pape. est autem magni honoris grande preconium quod infra spacium .XXXUI. annorum, uel circa, de domo sua duo supradicti summi pontifices prodierunt. plures etiam cardinales de eadem domo similiter extiterunt. supradictus igitur dominus Innocencius predictum dominum Opizonem patriarcham Anthiochenum fecit, quem patriarchatum multo tempore tenuit et rexit et in maxima dignitate et culmine ibi fuit. tandem, peccatis exigentibus, Anthiochena ciuitas, tam nobilis et famosa, a Sarracenis fuit capta et omnia bona patriarchatus ocupata atque uastata. et ideo oportuit dictum patriarcham ad partes citra marinas redire. Ecclesia igitur Romana sibi compatiens et ei prouidere uolens, dedit sibi in cura ecclesiam Tranensem. post multos autem annos commisit sibi in cura, tam in temporalibus quam in spiritualibus, ecclesiam Ianuensem. post hec autem commune Ianue ad dominum Nicolaum papam .IIIItum. sollempnes ambaxatores pro quibusdam negocijs communis Ianue destinauit. supradicti autem ambaxatores a summo pontifice humiliter postularunt ut, more solito, eis archiepiscopum concedere dignaretur. summus igitur pontifex, peticioni ipsorum condescendere uolens, supradicto patriarche sufficienter et honorabiliter prouidit, et ciuitati Ianue archiepiscopum concessit. de frate Iacobo archiepiscopo octauo. Frater Iacobus de Uaragine de ordine Predicatorum, archiepiscopus octauus, cepit anno Domini .Mo.CCoLXXXXII. et uiuet quantum Deo placebit. iste per dominum Nicolaum papam quartum, qui fuit de ordine fratrum Minorum, archiepiscopus est creatus, qui quidem papa ipsum per suas literas ad suam presentiam uocauerat ut sibi munus consecrationis impenderet et pallium sibi daret. sed cum ille Romam in dominica de Ramis palmarum intrasset, reperit ipsum summum pontificem graui et periculosa egritudine laborantem, ita quod in Parasceue animam Deo reddidit et, sicut credimus, in celeste palacium introiuit. collegium autem uenerabile cardinalium infra octauas Pasche, consistorium faciens, ordinauit ut propter honorem communis Ianue archiepiscopus suus debeat in breui totaliter expediri. propter quod in octaua Pasche per uenerabilem patrem dominum Latinum, episcopum Ostiensem, fuit consecratus et in ipsa ebdomada palliatus, et sic ad ciuitatem suam cum gaudio est reuersus et a populo reuerenter exceptus. hic, dum adhuc esset in ordine suo et postquam in archiepiscopatu, opera plura fecit. nam Legendas Sanctorum in uno uolumine compilauit, multa adiciens in eisdem de Ystoria Ecclesiastica, de Ystoria Tripartita et de Ystoria Scolastica et de Cronicis diuersorum auctorum. istud opus post prologum sic incipit: Aduentus Domini et cetera. fecit etiam duo uolumina Sermonum de omnibus sanctis, quorum festiuitates per anni circulum ab Ecclesia celebrantur. unum uolumen est multum diffusum, aliud est magis breue et angustum. utrumque uolumen sic incipit: Uestigia eius secutus est pes meus. fecit etiam Sermones de omnibus Euangeliis dominicalibus, que per anni circulum in ecclesia leguntur, de quolibet Euangelio faciens tres sermones ad honorem indiuidue Trinitatis. istud opus post prologum sic incipit: Preparare in ocursum Dei tui, Israel. fecit etiam Sermones de omnibus Euangelijs, que in singulis feriis in Quadragesima leguntur, scilicet in quarta feria Cinerum usque ad terciam feriam post Pasca, de quolibet Euangelio faciens duos sermones. istud opus sic incipit: Filia populi mei, induere cilicio et cetera. fecit eciam librum, qui dicitur Marialis, qui totus est de beata Maria compositus et secundum ordinem litterarum alphabeti distinctus. iste liber post prologum incipit: Abstinencia multiplex. presentem insuper Cronicam compilauit. hic secundo anno sui pontificatus, scilicet anno Domini .Mo.CCLXXXXIII., in ecclesia Sancti Laurentij prouinciale concilium celebrauit, ubi interfuerunt episcopus Albinganensis, episcopus Bruniacensis, episcopus Naulensis, episcopus Maranensis, episcopus Nebiensis. episcopus autem Bobiensis se excusauit infirmitate et senectute grauatus; suum tamen procuratorem