dante-verification/testi_2_commento/noCommento_Candelabrum.txt

1 line
285 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains invisible Unicode characters

This file contains invisible Unicode characters that are indistinguishable to humans but may be processed differently by a computer. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Presens opus Candelabrum nominatur, quia populo dudum in tenebris ignorantie ambulanti lucidissiman dictandi peritiam cognoscitur exibere. Unde ad huius operis lumen uos quibus datum est nosse misterium ueritatis gratulanti animo properate certi, procul dubio, quod si gustaueritis ex hoc fonte cisterne uobis Egiptiorum amplius non placebunt; quia, pulsis procul erroribus, fructum certum et gratiam percipietis maximam de labore. Autoritatem igitur Romane curie, que caput est omnium et magistra, principaliter imitantes, primo a diffinitione dictaminis inchoemus. Dictamen est ad unamquamque rem congrua et decora locutio. Ad unam quamque rem ideo dictum est quia omnis res proposita ad dicendum, ut ait Boetius, potest esse materia dictatoris. Unde Horatius: *Quidlibet audendi semper fuitequa potestas*. *Congrua* uero dicitur latinitate sermonis, *decora* uerborum compositione pariter et hornatu, quia rectitudo latinitatis et bonitas rei cum pulcritudine utriusque debent dictatoris eloquium insignire. Dictamen a dicendi frequentia nomen traxit, quia, sicut ait Tullius, hec scientia maxime in exercitatione consistit. Hec enim facultas ingenio, usu et eruditione conficitur, quorum si quid autori defuerit, ad exquisiti dictaminis elegantiam non pertinget. Primum natura, secundum parit industria, tertium dat doctrina. Hoc idem a Tullio demostratur cum hanc scientiam docet arte, imitatione ac exercitio perfecte assequi nos ualere. Unde quidam egregie dixit:*Rem tria perficiunt: ars, cuius lege regaris; Usus, quem serues; meliores, quos imiteris. Ars certos, usus promptos, imitatio reddit Artifices aptos, tria concurrentia sumos*. Reducitur uero hec facultas ad eloquentiam triuialem, quia totum triuium perfecte nos promouet ad loquendum. Nam gramatica illuminat intellectum, logica fidem prestat, rethorica facit uelle: que tria multum expediunt dictatori, quia suum est facere ut ea que dicit intelligant auditores, intellecta credant et creditis acquiescant. Substantialiter tamen ad rethoricam spectare cognoscitur; que, in orationis artificio quinque considerans, inuenit et disponit, memorat, eloquitur et pronuntiat eleganter. Inuentio, ut ait Tullius, est excogitatio rerum uerarum aut ueri similium que causam probabilem reddant. Res ueras aut uerisimiles reddunt attributa personarum siue negotiorum de quibus postea sub iungemus. Dispositio est ordo et distributio rerum, demostrans quid quibus in locis debeat colocari. Memoria est firma animi rerum et uerborum et dispositionis perceptio. Pronuntiatio est uocis, uultus, gestus moderatio cum uenustate. Elocutio est idoneorum uerborum et sententiarum ad inuentionem accomodatio. Ex his colligitur quod dictator debet esse in inueniendo subtilis, in disponendo cautus, in pronuntiando modestus, in memorando sollers, in eloquendo conspicuus. Que cum inseparabilia sint et inuicem colligata, elocutionem tamen idem esse dicimus quod dictamen et eloqui quod dictare. Unde ars ista, que dictatoria nuncupatur, non est ipsa rethorica sed pars eius elocutio nominata. Fundamentum bene dictandi a fonte sapientie cognoscitur emanare, quia *recte scribendi*, sicut dicit Horatius, *sapere est et principium et fons*. Unde qui rerum cognitione caret tamquam cecus ducitur et oberrat, deficiens in rebus, deficiens in sermone. Quicumque uult ergo perfecte dictandi lauream adipisci legat diligenter philosophos et autores, legat et quoscumque potest nobiliores libros ex quibus facundiam et sapientiam consequatur, ut, quotiens oportuerit, ita sibi uia pateat dicendorum quod, materia intra mentis uterum concepta pariter et formata, iam sine deformitate aliqua sermo nascatur ingenuus, personis conueniens et negotiis et appositionis scemate luculentus. His ita premissis, generalia prius de dictamine uideamus. Generales ergo figure dictaminum tres dicuntur, que stili etiam nuncupantur, scilicet humilis, mediocris et sublimis. Humilis est illa que usque ad usitatissimam puri sermonis consuetudinem est demissa, ut in Euangeliis et Sacra Scriptura sepe uidemus. At mediocris censetur que constat ex altiore neque tamen ex summa et hornatissima dignitate uerborum, ut in epistolis Pauli et elegis Ouidianis. Sublimis ex magna et hornata uerborum constructione conficitur, ut in Gregorii Moralibus et Lucano. *Set mala sunt uicina bonis errore sub illo; Pro uitio, uirtus crimina sepe tulit*. Humili enim figure collateratur uitium aridum et exangue, mediocri fluctuans et dissolutum, sublimi turgidum et inflatum. Exarescit enim oratio propter exilitatem sententie et illiberalitatem sermonis, ut: Rogo te de affaribus meis. Fluctuat et dissoluitur quando sententie non choerent et eneruis tota constructionum iunctura uidetur, ut: Canis mingit ad parietem et: Studenti michi Bononie non suppetunt oportuna. Turgescit autem oratio quadrupliciter et inflatur, scilicet quando nouis aut priscis uerbis aut duriter aliunde translatis aut grauioribus quam res postulat aliquid indicamus. Nouis enim dictionibus non est utendum nisi necessitas id requirat, ut: bachilatrat uel phariseat uel neroniçat Prisca dicuntur que usus non approbat modernorum, ut: medico, -cas et comito, -tas et alia multa que fuerunt antiquitus in honore. Translata duriter appellamus que non commode sed quasi uiolenter ad aliud significandum trahuntur, ut: Iste iam declinat ad Nestorem, id est ad senectutem. Grauiora quam res postulat orationem turgidam faciunt et inflatam, ut si dicat Titirus Melibeo: Tue serenitatis excellentie tenore presentis pagine reseretur quod intime caritatis uisceribus te amplector*. Predictas autem figuras possumus commutare de una paulatim ad reliquas transeundo, ut grauem mediocris, mediocrem attenuata excipiat cum oportet quia commutatio tollit satietatem sed cauendum est ne fiat commutatio repentina. Cum itaque sint tres elocutionum figure, sciendum est quod tria in omni exquisito dictamine requiruntur, scilicet elegantia, compostio et hornatus, qui a Tullio dignitas nominatur. Primum est adeo necessarium quod sine ipso nullumpotest dictaminis edificium permanere; secundum ad ipsarum dictionum artificium pertinet et decorem; tertium in uerbis et sententia efficit uenustatem. Compositio tamen non semper secundum artis traditionem procedit sed contingit eam sepe fieri ad libitum dictatoris nec uerborum dignitas semper a dictatore seruatur, quod totum est tolerabile dum modo sententia sit perfecta et orationis congruitas non turbetur. Sed non est ob hoc compositionis artificium ignorandum, cum sepe sit necessarium quoniam est apud nobiles autores et philosophos in honore, nec a sede Romana fine tali decore aliqua epistola destinatur. De hi ergo dicturi ab elegantia, que prior est, naturaliter inchoemus. Elegantia est que reddit orationem latinitate puram et explanatione perspicuam. Latinitas congruitatem inducit sed explanatio bonitatem intelligentie circa ea de quibus agitur in sermone. Latinitas ergo cuncta uitia incongruitatis relegat; explanatio uero apertam et dilucidam orationem reddit. Uitia que gramatice legibus contra dicunt barbarismus et soloecismus dicuntur. Barbarismus est uitium in dictione consideratum, habens quatuor species tam in scriptura quam in pronuntiatione, scilicet additionem, subtractionem, immutationem, transmutationem littere, temporis, toni et aspirationis. Soloecismus est uitium in contextu partium orationis contra leges gramatice artis factum et habet similiter quatuor species: adictionem, subtractionem, immutationem, transmutationem et quandoque prouenit ex inconcinitate accidentium, ut: mulier albus, quandoque ex cassatione intellectuum siue repugnantia officiorum, ut: omnis Plato uel iste asinus, homine demostrato. De his ergo non dicimus in presenti, excepto illo capitulo quod hic uidetur locum habere, scilicet an congrue dicatur Uos estis bonus, sermonem ad unum pluraliter dirigendo. Dicimus quod secundum artem soloecistica est, testante Donato; usus tamen recipit, *quem penes, arbitrium est et ius et norma loquendi*, sed aliter in prima persona et aliter in secunda (nam in tertia non seruatur). Fit ergo in prima persona quando magnates illos consotiare sibi uidentur qui ad ipsorum consilium pertinent et excellentiam personatus, ut eorum sermoni autoritas insit maior. Talis autem pluralitasin nominatiuo et uerbo et adiectiuo et participio ad primam personam pertinentibus obseruatur. Cum uero maiores de se locuntur, non habito respectu ad sui offitium personatus, singularitatis terminum non excedunt. Unde tunc apostolicus dicit: patior uel doleo et non patimur uel dolemus. In secunda uero persona fit causa cuiusdam urbanitatis et beniuolentie, ut eum cui loquimur fungi quibusdam honoribus ostendamus. Talis ergo pluralitas in uerbo et supposito est seruanda, ut: Uos debetis michi precipere tamquam seruo; sed de adiectiuo et participio uel etiam relatiuo solet inter doctores esse discordia, quia dicunt non nulli quod debent sustantiuo in accidentibus respondere, ut uni dicamus: Uos estis boni, Uos estis electi episcopus uel potestas, Ad uos uenio confidenter quorum benignitatem predicant uniuersi. Nos dissentimus ab eis dicentes quod adiectiuum in huiusmodi locutione debet esse numeri singularis, ut: Uos estis prudens et benignus. Quod ideo fit ut causa dignitatis ostendatur pluralis numerus precessisse: quod non fieret si adiectiuum pluraliter sequeretur. Huiusmodi ergo adiectiua respiciunt ueram singularitatem que in supposito inuenitur; unde magis proprie dicitur: Uos estis bonus quam boni. Similiter est dicendum: Michi propitium uos inueni et non propitios. Artis enim natura etiam hoc requirit quia, cum talem modum loquendi tertialitas non admittat, nomen de iure sui personatus non est ad hanc improprietatem trahendum. De participio uidetur nobis quod, propter affinitatem quam habet cum uerbo, rectius in plurali numero est ponendum, ut: Uos michi benefacientes honoro. Quod et de adiectiuo quidam obseruant, quotiens in mediate suo iungitur substantiuo, ut si dicam: Uos pauperum non immemores michi dignemini prouidere. Participium tamen post uerbum substantiuum naturam sequitur nominis adiectiui; unde congrue potest dici: Uos estis electus episcopus uel potestas. De relatiuo substantie dicimus quod, si ad talem secundam referatur, in nominatiuo casu positum debet antecedenti suo in numero conuenire, ut: Uos qui michi benefacitis habeo semper pro domino speciali; sed in oblico positum singularis numeri esse debet, ut: Ad uos recurro de cuius benignitate confido, quoniam in nominatiuo trahitur ad secundam sed in oblico retinet semper tertie uim persone. Quod ex hoc relatiuo suus perpenditur, quia potest ad oblicum talis relatiui referri, ut: Ad uos quem predicat suus honor secure confugio, sed ad nominatiuum sic positum .non refertur. Unde dicitur inconcinne: Diligo uos precuntis qui me suum seruum benigne respicitis. Immo, rectius est dicendum: Diligo uos precuntis qui me uestrum seruum benigne respicitis. Si autem uis relatiuum in nominatiuo positum singulariter summere ut accipis in oblico, locutio est penitus inconcinna siue dicatur: Amo uos qui benefacis michi siue: Amo uos qui benefacit michi. Circa predicta firmiter est notandum quod, huiusmodi latinitate recepta, si talem honorem alicui ceperis exhibere, non debes in eodem tractatu ab incepta gratia deuiare, sed *qualis ab incepto processerit, et sibi constet*. Autores tamen consueuerunt numerum uariare, ut apud Boetium uidemus, dicentem: Michi manum retrahere libet. Nulla tibi a nobis uiolentia est allata; item Ouidius primo dicit: Ultra promissum tempus abesse queror et paulo post subiungit: Non uenit ante suam nostra querela diem. Sed huiusmodi commutatio non in breui opere locum habet nec in epistolari dictamine nisi raro. Sit ergo dictator in latinitate perfectus, ne propter aliquam abusionem seu figuram intollerabilem in puteum foueamue cadat, id est in aliquod profundum uitium uel apertum, quia sunt quedam figure proxime rationi, et ideo laudabiles et ferende, quedam magis in uitium declinantes, et ideo ad consequentiam non trahende. Sed non est satis loqui congrue uel latine, quia posset ibi esse rerum impertinentia uel inconcinna translatio uel obscuritas uitiosa, et ideo necessaria est explanatio ad elegantiam obtinendam, quia nichil est oratori conuenientius quam conceptam materiam uerbis idoneis explanare. Latinitati ergo est explanatio adiungenda, ut hec duo simul coniuncta orationem efficiant elegantem. Unde uidendum est quibus rebus explanatio acquiratur. Sciendum est quod explanationem inducunt usitata uerba et propria seu competenter aliunde translata. Usitata dicuntur que usus approbat modernorum et hec faciunt orationem apertam, id est intelligibilem et quodam modo se intellectui offerentem. Si tamen antiquatis uerbis et inusitatis uti forsitan est necesse, habes licentiam ea iterum suscitandi, dum modo lucem ex iunctura contrahant circumstanti, quoniam, ut ait Tullius, *ex adiunctis adiuncta perpende *. Possumus et noua uerba fingere, si oportet, dum modo raro id accidat et pudenter, ut uidemus in Euangelio cum gehennam prius Dominus nominauit. Et notandum quod causa locuplectande facundie tria sunt que seruiunt nouitati, scilicet tropus, species et figura. Tropus enim, id est conuersio, notum uerbum, id est iam prius inuentum, noua significatione depingit, ut: Pratum ridet, id est floret, et: Tu aras litus, id est exerces inutile opus. Debet autem in huiusmodi tropis digna similitudo seruari, quia*Dixeris egregie notum si callida uerbum Reddiderit iunctura nouum*. Talis uero nouitas habet plurimum uenustatis quando id postulat necessitas uel ornatus. Species quoque multum prodest industrie nouitatis, quia secundum speciem primitiuam nouum uocabulum possumus, quando expedit, arbitrari, ut Abraam fecit qui locum quendam uidit Dominus appellauit. Deriuatiua species non minus ad inuentionem spectat, quia possumus quandoque de una lingua in aliam detorquere, immutationem modicam faciendo et de greco maxime in latinum, quia sermo latinus fontem grecum quasi riuulus imitatur et in hoc multum ueteres studuerunt. Fit et deriuatio in una et eadem lingua frequenter, unde possumus nouas acquirere dictiones, ut si ab hoc uerbo amo nouum aduerbium ita trahas: Isti respiciunt se amatim. Figura non minus latinum locuplectat, quia compositio pulcram efficit nouitatem et quod simplici non est datum possumus quandoque per compositum optinere uel etiam e conuerso. Unde ad abendum facundiam compositiones sunt diligentissime indagande uel noue, si expedit, faciende, ut si, nouam compositionem faciens, ita dicas: Isti se incipiunt examare. Numquam enim examo est inuentum. Iam uidimus quomodo sit oratio congrua et aperta. Sed hoc non sufficit nisi propri sermonis conuenientia dilucescat, quia, ut dicit Plato, rebus de quibus loquimur oportet sermones esse cognatos. Nam si uerba non sunt ad inuentionem accommoda, orationis congruitas uel intelligentia nichil prodest. Unde circa proprietatem sermonis est maxime laborandum ut sit oratio bona, id est dilucida et perfecta. Et notandum quod huiusmodi bonitatis lucem uerba propria introducunt, id est illa que rebus conueniunt ex natura uel ex translatione decenti, ut: Libet uersificari, uel potius insanire. Sed caue ne sit transumptio nimis dura, ut: Interfeci Cathmum, id est serpentem; ne sit etiam turpis, ut: Morte Scipionis res publica est castrata; ne sit male similis et indigna, ut: Malus puluis est nobis a molendino missus, id est mala farina. Similiter est cauendum ne translatio sit ignaua, ut: Iste lucet magno flumine sapientie uel: Iste fluit totius radio philosophie. Tandem uide ne talis affinitas nimium sit remota, ut: Fui Bononie tribus aristis, id est tribus annis, quoniam spontaneum debet in huiusmodi tropis esse matrimonium, non coactum. Ex predictis igitur patet unde proueniat elegantia et que sit oratio congrua, lucida et aperta. Sed hoc non sufficit nisi quandam suauitatem habeat et leporem, quia posset ibi quedam asperitas et turpitudo atque inepta ordinatio resultare. Ideoque artificium compositionis est necessarium, que orationi suauitatem accommodat, distinctiones ordinat, audientium aures artificiali ordinatione demulcet et uitia quelibet eloquii rusticantis eliminat. De hac igitur ammodo est uidendum. Compositio est ordinatio uerborum equabiliter perpolita. Quidam uero hanc appositionem appellant, sed male, quoniam appositio est totius rethorice orationis ornatus; compositio uero pertinet ad decorem qui exigitur in artificio dictionum. Si ergo uolumus in oratione assequi hunc leporem, oportet naturalem nos ordinem commutare, ita quod in sermone sit quidam cursus lepidus et suauis ne loqui populariter uideamur. Sed uidetur compositio esse triplex, scilicet naturalis, fortuita et decora. Naturalis expositorum est propria, que artificium orationis reducit ad ordinem naturalem et huiusmodi elegantiam prius debet dictator apud se diligentissime contemplari, quia, licet cursus equabilis uideatur, tamen, si naturali ordine perquisito ibi non fuerit elegantia, non est illa superficialis compositio admittenda. Fortuita potest dici que solam elegantiam seruans non artificialiter sed quasi simpliciter ad libitum ordinat dictiones; et hoc in libris artium et sacre pagine obseruatur et uiri sanctissimi hanc commendant, quia, sicut dicit apostolus, regnum Dei non consistit in sermone sed in opere et uirtute. Preterea quidam sapiens ait: *Est simplex uerbum fidei custodia nostre*. Artificialis est illa compositio que lepidam orationem reddit, quia dictiones quadam equabili ordinatione concinnat. Sed hoc aliter ab Aurelianensibus, aliter a fonte latinitatis Tullio, aliter a sede apostolica obseruatur. Aurelianenses enim ordinant dictiones per imaginarios datilos et spondeos, Tullius per singulorum pedum artificium tradidit hanc doctrinam, unde sine lege metrica stilum eius non potest aliquis obseruare. Nos uero secundum auctoritatem Romane curie procedemus, quia stilus eius cunctis planior inuenitur. In compositionis itaque serie obseruandum plerisque uidetur ut nominatiuus casus post obliquos ad se pertinentes loco ultimo statuatur, exceptis interrogatiuis, infinitiuis et relatiuis que circa ipsum orationis introitum sibi uendicant principatum. Nominatiuos tamen prime uel secunde persone talis ordo non recipit, nisl causa discretionis uel figure uel causa significantie id contingat, ut: Uiuo ego, dicit Dominus uel: Ego Priscianus scribo; significantiam notat illud: Tu ne duos una seuissima uipera, cena? Tu ne duos?. Obliqui uero casus eum plerumque ordinem in compositione retinent quam in declinationis serie acceperunt. Nobis tamen uidetur quod omnes partes orationis loca suarum positionum dictatoris arbitrio sortiuntur, ea dum taxat obseruata cautela: quod sermonis elegantia non turbetur, quia sunt quedam partes que recusant principium, quedam finem sed medium nulla dictio aspernatur. Hoc autem artificium quendam colorem inducit qui transgressio nominatur et hec in peruersionem et traiectionem diuiditur. Peruersio est cum a suo casuali prepositio sequestratur, ut: De uestre dominationis benignitate confido uel cum prepostere ordinatur, ut: Mecum. Unde Uirgilius: Transtra per et remos et: Ipre id est prei, ut ait Terentius uel cum suis casualibus interponitur, ut: Ea de causa Decentissime autem inter prepositionem et suum casum potest dictio que a prepositionis casuali regitur inter poni, ut: Ad diuine pietatis aures. Alio modo est rarissime peruertenda, ne uitium quod dicitur cachosinteton inducat, ut: De Platonis qui fuit sumus philosophus loquor sapientia. l. Traiectio in aliarum partium ordinatione conficitur. Secundum hanc substantiuum a suo decenter seponitur adiectiuo, ut: Animum significat petulantem oculus exterius impudicus. Fit cum uerbo nominatiuus post ponitur, ut: Diuitias contemnit animus sapientis. Uerbi similiter et obliquorum traiectio commendatur, ut: Prudentis uiri constantiam non uincit aduersitas nec confundit. Idem potes in obliquis omnibus obseruare, ut: Rerum cupiditati subiectum non potest ullus pecunie cumulus satiare Relatiuum quoque nomen suum decenter preuenit antecedens, ut: Qui Deo militat in presenti magnifice coronabitur in futuro. Infinitiui etiam et sui uerbi traiectio est decora, ut: Qui cum Christo regnare desiderat, ei seruire in presenti exilio non desistat Est et quedam compositio mirifice commendanda, scilicet cum plura uerba sese immediate contingunt, natura precedentis artificii hoc agente, ut si dicam: Quicumque in peccato quod perpetrat delectatur, grauissime, nisi penitentiam egerit, punietur. Sunt tamen aliquot dictiones debilioris nature que a loco sibi naturaliter deputato discedere numquam debent, ut multa sincategoremata et aduerbiales determinationes, que suis desiderant exigentiis familiariter inehrere. Unde uitiosum est dicere: Omnem debemus cum summo studio amare uirtutem De huiusmodi ordinatione partium quidam ait:*Nobilis accedit grauitas ex ordine solo Quando que sociat constructio separat ordo Ut sit in hac forma peruersio: rege sub illo, Tempus ad illud, ea de causa, rebus in illis. Aut huius generis traiectio: dura creauitPestiferam fortuna famem letalis egenam.Gente fames spoliauit humum. Sic ordine distantQue constructa tamen prope stant. Structura propinqua Declarat leuius sensum, sed plus sedet auriPlusque fauori habet moderata remotio uocum*. Ordinationi autem predicte, id est transgresioni, debet quedam lepida suauitas adiacere. Ad cuius intelligentiam est sciendum quod si dictio desinit in consonantem sequens debet incipere a uocali uel, si placeat, e conuerso, ut: Celestis altitudo consilii duas esse uoluit in seculo potestates Item, quia leporen locutionis impediunt celeres dictiones, debet earum celeritas longarum dictionum intercapedine retardari et, e conuerso, quarundam partium longitudo celeres dictiones postulat interponi, ut tamquam ex acutis et grauibus dulcedo quedam uideatur armonica resonare. Cursus enim tantum celerium est ingratus, ut si dicam: Animo simplici colitur Dominus. Similiter tantum longe displicent dictiones, ut si dicam: Simplicitate columbina dominator sumus perfecte ueneratur Fit ergo melius ex acutis et grauibus quedam iunctura lepida et suauis, hoc modo: Simplicitate animi perfecte Dominus ueneratur . Amplius est uidendum quod si dictio curta uenerit in dictamen per compositionem, si fieri potest, suscipiat incrementum aut, si fuerit nimis longa, per diminutionem aliquam mutiletur, dum modo sententia non ledatur nec usui contradicas. Ualet enim multum industrie compositionis ut dictator aliquando addat uel subtrahat, inmutet etiam uel transmutet. Ecce si aliquis ita dicat: Uestra amicitia presentium tenore cognoscat rectius ita dicet: Amicitia uestra, quia ordine permutato uitabit iatum. Ad laudem mire compositionis cognoscitur pertinere ut adiectiuis conuenientibus, quia multum faciunt ad sententiam, laboret dictator, quasi dignis coloribus, depingere substantiua ne locutio quadam nuditate contemptibilis uideatur; nec sunt qualiaqumque uerba uel adiectiua ponenda, sed ea dum taxat que maiorem uidentur parere uenustatem, sicut nomina in uus desinentia, ut festiuus, natiuus, uotiuus, inductiuus; uel in aris, ut auxiliaris, lunaris, solaris, popularis; uel in alis, ut papalis, pontificalis, imperialis, magistralis; uel in osus, ut speciosus, fructuosus, luxuriosus, studiosus; uel in orus, ut decorus, honorus, fulgorus et sonorus; uel in ensis, ut forensis, pratensis, Bononiensis; uel in atus, ut infulatus, trabeatus, galeatus, consulatus quod substantiuum est; uel in cus, ut aromaticus, apostaticus, ecclesiasticus et scolasticus; uel in eus, ut aureus, argenteus, ferreus, marmoreus. Eadem quoque diligentia sit in uerbis, ut purgat, honorat, palliat et uenustat, nobilitat et coronat, edocet et prefulget, instruit et depingit, erudit et insignit, ueneratur et tuetur, exoritur et potitur et multa similia que arbitrio relinquimus inuentoris. Participiis quoque sepius est utendum, sed gerundiis in frequenter, quia illa sunt ualde acommoda, hec ambigua ultra modum. Ex hoc patet quod dictiones deformitatem habentes non debent ad exquisiti dictaminis edificium introduci, ut uerum, enimuero, tametsi, quamquam, nequaquam, neutiquam, interea loci et multe consimiles dictiones que maxime in istoriis et diffusis operibus sunt ponende. Nunc de finibus distinctionum dicamus. In his ergo distinctionibus lex talis et regula est seruanda, scilicet ne finis, arta sillabarum coangustatus inopia, cursum dictaminis remoretur Ideoque sunt distinctiones polisillabis dictionibus terminande, ut ipse cursus dictaminis expedite orationis finibus explicetur. Claudicat enim quodam modo et quadam lentitudine stilus inuoluitur si contracti sermonis angustia sit finitiue distinctionis extremitas suffocata. Anguste itaque dictiones ipsum semper abeant sua tarditate principium et ille dirigantur ad finem que maiori passu cursitant suffragio sillabarum; medium uero teneant que fulgere minori gratia uideantur, hoc firmiter obseruato, quod monosillabe dictiones et que numerum quatuor sillabarum excedunt numquam in fine locum audeant possidere. Obseruandum est igitur Romanorum dictaminum studiosis ut, si penultime dictionis in aliqua distinctione penultima sillaba producatur, ad eandem sequi debeat dictio trisillaba finitiua cuius penultima sit producta, hoc modo: Sine fide nulla uirtus retributionem meretur. Item prouenit ex monosillaba et bisillaba dictione, ut: Iustis omnia cooperantur in bonum. Potest ad eandem sequi dictio tetrasillaba finitiua cuius penultima sit correpta, hoc modo: Iusti regnum eterne felicitatis percipient, uel saltem ex monosillaba et trisillaba fiat idem, hoc modo: Deus in presenti quos flagellat et diligit. Si uero penultime dictionis penultima sillaba breuietur, debet sequi dictio tetrasillaba cuius penultima sit acuta, hoc modo: Mali non euadent iudicium ultionis. Idem potest ex monosillaba et trissillaba consimili prouenire, hoc modo: Deus pre omnibus est amandus. Idem in duabus bisillabis obseruatur, ut: Iustis dabitur regnum Dei, uel ex duabus monosillabis et bissilaba fiat idem, ut: Exaudiri meretur petitio si est iusta. Et nota quod urbanius est ut precedentis distinctionis dictio finitiua penultimam sui corripiat et suam producat penultimam sequentis clausule dictio finitiua, hoc modo: Res que malo sunt inchoate principio, infelicem exitum sortiuntur. Potest tamen fieri e conuerso, ut si dicam: Indignus est amicitie dignitate qui amicum diligit sue tantum commoditatis intuitu. Et quia sepe fecimus de distinctionibus mentionem, cum nulla possit oratio placere, si fuerit indistincta, ideo quid sit distinctio uideamus. Distinctio igitur est unius clausule integrum membrum, dictiones digna ordinatione contexens et sententias a nexu dubitationis expediens. Et hec thesis grece, sed latine dicitur positura. Tres autem sunt species distinctionum, scilicet dependens, constans et finitiua Dependens est illa que suppositum et appositum in se habet in ea tamen nec sententia nec constructio est finita et bec secundum usum et autoritatem Isidori scribitur cum punto et uirgula sursum ducta, que grece uocatur oxia, id est acuta Et hec distinctio coma dicitur, id est cesa, quia cedit uius sententie particulam sed non perficit Costans siue media est illa distinctio que tam costructione quam sententia est perfecta, sed in eiusdem ambitu orationis plus adhuc intendit animus oratoris Et hec colum dicitur, id est membrum scribitur que, secundum usum, cum punto plano, id est uirgulam non habente Nec dicitur media propter locum sed quia minus habet quam finitiua et amplius quam dependens Finitiua est illa distinctio in qua totalis clausula terminatur, a grecis uocata periodus, id est circuitus uel finalis Et hec usualiter scribitur cum punto et uirgula iusum ducta Exemplum de his tribus distinctionibus istud deturCum inter omnes uirtutes caritas optineat principatum (ecce coma) non est sine ipsa uirtutum certa possessio (ecce colum) in qua est omnium illarum posita certitudo; (ecce periodus) Nichil autem refert an tantum ex comatibus, an tantum colis, an ex eis inuicem mixtis clausula contexatur. At si ex uno tantum membro constiterit monocolon uocabitur sed ad modum periodi est punctanda, ut Res ditissima est paupertas bene composita . Ualet etiam in orationis artificio bene subdistinguere, cum oportet Unde sciendum est quod subdistinctio non est membrum orationis integrum sed pars distinctionis, aliquam determinationem distinguens uel ambiguum intellectum, ut: Nata michi est Lauinia Modo post hoc uerbum est conuenit subdistingui, ut patet quod hoc totum nata michi est in appositum reducatur Si uero dicam Nata mei est Lauinia debes nunc subdistinguere ante uerbum, quia nata mei nunc est suppositum et uerbum cum sequenti nominatiuo in appositum est traendum Nam hoc nomen nata post uerbum substantiuum potest construi cum datiuo et ideo ad scientem Lauiniam sed ignorantem esse natam nomen illud ponimus cum datiuo, ex ipso et uerbo unum appositum facientes, siue tale nomen cum datiuo precedat uerbum siue sequatur, quia semper illud quod ignorantie subiacet debet ad predicatum reduci. Ad scientem uero natam sed ignorantem Lauiniam debemus hoc nomen nata cum genitiuo ex parte suppositi ordinare, quia tunc istud supponimus tamquam certum sed Lauinia cedit in appositum tamquam dubium et incertum. Nam hoc nomen nata uel aliud consimile non potest construi cum datiuo si datiuus ille intelligitur ante uerbum. Habet autem subdistinctio minus quam distinctio, quia distinctio sepe punctatur et pausationem in uoce requirit, suppositum et appositum in se habens. At subdistinctio non punctatur, quia non est in ea perfecta constructio; pause tamen in uoce postulat aliquantulum. Punctum est signum segregans intellectus et spiritum recreans prolatoris. Fit autem in scriptura et uoce ubi est coniunctionis defectus, ut: Te diligo, te honoro sed ubi est coniunctio non est punctum necessarium scripturale quamuis utile sit uocale, ut: Ignis aurum examinat et uirtus in aduersitate probatur. In fine tamen clausule punctum rectissime interuenit scripturale, quamuis a coniunctione sequens clausula inchoetur. Et sic ante quatinus punctum non est scribendum, aliter quam si dicam: Rogo te, quatinus huc accedas. Fit in scripto sed non in uoce cum circum punctatur aliqua littera, unius nominis uicem gerens, ut: A. suo domino plurimum reuerendo. Fit in uoce sed non in scripto ubicumque subdistinctio locum habet. Similiter cum, precedente uerbo, sequitur participium quodam modo sequenti clausule inceptiuum, hoc modo: Indigentie mee dignemini subuenire scientes me sine uestro subsidio non posse amplius in studio commorari. Quidam tamen de punctis non ita sentiunt, quia *milia quot uiuunt hominum totidem studiorum*. De punctis autem et modo punctandi triphcem differentiam iam audiui. Ecclesia quippe Romana omnes distinctiones in pronuntiando terminat puncto plano et punctis scripturalibus utitur ualde paucis nec ullam uirgulam scribit nisi quando clausulam conclusionis finit Aii sunt qui diuerso modo pronuntiant sicut diuersimode quoque scribunt, dicentes quod per arsin, id est eleuationem uocis, omnia sunt comata proferenda et hoc ostendit puntum cum uirgula sursum ducta; cola uero sunt acentu graui aliquantulum finienda: quod denotat punctum sine ulla uirgula ibi scriptum; at periodum censent grauiori accentu pronuntiari debere, quod punctum mostrat cum uirgula infra ducta. Et iste modus fere ab omnibus obseruatur. Nos uero tenemus quod omnes distinctiones, preter finitiuam, debent per arsin legittime terminari, sed periodus per thesin, id est depositionem uocis, nisi cum in ecclesia legimus ubi tam in psalmis quam ceteris lectionibus auctoritas consuetudinis est seruanda. De punctis uero distinctionum sedis apostolice auctoritatem seruamus dicentes quod omne punctum sine uirgula esse debet nisi ubi sermo uel epistola terminatur, quia ibi geminum punctum cum uirgula deorsum ducta fieri consueuit. Ubi etiam est interrogatio uirgula satis digne puncto superscribitur aliquantulum tortuosa et in acutum directa, ut pateat acuto acentu illam pronuntiari debere. Nam si iuxta pronuntiationum modos puncta scripturalia uolumus uariare, antiphonarium uidebitur quod neumemus, sed*Uelle suum cuique est nec uoto uiuitur uno; Mille hominum species et rerum discolor usus*. De clausulis quoque sequitur ut agamus, quoniam ex distinctionibus clausule compinguntur. Clausula igitur est plurium distinctionum continuatio, ambitum perfecte sententie comprehendens. Abusiue tamen, sicut una uocalis est sillaba, sic est quandoque clausula uni membris, que grece monocolon uocatur, ut si dicam: Fides est uirtutum omnium fundamentum. Debemus itaque adtendere diligenter quod sicut in aliis rebus ita in clausulis est mediocritas obseruanda. Nam clausule nimis curte, licet aliquando expediant, raro tamen conueniunt oratori, quia penuriam quandam in sententia indicant et sermone; longe uero nimis prolixitate sua spiritum dictatoris fatigant et tedio quodam animos afficiunt auditorum. Mediocritas itaque obseruatur si ex duobus uel tribus membris uel quatuor uel quinque clausula contexatur. Si uero sex uel septem uel plura membra receperit, uidebitur tediosa: tamen apud auctores et maxime istoriographos multotiens toleratur et talis clausula perimonelexis in rethorica Martiani uocatur. Multi tamen uolunt quod satis honeste usque ad septenarium possit etiam in epistolari dictamine clausula prorogari. De his ergo exempla per ordinem subiungamus.Hec clausula est bimembris: Largitas facit claros, sed auaritia reddit homines odiosos. Trimembris est ista: Multi de rusticano tugurio ueniunt ad honores, qui, cum fuerint sublimati, elata ceruice, in superbiam eriguntur. Hec autem est clausula quadrimembris: Diuitie sunt ab omnibus contemnende, quia laboriose nimis et illicite acquiruntur, cum miseria custodiuntur maxima et timore, cum dolore amittuntur lacrimabili et querela. Quinque autem membrorum clausula erit ista: Semper in ciuitate quibus nulle sunt opes bonis inuident, malos extollunt, uetera odere, noua exoptant et odio suarum rerum cuncta mutari desiderant. Ex membris uero sex clausula ista conficitur: Patientia est uirtutum omnium condimentum et sine ipsa uirtus omnis uidua reputatur, quia damna rerum temporalium uilipendit, ignominiosam uerborum iniuriam quasi aure surda pertransit, passionem proprii corporis sustinet gratulanter nec ad ullam perturbationem sui aliqua incommoditate mouetur. Ex septem uero membris clausulam sic contexes: Qui esurientibus cibum donat et potu reficit sitientes, qui uagos benigne recipit et infirmos properat uisitare, qui nudos operit et miseros consolatur, ille quidem merebitur a Domino benedici, dum modo hec opera fidei sint adiuncta. Sunt et quandoque clausule dependentes ita quod aliam desiderant subsequentem: quod facit intentio dictatoris uel aliqua dictio suspensiua, hoc modo: Cum domi tecum familiariter conuersabar, me quasi specialem amicum pre omnibus diligebas. Hec sententia est sine dubio imperfecta propter preteritum imperfectum; potest ergo perfici, ut si dicam: Sed post quam Bononiam sum profectus nescio qua maliuolentie nebula tua michi est amicitia obfuscata. Ecce, ista clausula perfectionem reddidit precedenti. Sit itaque dictator multum diligens in clausularum serie contexenda, ne uerbis onerantibus aures impediat auditorum neue aliquam prolixitatem inducat sed tam uerbis quam sententiis conuenientibus uideantur procedere omnia expedite ut *singula queque locum teneat sortita decenter*. In superiori libro sufficienter est de his que ad elegantiam et compositionem pertinent expeditum, sed quia non sufficit uas ex auro consistere, nisi pretiose celature sit artificio decoratum, idcirco de dignitatibus orationis amodo est agendum, scientes quod, sicut homo factus est ad imaginem et similitudinem creatoris, ita sermonem quem generat imaginarium et sibi consimilem ipse nititur procreare. Homo enim contraxit elegantiam ex optima elementorum conuenientia, carnem et animam uirtute spiritus uniente. Compositionem quoque pre cuntis animalibus recepit nobilem et decoram, quoniam summus opifex humane fabrice