1 line
576 KiB
Plaintext
1 line
576 KiB
Plaintext
Deus gloriosissime, totius ueri amoris fons et origo, In uirtute, gratia et benedictione tua Incipit Ars amatiua boni , Ad te cognoscendum et diligendum a tuo populo, Qui uiuis et regnas aeternaliter et infinite bonus, amabilis Deus, Per omnia saecula saeculorum. Amen. De prologo Deus benedictus mundum creauit, ut ipse superexcellenti cognitione et amore cognosceretur et diligeretur super omnia summus finis. Mundo igitur, in peruerso statu consistente, uehemens est ignominium et ingratitudo maxima, quoniam mundus ipsum finem, ad quem stat conditus, non sectatur. Adest autem ipsius deuiatio finis, nam ardentius diliguntur et diligentius cognoscuntur in mundo creaturae quam creator earum, dominus Deus noster, multoque desiderabilius utilitas propria quam publica procuratur; quocirca, quanto melius possumus, auxilio diuino mediante, ad hoc nitimur, quod dominus et Deus noster gloriosus cognoscatur et ametur uehementius creaturis et res publica fiat super cetera specialis, compilantes hanc Artem amatiuam boni , per quam amantia quemadmodum per Artem inuentiuam scientia demonstratur. Nam, sicut sub intellectu suum sumit scientia titulum, sic intitulatur amantia sub uoluntate; amantia quidem sine scientia, et e contrario, defectiua consistit. Propter hoc ad hanc Artem amatiuam principia et modum Artis inuentiuae sumimus, similem modum amandi sicut sciendi de scientia in amantiam transferentes, ut artificialiter per scientiam amantiam cognoscere et per amantiam scientiam diligere ualeamus. Quoniam, quanto plus amantiam scientifice cognoscemus, tanto quidem ad amandum illam in gradum portabimus altiorem et tanto efficacius inuentiua scientia, per quam cognoscemus eam, intelligetur, magisque delectabilis fiet nobis et insuper tutius ad propositum nostrum accedemus, quod est ad ligandum uoluntatem diligere bonum et ad rerum uerarum scientiam obtinendam. Per hanc enim Artem utrumque istorum haberi potest, uidelicet ut per amantiam scientia et per scientiam amantia consequatur, alia mixta in alia secundum huius amantiae processum. Subiectum igitur huius amantiae scientifice consistit hominem per uiam scientiae diligere Deum et se ipsum et proximum suum et ea, quae gradatim diligibilia sub istis ordinantur, ac etiam odire gradatim illorum trium contraria, cum suis consequentibus malis. Cum ergo, ut plurimum, in mundo diligantur odibilia et odiantur amabilia, dirigitur quidem ad hunc finem haec amantia, qui est cogere uoluntatem naturaliter amandum et odiri per consequens odiendum; quocirca studere desiderantibus in hac Arte uiam aperimus, qua ligare sciant, et naturae ui et artificio, ad amandum amabilia et odiendum odibilia cogere uoluntatem et deducere ad magis amandum amabilia et magis odiendum odienda. In his igitur, quae nunc dicta sunt, significauimus huius amantiae subiectum, quod in toto huius Artis processu est necessarium conseruari. In Arte quidem inuentiua regulas dedimus et modum ostendimus sciendi ligare intellectum ad ueri cognitionem. Est autem intellectus ligatus ad ueri cognitionem, cum certa et necessaria principia regulant illum et ordinant ad attingendum necessario obiectum uerum, affirmando illud, in quantum illius intelligit uera, sicut est cum intelligit Deum esse bonum et hominem esse animal et cetera huiusmodi. Nec ad intelligendum obiectorum uerorum contraria fore uera cogitur intellectus, sicut est ad intelligendum Deum esse malum et hominem esse lapidem, cum coerceatur necessario ista, cum sint falsa, intelligere negatiue. Cum enim intelligit necessario Deum esse bonum et impossibile hominem esse lapidem, non potest intelligere Deum malum nec hominem lapidem esse, sed consistit intellectus liber in omnibus his, quae uel affirmatiue uel negatiue propendit, quamuis, se cogendo, ad rerum intrauerit cognitionem per ordinationem et regulationem principiorum, quorum necessitas coegit eum suorum obiectorum cognitionem sumere manifestam. Uerumtamen haec coactio neque intellectus naturam neque illius libertatem neque principia inuentiuae Artis impugnat, quoniam naturale est eidem et liberum intelligere necessario uerum, cum sit obiectum illius, et naturale est necessitatem principiorum regulariter deducere intellectum ad illum finem, ad quem creatus consistit. Solum ergo intellectus coactio consistit in modo, quem artifex infert intellectui, dum artificiose inducit eum et ordinat ad attingendum rerum intelligibilium ueritatem. Consimili modo etiam, sicut de ligatione et coactione intellectus dictum est, datur uia et cognitio ligaminis uoluntatis, ad quam ligandum uia consilii artificiale scrutinium praeparauimus, ut ad amandum amabilia et odiendum odibilia illam coercere possimus. Nam, sicut sub propria ratione affirmationis consistit uerum intellectus obiectum, sic bonum sub propria ratione dilectionis consistit uoluntatis obiectum, atque malum sub oditionis propria ratione consistit obiectum uoluntati, sicut falsum constat intellectui obiectum sub negationis propria ratione. Et oportet necessario has duas proprietates scientiae et amantiae, sub intellectu et uoluntate comprehensas, aequales esse, quoniam Deus a populo suo dignus est aequaliter cognosci et amari. Unde sequitur cetera, sub Deo similia, aequaliter affirmari et diligi, et eorum contraria negari aequaliter et odiri. Est ergo uoluntas in tantum ligabilis ad assumendum obiectum suum per regulam et necessitatem principiorum, ad idem obiectum uoluntatis confluentium, ut uoluntas accipiat illud, quantum etiam intellectus, existente ipsa uoluntate in tantum libera ad obiectum, quantum intellectus ad illud liber existit, ut dictum est. Ad alligandum igitur uoluntatem ad amandum bonitatem amoris et amantis et amati, hanc Artem intendimus applicare, explicantes huius doctrinam, uelut in ipsamet etiam Arte per sua principia propria continetur. Cum haec amantia sit excellens ualde, quia de principiis excellentissimis naturae et primis consistit, ea posita in uulgari, aliquibus latinis uocabulis, praeter uulgaris consuetudinem, oportet uti, necnon etiam quia plura realitatis praedictorum principiorum attingit intellectus, quam sint impositae uoces. Ad ea denotandum, uerba quidem aliquando fingere nos oportet et inusitatis sermonibus mentis habitum reseruare, quoniam praeter ista hanc amantiam ad illum bonitatis gradum, qui competit illi, extollere non possemus nec ad optatum peruenire propositum, cum ipsae realitates, quas intelligendo diligi necesse est, non possent uerbotenus reuelari. Hac intentione hanc amantiam tradimus etiam in uulgari, ut hi, qui latino nesciunt uti, artem habeant et doctrinam alligandi uoluntates suas ad amore bono diligendum, acquirentes scientiam, qua sciant rerum intelligere ueritatem, et ut etiam uiri periti latino utentes, uiam et modum inueniant descendendi ad expressam locutionem in uulgari, utentes uulgariter uocabulis propriis huius Artis. Plura namque continet aliquotiens latina sententia rerum, quae uulgari idiomate non possunt exprimi, propter uocabulorum carentiam, quae haberi poterunt per hanc Artem. Quemadmodum etiam Ars ex uulgari nostro in latinum translata est, sic, Dei gratia mediante, si ad laudandum et honorandum nomen suum dignetur nobis Deus praesentem uitam tanto tempore sustinere, proponimus eandem in arabicum transferre, ad sectam Saracenorum erroneam confundendum, ostendendo illis errorem suum in manifestatione nostrae sanctae fidei Christianae. Ex qua huius Artis correctionem suppliciter petimus, necnon etiam omnium aliarum quascumque fecimus compilationum, in quibus, si errauerimus in aliquo, hoc quidem nostrae ignorantiae est uitium impendendum. Si autem haec Ars in idiomata barbara, uidelicet Saracenorum, Iudaeorum et paganorum ac etiam numerosorum schismaticorum et aliorum infidelium transferatur, poterunt quidem Christiani Arte soluere obiectiones, quas contra fidem catholicam ponunt, et ipsi Christiani eisdem obiectiones inferre, quas per uiam intellectus et amoris soluere non ualebunt; unde, per gratiam Dei, poterunt suum errorem cognoscere et ad uiam se dirigere ueritatis. Quare uehementer bono animo concupimus hanc Artem in eorum idiomata esse translatam. Uerumtamen, ut ipsa Ars in infidelium non cadat contemptum, nec de trinitate diuina nec de incarnatione Dei nec de ceteris articulis nostris explicite loquimur in eadem, quia prima fronte attentio et beniuolentia ipsius Artis ab eorum cordibus auferetur. Istum autem paragraphum, quoniam non decet, nolumus in aliquod infidelium idioma esse translatum. Utilissima est haec Ars, uelut processus ipsius manifestat; per ipsam etiam mores optimi et uirtutum potest acquiri claritas et priuatio uitiorum. Per ipsam insuper quaecumque scientia breui tempore potest nancisci, sectando principia ipsius Artis, secundum applicationem principiorum cuiusuis scientiae, obtinere ad ipsa