et sindicum destinauit. episcopatus uero Aciensis tunc uacabat. interfuerunt etiam abbates mitrati quam plures, scilicet abbas Sancti Syri, abbas Sancti Stephani, abbas Sancti Fructuosi, abbas de Tyno. abbas de Brosono et abbas de insula Gallinaria se excusauerunt infirmitate et senectute grauati; suos tamen procuratores et sindicos destinauerunt. interfuerunt etiam prepositi et archipresbiteri et ecclesiarum ministri in multitudine copiosa. in ipso autem concilio multa utilia fuerunt statuta et multe constituciones edite, que usque hodie obseruantur. ceterum, quia inter aliquos dubitacio uidebatur oriri si corpus sancti Syri esset in archa marmorea, que est super altare sancti Laurentij collocata, uoluimus super hoc scire plenariam ueritatem. quocirca, presente concilio et presentibus potestate, capitaneo, abbate populi et multis aliis nobilibus ciuitatis Ianue, archam illam fecimus aperiri, ubi inuenimus archam ligneam inclusam et diligenter firmatam. quam aperientes, ibi inuenimus laminam plumbeam et tabulam marmoream et cedulam in piscide quadam repositam. et utrobique erat litteris exaratum quod in illa capsa ossa sancti Syri erant reposita. nos etiam illam capsam super altare sancti Laurentij deduci fecimus et ibi nostris manibus inquirentes, omnia ossa inuenimus, que ad composicionem corporis humani requiruntur. insuper, post paucos dies, adueniente eiusdem sancti Syri festiuitate, ipsam capsam cum ossibus super magnum pulpitum ecclesie Sancti Laurentij deportari fecimus et ibi epitaphia et ossa populo ostendimus euidenter, que ab omnibus fuerunt cum maxima deuocione uisa et suppliciter adorata. ordinauimus autem ut caput sancti Syri in secrestia seruetur et ibi thecis argenteis includatur. temporibus quoque nostris, scilicet anno Domini .Mo.CCLXXXXIIII., fuit quidam heremita de partibus Abrucij, nomine frater Petrus de Morono, qui per quadraginta annos heremiticam uitam duxit, et erat homo magne abstinentie et sanctitatis fame. cum igitur sedes Apostolica per annos duos et amplius iam uacasset, et cardinales concordare non possent, quodam die, dum pro quodam alio magno negocio essent insimul congregati, istius fratris Petri heremite fama uenit in medium. tunc unus ex cardinalibus tale uerbum dicitur protulisse: Quare non facimus istum heremitam papam?. statimque in ipsum uota omnia sunt unita, et ipsum unanimiter elegerunt et Celestinum uocauerunt. iste per unam diem, dum Aquilam pergeret in exemplum humilitatis, scilicet postquam fuit summus pontifex creatus, asinum equitauit. deinde de Aquila uadens Neapolim, noluit uti palafredo, sed humili asello. iste papa primo anno sue creacionis duodecim cardinales fecit de plenitudine potestatis. postmodum fecit alium cardinalem, tempore et modo debito non seruato, de plenitudine simplicitatis, scilicet archiepiscopum Beneuentanum; quem fecit presbiterum cardinalem non in temporibus institutis nec de consilio cardinalium, sed ad suggestionem aliquorum. dabat etiam dignitates, prelaturas, odicia et beneficia, in quibus non sequebatur curie consuetudinem, sed pocius quorundam sugestionem et suam rudem simplicitatem. multa quoque alia faciebat in quibus non sequebatur precedencium patrum uestigia nec eorum statuta. et quamuis non ex malicia, sed pocius ex quadam simplicitate ista ageret, tamen in magnum Ecclesie preiudicium redundabant. quocirca ipse, uidens suam insufficienciam et inexperientiam, salubri ductus consilio, constitucionem fecit quod, si aliquis papa insufficiens inueniretur, possit papatui libere resignare. quo facto, cum papatum per sex menses uel circa tenuisset, in festo sancte Lucie libere resignauit et habitum heremiticum reassumens, ad suam solitudinem est reuersus. post cuius resignacionem, scilicet in uigilia natiuitatis Domini, dominus Benedictus de Agnania, uir utique magne sciencie et experiencie, in summum pontificem est electus et Bonifacius .UIIIs. nominatus. qualiter autem isto anno galee .XUIII. et duo ligna quorundam mercatorum de Ianua debellauerunt galeas .XXUIII. et .IIIIor. ligna Uenetorum, dictum est supra, in parte .Ua., capitulo .IIIo. anno Domini .Mo.CC.LXXXXU., de mense ianuarij, facta est pax generalis et uniuersalis in ciuitate Ianue inter illos qui dicebantur Mascarati, siue Gibelini, et illos qui dicebantur Rampini, siue Guelfi. inter quos quidem fuerant longo tempore grandes animositates, multe diuisiones et periculose dissentiones. que quidem dissentiones, diuisiones et parcialitates per annos .LU. et amplius durauerunt. sed, faciente gratia Saluatoris, omnes ad pacem et concordiam sunt reducti, ita quod facta est inter eos una societas, una fraternitas, unum corpus. de quo tanta leticia est secuta, quod tota ciuitas fuit plena iubilo, plena tripudio, plena gaudio immenso. nos quoque in pubblico parlamento, in quo pax fuit iurata, pontificalibus induti, proposuimus uerbum Dei et ibidem cum clero nostro Te Deum laudamus cantauimus alta uoce, habentes nobiscum .IIIIor. mitratos, inter episcopos et abbates. sumpto uero prandio, tota milicia nos sequente, pontificalibus induti, super palafredum sindone coopertum per totam ciuitatem nostram leti et gaudentes equitauimus, Dei benediccionem et nostram omnibus largiendo, et Deo gratias referendo. in signum quoque leticie de tam nobili et inclita pace, commune Ianue nobilem uirum dominum Iacobum de Carcano, ciuem Mediolanensem, tunc potestatem Ianue, militem accinctum fecit et ipsum multis honoribus et muneribus cumulauit. sed quoniam in presenti uita nulla bona sunt pura, quia pura bona sunt in celo, pura mala sunt in inferno, bona uero et mala sunt mixta in hoc mundo, ideo - proh dolor! - cithara nostra cito uersa est in luctum et organum nostrum in uocem flencium est mutatum. eodem siquidem anno, de mense decembris, quinta scilicet die post natalem Domini, ciuibus nostris supradicta pace gaudentibus, pacis emulus, humani generis inimicus, in tantam discordiam et turbationem ciues nostros commouit, ut per uicos et plateas manu armata confligerent et diebus multis ad inuicem hostiliter dimicarent. ex quo secute sunt neces hominum, uulnerationes multorum, domorum incendia, rerum exspoliacio et rapina. et quoniam furor hostilis frenum non recipit rationis, in tantum processit uesana turbacio, quod quidam, ut turrem Sancti Laurentij habere possent, ausi sunt in ecclesia ipsius Sancti Laurentij ignem apponere et eius tectum totaliter concremare. durauit autem tam periculosa sedicio a quinta die post natalem Domini usque ad diem septimum februarij. tandem creati sunt duo capitanei, scilicet dominus Conradus Spinula et dominus Conradus Aurie, et sic ciuitas a prelijs conquieuit, et capitaneus, qui de foris eligebatur, fuit deinceps intermissus. de stolo autem glorioso et magnifico, quem Ianuenses anno Domini .Mo.CCLXXXXU. contra Uenetos armauerunt, dictum est supra, in parte quinta capitulo tercio. sequenti uero anno Ueneti stolum galearum armauerunt, et Romaniam. pergentes, quandam terram Ianuensem, nomine Peyram, que erat iuxta Constantinopolim, omnino immunitam, necnon etiam quandam terram dominorum Benedicti et Emanuelis de Zachariis, nomine Fogiam, destruxerunt. anno quoque Domini .Mo.CCLXXXXUII. Ueneti armauerunt galeas .LXU., Ianuenses uero galeas .LXXU. ueruntamen galeas Uenetorum minime inuenire potuerunt. et cum galee Ianuensium falso audissent quod galee Uenetorum Uenecias rediuissent, ipsi quoque cum suis galeis Ianuam sunt reuersi. quod cum audissent galee Uenetorum, que latuerant, in Siciliam sunt profecte et plures naues Ianuensium, que ibi erant, ceperunt et ignibus combusserunt; de quo fuit Ianue turbatio ualde magna. eodem anno supradictus dominus Bonifacius papa, propter quosdam graues excessus, fecit contra illos de Columpna, tam clericos quam laycos, quosdam graues processus et duos cardinales de ipsis de Columpna cardinalatibus spoliauit. ipsi uero se in quibusdam ciuitatibus recluserunt, Ecclesie rebellantes; sed exercitus Ecclesie duas de ipsis ciuitatibus cepit, ita quod illi in ciuitate Penestrina, que dicitur esse fortissima, se receperunt.