membra dispositione sapientissima ordinauit. Iuxta quod dicitur:*Os homini sublime dedit celumque uidere Iussit et erectos ad sidera tollere uultus*. Dignitatem insuper ei contulit pre omnibus creaturis, quia tam spiritualium bonorum quam temporalium excellentia ipse dignatus est mirabiliter exornare, ut intus et extra omnis in eo dignitas resultaret. Unde prudentia hominis hanc creatoris munificentiam diligenter considerans, in opere sermonis hec eadem studuit imitari, ut orationem suam redderet elegantem, compositam et hornatam. Et sic uerbo diuinitatis eterno, in quo est omnimoda elegantia et suauitas et hornatus, uerbum nostre fragilitatis quodam modo nititur respondere. Ex congruitate igitur constructionis et proprietate uerborum et lucido intellectu fabricam orationis homo efficit elegantem, ut uoces, propriis intellectibus animate, uirtute modorum significandi quasi quodam spiritu recte uiuere uideantur Compositionem quoque orationi accommodat ex lepida et artificiali ordinatione productam, quia nichil est adeo congruum uel sincerum quod non displiceat si male fuerit ordinatum. Demum, dignitatis gratia, ipsam orationem homo excolit pariter et exornat, ut, sicut homo intrinsecus et extrinsecus est ornatus, ita sermo ipsius utroque gaudeat ornamento. Sed quedam dignitas est uerborum, et illa depingit orationem extrinsecus et colorat, et quedam dignitas medullam tantum sententiarum attingit, que ornatum intrinsecus operatur. Ubi ergo utraque interuenit exornatio ibi est omnimoda gratie plenitudo, ut si dicam: Inuidia continue detractionis rubiginosa demorsione inuidorum animos demollitur; hic est sententie dignitas et uerborum. Quandoque tantum intrinsecus habet oratio dignitatem, ut sepius in euangelico sermone contingit, uelud cum dicitur: Beati pauperes spiritu. Uerbum enim sibi uerbum euangelicum iustissime conformabat, quia sicut ipse Christus uolebat diuitiarum thesauros intrinsecus et paupertatem exterius nos habere, ita in apparentia pauperem et nudum sermonem sed in sententia diuitem proferebat, ut ad paupertatem spiritualem ipsa sermonis nuditas nos uocaret. Quod adhuc uiris religiosis et honeste predicantibus est tenendum, ne uerba falerata et nimis uiscosa proponere uideantur. Quandoque tamen, translatione interueniente, causa necessitatis Euangelium in uerbis continet dignitatem, ut: Exiit qui seminat seminare. Alie uero sacre scripture non tantum sententiarum sed uerborum etiam cunctis dignitatibus exornantur, quia sicut dicit Ieronimus, a fonte sacre pagine omnis scripturarum dignitas emanauit. Aliquando uero ex qualitate superficiali contrahit oratio uenustatem, ut si dicas: Nummus uincit, nummus regnat, nummus imperat uniuersis uel sic: Pedes in angustis calceorum ergastulis eliduntur. Et est similis dignitas hec mundane que in apparentia magis quam existentia delectatur. In exornationibus igitur est cauendum ne ambitiosa pariant ornamenta, quoniam oratio nimis fucata meretricis habet imaginem potius quam matrone: unde fidem minuit, autoritatem tollit et sermonem uidetur ducere in contemptum. Quedam autem sunt exornationes uerborum et quedam sententiarum. Exornatio uerborum ex quadam uenusta superficie ac iocunda dispositione procedit, ut: Te Deum laudamus, te Dominum confitemur, et tales quidem exornationes a Donato scemata nominantur. Quandoque uerborum exornatio uerbum noua significatione depingit et ad modum significandi cogit accedere alienum. Et huiusmodi exornationes dicuntur tropi, quibus frequenter sacra pagina insignitur, ut: Messes albent, id est populi conuertuntur ad fidem. Exornationes autem sententiarum non uerba respiciunt sed ipsi tantum sententie accommodant dignitatem, ut Quicumque uestrum est sine peccato hic primus in illam lapidem mittat. Quoniam igitur homo, dignissima creaturarum, nititur exornationem de sui natura non tantum in rebus a se conditis sed etiam in sermonibus obseruare, ideo quid sit in hoc loco dignitas uideamus, de dignitate uerborum et postea sententiarum per ordinem tractaturi. Sed petimus indulgentiam de exemplis, quia non habemus oportunitatem exempla propria componendi. Quare, tam a Tullio quam ab aliis autoribus exempla compendiosa sumemus, quia nolumus diffusionem prosequi tullianam. Dignitas est que orationem exornat et pulcra uarietate distinguit. Et uocantur figure siue colores huiusmodi dignitates, quia, sicut diuersorum corporum uarii sunt colores, ita orationes debent habere uarias dignitates, quoniam quedam exornationes ad unum genus cause uel stilum uel partem orationis pertinent specialiter que locum in aliis non merentur. De coloribus uerborum est amodo sic agendum. Repetitio est cum ab una eademque dictione summuntur principia continenter, hoc modo: Uobis istud attribuendum est, uobis gratia est habenda, uobis res ista erit honori. Et uocatur color iste anaphora. Conuersio est per quam non, ut ante, primum uerbum repetimus sed ad postremum continenter reuertimur, hoc modo: Penos populus Romanus iustitia uicit, armis uicit, liberalitate uicit. Et dicitur iste color anadiplosis. Conplexio est que utramque predictarum exornationum complectitur, hoc modo: Quem senatus damnauit, quem populus Romanus damnauit, quem omnium estimatio damnauit, eum uos uestris sententiis absoluatis. Et iste color grece dicitur exocensis. Traductio est que facit ut idem uerbum crebrius repetitum nonmodo animum non offendat sed concinniorem orationem reddat, hoc modo: Qui nichil habet in uita iocundius uita his non potest uitam colere cum uirtute. Item: Eam rem tam studiose curas que multas afferet tibi curas. Hic autem color epanados uocatur. Contentio est cum ex contrariis rebus oratio conficitur, isto modo: Inimicis te placabilem, amicis inexorabilem prebes. Contraria hic dicuntur quelibet aduersantia. Et uocatur iste color antiteton. Exclamatio est que conficit significationem doloris aut indignationis per alicuius hominis aut urbis aut loci aut alterius rei compellationem, hoc modo: Te nunc alloquor, Ihesu Christe, cuius morte sanctissima sumus de manu hostis impii liberati. Sacerdotes enim sanctuarii tui fecerunt te morte crudelissima condempnari. Et uocatur iste color apostrophe. Interrogatio est que orationem superiorem confirmat, hoc modo: Cum igitur hec omnia diceres, faceres, administrares, utrum animos sociorum a re publica remouebas et alienabas an non?. Et iste color dicitur pisma. Ratiocinatio est per quam ipsi a nobis poscimus rationem quare quidque dicamus et crebro a nobis ipsis poscimus unius cuiusque propositionis explanationem, hoc modo: Bene maiores hoc statuerunt ut quem armis cepissent nullum regem uita priuarent. Quid ita? Quia facultatem quam nobis fortuna dedisset, iniquum erat in eorum supplicio consumere quos eadem fortuna paulo ante in statu amplissimo collocarat. Quid, quod exercitum contraduxit? Desino meminisse. Quid ita? Quia uiri fortis est qui de uictoria contendunt, eos ostes putare sed qui uicti sunt eos homines iudicare, ut possit bellum minuere fortitudo et pacem humanitas ampliare. At ille non fecisset hoc si uictoriam habuisset? Non profecto tam sapiens extitisset. Cur igitur est parcendum?) Quia talem stultitiam non imitari sed contempnere consueui. Hec exornatio multum reddit attentum animum auditoris et dicitur exothema. Sententia est oratio sumpta de uita que aut quid sit aut quid esse oporteat in uita conuenienti breuitate ostendit hoc modo: Liber est extimandus (existimandus) qui turpitudini seruit nulli. Satis est hec sententia commendanda quamuis simplex nec expositionis indigens aliicuius. Sunt tamen quedam sententie que subiectione rationis indigent confirmari hoc modo: Omnes bene uiuendi rationes sunt in uirtute ponende, .quia sola uirtus est in sua posita potestate. Quandoque ratio expositionis in clausula sequenti subiungitur, ut si dicam: Qui fortunis alicuius inducti eius amicitiam sunt secuti felicitate delapsa, omnes ab eo hi deuolant festinanter. Cum enim recesserit ea res que consuetudini causa fuit nichil superest quare possint in amicitia plus teneri. Item sunt quedam sententie que sine ratione dupliciter efferuntur, hoc modo: Errant qui rebus in prosperis omnes fortune impetus cogitant se fugisse. Sapienter faciunt qui temporibus secundis aduersitatem casuum reformidant. Quandoque utramque sententiam sua potest ratio confirmare, hoc pacto: Qui addolescentum pecatis ignosci cogitant oportere falluntur, quia etas illa nec bona studia impedit nec uirtutes. At hi sapienter agunt qui adolescentes digna correctione gastigant, ut uirtutes quibus omnem uitam tueri possint eas in etate uelint ambigua comparare . Sententias autem raro conuenit interponi, quia magis pertinent ad morales: at si ex uita et moribus ubi expedit conuenienter summantur, multum afferunt hornamenti Et dicitur parabola iste color. Quod nos possumus prouerbium appellare. Contrarium est quod ex duabus rebus diuersis alteram breuiter confirmat et facile, hoc modo: Qui suis rationibus semper fuerit inimicus eum quo modo speres amicum rebus existere alienis?. Item: Qui superbia intollerabili est priuatus quo modo in potestate comodus et sui cognitor permanebit?. Item: Qui uerum in conuentu non dixerit amicorum eum numquam credas in contionibus a mendacio temperare. Hoc orationis genus ex continuatis uerbis breuiter est agendum ut comodum sit auditu et breuem et absolutam conclusionem lucide compreendat, quia ex eo quod dubium non est uidetur id quod est dubium expedire, ita quod aut non possit aut multo possit dilui cum labore. In hoc autem iste color a contentione differt, quia ibi ponuntur contraria sine probatione unius ex altero, ut: Habet assentatio iocunda principia, eadem exitus amarissimos affert; sed in contrario unum probatur ex altero et ideo iste color antiteton uocatur, sicut ipsa contentio. Membrum orationis uocatur res breuiter absoluta sine totius sententie demonstratione, que aliud membrum orationis denuo cognoscitur expectare. Hoc autem ex coniunctione prouenit anteposita que de necessitate aliam orationem requirit, hoc modo: Et inimico proderas et amicum ledebas. Illa tamen est comodissima exornatio que continet tria membra, hoc modo: Et Deum cum deuotione oras et pia manu pauperibus benefacis et instanter superbiam carnis domas. Et colon grece dicitur iste color. Articulus dicitur cum, cesa oratione, quibusdam distinguntur uerba singula interuallis, hoc modo: Fides, spes, caritas prouehunt nos ad uitam. Similiter: Iustitia, fortitudo, temperantia, prudentia est magna gloria uiris. Potest etiam in complexis terminis obseruari, hoc modo: Ieiunium liberat a peccato, mentem inluminat, uitam reparat et salutem. Hic autem color dicitur coma. Continuatio est cum absolutione sententiarum densa uerborum frequentatio atque continua. Et uocatur periodus iste color et fit elegantissime tribus locis, scilicet in sententia, contrario atque conclusione. In sententia hoc modo: Ei non multum potest obesse fortuna qui sibi firmius in uirtute quam in casu presidium collocauit. In contrario autem sic: Si quis spem mundane felicitatis penitus aspernatur, obesse sibi mundi aduersitas non ualebit. In conclusione uero sic: Quod si mundus transit et concupiscentia eius, non est in mundanis rebus ullatenus confidendum ne sententiam tandem mortis cum mundi principe subeamus. In his utique tribus locis est frequentatio uerborum maxime necessaria; potest tamen et alibi obseruari. Compar appellatur quod habet in se membra orationis que constent ex pari fere numero sillabarum, ut: Alii fortuna felicitatem dedit, huic uirtutem industria comparauit. Nec debemus in hac exornatione quasi pueriliter laborare ut sit par numerus sillabarum, quia satis hoc affert usus et exercitatio facultatis. Sufficit enim ut sit uel uideatur esse par numerus sillabarum, quia pluralitatem sillabarum unius membri potest longitudo siue plenitudo sillabarum membri alterius adequare, hoc modo: Uirgo Maria pro fidelibus intercedit; regina mundi supplicantium preces audit; stella maris emicans ad patriam nos perducit. Et color iste uocatur rithmon. Similiter cadens dicitur cum due uel plures casuales dictiones eisdem casibus similiter efferuntur, ut: Hominem laudas egentem uirtutis, habundantem felicitatis. Item: Hic diligentia comparat diuitias, negligentia corrumpit animum. Et dicitur iste color homoeptoton. Similiter desinens est dictionum casu carentium consimilis terminatio, ut si dicam: Turpiter audes facere, nequiter studes dicere. Item: Uiuis inuidiose, delinquis studiose, loqueris odiose. Possunt et simul concurrere hi colores, hoc modo: Perditissima ratio est amorem petere, pudorem fugere, diligere fortunam, negligere famam. Iste color nominatur omoe teleuton. Anominatio est, leui quadam commutatione uel additione litere uel litterarum, sillabe uel sillabarum, de una parte ad alterius positionem acesio. Fit similiter cum ad res disimiles uerba similia commodantur et sic fit annominatio multis modis. Contingit enim per subtractionem littere, ut: Hic ueniit antequam Romam uenit; similiter: Hic si esset bonus libenter ferret onus. Fit per additionem littere, ut: Quos iste uicit eos ferro statim uincit. Fit per eiusdem littere productionem, ut: Iste non curiam diligit sed curiam. Fit per addictionem litterarum, ut: Hic sibi posset optime temperare nisi mallet obtemperare amori. Fit per subtracionem similiter litterarum, ut: Cultor deorum despicit uiuum Deum; similiter: Uult mandatum diuinum ne ledat corpora nostra uinum. Fit per translationem litterarum quandoque, ut: Tua doctrina magis est displicina quam disciplina dicenda. Fit per imutationem, ut: Deligere oportet quem uelis diligere; item: Hic sapit, ille rapit; hic docet, ille nocet. Fit per quandam imitationem que non est adeo similis nec propinqua, hoc modo: Quid in mortem nos impulerit, quis causa nostre salutis uenerit, quare Christus passus fuerit, quem, qualem et quantum hostem deuicerit, uobis uolo per ordinem declarare (similia enim sunt que nascuntur ab hoc nomine quis uel qui); similiter potest dici: Uidete, patres conscripti, ne sitis huius astutia circumscripti. Fit quandoque per casuum commutationem, ut: Christus fuit incarnatus de utero uirginali; Christi batismus nostrum baptisma sacrauit; Christo morienti uictoria mortis cessit; Christum resurgentem immortalitatis gloria illustrauit; Christe, rex glorie, ad patris dexteram ascendisti; a Christo rege regum spiritus sanctus missus apostolos inflamauit. Similiter fit per diuersa nomina, casibus commutatis, ut: Petrus fuit princeps apostolorum. Pauli, doctoris gentium, summa fuit auctoritas. Iohanni sunt secreta celestia reuelata. Et notandum quod tres predicti colores, scilicet similiter cadens, similiter desinens, annominatio, habent multum leporis et festiuitatis sed parum pulcritudinis et dignitatis. Unde, cum ueritatem dicimus, est rarius his utendum, quia uidentur elocutionem reddere puerilem; tamen, si raro incidant, sunt accepti. Et iste color paranomasia uocatur. Subiectio est cum interrogamus aduersarios aut querimus nos a nobis quid ab illis aut quid contra nos dici possit; deinde subicimus id quod oportet dici aut non oportet, ut nobis auxilio sit futurum uel aduersario nociturum, hoc modo: Quero unde sit iste tantam pecuniam consecutus. Amplum sibi patrimonium est relictum? At bona patris omnia uenierunt. Hereditas aliqua sibi uenit? Non potest dici, quia nullus necessariorum heredem uoluit hunc habere. Premium aliquod ex lite aut ex iuditio unquam cepit? Non modo id non fecit sed ipse insuper est uictus magni debiti sponsione. Cum itaque, sicut omnes uidetis, ipse non sit rationibus his ditatus, aut huic nascitur aurum domi aut illicite pecunias istas cepit. Ad nostram quoque personam digne possumus subiectionem referre, hoc modo: An pecuniam congregare conabor ? Sed habenti eripiam. An dignitatibus fulgere uelim? Poscendi humilitate uilescam. An potentiam desiderabo subiectorum? Insidiis obnoxius, periculis subiacebo. An gloriam petam? Sed per aspera queque distractus securus esse desistam. An uitam uoluptariam degam? Sed quis non spernat rei uilissime seruitutem? Cum itaque tot et tantis malis res huius mundi uideam implicari, mundum quero fugere sicut hostem et in solo Deo ponere spem salutis. In hac exornatione multum grauitatis et acrimonie continetur. Et differt a ratiocinatione quoniam in illa petimus quare aliquid predixerimus; hic autem non petimus propositi rationem sed quid ad interrogata responderi possit uel non possit illico demostramus. Et uocatur iste color cataprolensis. Gradatio est superioris uerbi repetitio prius quam ad uerbum inferius procedatur, hoc modo: Sapienti uirtutem industria, uirtus gloriam, gloria consueuit emulos comparare uel sic: Que manet ulterius spes reliqua libertatis si tiranno et quod libet licet et quod licet potest et quod potest facit et quod facit etiam nobis nullo modo sit molestum?. Et color iste dicitur climax . Diffinitio est que alicuius rei breuiter et absolute proprias amplectitur potestates, hoc modo: Iniurie sunt que aut pulsione corpus aut conuitio aures aut aliqua turpitudine uitam uiolant alicuius. Item: Non est ista diligentia sed auaritia, quoniam diligentia est suorum conseruatio acurata sed auaritia est alienorum iniuriosa appetitio. Et est hec exornatio multum acommoda, quia uim et potestatem rei tam lucide proponit et tam breuiter explicat, ut nec pluribus uerbis oportuisse nec etiam potuisse dici uideatur. Et dicitur iste color ethimologon. Transitio quid dictum sit quidue dicendum breuiter comprehendit, hoc modo: Mea uobis in istum beneficia iam sunt nota. Nunc quam michi gratiam retulerit audiatis. Iste color uocatur metaipon et ualet ad duas res, quia commonet predictorum et ad reliqua comparat auditorem. Correctio est que, sublato eo quod dictum est, aliud magis idoneum ipsius loco reponit, ut: Iohanni patruo, immo patri et domino plurimum reuerendo. Item: Uolo te monere, immo intime deprecari. Et est hec exornatio satis utilis, quia propter commutationem factam a communi uerbo ad aliud plus electum uideris ipsam rem amplius insignire. Quod si uenisses continuo ad id uerbum, nec rei nec uerbi fuisset gratia deprehensa. Et dicitur iste color antipodosis. Occupatio est quando nos dicimus preterire uel ne scire uel nolle dicere quod tunc maxime dicimus, ut si dicam: Non dico te a sociis pecunias accepisse; furta, rapinas tuas omitto. Ad id de quo iudicium est reuertor. Et dicitur iste color parentesis. Est enim oculte suspitionem fecisse utilius quam orationem extra propositum intendisse, quia forsitan illud quod tangitur est nimis longum aut ignobile uel non posset fieri planum uel posset etiam facile reprehendi. Disiunctum est cum unicuique clausule redditur suum uerbum, hoc modo: Fides reficit esurientem, spes letificat patientem, caritas reddit indeficientem. Et dicitur iste color ipozeusis. Coniunctio est cum primis et sequentibus partibus orationis uerbum interpositum est reddendum, hoc modo: Forme dignitas aut morbo deflorescit aut uetustate uel sic: Gratiam iusti recipiunt in presenti sed gloriam in futuro. Item: Christus et diabolum condemnabit et mundum. Et iste color dicitur ceuma a medio. Adiunctio est a superiori uel ab inferiori çeuma et uocatur omopitoton. A superiori fit quando uerbum premittitur, ut si dicam: Deflorescit forme dignitas aut morbo aut uetustate. Ab inferiori fit quando uerbum postponitur, ut si dicas: Aut morbo aut uetustate forme dignitas deflorescit. Et nota quod çeumate frequentius quam ipoçeusi est utendum, quia çeuma breuitatem inducit sed ipozeusis reddit orationem festinam. Unde potest de facili satietatem inducere. Conduplicatio est ratione amplificationis aut commiserationis eiusdem uerbi aut plurimorum uerborum iteratio, ut si dicam: Tumultus Gai Gracci tumultus comparat intestinos. Item: Commotus non es cum mater tibi pedes amplexaretur, commotus non es. Iste color epanalemsis dicitur et quando fit geminatio dictionis uocatur epiçeusis. At si geminetur oratio, tunc palinodium appellatur. Interpretatio est que non iterat idem uerbum sed quod positum est commutat, eadem significatione retenta, hoc modo: R. p. radicitus euertisti, ciuitatem funditus deiecisti, patrem neffarie uerberasti, parenti manus impie intulisti. Et est hec exornatio utilis quia prior sententia renouatur interpretatione uerborum. Et dicitur iste color poliptoton. Commutatio est cum due sententie inter se discrepantes ex traiectione ita efferuntur ut a priori posterior, priori contraria, oriatur, hoc modo: Esse oportet ut uiuas, non uiuere ut edas. Item: Ea re poemata non facio, quia cuiusmodi uolo non possum, cuiusmodi possum nolo. Item: Que de illo dicuntur dici non possunt, que dici possunt utique non dicuntur. Commoda est hec exornatio, quia contrarie sententie translatione uerba utuntur. Et dicitur iste color antimetabole. Permissio est causa misericordie captande alicuius rei in alterius potestatem per uerba concessiua traditio, ut si dicam: De me rebusque meis omnibus agite quicquid uultis, quia iussioni uestre parere in omnibus sum paratus. Et uocatur iste color epicarope. Dubitatio est cum querere uidetur orator utrum de duobus potius aut quid de pluribus potissimum dicat, hoc modo: Obfuit isti monasterio multum sui abbatis siue malitiam siue stultitiam dici oportet siue utrumque. Item: Tu ausus fuisti Christum prodere, o Iuda, omnium mortalium. Quero quonam te digno tuis moribus possim nomine appellare. Iste color uocatur aperiodos. Expeditio est cum, multis rationibus enumeratis, quibus aliqua res fieri potuerit aut non fieri, cetere tolluntur, illa sola quam intendimus remanente, hoc modo: Cum fundum meum pateat hunc fuisse, necesse est ut ostendas aut te uacuum possedisse aut usu tuum fecisse aut emisse aut hereditate tibi uenisse. At cum ego adessem non potuisti uacuum possidere; tuum quoque usu fecisse non potes, quia tantum spatium nondum fluxit; emptio nulla profertur, quia hereditate tibi mea pecunia uenire non potuit me uiuente. Relinquitur ergo ut me ui deieceris meo fundo. Hec exornatio multum ualet in coniecturis et uocatur procatalensis.) Dissolutum est quod, coniunctionibus de medio sublatis, cum quadam separatione profertur, ut: Gere morem parenti, pare cognatis, obsequere amicis, obtempera legibus. Et in hoc differt ab articulo quia ibi dictiones, hic orationes ueniunt dissolute. Et est hoc genus ad breuitatem accommodum et acrimoniam continet uehementem, uocaturque asinteton. Precisio est cum, dictis aliquibus, reliquum quod inceptum est dici relinquitur inchoatum in iudicio auditorum, hoc modo: Tu istud nunc audes dicere, qui nuper aliene domui. Sed non ausim dicere ne, cum te digna dicerem, uidear alicui dixisse aliquid me indignum. In tali exornatione tacita suspitio atrocitatem inducit. Et dicitur iste color eclipsis. Conclusio est que breui argumentatione ex his que ante dicta sunt aut facta conficit id quod necessario consequatur, hoc modo: Si igitur reuerendos facere nequeunt dignitates, si ultro improborum contagione sordescunt, si mutatione temporum splendere desinunt, si gentium extimatione uilescunt, quid est quod in se expetende pulcritudinis habeant, nedum aliis prestent?. Et uocatur iste color epilogus. Restant decem exornationes que a precedentibus in hoc differunt: quod omnes ab usitata uerborum potestate recedunt et in aliam rationem cum quadam uenustate trahuntur et ideo tropi a gramaticis nominantur Quarum prima grece dicitur onomatopeia, latine uero nominatio, que nos admonet ut, cuius rei nomen non sit aut satis idoneum non sit, eam nos met uerbo idoneo nominemus. Et hoc quandoque facimus ad imitationem soni, ut: tinnire, mugire, rudere, murmurare, sibilare, uagire; quandoque causa rei significande, id est amplificande, ut: Fragor ciuitatis maximus est auditus, id est tumultus ciuium maximus: quod ab arboribus tractum est. Et ne odium pariat assiduitas noui uerbi, raro isto genere est utendum. Ualde tamen, ubi fuerit commodum, totam orationem talis nouitas exornabit. Pronominatio est que uelut extraneo quodam uocabulo siue cognomine demostrat id quod suo non potest nomine appellari, ut si loquerer sic de Graccis: Nepotes Affricani fuerunt tales. Fit enim hec causa laudandi, quia nomen Affricani omnibus erat gratum sed nomen Graccorum omnibus odiosum. Quandoque fit causa uituperandi, ut si de alico eretico ita dicas: Ecce alter Arrius qui ecclesie ueritatem impugnat. Et dicitur iste color catacrisis. Et notandum quod nominatio fit in nomine appellatiuo ut: iurgia uentorum, strepitus maris ira procelle sed pronominatio fit in proprio, ut: Tiphis et Automedon dicar amoris ego. A quibusdam uero iste color dicitur antonomasia. Denominatio est que a rebus propinquis et finitimis trahit orationem qua possit res intelligi non suo uocabulo appellata. Et dicitur denominatio quadam similitudine, quia sicut nomen denominatiuum est simile principali, ut iustus iustitie, sic ite color a rebus similibus denominationem trahit que res dicuntur propinque iudicio usus et finitiue accommodatione sententie. Sciendum autem quod in pronominatione ponitur uocabulum quod placet pro eo quod displicet, uel e conuerso; hic uero trahitur uocabulum a re finitima et propinqua.Et dicitur iste color metonomia et fit multis modis. Nam quandoque inuentor ponitur pro inuento, ut: Ipocras multos nostro tempore locuplectat, id est medicina ab Ipocrate inuenta. Quandoque nomen inuenti ponitur pro nomine inuentoris, ut: Medicina fuit in aforismis ualde breuiloqua id est Ipocras medicine inuentor. Est et alia species, scilicet quando nomen instrumenti ponitur pro utente, ut: Pila sunt obuia pilisid est Romani cum Romanis pugnant (pila enim sunt proprie Romanorum). Alia species est quando nomen facientis ponitur pro nomine rei que agitur, ut: Inconcinnus est iste faber, id est opus huius fabri est inconcinnum. Quandoque nomen rei que agitur ponitur pro nomine facientis, ut: ars desidiosa, frigus pigrum uinum sanum, anguilla infirma, ieiunium sanctum. Hec enim omnia sic dicuntur ab eo quod faciunt. Alia uero species est quando ponitur continens pro contento, ut: Ierusalem que occidis prophetas id est Ierosolimite. Quandoque nomen contenti ponitur pro nomine continentis, ut: Bononienses sunt circumdati magno uallo, id est Bononia.) . Circuitio est rei simplicis per quandam circumlocutionem descriptio, ut si dicam: Christi misericordia nos saluauit, id est Christus misericors; et: Ira Domini est timenda, id est Dominus iratus. Ualet hec exornatio mirabiliter in sublimi stilo et maxime in exordio sed est in narratione timenda, quoniam est contraria breuitati. Et uocatur iste color perifrasis. Transgressio est, ut superius diximus, que aut peruersione aut traiectione uerborum turbat ordinem naturalem. Peruersio in ordine prepositionum attenditur, ut: Aures ad nostras. In aliarum uero partium ordinatione laborat traiectio, ut si dicam: Maioris laudis meretur preconia qui laborando munus recipit quam qui repperit otiando. Et hec exornatio in continuationibus, de quibus iam diximus, ualet multum quia, dum modo non inducat obscuritatem, reddit orationem politissimam et perfectam. Et uocatur isteronproteron. Superlatio est locutio superans ueritatem augendi uel minuendi causa. Et fit quandoque separatim, id est sine comparatione, ut si dicam: Ab oriente usque ad occasum iam fama tui nominis deuolauit. Quandoque fit comparatiue sed hoc tribus modis: fit enim causa similitudinis obstendende, ut: Corpore niueum candorem, aspectu igneum ardorem assequitur; fit causa preminentie, ut: Ore tuo profluit dulcior melle sermo; fit causa diminutionis, hoc modo: Tantus fulgor tribus discipulis in transfiguratione Christi apparuit quod solis splendor obscurior uidebatur, id est minus lucidus. Et dicitur iste color iperbole. Intellectio sinedoche siue iperbaton uocatur. Et fit cum partis nomine totum intelligitur, ut si dicam: Anima que peccauerit morietur, id est homo cuius pars est anima. Fit e contrario, scilicet cum per nomen totius pars ipsa intelligitur, ut: Hic situs est Pheton, id est corpus Phetontis. Fit etiam quando singulare ponitur pro plurali, ut: Iudeus in morte Christi fuit culpabilis et Gentilis, id est Iudei et Gentiles. Fit similiter quando plurale pro singulari accipitur, ut: Atrox calamitas merore pectora pulsat, id est pectus. Et nota quod numerus diminuitur causa festiuitatis sed augetur gratia grauitatis. Abusio est que pro uerbo certo et proprio utitur simili et propinquo, ut: uires breues, parua statura, longum consilium. oratio magna, paucus sermo. Ecce finitima uerba rerum dissimilium ratione cuiusdam abusionis hic pulcerrime traducuntur: uires enim proprie sunt parue, statura breuis, consilium magnum, oratio longa et paucitas sermoni conuenit abusiue. Color iste a quibusdam uocatur catacrisis et differt a denominatione quia in ea nullum uocabulum pro alio tenetur sed uerbum pro uerbo ponitur abusiue. Differt iterum a pronominatione quia in ea uocabulum gratum ponitur pro ingrato uel e conuerso. A translatione quoque differt quia in ea transferturuocabulum de propria significatione ad omnino aliam sed in abusione trahitur ad aliam non omnino diuersam, immo fere eandem, ut: Uires hominis breues. Nam breuitas cum sit corporis uiribus attribuitur abusiue. Sic domum ospitium, seueritatem iustitiam, audatiam fortitudinem abusiue possumus nominare. Translatio est cum uerbum ex sua significatione, interueniente idonea similitudine, in aliam rem transfertur. Et potest contingere hoc sex modis. Fit enim quandoque causa rei ante oculos ponende, ut: Italiam expergefecit terrore subito hic tumultus. Fit causa breuitatis, ut: Recens aduentus exercitus extinxit subito ciuitatem. Fit causa obscenitatis uitande, ut: Mater tua crebris nuptiis delectatur. Fit causa rei augende, ut: Nullius meror et calamitas istius explere inimicitias et nefariam crudelitatem potuit saturare. Fit causa diminuendi, ut: Hic magno predicat auxilio se fuisse, quia paululum in rebus difficillimis aspirauit . Fit causa ornandi quandoque, ut: Ecclesie rationes, que sepe regentium malitia exarescunt, uirtute quandoque reuirent optimatum. Transferuntur enim hec uerba, scilicet expergefecit, crebris nuptiis, id est stupro; similiter: saturare, aspirauit, exarescunt, reuirent et extinxit. Et differt a nominatione translatio quia nominatio in noua iunctura plerumque consistit, ut: Fragor ciuitatis, que iunctura debet in ipsa sui principii nouitate nominatio appellari sed usu approbante translatio est dicenda. Et iste color uocatur metaphora. Permutatio est oratio aliud uerbis aliud sententia demostrans et diuiditur in similitudinem, argumentum et contrarium. Per similitudinem fit cum tota oratio transfertur, ut: Messes albent, id est populi conuertuntur ad fidem. Fit per argumentum quando non transfertur tota oratio sed trahitur quedam similitudo a persona uel a loco uel ab alia re. Et fit quandoque causa augendi, ut si Drusum, qui fuit aliquantulum seditiosus, appelles Graccum, qui fuit ualde seditiosus. Fit causa minuendi, ut si de Aristotile diceres: Ecce Porphirius et de Christo dicas: Hic est uermis et non homo; hic est granus sinapis; hic est agnus. Fit per contrarium ut si auarum prodigum et luxuriosum dicas honestum. Possunt et predicta simul concurrere, quia quando fit permutatio secundum argumentum potest hoc fieri per similitudinem et per contrarium. Per similitudine trahitur argumentum, ut: Christus est uerus Dauid qui Goliam impium superauit. Item fit per contrarium, ut: Hic est Eneas, demostrato illo qui occidit parentem. Color iste uocatur allegoria. Et nota quod translatio rem et sermonem tangit sed permutatio solam rem. Ex ui enim permutationis contigit quod res ipse significant et ideo translatio et permutatio commiscentur. Est ergo permutatio color uerborum, quia uerba transferuntur ad ea significanda quibus aliud intelligere nos oportet. In predictis uerborum coloribus est notandum quod quedam cognatio inuenitur. Unde naturali ordine disponuntur, quoniam, excepto primo qui est exornationum orrigo, semper a precedenti subsequens generatur. Nam a repetitione orta fuit conuersio, a conuersione simul et repetitione processit complexio, a qua etiam traductio est deducta. Et ida de sequentibus doctor diligens poterit inuenire. Similiter est notandum quod plures colores eandem orationem possunt mirifice insignire, dum modo inuicem non repugnent, ut si dicam: Inuidus in aliena gratulatione tristatur, in aliena tristitia gratulatur. In hac orationis serie possunt multi asignari colores, quia ibi est contentio et similiter desinens et disiunctum et etiam dissolutum. Nunc de sententiarumexornationibus est uidendum. Distributio est in res plures aut personas quedam negotiorum certa partitio, ut: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati qui lugent et cetera. Et nota quod in hoc principio sermonis Domini est prima uerborum exhornatio que dicitur repetitio et prima sententiarum, scilicet distributio. Similiter distribuit apostolus dicens: Alii datur scientia linguarum, alii interpretatio sermonum, alii spiritus prophetie. Sciendum uero quod hec exhornatio est ualde copiosa, quia sub breuitate multa comprehendit et res plures diuidit separatim. Licentia est cum apud eos quos aut uereri aut metuere debemus tamen aliquid pro nostro iure dicimus, quo eos aut quos hi diligunt uere in alico errato reprehendere uideamur, hoc modo: Si uos nemo adiuuat nec defendit id tribuite uestre culpe, quoniam tanta est uestra negligentia siue potius ignauia quod defensores uestros patimini trucidari et inimicos uestris suffragiis exaltatis. At si asperiori reprehensione utemur, ut sepe faciunt predicatores, continuo est aliquid subiungendum quod animos auditorum possit leuiter mitigare, hoc modo: Excessus uestri sunt omnibus manifesti, quia, sicut escam panis, plebem Domini deuoratis. Plena est muneribus manus uestra. Luporum exercetis officium, non pastorum. Sed rogo discretionem uestram, supplico benignitati uestre ut Deum pre oculis abeatis, quoniam multus est ad ignoscendum si conuertimini et iudex districtus si moriemini in peccatis. Talis modus loquendi partim ab iracundia remouet, partim ab errato deterret.Sunt et alia duo genera licentie que non arguunt nec increpant sed delectant, cum amicos auditorum et ueritatis nos dicimus assertores. Primum ex his duobus contingit quando reprehendimus auditores quo modo ipsi se cupiunt reprehendi, hoc modo: Simplices estis et nimium mansueti, quia creditis unicuique, credentes ut uobis perficiat que promittit. Sed erratis et falsa spe detinemini stultitia uestra, quia mauultis ab alio postulare quam per uos sumere quod est in uestra positum potestate. Alterum genus est quando illud quod scimus omnes facile audituros quomodo tamen accipiant dicimus nos timere, hoc modo: Fuit iste quandoque michi specialis amicus: tamen eius amicitia, licet uerear quomodo accipiatis, penitus me priuastis. Quid ita? Quia eum qui uos offendit pro amico non possum ullatenus reputare sed iudico potius inimicum. Et nota quod in licentia sepe distributione utimur: unde immediate illi aiungitur. Diminutio est alicuius rei egregie, quam nobis inesse ostendimus aut his quos defendimus, in oratione attenuatio, ut omnis arrogans ostentatio euitetur, quia res egregie, sicut inuidiam contrahunt in uita, sic, nisi caute dixeris, inducunt odium in sermone. Ad inuidiam igitur uitandam et laudem comparandam ita diminutione uteris: Locum inter doctores abeo non postremum, cum forsitan optimum dicere potuissem. Item de aliquo ditissimo est dicendum: Huic a patre patrimonium non modicum est relictum. Descriptio est que rerum consequentium continet perspicuam et dilucidam cum grauitate expositionem. Et pertinet quandoque ad indignationem, quandoque ad misericordiam, ut si dicas: Nisi obstiteritis huic tiranno, quasi leo dominabitur omnibus uiolenter, acuens dentes in cuiusque fortunas, incursum faciens in omnes amicos et pariter inimicos notos atque ignotos, impugnans aliorum domum familiamque perfringens et omnia labefactans. Ad misericordiam sic induces: Parcendum est innocentie puerili, quoniam Yoseph, frater noster, agninam uidetur simplicitatem habere: nescit fallere, nescit etiam cogitare malum. Si eum occidimus proprium genitorem trahemus ad mortem et nos ipsos reos in perpetuum statuemus. At si parcimus, non uidebimur indiscreti sed amorem fraternum et innocentiam ueram laudabimur conseruasse. Diuisio est que rem a re semouens utramque absoluit ratione subiecta, hoc modo: Cur est egris medicina utendum? Si statutus imminet dies mortis in euitabiliter morientur. At si terminus uite longior