principia huius Artis amandi , quae scilicet applicatio fit temptando et examinando illa per principia uniuersalia huius Artis, secundum amabilitatem et odibilitatem, affirmabilitatem et negabilitatem, artificialiter traditas in hac Arte. Quoniam, si aliarum scientiarum principia et processus ueritati concordant, oportet necessario, iuxta processum huius Artis, ea fore affirmabilia et amabilia; si uero, ratione alicuius falsitatis, deuient a ueritate, unde falsum et malum procedat, oportet iuxta illud ea esse negabilia et odibilia per hanc Artem, cum huius Artis principia et eius processus uniuersalia sint omnibus principiis aliarum scientiarum, uelut in hac amantia manifeste patet. Sed, quid dicemus per singula, utique inenarrabilia sint huius Artis commoda; quapropter ego, exigentibus meis peccatis, miser et indignus hoc opus siue aliud intitulari nomine meo, exoro suppliciter boni amoris amatores adesse multiplicationis huius operis adiutores, ut per hanc amantiam, auxiliante Deo, mundus in statu possit diuinae gratiae conseruari. De diuisione huius operis Diuiditur praesens opus in quinque distinctiones, quarum prima est de figuris, secunda de regulis, tertia de definitionibus, quarta de conditionibus, quinta uero et ultima de quaestionibus. Ratio quidem, quare figuras tradimus in hac Arte consistit, ut in eis fiat principiorum huius Artis speculatio; sensuali namque speculatione extollitur intellectus ad speculandum intellectualia, et inde uoluntas ad ea diligendum. Per eas etiam figuras, ars et doctrina traditur correspondendi principia principiis, consistente quolibet eorum in alio in se ipso, quod fit ad inquirendum et inueniendum multiplicitatem modorum et rationum, per quas amicus se alligat et intendit ad diligendum, bono et magno et durabili amore, suum bonum et magnum et durabilem amatum. Regulae ponuntur in hac Arte ad regulandum ipsius Artis principia et eorum definitiones et conditiones, et ad quaestiones etiam soluendum, ut eorum regularitate propendat amicus ordinare et regulare suum amorem ad amandum, prout amabilia decet amari et odiri odibilia, dilectione indigna. Ad hoc traduntur in hac Arte definitiones, ut per eas amoris et cuiuslibet principii sui natura et proprietates perquirantur; habita namque istorum cognitione, miscendo aliud principiorum in aliis, iuxta processum huius Artis, inueniet quidem uoluntas modum et naturam ad amandum secundum naturam et proprietates, quae amorem et principia sua reuelant. Unde informatur amor et incenditur ad amandum; et unde etiam eminebit doctrina sciendi concludere, secundum ipsorum principiorum definitiones, applicando ipsas definitiones ad quaesita. Conditiones etiam editae sunt in hac Arte ad perquirendum in eis responsiones, quae quaestionibus amoris conueniunt. In illis enim conditionibus, compositis ex principiorum definitionibus, attingitur amor scientificus, intelligendo et diligendo ipsas conditiones esse ueras et amabiles, et oppositas earum negabiles et odibiles, cum sint malae. Quaestiones similiter in hac Arte traduntur, ad inquirendum et soluendum quaestiones, perquirendo amoris ueritatem per sua principia conclusiue, quoniam hac inquisitione acquiritur amoris scientia, lucrando amorem, uelut in processu huius amantiae continetur. Omnes autem rationes ante dictas finaliter habemus ad cognoscendum et diligendum dominum Deum nostrum. Prima distinctio in quattuor figuras diuisa consistit. Quarum prima ex nouem principiis istis constituta est, quae sunt: Bonitas, magnitudo, aeternitas siue duratio, potestas, sapientia, uoluntas siue amor, uirtus, ueritas, gloria. Secunda etiam ex aliis nouem principiis generalibus constituta est, quae sunt haec, scilicet: Differentia, concordantia et contrarietas, principium, medium et finis, maioritas, aequalitas et minoritas. Tertia composita est ex triginta sex cameris, in quibus praedicta decem octo principia per litteras denotantur. Quarta uero et ultima ex tribus circulis est coniuncta, continente quolibet easdem nouem litteras, significantes principia huius Artis; et istorum trium circulorum sunt duo inferiores uolubiles ad habendum multiplicationem conditionum, inuentionum, solutionum et quaestionum huius Artis. In prima figura denotat B bonitatem, C magnitudinem, D aeternitatem uel durationem, E potestatem, F sapientiam, G uoluntatem uel amorem, H uirtutem, I ueritatem, K gloriam. In hac autem figura circulari describuntur seu figurantur per litteras ante dicta principia, ad utendum tertia et quarta figura huius Artis; aliter enim nemo illis uti posset. Et consistit haec prima figura circularis, ut eius circularitas circularem suorum principiorum significet mixtionem, miscendo principia in principiis circulariter, ad inquirendum et alligandum amorem ad amandum, secundum eorum naturam et proprietatem. Principia huius Artis generalia sunt, nec alia principia istis altiora possunt esse, nec per se ipsa magis manifesta; et ratio, quare ista adeo generalia et altissima et manifesta sumpsimus consistit, quoniam hanc Artem amatiuam, ad amandum quaeque amabilia et odiendum quaeque odibilia, generalem esse oportet, ut amicus uoluntatem suam alligare possit ad amandum generalia et ea specialia, quae ab eis indiuiduata descendunt. Super bonitatem siue ultra uel extra bonitatem, nullum est bonum principium, quoniam, praeter bonitatem, nihil potest esse bonum, quia sic suum esse bonum illius principii esset esse malum, ex hoc, quod malum esset esse bonum praeter bonitatem; etiam extra magnitudinem nullum potest esse principium magnum, quoniam sic oporteret simpliciter illud esse paruum et magnum sine contradictione, quod est impossibile; nec extra aeternitatem siue durationem potest existere siue durare aliquod principium, cum omne, quod est praeter aeternitatem siue durationem, in priuatione consistat. Si quod enim principium praeter durationem uel aeternitatem existeret, ipsum quidem esset et non esset, quod est contradictio manifesta; et hoc idem sequeretur de aliis huius figurae principiis eo modo. Ad haec quidem principia huius figurae praedicta possunt applicari cetera principia, quae sub istis implicite consistunt, sicut Deus, cum sit bonus, magnus, aeternus et cetera, et sicut perfectio, iustitia, largitas, simplicitas, nobilitas, misericordia, dominium, et huiusmodi alia, cum haec principia sunt bona, magna et cetera. Quocirca, innuit haec Ars amatiua ea principia, quae implicite sub explicitis huius Artis principiis continentur, cum necesse fuerit, oportere reduci ad illum modum, per quem ipsa explicita principia ordinantur in hac Arte et per eundem modum de illis iudicium in quaesitis fieri conclusiue. Secunda figura, sicut patet, ex tribus triangulis composita est, in quibus consistunt omnia et in quibus omne quaesitum scrutari potest. Triangulus enim uiridis de differentia, concordantia et contrarietate constat, supra quemlibet angulum cuius scriptum est, scilicet: Sensuale et sensuale, sensuale et intellectuale, intellectuale et intellectuale, ad denotandum differentiam, concordantiam et contrarietatem consistere inter ista. Est autem differentia et concordantia inter sensuale et sensuale, quemadmodum inter ignem et aerem; similiter et contrarietas, quemadmodum inter ignem et aquam, aerem et terram et sic in ceteris sensualibus. Differentia uero et concordantia sensualis et intellectualis est, sicut corporis et animae et sic de similibus. Sed contrarietas sensualis et intellectualis habet esse, sicut inter animam et corpus, illa existente incorruptibili et isto corruptibili, et sic de consimilibus istis. Similiter differentia et concordantia intellectualis et intellectualis consistit, sicut Dei et animae, intellectus et uoluntatis, et sic de aliis huiusmodi. Contrarietas uero intellectualis et intellectualis existit, sicut Dei et daemonis, uoluntatis bonae et uoluntatis malae, et sic de aliis similibus istis. Ratio quidem proportionis huius iam dicti trianguli in hac Arte est, quia constat subiectum perquirendi amabilia et odibilia, affirmabilia et negabilia sub ratione differentiae, concordantiae et contrarietatis. Triangulus rubeus de principio, medio et fine constat, ut sit instrumentum et subiectum perquirendi omnia persistentia sub ratione principii, medii et finis. In illo enim angulo, ubi scriptum est principium, super scriptum est, scilicet: Temporis, quantitatis, causae. Tempus quidem et quantitas, ad denotandum perquiri ea, quae principiata sunt et principianda sub accidentium ratione; tempus enim principium habet et consistit principium eis, qui in tempore sunt principiata. Similiter et quantitas consistit principium, per quod quantitate certa terminantur finita. Hoc idem etiam suo modo sequitur de reliquis accidentibus, sicut de qualitate et cetera; qualitas etenim est principium, per quod sunt qualia et per quod maxime quaedam, praeter ea, quae sunt, alia non existunt. Significat autem causa principia substantialia, scilicet: Finem, efficiens, formam et materiam. Finem quidem, sicut uiuere esse finem comedendi et hominem amare et cognoscere Deum esse finem uiuendi et substantiam esse finem accidentis; efficiens uero, sicut hominem generantem hominem seu agentem bonum, malum uel etiam quodcumque aliud agens; formam etiam, sicut animam hominis esse formam corporis humani, quod consistit materia sub ipsa anima, et sic de similibus istis. Super angulum medii scripta sunt coniunctio, mensuratio, extremitates. Coniunctio quidem ad denotandum id, quod est medium diuersa coniungens, sicut proportio coniungens formam et materiam in uno esse, et sicut calor coniungens ignem et aerem in elementato; mensuratio uero ad denotandum medium aeque distans inter diuersos terminos, sicut punctum in medio circuli et sicut aerem inter ignem et aquam; extremitates etiam ad significandum medium continuum inter extrema, sicut lineam inter duo puncta aut sicut corpus inter sua extrema; et sic de aliis huiusmodi. In angulo finis similiter super scripta sunt priuatio, terminatio, causa finalis. Priuatio quidem ad denotandum ea, quae finiunt in non esse sui, sicut homo, cum moritur, aut planta, cum corrumpitur; terminatio uero, sicut meta corporis, ultra quam corpus non extenditur, aut sicut meta uidendi, ultra quam uisus non transit; causa finalis etiam ad significandum id, ad quod res principaliter se habet, sicut Deum, ad quem se habent omnia, quia est causa finalis omnium, et homo diuitiarum et totum suarum partium; et cetera huiusmodi. Triangulus croceus de maioritate, aequalitate et minoritate compositus est. Et super istos tres angulos scriptum est: Inter substantiam et substantiam, inter substantiam et accidens, inter accidens et accidens, ad significandum maioritatem, aequalitatem et minoritatem esse substantialium et accidentalium. Maioritatem substantialium quidem, sicut maioritatem Dei, quoniam Deus maior est in bonitate, magnitudine et cetera, quam cetera, quae non sunt Deus, et sicut maioritatem firmamenti, quia firmamentum maius est igne, et anima maior in bonitate et cetera, corpore; accidentalium uero, sicut maioritatem accidentium animae in bonitate et cetera, respectu accidentium corporis, et sicut maioritatem hominis in bonitate et cetera, respectu accidentium aliorum animalium et plantarum; et sic de aliis huiusmodi. Hoc idem necessario patet in opposito de minoritate, cum maioritas et minoritas recte opponantur. Aequalitas autem substantialiter in ipso angulo secundo designatur, sicut aequalitas in existere et agere intrinseco Dei, aut sicut in anima uel in corpore aequalitas bonitatis, magnitudinis et cetera, quae sunt substantialia principia aequalia, secundum proportionem uel comparationem. Aequalitas uero substantialium et accidentalium in eodem angulo denotatur, sicut aequalitas subiecti caloris ignis et quantitatis eiusdem caloris in extensitate, et haec eadem aequalitas similiter est coloris et colorati, et sic de aliis huiusmodi; aequalitas etiam accidentalium in eodem angulo sumitur, sicut aequalitas alterius qualitatis existentis in alia qualitate, hac et illa, sub ratione extensitatis, existentibus aequaliter per totam substantiam, sicut calor ignis per totam humiditatem aeris et e contrario in elementato; et hoc idem sequitur de similibus istis. Omnes isti tres trianguli similiter, et quilibet per se et mixtus cum alio, sunt instrumenta perquirendi amorem et alligandi uoluntatem ad diligendum bonum, sub istorum forma triangulorum et cuiuslibet partis eorum, uelut in processu huius amantiae continetur. Nam, intelligente humano intellectu praedictos triangulos et ea, quae de illorum mixtionibus sub ueritatis forma sequuntur, alligatur quidem uoluntas et subicitur ad amandum illa uera, sub forma bonitatis; itaque per connexionem ambarum formarum obiectabilium adhaeret uoluntas ad amandum amatum suum, sub ratione ueritatis et bonitatis in omnibus, quae de pernotatis triangulis praedicari possunt. Tertia figura ex triginta sex cameris composita est. Sumitur enim `camera acceptio duarum litterarum ad inuicem, uelut in ipsa figura patet, sicut B C sunt una camera, et B D alia, et sic de aliis consequentibus istis. In hac etiam figura quaelibet littera duo portat significata, sicut B, quod habet unum significatum secundum primam figuram et aliud secundum secundam figuram. Intentio, quare haec tertia figura in hac amantia posita est, constat ut prima et secunda figura in ea misceantur, alio principio illarum mixto cum alio, ut per illam mixtionem attingat intellectus id, quod sub ratione ueritatis inquirit, et ut uoluntas diligat illam ueritatem per ipsam mixtionem principiorum huius scientiae designatam, ipso intellectu alligante uoluntatem ad amandum ueritatem, illa mixtione reuelatam, illuminando et uestiendo ipsam uoluntatem ueritate amabili in bonitate magnitudinis, durationis et cetera. Quaelibet huius figurae camera subiectum est generale perquirendi particularia, quae sub illa generalitate consistunt. Intellectus enim haec inquirit particularia, ut ostendat ea uoluntati ad diligendum ea, si sint diligibilia, uel odiendum illa, si sint odibilia. Prout intellectus recipit illa sub forma ueri, affirmando illa, quae sunt affirmabilia et negando illa, quae sunt negabilia; quorum affirmabilitas et negabilitas, secundum generalitatem principiorum et secundum ipsorum principiorum definitiones, explanationes, regulas et conditiones, consistunt in huius processu ita, uidelicet quod non corrumpatur ipse processus: Quoniam, si affirmatione corrumpatur, sumatur eius contradictoria negatio, et e contrario, si negatione similiter corrumpatur; et hoc in ista compilatione consistit regula generalis. Tribus modis fit particularium scibilium et amabilium inquisitio existentium, sub uniuersalibus componentibus hanc figuram: Primus enim modus est inquirere illa, descendendo ex superioribus cameris ad inferiores, sicut ex B C ad B D, et ex B D ad B E, et sic de aliis consequentibus istis. Secundus est inquirere illa, ascendendo de inferioribus cameris ad superiores, ut de B K ad C K, et de C K ad D K, et sic de aliis consequentibus cameris, usque ad B C. Tertius uero est in latum inquirere, procedendo de B C ad C D, et de C D ad D E, et sic de aliis cameris huius figurae. In inuestigationibus ante dictis oportet cuilibet camerae conseruari illas conditiones, quae secundum definitiones et regulas attribuuntur eidem, nec aliqua camerarum fit contra aliam, nec aliqua illarum, per conditiones alterius, eas proprias conditiones amittat. Immo potius concordent omnes ad inuicem; quoniam, cum tangitur aliqua illarum, omnes tanguntur, ratione mutuae mixtionis earum, uelut ipsa figura in semet repraesentat. Cum igitur omnes ipsae camerae, per naturam sciendi, consonent deductibiles cuiuis conclusioni, constat haec figura subiectum et instrumentum multiplicandi rationes et inueniendi quaestionum media solutiua, et secundum uiam amantiae ligatur uoluntas ad diligendum illam rationum multiplicationem, quam ueris conclusionibus aggregat intellectus. In praesenti figura, ac etiam in ceteris tribus figuris, potest quaelibet camera antecedens esse cuilibet aliarum. Nam, B C ceteris cameris consistit antecedens, secundum illa, in quibus conueniunt; nam, prout B C conditionatur simpliciter in se ipso, sunt ceterae camerae consequentia illius conditionis camerae de B C, quod est quia B conditionatur cum D, E et cetera; similiter et C, quare innuit haec amantia ligari uoluntatem ad amandum ipsa antecedentia et consequentia, quae per uiam scientiae in hac figura inueniri possunt. Quarta figura ex tribus circulis composita est, superiore illorum continente in se ipso duos inferiores mobiles; et in quolibet istorum, ut etiam supra dictum est, continentur nouem litterae, denotantes huius Artis principia et regulas et nouem modos inquirendi. Ratio, quare circuli sunt mobiles constat ut per eorum motum multiplicentur modi ligandi uoluntatem ad bonum amandum, et argumentatiuae rationes et oppositiones quaestionum solutiuae, secundum praedictarum significata litterarum. Nam, quot possunt fieri diuersificationes ex cameris huius figurae, tot sunt inquisitionis et responsionis modi. Et quoniam tali multiplicatione multiplicatur uoluntas ad amandum, consistit haec figura ceteris figuris generalior ad acquirendum amorem in inuentione particularium desiderabilium, cognoscendo amari et amando cognosci. Modi inquirendi per hanc figuram sunt octo numero: Primus enim est, cum ex tribus litteris diuersis fiat una camera, existens antecedens ceteris octo cameris consequentibus, sicut B C D, quae componentia unam cameram sunt antecedens camerae ipsorum C D E et camerae D E F et aliarum camerarum, aut e contrario, quia etiam D E F et quaecumque alia camera potest esse antecedens ipsis B C D et C D E, et