est concessus, absque ulla medicina prorsus euadent. Item: Non est a me tibi aliquid impendendum, quia, si bonus, es bonitas rerum omnium sufficentiam tibi prestat; si malus es, malitia omni benificio est indigna. Et nota differentiam, quia diuisio, que est tertia pars rethorice orationis, per enumerationem ostendit de quibus rebus disputatio sit futura; sed hec statim explicat et, duabus aut tribus partibus subiciens rationes, breuiter orationem exhornat. Frequentatio est cum res in tota causa disperse coguntur in unum locum, ut grauior aut acrior aut criminosior sit oratio, ut si dicam: A quo tandem uitio abest iste? Sue pudicitie proditor est, insidiator aliene, cupidus, intemperans, petulans et superbus, impius in parentes, ingratus amicis, infestus cognatis, superioribus contumax, equalibus fastidiosus, in ferioribus crudelis, in tollerabilis quoque cunctis. Differt iste color a conclusione quia illa tantum firmiora colligit argumenta, sed hic tam firma quam in firma in unum omnia colliguntur. Conclusio tendit ad memorandum sed frequentatio ad augendum. Expolitio est cum in eodem loco manemus et tamen aliud atque aliud dicere tunc uidemur. Hec ab interpretatione differt, quia in expolitione uidetur quod dicamus aliud sed in interpretatione idem. Fit itaque duobus modis expolitio. Primus est cum eandem rem dicimus uerbis aliis et modo aliquantulum permutato: Sapiens pro salute patrie nullum uitandum periculum arbitratur; Qui bonis rationibus est munitus nullum putabit uite discrimen pro commodis rei publice fugiendum sed erit in ea semper sententia ut pro patria dimicet si oportet. Et sicut dicit Tullius, eandem rem dicendo possumus tripliciter expolire, scilicet diuersitate uerborum, modo pronuntiandi, uarietate tractandi siue aliter ordinandi. Secundum modus expoliendi prouenit ex eo quod quis loquitur de una et eadem re diuerso modo et uerbis pluribus et diuersis. Et iste modus requirit frequentes uerborum et sententiarumexornationes. Unde, in ipsius executione, ista septem concurrunt, scilicet propositio, ratio duplex, sententia cum ratione uel sine ipsa, contrarium, simile, exemplum et conclusio. Color iste utilissimus est, quia multum per ipsum exercemur in dictatoria facultate sed huius exemplum modo non ponimus causa prolixitatem uitandi. Commoratio est ad id quod est in nostra causa firmissimum frequens regressio, ut melius in memoria teneatur, quia ibi est locus ualidus nostre cause. Et potest hec tam per eadem uerba fieri quam diuersa, dum modo non uideamur precedentia expolire; sed exemplum non pono, quia potest in sua causa quilibet hoc uidere. Contentio est per quam contraria referuntur, ut: Uos huius incommodis lugetis, iste uestra calamitate letatur. Et nota quod in contentione uerborum uerba contraria contrariis celeriter referuntur, hoc modo: In pace bellum queris, in bello pacem desideras, sed in contentione sententiarum res contrarie rebus contrariis asignantur, unde iste color potest sine uerborum contentione contingere, ut: Illi sunt lepores, hi leones, id est illi timidi sed hi fortes.p . Similitudo est oratio res diuersas assimilans non iuxta corporis figuram, ne sit imago, et absque certa persona, ut discrepet ab exemplo. Fit autem similitudo quandoque tantum causa ornatus, ut aliquid per simile probemus, quandoque ut rem manifestius explanemus non tamen probando, quandoque ut rem quasi ante oculos et palpabiliter exprimamus. Et istas causas possumus quatuor modis dicere uel tractare, scilicet per contrarium, negationem, breuitatem et collationem. Causa hornatus per contrarium sumitur similitudo ut si dicas: Non sicut uinum spatio temporis depuratur, ita poema recipit a tempore bonitatem. Per negationem sumitur similitudo causa probandi hoc modo: Nec equus indomitus est idoneus ad bellandum nec homo indocilis est utilis ad uirtutem. Et nota quod si in principio similitudinis est negatio tunc similitudo sumitur per contrarium ; si uero in utraque parte ponatur tunc per negationem dicitur sumi. Unde Uirgilius: Nec citiso saturantur apes nec fronde capelle. Apertius dicendi causa per breuitatem similitudo sumetur hoc modo: Quemadmodum desiderat ceruus ad fontes aquarum, ita desideratp.anima mea ad te, Deus uel iuxta illud: Erramus aliquando sicut oues errantes in deserto. Debet autem huiusmodi breuitas proprie in una clausula comprehendi. Per collationem sumitur similitudo causa ponendi aliquid ante oculos, ut si dicas: Sicut equus hornatissime faleratus, si deficiens est in cursu, contemnitur, ita uir gloriose indutus, si est absque bonitate ab omnibus deridetur. Collatio enim est ubi multa multis assimilantur: quod hic uideri potest, quia equus homini, falere uestimentis, defectus cursus bonitatis defectui similatur; et falere seu uestes quasi ante oculos sunt ponende. Et notandum (nota) quod uerba debemus afferre que similitudini optime accommodentur, ut si dicam: Ut irundines estiuo tempore assunt et frigore pulse recedunt, sic falsi amici tempore serenitatis sunt presto sed aduersitatis ieme ueniente omnes deuolant sine mora. Et sciendum quod non est necesse totam rem toti rei penitus similari, sed sufficit ad quod confertur ad id similitudinem retinere. Exemplum est alicuius facti aut dicti preteriti cum certi auctoris nomine propositio. Et hoc a Grecis dicitur paradigma et fit ex eisdem quatuor causis ex quibus fit similitudo et possumus taliter exemplare: Debemus id quod est dulce, pium et unicum Domino immolare, sicut Abraam, qui proprium filium offerre Domino non tardauit. Item: Superbia in precipitium cadit, humilitas sursum uolat, sicut ait Christus: *Qui se humiliat exaltabitur et qui se exaltat humiliabitur*. Exempla enim quandoque rem faciunt plus hornatam, quandoque magis dilucidam et apertam, quandoque plus uerisimilem et probabilem, quandoque magis perspicuam et quasi ante oculos intuendam. Imago est forme cum forma iuxta similitudinem corporalem collatio. Iste color icon uocatur et fit causa laudis, ut: Iste uadit in prelium impetu leonis acerrimi. Fit causa uituperii tribus modis: quandoque ut in odium inducat, hoc modo: Iste incedit quasi draco iubatus, omnes spiritu rapido circumspectans; quandoque ut in inuidiam trahat, hoc modo: Iste, quasi camelus diuitiarum pondere oneratus, defert pecuniam sed non confert; quandoque ut in contemptum ducat, hoc modo: Iste, quasi coclea cum suarum rerum substantia se abscondens, cum tota domo tacitus, ut pereat, auferetur. Ita contingit de multis miseris qui cum rebus suis ad modum testudinis se occultant et ipsi postea a miluo, id est a diabolo, raptu tacito rapiuntur. Effectio est forme corporis alicuius effictio quedam satis intelligibilis et expresa. Et uocatur iste color caracterismus et fit hoc modo: Is de quo loquor est ruffus, breuis, canus, incuruus, cesius et sub crispus, abens in mento etiam cicatricem. Notatio est cum alicuius natura certis describitur signis, scilicet quando per dicta uel facta uirtus siue uitium alicuius notatur. Et hec habet maxime in comediis locum, ubi mirabiliter representantur mores, quasi note quedam, naturis hominum attributi, ut si uelis non diuitem sed ostentatorem pecunie describere ita dicas: Hic annullum cum sinistra demostrat, quia extimat ut gemme nitor et auri splendor ab omnibus uideatur. Seruum alio et alio nomine nunc appellat, ut credatur ab ignorantibus quod habeat multos seruos. Aliud absconse puero precipit, aliud in aperto. Bibenti hospiti sic blanditur: Scipho ligneo sis contentus, quia oportuit me uasa argentea commodare. Sic possunt et his similia inueniri et est utilis iste color in mediocri et attenuata figura. Sermocinatio est cum alicui persone sermo attribuitur sue conueniens dignitati, ut de Christo legimus et Iudeis. Ipse enim dicebat: Demonium non abeo et in cruce pendens aiebat: Domine ne statuas illis hoc peccatum. Ipsi uero dicebant: Demonium habes. Item: Alios saluos fecit, se ipsum saluum facere non potest. Si filius Dei est, descendat de cruce. Similiter hac exhornatione utimur sic loquentes: Si hoc audiuerit aut sciuerit pater tuus, quid eum dicturum credis?. Multum ualet hec exhornatio, quoniam aliter liber, aliter seruus, aliter peritus, aliter imperitus, aliter iuuenis, aliter senex introducitur ad loquendum, iuxta illud: *Intererit multum Dauusne loquatur an heros* . Conformatio est quando res uel absens uel inanimata uel mortua introducitur ad loquendum, ut si dicatur: Ego mors de primis parentibus triumphaui sed in Christi resurrectione sucubui. Ualet iste color multum in conquestione et indignatione et a gramaticis dicitur prosopopeia et in hoc differt a sermocinatione, quia proprie non dicitur conformatio nisi res que loqui non possit introducta fuerit ad loquendum. Sermocinatio uero non sic; uel dicamus quod sermocinatio respicit dignitatem sed conformatio nouitatem. Significatio est res que plus in suspicione relinquit quam positum est in oratione. Fit autem quinque modis: quandoque per exuperationem causa suspicionis augende, ut: Iste qui iactat se talem gramaticum nec unam literam bene nouit (hoc dictum est non quod sit ita sed causa maioris ignorantie ostendende). Fit per ambiguum, scilicet cum uerbum potest in plures significationes trahi sed accipitur in eam partem quam uoluit is qui dixit, hoc modo: Desidero te ualere (potest enim hoc uerbum ualere in bona parte accipi et in mala). Sic Dauit sacerdotem Abimelec decepit dicens: Opus regis urget me. Non enim omnis ambiguitas est uitanda. Fit per consequentiam significationum cum dicuntur aliqua rem consequentia, ex quibus tota res in suspicione relinquitur, ut si filio sacerdotis dicas: Quiesce tu cuius pater Christum inmolat in altari (significatur enim quod eius genitor sit sacerdos). Fit quandoque per abscisionem, ut, eo preciso quod incepimus dicere, maior suspicio relinquatur, hoc modo: Satis est hec mulier nobilis et formosa. Nuper tamen cum quodam. sed nolo plus dicere. Per similitudinem fit cum aliquam rem similem introducentes, nichil amplius dicimus sed ex ea significamus quid sit in consimili sentiendum, hoc modo: Noli, diues, in multitudine diuitiarum sperare! Mortem Creso diuitie intulerunt.Et dicitur iste color aposiopesis et pertinet ad res ipsas, quoniam significatio rerum non in uerborum pulcritudine sed in ordine atque dignitate sententiarum consistit. Breuitas est res ipsis uerbis tantummodo necessariis expedita, ut in sinbolo apparet: Christus est conceptus de spiritu sancto, natus ex Maria Uirgine, passus sub Pontio Pilato, crucifixus,mortuus et sepultus. Breuitate uero utimur uel quando longam orationem materia non requirit uel quando non licet diutius commorari. Demostratio est cum res ita uerbis exprimitur ut geri negotium et res manere ante oculos uideatur. Et hec exornatio in narratione adque conclusione precipuum locum habet et perfectissima est omnium exornationum, quia comprehendit ea que sunt ante rem, in re, post rem et a rebus consequentibus aut circumstantibus non recedit. Hoc in passione Christi totum uideri potest, si breuiter cursum uolumus totius intelligere passionis, quia breuitas multum est demonstrationi accommoda. Scimus enim quod, adueniente solenitate paschali, Iudei propter inuidiam consilium inierunt ut interficerent Ihesum Christum (ecce ante rem). Postea subiunguntur illa que acta fuerunt in re, scilicet quomodo conspuerunt eum, colafiçauerunt et alapis ceciderunt et, eum tandem falso accusantes, fecerunt illum, clamante populo, crucifigi. Quid post rem, id est mortem ipsius, egerint, demostratur, quia ipsum lancea perforarunt et de uulnere sanguis et aqua illico manauerunt. Circumstantie non silentur, quia proditorem conducunt, oportunitatem noctis querunt, falsos testes adibent, populum incitant ad clamandum. Demonstrat eadem passio res postea consequentes, scilicet quomodo Iosep corpus Christi petierit a Pilato et illut posuerit in monumento nouo et quomodo Iudei ad eundem presidem accesserunt, facientes sepulcrum Domini a conductis et armatis militibus custodiri. Hec de dignitatibus sententiarum sufficiant, hoc notato: quod quedam in ordine affinitas obseruatur, quia subsequens in aliqua uirtute semper respicit precedentem. Post elegantiam, compositionem et dignitatem uitia que dictatori generaliter sunt uitanda seorsum uoluimus annotare, ne haberent feda consortium cum honestis. Purum itaque debet esse dictatoris eloquium tam in iunctura litterarum et sillabarum quam in connexione sensuum et totius contextione sermonis. Quare in primis cauendum est gramatice legibus obuiare ne barbarismi uel soloecismi uitium incurratur. Decem quoque uitia illis adiuncta diligentissime sunt uitanda. De quibus breuiter uideamus. Achirologia est in propria dictio, id est in proprietas siue habusio dictionis, ut si sperare dixeris pro timere uel si ospitium dicas domum. Cacephaton est obscenitas in sermone considerata, que aliquando fit per turpitudinem, ut: Arrige aures et: Pomula sicca cadunt; quandoque fit per asperitatem litterarum uel sillabarum, quia est ibi stridens et rixosa contentio, quam maxime inducunt r, s, x, ut: Ars studiorum, Rex Xerxes, Error Romuli; quandoque fit per inconcinnitatem, ut si uelles dicere Tonsrix pro Tonstrix. Pleonasmos est super uacua uerbi adiectio, ut: Corde cogitoet Ore loquor (tales enim superfluunt ablatiui). Perisologia est super uacua uerborum adiectio sine ulla ui rerum, ut: Ibant qua poterant et qua non poterant non ibant. Et fit hoc uitium in horatione perfecta. Macrologia est prolixitas orationis, res non necessarias comprehendens, ut: Retro unde uenerant domum reuersi sunt (super abundat, enim retro unde uenerant). Tautologia est uocis eiusdem sensus repetitio non necessaria, ut: Fatur et inquit. Eclipsis est defectus necessarie dictionis quam desiderat precisa sententia, ut: Hec secum (sub auditur enim dicebat. Tapinosis est humilitas rei magne non id agente sententia quod demostrat, ut si mare dicatur gurges. Cachosinteton est inconcinna traiectio dictionum, ut: Nullus mulier est uir, quam uis recte dicatur: Nullus uir est mulier. Amphibolia est ambiguitas que sensum impedit et obscurat. Hec quandoque in una dictione attenditur, ut: Criminor uel: Amplector, quandoque in contextu partium, ut: Uideo sacerdotem malum equum habentem. lS A . Tullius in parte uitia hec notauit, ostendens in compositione sex uitia euitanda. Primum est hiatus, id est crebra uocalium concursio, ut: Egiptia aula. Secundum est nimia eiusdem littere assiduitas, ut: Sosias in solario soleas sarciebat suas. Tertium est nimia eiusdem uerbi assiduitas, hoc modo: Qui studio non adhibet studium non potest de studio ad maius studium se trasferre. Quartum est nimia continuatio uerborum similiter cadentium, ut: Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes. Quintum est traiectio inconcinna, ut: Luci misimus eli, id est emisimus Lucili. Sextum est iperbaton, id est longa uerborum continuatio, quoniam auditoris offendit aures et spiritum oratoris. Nos quoque addimus quod m littera, crebris illisa uocalibus, est ingrata, ut: Bonum agrum emimus. Similiter sillaba in qua prima pars desinit minus apte inchoat subsequentem, ut: Error Romuli. Quod in l, n, r, s, x etiam obseruamus, ut: Sol lucet, Carmen nitet, Moror rure, Sedulus studeo, Rex Xenophon. Eadem surgit difficultas quando post dictionem desinentem in s, antecedente alia consonante, sequitur dictio que ab f incipit uel ab i uel ab u similiter consonante, ut: Parens fratris, Arrons iudex, Stans uobiscum. Et si etiam alia consonans non precedat, uidetur tamen ibi surgere difficultas, ut: Matris Iuli, Fratris uestri, Dulcis filius. Adhuc sciendum quod in compositione prosaica est metrica species euitanda et presertim ne clausula sine dactilo terminetur, ut: Oderat ille bonos. Similiter est rithmica species fugienda, ut si dicam: Debetislaborare ut possim quod desidero impetrare. Multa tamen possunt, de lege cursus, uitia prenotata commendabiliter substinert quia non cunta necessitatem inducunt sed in parte quedam posuimus ad ostendendum que sit orationis equabilitas perpolita. Postremo sex uitia que ponit Oratius sunt notanda, scilicet incongrua partium dispositio, inutilis materie digressio, obscura breuitas stilorum, in uitia illis proxima declinatio, materie non ueri similis uariatio, inexcusabilis operis imperfectio.Pag. Generalia que in omni exquisito dictamine requiruntur superius expediuimus diligenter. Nam siue sermonem uel epistolam siue librum uel aliud opus digna et artificiali oratione componere mediteris, ab his que diximus non est ullatenus declinandum. Sed amodo ad specialia descendentes, illud in primis dicere nos oportet quod tria dictandi genera distinguntur, scilicet prosaicum, metricum et rihmicum uel etiam aliquod ex his mixtum. Prosaicum est in quo licet nobis liberius euagari quia sub lege metri uel rithimi aliqua non artatur; unde comunis sermo dicitur a Donato, ut: In principio erat uerbum. Et dicitur a proson, quod est longum uel dicitur prosa, quasi profusa quia secundum arbitrium dictatoris potest longius prorogari Et sic patet quod prosa est sermo communis, id est sermo a lege metri uel rithmi solutus. Metricum uero dictamen est illud in quo sillabarum quantitas et pedum connexio legittima obseruatur, ut: Carmina qui condam studio florente peregi. Et dicitur a metron, quod est mensura, quoniam in eo sillabe ratione temporis mensurantur. Rithmicum est illud quod paritatem sillabarum et finalem consonantiam sine ulla temporum consideratione obseruat, hoc modo:Aue mater Saluatoris Uas electum, uas honoris Uas celestis gratie. Ab eterno uas prouisum, Uas insigne, uas excisum Manu sapientie. Et dicitur a rithmon, quod est numerus, quia ibi certa requiritur discretio sillabarum. Tamen rithimus aliter sumitur ab antiquis: ipsi enim metrum sub lege rithmica statuebant, dicentes quod omnis uersus est metrum sed non conuertitur, et omne metrum rithimus, sed non accidit e conuerso. Et ita sine dubio est dicendum. Sed quod tempore nostro rithmum dicimus, antiqui numerum, uero nomine, appellabant, nullius uel modice hautoritatis genus huiusmodi reputantes, quia magis ad delectationem et quandam mollitiem quam ad grauitatem sententie cognoscitur pertinere. Unde Horatius: *An Laberi mimos ut pulcra poemata mirer?*. Sed cum locus et tempus et materia postulat uel persona, genus quod rithmicum nunc uocamus digne satis et pulcerrime afferemus, quia illecebris et grata nouitate quandoque auditorum animus est morandus. Nam*Consonat et redolet melius iunctura bonorum Gratior est flos cum flore, colore color*. Inter hec tria genera, primum naturaliter est prosaicum, ipso quidem cum idiomate conuenientiam magnam habens; unde ad imperitos et simplices dicitur pertinere. Sed metricum fuit causa peritorum inuentum, quod totam gramaticam ualde rectificat et prosaico dictamini multum uenustatis contulit et honoris. At rithmicum nostri temporis a molitie uulgaritatis processit, unde numquam in bonis et perfectis operibus inuenitur. Cum itaque de duobus aliis non habeamus propositum nunc agendi, ad prosaicum et epistolare potissimum accedamus, quia istud a cunctis requiritur et multum cognoscitur expedire: facundiam auget, gratiam promeretur, honores amplificat et sepe inopes locupletat. Epistolare dictamen idem esse quod epistola iudicatur. Unde quid sit epistola et quot et que partes epistole, que sit etiam lex earum per ordinem uideamus. Epistola igitur est legatio litteralis absenti persone mittentis plene significans uoluntatem. Legatio litteralis dicitur, id est missio literis designata, quia si per solum nuntium aliquid sine litteris intimamus, non id epistola sed quedam stolia, id est simplex missio, nominamus. Absenti persone dico, ad differentiam sermonis qui pertinet ad presentes. Nam et si causa pudoris quandoque presenti epistolam destinemus, tamen ei scribimus ut absenti. Mittentis plene significans uoluntatem ideo dictum est, quia potest quandoque per alicuius partis subtractionem epistola decurtari: quod tolerandum est dummodo plene mittentis affectio declaretur. Epistola fuit causa necessitatis et commoditatis inuenta, quia non tam honeste nec tam perfecte uoluntatem nostram per nuntium sicut per litteras absentibus declaramus. Nam, ut ait poeta:*His archana notis terra pelagoque feruntur Inspicit acceptas hostis ab hoste notas*. Et dicitur epistola ab epy, quod est supra et stolon, quod est missio. Inde epistola, quasi supra missio, quia supra intentionem mittentis gerit offitium nuntiale uel quia epistola in dignitate preminet simplici missioni. Uolunt quidam quod dicatur ab episto, id est perfecte credo. Unde pistin dicitur, id est fides, quoniam epistola nostre intentionis fidelissima est interpres. De partibus uero epistole rethorici certant et adhuc sub iudice lis est. Nam quidam iudicant eas quinque, scilicet salutationem, exordium, narrationem, petitionem et conclusionem; alii tres, alii uero duas. Nobis uidetur quod bene potest et plures et pauciores habere. Nam, si epistola est diffusa, ut epistole Pauli et multe a sede apostolica destinate, non solum ex quinque partibus tunc constabit sed etiam confutationem et confirmationem et quicquid exigitur in oratione rethorica tunc poterit continere. Quod, si mediocris est, quinque uel quatuor uel tribus partibus est contenta. Et quandoque tantum salutatio et petitio ad edifitium epistolare sufficiunt, sicut inferius ostendetur; quandoque solum uerbum sufficit, sicut ait Ouidius de Corinna: *Non opus est uerbis, nil michi scribe, ueni*. Sed quia mediis rebus gratia maior inest, epistole mediocri et perfecte quinque partes consueuimus asingnare, que uerborum quinque modis possunt naturaliter adaptari., . Salutatio enim conuenit optatiuo, quia quicumque salutat recipienti aliquid gratum optat. Exordium infinitiuo, quia sicut infinitiuum est uagum nec per se firmiter stare potest, ita exordium, nisi causa cognita, est incertum, unde suis uiribus non subsistit. Alie uero partes queunt subsistere sine ipso. Narratio indicatiuo respondet, quia in ipsa totius negotii seriem plenius indicamus. Petitio imperatiui tenet imaginem, quia sicut imperatiuo utimur uel precipiendo uel supplicando uel exhortando uel alio modo, sic in petitione facere nos contingit. Conclusio conuenit subiunctiuo, quia quem admodum subiunctiuus naturam condictionalem habet, ita conclusio condictionaliter petitioni subnectitur, ostendens quid meriti consequatur, si premissa impleri contingat, uel quid contrarii si non fiat. Ex his patet quantam conuenientiam habeat epistola perfecta cum uerbo, unde ab antiquis uerbum absentibus uocabatur. De his ergo quinque partibus et primo de salutatione dicamus. Salutatio est limen epistole, debita ordinatione tam nomina quam merita personarum cum mittentis affectione declarans. Hec descriptio formam omnium salutationum conficiendarum ostendit. Ipsa enim est limen epistole, id est prima pars et uelut ostiaria quedam, quia, sicut in hostio consueuit hospes hospitem salutare, ita qui epistolam mittit quasi hospes adueniens hospiti occurrenti uerbum salutiferum siue aliquid gratum et iocundum uice salutationis debet afferre, ut epistola tamquam bonus hospes apud hospitem laudabiliter hospitetur . Unde mirandum est de quibusdam dicentibus salutationem non esse partem epistole sed potius quendam titulum extrasumptum. At sicut hostium est pars domus ita salutatio est pars epistole, immo uerius quidam oculus qui epistole totum corpus illuminat. Unde, si oculus est generosa pars corporis, et salutatio de iure nobilis pars epistole reputatur. Ipsa ergo non est titulus extrasumptus, quia cum ceteris epistole partibus clauditur sub sigillo. Titulus uero scriptus in exteriori margine ponitur, ut sit certum ipsi nuntio cui epistola destinetur, quia posset forsitan nuntius obliuisci. Quare, si aliqua epistola sine salutatione mittetur, ipsa erit tamquam sine hostio domus et sine oculo uiuens corpus. Unde dicimus quod tunc salutatio tacite subauditur: alioquin ceca debet epistola nominari. Aliquando enim subtrahitur ad cautelam ne cui sis pateant nomina personarum et tunc soli nuntio talis committitur certitudo; aliquando subticetur causa compendii, quia nomina forsitan inferius declarantur. Salutatio dicitur quasi salutis optatio: unde salutare nichil aliud est quam sanum uiuere affectare. Tamen quando excommunicatis uel inimicis epistolamdestinamus aut nomina ipsorum simpliciter ponimus aut etiam cum adiuncto. Si enim simpliciter, talis descriptio pro quodam titulo reputatur, quia per ipsum nomen utriusque persone liquido expeditur; si autem cum adiuncto nomina describuntur, illud quod addicitur ubi salutatio poneretur, indignationis aut suasionis locum optinet potius quam salutis et talis utique optatio tunc abusiue dicitur salutatio. Similiter uice salutationis abusiue accipitur quodcumque bonum alicui affectatur uel causa deuotionis humiliter exhibetur. Non enim magnos dominos proprie salutamus sed humiliantes capita nostra eis reuerentiam, deuotionem et commendationem nostri offerrimus et fide mentis desiderium explicamus. Salutare namque, sicut et bene dicere, de autoritate maiorum est, non de presumptione minorum. Pares autem nostros et inferiores uel paulo maiores absque iniurie discrimine salutamus. Omnis uero salutatio que prosaice scribitur iuxta consuetudinem Latinorum debet tantum in tertia persona confici et formari, ita quod nulla dictio ibi ponatur que ad primam personam pertineat uel secundam. Nam si metrice scripta fuerit potest salutatio in qualibet persona formari, quia maior licentia uersificantibus est concessa. Iuxta consuetudinem Latinorum dixi, quia secundum Ebreos et multas alias gentes fiunt salutationes in prima et in secunda persona, ut Paulus in epistolis suis facit. Unde quidam Latini hoc idem antiquitus tenuerunt et etiam adhuc seruant, ut excepte actionis esse inter alios uideantur. Nos quoque possumus hoc seruare in fine ipsius epistole, ubi licet in prima uel secunda persona quosdam, quibus in precedenti non sumus locuti epistola, salutare sed talis modus salutandi magis ad petitionem cognoscitur pertinere. l. Quare in salutationibus tertia persona sit aptior, cum in secunda persona soliti simus hospitem salutare, a multis hec ratio assignatur: quia salutatio gerit offitium nuntiantis cuius est salutem inter absentes, quasi duas tertiam, apportare. Unde patet quod huius tertialitatis causa maxime fuit absentia personarum. Nos uero dicimus quod natura nominum istud fecit, quia causa remouendi confusionem a pronominibus que sequuntur sunt nomina premittenda que personarum significant propriam qualitatem. Unde, cum nomina tertie sint persone, fuit necesse tantum in tertia persona salutationem formari. Uerba proheretica, id est affectiua, non solent in serie salutationis poni sed extrinsecus subaudiri, ut: mittit, optat desiderat et affectat et his similia. In metricis tamen epistolis non tacentur nec antiqui etiam in litteris prosaicis hec tacebant. Unde causa huius defectus queritur a non nullis et dicunt fere omnes quod ibi est color qui dicitur significatio, quia plus in mente relinquitur quam in oratione ponatur, ad significandum mittentis affectionem tantam quod lingue non possit offitio explicari. Nobis autem uidetur quod huius defectus alia sit natura, scilicet quia per uerbum negotium designatur et nomen pertinet ad personam; sed in salutatione quidem non de negotio agitur sed persona et ideo fuit necesse ibi nomina personarum et non uerbum inseri principale, ne in salutatione agi de negotio uideretur. Ordinatio debita est precipue in salutatione seruanda, quia per talem ordinem quedam preminentia uel subiectio importatur. Unde cum personarum quedam sint maiores, quedam pares, quedam inferiores, illud generaliter est tenendum quod quandocumque par pari scribit nomen recipientis est sine dubio premittendum, nomen uero mittentis posterius ordinandum. Similiter, si minor scribat maiori, semper nomen maioris in salutationis ordine premittatur. At si maior minori scribat, ut apostolicus patriarche, patriarcha primati, primas archiepiscopo,archiepiscopus episcopo, episcopus archidiacono, archidiaconus diacono, diaconus subdiacono, subdiaconus aliis inferioribus, nomen superioris, id est mittentis, est recipientis nomini preponendum. Sic enim disponuntur ordines spiritualium personarum ad similitudinem nouem ordinum angelorum. Possunt tamen et quedam circumstantie interuenire quandoque, ubi maior qui scribi premitti non patitur nomen suum: quod quandoque causa humilitatis facit, ut si abbati Cisterciensis ordinis episcopus quidam scribat. Aliquando fit quia maior non habet super eum cui scribit aliquam diccionem, ut si archiepiscopus Rauennas scriberet episcopo Papiensi. Aliquando fit quia, licet mittens sit uno respectu maior, alio tamen respectu longe inferior esse potest, ut si quidam archidiaconus ordine solo maior scriberet diacono qui scientia uel uirtute, diuitiis uel nobilitate illum excedere uideretur. Hoc respectu bene posset nomen diaconi ante poni. Idem est tenendum in ordine secularium personarum, quia debet quicumque preest, quando subditis suis scribit, premittere nomen suum, ut imperator regi, rex principi, princeps duci, dux marchioni, marchio comiti, comes baroni, baro uaruassori uasassor militi gregario, miles gregarius mercatori et cuilibet populari homini uel plebeio. Similiter predicte circumstantie possunt et in his personis habere locum: unde si dominus imperator scriberet illustri regi Gallorum, causa cuiusdam familiaris amicitie digne posset premittere nomen eius. Barones etiam quandoque nomina mercatorum premittunt, quia ipsi ambulant in nudis et puris et solis, illi uero in curribus et in equis. Nam santissima est nostro tempore diuitiarum maiestas. Beatum dixerunt populum cui hec sunt. l . Eandem cautelam serues omnibus in personis una quarum de iure ostenditur alteri superponi, ut si magister discipulo uel si scriberet uir uxori quia nomen superioris de iure preponitur. Quandoque tamen postponitur non indigne, circumstantiis interuenientibus supradictis.Et nota quod sepe aliquis, ratione officii quo ad tempus fungitur, potest premittere nomen suum, ut legatus domini apostolici uel etiam delegatus: quod extra officium quandoque facere non liceret. Idem in aliis officiis est dicendum. Si autem ecclesiastice secularesue persone inuicem sibi scribant, facienda tunc est collatio personarum et que maior uisa fuerit preponatur, siue recipiat siue mittat. Apostolicus enin omnibus de mundo preponitur; similiter imperator, excepto domino papa. Et si episcopus scribat comiti uel alii domino seculari consideret utrum subsit ei uel ille sibi uel quantus sit ille dominus secularis et secundum hoc ordinet eius nomen, quippe, ratione temporalium beneficiorum, bene debet quandoque persona ecclesiastica honorem pretendere seculari cum Dominus legatur censum etiam Cesari tribuisse. Si uero scribendum fuerit inimicis non dico nomina eorum semper quasi contemptibilium postponenda sed ita distingo, quia si fuerint Saraceni debemus idem seruare in nominibus regum et soldanorum suorum quod in nominibus catholicorum seruamus, ut Christi famulis ad uerum prosit honorem dilexisse bonos et tollerasse malos, quia omnis potestas a domino Deo est. Si autem hereticis et atrocissimis hostibus est scribendum, iudicio meo quantumquumque sint magni sunt eorum nomina posponenda. Uidemus tamen quoddam mirum quandoque contingere, scilicet ut nomina humilium personarum sublimibus preponantur. Quod propter consortium sublimium personarum contingit, ut si filius uellet scribere patri suo simul et seruo posset ita dicere competenter: Iohanni patri et domino plurimum reuerendo et Birrie dilecto seruo atque fideli Petrus suus cum debita affectione salutem, ut intelligatur quantum ad patrem suus filius et quantum ad seruum suus dominus. Similiter affectionem debitam patri appellat subiectionem sed affectionem debitam seruo dicit dilectionem. Similiter potest dici: Uenerabili fratri H. Dei gratia Bononiensi episcopo et presbitero P. capellano sancti Martini de Aposa I. diuina permissione episcopus Mutinensis cum dilectione salutem. Hoc autem non liceret nisi propter consortium sublimioris persone. Eadem ordinationis dignitas est seruanda in ordine plurium mittentium uel recipientium personarum, quia semper est persona dignior premittenda, ut si episcopus et archidiaconus simul scriberent, debet prius episcopus nominari. Similiter, si archiepiscopo et episcopo simul littera mitteretur, est nomen archiepiscopi preponendum. Et ita in consimilibus teneatur. Insuper est sciendum quod mittentis nomen scribitur per nominatiuum sed nomen recipientis ponitur in datiuo, ad significandum quod aliquid sibi commodi per salutationem acquiritur. Apud antiquos autem fiebat salutatio per accusatiuum qui ab infinitiuo sequente postea regebatur. Quod nostro tempore non tenemus, quia non est incipiendum a casu qui, ut dicit Priscianus, conuenit inimicis sed potius a datiuo qui casus dicitur amicorum. Apponenda sunt etiam certa nomina personarum ne sequentis narrationis demostratio sit incerta; que si forsitan nesciuntur loco nominis est spatium relinquendum. Sed queritur an propria nomina in salutationibus integre sint scribenda. Uolunt quidam quod nomen totum sine diminutione scribatur; dicunt alii quod bene sufficit prima littera capitalis. Nos uero, medium tenentes, dicimus quod si fuerit simplex salutatio nomina integre sunt scribenda, ut: Cicero Bruto salutem; at si fuerit salutatio circum scripta meritis personarum, ita quod certitudo eorum bene possit intelligi ex aiunctis, tunc prima litera nominis bene sufficit, altior et punctata, nisi in salutatione ad apostolicum uel imperatorem uel ad regem aliquem pertinente, quia causa dignitatis eorum non debent nomina decurtari. Et uide quod, siue proprium nomen in salutatione scribatur integre siue non, semper debet in ea prima littera proprii nominis uel sillaba designari. Si uero comuni aliquando est scribendum sufficit nomen a loco sumptum, ut: Populo Bononiensi. Nam sepe a loco sumitur certitudo, ut: Iohanni de Roma Petrus Bononiensis salutem; quandoque a cognatione, ut: Guido Bouarelli Petro Taurelli salutem. Et quia in salutationibus non solum certitudo queritur personarum sed beniuolentia pariter est captanda, ideo simplici salutatione moderni raro utuntur. Inquirenda sunt ergo merita personarum, ut mittens aliquid de se dicat et de recipiente similiter, unde possit sibi beniuolentiam comparare. Nam si mittens aliqua dignitate uel professione gaudet, eam in salutatione cum debita humilitate tangat, ne uideatur superbia tumefactus. Et hoc fit per colorem qui licentia nominatur, ut: Bononiensis episcopus licet in dignus; item: Diuina miseratione uel permissione Bononiensis episcopus; item: B. gramatice dictus doctor uel: Humilis gramatice facultatis professor uel: Minimus theologie professor uel: Iuris canonici modicus propinator. Magistrum autem uel dominum se uocare non conuenit, quia signum magne superbie notaretur. Unde caueant sibi iuriste ne in salutationibus dominos se appellent. Huius modi excusatione utuntur omnes ecclesiarum prelati, excepto domino apostolico qui numquam Dei gratia de se dicit nec diuina miseratione uel permissione utitur quando scribit, quia ponit quiddam aliud quod est magne humilitatis signum, scilicet seruus seruorum Dei, quod tractum est ab apostolo sic dicente: *Minimus apostolorum qui non sum dignus uocari apostolus*. Ad hanc similitudinem dicit prior Camaldulensis: G. seruus humilis Camaldulensium fratrum. Fungentes humili prelatione caueant in salutationibus suis de se dicere Dei gratia, ut abbas sancti Proculi uel archipresbiter sancti Iohannis in Persiceto nec, cum eis scribitur, sunt dignitates eorum Dei gratia honorande, quia Dei gratia signum est sublimioris honoris. Magni uero prelati, scribentes domino apostolico, numquam de se audent dicere Dei gratia sed diuina miseratione uel alio humiliori signo utuntur; sed inferioris gradus prelati possunt, tacita Dei gratia, dicere se in dignos uel alio humilitatis nomine se signare, ut: I. abbas sancti Steffani licet indignus uel: Sancti Proculi non suis meritis abbas uel: Sancti Uictoris prior humilis et deuotus uel: Insuficiens ecclesie sancti Saluatoris minister uel: Archidiaconus ecclesie Bononiensis indignus. Set utrum dignitatibus secularium personarum conueniat Dei gratia dubitatur. Quidam approbant et utuntur causa blandiendi suis dominis et tirannis, ut: Rogerius Dei et regis gratia comes Fundanus, sed hoc non uidetur de ratione procedere, quia seculares dignitates possunt licite pecunia mediante adquiri, licet in ambitiosos lex ambitus sit inuenta, sed in ecclesiasticis est crimen nimis abominabile, quam uis multi nostro tempore simoniçent. Inter seculares itaque dignitates illa sola est Dei gratia honoranda que recipit unctionem, sicut est imperialis dignitas uel regalis, ut: F. Dei gratia Romanorum imperator et semper agustus; item: Philippus Dei gratia rex Gallorum. Dicto Dei gratia solet queri an possit recte subsequi licet indignus. Asserunt quidam quod non, quia nemo debet se Dei gratia iudicare in dignum. Nos uero sentimus quod quicumque Dei gratia de se dicit, statim signum humilitatis debet adiungere, quod est licet in dignus uel quam uis in meritus, excepto rege uel imperatore qui post Dei gratia nec in meritum se nominat nec in dignum. Quod propter excellentiam dignitatis contingit, quia secularis dignitas non quantum ecclesiastica se humiliat et inclinat. Recte igitur prelatus ecclesiasticus ita dicet: H. Dei gratia Bononiensis episcopus licet in dignus. Alioquin ibi uitium superbie notaretur, quia nemo debet dignum se Dei gratia nominare, cum apostolus, qui tantus erat et talis, indignum se uocari apostolum fateatur. A . Potest adhuc et aliis modis ille qui scribit beniuolentiam per ea que de se dicit a recipiente captare. Sunt enim quedam adiectiua quorum positione gratia comparatur cum debita substantiua depingunt, ut: filius humilis, discipulus subditus, deuotus canonicus, seruus fidelis, amicus obnoxius, pater diligens, uir peramans, uxor fida, socius amantissimus, doctor minimus et his similia que mittenti persone possunt in salutatione attribui competenter. Caueat tamen ille qui scribit ne adiectiuum usurpet quod sibi conuenire ignorat, ut si dilectum uel intimum uel precordialem se dicere presumat, quia hec recipienti conueniunt, non mittenti. Quis enim scit diligi se ab eo cui scribit uel se precordialem uel intimum illi esse?. Recipienti similiter attribuenda sunt congrua epitheta, ut, si dignitate gaudet, dignitas cum Dei gratia nominetur, ita quod non sequatur licet in merito uel indigno. Papa tamen de nullo recipiente Dei gratia dicit nec etiam imperator, nisi cum superiori, hoc est domino apostolico, scribit. Et uidetur quod, quando maior minori scribit, numquam de recipiente dicere debeat Dei gratia, quia maiores minorum gratie nichil debent. Decet etiam ponere adiectiua que merita persone recipientis declarent et possunt omnia precedere uel postponi uel quedam subsequi et quedam etiam ante poni. , . Quando precedunt salutatio prescripta uocatur, ut: Speciali amico Petro Iohannes cum felicitate salutem, sed quando nomen persone premittitur subsequentibus adiectiuis salutatio subscripta uocatur, ut: Petro amico carissimo Iohannes de Roma utriusque hominis salutare. At si nomen persone interponitur adiectiuis uocatur salutatio circumscripta, ut: Amico plurimum reuerendo Petro doctoris iuris canonici peritissimo Iohannes humilis sancti Uictoris prior salutem et quicquid potest seruitii uel honoris. Ea uero que meritis personarum conueniant debet dictator cautissime inuenire, ut, si scribendum sit apostolico, ita dicat: Sanctissimo patri et domino Honorio Dei gratia sacrosancte ac uniuersalis ecclesie summo pontifici. De imperatore uero dicatur: Serenissimo et inuictissimo domino F. Dei gratia Romanorum imperatori et semper agusto. Similibus adiectiuis utuntur subditi quando regibus suis scribunt, ut: Inuictissimo et gloriosissimo domino Phi. Dei gratia regi Gallorum. Subditi enim semper debent dominos honorare, ut: Uenerabili in Christo patri et domino H. Dei gratia episcopo Bononiensi. Et uidetur quod uenerabili in Christo dicendum est illis solis qui episcopalem recipiunt unctionem, sed cum loquimur de aliis est tacendum, ut: Uenerabili patri et domino I. Dei gratia abbati sancti Stefani de Bononia. Et uide quod de multis recipientibus in salutatione Dei gratia dici potest; quod tamen de mittentibus non liceret, nisi maioris dignitatis apice fungerentur, ut in abbate sancti Proculi est dicendum, quia ipse non debet dicere de se ipso: Iacobus Dei gratia sancti Proculi abbas licet indignus. Posset tamen ab eius subdito sibi dici: Uenerabili patri et domino I. Dei gratia dignissimo abbati sancti Proculi. Similiter est in aliis procedendum, quia persona recipientis est diligentissime attendenda, ut: Magnifico et potenti uiro G. marchioni Montis ferrati uel: Nobili et prudenti uiro G. de Pirouano Bononie potestati. Et sic possemus exempla ponere infinita. Illud tamen est in qualibet salutatione precipue considerandum: quis cui scribat, quia semper est ibi facienda collatio personarum. Apostolicus enim dicit imperatori: Dilecto in Christo filio F. Romanorum imperatori et semper agusto; similiter imperatrici: Dilecte in Christo filie C. Romanorum imperatrici et semper aguste. Reges etiam et maiores principes illustres appellat et cuntis magnatibus dicit: Dilecto in Christo filio sed minoribus tam clericis quam laicis adiungit dilecto filio tantum. In clero autem, si episcopus sit uel supra, dicit: Uenerabili fratri. Si autem fuerit minor prelatus uel presbiter cardinalis uel diaconus cardinalis scribit ei: Dilecto in Christo filio. Michi tamen uidetur quod cuilibet cardinali debet de iure scribere: Uenerabili fratri, quia cardinales uicem apostolorum gerunt, quos fratres Dominus appellauit. Imperator uocat apostolicum sanctissimum in Christo patrem, sicut omnes debent facere Christiani, sed omnes alios ad sui iurisdictionem imperii pertinentes, siue clericos siue laicos, si dignitatem habent, dilectos fideles, posito nomine dignitatis, appellat. Minores tamen simpliciter suos fideles uocat. At si scribit regibus et magnatibus extra suum imperium potest eos illustres et quandoque amicos dicere spetiales. Secundum hanc formam reges et omnes magnates fidelibus suis scribunt, eos dilectos fideles uel fideles simpliciter nominando. Episcopi quoque uel supra, quando inuicem sibi scribunt, semper recipientes uenerabiles fratres uocant. Minores etiam clerici seruant idem quando uidentur pariter se habere, ut si abbas abbati, canonicus canonico, uel cappellanus scriberet capellano. Minores tamen clerici, quando paribus uel subditis suis scribunt, eos dilectos in Christo fratres debent proprie nominare. Quod episcopi quoque faciunt, quando canonicis suis scribunt et in prelatione modica constitutis. Laicos uero numquam clerici dilectos in Christo fratres nec uenerabiles fratres uocant, sed dicunt eos dominos, si laici dominantur, quandoque fideles si eis laici sunt iure fidelitatisastricti, quandoque filios eos uocant, sicut papa laicos omnes consueuit filios nominare. Aliis quoque possumus attribuere quod est dignum, ut si de illo qui tibi bene fecerit ita dicas: Piissimo domino et benefactori precipuo uel: Speciali patri et domino Marie atque Marthe titulo coruscanti. De magistris et aliis prudentibus ita dicas: Septiformi studiorum lampade prefulgenti uel: Litterati dogmatis perfectione laudando uel: Litteratorie militie cingulo decorato uel: Canonico et ciuili iure perito uel: Floribus eloquentie purpurato uel: Litterarum scientia redimito uel: Morum prerogatiua conspicuo uel: Honestatis gratia rutilanti uel: Spectabilis eloquentie atque perfecte sapientie uiro. Militibus est dicendum: Uiro prudenti uel: Strenuo militi uel: Militaris glorie titulo decorato uel: Militie palma pre omnibus honorato. Amicis taliter est dicendum: intimo uel precipuo, carissimo uel dilecto uel sincere caritatis uisceribus confouendo. Similiter si patri uel matri, fratri uel sorori, cognato uel mercatori uel cuicumque alii scripseris, congrua illis attributa studeas inuenire, ut: Reuerendo patri et domino uel: Matri et domine plurimum honorande uel: Fratri carissimo et sorori dilectissime uel: Consanguineo dilectissimo uel: Mercatori perfectissimo et fideli uel: Uiro prouido et discreto . Illud etiam est notandum quod nomen patrium uel gentile, cum de dignitate loquimur temporali, debet in genitiuo poni, ut: Imperator Romanorum uel: Rex Gallorum, Potestas Bononiensium. Cum uero de spirituali loquimur dignitate, non est in genitiuo sumendum sed debet nomini dignitatis in accidentibus respondere, ut: Episcopus Bononiensis et non Bononiensium. At si uelis ponere proprium nomen loci, debet cum nomine utriusque dignitatis in genitiuo summi, ut: Episcopus Bononie uel Potestas Mediolani. Sed si originem significare uelis debes in ablatiuo sumere cum hac prepositione de, ut: Nos habemus potestatem de Mediolano. Unde consueuit dici: G. de Posterula Bononiensium potestas. Nunc qualis debeat esse mittentis affectio uideamus. Dicimus ergo quia debet aliquid recipienti mittere uel optare quod ad ipsius honorem uel commodum pertineat uel salutem, quam summum bonum esse credidit Epicurus. Hanc enim omnibus, nisi sint excommunicatis uel hostes, optare possumus et debemus, excepto cum maioribus est scribendum. Gallici tamen quantumcumque magnis dominis salutem mittere non uerentur. Apostolicus quidem omnibus Salutem et apostolicam benedictionemmittit, quia eius salutatio non mutatur, nisi quando excomunicatis scripserit uel paganis, quibus aut salutem omnino tacet aut loco salutis ponit: Redire ad cor et uiam agnoscere ueritatis uel: Dominum ultionum timere uel: Dominum ad uindictam non amplius irritare. Memini tamen quandoque me litteras domini apostolici ad regem Morrocetanum uidisse in hunc modum scribentis: Honorius episcopus seruus seruorum Dei magno regi M. de Morocco pietatis operibus abundare. Et per hoc patet quod quandoque hostibus est cum benignitate scribendum. Imperator uero mittit domino apostolico Salutem et omnimodam reuerentiam sed omnibus aliis dicit: Gratiam suam et bonam uoluntatem. Regibus tamen dicit: Salutem et amorem uel: Salutem cum sincera dilectione uel: Cum felicitate salutem. Et idem potest facere quibuscumque uult, precipue non pertinentibus ad iuris dictionem suam. Reges quoque uel alii magnates possunt secundum eandem formam dominum apostolicum salutare. Quandoque tamen adiciunt: Deuotionis affectum uel: Suum in cunctis obsequium, sed rex Anglie sibi dicit: Tam promte quam debite reuerentie famulatum. Clerici autem dicunt: Reuerentiam in omnibus tam debitam quam deuotam uel: Subiectionem in omnibus cum perpetuo famulatu. Quidam etiam sibi mittunt: Sui recommendationem cum reuerentia tam debita quam deuota uel: Se ipsum ad pedum oscula beatorum. Et has omnes affectiones possumus clericis maioribus destinare, nisi pedum oscula que soli apostolico impenduntur. Prelatorum autem est dicere paribus uel inferioribus: Salutem in eo qui est salutis autor uel: In uero salutari salutem uel: Salutem et sincere dilectionis affectum uel: Salutem et sinceram in Domino caritatem. Religiosis dicimus: Salutem et reuerentiam uel deuotionem uel: In oratione constantiam uel: De cursu brauium et de labore denarium uel: Gaudium consequi sempiternum uel: Ad fructum centesimum peruenire uel: Usque ad ueram perseuerare coronam uel: Deum facie ad faciem contemplari uel: Illam quam mundus dare non potest pacem. Monialibus est dicendum: Salutem et ad conuiuium sponsi cum prudentibus introire uel: Salutem in eo cuius pulcritudinem sol et luna mirantur. Imperatori et regibus a subditis est dicendum: Fidelitatem perpetuam et de inimicis triumphum uel: Parcere prostratis et debellare superbos. A clericis tamen ualde religiosis potest eisdem conuenienter dici: Spiritu consilii et fortitudinis abundare uel: Spiritu consilii et timoris Domini abundare uel: Robore accingi fortitudinis et uirtutis uel: Salutem in eo per quem reges regnant et potentes tenent terram uel scribunt iustitiam. E . Filio mittit pater: Salutem cum benedictione paterna uel De bono in melius feliciter prosperari uel: Benedictionem quam Isaac Iacob uel: Benedictionem quam filio patriarcha. Filius autem patri: Salutem et reuerentiam filialem uel: Subiectionem in omnibus cum salute. Frater fratri: Salutem et fraternum amorem uel: Cum fraterna dilectione salutem uel: Salutem et quicquid sibi. Litteratis possumus dicere: Id sapere quod oportet uel: Ad optate scientie culmina peruenire uel: Ea docere uel scire in terris que placeant in excelsis uel: Salutem et haurire aquas in gaudio de fontibus scientie salutaris. Militibus autem sic: Salutem et robore accingi fortitudinis et uirtutis uel: Salutem in longitudine dierum cum gloria et honore uel: Salutem et feliciter gubernare cingulum glorie militaris. Amicis uero in hunc modum: Salutem et prosperos ad uota successus uel: Salutem et prosperitatem in longitudine dierum et uite uel: Felicibus et uotiuis in Domino successibus abundare uel: Uotiua continuo perfrui sospitate uel: Salutem et quicquid Nisus Eurialo uel: Salutem et si quid melius uel: Salutem cum sincerissime dilectionis affectu. , . Quibusdam indignis amore nostro quandoque dicimus: Salutem pro meritis uel: Salutem ut meruit uel: Sic diligi ut meretur uel: Discedere ab erratis uel: In inuio non morari uel: Salutem et spiritum consilii sanioris. Hostibus autem sic: Illud pati quod agere meditatur uel: Dignam suorum operum talionem uel: Incidere in laqueum quem parauit. Iudeis autem sic: In Ihesum credere crucifixum uel: Natum de Uirgine uenerari. Saracenis uero sic: In eum credere qui uitam credentibus dat eternam uel: In eum credere qui pro salute humani generis non renuit crucifigi uel: Ad eum conuerti qui uiuos et mortuos iudicabit. Sciendum est quia illud quod in salutatione recipienti mittitur quandoque non recipientem respicit sed mittentem, quia per hoc se ipsum humiliare uidetur, ut cum subiectionem uel famulatum uel aliud consimile mittit illi; quandoque ad recipientem spectat amplius quam mittentem, ut: Salutem cum gloria et honore. Nam sic optatur recipienti quod sit saluus uel sanus et gloriosus et honoratus. Quandoque id quod mittitur utrique persone alludit, ut: Cum filiali subiectione salutem. Nam salus ad recipientem pertinet sed filialis subiectio ad mittentem, quia mitto et significo me subiectum filium esse sibi. Hec autem comitas in salutatione summi pontificis inuenitur, cum Salutem et apostolicam benedictionem mittit, quia sic ostenditur quod recipientem desiderat esse saluum et ipsum similiter benedicit, nisi dicamus quod passiue sumitur et sic eum qui salutatur desiderat benedici. Prouideat ergo dictator quid minor maiori uel e conuerso, quid mittat insuper et par pari, quia illud siquidem est mittendum per quod a se ipso uel a persona recipientis uel ab utraque sibi ualeat beniuolentia comparari, nisi quando scribimus hostibus uel indignis. In salutationibus est succinta breuitate utendum, ita quod nichil superfluum et nichil contineant diminutum, quia usquam prolixitas uitiosior reputatur. Unde, quia in salutationibus quedam dubie latinitatis emergunt, ideo illas breuiter decidamus. Queritur ergo de gemino relatiuo, ut si dicas: Iohanni suo patri plurimum reuerendo Petrus eius filius cum subiectione salutem. Dicimus quod est incongrua, quia unum relatiuorum cassatur sed, uno cessante, reliquum stare potest, siue cum nominatiuo siue etiam cum datiuo, quia hoc pronomen suo magis ad discretionem in salutationibus est sumendum. Numquam enim sedes apostolica in salutationibus utitur hoc datiuo. Queritur si possit hoc nomen domino geminari, ut: Patri et domino plurimum reuerendo, domino Iacobo preposito Fauentino. Dicimus quod est ibi tautologia propter inutilem repetitionem huius datiui domino et ideo non est talis salutatio admittenda. Multi tamen recipiunt, dicentes quod primum domino preminentiam ueram significat sed alterum ponitur causa urbanitatis tantum. Nos istud concedimus sed non in eadem salutatione tenemus. Nam si dicitur: Patri et domino plurimum reuerendo nunc ad suppositionem pertinet iste datiuus domino sicut patri. Si uero dicatur: Reuerendo patri et domino Petro iudici peritissimo uel: Reuerendo canonico Mutinensi domino Husimbardo nunc solam urbanitatem designat more Lombardorum, quia causa cuiusdam curialitatis fere omnes dominos indifferenter appellant. Dubitatur etiam an ista sit recipienda: Salutem et prosperis successibus abundare. Multi repudiant dicentes quod nulla salutatio recipit infinitiuum. Nos eam recipimus, quia uim uerbalis nominis retinet talis modus. Unde recte copulatur accusatiuo quemadmodum si dicerem: Opto tibi salutem et habere uitam eternam. Preterea est cauendum ne id quod est proprium narrationis in salutatione claudatur. Unde uitiosa est ista salutatio: Iohanni patri plurimum reuerendo Petrus eius humilis filius Bononie gramaticam legens cum subiectione salutem. Eadem ratione posset dicere: Bononie comedens uel unum codicem scribens. Satis est ergo dicere Bononie scolaris. Quid autem si dicat: Bononie deditus studio litterarum? Dicimus quod studium est attributum persone, unde comode potest dici. At si attributum solius negotii tangatur non est dicendum, ut: Bononie legens litteras uel leges audiens uel decreta. Postremo illud cuntis dictatoribus est sciendum quod in salutationibus curiarum est consuetudo maxime amplectenda, quia uarie sunt dominorum et principum uoluntates. Unus enim petit omnium dignitatum suarum titulis decorari, ut dux Uenetie qui, sicut audiui, dicit: P. Ziani Dei gratia dux Uenetie, Dalmatie atque Croatie dominus tertie partis et moderator totius quarte dimidie imperii Romanie. Alius paucioribus titulis est contentus. Unde in talibus nemo erit usque quaque sufficiens, nisi consuetudinem bene sciat, quia multotiens aliquis illos sibi titulos in salutatione attribuit qui sibi ab alio non ponuntur quia forsitan nesciuntur. Ecce in Romana curia sunt tres cardinalium diuersitates: nam quidam sunt episcopi, quidam presbiteri, quidam uero diaconi. Qui sunt episcopi tamquam maiores numquam in salutationibus se nominant cardinales sed episcopos tantum dicunt. Qui autem sunt presbiteri dicunt se presbiteros cardinales talis tituli, id est ecclesie batismalis, et cetera, excepto cardinalis Apostolorum qui non tituli sed basilice Apostolorum se nominat presbiterum cardinalem. Qui autem diaconatu funguntur sedis apostolice se dicunt diaconos cardinales. Peto super his ueniam si minus bene de consuetudine curiarum dico, quia cum aula principum sit belua multorum capitum, quamuis ab agusto F. multum honorifice bis fuerim inuitatus, tamen ingredi pelagus non temptaui, nec siccus ad unctum accedere fui ausus. *Nam dulcis inexpertis cultura potentis amici Expertus metuit *. De reliquis epistole partibus a Tulio certum possumus documentum habere sed de salutatione penitus nichil dicit. Unde iure queritur ad quam partem inuentionis salutatio reducatur. Nam in salutatione conficienda sine dubio necessaria est industria inueniendi. Ergo salutatio ad aliquam partem inuentionis spectat: non ad narrationem uel diuisionem, non ad confutationem uel confirmationem, non ad conclusionem. Ergo ad exordium secundum artem reducitur. Non enim consumitur inuentio nisi in istas sex partes orationis. Quicumque ergo salutat officio quodam exordiendi iam utitur: quod bene concedimus nec aliter esse potest. Salutatio enim de fonte exordiorum manauit sed Tullius ideo nichil de salutatione dixit, quia salutatio quiddam imperfectionis habet. Ipse autem de solis perfectis partibus orationis tractabat uel ideo fecit quia salutatio locum in controuersiis non habet ad quas ipse totam rethoricam reducebat. Scio quosdam formularium salutationum fecisse ut natantibus corticem dare possent. Hi tamen non doctrinam artis sed quedam simulacra tradiderunt, uolentes quod eorum semper auxilio non suis manibus rudes natent. Sed hoc est proprium rustici, non doctoris, quia si queratur a rustico quid sit albedo ipse tibi ostendet albedinem sed quid sit albedo ignorat. Sic multi predicant quod ignorant sed de arte nullum exhibent documentum. Nos uero ita formam salutationum exegimus quod quicumque predicta bene intellexerit et diligenter seruauerit non alienis coloribus, ut cornicula, exhornabitur, nec in aliqua salutatione defectum aliquem patietur. Exordium est preambulus narrationi, affatus ad audiendum preparans animum auditoris. Per hoc enim docilitatem, beniuolentiam, attentionem ab auditoribus comparamus. Que tria, licet in exordio sint precipue acquirenda, in reliquis tamen partibus acquiruntur, quia semper est necessarium ut auditores attentos et dociles et beniuolos habeamus. Docilis fit auditor prelibatione materie, scilicet cum rem ipsam de qua locuturi sumus in ipso exordio breuiter attingimus et summatim. Similiter, si attentum reddimus, docilem efficiemus, quia quicumque fit attentus fit docilis sed non conuertitur. Attenctus efficitur utilitate, magnitudine uel nouitate negotii, scilicet si de nouis rebus et magnis et inusitatis nos facturos uerba dicamus aut de his que ad communem utilitatem uel ad cultum diuinum uel ad pietatis opera uel ad eorundem commodum auditorum uisa fuerint pertinere. Acquiritur adhuc attentio cum ab auditoribus audientia postulatur et cum de certis rebus, quas enumerabimus, nos dicturos breuiter et lucide promitemus. Beniuolentia comparatur ex circumstantiis rerum et meritis personarum. Quod fit quattuor modis, scilicet a nobis, ab auersariis, ab auditoribus et a rebus. A nobis enim, id est de nobis loquentes, beniuolum reddimus auditorem si officium nostrum sine arrogantia commendemus et quantum et qualiter communitati profuerimus ostendamus aut quales erga parentes extiterimus et amicos uel erga eosdem qui tunc aderunt auditores, ostendendo insuper nostra incommoda et orando ut sint nobis auxilio et dicendo quod in aliis noluerimus spem habere. Ab auersariis, id est per ea que aduersariis attribuuntur, possunt fieri beniuoli auditores si aduersarios in odium ducemus uel in inuidiam uel contemptum. In odium quis trahitur si quid ab eo superbe, crudeliter, malitiose, flagitiose, confidenter ostenditur esse factum. In inuidiam ducitur si magis in ui et potentia et diuitiis et nobilitate uel in clientibus et amicis et aliis consimilibus quam in suo iure confidere demonstratur. In contemptum rapitur si eius inertia, ignauia, desidia, luxuria ostendetur. Ab auditorum persona captatur beniuolentia si res eorum fortiter, sapienter, mansuete, magnifice dixerimus esse factas et que sit de illis existimatio (extimatio) uel si rei de qua tunc agitur que sit expectatio demostremus. A . A rebus ipsis efficietur auditor beniuolus quando causam nostram laudando extollimus aut causam aduersariorum per contemptionem deprimimus. His ita cognitis de duobus exordiorum generibus uideamus. Duo enim sunt genera exordiorum, scilicet principium et insinuatio. Principium est cum statim auditoris animum nobis ad audiendum idoneum comparamus. Insinuatio est quedam dissimulatio que ad eandem comparationem laborat auditorem ducere, sed occulte. Principio utimur in re dubia uel humili uel honesta. Res dubia dicitur que partem honestatis et partem turpitudinis in se habet, ut si pro matre agat filius contra patrem. In tali ergo re subito est a beniuolentia inchoandum, ne possit nobis turpitudinis pars obesse. Si autem res fuerit humilis, id est modica et contemptibilis, ut si de una gallina coram magno iudice ageretur, statim attentos debemus reddere auditores, ipsam rem modicam sicut possumus extollendo. Quod si fuerit res honesta, id est per se dignitatem continens et uirtutem, ut accusare latronem, impugnare paricidam, defendere iura ecclesie uel pupilli, tunc licet uti principio uel non uti. Si utimur, honestatem rei de qua intendimus illico debemus auditoribus demostrare uel res de quibus dicturi sumus breuiter exponemus. Quod si non placet uti principio, subito possumus ab aliqua scriptura uel ab ipsa materia inchoare. Sicut principio, ita insinuatione utimur tribus causis, scilicet propter turpitudinem, persuasionem et defessionem, quia, si causa turpis, ut defendere paricidam, a nobis auditorum animos alienat, aut si uidebuntur forsitan per ea que dicta sunt ab aduersario persuasi aut si defessi sunt auditores alios audiendo, insinuare his temporibus nos oportet.I . Si ergo in materia nostre partis fuerit turpitudo, possumus his rationibus exordiri, quia personam quandoque ponimus pro persona, ut Moises, pro Iudeis perfidis, faciebat: Recordare Domine patrum nostrorum Abraham, Isaac et Iacob; quandoque rem in rem permutamus, ut si coniurationem consilium et usuram lucrum uel commodum appellemus aut si aliquod bonum quod ante fecerimus ostendamus; quandoque rem in personam uel personam in rem conuertimus, ut si causa liberandi personam eius magnam scientiam et utilem commendemus aut si delictum uel aliqua turpitudo causa persone aliquando excusetur, ut sepe contingit. Similiter est insinuandum ea nobis que dicuntur ab auersariis non placere, quia sunt nimis nefaria et indigna et cum multum rem auxerimus ostendemus nichil esse a nobis simile perpetratum. Multum quoque prodest in insinuatione ad aliorum digredi iudicata de causa consimili uel eadem aut de minori etiam uel maiori et id paulatim reducere ad commodum nostre partis. Insinuat insuper ualde pulcre qui negat se de aduersariis aut aliqua re dicturum et tamen aliquid de illis reprehensibile, uerborum quadam interiectione, dicit occulte, hoc modo: Non dixi te adulterum. Sic quodam modo criminor aduersarium de adulterium. Ex predictis patet quod in turpi materia quattuor modos insinuandi habemus: primus est transmutatio, secundus comparatio rei ab alio iudicate, tertius modus est latens aduersarii criminatio, quartus est derisoria quedam negatio, ut diximus paulo ante. Si autem auditoribus fides ab auersariis uidebitur esse facta, insinuabimus pollicendo nos dicturos contra id quod aduersarius putat sibi firmissimum adiumentum aut incipiemus ab eo quod maxime aduersarius dixerat circa finem aut cum amiratione uidebimur dubitare quid potissimum dicamus, quia inopes nos copia reddit et sic cum auditores iam approbare dictum aduersarii uidebuntur aut promissione aut amiratiua dubitatione utemur. Si uero defessi fuerint audiendo, tunc insinuatione utemur, incipiendo ab aliquo uersu uel apologo uel ab alia re que animos recreet auditorum et si dixerimus nos breuius quam proposuerimus locuturos et aliter quam alii sunt dicere consueti. In exordio sunt ista tria seruanda, scilicet ut sermo sit leuis, id est uerborum asperitate carens omnique inuolugro et literarum collisionibus uel hiatu; habeat insuper uerborum consuetudinem usitatam, quia uerba rara et minus bene intelligibilia non sunt grata; nec oratio uideatur nimium apparata, quia sermo nimio studio laboratus suspicionem inducit et fidem minuit et non auget. Est ergo, sicut ait beatus Gregorius, personarum qualitas attendenda, quoniam aliter discolis et litterarum sapore ieiuniis, aliter mediocri gustatione suspensis, aliter lectione multimoda satiatis, aliter elatis animis et aures habentibus delicatas, aliter placidis mentibus est loquendum. Si uerbis itaque obscuris et inconcinis et multa meditatione repertis utemur, nullum eorum trium propter que fit exordium consequemur. Uitia exordiorum sunt octo, scilicet uulgare, commune, mutabile in contrarium, nimis aparatum, nimis longum, translatum, separatum et inefficax. Illud est uulgare quod in plures causas accommodari potest, ut: Deum atque hominum fidem testor, quia foueo rationem. Sic posset ordiri quilibet idiota. Commune dicitur illud quo uti potest aduersarius sicut tu, hoc modo: Audire me dignemini, quoniam in uobis posui fiduciam meam totam. Certe aduersarius potest dicere istud idem. Mutabile in contrarium est illud quo aduersarius, leui facta mutatione in contrarium, potest uti, hoc modo: Debetis me audire, quia sum diues et nobilis in hac terra. Et aduersarius potest in contrarium dicere: Immo debetis audire me, quia sum pauper et impotens in hac terra. De nimis apparato et nimis longo exemplare nolumus, quia patent. Translatum est illud quod ex qualitate cause non nascitur sicut debet. Nam quarundam causarum alia exigit attentionem principaliter, alia docilitatem, alia beniuolentiam. Si orator ergo facit attentum cum debet facere beniuolum uel e conuerso est exordium uitiosum. Separatum dicitur quod cum sequenti narratione proprie non coheret, ut si dicas: Ad uos recurro tamquam ad patrem et dominum specialem, quare firmiter cognoscatis quia imperator est Rauenne, Lombardiam in proximo intraturus. Inefficax est illud quod neque beniuolum neque docilem nec attentum efficit auditorem, ut si dicas: Licet pudeat me rogare, quia possem cogere, si placeret, peto tamen ad presens ne sitis ausi michi audientiam denegare. De natura exordiorum plura diximus quam in epistolis requiratur. Quod ideo fecimus quia tante difficultatis est exordiorum dignitas et potestas quod sine his non potuisset in plenam notitiam deuenire. Preterea sermocinantibus et causidicis, qui frequenter utuntur exordiis, certam uiam exordiendi prestitimus et iuuamen. Et reuera optima est exordiorum exercitatio, quia si principium, quasi fundamentum quoddam, bonum fuerit et perfectum, totum sequens edificium roboratur. Nam principium est totius rei pars potentisima et dimidium qui cepithabet. Queritur tamen a quibusdam an debeamus in qualibet epistola exordiri. Dicimus quod bene licet sed non expedit, quia nec Romana curia seruat hoc nec curia secularis, quia quandoque propter humilitatem persone recipientis, quandoque propter simplicitatem materie uel euidentissimam honestatem, quandoque propter importunitatem scribendi ab exordio est cessandum. Ubi autem fuerit exordiendum secundum predictam formam procedere nos oportet. Nolumus autem preterire quod quidam incipiunt a prouerbiis loco exordiorum. Quod uidetur esse contrarium rationi, quia prouerbia obscuritatem inducunt, per quam nec attentio nec docilitas nec beniuolentia comparatur. Unde ait Dominus in Euangelio: *Iam non loquar uobis in prouerbiis sed palam*. Dico igitur quod prouerbia non in principio sed postea, si oportuerit, sunt ponenda, ut ex his que dicta sunt luceant et que sunt premissa confirment. Cum itaque non fuerit exordiendum neque tunc est a prouerbio incipiendo, sed utroque prorsus omisso, licet ad libertatem narrationis accedere. Narratio est rerum gestarum aut proinde ut gestarum expositio. Aliquando enim res gestas, aliquando non gestas exponimus, que tamen ueniunt ad narrationis officium quasi geste. Quid ergo si rem futuram narraueris, ut si dicas: Nouerit tua fraternitas in proxima quarta feria Bononiam nos uenturos? Possumus dicere quod non est generalis hec diffinitio sed data est tantum de narratione causarum, in quibus res geste uel quasi geste narrantur uel dicamus quod gestarum hic non est participium sed nomen, attitudinem solam notans respectu cuiuscumque rei que gesta uel quasi gesta fuerit uel geratur uel in futuro dicatur esse gerenda. Et hoc uidetur uelle Tullius propter diuisionem huiusmodi quam subiungit. Narrationum genera tria sunt: oratorium, digressorium et poeticum. Oratorium pertinet ad res principales de quibus iudicium est futurum, siue coram iudice siue in consilio siue in contione. Digressorium est quod preter principale propositum intercurrit, quo sepe orator utitur causa probandi aliquid de negotio uel persona. Poeticum discrepat a ciuili, quia ciuilis narratio, id est oratoria, non laborat neque nititur ad fingendum sed poetica fingit atque ita mentitur: sic ueris falsa remiscet.l. Poetica narratio duas species habet: una in negotiis, alteram in personis, quia quandoque intendimus exprimere proprietatem negotii, ut Uirgilius in Eneide, quandoque proprietatem personarum in moribus uel sermone, ut facit Uirgilius in Bucholicis et Terentius in comediis, qui personarum introductarum mores et proprietates ostendunt. Narratio poetica que est in negotiis continet historiam, fabulam, argumentum. Historia est de rebus quondam gestis, fabula de rebus nec ueris nec uerisimilibus, ut de Licaone mutato in lupum, argumentum est de rebus non ueris sed uerisimilibus, ut in comediis Terentii siue Plauti. Narratio uero dictatoris non est specificata in epistolis, quia pro narratione habetur quicquid gestum uel quasi gestum significare intendit. Debet autem narratio esse breuis, dilucida et uerisimilis. Breuis est que non nisi necessaria comprehendit, habito respectu ad materie quantitatem. Dilucida esse debet, id est intelligibilis et aperta, secundum capacitatem et suficentiam ingenii auditorum. Narrabimus ergo dilucide si nil dixerimus perturbate, nil contorte, nil nouiter, nil ambigue, si transitum in rem aliam non fecerimus, si nimis a remoto principio non inceperimus, si nec longe materiam fuerimus prosecuti, si nichil de his que ad negotium pertinent principaliter ommittemus et si breuitati que conuenit insistemus. Uerisimilis est narratio si de rebus et personis debitas circumstantias assignemus, narrantes ut mos, ut opinio et ut natura uidebitur postulare. Nunc uidendum est quo modo exordium et narratio connectantur. Est ergo sciendum quod diuisim et sub diuersis clausulis et coniunctim possunt et sub una clausula comprehendi. Cum diuisim accipiuntur narratio est exordio coniungenda uel per coniunctionem aliquam causalem, ut ideo, propterea, quare, quo circa uel per illatiuam, ut ergo, igitur, itaque uel per aduerbium locale, ut unde, hinc, inde que a multis in tali loco dicuntur esse coniunctiones causales at nos dicimus ea esse tantum aduerbia. Causa enim que colligitur ex precedentibus est quidam locus ad mittentis intentionem probandam.Diuiditur ergo exordium a narratione hoc modo: . De uestra benignitate confisus ad uestre dominationis auxilium recurrere non formido. Quare sanctitati uestre duxi tenore presentium declarandum me uelle in theologica scientia laborare, dum modo prepositus Fauentinus, cuius ego sum canonicus, in scolis michi beneficium quod ad me pertinet largiatur. Licet enim sanctissime decreueritis quod theologiam audientes ecclesiarum beneficia in scolis etiam consequantur, ipse tamen in tam honesto proposito michi debitum beneficium non concedit. Solet autem exordio sic diuiso quandoque subiungi causa uel aliqua exornatio ante quam narrationis clausula subiungatur, ut si, post dictum exordium, ita dicas: Gaudet enim uestre paternitatis gratia cunctis iusta petentibus aures pietatis fauorabiliter inclinare. Postea sequatur narratio, eo modo quo diximus inchoata. Potest exordium sub una clausula narrationi coniugi, ut si predictam materiam sic coniungas: Cum preces iusta petentium consueueritis pietatis animo exaudire, dominationi uestre significo me uelle in theologica scientia laborare et cetera que secuntur. Ecce sub una clausula exordium et narratio continentur; sed diligenter uide quod huic coniunctioni cum non est alia reddenda coniunctio . Unde male dicitur: Cum de uestra dominatione confidam, ideo (uel propterea uel idcirco) ad uos recurrere non formido. Sunt et alie coniunctiones que possunt exordium cum narratione sub una clausula comprehendere, ita quod sibi alie sunt reddende, ut si circa eandem materiam ita dicas: Quia iustas petitiones uestra consueuit sanctitas exaudire, discretioni uestre duxi tenore presentium declarandum. Subauditur enim ideo uel idcirco que sunt ad quia et quoniam redditiue, sed frequentius quia quam quoniam est utendum. Sicut enim se habent is et qui, sic quia uel quoniam et ideo uel idcirco. Is enim, qui posito, subauditur et ad ipsum sine coniunctione refertur. Ita in coniunctionibus ab illis descendentibus obseruatur. Nam quia uel quoniam precedente, subintelligitur ideo uel iccirco. Unde non est necessarium quod addantur, nisi fuerit oratio multum longa. Si uero quia uel quoniam non precedit, illa non subaudiuntur sed tunc sunt in oratione ponenda. Et uide quod idcirco potest sine coniunctione copulatiua referri sed ideo potest coniunctionem encleticam recipere quando est clausule inceptiuum, ut si, post exordium ante positum, ita dicas: Idcirco sanctitati uestre duxi tenore presentium declarandum, uel: Ideo sanctitati uestre, uel sic: Ideoque sanctitati uestre et cetera. De reliquis autem dicas, scilicet quo circa, quare, quapropter et propterea uel de aduerbiis quibusdam, ut unde, quod duas orationes absque ulla coniunctione copulatiua respiciunt, sicut hoc relatiuum qui, cuius naturam in tali officio imitantur. Si uero exordium non precedat, horum signorum nullum erit narrationis principio necessarium sed sicut exordium liberum est a salutationis clausula que precessit, ita narratio tunc est libera, nulli signo illationis obnoxia. Habent enim se narratio et exordium ad similitudinem antecedentis et consequentis, quia illa duo quandoque diuisim accipiuntur, ut: Sor. est homo. Ergo Sor. est animal, quandoque