aliis consequentibus cameris ipsius figurae. Secundus modus est poni D medii circuli sub B supremi circuli et E inferioris circuli sub D medii circuli, et ueniet F inferioris circuli sub E medii circuli, et sic de aliis, usque ad cameram de B D K. Tertius modus est poni E medii circuli sub B supremi circuli, et F inferioris circuli sub E medii circuli. Deinde tot modis moueatur inferior circulus, donec formetur B E K, et ita per ordinem, donec uentum sit ad quartum et quintum modum et ad alios consequentes, usque ad cameram B I K. Sic igitur, discurrendo per octo modos ante dictos, multiplicari possunt omnes conditiones quartae distinctionis et ad huius Artis subiectum et propositum applicari. In hac quarta figura et ultima comprehenditur haec Ars tota, et in ea summatim speculari potest et habituari, nam, in litteris illius significantur distinctiones, in quas haec Ars tota consistit diuisa, et huius Artis processum significat ista mixtio litterarum. Quocirca multum utilis est haec figura et necessaria in hac Arte, quam scilicet `figuram amatiuam appellamus. Regula est utile compendium ordinationis principiorum constitutorum, ut ea, quae desiderantur sciri et amari, inueniri possint per ipsum compendium et attingi. Sed huius Artis regulae multae sunt, quoniam quicquid constituitur in hac Arte, regula est ueniendi ad propositum obiecti sui. Uerumtamen, ut ad discretas regulas huius Artis principia regulemus, eligimus decem octo regulas, per quas et in quibus artem dare proponimus sciendi ligare uoluntatem ad diligendum bonum et intellectum ad intelligendum uerum, per applicationem mutuam istarum regularum atque definitionum, conditionum et quaestionum huius Artis. Unde notandum est quoniam, sicut per has decem octo regulas doctrinam huius Artis exemplificamus, sic uia consimili poterit artista uti aliis regulis consimilibus istis. Prima igitur istarum regularum est de simplicitate et compositione. Secunda de intentione et fine. Tertia de definitione. Quarta de generatione. Quinta de realitate et ratione. Sexta de punctis transcendentibus. Septima de substantia et accidente. Octaua de motu et alligatione. Nona de inquisitione et inuentione particularis in uniuersali. Decima de contemplatione. Undecima de abstractione et concretione. Duodecima de audacia et timore. Tertia decima de spe. Quarta decima de consolatione. Quinta decima de conscientia et contritione. Sexta decima de patientia. Septima decima de satisfactione. Decima octaua et ultima de consideratione. Ut autem in tertia et quarta figura ex his regulis practicari possimus et eas in memoria conseruari, significamus eas per easdem litteras in eisdem figuris contentas. Harum itaque regularum prima et decima ponuntur esse B. Secunda et undecima C. Tertia et duodecima D. Quarta et tertia decima E. Quinta et quarta decima F. Sexta et quinta decima G. Septima et sexta decima H. Octaua et septima decima I. Nona et octaua decima K. In prima igitur regula consideramus rerum simplicitatem et compositionem, secundum huius amantiae principia, sicut in generabilibus et corruptibilibus ac etiam in his, quae sunt intellectualia, corruptioni non subiecta. Considerationem autem istam habemus ad dandam simplicitatis et compositionis principiorum huius Artis cognitionem, per quam ars habeatur perquirendi haec, per quae, sub ratione simplicitatis et compositionis, possit intellectus deduci ad intelligendum uera et uoluntas ad amandum bona. In corporeis generabilibus et corruptibilibus simplicitatem et compositionem isto modo consideramus: Bonitas, in quantum consideramus eam esse uniuersale principium, constat principium simplex, sub quo elementalia bona consistunt; et in hac bonitate constant simplex bonificatiuum et simplex bonificabile, existentia partes essentiales simplices bonitatis, quae naturaliter ex suis partibus apta nata est composita esse. Sed, quoniam ipsa bonitas per se composita nequit esse, ne per se ipsam sit suppositum absque magnitudine, duratione et cetera, quod est impossibile, consistit ideo ipsa bonitas principium in se ipsa et in suis partibus sustentatum, et hoc in substantia, ex ipsa bonitate et aliis principiis simplicibus composita. De bonificatiuo, magnificatiuo, duratiuo et cetera, constat una uniuersalis forma de suis simplicibus partibus, quae diximus, composita; et quoniam ex partibus simplicibus composita constat, et quaelibet pars eius simplex uenit ad eam constituendam, permanet ideo haec forma uniuersalis forma simplex. Sub hac quidem consistit uniuersalis materia simplex, de simplicibus principiis seu partibus constans, uidelicet de bonificabili, magnificabili et cetera, ea permanente simplici, quoniam ea de principiis simplicibus constat. Si enim simplex non permaneret, suarum quidem partium simplicitas in ea perderetur, quod est impossibile. Et quod dictum est de simplicitate uniuersalis materiae, idem est de simplicitate uniuersalis formae. Sunt ergo forma et materia uniuersalia principia, quoniam ex uniuersalibus principiis simplicibus constant; et nihilominus sunt principia composita, quoniam quodlibet eorum ex multis aliis partibus constat unitum. Haec siquidem duo uniuersalia principia sunt partes essentiales cuiusdam tertii, uidelicet ipsius chaos, ex eisdem compositi per totum, quod est sub Luna, diffusi. Istud autem chaos compositum est, per quanto ex pluribus partibus coniunctum existit; sed est simplex, per quanto constat unum numero, in quo ipsae simplicitates, de quibus ipsum est compositum, restaurantur. In isto chaos consistunt simplices species in eo seminatae et sustentatae, quae de simplicibus principiis huius Artis descendunt; et consistunt etiam in eo quattuor elementa simplicia, existentia potentiae illius, de quibus elementa composita constant, componentia specierum indiuidua, quae simplicia permanent quoad esse illorum cuiuslibet numerale, ueluti quoad hunc hominem, ad hunc leonem, ad hunc pomum et cetera huiusmodi, quodlibet quorum, prout est substantia indiuidua, simplex existit. Secundum ea, quae de simplicitate et compositione rerum corporalium dictum est, significatae sunt simplicitas et compositio rerum intellectualium, sicut magnitudinis, bonitatis et cetera, animae cuiuslibet hominis. Nam illa bonitas consistit simplex principium animae humanae, constitutae de illa bonitate et de illa magnitudine et cetera. In hac autem bonitate est bonificatiuum simplex et bonificabile simplex; et in hac magnitudine magnificatiuum simplex et magnificabile simplex, et sic de aliis, de quibus scilicet bonificatiuo, magnificatiuo et cetera, constat una forma simplex animae et de quibus scilicet bonificabili, magnificabili et cetera, constat una materia simplex animae. Uerumtamen, quoniam ipsa forma et ipsa materia de pluribus partibus essentialibus unitae sunt, permanent ambae compositae ex partibus suis. Ex his uero duobus principiis constat una anima rationalis, in qua potentiae essentiales consistunt, quae sunt memoria, intellectus et uoluntas, de quibus operatur anima, sub ratione principiorum. Istae tres potentiae sunt simplices, ut suorum principiorum simplicitas in eis restauretur. Sunt uero compositae, quoniam constant ex pluribus partibus constitutae et sub rationibus diuersarum proprietatum essentialium existunt indiuiduae. Nam bonitas, magnitudo et cetera, concurrunt ad constituendum memoriam, sub ratione durationis, et intellectum, sub ratione sapientiae, et uoluntatem, sub ratione amoris, existente quolibet praedictorum principiorum simplici et distincto in ipsarum potentiarum diuersitate, sicut eadem numero bonitas et quodlibet aliorum principiorum alio modo existit sub ratione memoriae, et alio modo sub ratione intellectus, et alio modo sub ratione uoluntatis. Hic tamen aduertendum est, cum dicimus `bonitatem, magnitudinem et cetera, quia `cetera aliquotiens accipitur pro `ceteris, aliquotiens non, sicut hic, cum dicimus: `Nam bonitas, magnitudo et cetera, concurrunt ad constituendum memoriam et cetera, quia contrarietas ad hoc non concurrit; et hoc suo modo ita intelligendum est per totam Artem. Haec anima rationalis et corpus humanum sunt essentiales partes, de quibus homo compositus est, existens indiuiduum simplex, cum sit unum numero; ad cuius unitatem numeralem concurrunt omnia principia et eorum unitas, quae ita restauratur in numerali unitate subiectiue, sicut ipsorum principiorum simplicitas in indiuidua simplicitate, ut praedictum est. In isto homine consistunt substantialiter una potentia elementatiua et una uegetatiua, et una sensitiua et una imaginatiua, et una rationatiua. Omnes autem istae potentiae alio modo sunt simplices, quia quaelibet earundem de simplicibus principiis constat, habens numerum suum specificum, et alio modo sunt compositae, quoniam quaelibet earum de multis partibus constat unita. Insimul autem unitae constant unus homo simplex, in quantum indiuiduus, unus compositus uero, in quantum ex pluribus essentiis diuersis constat. In potentia elementatiua sunt simplices potentiae, existentes partes specificae et ipsae et indiuiduae duorum principiorum, scilicet formae et materiae, chaos componentium, uidelicet quattuor elementa existentia potentiae illius chaos compositi et indiuiduati, quod est humanum corpus elementatum. In uegetatiua potentia sunt quattuor simplices potentiae, uidelicet: Appetitiua, retentiua, digestiua et expulsiua. Sunt autem compositae pro eo, quod earum quaelibet existit ex suis primis principiis constituta. In potentia uero sensitiua sunt similiter quinque potentiae simplices, uidelicet quinque sensus, qui etiam sunt compositi, cum sint ex primis principiis uniti. Hoc idem etiam sequitur de potentia imaginatiua. Secundum ea, quae de simplicitate et compositione rerum substantialium dictum est, potest haberi cognitio simplicitatis et compositionis rerum accidentalium, sicut quantitatis superioris, in bonificatiuo existentis simpliciter, sub ratione bonitatis bonificatiuae sub certa quantitate, et bonificabilis sub certa quantitate. Ambae quidem istae duae quantitates existunt natura simplices, inuisibiles et intellectae, unam quantitatem cum ceteris extensis quantitatibus componentes, sicut cum quantitatibus aliis magnitudinis, durationis et cetera. Unde una quantitas extensa multiplicatur, composita ex multis quantitatibus intensis, alia partium substantiae in alia consistente, unde sequitur una quantitas simplex et composita; simplex quidem, quoniam de multis partibus quantitatum simplicium est unita; composita uero, quoniam sub ratione multarum diuersarum quantitatum unita consistit. In his ergo, quae de simplicitate et compositione dicta sunt, significatur simplicitas et compositio subiecti huius Artis, quod sub ratione simplicitatis et compositionis praedictarum inquirimus. Habita namque cognitione simplicitatis et compositionis substantiae et eius partium essentialium ac accidentalium, potest quidem haberi cognitio simplicitatis et compositionis similitudinum, quae ex illis partibus influuntur. His igitur ante dictis, potest artista doctrinam et artem acquirere ligandi semet ipsum ad intelligendum uerum et diligendum bonum, sequens huius Artis processum et applicans illud ad haec, quae de praesenti regula dicta sunt, regulans per eam, sub forma simplicitatis et compositionis, principia huius Artis. Nam, ex hoc, quod sapientia et amor sunt principia simplicia et composita, sicut dictum est, agentia et patientia naturaliter, naturalis quidem est eis inclinatio et dispositio seu habilitas mouendi artificialiter ad huius Artis obiectum, per ordinatam regulationem simplicitatis et compositionis praedictam et per earum applicationem ad propositum conclusiue. Definitio in hac Arte est propria et expressa existentiae et proprietatum cuiuslibet principii notificatio. Definitiones autem huius Artis duobus modis consistunt. Primus enim est de decem octo definitionibus Artis inuentiuae , quibus haec Artis principia manifestantur, quolibet eorum sua definitione propria definito. Secundus est de decem octo definitionibus, sub forma primarum definitionum ad amorem attributas. Tribus modis in hac distinctione tertia prosequimur. In primo namque primas definitiones accipimus et eas explanamus. In secundo uero definitiones secundarias tradimus, eas etiam explanantes. In tertio et ultimo doctrinam damus colligandi, per concordantiam cum regulis, definitiones primas et secundas. Intentio quidem, quare hunc talem processum hic in hac Arte tenemus stat in hoc, ut ars pateat et doctrina ligandi definitionem cum definitione regulariter et illud ligamen ad propositum applicandi, ut ad illud ligamen, cum sit amabile et intelligibile, possimus adducere uoluntatem et intellectum ad amandum bona et intelligendum uera. Processum autem cuiuslibet rubricae in his definitionibus diuidimus in tres partes, primam earum primum paragraphum et secundam secundum et tertiam tertium appellantes. Hoc siquidem habet ita fieri, ut ipsas partes, cum utile fuerit, alligare possimus in solutionibus quaestionum, quas cum definitionibus et regulis determinare intendimus ita, uidelicet ut quaeuis ipsarum quaestionum conclusio aut amabiliter et intelligibiliter affirmatiue, aut odibiliter et ignorabiliter negatiue, cum qualibet ipsarum partium ante dictarum concordet, existente unaquaque illarum uniuersali, cum quibus et in quibus particularia desiderabilia amari et intelligi perquiruntur. Bonitas est ens, ratione cuius bonum agit bonum, et sic bonum est esse et malum est non esse. Est autem bonitas uniuersale principium, super quod ullum aliud est genus bonitatis; immo potius est generale omnibus, quae sub ratione bonitatis existunt. Multae tamen sunt bonitates, quarum aliae non sunt aliae, cum diuersorum generum omnia bona sint diuersa, sicut alia est bonitas Dei a bonitate angeli et e contrario, et alia est bonitas intellectualis a bonitate sensuali et e contrario. Sunt quidem in bonitate duo essentialiter principia, uidelicet bonificatiuum et bonificabile; sub ratione namque bonificatiuae proprietatis consistit bonitas forma et sub ratione bonificabilis proprietatis consistit bonitas materia, unde bonum actiuum, uidelicet agens naturale bonitatis, formaliter agit bonuum, quod materialiter constat bonificabile bonitatis. Nam, ex hoc, quod bonitas existit ratio, ut bonum agat bonum, sic existit eidem ratio, ut agat illud de essentia et proprietate et natura bonitatis, quod est ut ipsum agens sit essentialiter bonum et bonificatum essentialiter bonum et bonificare essentialiter bonum. Idcirco esse talis boni est bonum et eius priuatio mala consistit. Et tota haec operatio substantialis existit, sicut patet in homine, quia sub ratione bonitatis generat hominem naturaliter bonum, eo quod homo; hoc idem est suo modo in ceteris animalibus et in plantis et metallis. Sed alia est bonitas uidelicet accidentalis, sicut in homine, qui uirtualiter bonum est agens, sub forma bonitatis, opera bona, diligendo et intelligendo Deum et se ipsum et proximum suum. Sunt autem eius operationes bonae diligere, intelligere, orare Deum, erogare, aedificare et cetera his similia; sunt autem haec omnia bona et eorum priuatio mala. Haec quidem accidentalis bonitas est huius Artis subiectum, quod secundum essentiam, proprietatem et naturam bonitatis inquirimus ante dictae, cui substat bonitatis substantia essentialiter bona. Bonus amor est ipse, per quem bonum amorosum agit amorosum bonum. Bonum igitur amorosum duobus modis considerari oportet, nam istorum aliud est substantia, aliud uero accidens. Bonum amorosum existens substantia est sicut in homine filio, qui de bonitate et ceteris amoris principiis a suo agente naturali homine patre genitus constat. Bonum igitur amorosum, sub ratione bonitatis et amoris eidem essentialium, naturalium, specificorum et numeralium, bonum generat amorosum. In hac quidem propria bonitate et proprio amore conuertit agens in suam speciem et essentiam ea, quae sibi ab extrinseco ueniunt. In homine comedendo, bibendo, odorando et tangendo fit haec conuersio per uiam nutrimenti, de quo generat filium suum, permanente in ipso patre sua specie radicali et numerali; propter ista ergo constat in agente et agibili bonus amor, de quo bonum amorosum, quod est suppositum, uestitum est. Sub isto uero bono amoroso substantiali considerandum est bonum amorosum accidentale, quod est huius Artis subiectum, scilicet bonum uelle amorosum, quod homo bonus concipit in amando sub ratione boni amoris, tunc cum amabilia bona diligit et eorum opposita odit. Hoc autem bonum amorosum, quod est accidens, uestitum est et figuratum sub habitu boni amoris accidentaliter, qui in humana ratione consistit figura et similitudo boni amoris substantialis praedictae, sicut bonum amorosum accidentale similitudo et figura boni amoris substantialis. Esse uero huius boni amorosi, quod est obiectum inquirentis in hac Arte, bonum est et diligibile et odibilis eius priuatio, cum sit mala. His duobus ante dictis paragraphis, ad inuicem mixtis et missis ad primam regulam et etiam ad alias, colorem et illuminationem sub habitu simplicitatis et compositionis assumunt, ita sicut aqua in uino mixta, sub uini colore coloratur. Per hunc quidem colorem et illuminationem in prima regula designatos, habetur modus et materia deducendi uoluntatem ad bonum amandum, considerando bonitatem et bonum, amorem et amorosum, secundum hos duos paragraphos ante dictos et regulam primam permixtim. Quare requirit haec Ars secundum processum suum ea, quae de bonitate et amore dicta sunt, sub simplicitatis et compositionis habitu considerari, ut ea, quae in simplicitate et compositione consistunt, considerentur illa consideratione sub habitu bonitatis et amoris. Tali namque consideratione sunt ea, quae consistunt in maiori