coniunctim, precedenteconiunctione, ut: Si Sor. est homo, Sor. est animal. Idem in exordio et narratione contingit. Quod si queratur utrum sit melius exordium eum narratione miscere, ita distinguo: si multa uel magna dicturi sumus et epistola debet longius prorogari diuisim est exordium a narratione ponendum; si autem res non est ardua nec multa nec magna sunt in narratione dicenda, pulcrum uidetur exordium in ipso narrationis debere limine prelibari. Si duo uel plura sunt in narratione dicenda, signis tunc utimur additiuis, ut preterea, insuper, ad hoc, necnon, et quoque, hoc diligenter cognito et seruato: quod semper digniora et principaliora primo dicantur et alia subsequantur. Item si personis duabus uel pluribus diuersa sunt negotia declaranda et uariis personis in eadem epistola diuersa sunt et uaria iniungenda, tunc si quid communiter est narrandum, illud communiter premittatur sed que diuisim fuerint declaranda, distincte sunt unicuique persone dicenda, preposito uocatiuo illius persone ad quam sermo fuerit dirigendus. Alioquin non est in epistolis uocatiuo utendum, nisi forte in illis que ad exhortationem pertinent et officium sermocinandi gerunt. Sciendum est quod in curiis frequentius, omisso exordio, statim ad narrationem accedunt et raro in epistolis ad dominum papam uel ad imperatorem missis exordium est ponendum, quia multum in epistolis curialibus uerbositas formidatur. Petitio est persone mittentis expressio qua quid fieri uel non fieri uelit conuenienti affectione demostrat, ut si post narrationem superius positam sic dicatur: Quare uestram dominationem duxi attentius deprecandum quatinus preposito Fauentino diuine pietatis intuitu firmiter iniuncgatis quod prebendam meam in theologia michi studenti integre prebeat annuatim. Nec dicitur petitio quia per eam semper aliquid postuletur, sicut nec salutatio quia semper salutem contineat, sed hoc nomen ab usu frequentiori sortitur. Aliquando enim in petitione petimus et precamur, aliquando iniungimus, precipimus uel mandamus, aliquando comminamur, hortamur, consulimus, intimamus, aliquando promittimus uel etiam imprecamur. Quorum omnium finis uidetur tendere ad petendum. Sicut autem se habet narratio ad exordium sic se habet ad narrationem petitio, quoniam petitio ex narratione infertur. Unde illis eisdem signis petitio narrationi coniungitur quibus narratio exordio precedenti, hoc excepto: quod ad narrationem pertinet sane uel quidem uel consimile aduerbium adfirmandi, quorum nullum petitioni conuenit uel aptatur, sed post signum petendi recte ponimus quandoque aduerbium qualitatis, ut firmiter, humiliter, supplicanter, aliquando aduerbium quantitatis, ut multum, quandoque aduerbium comparandi, ut deuotius, propensius et attentius (que tamen loco positiuorum accipiuntur), aliquando aduerbia superlatiua, ut deuotissime, humillime, intime, certissime, cognito tamen quod hoc aduerbium profecto, quamuis sit aduerbium affirmandi, petitioni tamen quandoque congrue adaptatur. Est etiam cauendum ne illo eodem signo quod in narratione posuimus in petitione postea repetamus, quia quodam modo tedium generaret. Sunt et quedam coniunctiones uim aduersationis habentes que tam in narratione quam in petitione suis locis permanent eleganter, scilicet uerum, uero, ceterum, at et sed. Quarum natura ita distinguimus quod numquam in principio narrationis ponuntur sed, si aliquid in narratione inseritur cui aliquid aduersetur, conuenienter aliqua illarum coniunctionum tunc poterit interponi, ut si dicas: Paternitati uestre significo me habere propositum reuertendi sed quia uolo prius honorem Bononie recipere magistralem, adhuc ibi usque ad calendas Iunii desidero permanere. Et notandum quod sepe causa breuitatis uel cuiusdam probationis consueuit ipsi petitioni cause redditio admissceri post coniunctionem causalem uel etiam continuatiuam et similiter adiunctiuam: quod in aliis partibus epistole, preter salutationem, causa compendii sepe contingit, ut si dicas: Unde, cum sine uestro auxilio non possim facere quod affecto, supplico dominationi uestre quatinus michi x libras imperialium trasmittatis uel sic: Unde, si honorem quem desidero me cupitis adipisci uel sic: Unde, quia uos estis michi specialis dominus et unicus benefactor uel sic: Unde, licet mora quam Bononie facio uobis uideatur forsitan honerosa. Postea procede: supplico tamen et cetera. Et nota quod uerum et ceterum in diffusioribus tractatibus locum habent; at, sed et uero breuioribus adaptantur. Et hec coniunctio at solas orationes coniungit, sed autem orationes et dictiones habet officium coniungendi. Petitio quidem potest cum narratione sub una clausula comprehendi, potest rationabiliter et secerni, sicut de narratione censuimus et exordio. Et si narratio cesset, eadem lege potest exordio copulari. Quod, si tam exordio quam narratione sit epistola mutilata, petitio tunc non eget aliquo signo, sicut nec narratio quando exordium non precedit. Ideoque dicimus quod, sicut exordium habet conuenientiam cum extremis, id est cum salutatione atque narratione, ita petitio conuenit cum extremb, adeo quod, si narratio non precedat, petitio tunc ingitur uice narrationis et si conclusio non sequatur, conclusionis oicium ipsa gerit, propter finalem causam quam hec coniunctio quatinus uel alia denotat adiunctiua. Finalis enim causa rei conclusio reputatur. Conclusio non ita sumitur ut in oratione rethorica: ibi enim dicitur conclusio artificiosus terminus orationis breuiter colligens supradicta; hic autem est conclusio terminus epistole quid sequatur ex petitione declarans, ut si post petitionem superioris epistole, quam de beneficio postulando posuimus, taliter concludatur: Quod si feceritis, ille uobis retribuet qui pro pauperibus est in celo piissimus retributor; uel si taliter ille concludat qui desiderat conuentari: S; enim uestre benedictionis manum michi nunc ad plenum dignabimini aperire, manipulos plenos cum exultatione reiran de labore Ostendit enim conclusio quid boni uel mali proueniat si postulata implerii contigerit uel contemni. Conclusionum autem quedam est affirmatiua, quedam negatiua, quedam condictionalis. Quod per exempla facile demo stratur, hoc modo: Rogo uos quadnus michi dignemini taliter prouidere quod uestro beneficio fultus thesaurum scientie quam desidero ualeam adipisci. Ecce petitioni adiungitur affrmatiua conclusio. Si autem dicam: Rogo uos quatinus michi necessaria tribuatis ne cogar a studio resilire modo petitionem sequitur negatiua. Condictionalis est que per signum condictionale conficitur, ut si dicam: Quod si feceris a tuo seruitio non desistam. Alie sunt causales et condictione carentes, hoc modo: Nichil enim posset michi contingere quod acceptabilius reputarem. Conclusio quidem ex petitione pendet et quantum ad sententiam et quantum ad orationis continuationem. Unde aliqua pars debet interuenire media cuius uinculo coniungantur. Potest ergo ibi participium eleganter existere, ut si dicam: Rogo uos quatinus indigentie mee dignemini subuenire, scientes quod sine uestro auxilio non possum in studio commorari. Quandoque interponitur aliqua particula circa finem petitionis que alteram introducit, scilicet adeo, taliter, tantum, ita, cui postea respondebit alia pars in principio conclusionis posita, ut si dicam: Rogo uos quatinus michi uestrum patrocinium michi taliter conferatis quod uestro possim auxilio scientian quam desidero adipisci. Conclusio potest a relatiuo nomine inchoari, ut si dicam: Quod si feceritis, me semper ad uestrum habebitis seruitium et honorem; similiter a pronomine, ut si dicam: Hoc autem si feceritis, inde magnum commodum recipietis pariter et honorem; similiter alioquin uel alia pars consimilis ibi poterit permanere cum demostramus quid, nisi precedentia in contrarium fiant, consequatur. Notandum preterea quod hec coniunctio quod tam indicatiuo quam subiunctiuo coniungitur competenter. Indicatiuo, cum se habet uerbum precedens ad certitudinem, ut: Significo tibi quod Bononiam sum uenturus uel: Scias profecto quod in proximo me uidebis. Subiuntiuo coniungitur quando precedit uerbum cuius res est infinita nimium uel dependens, ut uerba deprecatiua et uoluntaria et omnia affectiua, ut: Rogo uos quod michi benefaciatis et: Desidero quod oportunitatem uobis habeam seruiendi. Memento tamen quod ut causam respicit remotiorem sed qua- tinus causam respicit propiorem; quod pertinet ad utramque. Unde non uidebitur congrue dici: Uolo quatinus legas sed bene dicitur: Uolo ut legas uel: Uolo quod legas quia uoluntas longissima est et nimium infinita. (.) Post quatinus et quod recte sequitur hec coniunctio ut, hoc modo: Rogo uos quatinus michi benefaciatis uel: Supplico uobis quatinus michi auxilium impendatis uel: Postulo quod michi dignemini prouidere ut possim in studio commorari, sed non adeo bene dicitur: Rogo uos ut michi benefaciatis quod (uel quatinus) possim in studio permanere. Postremo sciendum est quod epistola ex sola narratione constare potest, ut si dicam: Sciatis me sanum Bononiam peruenisse. Item ex sola petitione, ut si dicam: Rogo te quatinus domum regredi non postponas. Ex salutatione uero et exordio et conclusione uel ex horum duobus tantum uel ex uno solo nequit epistola permanere. Contingit enim, ut diximus, quandoque salutationem omitti. Quia scio precedentia quibusdam uideri causa multitudinis onerosa, multitudinem in paucitatem causa rudium in hoc libro statui reducendam, ut, sicut his qui plenitudine gaudent uarias et sufficientes epulas apparaui, sic mulds debilioris stomachi qui desiderant esca tenui dietari cibum modicum et honestum debeam exhibere. Ex meo igitur et aliorum ortulo herbas necessarias et ualde odoriferas decerpturus, cibum, quasi manna, qui sapiat dulcedinem totius dictatorie facultatis in hac quinta particula ministrabo. Nec pudet me de timis aliorum michi mellificare cum expedit quia ipsi receperunt etiam aliunde nec potest dici aliquid, ut Salomon testatur, quod ab alio non sit dictum. Quare sine inuidia bonos cupiens imitari quid sit dictamen more solito sic ostendo. Dictamen est congruus et appositus cuiuslibet rei tractatus, ad rem ipsam conuenienter applicitus. Congruus dicitur positione rerum, appositus compositione uerborum, ad rem applicitus qualitate negotii et meritis personarum. Hoc autem poterimus assequi tribus rebus, scilicet arte, imitatione et exercitatione. Ars est preceptio que dat certam uiam rationemque dicendi; imitatio est qua impellimur cum diligenti ratione ut in dicendo esse aliquorum similes ualeamus; exercitatio est assiduus usus consuetudoque dicendi. Qui dictator esse perfectus desiderat est necesse ut acute et cito sciat materiam et ea que materie conueniunt inuenire distincte et ordinate disponere, grauiter et uenuste pronuntiare, firmiter et perpetuo meminisse, suauiter eloqui et hornate. In his enim quinque rebus consistit perfectio huius artis. Elocutionis uero genera tria distinguimus, scilicet graue, mediocre et tertium quod extenuatum uocatur. Graue constat ex uerborum grauium magna et hornata constructione; mediocre uero ex humili neque tamen ex infima et peruulgatisima dignitate uerborum; extenuatum usque ad usitatisimam puri consuetudinem sermonis demittitur. Sed uitia collateralia sunt cauenda, quia grauis figura quandoque dilabitur in turgidum et inflatum: quod ex nouitate uerborum uel antiquitate uel ex dura translatione uel ex grauiori stilo quam res postulat cognoscitur prouenire. Mediocris in fluctuans et dissolutum quandoque declinat; extenuata in aridum et exangue. Si ergo predicta genera sunt mutanda non debet in eis fieri mutatio repentina sed paulatim ad extrema est per medium procedendum. Tria uero in omni exquisito dictamine requiruntur, scilicet elegantia, compositio et dignitas. Elegantia latinitatem et explanationem inducit. Latinitas soloecismus et barbarismus repellit. Explanatio apertam et dilucidam orationem reddit. Apertam orationem uerba faciunt usitata. Sunt autem usitata que in sermone et consuetudine cotidiana uersantur. Dilucidam orationem propria uerba reddunt. Propria sunt que ipsi rei da qua loquimur ex institutione conueniunt uel possunt ex translatione commoda conuenire, ut: Uela gemunt. Conpositio est perpolita complexio dictionum, per cola, et comata periodosque distincta et a constructionis ordine separata. In qua id obseruandum uidetur, ut naturalem ordinem dictionum artificialiter permutemus, nisi ex permutatione ordinis incongruitas generetur, quia sunt quedam dictiones solummodo preponende, ut interrogatiua, infinita et quedam coniunctiones; sunt et alie tantummodo postponende, ut coniunctiones ordinis subiunctiui et plura etiam relatiua. Nominatiuos quoque prime uel secunde persone appositionis ordo non recipit, nisi causa discretionis uel significantie postulante, ut: Uiuo ego, dicit Dominus uel causa figure, ut: Ego Priscianus scribo. Possumus tamen frequenter naturalem ordinem retinere, quia non minus aliquando quam artificialis proficit et delectat. Insuper est cauendum ne multas in mediate ponamus celeres dictiones, ut: Celebre Studium maxime proficit nec multum longarum dictionum frequentia est utendum, ut: Ex celebritate Studiorum magnam commoditatem sapientes consequuntur. Similiter omnis species metrica uel rithmica est uitanda, ut si dicam: Te rogo, te queso quod michi debeas subuenire uel sic: Tuam rogo dominationem quod michi facias rationem. Distinctiones autem sunt tres: coma, colum atque periodus, quibus dum conuenienter compositionis ordo distinguitur lectionis sensus aptius aperitur. Distinctio igitur est unius clausule integrum membrum, orationis textum digna uarietate contexens et sententias a nexu dubitationis expediens. Coma est distinctio que suppositum et appositum in se habet, in qua tamen nec sententia nec constructio est perfecta. Colum est distinctio que tam constructione quam sententia est perfecta, sed in eadem clausula plus adhuc intendit animus dictatoris. Periodus est distinctio totalis clausule terminalis. Exemplum trium distinctionum poterit esse tale: Timere debet quicumque uult aliis predicare (ecce coma), ne proprio iaculo se ipsum percutiat (ecce colum), cum predicatio sine opere contemnatur (ecce periodus). Et potest clausula ex comatibus solis uel ex colis tantummodo uel ex eis inuicem mixtis recte componi. Si autem sit una tantum distinctio, monocolon uocatur sed ad modum periodi est puntanda, ut si dicas: Paupertas bene composita pro diuitiis reputatur. In his distinctionibus est seruandum ut polisillabis dictionibus terminentur, dum modo non excedant numerum quattuor sillabarum. Sed regule huius cursus ab autoritate apostolice sedis manant. Unde, si distinctionis fuerit dictio trissillaba finitiua cuius penultima producatur, precedentis dictionis est similiter penultima producenda, hoc modo: Caritas est omnium regina uirtutum. Quod si fieri non potest, ex monosillaba et bissillaba suppleatur, hoc modo: Caritas ad plenum exornat et uestit. Eandem trissillabam sui penultimam producentem precedit monosillaba dictio eleganter, dum modo precedentis penultima dictionis sillaba breuietur, hoc modo: Caritas uirtutum omnium est regina. Si uero tetrasillaba dictio fuerit finitiua cuius penultima producatur, precedentis debet penultima breuiari, hoc modo: Caritas est uirtutum omnium complementum. Idem est iudicium, sicut diximus, de monosillaba et trisillaba sui penultimam producente. Similiter ex duabus dissillabis fieri potest idem, hoc modo: Caritas uirtutum omnium palmam gerit. Idem accidit et hoc modo: Caritas est lux mentis. Quod si distinctionem finiat dictio tetrasillaba cuius penultima breuietur precedens suam debet penultimam elongare, hoc modo: Caritas est omnium uirtutum perfectio. Idem est iudicium de monosillaba et trisillaba sui penultimam breuiante, hoc modo: Perfectio uirtutum est caritas. Et uidetur urbanius ut precedentis distinctionis ultima dictio penultimam corripiat et suam producat penultimam sequentis dictio finitiua, hoc modo: Priuilegium meretur amittere qui concessa sibi abutitur potestate. Potest tamen fieri e conuerso, ut si dicas: Qui seruit absque munere caritatis eius non est gratum diuine maiestati seruitium. Sub distinctio est membrum clausule imperfectum, determinationem aliquam discernens uel ambiguum intellectum, ut: Nata michi est Lauinia (modo est subdistinguendum post hoc uerbum est). Si uero dicam: Nata mei est Lauinia, modo est subdistinguendum ante hoc uerbum est. Idem in consimilibus dicas, ut: Non est in morte qui memor sit tui (hic debes subdistinguere post hoc uerbum est). Habet autem subdistinctio minus quam distinctio, quia distinctio suppositum et appositum in se habet et punctum sepe recipit scripturale. Subdistinctio nec punctum recipit in scriptura nec perfectionem constructionis habet sed in uoce modicam pausam facit, ut ambiguum determinet intellectum. Punctum est signum segregans intellectus et spiritum recreans prolatoris. Fit autem in scriptura et uoce ubi est coniunctionis defectus, ut: Te diligo, te honoro, sed ubi est coniunctio non est punctum necessarium scripturale quamuis utile sit uocale, ut: Te diligo et te honoro. Tamen in fine clausule bene manet, quamuis a coniunctione sequens clausula inchoetur. Fit in scripto sed non in uoce quando una littera punctatur unius nominis uicem gerens, ut: A. Fit in uoce sed non in scripto ubicumque subdistinctio locum habet. De uirgulis punctorum et modo pronuntiandi multas differentias iam audiui. Ecclesia quippe Romana omnes distinctiones pronuntiat puncto plano et utitur paucis punctis nec uirgulam ullam scribit, nisi cum finem conclusionis ponit. Alii uero dicunt omnia comata esse in fine pronuntianda per eleuationem uocis et punctum scribendum cum uirgula sursum ducta, sed cola per uocis depressionem et punctum sine uirgula subscribendum; periodos autem accentu debere grauissimo terminari et punctum scribi cum uirgula deorsum ducta. Nos uero dicimus quod omnes distinctiones, preter finitiuam, ad uocis eleuationem dirigunt finem suum; at finitiua depresse ducitur et finitur, nisi cum in ecclesia legimus, ubi sua est consuetudo seruanda. De uirgulis autem dicimus quod omne punctum sine uirgula esse debet. In fine tamen epistole uel sermonis geminum punctum cum uirgula deorsum ducta fieri assentimus. *Uelle tamen cuique est nec uoto uiuitur uno*. Clausula est plurium distinctionum continuatio, perfectam sententiam comprehendens. Abusiue tamen, sicut una uocalis dicitur sillaba, sic una distinctio clausula nominatur, ut si dicam: Fides est uirtutum omnium fundamentum. Quandoque tamen una clausula dependet ex alia, unde dicitur inperfecta, ut si dicam: Consueueras me pre omnibus honorare dum michi fortune felicitas respondebat. Nunc autem penitus me ignoras, quia prosperitas iam recessit. Et notandum quod clausule nimis curte, licet aliquando expediant, raro tamen conueniunt dictatori, quia penuriam quandam in sententia indicant et sermone. Longe uero sua prolixitate spiritum dictatoris fatigant et tedio quodam animos afficiunt auditorum. In his ergo mediocritas est seruanda, scilicet ut ex duobus uel tribus uel quattuor uel quinque membris clausula contexatur. Si uero sex uel septem uel plura membra receperit, auditoris aures ledet et spiritum dictatoris. Huiusmodi tamen longitudines apud historiographos tollerantur. Uitia compositionis sex a Tulio assignantur. Primum est uocalium crebra concursio, ut: Mala aula amat crimen. Secundum est nimia eiusdem littere assiduitas, ut: Sosias in solario soleas sarcit suas. Tertium est nimia eiusdem assiduitas dictionis, hoc modo: Cuius rationis ratio non extat, ei rationi non est ratio fidem habere. Quartum est similiter cadentium uerborum ultra quam deceat consimilis terminatio, ut: Flentes, plorantes, lacrimantes, obtestantes. Quintum est uerborum traiectio inconcinna, ut: Nullus mulier est uir. Sextum est longa uerborum continuatio, quod sepe in autoribus inuenitur. Magistri etiam addunt quod si dictio desinit in m raro sequens dictio incipiat a uocali, quia posset metacismus incidere, ut: Animam anxiam amo. Sillaba quoque in qua prima pars desinit minus apte inchoat subsequentem, ut: Error Romuli. Uitanda est insuper stridens et rixosa coniunctio literarum, quam precipue faciunt r, s, x, ut: Errat rusticus, Ars studiorum, Rex Xenophon. Si ergo desinit pars precedens in r uel s uel x cauendum est quantum possumus ne sequens dictio incipiat ab eadem. Dignitas est que orationem quarundam exornationum uarietate colorat. Exornationes autem uerborum sunt , scilicet repetitio, conuersio, complexio, traductio, contentio, exclamatio, interrogatio, ratiocinatio, sententia, contrarium, membrum, articulus, continuatio, compar, similiter cadens, similiter desinens, annominatio, subiectio, gradatio, diffinitio, transitio, correctio, occupatio, disiunctum, coniunctio, adiunctio, conduplicatio, interpretatio, commutatio, permissio, dubitatio, expeditio, dissolutum, precisio, conclusio, nominatio, pronominatio, denominatio, circuitio, transgressio, superlatio, intellectio, abusio, translatio et permutatio. Colores autem sententiarum sunt isti : distributio, licentia, diminutio, descriptio, diuisio, frequentatio, expolitio, commoratio, contentio, similitudo, exemplum, imago, effectio, notatio, sermocinatio, conformatio, significatio, breuitas et demonstratio. Elegantie, compositionis et dignitatis a Donato x uitia communiter assignantur. Nam quedam ex illis elegantiam, quedam compositionem, quedam impediunt dignitatem. Quorum primum est achirologia, id est abusio dictionis male transla te, ut: Eger sperat quartanam, id est timet. Secundum est cacephaton, id est obscenitas in sermone, quod in turpitudinem, asperitatem et inconcinnitatem diuiditur, ut: Arrige aures et: Numerum cum nauibus equat uel: Subter terram uel: Tonsrix, pro quo modo dicimus Tonstrix. Pleonasmos est superuacua uerbi adiectio, ut: Ore loquor. Parisologia est superfluitas in plena oratione considerata, ut: Ibant qua poterant et qua non poterant non ibant. Quintum est macrologia, scilicet prolixitas res non necessarias comprehendens, ut: Legati non impetrata pace retro unde uenerant domum reuersi sunt (superabundat enim retro unde uenerant). Tautologia est significationis repetitio non necessaria, ut: Egomet ipse uel: Fatur et inquid. Eclipsis est defectus necessarie dictionis quam desiderat precisa sententia, ut: Hec secum (subauditur enim dicebat). Tapinosis est humilitas rei magne, non id agente sententia quod demostrat, ut si mare dicatur gurges. Cachosintethon est compositio, id est traiectio, uitiosa, ut: Gramaticam uado Bononiam quia desidero audire. Amphibologia est ambiguitas que aliquando in una dictione attenditur, ut: Criminor, aliquando in iunctura, ut: Scio Petrum docere Martinum. Tullius ex his decem illa seorsum posuit que compositioni esse contraria intellexit . His generaliter prelibatis, sciendum est dictaminum genera esse tria: metricum, rithmicum et prosaicum. Metricum sub certa pedum et sillabarum mensura consistit; rithmicum certum numerum sillabarum et consonantiam finalem considerat; prosaicum a lege metrica et rithmica est solutum et ideo dicitur a proson quod est longum quia potest longius prorogari. Sed prosaici dictaminis aliud est epistolare, aliud non epistolare. Epistolare idem est quod epistola, de qua breuiter uideamus.l. Epistola est litteralis edictio, a salutationis clausula inchoata, cuius inuente multiplex fuit utilitas, quoniam, hac duce, mens loquitur, auditur qui tacet, absens impetrat, aspirat gratia, uernat amor. Dicitur autem epistola ab epistolo, quod est abscondo, quia mittentis affectio in ea sub sigilli munimine continetur. Habet utique epistola quinque partes: salutationem, exordium, narrationem, petitionem et conclusionem. Salutatio est oratio diuersarum personarum nomina cum officio preferens optate salutis in qua primo recipientis nomen, maxime quando maioribus uel equalibus sermo dirigitur, adiectiuis debet conuenientibus circum scribi, que illius meritis congruant et honori, ut si dicatur imperatori uel regi: piissimo, christianissimo, illustrissimo, serenissimo; si duci uel comiti: sublimi, magnifico, precellenti; si pape uel episcopo: beatissimo, uenerabili, reuerendo; si amico: carissirmo, dilectissimo, dulcissimo, speciali. Scribentis uero titulus talibus debet confici adiectiuis que humilitatem sonent, obsequium spondeant, redoleant caritatem, qualia sunt: indignus, humilis, deuotissimus, affectuosissimus, sincerissimus. Nulla uero dictio prime uel secunde persone in salutationis clausula est ponenda. Uerba salutationis sunt: mittit, dirigit, optat, desiderat et affectat, que non solent in salutatione poni sed extrinsecus subaudiri. Tamen ad generalitatem omnium salutationum que fieri possunt tales a modernis sunt notule introducte: . *Gratia post titulus, ordo, deuotio cleri seruitium quoque condictio, stirps ac amor, unde laus, locus, officium sit clero qui mereatur laus, locus, officium laicis sit qui timeantur*. Primi duo uersiculi pertinent ad mittentem, ut sciat qualiter debeat ponere nomen suum et primus uersiculus est in clero sed reliquus extra clerum. Eos ergo per ordinem exponamus. Gratia significat quia prelatus scribens, posito suo nomine, debet dicere Dei gratia siue diuina miseratione uel permissione, preter dominum apostolicum, qui nec de se dicit Dei gratia nec de altero cui scribat, sed, Christi humilis imitator, seruum seruorum Dei se causa excellentioris humilitatis appellat. Nec debet magnus prelatus, cum regi uel apostolico scribit, dicere Dei gratia de se ipso. Ubi ergo Dei gratia dicitur de mittente, licet indignus uel in meritus postea subsequatur, sed diuina miseratione uel permissione posita est tacendum. Nec debet dicere Dei gratia si modica prelatione fungitur uel honore, quia Dei gratia quandam excellentiorem innuit dignitatem. Post titulus est ponendus, id est nomen ecclesie in qua noscitur titulatus. Ordo exigit ut dicatur si est patriarcha uel episcopus uel alia preditus dignitate. Deuotio cleri postulat quod post Dei gratia dicat licet inmeritus uel indignus sed hec deuotio ab imperatore uel rege non ponitur. Potest enim hic idem uersiculus potentioribus laicis adaptari, posito in loco ecclesie laicalis nomine dignitatis et quod se inmeritos non appellant nec proprie debent dicere Dei gratia nisi qui untionem sui apicis receperunt. Secundus uersiculus similiter ex parte mittentis intelligitur. Seruitium significat quod si minor scribit maiori potest se fidelem uel seruum uel deuotum uel humilem famulum nominare. Debet quoque dicere que sit eius condictio, scilicet an clericus, an miles, an iudex, an sit medicus, an mercator. Stirps etiam est tangenda quandoque, ut dicat ille qui mittit utrum habeat cum recipiente lineam parentele, ut eius filius uel nepos deuotissimus uel humilis frater; uel dicat cognationem suam, ut: Bonifacius de Lambertatiis. Amor hoc exigit, ut si est inter eos dilectionis affectio ad memoriam reducatur. Unde requirit quia, si est necesse, debet dicere de tali patria siue uilla. Reliqui duo uersiculi sunt ex parte recipientis et intelliguntur sic: laus enim requirit nomina laudem significantia recipienti asscribi, ut scilicet in dignitate constitutis dicatur: Sanctissimo in Christo patri uel reuerendissimo uel reuerendo, uenerabili, metuendo, colendo. Et hoc in clero, sed extra clerum: egregio uiro, uictoriosissimo principi, magnifico domino, illustri regi et his similia. Reliquis autem prudenti, nobili, sapienti, litterato, discreto secundum genera singulorum. Locus et officium debet clericis et laicis assignari dicendo: talis loci episcopo uel decano, potestati uel consulibus talis loci, posito Dei gratia quando scribitur maioribus prelatis sed non sequente licet in merito uel indigno. De laico recipiente numquam dicitur Dei gratia, nisi de inperatore uel rege. Officium ergo sit clero qui mereatur, scilicet dum clero dicitur: dignissimo et bene merito. Ultimus uersiculus spectat ad laicos recipientes, quorum laus et locus et officium, sicut de clericis diximus, est ponendum; qui timeantur dum eis dicitur: potentissimo et hostibus metuendo . Id autem quod mittitur uel optatur clericis siue laicis debet esse tale quod uel ad commodum recipientis pertineat, ut cum felicitatem mittimus uel salutem, uel pertineat ad mittentem, ut si benedictionem uel bonam uoluntatem uel deuotionem destinat et fidele seruitium, uel ad mittentis et recipientis uideatur meritum pertinere, ut si mittatur salus cum prontitudine seruiendi. Salus enim ad recipientem, promptitudo seruiendi pertinet ad mittentem. Exordium est oratio comparans animum auditoris ad reliquam dictionem. Quod fit tribus modis: docilitate, beniuolentia, attentione. Redditur enim auditor docilis prelibatione materie, beniuolus ex circumstantiis rerum et meritis personarum, attentus utilitate, magnitudine uel nouitate negotii. Et nota quod docilitas et beniuolentia mutua se interdum anticipatione preueniunt, interdum uero utiliter amiscentur. Si enim grauis est nobis animus receptoris aut aliquatenus odiosa materies, subito a captatione beniuolentie conuenit exordiri, qua reddatur et ille placabilis et causa quam suggerimus excusata. Ceterum, peritissimo dictatori solum excusasse non sufficit, nisi agat quod in ipso est, ut in acceptatione negotii quoque probabilibus auditor rationibus inducatur. Cum uero nulla obstiterit huiusmodi difficultas, licet statim a docilitate incipere uel artificiosa iunctura docilitatem beniuolentiamque miscere aut, omisso prorsus exordio, ad libertatem narrationis accedere. Narratio est rerum gestarum uel ut gestarum expositio. Hec debet esse breuis, aperta et uerisimilis. Breuis est que sola necessaria comprehendit, aperta que facile in intellectum cadit, uerisimilis que debitas circumstantias non omittit. Nam si narratio uidebitur falsitatis interpres, subito quidem et auditoris animum indignatione obruet et totius negotii fundamenta subuertet. Nichil autem refert unam rem tantum uel plures in narratione aliqua comprehendi, cum et simplex esse possit et multiplex. Petitio est oratio qua petentis intentio artificiosa exactione depromitur. Hec uero, quotiens magne persone aut pro magna necessitate porrigitur, sit supplex, humilis, efficax, que necessitates nostras et auditoris exageret pietatem, munificentiam, gloriam, retributionem, ut, dum sollicite sic perorat, munus quod postulatur extorqueat. Si uero dirigatur in subditos, potest esse preceptiua, comminatiua, exhortatiua uel consultoria, ut secundum affectum formamque sermonis tam officii quam meriti nomina sortiantur. Hec autem sunt signa narrationis si exordium est premissum: hinc est, inde est, proinde est et omnia que possunt cum ratione a precedenti exordio trahere argumentum, ut: ergo, igitur, itaque, iccirco, quare, cuius rei causa eapropter et propterea, quapropter, quamobrem, unde, quocirca, ideo, ideoque, uerum quia, si conuenienter, ubi fuerint ponenda, ponantur. Hec eadem sunt petitionis signa si exordium uel narratio est premissa. Et notandum quod aduerbiis localibus, ut: unde, hinc, inde et coniunctionibus causatiuis, ut: quare, quapropter et quamobrem pulcrius ad signandum utimur quam coniunctionibus illatiuis. Notari uero apostolice sedis ob quandam cautelam non signis omnibus his utuntur nec attribuunt petitioni signa que narrationi dederunt. Quod non ideo uitant quia non possit de iure fieri sed ut falsarii melius cognoscantur. Quare frequentiusp.in principio narrationis dicunt: hinc est, inde est, proinde, sed in petitione quare, quocirca, uerum quia et paucissimis aliis locum prestant. Signa diuisionis uel additionis hec esse possunt: preterea, insuper, ad hec, item, quoque, nec non, super eo, uero. Conclusio est postrema clausula epistolari eulogi, que sermonem terminat materiamque consumat. In qua maxime curandum est ut que superius dicta sunt digna et remunerabilia comprobentur, si ea contingat impleri, aut egre ferenda, si despici. Si qua uero supradictarum partium in epistola componenda defuerit, nichil perfectioni epistolari preiudicat, dum modo assumpta materia necessariis undique rationibus fulciatur. Interdum enim ex quinque partibus epistola integratur, hoc modo: Iohanni patri et domino plurimum reuerendo Petrus humilis eius filius cum subiectione salutem. Cum scientia sit nobilis possessio illa est maxime appetenda que nobilissima reputatur. Hinc est quod in legum honorabili facultate propono ulterius desudare, quia per illam sui possessores multum honoris et commodi consequuntur. Quocirca uestre dominationi deuotio supplicat filialis quatinus causa emendi codicem et Digestum cum Institutionibus libras Bononiensium michi mittere procuretis, scientes profecto quod iste labor uobis et amicis nostris honorem magnum et gloriam reportabit. Interdum constat epistola tantum ex quattuor uel ex tribus uel etiam ex duabus, interdum ex una tantum. Potest enim sufficere sola narratio, ut si dicam: Noueritis me conuentum in iure canonico celebrasse. Petitio similiter sola potest sufficere, ut si dicam: Rogo te quod Bononiam reuertaris. Quedam domina scripsit amasio suo tantum ueni et tamen uno sinplici uerbo suam expressit optime uoluntatem. Narratio igitur et petitio sunt ita partes epistole principales quod sine altera illarum ad minus epistola non poterit permanere. Salutatio uero, exordium et conclusio sunt partes minus aliis principales, quia nulla earum potest sufficere per se tantum. Consueuit tamen amicus amico mittere quandoque salutem solam, ut si dicam: Saluta Petrum ex parte mea, sed dicimus quod hec petitio, non salutatio, nominatur. Quid ergo si dixerit Martino Petrus salutem ita quod nil aliud post sequatur nec ille qui scribit habeat intentionem nisi mittendi salutem? Dicimus quod hoc inauditum et insuetum est. Dico tamen quod potest recipi et talis salutatio uicem epistole continebit. Interdum partes epistole per condictionale signum uel causatiuum, quod est si, quia, uerumquia, quoniam, cum, eleganter causa compendii sub una continuatione iunguntur, ut si exordium et narratio connectantur, petitione postea et conclusione separatim sequentibus, ut si dicam: Quia michi ad studium accedenti uestra gratia dignata est auxilium policeri, tempus noueritis iam adesse in quo, nisi uestre liberalitatis manum sensero adiutricem, ab incoato studio me oportebit penitus resilire. Unde nobilitatem uestram affectione deprecor subiectiua quatinus promissionem uestram dignemini ducere ad effectum. Si enim in tanta necessitate uestra gratia michi subuenerit de fideli fidelissimum et tamquam proprium seruum me habebitis donec uiuam. Interdum exordium et narratio sunt diuisa sed petitio et conclusio in una clausula continentur, interueniente hoc aduerbio ita uel taliter uel participio quod potest iungere duas clausulas, ut si dicam: Letatus sum quam plurimum quia me quasi dormientem in promissione quam feceram tuis litteris excitasti. Quare x libras imperialium tue necessitati animo hylari per latorem presentium destino in presenti, quia ne fas iudico amicum uanis pollicitis detinere. Unde amicitiam tuam hortor attentius et deposco quatinus in stadio scolastici agonis curras taliter et labores quod brauium accipere merearis. Interdum quattuor predicte partes in duabus clausulis continentur, exordio et narratione sub uno signo coniunctis et petitione atque conclusione sub alio, ut si dicam: Quia multum de uestra dominatione confido noueritis quod causa legendi Bononiam uenire proposui. Quare uestre discretioni supplico uehementer quatinus pro me uestro fideli taliter laboretis quod hospitem qui me pascat habere ualeam competentem. Interdum exordium et petitio in una clausula coniunguntur, hoc modo: Cum michi pater sitis et dominus specialis supplico dominationi uestre quatinus in aliquo beneficio michi dignemini prouidere. Interdum narratio et petitio in una clausula continentur, hoc modo: Quia pecuniam mecum delatam penitus iam expendi, rogo paternitatem uestram quatinus adhuc denarios michi pro necessariis destinetis. Interdum tres partes epistole in una clausula possunt esse, ut si exordium et narratio et petitio coniungantur, hoc modo: Cum sitis michi unicus benefactor, noueritis quod x librarum debito sum grauatus, rogans dominationem uestram quatinus pecuniam michi causa soluendi debitum transmittatis. Interdum predicte quattuor partes comprehenduntur simul, hoc modo: Quoniam incommoditas quam mei causa patimini animam meam grauiter uulnerauit, ecce per I. latorem presentium c libras imperialium uobis mitto causa soluendi debitum meum totum, uestram nobilitatem