bonitate, magnitudine et cetera, simplicitatis et compositionis magis diligibilia, quam ea, quae consistunt in minoritate bonitatis, magnitudinis et cetera, simplicitatis et compositionis. In hac autem maiori amabilitate amatiuum uoluntatis ligabile est ad amandum et dissolubile in amabilitate minori. His igitur praedictis innuit Ars amatum tangi cum omnibus his, quae in paragraphis regulae continentur sic, ut modo cum ista simplicitate aut compositione huius principii, modo cum illa illius, attingatur. Nam quemadmodum ignis fauilla, dum excutitur ex silice citius magis, quam minus sibi proportionatam escam incendit, sic amatum a uoluntate procedens illud obiectum, quod sibi magis, quam illud, quod minus proportionatum est, naturalius comprehendit; hunc eundem modum etiam sequitur intellectiuum ab intellectu procedens. Magnitudo est id, ratione cuius bonitas, duratio et cetera, sunt magnae, ambiens omnes extremitates essendi. Magnitudo quidem constat generale principium ultra quod nihil magnum esse potest; immo, quaecumque magna sunt, magna sunt ratione magnitudinis, sicut bonitas, duratio, potestas et cetera; nam sine magnitudine non possunt haec principia esse magna, sicut nihil sine bonitate bonum esse potest. Ex hoc ergo, quod magnitudo diffusiue comprehendendo per omnia se extendit, necesse est magnitudinem habere in se ipsa essentialiter magnificatiuum, magnificans, magnificare, magnificabile, magnificatum; nam sine his terminis omnes extremitates essendi comprehendendo ambire non posset; adhuc etiam oportet magnitudinem esse id, per quod bonitatem sub ratione bonificatiui, bonificantis, bonificare, bonificabilis et bonificati oportet esse magnam. Nam sine his terminis non potest esse magna nec sine illis posset esse magnitudo ratio bonitatis essendi magnae. Existens magnitudo id, quod ipsa est, existit ratio bonitati ad essendum ipsam bonitatem rationem bono agenti, ad agendum bonum sub ratione bonitatis, ut ipsum bonum agens possit de bonitate magnum operari bonum et bonitas se illius magni boni sufficere rationem. Hoc idem etiam suo modo est de duratione et cetera, duratione existente magna ratione bonitatis et cetera, ut ipsa bonitas durare possit ratio illi agenti, quod de bonitate bonum producit. Has igitur omnes proprietates oportet quod magnitudo habeat, ut principiis uniuersalibus ac accidentalibus possit sufficere semet ipsam; accidentalibus quidem, sicut eis bonis, quae artificialiter acta sunt uelut aedificia, eleemosynae, bonus amor et intellectio ueri et cetera istis similia; sunt enim ista subiectum huius Artis. Magnus amor est ille, qui distat ab amandi paruitate; paruitas quidem amandi est actionis paruitas amatiui et paruitas passionis amabilis; magnitudinem ergo amandi oportet esse magnitudinem actionis amatiui et magnitudinem passionis amabilis. Ex his namque, scilicet actione et passione, constat in amare magnus amor, qui ratione praedictae magnae actionis amatiui et magnae passionis amabilis in amare, a paruitate distat amandi, hac actione et hac passione distantibus a paruitate amandi per magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, et per bonitatem magnitudinis et cetera. Ergo magnus amor in amare magno ab amare paruo distat, secundum ea, quae de magnitudine et amore dicta sunt. Istud autem amare magnum, in quo magnus amor a paruitate distat amandi, est ipsum subiectum, quod quaerimus in hac Arte, in quo et per quod amor ligabilis est ad amare bonum, quia magnum amare assumptibile est cum natura magnitudinis et amoris et cetera; hoc idem etiam est de magnitudine intelligendi, in qua magnitudo sapientiae ab intelligendi paruitate distat. Has ambas definitiones cum earum explanatione, innuit haec Ars ad regulam secundam transmitti, ad illud uniuersale ex eis formandum, in quo particulare quaesitum inueniri possit et per quod amor ligabilis est cum amare, alia istarum definitionum respondente alii secundum regulam, sub forma magnitudinis et amoris in intentione et fine. Nam, tali mixtione illarum et correspondentia, elicitur ab uniuersali particulare, per quod uoluntas ad amandum poterit coerceri, cum intentione et fine rerum clarificatum intelligere generetur, in quo desiderabile particulare, quod quaeritur, illucescit. Illud etiam particulare naturaliter est amabile, quia sub forma magnitudinis amoris et sub regula, in qua est inuentibile, quaesitum est; cuius amabilitate et artificio huius Artis, ligabilis est uoluntas ad illum amorem, qui a paruitate distat amandi, desiderante uoluntate magnitudinem esse id, per quod bonitas, magnitudo, duratio et cetera, sunt magnae sic, ut magnus amor ab amandi paruitate distet cum magnitudine et in magnitudine bonitatis, durationis et cetera. Haec igitur omnia et cetera his similia iuuant ligare uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum, quod est, quia magnitudo amandi stat intentione prima et amandi paruitas intentione secunda et quia magnus amor finis parui amoris existit; iuuamen ergo naturale sequitur ad propositum huius Artis artificiose deductum, obiectando illa, quae in duabus definitionibus et in assumpta regula dicta sunt, sicut patet in fine, qui plus iuuat bonitatem mulieris diligi, quam eius pulchritudinem et plus bonitatem, magnitudinem et cetera, diligendi et intelligendi, quam pecuniae, possessionum, delectationum et honorum et plus Deum diligi, quam quaecumque creata. Duratio est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, durant. Est autem duratio uniuersale principium, in quo omnia, ratione durationis durantia, similitudines durationis assumunt, sicut bonitas, quae durat, existens ratio bono agenti, cum ipsum agit bonum sub ratione bonitatis et sic de aliis principiis suo modo. Duratio uero bonitatis in creatis est per accidens, quia ipsa bonitas per se simpliciter non durat, quoniam sic esset idem numero, quod ipsamet duratio, quod est impossibile in omnibus creaturis. Haec autem duratio bonitatis, quae inest bonitati per accidens, est habitus, in quo bonitas durat; qui tamen relatus ad essentiam suam simplicem est ipsa duratio, quae pars existit accidentalis substantialis durationis, de qua procedunt omnes habitus, quos ceterae partes essentiales habent ad durandum. Est ergo duratio substantialis pars substantialis substantiae subiectae habitibus ante dictis. Haec quidem duratio in multis habitibus subsistens, diffusim permanens pars substantialis, naturaliter est amabilis, cum sit ratio durandi bonitati, magnitudini et cetera; nam, praeter eam, durare non possent. Cum enim ipsa in rebus corruptibilibus deficit, cetera principia substantialia, in quibus ipsa debet esse, cadunt in priuationem sub ratione priuationis totius substantiae suae. Et ideo in amabilitate ipsius durationis et in amatiuitate substantiae humanae, ligabilis est uoluntas ad bonum amandum, cum in illa duratione amabilitas et amatiuitas sint naturaliter bonae et naturaliter magnae et cetera. Durabilis amor est ipse, in quo duratio durare facit bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera. Nam ex hoc, quod bonitatem, magnitudinem et cetera, duratio durare facit in amore, facit amorem durare durantibus bonitate, magnitudine et cetera; et quoniam amabilis est amoris duratio et duratio bonitatis, magnitudinis et cetera, in amore, ligabilis est amor ad amare bonum, cum his, quibus bonitas, magnitudo et cetera, sunt durabiles in amore. Et istamet sunt principia huius amantiae donabilia pro obiecto amatiuitati amoris, qui est essentialis pars uoluntatis, ita quod diligat ea secundum naturam essentialis amabilitatis, quae essentialis pars uoluntatis existit, deducendo post ea ipsas ambas naturas essentiales ad id, quod sub forma durationis dictum est, scilicet ad amabilitatem durationis, quae amori est ratio durandi, durantibus in eo bonitate, magnitudine et cetera. Ex his, quae de istis duabus definitionibus dicta sunt et de processu tertiae regulae, constat uniuersale formatum ad manifestandum ea, per quae uoluntas inductibilis est ad amandum bonum et intellectus ad uerum intelligendum, discurrendo cum ipsis duabus definitionibus per definita, secundum proprietates substantiales et accidentales; nam in eorum definitionibus, quae per proprietates substantiales definiuntur, illucescunt uehementius amabilitas et intelligibilitas bonitatis, magnitudinis et cetera, quam in definitionibus eorum, quae per accidentales proprietates definiuntur. Et in hac uehementiori amabilitatis illucescentia, uehementius illucescit amatiuum sub forma essentialis proprietatis, quam accidentalis. Ita, sicut in igne uehementiores sunt sub forma igneitatis quam caliditatis, appetitiuitas et appetibilitas, per quas ignis magis inductibilis est ad durationem bonitatis, magnitudinis et aliarum substantialium quam accidentalium, hoc idem etiam suo modo est de homine, quoniam maiorem habet appetitum ad hominificandum, quam ad ridendum, et maiorem ad ridendum, quam ad scribendum. His igitur praedictis sic manifestis patet, quoniam Ars edocet uoluntatem ligari ad bonum amandum magis per ea, quae sunt propria et essentialia, quam per accidentalia, dando illa uoluntatis amatiuo pro obiectis sub durationis forma, prout sunt amabilia; ita quod ambae definitiones et regula sint concordes. Potestas est id, per quod bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possunt existere et agere. Est autem potestas uniuersale principium, sub quo possunt esse illa, quae sunt et agere illa, quae agunt, sicut bonitas similiter et cetera, quoniam bonitas, ratione potestatis, esse potest id, quod ipsa est, et esse ratio agenti bono sub ipsius bonitatis ratione. Hanc etiam potestatem uniuersalem considerare uolumus tribus modis, uidelicet secundum potentiam, habitum et actum. Per potentiam enim est ipsa potestas possibilis et per habitum possitiua et per actum est id, quod ex possitiuitate et possibilitate constat; et quoniam potestas est magna, est ratione potentiae extensibilis et ratione habitus extensiua, unde in rebus corporeis constat corpus. Et quoniam potestas per semet existit simpliciter id, quod ipsa est, consistit extensa in sua propria et essentiali actualitate, in qua sub ratione magnitudinis magna consistit. Et quoniam ipsa est sub ratione durationis durans, est durans potentialiter, habitualiter et actualiter; similiter et est bona potentialiter, habitualiter et actualiter, et sic suo modo de ceteris principiis ad ipsam potestatem suo modo relatis. Haec igitur potestas, sic cum ceteris principiis naturaliter mixta, similitudines eorum, prout dictum est, recipit in se, ipsa refluens eisdem principiis eas similitudines, quas ipsa principia ab ea recipiunt, sub ratione potentiae, habitus et actus; et sic potest potestas sub ratione potentiae, habitus et actus et de se ipsa et de ceteris principiis, cum quibus est annexa; similiter et unumquodque aliorum principiorum, sub ratione potestatis, potest de se ipso et de ceteris potentialiter, habitualiter et actualiter suo modo; ergo potestas, sic considerata secundum suam essentiam et entitatem ceterorum principiorum, lux est et clarificatio sciendi ligare uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum, utendo ipsa potestate in ceteris principiis et e contrario, secundum ea, quae dicta sunt de naturis et proprietatibus et terminis praeassumptis. Potens amor est ipse, per quem bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possunt existere in amare; nam ex hoc, quod bonitas, magnitudo et cetera, per amorem possunt existere in amare, sortitur amor in similitudinem potestatis; quoniam, nisi amor potestatis similitudinem sortiretur, non posset esse potens in tantum, quod ipse foret ratio, per quam bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possunt existere in amare; est ergo amor potestatis similitudo, cum sit hoc, per quod bonitas et cetera, possunt existere in amare. Et quoniam potestas in amore est id, per quod bonitas et cetera, possunt existere in amare, oportet potestatem sortiri similitudinem amoris in amare, ut ipsa possit esse ratio bonitati et cetera, existendi et agendi in amare. Et eodem modo secundum se, quodlibet ipsorum principiorum ab alio similitudine sibi sortitur, permanens simpliciter id, quod ipsum existit; et pro eo, quod unumquodque principiorum permanet simpliciter id, quod ipsum existit, conseruat ei duratio suam entitatem et naturam et proprietatem naturalem; et ex eo, quod quodlibet ipsorum similitudines a quolibet alio sortitur, multiplicat magnitudo de quolibet eorum tertium, uidelicet substantiam compositam ex se ipsis, in qua illucescentes apparent entitates, naturae et proprietates principiorum amantiae. Et patet ibi manifeste artificialis modus huius Artis, per quem uoluntas ligabilis est ad amandum bonum et intellectus ad uerum intelligendum. His itaque definitionibus consideratis, oportet ad quartam regulam eas mitti, ita quod, sicut cristallum super colorem rubeum uel uiridem uel cetera positum, recipit in diaphanitatem suam similitudinem illius coloris, sic istae duae definitiones cum regula, colorem et similitudinem alia istarum ex alia recipiant, ut in illo colore et similitudine uniuersali amoris et intellectus uinculum illucescat. Harum quidem similitudines perquiri oportet successiue in regula, de paragrapho in paragraphum, secundum materiam, quae necessaria est ad amorem et intellectum ligandum. Deinde similitudinem cuiuslibet earum oportet multiplicari in ipsis definitionibus cum regula, ut ex totis tribus similitudinibus, scilicet duarum definitionum et regulae, unum uniuersale constituatur, in quo particulare quaesitum relucescat, sicut relucet in ultimo paragrapho ipsius quartae regulae, ubi doctrina datur, quomodo uoluntas generat uelle suum. Illa igitur doctrina generationis, ad primam et secundam definitionem praedictas applicata, manifestat, quomodo generatio intensa est et extensa, possibilis et actiua, durabilis et possitiua atque recolibilis, intelligibilis, amabilis et ex similitudinibus generabilis, existente quolibet ipsorum principiorum in quolibet alio; ita quod permanet per se simpliciter id, quod ipsummet existit. Applicatis ergo omnibus praedictis ad propositum, traditur ars et doctrina habendi desiderium et appetitum amandi bona et intelligendi uera, sequendo processum huius Artis. Conditio est regulatus processus, fundatus super proprietates rerum per se apparentium, naturas rerum significans et earum definitiones. In praesenti distinctione multiplicantur conditiones, aliis principiis huius Artis mutue mixtis in aliis, secundum illam mixtionem, quae in quarta huius Artis figura patet. Sumimus enim ipsa principia huius Artis ternatim, procedendo de quolibet ternario principiorum, unam elicientes conditionem, ueluti de bonitate, magnitudine, aeternitate unam et de bonitate, magnitudine, potestate aliam, et sic deinceps; deinde de bonitate, aeternitate, potestate aliam, et sic de gradu in gradum, artificialiter et ordinate, procedimus per singula principia ternantes et elicimus inde summatim in uniuerso octingentas triginta tres conditiones, uelut in processu distinctionis apparet. Quaelibet harum conditionum est uniuersale, in quo multa possunt inueniri particularia, sic de illis aut affirmatiue aut negatiue concludendo, quod ab uniuersali suo non discrepent, per se patente et in suis principiis fortificato, de quibus ipsum constat, quae sunt istius Artis. Ex definitionibus enim eorum, secundum suas explanationes in secunda distinctione huius Artis, singulae conditiones per se stant et apparent; quare, si particulare ipsis conditionibus affirmatiue uel negatiue contradicit, eius quidem oppositum contradictorium in conclusione necessarium est. Et haec est regula generalis per totam practicam huius Artis. Cuilibet conditioni sex substant definitiones, tres sub ratione scientiae et tres sub ratione amantiae, sicut patet in prima conditione rubricae `bonitatis magnitudinis, cui substant definitio bonitatis et definitio magnitudinis et definitio aeternitatis sub ratione scientiae; sub ratione uero amantiae substant eidem definitio boni amoris et definitio magni amoris atque definitio aeterni amoris. Et sicut substant istae definitiones huic conditioni, sic considerandae sunt; tali namque consideratione potest fortificari conditio et ad eam applicari illa particularia, quae substant eidem affirmatiue uel negatiue, sub ratione illarum definitionum; et quod dictum est de ista, idem intelligendum est suo modo de qualibet aliarum. Quaedam uero sunt istarum conditionum ad aliquod particulare contractae pro eo quod, secundum illius proprietates, eidem conueniunt, ita quod non alii particulari; nihilominus quandam retinent uniuersalitatem, in eo quod applicari possunt ad eas omnia, quae de illo particulari praedicari uel quaeri possunt, et in eo quod de istis particularibus conditionibus aliae possunt generales conditiones explicari, applicabiles omni enti uniuersali, deducendo eas ad uniuersales definitiones principiorum, cum quibus et de quibus uult artista multiplicare conditiones. Hoc autem edocet Ars, uidelicet sumendo dissimiles proprietates proprietatum particularis, ad quod ipsae proprietates particulares sunt contractae, et eas sumptas ordinando, sub sua forma debita generali; ut si ratione quarundam proprietatum Dei contrahatur ad Deum aliqua conditio particulando, sumantur proprietates dissimiles proprietatibus Dei, quae generaliter ad omnes pertinent creaturas. In qualibet conditione discernenda sunt particularia, quae sub habitu scientifico uel amantifico, maxime uero sub amantifico, ipsi conditioni conueniunt; maxime quidem praesens opus ad amantiam stat contractum. Et sicut ad amantiam contractum est, sic etiam suo modo ad scientiam potest induci. Quoniam igitur istae conditiones sunt