rogans attentius quatinus contra me uestra bonitas non turbetur, cum personam et quicquid habeo sim paratus exponere pro uestro seruitio et honore . Interdum post hanc coniunctionem quod uel quatinus cause redditio cum hac coniunctione cum in eadem clausula subsequitur eleganter, hoc modo: Miror quod, cum sis in sacris ordinibus constitutus, agere contra honestatem ordinis non uereris uel sic: Firmiter tibi precipiendo mandamus quatinus, cum diuina sint scolasticis preponenda, regredi ad commissam tibi ecclesiam non posponas. *Tres michi conuiue prope disentire uidentur*. Unde si habent diuersos animos qui ad epulas tulliane refectionis accedunt, non est nobis, Romanum stilum tenentibus, admirandum, quia in mensa tuliana delicie discumbentibus innumerabiles apponuntur et approbande sunt sententie singulorum dummodo supra radonis basim firmiter sint fundate. Quare modum elegantissimum quem seruant Gallici dictatores operi nostro duximus inserendum, ut ad plenum singuli possint quod desiderant inuenire. Dictamen est congrua et apposita litteralis editio, de aliquo uel mente concepta uel sermone uel litteris declarata. Unde, sicut est triplex uox, scilicet imaginaria, scripta, prolata, sic triplex uidetur esse dictamen, scilicet mentale, scripturale, uocale. Congrua dicitur litteralis edictio idoneitte uerborum et sententiarum, quia non sufficit ut sit latinitas in sermone nisi sententie rei de qua intenditur respondeant competenter. Apposita dicitur quantum ad cursum lepidum et decorem. Tamen, cum rudibus aut ydiotis scribitur, sufficit ut sit congrua, quoniam ad appositionis hornatum imperitus non aliter quam surdus ad citharam commouetur. Dictaminum tria sunt genera, scilicet primum, medium et extremum. Primum est prosaicum, id est longum et diffusum, quod ciuile uocatur eo quod inter ciues naturaliter locum habet et traxit etiam originem a natura. Medium est rithmicum, id est molle uel numerosum, quod habet conuenientiam cum primo pariter et extremo, quia nec uagatur longius sicut prosa nec tempora sillabarum iudicat sicut metrum. Extremum uero dicitur phylosophycum siue metricum, quia istud causa rectitudinis et breuitatis et delectationis diligentissime a phylosophys est inuentum. Hic ergo de prosayco est agendum, ita quod specialia prius que circa edificium epistolare uersantur et postea generalia subiungemus. Epistola est exenium litterale, mittentis intentionem plene certificans cum salute. Nam exenium dicitur munus quod mittitur ab absente: unde bene conuenit epistole que fuit inuenta causa absentium personarum. Et dicitur ab epi, quod est supra et stolo, quod est horno. Inde epistola quasi suprahornata, quia nullus modus loquendi tanto compendio tantoque fuit artificio exornatus. Partes epistole sunt quinque, scilicet salutatio, exordium narratio, petitio et conclusio, quamuis non omnes in qualibet epistola requirantur sicut nec omnes partes orationis in qualibet oratione perfecta ponuntur.De his ergo per ordinem uideamus. Salutatio est prima pars epistole de natura, in qua nulla prime uel secunde persone dictio, secundum usum nostri temporis, est ponenda. Uerbum quoque subauditur extrinsecus, ut optat, mittit, desiderat uel affectat, quia non est in ambitu salutationis ponendum. Nomina personarum debito sunt ordine cum suis in ea meritis declaranda, ut quotiens maiori scribitur uel equali semper nomen recipientis in tali ordine premittatur. Si uero maior minori scripserit, debet premittere nomen suum, nisl quando aliud sit in causa. Et nota quod in epistolis Gallicorum salus cuicumque recipienti mittitur, nisi excommunicatis et perfidis inimicis uel forsitan propter aliquam sui culpam indignis. Seruus ergo, domino suo scribens, ei salutem cum fidelitate secure transmittit. Et uidetur certe quod faciant hoc de iure, quia nullum uotum acceptabilius est salute. Id autem quod mittitur uel optatur tam acceptabile debet esse quod ipse mittens per hoc a sui persona uel recipientis possit et uideatur sibi beniuolentiam comparare. His ita premissis, formas quarundam salutationum causa rudium subiungamus a superioribus inchoantes. Dominus papa, scribens episcopo uel maiori, ut patriarche, primati, archiepiscopo, uocat eum uenerabilem fratrem et, posito nomine dignitatis, salutem et apostolicam benedictionem mittit, hoc modo: Honorius episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabili fratri U. Pisano archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem. Et si scribit duorum simul eorum, ponit ordine debito dignitates, hoc modo: Ho. episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabilibus fratribus U. Pisano archiepiscopo et P. Lucensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem. Hoc idem seruat quando scribit duobus archiepiscopis, ut si dicam: H. episcopus, seruus seruorum Dei, uenerabilibus fratribus I. Rauennati et P. Mediolanensi archiepiscopis salutem et apostolicam benedictionem. Idem seruat quando scribit duobus episcopis, ut Florentino et Fesulano. Et notandum quod si fuerit legatus uel etiam delegatus ille cui scribitur non est hoc in salutatione tacendum, ut si dicam: H. episcopus, seruus seruorum Dei, I. Rauennati archiepiscopo apostolice sedis legato salutem et apostolicam benedictionem. Et uide quod si habet legationem perpetuam est coniuntio interponenda, ut dicatur archiepiscopo et apostolice sedis legato. Quod si fungitur legatione ad tempus non debet coniunctio interponi. Generaliter uero omnes alios dilectos filios appellat, nisi hereticos uel indignos. Unde abbati dicit taliter uel decano: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio P. abbati sancti Proculi de Bononia salutem et apostolicam benedictionem. Si duobus abbatibus simul scribat utrique locum sue dignitatis conseruat, hoc modo: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilectis filiis I. sancti Stefani et P. sancti Proculi abbatibus salutem et apostolicam benedictionem. Similiter facit omnibus in clericali ordine constitutis, excepto quod mediocribus clericis consueuit dicere, ut quidam asserunt, dilectis in Christo filiis sed minoribus dicit dilectis filiis. Nunc uidendum est quomodo papa secularibus personis scribat. Scribit ergo imperatori hoc modo: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio F. Romanorum imperatori et semper agusto salutem et apostolicam benedictionem. Idem regibus dicit, excepto quod nec imperatores eos nominat nec agustos, ut: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio H. illustri regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem. Tamen regem Francie et regem Terre Sancte consueuit uiros catholicos appellare dicens ita: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio uiro catholico L. illustri regi Gallorum salutem et apostolicam benedictionem. Si uero scribat alicui principi uel comiti uel marchioni et nomen et locum et dignitatem conseruat ei sic dicens: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio H. duci Austrie uel: dilecto filio A. marchioni estensi uel: dilecto filio M. comiti Bagnacaualli uel: dilecto filio comiti Iacobo marescalco exercitus Romanorum salutem et apostolicam benedictionem. Si autem alicui castellano mittat litteras uel baroni eum nobilem uirum appellat, hoc modo: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio uiro nobili A. de Bretinoro salutem et apostolicam benedictionem. At si minori persone scribat non apponit uiro nobili sed dicit hoc modo: H. episcopus, seruus seruorum Dei, dilecto filio G. de Galliano salutem et apostolicam benedictionem. Tandem sciendum est quod nomen domini apostolici, siue mittat siue recipiat, est omnibus preponendum nec Dei gratia dominus apostolicus de se uel de alio dicit in salutationibus ab eo missis nec umquam ponit ibi hoc pronomen suo. Nunc uidendum est quomodo clerici et laici domino pape scribant. Episcopus ergo uel maior debet scribere in hunc modum: Sanctissimo patri et domino H. Dei gratia summo pontifici H. deuotus filius Bononiensis episcopus minister indignus salutem et reuerentiam tam debitam quam deuotam. Inferiores possunt dicere fere idem, ut: Beatissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici I. deuotissimus eius filius sancti Stefani de Bononia dictus abbas salutem et orationem uel salutem et se ipsum ad pedum oscula beatorum uel salutem et quicquid patri deuotio filialis. Seculares scribunt summo pontifici in hunc modum: Sanctissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici F. deuotus filius eadem gratia Romanorum imperator et semper agustus salutem cum subiectione perhenni uel salutem et tam promptum quam debitum famulatum uel salutem et debite fidelitatis obsequium. Idem possunt omnes dicere seculares si domino apostolico fidelitatem fecerunt. Alioquin, se deuotos uel deuotissimos filios nominantes, salutem et obsequium mittunt uel salutem et subiectionem perpetuam uel salutem cum prontitudine seruiendi. Cardinales autem uocat dominus apostolicus omnes fratres. Ipsi uero deuotos filios se appellant. Sed episcopi cardinales non aliter quam ceteri episcopi debent apostolicum salutare. Qui autem sunt presbiteri cardinales ponunt titulum sui cardinalatus, preter cardinalem ecclesie Apostolorum qui ponit basilicam et non titulum, hoc modo: H. sanctissimo patri et domino Dei gratia summo pontefici S. deuotus filius basilice Apostolorum presbiter cardinalis salutem et reuerentiam tam debitam quam deuotam uel sic: Beatissimo patri et domino H. Dei gratia summo pontifici P. deuotus filius presbiter cardinalis tituli Sancte Anastasie salutem cum subiectione perpetua. Sed alii dicunt sacrosancte Romane ecclesie se diaconos cardinales, hoc modo: Sanctissimo patri ac domino H. Dei gratia summo pontifici I. Capuanus deuotus filius sacrosancte Romane ecclesie diaconus cardinalis salutem et obedientiam uel salutem et reuerentiam tam debitam quam deuotam. Archiepiscopus autem suffraganeum sibi episcopum carissimum fratrem uocat; eos uero qui non sunt ei suffraganei uenerabiles fratres dicit (suffraganeos dicimus omnes episcopos qui ad ipsius iurisdictionem spectant). Episcopus uero suum metropolitam, id est archiepiscopum, patrem reuerendum appellat sed alios archiepiscopos uenerabiles patres dicit. Si archiepiscopus archiepiscopo uel episcopo uel episcopus episcopo scripserit eum uenerabilem fratrem uocat, hoc modo: Uenerabili fratri P. Dei gratia archiepiscopo Mediolanensi I. eadem gratia sancte Rauennatis ecclesie archiepiscopus licet indignus salutem et sinceram in Domino caritatem. Nullus alius archiepiscopus uocat in salutationibus ecclesiam suam sanctam nisi Rauennas. At si scribat episcopo suffraganeo tunc debet preponere nomen suum, hoc modo: I. sancte Rauennatis ecclesie archiepiscopus licet immeritus uenerabili fratri H. Bononiensi episcopo salutem et orationem in Domino uel salutem in Domino uel salutem in acimis sinceritatis et ueritatis. Episcopi uero scribunt minoribus in hunc modum: H. Dei gratia Bononiensis episcopus licet indignus dilecto in Christo filio magistro T. archidiacono ecclesie Bononiensis salutem in Domino uel salutem et benedictionem uel salutem cum sincere dilectionis affectu. Abbati mittit salutem et in sancta religione perseuerantiam uel salutem et amorem uel salutem et sic currere in agone ut brauium mereatur. Abbati uero et suo capitulo scribit hoc modo: H. Dei gratia Bononiensis episcopus licet indignus dilectis in Christo filiis G. abbati et uniuerso conuentui monasterii de Columba salutem et cum angelis gloriari uel salutem in eo sine quo non est salus uera nec oratio fructuosa. Eodem modo abbatisse scribit et suo capitulo, mutatione generum tamen facta.Et nota quod dominus papa numquam dicit dilecto in Christo filio sed simpliciter dilecto filio. Archiepiscopi uero et episcopi dicunt minoribus clericis dilecto in Christo filio sed laycis dilecto filio simpliciter. Si archiepiscopus uel episcopus scripserit imperatori uel suo regi preponit nomen ipsius et ipsum laudibus superlatiuis honorat, hoc modo: Serenissimo domino F. Dei gratia Romanorum imperatori semper agusto G. humilis eius fidelis archiepiscopus Mediolanensis licet indignus salutem cum fidelitate uel salutem et in cuntis seruitium tam debitum quam fidele. Cuilibet enim de mundo est nomen imperatoris pre ponendum nisi apostolico, quia ipse tamquam summus omnibus antefertur. Si autem alii regi quam suo scripserit, positiuo non superlatiuo utetur, hoc modo: H. Dei gratia illustri regi Anglorum I. eadem gratia Parisiensis episcopus salutem et prosperos ad uota sucessus uel salutem in eo per quem regnant reges et potentes scribunt iustitiam. Aliis uero secularibus episcopi se preponunt, nisi aliqua obstiterit digna causa, ponentes nomen et locum et dignitatem eorum, sicut dominus papa facit.l. Si autem archiepiscopus uel episcopus scribat alicui castellano uel capitaneo uirum nobilem eum uocat et si fidelitatis hominio sibi astringitur, dicit eum dilectum uel suum fidelem sicut faceret dominus temporalis. Imperator uocat regem Francie illustrem uel specialem amicum uel dilectum consanguineum; ducem uel comitem non sub se positum uirum strenuum appellabit, sed positum sub se dilectum fidelem dicit. Similiter rex uel comes uel quilibet secularis dominus scribit. Si uero comes uel secularis persona scripserit regi uel imperatori eum serenissimum appellabit et salutem et fidele seruitium sibi mittit uel promptum et perpetuum famulatum. Si uero sacerdos scripserit sacerdoti uocat eum carissimum fratrem uel amicum precipuum, posito loci nomine et ecclesie sue et mittit ei salutem et amorem uel aliud acceptabile. Si uero quis scripserit capellano uel alii clerico sub se posito uocat eum suum dilectum capellanum uel clericum uel canonicum et decet ut quandoque nominet eum fratrem. Amicus amico dicit dilecto suo uel carissimo amico uel amicorum precipuo cum plenitudine dilectionis salutem. Hoc autem dico: positis reliquis circumstantiis que conueniunt meritis personarum.Scolari dicendum est: Salutem et scientiam consequi quam affectat. Pater mittit dilecto filio: Salutem et benedictionem. Filius autem mittit: Patri et domino reuerendo cum subiectione salutem. Sed pater filio indignatus mittit ei salutem quam meruit uel cito discedere ab erratis. Filius autem indignato patri potest dicere: Salutem et subiectionem in omnibus et per omnia filialem uel Salutem et penitentiis filii misereri uel Salutem et dictis non credere inuidorum.Et hec ad presens de salutatione sufficiant. Exordium est oratio animum auditoris idonee comparans ad reliquam dictionem. Hoc autem euenit si eum beniuolum facimus et docilem et attentum. Et licet hoc in exordio principaliter faciamus, tamen in reliquis partibus epistole idem possumus obseruare, ut si de recipiente laudabilia predicemus et de nobis cum humilitate loquamur. Beniuolum reddimus ex circumstantiis rerum et meritis personarum, docilem prelibatione materie, attentum nouitate rerum uel magnitudine uel utilitate uel etiam grauitate Set beniuolentiam captamus quattuor modis, scilicet a nobis, ab auditoribus, ab aduersariis et ab ipsis rebus, ea scilicet de personis et negotiis asserendo per que speremus fauorem nobis ab auditoribus hesiberi. Quandoque igitur beniuolentiam captamus a nobis tantum, quandoque a persona recipientis tantum, quandoque pariter ab utrisque. A rebus ipsis captamus beniuolentiam tam in exordio quam in conclusione: in exordio ut si nostrum uel alicuius factum ostenderimus esse tale per quod nobis reddatur fauorabilis animus auditoris, scilicet ut socius socium uel amicus amicum diligat; ut patrem natus colat et ueneretur. In conclusione captatur beniuolentia ab ipso negotio cum ostenditur quid sequatur si premissa contingat impleri. Quomodo ab inimicis captetur beniuolentia bene patet, scilicet si turpia uel segnia uel crudelia de illis probabiliter memoremus. Exordiorum aliud principium, aliud insinuatio. Principium est oratio protinus et perspicue auditoris animum efficiens docilem, beniuolum et attentum. Insinuatio est oratio quadam dissimulatione et circuitione obscure subiens animum auditoris. Principio utimur in causa dubia, humili et honesta. Insinuatione utimur quando causa nostra est turpis uel quando sunt auditores defessi uel quando uidetur ab auersa parte auditoribus persuasum. Et notandum (nota) quod in causa dubia, id est partim honesta et partim in honesta, semper est a captatione beniuolentie inchoandum, sed in causa humili attentum precipue debemus facere auditorem. In causa honesta possumus a docilitate uel beniuolentia incoare uel, nullo premisso exordio, statim ad narrationem accedere. In turpi uero causa est semper a beniuolentia inchoandum. Exordiorum aliud intrinsecum, aliud extrinsecum. Intrinsecum dicitur quando sub una clausula narrationi connectitur uel quando narratio sine ulla digressione prodit ab ipso; et tunc proprie signis utimur causatiuis, ut quare, qua propter, qua de causa. Extrinsecum uero dicitur quod longius ad narrationem accedit; et tunc proprie utimur singnis localibus, ut hinc est, utique uel unde est uel aliis consimilibus. Octo sunt principia exordiendi, scilicet quantitatiuum, qualitatiuum, aduersatiuum, similitudinarium, condictionale, causale, temporale, absolutum. De singulis breuiter uideamus. Quantitatiuum est quod alicuius rei quantitatem ostendit ex qua constituitur fauorabilis animus auditoris, hoc modo: Quantum uestre nobilitati seruiuerim credo uestram prudentiam non latere. Qualitatiuum ad qualitatem rei uel persone pertinet, ut si dicam: Qualis amicus uobis extiterim in tempore oportuno effectus operum id indicat manifeste. Aduersatiuum sumitur ut si dicam: Quamuis ad impetrandum nulla michi suffragentur obsequia meritorum, de uestra tamen benignitate confisus ad portum uestre dominationi uenio confidenter. Similitudinarium ita sumitur: Ad uos tanquam patrem et dominum specialem mee deuotionis litteras destinaui. Condictionale, id est consecutiuum, poterit ita summi: Si meam indigentiam uestre dominationi expono, uestra non debet discretio ammirari, quia uos tantum michi estis specialis dominus et unicus benefactor. Causale dicitur quod per coniunctionem causalem sumitur, ut si dicam: Quia requies michi uestris iusionibus est parere, ideo quicquid iubetis libentissime facere sum paratus. Temporale tempus respicit, ut si dicam: Quando uestre dominationi oportunitatem habeo seruiendi meus tunc uere animus gratulatur, quia dum sum in uestro seruitio reputo me felicem. Asolutum appellatur quodlibet aliud a predictis et idem dicitur generale, quia diuiditur in tres species, scilicet auctoritatem, prouerbium et sententiam. Auctoritas est sententia imitatione digna, ut: Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum celorum. Prouerbium est sermo breuis, comuni hominum oppinione generaliter comprobatus, hoc modo: Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Et sic prouerbium est uelud quedam maxima que dat fidem aliis sed non recipit aliunde. Nec sunt multa prouerbia inserenda nec plura in mediate prouerbia socianda. Sententia est oratio de moribus sumpta, quid deceat breuiter comprehendens, hoc modo: Is est extimandus liber qui nulli turpitudini seruit. Item: Omnes homines qui de rebus dubiis consultant ira, odio, misericordia uacuos esse decet. Sepe tamen apud dictatores, et maxime Aurelianenses, prouerbium idem prorsus quod sententia reputatur. Hoc autem genus exordiorum quod absolutum uel generale uocatur in qualibet epistole parte inseri potest, excepta salutatione. Et inde dicitur absolutum, quia liberum est ab illis septem et ad plures partes epistole trahitur quam illa sed precipuum locum habet statim post salutationem, similiter in fine post conclusionem, quia semper extrema debent ualidiori fortitudine roborari. Hoc ergo genere exordiorum quod absolutum uel generale dicitur, ratione illius partis que prouerbium uel sententia nominatur, Gallici frequentius in dictamine epistolari utuntur quia per communem locum exordii, quasi per quandam maximam, totum quod sequitur uel etiam antecessit comprobant euidenter. Octo autem predicti modi possunt per hunc uersiculum retineri: *Quantum, quale, licet, ut, si, quia, quando, solutum.* Per hoc enim possumus illos octo modos exordiorum habere: quantum pertinet ad quantitatiuum, quale ad qualitatiuum, licet ad aduersatiuum, ut ad similitudinarium, si ad conditionale, quia uero ad causale, quando ad temporale, solutum ad generale. Exordium autem debet habere sententiarum et grauitatis plurimum sed splendoris et festiuitatis et concinitudinis minimum ne suspicio innascatur que orationi fidem et auctoritatem adimit oratori. Uitia uero exordiorum sunt septem, scilicet uulgare, commune, commutabile, longum, separatum, translatum et contra precepta. Uulgare est quod pluribus causis accommodari posse uidetur, ut si diceret idiota: Iniquum est hominem accusare. Hoc enim potest ad omicidam et furem trahi. Commune dicitur quo nichilominus aduersarius uti potest, hoc modo: Audiatis, queso, quia foueo bonam causam. Commutabile dicitur quod potest aduersarius leuiter in contrarium commutare ut si dixerim: Audite me intuitu patris mei qui uobis seruiuit et tu dicas: Audite me non intuitu mei patris sed mei qui diu uobis seruiui. Longum est quod pluribus uerbis atque sententiis quam sit necesse producitur. Separatum est quod non pertinet ad causam nec sequenti narrationi coheret. Translatum est quod aliud conficit quam postulet genus cause, ut si docilem quis faciat auditorem cum beniuolentiam causa desiderat uel si utatur principio quando est insinuatione utendum. Contra precepta est illud quod neque docilem neque beniuolum neque attentum efficit auditorem. Narratio est rerum gestarum aut ut gestarum expositio, que unum potest et multa narrare: unde, quandoque simplex, quandoque multiplex nominatur. Fit autem narratio de rebus preteritis, presentibus et futuris, maxime per uerbum indicatiui modi, ut: Bononie optata perfruor sospitate uel, alio uerbo precedente, oportet quod indicatiuus sequatur, preposita hac coniunctione quod, ut: Noueritis quod audiui logicam tribus annis uel sequatur infinitiuus, subtracta eadem coniunctione quod, ut: Significo uobis me Bononiam accessisse uel me incolumem permanere uel me in proximo rediturum. Nam accusatiuus debet precedere infinitiuum. Narrationem decet esse breuem, probabilem et apertam. Breuis est que non plura quam requirit necessitas comprehendit. Probabilis est si a ueritate non uidebitur dissentire. Narratio est aperta que res narrandas explicat ordinate. Item commoda mittentis, prout materia postulat, debet sufficienter narrare, ita quod nil ponat superfluum nec tangat sibi aliquid nociturum. Redditio quoque cause locum precipuum habet in narratione, sicut et in ceteris epistole partibus, excepta salutatione. Distinctiones insuper, que coma, colum, periodus nominantur, rerum serie narrandarum debent clausulatim et distincte per ordinem explicare. Petitio est oratio rei quam petimus expresiua. Nec dicitur petitio quia per illam semper aliquid postulemus sed ab usu frequentiori nomen accepit. Et est petitio simplex, qua petimus unum solum, multiplex est qua plura. Species autem petitionum sunt octo, scilicet precatiua, preceptiua, hortatiua, suasoria, monitoria, minatoria, correctoria et absoluta. Et nota quod precatiua et monitoria possunt persone cuilibet conuenire sed preceptiua conuenit tantum maiori. Hortatiua uero, suasoria, minatoria et correctoria proprie conueniunt eidem maiori; sepe tamen paribus et minoribus adaptantur. Absoluta uocatur omnis alia petitio a predictis et hec est generalis que diuiditur in quasdam species, quia petimus dicendo, scribendo, significando et quandoque alio modo. Conclusio est oratio epistole terminalis per quam ostenditur quid commodi sequatur si petitio fuerit exaudita et quid incommodi si neglecta. Fit autem quadrupliciter, scilicet affirmando, ut si dicam: Hoc si feceris me semper habebis ad tuum seruitium promtiorem. Fit negando, ut si dicas: Quod si non feceris, te ulterius non amabo. Fit affirmando et negando simul, hoc modo: Quod si feceris a tuo seruitio non desistam. Fit negando et affirmando simul, hoc modo: Quod si a studio non destiteris tibi sufficienter necessaria ministrabo. Quam uis epistola ex quinque partibus integretur, potest tamen ex pautioribus quandoque constare, quia in sola narratione uel petitione potest consistere, omnibus aliis relegatis. Unde, narratione subtracta, non debet petitio remoueri uel e conuerso. Subtrahitur enim quandoque salutatio causa indignationis et tunc sufficiunt tantum nomina personarum; quandoque tacetur exordium, quia rei dignitas per se patet; quandoque narratio, ut in litteris preceptiuis; quandoque petitio, ut frequenter in epistolis remissiuis; quandoque conclusio, quia rei commoditas uel incommoditas per se patet uel quia est epistola nimis longa. Unde uersus: *Hic satis est pars una, due, tres, quattuor, omnes*. Sciendum est autem quod exordium, narratio et petitio possunt naturalem ordinem permutare sed non salutatio nec conclusio, quia illa prior semper et hec ultima esse debet. Nam petitio potest preponi exordio, ut si dicam: Amicitiam tuam rogo quatinus equum tuum michi commodes usque Romam, cum omnia que habeo sint exposita semper ad tuum beneplacitum et mandatum. Similiter narratio potest anticipare exordium, ut si dicam: Sciatis me sine uestro auxilio non posse in Studio commorari, quia michi estis specialis dominus et pissimus benefactor, cuius gratie quicquid sum uel esse possum teneor deputare Similiter petitio narrationem anticipat ut, si dicam: Rogo dominationem uestram quatinus michi pecuniam transmittatis, quia Bononie sunt omnia solito cariora et illam totam quam mecum detuli pecuniam iam expendi. Cursum uero compositionis docent Gallici obseruandum per dactilos et spondeos nec secundum correptionem uel productionem considerant istos pedes sed secundum numerum sillabarum et habitudinem dictionum. Omnis enim monosillaba dictio siue sit breuis siue longa dimidium spondeum constituit, ut pax et quis. Item omnis bissillaba dictio est spondeus, ut pater et mater. Item omnis trissillaba dictio facit dactilum si penultima grauis fuerit uel correpta, quantacumque fuerit prima, ut dominus. Quod si fuerit plurium sillabarum correpta penultima tres posteriores constituunt dactilum sed precedentes secuntur regulam spondeorum, ut munificentia. Omnis uero trissillaba dictio cuius penultima sit acuta spondeus et dimidius hic uocatur, ut magestas et amare. Item omnis dictio caret dactilo si eius penultima sit acuta, ut edocuere nec stricte hic accentus accipitur sed est accentus hic quedam modulatio uocis per eleuationem uel depressionem super penultimam sillabam facta, iudicio aurium comprobante. Predictis pedibus sic utuntur: plures spondei continuari possunt, dactili uero minime, nisi in salutatione que his legibus est exempta. Nullus autem uersus debet a dactilo inchoari. Unde non sic incipies: Litteras uestre dominationi transmitto. Ad minus ergo est ab uno spondeo et dimidio clausula inchoanda, ut: Implere cupio que iubetis. Si queratur a quot spondei liceat incoare, dicimus hoc indeterminatum esse. Quibusdam tamen uidetur non ultra quattuor esse continuandos, ut: Dominationem uestram deprecor. Singule distinctiones unius et eiusdem clausule sunt in dactilum terminande, preter illam que ambitum orationis finit, quia terminari debet in duos spondeos distinctio finitiua, hoc modo: Non est electus canonice qui mediante pecunia episcopalem apicem est adeptus. Nec est ignorandum quod si prima distinctio in dactilum finiatur, sequens a dactilo non incipiat, nisi quatinus uel adeo tunc occurrat, hoc modo: Uestram deprecor amicitiam quatinus latorem presentium honoretis. Adeo enim a me diligitur quod quicquid honoris sibi feceritis, michi exhibitum reputabo. Cum uero clausula duos desinit in spondeos ante poni dactilum est necesse, hoc. modo: Quem premit auaritia non potest fame consequi claritatem. Possunt uero duo spondei quadriformiter ex quattuor sillabis prouenire, scilicet ut monosillaba dictio trissillabam antecedat, hoc modo: Uestre dominationi supplico quatinus me iuuetis, uel oportet eas esse duas bissillabas dictiones, ut: Rogo uos quatinus uestrum subsidium michi detis uel due monosillabe dissillabam antecedant, ut: Dominus Deus respondeat pro me uobis uel ille quattuor ad constitutionem unius ueniant dictionis, ut: Michi uestrum consilium impendatis. Possunt et due monosillabe in unam bissillabam commutari, hoc modo: Rogo uos quatinus in hoc anno Bononie sitis mecum. De postrema clausula, id est epistolam terminante, sentiunt idem Galici quod in duos spondeos, ut alie precedentes, optime terminatur. Potest tamen in tres spondeos uel in tres et dimidium uel in quattuor terminari. Si ergo in tres spondeos desierit, illi possunt multimode uariari, scilicet ut trissillaba trissillabam antecedat, semper dactilo preeunte, hoc modo: Rogo te quatinus studere procures; uel oportet quod omnes ad constitutionem unius ueniant dictionis, hoc modo: Rogo te quatinus paternam memineris admonitionem; uel due dictiones una quarum sit monosillaba et altera bissillaba trissillabam antecedant, hoc modo: Rogo te ut semper in melius de bono conscendas. Si autem in tres spondeos et dimidium terminabitur, multiplex ibi uariatio poterit inueniri: uel quod trissillaba quadrisillabam antecedat, ut: Sapientum studeas precepta imitari uel quod dictio quadrisillaba duas preueniat dictiones, quarum prior sit monosillaba, reliqua constet sillabis ex duabus, hoc modo: Ita uiuas quod gaudere cum angelis merearis in celis. Si uero quattuor spondei postremam clausulam terminauerint, oportet quod unam constituant dictionem, hoc modo: Qui ecclesiam presumit offendere innodetur uinculo excumunicationis, uel quod dictio monosillaba septisillabam antecedat, hoc modo: Qui contempnit satisfacere, segregetur fidelium a communicatione. Prouerbia epistolarum multum sunt, ut iam diximus, apud Gallicos in honore. Quod, quamuis rationi contrarium uideatur, potest tamen rationabiliter tollerari, quia non appellant prouerbia sententias misticas et obscuras, ut sunt parabole Salomonis, sed quasdam sententias generales et lucidas et probatas, que bene possunt exordia nominari, quia thema totius epistole inde trait efficaciam et uigorem. Unde secundum predictum stilum et doctrinam prouerbiorum hanc epistolam exemplariter subiungamus. G. humilis ecclesie Fauentine prepositus et eiusdem capitulum I. discreto uiro scolari Bononie cum sincera dilectione salutem. Qui diu laboribus insudauit scolasticis digne meretur premium suscipere de labore. Quare honestatis tue laudabilem cognoscentes prudentiam te in nostrum fratrem et canonicum recipere affectamus, ideoque tuam rogamus in Domino prudentiam quatinus beneficium quod tibi gratis offerimus recipere non contempnas. Adeo enim tuam fraternitatem diligimus quod nonnullis eandem gratiam affectantibus te cuntis duximus preferendum. Debet sane considerare uir prouidus ne alius benedictionem habeat que offertur. His ita premissis, que in epistolari dictamine secundum elegantiam stili Gallici attenduntur, generalia circa materiam consideranda restat ut amodo uideamus, que adeo sunt necessaria quod quicumque hec ignorat non est dignus nomine dictatoris. Prius ergo debet ille qui dictare proposuit totam materiam in sue mentis armario premetiri, iuxta illud: *Materiam primo mens prouuida peruolet omnem Discutiat bene quid precedat quidue sequatur et sic, iuxta possibilitatem ingenii sumpta materia, debita ordinatio et plena facundia subsequatur. Ordo dicitur esse duplex, scilicet naturalis et artificialis. Naturalis a rerum gestarum serie non declinat; artificialis est pulcrior, quia multotiens expedit et delectat dum prima mediis et media ultimis preposterat et commutat. Nec poete soli ordine artificiali utuntur, immo etiam oratores. Nam in compositione que reddit constructionem uerborum equabiliter perpolitam ordo artificialis est maxime oportunus. Similiter in tribus partibus epistole artificialis ordo sepe seruatur, ut iam diximus. In causis etiam multum ualet, quia ualidiora semper sunt in principio et fine ponenda et minus ualida debent in medio collocari. Similiter, cum aduersario respondemus, ultimam rationem ipsius, in qua forsitan plus confidit, statim debemus a principio, si possumus, confutare. Et quando rem ueterem et usitatam narramus, pulcrum est ordinem uariare, ut tota iuuenescere uideatur. In sermonibus quoque multum expedit ordo artificialis, quia illud ad finem principaliter est seruandum quod plus placeat et magis moueat animos auditorum. Principium artificiale sumitur octo modis, scilicet a fine, a medio, a prouerbio tripliciter sumpto, ab exemplo tripliciter sumpto. Sumitur ergo a fine quando principium ystorie uel alterius rei anticipat suus finis, hoc modo: Abraam saluo filio a sacrificio est reuersus, qui tamen ea fide Dominum precipientem audierat ut filium immolaret. Possumus et a medio artificialiter inchoare, hoc modo: Dum Abraam cum filio montem ascenderet, ipsum rediturum seruus cum asina expectabat. Preceperat enim sibi Deus filium quem diligebat tenerrime immolare, ad ostendendum quod Deus est super omnia diligendus. Prouerbium summitur iuxta principium, ut si dicam: Fides est meritoria que seruire properat affectanter. Ex hoc patriarcha iustificatur, qui precipienti Domino ut immolaret filium credere non tardauit. Quandoque summitur prouerbium iuxta medium, ut si dicam: Seruilis abiectio scire secreta domini non meretur. Propter hoc seruus Habrae uelud indignus ad sacrificium non asscendit, sed tamquam brutus cum bruto remanens animali quid ageretur a Domino ignorabat. Quandoque summitur prouerbiale principium iuxta finem, hoc modo: Dignum est fidem suo premio non carere. Propterea fidelissimus patriarcha filium quem super aram obtulerat meruit incolumem obtinere. Exemplum summitur iuxta principium, ut si dicam: Bona arbor generat bonum fructum. Sic utique fidelis senex fidelem filium generauit, quem sibi uoluit Dominus, quasi fructum acceptabilem, super altaris mensam offerri. Quandoque summitur principium exemplare iuxta medium, ut si dicam: Lolium debet a tritico separari ne panis inde proueniens amarescat. Reuera seruus Habrae quasi lolium eo quod infidelis erat debuit a tritico sacrificii remoueri. Exemplare principium quandoque summitur iuxta finem, hoc modo: Quam uis sol uideatur tendere ad occasum, non tamen extinguitur sed ad lucem reuertitur clariorem. Ita filius patriarche, uelud ad mortis occasum ductus, non fuit extintus sed luce clariori, quasi sol oriens, est reductus. Circa executionem materie diligentius est notandum quod si obscura fuerit et longa est leui breuitate materia moderanda, ut sit in sensu breuitas et leuitas in sermone; quod si breuis fuerit et obscura debes eam cum leuitate congrua elongare; quod si leuis et longa fuerit leuitatem falleret uerborum uenustas et diffusionem coerceat remedium breuitatis; quod si breuis et leuis materia fuerit decens ampliatio redimat breuitatem et dignus hornatus subueniat leuitati. Et sic debet egregius dictator apud se ipsum considerare que materia sit longa, que breuis, que obscura, que leuis ut unamquamque sciat lege debita explicare. Sed octo sunt modi materiam ampliandi, qui ad cosdam colores dignoscuntur rethoricos pertinere de quibus breuiter uideamus. Interpretatio enim eandem rem uerbis iterat uariatis, hoc modo: Christus de uirgine fuit natus, Filius Dei carnem recepit de utero uirginali. Hoc idem facit expolitio, color sententiarum, que circa idem permanens aliud atque aliud uidetur dicere commutando. Aliud genus ampliandi facundiam est perifrasis que circuitio nominatur. Hec unam rem simplicem elocutionis serie circumscribit et nomina rerum incorporearum accipit pro personis, ut: Maiestas imperatoris hoc iubet, id est ipse imperator. Hec partes orationis commutat, ut si nominatiuum uel alium casum in genitiuum retorqueas. Ecce enim dixisti: Cognoscat tua probitas, commuta igitur dicens: Cognoscat tue ratio probitatis. Ita commutabis pronomen, ut si uelis dicere: Iste retulit nobis, dicas aliter: Nobis istius est sermone relatum. Similiter uerbum poteris commutare, ut si uelis dicere: Misi tibi, dicas ita: Tibi noueris me misisse. Participium similiter commutabis, ut: Bononiam sum uenturus, dicas igitur: Bononiam habeo propositum ueniendi uel: Me uenire Bononiam in proximo tua dilectio non ignoret. Commutatur etiam in casualem dictio carens casu. Ecce, si uelis dicere: Hic bene iudicat, ita poteris commutare: Hic est bonus iudex uel: Hic iudicat bono modo uel: Hic seruat in iudicio bonitatem. Tertium genus ampliandi materiam est comparatio que in rethoricis superlatio nominatur: et hec ampliando materiam sepe loquitur yperbolice. Huiusmodi autem comparationibus sepe utuntur autores materiam ampliare uolentes. Et fit quandoque iperbole cum signo comparationis expresso, scilicet per magis, minus et eque, quandoque fit separatim, id est sine aliquo signo comparationis, ut: Totus Aristotiles est in pectore tuo. Quartum genus ampliandi materiam est apostrofa que dicitur exclamatio. Hec enim per quandam sermonis directionem efficit doloris aut indignationis alicuius significationem, ut: Tu Iuda impiissime ausus fuisti magistrum et Dominum prodere osculando. Potest etiam et apostrofa interuenire causa monendi et sepe alterius causa rei. Quintum genus extendendi materiam est prosopopeia, id est informatio noue persone, que inter colores dicitur conformatio, iuxta illud:Nux ego iuncta uie cum sim sine crimine uite A populo saxis pretereunte petor. Similiter crux poterit introduci: Ego crux rapta conqueror de fidelium tarditate, quia non curant me de impiorum manibus liberare. Sextum genus materiam prorogandi est digressio que spectat ad colorem qui similitudo uocatur. Hec enim fit causa probandi aliquid de presenti negotio uel persona, que, si fuerit impertinens, erit nimium uitiosa. Si autem ad rem pertineat plurimum commendatur. Et hec digressio multum sermocinantibus expedit, ut si de Iuda loqueris proditore, satis commode ad Absalonem siue Achitophel potes digressionem facere, dum modo ad principale propositum reuertaris. Septimum genus ampliandi materiam est descriptio que inter colores sententiarum locatur. Secundum hanc loca, tempora et qualitates negotiorum et personarum sepissime describuntur causa probandi aliquid quod uideatur ad materiam pertinere. Iuxta quod dicitur: Uir erat in terra Hus nomine Iob, simplex et rectus ac iustus et timens Deum. Octauum genus ampliandi materiam est duplex rei consideratio: una que asserit formam rei, altera que oppositam formam tollit. Unde Lucanus: Festa coronato non pendent limine serta uel sic: Quam uis ista mulier sit formosa non tamen est lasciua, quam uis nobilis non superba, quam uis diues non tamen ad illicita preceps. Et debet iste modus loquendi similiter ad descriptionem reduci, quamuis alio modo quam superior fiat. Nunc qualiter possit breuiari materia uideamus. Est ergo sciendum quod si breuiter loqui uolumus illa octo sunt uitanda que materiam supra diximus ampliare. Similiter octo sunt illa que adhuc etiam breuitatem inducunt. Primum est emphasis, id est nimia ueritatis expressio, ut: Dauus est ipsum scelus. Secundum est articulus, id est quedam interuallis distincta cesio dictionum, ut: Fides, spes, caritas donat uitam. Tertium est ablatiuus qui poni dicitur absolute, ut: Troiano bellante uicti sunt Parthi. Quartum est unius in altero quedam callida intelligentia et decora. Unde Oratius: It et redit et narrat Uulteium nomine Mennam. Ita poteris et tu loqui: Litteras quas optabam a domino apostolico inpetraui. Per hoc enim intelligitur quod satis plene apud eum gratiam inuenisti et sic non oportet quod debeas hoc cantare. Quintum est a clausulis subtracta coniunctio ubi color interuenit qui dicitur dissolutum, sicut patet in oratione dominica et in simbolo nostre fidei, ubi causa breuitatis pauce coniunctiones ponuntur. Et tu similiter dicas: Sciatis quod Bononie gramaticam tribus annis audiui, biennio in logica laboraui, tandem in iure canonico sum titulum magisterii consecutus. Sextum est multarum clausularum sub uno uerbo adiunctio. Et hoc precipue facit ceuma, ut: Magna uiris gloria est iustitia, fortitudo, temperantia et prudentia. Septimum est eiusdem uerbi repetitionis fuga que non est tolleranda nisi causa exornationis fiat. Octauum est eorum que plus ad rem faciunt in mente prius ordinata collectio, ut, rebus breuiter comprehensis, non plura quam sit necesse uerba ponantur, ut in dominica oratione uideamus, uel sic: Dauit missus ad fratres, interfecto Golia, populum liberauit. Seu uelis materiam ampliare siue ad breuitatem reducere debes uerba propria, si poteris, inuenire, ita quod sermone decenti res quelibet decoretur sed, deficientibus idoneis uerbis, quandoque inpropriis est utendum que multum uenustatis habent si calide transummantur. Ecce, si de homine loqueris, debes ad rem similem te transfere, ut homini attribuas quod aliis rebus conuenit ex natura. Uides enim quod aurum est fuluum, lac niueum, rosa rubicunda, mel dulce, flamme rutile sed nix alba. Potes ergo transumere ita dicens: Hic habet dentes niueos, labia flammea, gustum mellitum, uultum roseum, frontem lacteam, crines aureos. Quod si de non homine loqueris ad hominem te retorque, ut quod sibi conuenit ex natura possis digne rebus aliis commodare. Uides enim quod homo nascitur, pingit, hornat, blanditur, cessat, dormit, quiescit, iacet et surgit. Hec ergo uernali tempori et maris tranquilitati potes attribuere in hunc modum: Florum primordia iam nascuntur, uer floribus terram pingit, tempus placidum nunc blanditur, procelle dormiunt, freta cessant, ualles depresse iacent, montes erecti surgunt. Similiter ea que sunt hominis ita potes hiemi commodare: Multos hiemis predura tirannis opprimit uiolenter, cuius imperio nimbi contristant aerem, caligo diem excecat, aura parit procellas, nix claudit iter, medullas bruma transfigit, undas glacies incarcerat, humum grando flagellat. Similem transuntionem sumis ab homine si uis loqui de tempore nauigandi: Aquas aquilo non obiurgat, aerem auster non inebriat, solis radius quasi scopa lutosi aeris celum emundat, tempus sereno uultu pelago adulatur. Potes ab homine similem transsuntionem sumere si uilem materia, sicut est fabrilis actus, cupias exornare, hoc modo: Flamme uigilant ad folles, in igne massa ferrea sepellitur, eandem coctam forceps incudi ministrat, malleus dat crebra uerbera, ut magister, et sic massam format in opus duris ictibus percorreptam. Plura exempla transsuntionis ab homine sunta posuimus quia transsuntio quam a nobis recipimus et familiarior et suauior esse uidetur quam que a rebus summitur alienis. Et est modus iste loquendi grauis et leuis: nam grauitas est in inuentione uerbi sed leuitas est in sensu. Quare diligentius est cauendum ne transsuntio sit turbida uel opaca. Si uolumus urbane loqui debemus etiam transsumere adiectiuum, ut nubem si qua fuerit a substantiuo remoueat aut ut lumen sibi plenius largiatur. Nam si dixero: Iura mollescunt uel: Iura rigent non dum hec transsuntio bene lucet sed adiectiuo posito elucescet, ut: Iura dispensatoria mollescunt, iura districta rigent (nam dispensatio pietatis sed districtio est rigoris). Quandoque adiectiuum transsummitur non causa remouendi obscuritatem sed ut maius lumen exibeat substantiuo. Nam si diceres: Tellus plus equo potauit aquas uel: Imber aquas temere dispensauit plenius ita dices: Ebria tellus plus equo potauit aquas uel: Prodigus inber aquas temere dispensauit. Tale siquidem adiectiuum ratione sequentis attributionis substantiuo suo ad modum edere colligatur. Quandoque tamen transsuntio uidetur inter nomen et uerbum repugnantiam generare, ubi tamen dignissima est iuntura, ut: Ad Dominum clamant deuota silentia uel: Gaudium terrenum intrinsecus amarescit. Eadem contrarietas quandoque inter substantiuum et adiectiuum esse uidetur, ut: Amara gaudia, clamosa silentia sunt ista. Similiter est si dicam: Strenua inertia te exercet, inops copia te ditauit. Ex predictis habemus unum genus transsuntionis, scilicet quando dictio semel sumpta proprie summitur et in proprie, ut si dicam: Fides in corde, ferrum in corpore armat sancte crucis inclitos bellatores. Ita dixit Ouidius: Demophon uentis et uerba et uela dedisti. Accipit enim uentos proprie et improprie simul. Habuimus quod uerbum et adiectiuum et substantiuum transsumuntur sed quodlibet multis modis. Nam uerbum quandoque transsummitur ratione precedentis casus, ut: Nubes pausant, aer mansuescit, aura silet, aues inter se locuntur, mare dormit, riui ludunt, rami pubescunt, agelli pinguntur, humus lasciuit. Quandoque ratione sequentis casus, ut: Predicator seminat ore, unde cibat oculos, aures inebriat et satiat ipsos animos auditorum. Quandoque ratione tam precedentis quam sequentis casus, ut: Os nostri doctoris propinat dulcia uerba, uigiles aures bibunt uerba ex ore ipsius loquentis. Adiectiuum quoque transummitur tribus modis. Quandoque ratione fixi cui adiungitur, ut si dicatur: Sermo crudus, excoctus, sucosus, arridus, hirtus, comptus, rudis, excultus, inops, opimus. Quandoque ratione sequentis obliqui, ut: Ecce rex uenit, inermis consilis, cintus odiis, nudus amicis. Quandoque ratione utriusque, ut si de aliquo diserto dicamus: Hic est floridus eloquio; de ueterano: Hic est marcidus euo; de paupere: Hic est tenuis re. Fixum transsummitur multis modis, ut: Ira maris (ecce nominatio); Tu es alter Ulixes (ecce pronominatio); Bononia prudens (ecce denominatio). Unde sciendum est quod, cum uerborum exornationes sint , decem illarum pertinent ad grauitatem sermonis, quia omnes in transuntione posite sunt et ab usitata uerborum potestate recedunt: graue uidetur, enim transsummere competenter. (.) xxxu que super sunt planitiem sermonis accomodant et illum quadam superficiali dignitate uenustant. Sed uide, si grauitatem sequeris, ne obscuritatem incurras et si breuitatem diligis, caue ne afferas uilitatem. *Sic graue iunge leui ne res hec detrahat illiSed sibi conueniant et sede fruantur eadem*. Colores igitur qui sermonem leuem efficiunt et uenustum sunt xxxu, scilicet repetitio, conuersio, complexio, traductio, contentio, exclamatio, interrogatio, ratiocinatio, sententia, contrarium, membrum, articulus, continuatio, compar, similiter cadens, similiter desinens, annominatio, subiectio, gradatio, diffinitio, transitio, correctio, occupatio, disiunctum, coniunctio, adiuntio, conduplicatio, interpretatio, commutatio, permissio, dubitatio, expeditio, dissolutum, precisio, conclusio. Quarum exornationum quedam ampliant orationem, quedam ad breuitatem ducunt. Quod similiter quedam exhornationes sententiarum faciunt, ut a nobis superius est ostensum, quia sicut quedam extendunt orationem, ita quedam ornamenta sententiam et uelud quedam coartant sermonem, ita quedam habent potestatem sententiam coartandi. Sed de illis xxxu uerborum exornationibus et de sententiarum coloribus ad presens non duximus repetendum, quia sufficienter a nobis est de illis superius expeditum sed decem colores transuntionum hic uolumus iterare causa expediendi plenius grauitatem ipsorum et quia de transuntiuis precipue intendimus hic docere. Decem exornationum que ad transsuntionem pertinent quattuor sunt que inter eas plus grauitatis habent; sex autem uiam faciliorem tenent nec tantum in se continent grauitatis. Grauiores equidem sunt iste quattuor: nominatio, pronominatio, permutatio, translatio. Minus grauitatis habent iste sex: denominatio, circuitio, transgressio, superlatio, intellectio et abusio. De his ergo per ordinem uideamus. Nominatio est noui uocabuli uel noue iuncture uerborum confectio. Quod quandoque fit causa imitationis, ut: Iste sibilat, ille rudit; hic murmurat, ille uagit; hic blacterat, ille mugit. Quandoque fit causa significationis, id est causa maioris uehementie, ut: Isto faciente impetum, fragor ciuitatis auditus est (sic enim magnus clamor populi designatur, quod a fragore arborum tractum est). Similiter potest dici: Me terret tuba fulminis, aure impetus me inuasit, uentorum iurgia tollunt sonnum, maris strepitus ledit naues, ira procelle timidos facit. Hec uero transsuntio proprie fit in nomine substantiuo et comuni, hoc est appellatiuo. Et potest dici quod in ipsa inuentione fit nominatio sed, cum ab usu fuerit approbata, huiusmodi locutio in transslatione uertetur. Pronominatio similiter fit in nomine substantiuo sed proprio, causa laudandi uel uituperandi quantum ad animam, ut: Hic est Petrus, ille Iudas uel quantum ad corpus, ut: Hic est Paris, ille Thersites uel quantum ad res, ut: Hic est Titus et ille Tantalus, id est hic largus et ille auarus. Quandoque fit ut nomen gratius pro minus grato ponamus, hoc modo: Recordare, Domine, patrum nostrorum Abraam, Ysaac et Iacob. Quandoque minus gratum ponimus, ut auditores amplius commoueamus. Unde Lucanus: Ad Cinnas Mariosque uenis. Hii enim fuerunt maximi rei publice inimici. Permutatio fit in nomine tam proprio quam comuni. Hec aliud uerbis, aliud sententia, sicut allegoria, demostrat et fit per similitudinem, argumentum atque contrarium. Fit per similitudinem cum plures translationes accedunt, ducte simili ratione, hoc modo: Si canes funguntur officio luporum cuinam presidio pecuaria credemus? Ecce, canes significant prelatos, lupi mercenarios seu tirannos, pecuaria populares et ita plura similia hic concurrunt. Fit per argumentum a persona uel loco uel ab alia re sumptum, quod frequenter in sacra scriptura contingit et tunc quandam similitudinem oportet interuenire, ut si per Dauid Christum intelligas, per uas lactis plenitudinem sue gratie, per fundum beatam Uirginem, per Goliam principem tenebrarum, per gladium potestatem sibi ablatam. Fit per contrarium, ut si per Rachel morientem in partu uirginem intelligas absque dolore aliquo parientem. Similiter fit per contrarium quando interuenit hironia, hoc est derisio, que per quandam uocis eleuationem exprimitur, ut: Hic est episcopus quasi dicat non est, quia nullam curam de grege habet. Quandoque fit per contrarium absque ulla derisione, ut si de auaro dicas: Hic est nimis prodigus et de adultero: Hic est castus. In talibus enim est transsuntio facta per antifrasim. Traslatio est ex quadam conuenienti similitudine uerbi iam dudum inuenti in aliam rem traductio. Hec fit tam in nomine quam in uerbo et participio et aduerbio et in hoc differt a precedentibus. In permutatione tamen significatio uocabuli non mutatur sed per rem ipsius alia res intelligitur, ut: Lupus est in fabula, id est aliquis adest qui cursum impedit nostre uocis. In translatione uero dictio quasi sponte ad aliud significandum conuertitur, ut: Pratum ridet, id est floret. Et fit traslatio quandoque tantum in una parte, ut: Insanire libet, hoc est uersificari, quandoque in pluribus, ut: Pastores predantur oues. Hic duo nomina transferuntur: pastores ad prelatos et oues ad subditos; quandoque transummitur totalis oratio, ita quod nulla pars ipsius, ut: Littus aras, id est opus inutile agis. Traslatio fit sex causis. Nam fit causa maioris euidentie, ut: Hic serpens callidus Eue mortis pocula propinauit. Item fit causa breuitatis, ut: Prima die absorbuit infernus angelum tumefactum. Fit causa obscenitatis uitande, ut: Nullus beate Marie uirginitatis ianuam reserauit. Similiter fit causa maioris significantie, ut: Apostoli ubique gentium tonuerunt. Fit causa diminutionis, ut: Iste superbit quia guttam scientie iam gustauit. Item fit causa locupletandi orationem maiori hornatu, uelud si diceres: In rexurrectione caro Christi refloruit que in passione prius exaruerat tamquam testa. Translatio quoque habet differentias quattuor specierum. Fit enim ab animato ad animatum, ut: Equus iste uolat. Nam auis et equus animata sunt. Fit ab animato ad inanimatum ut: Uela gemunt. Fit ab in animato ad animatum, ut: Iste radiat splendore sapientie. Fit ab in animato ad inanimatum, ut: Terra fluit lac et mel. Sunt insuper inter has species quedam translationes que utrique parti conueniunt et ob hoc reciproce nominatur, quia, sicut pratum ridet, ita homo uiret et sicut terra fluit ita fluctus teritur. Et quedam sunt tantum unius partis, quia non sicut equus uolat sic auis dicitur equitare. Notandum quod fit uocis et rei translatio, ut: Linea est longa. Sic enim res et nomen transfertur a corpore ad ipsam lineam que sine dubio est incorporea, quia longitudo ad lineam et hoc nomen longa pariter transferuntur. Fit translatio uocis et non rei, ut: Iste monacus est albus quia, licet albus dicatur de monacho non tamen albedo inest monacho sed tantum habitui. Fit translatio rei sed non uocis, ut: Leta seges, id est fertilis. Sic enim attribuitur letitia segeti sub hoc adiectiuo leta, non tamen sub alio nomine eiusdem significationis, ut dicatur: Seges ylaris uel iocunda. , Dl. Fit quoque translatio in eodem, simili et diuerso. Quod sic intelligitur: in eodem enim dicitur fieri quando idem uerbum eandem translatiuam significationem retinet, locis positum in diuersis, ut si hoc uerbum adulterat ita ponas: Asper animus adulterat corpoream uenustatem. Prebende nomen adulterat qui non prebet eam liberaliter sed uenundat. Hic adulterat claues, ille male transferendo adulterat dictiones uel sic de hoc uerbo castigo. Uirgo habet labellula castigata. Magister castigate loquitur et subcinte. Cantilenam castiga ne satietatem inducat. Simplicitate faciei mentis durities castigatur. Uerborum prolixitatem castigo. Enormitatem carminis debet poeta diligens castigare uel sic de hoc uerbo furatur. Iste sub tue protectionis clipeo se furatur. Galathea michi sua pulcritudine me furatur. Qui honestis rebus inuigilat illecebrarum uoluptatibus se furatur. Nemo est tam cautus cui carnalis stimulus aliquid non furetur. Fit in simili cum uerba consimilis significationis ad eandem possunt translationem uenire, ut: Prata floribus rident, prata luxuriant floribus, prata lasciuiunt floribus, prata florea iuuenescunt, prata florum purpura uenustantur, prata uario gramine ylarescunt, prata florum coloribus depinguntur uel sic: . Flores floribus hic arrident, hic rose cum liliis maritantur, uiole colore ferrugineo depinguntur, hic locus ueris opibus preditatur, humus hic delectabiles parit flores, tota humus herbis gratuitis hic uirescit, uernalis clementia hic blanditur, tellus fecundis graminibus hic uestitur, in hec loca natura sue rorem gratie instillauit, ad florum gratiam çephirus hic aspirat, uernis floribus aura lasciuior hic applaudit, nescit hic yems floribus nouercari, forma loci florigera inuitat ad requiem transeuntes. In diuerso dicitur esse translatio cum res opposite quadam se contentione respiciunt, ut: Iste candorem denigrat mee fame sed ego sue fame nigredinem candidaui; Uultus huius colore roseo uenustatur, faciem illius extrema inficit turpitudo; Hunc cecitas cupiditatis obfuscat, illum splendor liberalitatis illustrat; Hyemps floribus tellurem depauperat sed eandem uernanti gramine uer fecundat. Licet autem obscura transsumptio sit uitanda, quandoque tamen causa loquendi liberius uel causa celandi quod dicitur locum habet, ut si de sodomita dicas: Iste prefert Ganimedem Iunoni id est magis pusione quam coniuge delectatur.Nunc de sex qui restant coloribus est agendum. Denominatio transuntionem facit quoniam a rebus propinquis et finitimis orationem trahit, qua res possit intelligi non suo uocabulo appellata. Hec nomen inuenti ponit pro nomine inuentoris, ut: Uinum colitur a Tebanis, id est Bachus inuentor uini. Quandoque nomen inuentoris significat rem inuentam, ut: Ceres est cara Bononie, id est panis. Quandoque instrumentum sumitur pro utente, ut: Penna scribit, Gladius hostem cedit. Quandoque nomen facientis denominat rem que fit, ut: Mars imminet Lombardie, id est bellum quod fit a Marte. Similiter nomen rei que fit denominat facientem, ut: Auaritia est cupida et gratia liberalis, quoniam auaritia facit cupidum sed gratia liberalem. Quandoque continens ponitur pro contento, ut: Gallia pugnat, id est Gallici. Sed hoc fit tripliciter, quia potes epitetum, id est proprium accidens rei, per substantiuum significare, ut: Bononia est iuris indagatrix uel per adiectiuum, ut: Bononia est nobilis, felix, prudens uel per ydoneum uerbum, ut: Bononia docet iura. Quandoque contentum pro continente accipitur, ut si materia pro materiato ponatur, hoc modo: Bachus in argento, digitus lasciuit in auro. Si ergo uis esse in mitator nobilium poetarum in huiusmodi epithetis et decorem singulis rebus dare, nunc audi Claudianum dicentem:. Glomerantur in unum Innumere pestes Herebi quascumque sinistro Nox genuit fetus, nutrix discordia belli Imperiosa fames leto uicina senectus Impatiensque sui morbus liuorque secundis Anxius et scisso merens uelamine Luctus Et Timor et ceco preceps audacia uultu Et Luxus populator opum cui semper adherens Infelix humili gressu comitatur Egestas. Audi adhuc eundem: Hic elementorum series sedesque paternas Insignibat acu ueterem qua lege tumultum Discreuit natura parens et semina iustis Discessere locis, quicquid leue fertur in altum In medio grauiora cadunt, incanduit aer Egit flamma polum, fluxit mare, terra pependit Nec color unus erat, stellas accendit in auro Ostro fundit aquas, attollit litora gemmis. Adhuc eundem non pigeat te audire: Hic edere serpunt, hic pampinus induit ulmos. Alnus amica uadis, astis accommoda cornus, Crispa comas buxus, pinus succinta cacumen Apta fretis abies, uenturi prescia laurus Mirtus odora, gigas citrus, pigmea mirica Frigore ramorum solarem summouet estum. Audi etiam eximium poetarum: Continuo pectoris generosi pullus in aruis Altius ingreditur et mollia crura reponit Primus et ire uiam et fluuios temptare minaces Audet et ignoto sese committere ponti Nec uanos horret strepitus. Illi ardua ceruix Argutumque caput, leuis aluus, obesaque terga Luxuriatque thoris animosum pectus. Adhuc eundem mirare: Ecce supercilio cliuosi tramitis undam Elicit illa cadens raucum per leuia murmur Saxa ciet scatebrisque arentia temperat arua. Circuitio transsuntionem facit, quia causam ponit pro causato et rem simplicem quadam circumlocutione designat, ut: Langor eget medicina id est languens eget medico, et: Prudentia Bononiensium uincit hostes, id est Bononienses prudentes. Transgressio quoque transummit quia causa uenustatis remouet dictiones ab ordine naturali et in aliam potestatem trahit. Unde, ratione talis ordinis, est hec locutio transsuntiua: Socratem uidet Plato. Superlatio ad transuntionem reducitur, quia hec superat ueritatem augendi uel minuendi causa. Fit autem quandoque sine comparatione, ut: Tangunt sidera fluctus; quandoque fit per eque ut: Unda cruoris fluit exemplo equoris; quandoque per magis, ut: Pectus est frigidius glacie; quandoque per minus, ut: Sol est obscurior armis regis, id est minus splendidus. Sed caue ne supergressionem mens uel auris aborreat. Nam *placet excessus quem laudat et auris et usus*. Intellectio pulcerrimam transuntionem facit. Ponit enim partem pro toto, ut si uelis dicere quod studueris tribus annis, pulcrius ita dices: Tertia estas in studio me inuenit. Sic enim ait Oratius: Me quater undenos sciat impleuisse decenbres, id est annos. Eadem est transuntio quando singulare accipitur pro plurali, ut: Iste habet capillum nigrum, id est capillos nigros. Quandoque id quod est partis attribuitur toti, ut si eadem dies, respectu diuersarum partium, sicca et aquosa dicatur uel idem fluuius angustus et amplus, sapidus et amarus. Similiter fit quando plurale pro singulari accipitur, ut si de aliquo suum anulum ostendentem dicamus: Iste uult ostendere gemmas suas. Abusio ad transuntionem pertinet, quia pro uerbo certo et proprio ponitur aliud ei simile et propinquum. Nam proprie dicimus: Uires parue, statura breuis, consilium magnum, oratio longa. Possumus ergo dicere abusiue: Huius uires sunt breues, statura parua, consilium longum, oratio magna; sed caue ne illa reputes propinqua et finitima que potius sunt contraria, quia, si ad illa declinaueris, erit abusio uitiosa, ut si prodigum dicas largum, temerarium fortem, audacem fidentem, superstitiosum religiosum, loquacem facundum, crudelem iustum, astutum cautum, auarum parcum, fatuum simplicem, fictum humilem, strabonem petum, nanum pullum, pinguem tardum et his similia. Si enim, relicto medio, te transferras ad extrema ita quod unum sumas pro reliquo, non est talis transuntio tolleranda.Et hec de trans sumptiuis dicta sufficiant. De commutatione partium superius in quodam loco tetigimus sed non plene. Unde, uolentes Sidonium immitari, plenum artificium inueniendi uerba que pertinent ad facundiam et hornatum statuimus exhibere, ut non casu sed arte facundi effici ualeamus. In tribus ergo consistit huius doctrine consideratio, scilicet in dictione tempus significante, in dictione habente casum et in dictione indeclinabili. Sic enim omnes partes orationis comprehenduntur.Et prius de uerbi facundia uideamus. Uerbo igitur alicuius negotii de quo agitur in mente concepto, accipe aliquod substantiuum quod ab eo descendat uel ab alio eiusdem significationis uerbo siue ipsius expresse imaginem retinente, quo inuento, ipsum per casus singulos commutabis, adendo ilia que ad congruitatem orationis et perfectionem pertineant, ut non solum esse, sed bene esse illa quam desideras sententia uideatur et tunc, his et illis in animo diligentissime reuolutis, quod aptius decreueris illud pone. Et si uelis dicere: Doleo, accipe fixum dolor, scilicet inde natum, cuius constructionem per singulos casus ita poteris experiri: Michi manat ex hoc fonte dolor. Hinc surgit michi radix doloris. Materiam siue causam res ingerit hec dolori. Grauem michi seminat hoc dolorem. Intrinsecus me uulneras, seue dolor. Absorbetur meus spiritus a dolore. Potes etiam summere fixum ab aliis eiusdem significationis uerbis, ut sunt gemo, lacrimor, conqueror et suspiro et per casus similiter uariabis, hoc modo: . Suspiria michi ueniunt ex animo, grauis questus prodit ab ore, lacrime in faciem manant, gemitus me confundit. Pulcrius tamen dixeris si eadem hec transsumas hoc modo: Suspiria ex imo pectoris erumpunt, aer questibus aclamat, a fonte oculorum lacrime deriuantur, aculeo gemitus animus uulneratur. Sic patet quomodo proprie uel improprie talibus sit utendum.Nunc de dictione casuali agamus. Aut est adiectiuum quad in mente concipis aut fixum. Si fuerit adiectiuum, accipe fixum quod deriuatur ab eo uel ab alio similem significationem habente, sicut de uerbo diximus, et tunc illud similiter uariabis, ut si uelis dicere: Uultus est candens uel candidus, sume hoc fixum candor et ita dicas: Huius uultum candor illuminat. Radio candoris ora coruscant. Candori nubit facies huius. Instar solis maxilla candorem gerit. Humanis uisibus es speculum, candor, serenissime faciei. Mundus gene candore diescit et sic, constructionibus uariatis, elige cui dicas: Tu michi sola places. A consimili potes elicere substantiuum, ut nix a niueus, quod predicto mobili similatur et inde sic poteris perorare: Nix et gena forma non differunt. Tanta luce candor nitet in ora quod niuis emulus reputatur. Ora niui consonant in candore. Facies niuem candore proprio imitatur. Uultus cum niue certat non dubius de triumpho. Nix huius candori contendere non presummis. Ecce uides duo fixa diuersarum uocum sed consimilis significationis inuicem in predictis locutionibus mirabiliter uariari. Si nomen de cuius re agitur fixum fuerit aut honeste in suo casu permanet aut non. Si honeste, tunc non eget artificio commutandi, ut si diceres: Iste hoc scelus consilio perpetrauit. Tamen causa maioris copie ita illud fixum per suos casus poteris uariare: Consilium fuit stimulus huius sceleris faciendi. Consilii praua subgestio sceleri causam dedit. Consilio manus flagitiosa consensit. Consilium produxit in actum manus nimium scelerata. Consilium prauum, effectum celerem inuenisti. Consilio suggerente manus ad facinus properauit. Si fixum non uidebitur bene stare, tunc oportet illud callide permutari, ut si diceres ita simpliciter: Homines dicunt hoc factum, honestius ita dices: Hoc factum est uox populi. Fama publica testis est huius facti. Huic facto nulla lingua reclamat. Hoc factum lingue omnium protestantur. O factum uoce populi declaratum. In hoc facto sermones consonant singulorum. Et sic caute potes in singulis iuncturas uarias inuenire. Partem quoque indeclinabilem potes ad declinabilem retorquere, causa maioris faccundie uel hornatus, ut si uelis dicere: Hodie mecum cena, hoc aduerbium in nomen taliter commutabis: Mecum in cena te dies societ hodierna. Ut dies ista sit michi iocundior mecum cena. Item si diceres: Ueniet huc magister, aduerbium locale retorqueas sic in nomen: Magistrum uenientem suscipiet iste locus. Aduentu magistri honorabitur iste locus. Item si ponas aduerbium numerale, ut semel dixi, taliter illud uertas: Unica fuit emissio mei dicti. Si bis dixeras, ita dicas: Uice gemina istud dixi. Et in uerbum potes aduerbium retorquere, ut si uelis dicere: Hic sepe canit, uerbum inseras, ita dicens: Iste frequentat cantum, Huius cantus ualde crebrescit, Iste cantitat; uel in nomen potius id conuertas, ut: Frequens est huius cantus, Canendi frequentia hunc delectat. Aduerbium quoque negandi potes in uerbum uel nomen conuertere, ut si uelis dicere: Non lego, potes taliter commutare: Michi abest actus legendi, Actu legendi uaco, Actio legendi a me penitus est diuisa. Et ita potes de omnibus aduerbiorum significationibus experiri. Coniunctiones etiam poteris commutare, ut si uelis dicere: Si iste uenerit ille recedet, dicas honestius: Huius aduentus operabitur illius recessum. Idem in copulatiua contingit, ut: Uitium et uirtus repugnant. Dicas id pu]crius: Uirtus uitio contradicit. Homo et asinus currunt dicas decentius: Uterque istorum currit, Propter cursum hominis cursu asinus non priuatur, Quamuis currat homo nichilominus tamen currit asinus. Similiter potes uertere disiunctiuam, ut: Iste uel ille currit. Dic ergo: Alter istorum currit, Unum istorum ab altero cursus disiungit. Illatiuam quoque poteris commutare, ut: Sor. currit ergo mouetur. Aliter istud dicas: Ex cursu necessario sequitur motus, Cursum non potest relinquere motus. Et ita de singulis speciebus coniunctionum poteris operari. Prepositionibus idem conuenienter aptatur, ut si dicere uelis: Ad urbem uado, id decentius ita dicas: Urbs quam uidere desidero est itineris mei causa. Et si dixeris: Sum in domo, dicas magis egregie: Domum continet me presentem. Et ita de singulis prepositionibus, si acute uolueris contemplari, quia non uenit ex facili res ista nec absque labore. Necnon interiectionem poteris commutare, ut si diceres: Heu michi, dicas uerbo uel nomine istud idem: Doleo uehementer. Dolore consumor. Michi dolor est inenarrabilis. Et ita de aliis interiectionibus est dicendum. Pronomina uero tot mutationes non habent sed sufficit ut per casus mutentur, ratione illorum quibus adiunguntur, ut hac constructione posita: Ego lego, singulos casus pronominissic percurras: Mei legentis labor gloriam michi parit. Michi legenti ianua scientie aperitur. Me studium legendi promouet ad uirtutem. A me legente nobilis possessio cumulatur sed de uocatiuo exemplum non ponimus quia caret. Hec ad presens de tali commutatione sufficiant. De inuentione, dispositione, elocutione que uisa sunt nobis utiliora quantum ad artem dictandi iam diximus, quia de causis ciuilibus nil ad presens, ad quas utique totam rethoricam Tullius reducere conabatur. Sed non sufficit inuenire tema et bene disponere et exequi uel hornare nisi adhuc aliam inuentionem utilem habeamus. Sicut ergo artificium inueniendi ea que pertinent ad facundiam et hornatum recepimus a Sidonio, sic artificium inueniendi laudabiles determinationes hic uolumus recipere ab eodem, quia nec Tullius nec Quintilianus aliquid de his dixit. Determinationes igitur sunt quasi totius orationis potissimum condimentum, que obscura dilucidant, euagantia coartant, imperfecta perficiunt et sermonem pauperem locupletant. Fixum enim sine adiectiuo quasi nudum uidetur, unde societate indiget adiectiui, ut ueste sibi congrua induatur. Nam quandoque ad laudem pertinet, ut Uir bonus; quandoque ad uituperium, ut Uir malus; quandoque ad indifferens, ut magnus, quia dicimus magnus imperator laudantes et magnus latro uituperantes; quandoque pertinet ad proprium, ut: Pax tranquilla, Graue aratrum, Altum mare, quod si determinatio transsumptionem in se habuerit et pulcrior et grauior locutio uideatur per quamcumque partem determinatio illa fiat, ut: Superba uestis, Crinis aureus, Flos purpureus. Ita et uerbum summitur transsuntiue, ut: Studium floret, Lacrima pluit, Philomena cithariçat. Sed de transuntionibus superius dictum est. €. Determinationes autem sunt congerende, quia locupletior est oratio cuius determinationes complexis sermonibus contexuntur. Hoc enim accidit multis modis, quia possunt eidem uerbo multa substantiua çeumatice respondere, ita quod eorum quodlibet adiectiuo sibi congruo depingatur, ut: Mensam uituperat lutosum mensale, furfureus panis, asper cibus, amarus potus, uernula pannosus uel complexius procedamus, ita quod cuilibet fixo plura adiectiua reddantur, hoc modo: Mensa fuit nobis apposita pauper et paruula, mappa sordida et contrita, cibus horridus et incostus, potus acidus et limosus . Sciendum uero quod nomen fixum intransitiue a suo mobili determinatur sed a casu quem exigit transitiue, ut si transsummas hoc modo: Hic est Paris facie, Tullius ore, Cato mente, Pirrus uigore aut determinatione genitiui utaris, hoc modo: Ad oscula me inuitant rosa uultus, dentis ebur, labiorum flamma, oris balsamus et lilia frontis uel proprium cum genitiuo determinante coniungas, ut: Hic est Tiphis amoris, hic est Ganimedes Iouis, hic est Dauus Simonis. Adiectiuum quoque per transitionem et intransitionem construitur, quia fixum suum intransitiue determinat sed casum quem exigit respicit transitiue, unde prouenit ex utroque iunctura laudabilis et decora, hoc modo: Auarus eget plenus opum, uacuus uirtutum, auidus alienorum. Certum est autem quod suo fixo respondet in genere, numero atque casu et ad eius similitudinem commutatur sed ei quem exigit non tenetur. Nam quandoque recipit genitiuum ut: Apostolicus est pietatis plenus, beneficiorum largus, celestis conuersationis amicus; quandoque recipit et datiuum, ut: Hic est fidus amicis, pius pauperibus, equalibus humilis, prelatis deuotus, minoribus condescendens; quandoque recipit accusatiuum, ut: Hic est niger oculum, albus uultum, crines flauus, exosus crimen; quandoque recipit ablatiuum, ut: Hic est fide sincerus, spe robustus, caritate feruidus. Possunt et adiectiua que diuersos casus recipiant sotiari, ut: Papa est felix animi, supplicantibus pius, omne nefas exosus, religione perfectus. At si adiectiuum ad sui determinationem duo uel plura receperit substantiua pulcrius est quam si recipiat unum tantum, hoc modo: Mensale placet nouitate et candore decorum, cibus pretio et arte conditus, potus tam uino quam nectare saporosus, uerna tam moribus quam ueste facetus. Similiter fixa que sunt communia uariorum casuum determinationes recipiunt sed non quot adiectiua, ut: Papa est consolator inopum, auxilium postulantibus uerbo et opere predicator. Sepius enim fixa recipiunt genitiuum, raro datiuum, rarissime ablatiuum sed nullum eorum potest exigere accusatiuum. Ç. Uerba quoque casibus sociantur, quia sicut per çeuma diuerse clausule uni et eidem uerbo redduntur, ita singulis nominatiuis in eadem clausula per scema quod ipoçeusis uocatur singula uerba conueniunt et respondent, hoc modo: In senium iam uergenti contrahitur pellis, riget lumbus, anelat pulmo, cor quatitur, spina curuatur, corpus fatiscit, mors limini appropinquat. Ç. Eidem tamen supposito pulcerrime diuersa uerba redduntur sicut eidem fixo diuersa consonant adiectiua, hoc modo: Iste sapit ut Cato, dicit ut Cicero, uiget ut Pirrus, nitet ut Paris, audet ut Capaneus, modulatur ut Orpheus, amat ut Theseus, monet ut Gregorius, probat ut Augustinus, asserit ut Ieronimus. Similitudo enim talis elegantissima reputatur. Determinationes obliquorum ad uerba similiter sunt uenuste, quia uerba diuersos obliquos recipiunt sicut nomina adiectiua. Et quandoque uerba iunguntur similes obliquos recipientia, ut: Hic estuat ira, terret aspectu, lingua tonat, gestu furit, ense insurgit; quandoque diuersis sociantur obliquis, hoc modo: Bononia scolarium pauperum miseretur, diuitibus assurgit, transgredientes corrigit, bonorum omnium felicitate redundat . Sunt et alie obliquorum determinationes que prepositionum siue aduerbiorum mediantibus uinculis referuntur, ut: Auarus inter opes eget, in epulis esurit, super omnes affligitur alienis: hoc plus aliis consequitur ex diuitiis quod propter earum custodia die noctuque miserabiliter anxiatur. Aduerbiorum determinationes ad modum adiectiuorum se habent. Unde, si bene summantur, multum uenustatis inducunt, ut: Imperator iuste iudicat, pie parcit, fortiter impugnat, prudenter loquitur, caute predicat, magnifice donat, humiliter audit, fideliter promittit, rectissime dominatur.l. Predicte species determinationum possunt inuicem commisceri. Quod, cum in eadem clausula inuenitur, eam pleniorem et multo locupletiorem efficit, ut si dicas: Frederici serenissimi imperatoris maiestas ad honorem et gloriam sancte crucis curiam celebrat generalem, a sapientibus et toto imperio consilium et ausilium petit, iturum contra hostes, ut alter Cesar, potentissime se promittit, stipendia militantibus elargitur et animam pro redemptione Terre Sancte ponere non formidat. Si tamen idem uerbum diuersimode compositum repetamus, uenustissima est locutio, ut si dicas: Diuina pietas humane contrictionis miserta remittit culpas, dimittit penas, immittit gratiam, promittit regnum, admittit preces. Uenustiores autem sunt determinationes cum obliqui uerba precedunt, hoc modo: Sancte crucis uirtutem predicat apostolicus, peccatorum omnium remissionem facit, auxilium quodcumque potest imperatori promittit. Similiter cuncti casus gaudent frequentius sua regimina preuenire nisi prolensis impediat, ut: Duarum dignitatum, una in spiritualibus, altera in temporalibus dominatur. Predictas determinationes multum laudat Sidonius, quia ipse longis et plenis clausulis delectatur, Seneca uero curtis. Unde utriusque cupientes uestigia imitari nunc breuitatem clausularum, nunc longitudinem obseruamus, quia utraque multum cognoscitur expedire. Sed quascumque determinationes contineant in se clausule illud semper firmiter est tenendum, sicut dicit Agellius, quod in plenis et uenustis dictionibus clausule terminentur. Et hoc totum a nobis in primo libro est per ordinem demonstratum. Quia non ex luce fumus sed ex fumo debet gratissima lux oriri, de inuentione rerum uerarum aut uerisimilium que thema reddunt probabile ammodo uideamus, scientes quod nulla scientia documentum aliquod dat de locis preter dialeticam et rethoricam, eo quod utraque istarum scientiarum probandi uel improbandi certissimam uiam mostrat: quod nec in gramatica nec in alia scientia inuenitur. Unde si quandoque in gramatica uel legibus et decretis aut in theologia siue alia facultate argumentari uidemur, semper a locis dialeticis uel rethoricis id habemus. Set dialetica naturam uniuersalium et formas considerat generales, retthorica uero habitudines personales et circumstantias particularium subiectorum. Per has enim circumstantias medium inuenimus ad probandum in dato themate quicquid expedit de negotio uel persona. Attributa personarum assignantur: nomen, natura, conuictus, fortuna, habitus, affectio, studium, consilium, factum, casus et oratio. Set notanda est in retthorica persone duplex acceptio: nam persona quandoque dicitur rationalis creature essentia indiuidua. Et sic ille solus qui conuenire uel conueniri potest persona proprie nominatur, ut homo particulariter intellectus. Persona quoque dicitur omnis res per suppositum designata, quod a gramaticis tractum est et ita sumitur cum de attributis persone loquimur in hac arte. A nomine sumitur argumentum quando ex ui nominis probabiliter aliquid dicitur de persona, ut: Uere hic est Prudentius, quia bene facit omnia et prudenter. Huiusmodi argumento utuntur sepe theologi; unde angelus dixit: Et uocabitur nomen eius Ihesus eo quod saluum faciet populum suum a peccatis eorum. Quod si fuerit nomen appellatiuum, trahitur argumentum potius a natura. Iuxta quod dicitur: Uir erat in terra Hus, quasi dicat non effeminatus sed fortis permanens in aduersis. Natura pro naturali bono uel malo cuiusque persone accipitur in hoc loco et diuiditur in sexum, nationem, patriam, cognationem, etatem, commoda uel incommoda que a natura corpori uel animo tribuuntur. Nam ea que per industriam comparantur ad habitum dicimus pertinere, ut facundus. A sexu ergo summitur argumentum. Unde Uirgilius: Eia, age, rumpe moras! Uarium et mutabile semper femina. A natione, ut: Timeo Danaos et dona ferentes. A patria, ut: Thebis nutritus an Argis. A cognatione, ut: Cesaribus uirtus contigit ante diem. Ab etate, ut: Exultat leuitate puer, grauitate senectus. Inter utrumque manens stat iuuenile decus. Ad commoda uel incommoda corporis siue animis sunt hec et his similia: ualidus, inbecillis, longus, breuis, formosus, deformis, uelox, tardus, acutus, ebes, memor, obliuiosus, comis, asper, querulus, officiosus, pius, impius, benignus, peruicax, misericors, malignus. Distingue tamen quod quedam ex his quandoque ad habitum reducuntur, ut: pius, impius, misericors et malignus et his similia. Conuictus est ratio uiuendi quam ex arbitratu uel magistratu uel sodalitio uel more uel cohabitatione est aliquis consecutus, uidelicet apud quos uel quo more uel cuius arbitratu sit aliquis educatus, quos habuerit doctores, quos uiuendi etiam preceptores, quibus amicis utatur, in quo negotio, questu, artificio sit intentus, quomodo rem familiarem ministret, qua consuetudine domestica teneatur. Et ab his omnibus facile trahitur aliquid probabile de persona, ut si dicam: Maurus fuit discipulus Benedicti. Lucanus etiam a conuictu sic elicit argumentum: Et docilis Sillam scelerum uicisse magistrum. Fortuna est status uite quam consequitur aliquis ex coactione uel casu uel sui arbitrii libertate. In hac queritur an sit liber, an seruus, an pecuniosus, an tenuis, an priuatus, an aliqua potestate functus, an felix, an clarus, quos liberos, quam uxorem habeat, quem magistrum, et si mortuus iam fuerit, quales extiterint mores eius. A talibus enim trahitur argumentum. Unde Iuuenalis: Intollerabilius nichil est quam femina diues. Habitus est proprietas aueniens per applicationem difficile mobilis et est habitus corporis et habitus animi, scilicet aliqua commoditas uel in commoditas non data naturaliter sed uitio uel industria comparata, ut sanitas, egritudo, uirtus, scientia et his similia uel his contraria. Unde O.: Non formosus erat sed erat facundus Ulixes (facundus ad habitum, formosus pertinet ad naturam). Affectio est proprietas per applicationem adueniens facile mobilis, que in hoc uidetur ab habitu discrepare, quod huiusmodi commutatio precedente causa uenit ex tempore, ut letitia, tristitia, cupiditas, molestia, metus, morbus, debilitas et his similia. Nam ex tempore aut negotiorum euentu aut administratione aut hominum studio sepe contingit huiusmodi commutatio. Unde Boetius: Gaudia pelle, pelle timorem spemque fugato nec dolor assit. Studium est uehemens assiduaque animi applicatio cum summa uoluntate ad aliquid peragendum. Unde illud: Qui studet optatam cursu contingere metam Multa tulit fecitque puer, sudauit et alsit, Abstinuit uenere et uino. Consilium est excogitata ratio aliquid faciendi uel non faciendi. Unde Salomon: Omnia fac cum consilio et post factum non penitebis. Sed in consilio tria consideranda sunt, scilicet apta materia, persone congruitas et mora deliberandi. Si enim aliquis dicat: Iste bene mercatus est equum suum quia recepit a predicatoribus consilium non loquitur probabiliter eo quod persona eorum talis materie non est apta. Si uero dicatur: Iste bene penituit quia diu super hoc cum predicatoribus consilium habuit uidetur probabile quod penituerit satis plene. Factum in hoc loco non dicitur ipsum negotium sed consuetudo aliquid faciendi uel non faciendi, iuxta illud: Cepit Ihesus facere. Unde Lucanus ait de Cesare: Nil actum reputat cum quid super extat agendum. Casus est consuetudo aliquid eueniendi uel non eueniendi persone, ut: Iste habet in manu gladium cruentatum. Per hoc enim uidetur quod ab eo sit aliquis uulneratus. Oratio est consuetudo dicendi aliquid uel non dicendi, ut: Hic semper humiliter, ille semper loquitur adroganter.Nunc de attributis negotio uideamus. Attributorum negotio quattuor diuersitates habentur. Nam quedam sunt continentia cum ipso negotio, quedam sunt in gestione negotii, quedam adiuncta negotio, quedam consequentia negotium. Continentia cum ipso negotio appellantur que ipsi cause uidentur familiariter adherere, scilicet summa facti et causa et triplex aministratio. Summa facti est breuis totius negotii comprehensio. Unde Lucanus: Bella per Emathios plus quam ciuilia campos. Item: Quid Lumbardi tot consiliis machinantur? Coniurant. Causa negotii cum ipso contenta est duplex, scilicet ratiocinatiua et impulsiua. Ratiocinatiua deliberat cum altero et hec perpenditur in electione commodorum et fuga incommodorum, ut: Lumbardi coniurant uolentes defendere libertatem uel: Lumbardi se muniunt iugum seruitutis uitare uolentes. Causa impulsiua est per quam in aliquod factum repentina commotione precipitamur, hoc modo: Fauentini timentes ne ciuitas caperetur, repente milites imperatoris transeuntes pacifice per ciuitatis medium inuaserunt. Set dubitatur an sit locus ab affectione an magis a causa cum dico: Iste percussit socium quia erat ebrius. Ebrietas enim et causa est et affectio. Ad hoc dicimus quod si affectio cum signo cause includitur est locus a causa, ut: Iste fecit hoc quia ebrius erat, sed si est ibi affectio sine signo locus est ab affectione, ut: Iste ebrius fecit hoc. Simile ponit O.: Audacem faciebat amor. Administratio negotii est triplex, scilicet ante rem, in re, post rem, ut si diceres: Iste per duo miliaria fuit eum cum gladio insecutus (ecce ante rem); postea fortiter percussit (ecce in re); ipsum in nemore sepeliuit (ecce post rem). In gestione quidem negotii sunt hec quinque: locus, tempus, occasio, modus, facultas. Locus hic appellatur oportunitas nata ex quantitate loci uel habitudine uel qualitate. Consideratur enim an tantus locus sufficiat ad negotium nec ne. Habitudo attenditur ex frequentia uel deconsuetudine hominum, ut: Locus erat solitarius uel hominibus frequentatus. Attenditur etiam ex propinquitate loci uel remotione. Qualitas loci postulat ut sciamus an sit locus sacer, an prophanus, an planus uel inequalis, saluber an corruptus, squalidus an amenus, quia talia quandoque faciunt ad probandum. Tempus hic appellatur oportunitas nata ex temporis quantitate continua uel discreta, ut: Tot annis uel tanto tempore hoc fecisti. Ex his duabus circumstantiis, scilicet loco et tempore, contingit autores causa probandi aliquid sepe de loco et tempore in suis scriptis facere mentionem. Occasio consistit in qualitate temporis et actibus poscentibus tempus. Qualitas enim requirit an sit dies an nox, an clarum uel obscurum, festum an profestum. Actuum uero alius priuatus, alius communis, alius publicus. Priuatus qui attenditur circa propriam familiam, ut: Iste non potuit adesse quia filium custodiebat infirmum. Communis actus est qui uni patrie attribuitur, ut electioni potestatis uel episcopi interesse. Publicus est qui ad totam pertinet regionem, ut actus messis uel uindomiarum. A quibus omnibus, causa probandi aliquid, potest elici argumentum. Modus est quedam negotii determinatio per quam ostenditur prudenter uel alio modo gestum fuisse negotium. Unde Boetius: Modum desideras. Delatorem dicimus impendisse ne documenta deferret quibus senatum reum faceret maiestatis. Facultas hic dicitur auxilium siue actus sine quo transigi non potest negotium, ut: Iste habuit tot armatos. Uerisimile ergo uidetur quod hostes potuerit debellare. Hinc ait O.: Classe uirisque potens per que fera bella geruntur. Locus ab adiunctis negotio non est aliquis specialis sed eo mediante argumentamur a maiori, a minori, a simili, a contrariis, a genere, a specie, ab euentu. Maius hic appellatur maior persona uel maius factum et totidem modis minus. A . A maiori sic Iuuenalis argumentatur: Omne animi uitium tanto conspectius in se Crimen habet quanto qui peccat maior habetur. Similiter et Lucanus: Par labor atque metus pretio maiore petuntur. A . A minori sepissime argumentantur autores. Unde O. Et minus est in te quam summa pondus arista uel sic: Si occidis hominem propter caulem, quid est ei faciendum qui sacra furatur?. A . Simile hic appellatur simile negotium uel persona. Unde Lucanus: Stat magni nominis umbra Qualis frugifero quercus sublimis in agro. Predictas comparationes sepe inducunt auctores causa exornandi locutionem uel causa probandi aliquid de negotio uel persona. A . Contraria hic appellantur omnia opposita preter quam affirmatio et negatio, que disparata uocantur. A contrariis sic argumentamur: Si obiurgas illum qui auxilium uite tulit, quid illi facies qui dampnum dederit aut malum? Et nota quod repugnantia sunt contrariorum consequentia, contraria uero que sibi primis frontibus opponuntur, ut uigilare et dormire. Stertere igitur, quod adiunctum est dormientibus et uigilare sunt repugnantia. Unde a repugnantibus ita trahitur argumentum: Non si uigilat stertit, quia uigilare simul et stertere nemo potest; Non si diligit Deum offendit proximum, quoniam offensio dilectioni repugnat. A . Genere hic appellatur quidlibet superius, ut uirtus et uitium. Unde Horatius sic a genere argumentatur: Uilius argentum est auro, uirtutibus aurum. Item: Si uirtus est lumen expellens tenebras uitiorum constat eum quem uirtus illuminat defectum in nullo uirtutis genere sustinere. A . Species hic quidlibet inferius nominatur. Unde Horatius sic elicit argumentum secundum opinionem populi: O ciues, ciues, querenda pecunia primum est; Uirtus post nummos uel sic: Si homo est dignissima creaturarum nullum genus rerum humane preponitur speciei. Euentus hic dicitur illud propter quod res est finaliter ut: Uictoria causa belli. Unde Lucanus: TantoneNouorum prouentu scelerum queritur uter imperet urbi. Item: Si rectum ieiunium uitam prestat, debet homo libentissime ieiunare, munus eterne glorie habiturus. Consequentia negotium non sunt de integritate rei neque ipsius negotii rebus insunt sed gestum negotium consequuntur et sunt duo, scilicet testimonium et inditium nature. Testimonium est confirmatio negotii mediante scripto uel persona uel consuetudine. Persona hic accipitur non tantum pro re rationali sed etiam pro irrationali, ut accidit de cane qui, post longum tempus, fidem fecit de domino tunc reuerso. Mediante uero persona testium causidici sepe confirmat negotium; similiter mediante persona diuina, cum religio interuenit iuramenti. A . Scriptum hic sumitur pro lege uel aliqua auctoritate cui fides est maxime adhibenda et tunc consueuit locus ab auctoritate dici. Consuetudo uero est consuete rei approbatio et pertinet ad ius non scriptum et tunc est uidendum an talis consuetudo sit generalis et a quibus sit approbata et quanto tempore. Inditium nature est proprietas naturaliter ostendens ipsum negotium siue probans, ut gladius cruentatus in manu, sanguis in ueste, rubor siue pallor in uultu. Sed huiusmodi locus est probabilis, non necessarius. Unde O.: O quam difficile est crimen non prodere uultu. Et hoc semper diligentissime est uidendum: an locus necessitatem an solam teneat probabilitatem. Necessarium est enim quod ita est ut dicitur et aliter esse non potest. Probabile uero quod pluribus uidetur et sapientibus, ut: Diligit quia mater. Attributa siquidem tam negotio quam persone hoc uersiculo continentur: *Quis, quid, ubi, quibus auxiliis, cur, quomodo, quando*. Nam persona et attributa persone designantur per quis. Continentia cum ipso negotio per quid et cur, quia cur denotat causam negotii, quid summam facti et triplicem administrationem. Alie dictiones ibi continent ea que sunt in gestione negotii. Nam quando designat tempus et occasionem; ubi locum; quomodo modum; quibus auxiliis facultatem. Queritur ergo quare loci ab adiunctis et consequentibus non ita suis circumstantiis exprimantur. Ad hoc dicimus quod continentia cum negotio ita sibi adherent quod illud nullatenus derelinquunt, quia quadam ratione subiecta sunt ipsi negotio. Ea uero que sunt in gestione negotii uere possunt esse absque ipso negotio sed non e conuerso, quia locus, tempus, occasio, modus, facultas cuiuscumque negotii bene possunt intelligi etiam si nemo agat aliquid quod in eis fieri possit: non tamen negotium potest esse absque loco, tempore, occasione, modo et similiter facultate. Ea uero que sunt adiuncta negotio non inherent ipsi negotio sed accidunt circumstantiis et tunc demum prestant argumenta cum ad comparationem uenerint. At consequentia ipsum negotium neque in ipsis rebus sunt neque ipsi negotio se ingerunt nec ad comparationem ueniunt sed rem gestam ante cedunt uel sepius subsequuntur. Loci ergo qui proueniunt ex attributis persone uel continentibus cum negotio uel in gestione negotii plus adherent et in ipsa re intrinsecus attenduntur et magis erant notabiles ideoque fuerunt in uno uersiculo comprehensi. Consequentia negotium extra summuntur, unde locus eorum extrinsecus est sed adiuncta negotio possunt inter utrumque manere, quia negotium de quo agitur quadam affectione respiciunt et ob hoc media reputantur. Ex predictis locis omnis argumentatio retthorica suam debet trahere firmitatem, maxime in causis, ubi oratione continua est utendum. Argumentatio enim absolutissima et perfecta, qua decretiste, legiste et theologi sermocinantes utuntur, in quinque partes distribuitur, scilicet propositionem, rationem, rationis confirmationem, exhornationem, complexionem. Propositio est summa rei quam uolumus demostrare. Ratio est cause uera et perfecta reditio. Confirmatio est rationis multiplex corroboratio. Exhornatio est amplificatio quedam et honestande rei locupletatio. Complexio est breuis conclusio predictorum. Huiusmodi ergo argumentationibus oratores utuntur, ut Boetius in Consolatione et Tullius in Paradoxis. Consulimus ergo dictatoribus, decretistis, theologis et legistis quod predictorum cognitionem locorum non uilipendant nec ullatenus pretermittant, quia predicte circumstantie ualent in themate bene dando, in causarum examine cognoscendo, in uitiis et uirtutibus secundum propria merita perpendendis. Hinc etiam salutationum, exordiorum et aliarum partium epistole siue alterius compositionis tota uis et natura dependet. Post inuentionem, de iudicio est agendum, quia inartificiosa est inuentio nisi iudicium subsequatur. Unde queritur quare iudicium non sit pars recthorice sicut inuentio. Ad hoc dicimus quod iudicium causarum non sumitur de recthorica sed ex legibus uel decretis aliisque libris ad causarum decisionem pertinentibus. In logica uero iudicat qui respondet: unde iudicium est pars dialetice, sicut inuentio; propterea dicimus quod iudicium aliter hic accipitur, scilicet pro quadam industria diiudicandi inuenta. Et est hoc iudicium artificis et non artis et de tali iudicio hic intendimus, quia limam correctionis debemus inuentis diligentissime adhibere. Iuditium itaque purgationis siue corretionis est triplex, scilicet mentis et auris et usus. Primum examinat intellectum, secundum sermonem, tertium usum siue consuetudinem utriusque. Primum ponit sententie fundamentum, secundum erigit parietem dictionum, tertium superponit tectum et sic prebet operi complementum. Iudicium itaque ita iubet si uis optime iudicare:. Quod minus est supple, quod plus abrade, quod hirtum come, quod obscurum declara, quod uitiosum emenda. Curis istis sunt omnia sana. Memoria cum sit in qualibet scientia necessaria maxime tamen expedit in hac arte, quia non solum tenenda sunt ea que a nobis inuenta sunt sed etiam que ab aduersario in agendo sunt proposita uel tractata. Hec a natura procedit et potest artis beneficio nichilominus adiuuari, quia rerum species et sententiarum ymagines debemus apud mentem nostram uelud in locis illustribus collocare, quoniam in ymaginibus, quasi litteris, sepe rerum memoria continetur. Prodest etiam ut nos ipsi scribamus que perfecte uolumus recordari. Et si longiora fuerint, diuisa per partes melius inherescunt. Apponende sunt note singulis rebus, ut memorie perfectius commendentur nec uoce magna legendum est sed murmure potius meditandum. Nocte magis quam die memoria confortatur, quia silentium prodest memorie sed tumultus et rerum occupatio multum obest. Rerum quoque magis quam uerborum conuenit meminisse. Tamen et uerborum quandoque expedit recordari. Ualet ad memorandum, si fieri potest, frequentia repetendi nec est mens ultra quam ferre ualeat oneranda nec laborare debet circa quorumlibet recordationem sed eorum magis que plus utilitatis habeant uel que uideantur amplius expedire. Multa quoque possumus agere que memoriam ebetant et similiter uti cibariis uel potibus que offendunt. E contrario quedam actiones ad memorandum proficiunt et cibi quidam et potus et etiam medicine, de quibus est ab illis querendum quos agitat labor mundi. Delectatio insuper rerum seu uerborum memorie multum prodest, quia illa magis meminimus in quibus amplius delectamur. Unde uersus: *Finge tibi notulas quascumque dat optio mentis Dum te delectant, dum tu docearis in illis*. Pronunciatio similiter ad tria se habet, scilicet ad moderationem uocis, uultus et gestus, quia sicut bona pronutiatio sine precedentibus nichil ualet, ita precedentia sine digna pronuntiatione sunt friuola. Pronuntiatio igitur in uoce, uultu et gestu dignam moderationem obseruat, ut concilietur auditor et ad fidem persuasione ducatur, ut animorum motibus incalescat. Uox enim seruat in punctis, accentibus, distintionibus, subdistintionibus et clausulis suas leges, de quibus omnibus fuit in primo libro, cum de compositione tractauimus, expeditum. Uox autem, sicut memoria, sine dubio a natura procedit et tamen, quadam scientia modificante iuuatur, quia usus conseruat uocem et moderata deambulatio prodest multum sicut nimia excursio uocem extenuat et fatigat. Ciborum, potus, et aliarum quarundam rerum causa uocis sepe bonitas impeditur et sepe, ut dicunt phisici, adiuuatur et ideo debet uox cautela non modica custodiri ne defectum, cum oportuna fuerit, patiatur. Uocis autem bonitas in claritate, firmitate et suauitate consistit, que tria partim natura, partim artificio acquiruntur. Uox ergo materie consonet, ita quod res exprimi optime uideatur. Uultus quoque secundum dignitatem sententie sunt mutandi, seruata in omnibus moderatione decenti, ut interpres animi uultus etiam reputetur. Similiter gestus quidam moderati sunt aliquando adhibendi, extendendo manus, erigendo pedes, inclinando ceruicem et similia faciendo que uideantur ad materiam pertinere, dum modo nichil in horatore generent inhonestum.Unde ait Gaufredus:. *Uox uocem, uultus uultum gestusque figuret Gestum, per notulas hec est moderata uenustas Auditum pascat uox castigata modeste Uultus et gestus gemino condita sapore*. Hec de inuentione, dispositione, elocutione, memoria et pronuntiatione breuiter dicta sufficiant, quia non de causis ciuilibus sed de his que magis operi nostro expediebant habuimus propositum pertractandi. Tandem ad usum exordientium quasdam generales sententias secundum ordinem alfabeti duximus subiungendum, hoc modo:. Adquisitio que honestati non obuiat est laudanda. Alienum est a gratia donum diutius expectatum. Amica est turpitudinis pars que non conuenit suo toti. Abit in ruinam quodlibet edificium quod a Christo non recipit fundamentum. Annexa iniquitati promissio debet nullatenus adimpleri. Anxiatur mens nimium dum promissione trahitur futurorum. Accedere timens ad iudicem uidetur iustitiam non habere Arcet nulla religio bonum die qualibet operari. Acri egestate male meritos iustissimum est torqueri. Alimenti subsidium trait ramus quilibet a radice. Amanda est infirmitas que carnem percutit set anime dat salutem. Amicitia est excellentissima que prouenit a uirtute. Auaritia est insatiabilis quia cupiditati nil sufficit nisi Deus. Aculeum detractionis uirtutis puritas aspernatur. Amor est labilis quem caritatis non roborat fulcimentum. Beatus ante obitum nemo firmiter est dicendus. Beatior est qui nil possidet quam qui multa. Beatum efficit non temporalium rerum copia sed contemptus. Bis dari creditur donum celeriter elargitum. Bonus est qui non solum cauet offendere set prodesse nititur iniuria lacessitus. Bonorum est alios in sui amoris obsequium dignis meritis obligare. Binos capessens lepores utriusque merito captione priuatur. Boues duci ab orbita ordo preposterus reputatur. Balamita recte dicitur qui tantum in malitia ingenii uim consumat. Bene sibi prouidet qui non uindicat iniuriam sed dimittit. Bituminatur dilectio que per exhibitionem operum elucescit. Bestialis est quilibet qui transeuntia preponit eternis. Cadit in precipitium qui non considerat iter suum. Contra fortune impetum sapientia stat accinta. Conatus criminis crimen aggrauat ut patratum. Crucifigi non est sic impium ut mereri. Corrodit animum peccati stimulus impunitus. Conscentia pura detractionis stimulo non mouetur. Contrarium iuri cognoscitur ut frater fratrem negligat indigentem. Cito carina submergitur que a nauta ducitur imperito. Cursum agit uelocius equus calcaribus incitatus. Cum subditi bene faciunt ad maiorum spectat gloriam et honorem. Canis inpudicus est filius qui parenti audet turpiter oblatrare. Caput languidum facit membra subdita egrotare. Diuitie raro ueniunt cum uirtute. Dulcis est amicitia communicans res honestas. Dolet meretrix cum uenter grauidus intumescit. Dispergit plus unus insipiens quam multi colligant sapientes. Displicere solet insipiens unde credidit plus placere. Dare communi utilitati operam est commoditatis proprie incrementum. Dignitatis honor est uacuus nisi splendorem contrahat a uirtute. Distantes ignis gratiam non sentiunt ut uicini. De malitia lucrum consequi est in dignum. Dedecet occupari singulariter quod omnium est commune. Dampnari aliquem sine iuris ordine iustitia non commendat. Decus clericorum precipuum est prudentia sufficiens et honestas. Estus auaritie pecuniarum cumulo non tepescit. Egestatem pariunt omnes diuitie temporales. Exulare conuincitur quisquis est bonorum consortio segregatus. Erroris doctor eflicitur qui non uult esse discipulus ueritatis. Epulantium loquacitas multe uanitatis uitium manifestat. Escarum superfluitas operatur incommodum non salutem. Ebet prorsus ingenium exercitationis materia destitutum. Egrotat animus quem corrumpit discrasia uitiorum. Ebrietatis uitium causa fuit primarie seruitutis. Egenis benefacere est in celo diuitias cumulare. Esse mortis immemorem est prorsus hominem se nescire. Extra rationem rapitur qui ab ira ignea superatur. Fortune in stabilitas prudentis animum non conquassat. Fedus amicitie conseruat obsequiorum grata dulcedo. Furari dicitur usurarius quidquid accipit ultra sortem. Famulorum superbia dominorum tyrannidem protestatur. Fucata mulieris facies mentem indicat impudicam. Fatuitatis est inditium quando non conuenit prorumpere in sermonem. Fortis est proprie qui honestos labores aggreditur et uitiis non subcumbit. Fidelis ad illicita, precipiente Domino, non tenetur. Facundia sine prudentia loquacitas est dicenda. Fame laudabilis excellentia debet inuiolabiliter custodiri. Ferre gaudet patientia quicquid maioris est angustie uel laboris. Fauor temporalis gratie multis preparat exitium in futurum. Gestus corporeus occulte mentis enucleat qualitatem. Gaudium solum inter omnes passiones uitam recreat et conseruat. Gratulari de bonis temporalibus non pertinet ad prudentem. Gemit in presenti uir sapiens ut gaudeat in futuro. Gerit in maginem false beatitudinis felicitas temporalis. Gratum est donum quod preuenit postulantem. Gloriosum est de nullo presentis uite commodo gloriari. Graue parit periculum peccatum ex consuetudine radicatum. Gratanter est accipiendum munus pauperis licet paruum. Homo est ultra hominem si perspicaciter se congnoscit. Haurit aquam salutiferam qui prudentem doctorem sequitur et fidelem. Hoc est inuidie dignum supplicium quod se ipsam lacerat et consumit. Habet unus quisque quod lugeat dum permanet in hac uita. Hiat semper acquirendis cupiditas nil umquam reputans acquisita. Hemitriteus modicus docet quam caduca hominum sit natura. Inter pestes nulla est amplius quam mulier fugienda. In antiquis sapientia et in multo tempore prudentia inuenitur. Is est contempnendus ab omnibus qui se precunctis reputat sapientem. Ira est abolenda celeriter ne sol occidat super eam. Ibi est laborandum uiriliter ubi de premio nullatenus dubitatur. Inmaginatio uiri prouidi euentum future considerat actionis. Kiriare ad funus pauperis unus clericus uix dignatur. Kalendas colere non licet fidelibus, quia uidetur sapere paganismum. Karismata sancti spiritus non sunt pretio conferenda. Legi facit iniuriam qui legem a sua rectitudine alienat. Litterarum cognitio sicut ad bonum trahitur sic ad malum. Luxuria plus quam auaritia ledit hominem et diffamat. Lacrimarum simulatio fallit hominem set non Deum. Latere petit malitia sed bonitas elucescere. Lactat amicum uerbis fallacibus amicitia simulata. Munus pauperis Deus accipit sicut ditis. Malitiam omnem superat iniquitas mulieris. Mensure uirtus est in rebus omnibus opportuna. Manus amici uerberans est melior quam osculum inimicis. Materne pietatis in memor numquam debet filius permanere. Malus est qui offendit sed deterior qui non parcit. Nemo est tam felix qui non aliquatenus anxietur. Natum decet paternis monitis obedire. Notitia rerum bonarum est dignis liberaliter impendenda. Nescire que ad salutem pertinent est indignum. Nil est tutius quam penitentiam agere de commissis. Nulla culpa ingratior quam regredi ad peccatum. Odit Deum qui hominem non diligit sicut debet. Ope non indiget aliena uirtus sua felicitate contenta. Occulte punit hominem Deus cum sibi temporalia exibet abundanter. Omne peccatum est mitius heretica prauitate. Odorem bone fame consequitur qui cum bonis ambulat et moratur. Opus non a principio sed a fine potius commendatur. Pietatis dulcedine sunt parentes a filiis honorandi. Penarum competenti moderamine sunt crimina punienda Plus homini seruire quam competat est offendere non prodesse. Petitioni que a iustitia discrepat non est gratia facienda. Plenitudo muneris ab affectu prouenit non effectu. Peccatum semper cumulat qui permanet in peccato. Querelam non habet de opibus cui uictus competit et uestitus. Qui artem habet idoneam lucrum non debet facere inhonestum. Questus pro mortuis est superuacuus et inanis. Querentibus sapientia se obstendit, contempnentibus se occultat. Quisquis mundo se implicat dampnabitur et cum mundo. Quanto magis cumulatur pecunia tanto amplius exuritur. Res debet homo sibi supponere, non se rebus. Reatum non effugit quem propria conscientia increpat et condemnat. Rectus homo in prosperis idem permanet et aduersis. Regimen habet egregium qui se ipsum regit debita ratione. Rimari que sunt dubia pertinet ad prudentem. Rationis igniculus fere in ignauis et secordibus est extinctus. Sequi uestigia sapientum est uirtus maxima et profectus. Senioribus causa temporis est in plurimis deferendum. Solus sapiens recte perficit quod intendit. Sociorum dilectio terrarum non debet intercapedine deferuere. Sapientia uera est in uirtute potius quam sermone. Satis iam didicit qui seruire Domino non ignorat Tempus postulat ut quandoque seruo dominus famuletur. Temperantia cibi et potus magna salus in homine conseruatur. Tela insultantis libidinis potest homo uincere fugiendo. Tenor studii fructum affert modicum interruptus. Tenebrosa est anima quam lumen scientie non illustrat. Temerarius est qui multa se credit in breui tempore didicisse. Ubertas rerum necessariarum est studentibus oportuna. Usus doctoris erronei multos precipitat in errorem. Ultra quam ferre possit ingenium discentis non est animus onerandus. Ubi est strepitus studentium ibi modicus est profectus. Uber honor et merces exhibita doctorem incitant ad studendum. Udo labilior est scientia quam non solidat frequentia repetendi. Xerophagi habent uiam discendi melius castimargis. Xenodochio peregrinantium potest scolasticum ginnasium similari. Xerolopho est durior qui multo tempore nil addiscit. Ysagoge primarie sunt in qualibet facultate rudibus prelibande. Ysofago mentis cibus doctrine fertur in stomacum rationis. Ydeas mentis doctrine radius in discente serenat. Çonam regie dignitatis consequitur qui proficit in doctrina. Çodiaci splendorem superat qui sapientie splendore corruscat. Çima uitiorum et tenebras phylosophie lumen prorsus re legat. Opus inchoatum iam ad finem desideratum perduximus, diuina gratia largiente, in quo artis dictatorie integritas continetur, quia nichil a nobis excogitatum aut a uiris prudentibus bene dictum in hoc opere uoluimus preterire, ne uel labe inuidie notaremur uel de diminutione relinqueretur sociis materia conquerendi. Letetur itaque nobilissima Bononia et exultet, quia ridiculis Gete et ambagibus Coridonum ulterius non falletur. Gaudeat in perpetuum, quia de tenebris errantium iam meruit liberari. Sit enim nomen nostrum memoriale, quia licet clara Florentia nos genuerit, fructum tamen scientie uel saltem alicuius bonitatis a Bononia contrahentes, ipsam precipue matrem nobilium studiorum debemus et uolumus semper magnifice honorare, ut, sicut nomen nomini, sic nostra deuotio, quantum potest anhelus spiritus, ipsius respondeat bonitati. Nam quicquid habemus scientie uel honoris ab ipsa post Deum credimus nos habere: quod etiam comprobat nostrum nomen ab ipsius Bononie nomine propagatum. pus autem quodam uenusto artificio in octo partes distincximus, ut certius quisque possit quod desiderat inuenire. Primum enim liber quedam ualde necessaria de radice huius artis extrinsecus dicenda prelibat; postea de elegantia et compositione illius orationis que dictatori conuenit sufficienter adiungit. Secundus exhornationes uerborum et sententiarum secundum ordinem tullianum exequitur et tandem notabiliter ponit catalogum uitiorum. Tertius de natura epistole formaque omnium salutationum tractatum continet, ad plenum omnia declarando. Quartus exordiorum, narrationis, petitionis, conclusionis uirtutem et naturam explicat copiose. Quintus causa rudium omnia precedentia compendiose colligit et declarat, ut breuitate gaudentes possint se citius expedire. Sextus uero doctrinam Gallicorum elegantissimam de doctrina epistolari aperit diligenter, ut sicut doctores diuersos audiuimus, ita diuersa diuersis animis largiamur. Septimus de quinque partibus rethorice quedam summens generalia documenta primo docet materiam inuenire, postea tam naturaliter quam artificialiter ordinare, deinde subiungit octo modos artificialiter inchoandi et omnem materiam quadrimembrem esse ostendit. Insuper docet octo modos materiam ampliandi et totidem minuendi. Adiungit etiam de artificio quarundam exhornationum tam aliter quam superius, ut doceat quomodo leuis materia fiat grauis et grauis similiter fiat leuis et ob hoc de transsumptiuis locutionibus sufficienter agit. Continet quoque de illa inuentione que partes orationis commutari docet, causa maioris facundie uel hornatus. Octauus autem agit de artificio inueniendi pulcerrimas determinationes, ut totam doctrinam libri constructionum scias et possis ad uenustum ordinem retorquere. Subiungit de inuentione medii, locos rectoricos et eorum differentiam ad dialeticos assignando et cur in aliis scientiis non sint loci. Exequitur diligenter omnia attributa per que medium inuenitur ut in omni temate sciat dittator quid sit attribuendum negotio de quo agitur uel persone. De triplici correctione subiungitur, ut sciamus inuenta optime iudicare. Non tacet etiam de memoria, ostendendo ad quid ualeat et quo modo adquiratur. De pronuntiationis triplici gratia non omittit, ut ostendat que pronuntiatio sit uenusta. Supponit tandem in calce operis sententias generales secundum ordinem litterarum, ut maior copia exordiendi rudibus prebeatur. Formam quoque bene studendi et honorem et profectum inde prouenientem ad plenum in ultima particula manifestat. Octonarius igitur huius nostri Candelabri perfectioni quidem noui consonat testamenti, quoniam uetera transierunt et ecce noua omnia iam clarescunt. Pulsis enim procul erroribus hic possunt omnes in breui tempore ad lumen et coronam tam nobilis scientie peruenire, dum modo in his diligenter studeant et perfecte. Scio tamen lampades nostri Candelabri quibusdam emunctoriis indigere, quia nec perfectum de imperfecto nec mundum potest concipi de in mundo. Quare si que macule apparuerint, quas aut incuria fudit aut humana parum cauit natura super his ueniam non erubeo postulare, paratus humiliter correctionem subire, dum modo iudex non peccet ex ignorantia uel liuore. Accedant igitur omnes qui hactenus in tenebris extiterint ad huius diuini operis claritatem, ut ab errore quorundam nichil scientium penitus resipiscant, scientes quod, si hoc acceptauerint, aliud opus in proximo de cartis et priuilegiis excellentissimum faciemus. Deuotos uere te queso libelle docere Inuidieque fere commoda digna gere. Laus de collatis sit tibi pie fons bonitatis Nondum tuta satis iam calo uela ratis.