uniuersalia, in quibus singula particularia, quae quaeruntur, apparent; et quoniam ad has conditiones sibi subiacentes, quaestiones intendimus applicare, euitantes huius applicationis impedimentum, tradimus cuilibet conditioni ac etiam sibi subiacenti quaestioni suum certum numerum; ut, cum fiet applicatio, numerus quaestionum habeat conditionum numero respondere; prout quaestio quaelibet suam debitam exigit conditionem sub rubrica determinata, secundum quod in ipsarum conditionum et quaestionum processibus patet: Ad primam enim conditionem `bonitatis magnitudinis mittitur prima quaestio `bonitatis magnitudinis et ad secundam secunda; et sic de aliis ordine recto. Aduertendum est autem in processu tam quaestionum, quam etiam conditionum, cum dicimus: Amans, amicus, amatus, amatiuum, amabile et cetera. Nam, aliquotiens per hos terminos Deum accipimus, maxime tamen per `amantem, amatiuum et amicum intelligimus illum fidelem, qui dominum Deum nostrum diligit; aliquotiens quare in praeterito ui maioris desiderii fit ex utroque sermo; aliquando uero sumuntur isti termini inter ipsum loquentem et proximum suum, aut etiam ad loquentem et ad dominum et ad proximum aliquotiens attribui possunt. Huius autem rei notificatio in dispositione quaestionum et conditionum propendi potest. Per quamlibet ipsarum conditionum est uoluntas annexibilis bonum diligere et intellectus uerum intelligere, cum considerantur et desiderantur ea, quae conditio, secundum processum suorum principiorum et totius Artis, denotat per se ipsam, sicut patet in prima conditione et in pluribus aliis consequentibus, in quibus Deum esse significatur; cuius significatio, scilicet esse Deum, nectit uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum apprehendere, processu Artis huius secreta naturasque principiorum per multa necessaria reuelante. Amicus amando tantum desiderabat bonitatem, magnitudinem et aeternitatem amati sui quod, prae uehementi amore, concordabant bonitas, magnitudo et aeternitas se esse unammet essentiam et naturam et unam eandem rem numero in amico et amato. Quoniam bonum est esse et malum est non esse, desiderat amicus esse maxime quidem, ut esse amati sui posset amare, cum magnitudine et potestate bonitatis. Quoniam amici sapientiae scibilior erat infinitas bonitatis et magnitudinis amati sui, diligebat amor amici plus infinita in bonitate, magnitudine et sapientia, quam finita. Infirmabatur amor amici, quoniam amicus non poterat in ratione sua tantum amare magnam bonitatem amati sui, quantum ipsa realiter existit magna. Si uirtus amoris maiorem haberet bonitatem et magnitudinem in potentia et habitu, quam in actu, abessent amato nobili amatores in uirtute amoris bonitatis et magnitudinis. Nisi foret uerum id, per quod amicus plus amare potest magnitudinem bonitatis amati sui, abundaret magnitudo malitia falsitati et abesset bonitatis magnitudo ueritati. Adeo uehemens est amati gloria in magnitudine bonitatis super gloriam amici, quod amicus intentione prima diligit gloriam amati sui et suam gloriam intentione secunda. Amante et amato distinctis existentibus et inconfusis in amare, amant se ad inuicem in una indistincta et inconfusa essentia et natura bonitatis, magnitudinis et amoris. Nisi plus esset concordantiae, quam contrarietatis, magnitudo bonitatis non sufficeret amori amici, diligentis suum amabile dilectum, sed sufficeret magnitudo malitiae inimico, amabile dilectum odienti. 0. Si maior contrarietas esset in amore, quam concordantia, foret unumquodque contrarium occasio contrario suo in magnitudine boni amoris, et in magnitudine malitiae diligeret amicus amatum suum. Si amoris materia maior esset in magnitudine bonitatis, quam amoris forma, plus posset amicus amatum suum diligere passiue, quam actiue ac amatus plus esset diligibilis, quam dilectus. Sine amoris medio, quod existit inter amantem et amabilem, bonitas et magnitudo forent amore uacuae. Nisi finis amoris esset, nihil esset, cui bonitas et magnitudo amici et amati acquiescere posset; itaque plus esset laboris, quam quietis et plus inordinationis, quam ordinationis. Quoniam amans diligit in amato suo maiorem bonitatis et amoris magnitudinem, quam in eo diligere potest, desiderat amans bonitatem, magnitudinem et cetera, esse maiores substantialiter, quam accidentaliter. Nisi amicus in magnitudine bonitatis diligeret amatum suum, non diligeret aequaliter existentiam et apparentiam amoris in amato suo. Bonitas et magnitudo amici infirmae iacent in amore, qui minor est in fine, quam in medio; sanat autem eas amatus, cum amorem in fine, quam in medio, maiorem existere facit. Adeo diligebat amicus bonitatem, aeternitatem et potestatem amati sui, quod desiderabat eas maiores esse in causa, quam in effectu. Sapientem habet amicus amorem in bonitate et duratione, cum scit et desiderat maioritatem finis inter amatum suum et se ipsum. Numquam desideraret amicus habere quietem in diligendo amatum suum, si maior et nobilior esset finis in aeternitate, quam in bonitate, magnitudine et amore. Si finis amoris non se haberet ad amorem et per amorem, non pertineret ad eam ipsam esse in bonitate neque in aeternitate neque in uirtute, quibus conueniret esse de non fine amoris. Adeo ueraciter diligit amicus amatum suum, quod omnia opera sui amati sunt ei bona, durabilia et amabilia et eorum priuatio odibilis. Nisi in amato esset amor bonitatis in aeternitate et aeternitatis in bonitate, non haberet amicus, in quo glorificari posset in amore amati et esset maior finis amoris in specie, quam in indiuiduis suis. Amoris differentia numquam esset inconfusio bonitatis et aeternitatis, quae sunt idem, si esse summi amati foret odibile et eius priuatio desiderabilis. Ad hoc concordant bonitas et aeternitas amati et amor amici: Maiorem esse finem amoris in esse, quam non finem amoris in priuatione. Cum tanto amore diligit amicus concordantiam amati sui, quod nulla contrarietas impedire potest plus diligi necessitatem finis in bonitate et aeternitate, quam finis impossibilitatem. 0. Cum amoris principio diligebat amicus bonitatem aeternitatis, ut nobilior esset in amare, quam animalia irrationalia in appetere. Numquam diligeret amicus bonitatem durationis, nisi amatus eius esset; nam, absente amato suo, abesset medium, per quod esse existit id, quod existit. Amatus in tantum desiderabilis est amico, quod omnes fines bonitatis et durationis diligit amicus, diligendo finem amati sui. Si non esset amatus in illa bonitate, in qua plus potest amicus diligere, foret aeternitas in maiori maioritate minoritatis et non aeternitas in infinita minoritate. Si amans et amatus amare non possent se coaequare in bonitate et aeternitate, affirmatio et non esse concordarent et negatio et esse. Quanto plus potest, remouet amicus amare suum a minoritate bonitatis et durationis, ut amatum suum plus possit amare in esse, quam in priuatione. Non posset amor bonitate sufficere sapientiae, si non amaret in bonitate bonificantem et bonificabilem, existentes obiectos sapientiae. Potabat amicus amorem in fonte bonitatis et potestatis, ut amoroso diligere diligeret suum bonum et potentem amatum. Non posset amicus amatum suum diligere uirtuose, si bonitas et potestas in amato existerent otiosae. Cum potestate bonitatis et bonitate potestatis distat uerus amor ab amore falso, qui suos amatores malificat et constringit. Bonitas, gloria et potestas sunt amoris habitus in amico diligente suum bonum, gloriosum et potentem amatum. In abyssum amoris descendit amicus recolere, intelligere et diligere amatum suum, qui in abyssu bonitatis et potestatis existit inconfusus. In concordantia amoris bonitatis et potestatis stabat et habituabat amicus, ut amato suo concordaret, resistens omnibus inimicis suis. Cum potestate bonitatis et amoris resistebat amicus potestati malitiae et falsi amoris. Amplexabatur et recolligebat amicus in amare suo principia bonitatis, potestatis et amoris, ut amare suum sibi sufficere posset ad amandum suum bonum, potentem et amabilem amatum. 0. In medio bonitatis et potestatis posuit amicus uoluntatem suam, ut eam coercerent diligere suum bonum et potentem et amantem amatum. Absentauit se amatus amico suo in fine potestatis, bonitatis et amoris, ut amicus in illo fine inquireret eum, ambulans in uiis potestatis, bonitatis et amoris. Quia multiplicabat amicus amare suum maioritate potestatis, bonitatis et amoris, non poterat se abstinere diligere amatum suum nec amatus se abstinere ostendere amico suo omnes suas amabilitates. Adaequabat amicus potestatem suam cum amore et bonitate, ut haberet sufficientiam et tempus ad amandum amatum suum. In tantum impleuit amicus amorem suum potestate et bonitate, quod in amore suo distitit ab omni minoritate amoris, auferente amatores amato suo. In tantum diligit amicus maximam bonitatem amati sui, quod in tantum diligit opus bonitatis, quantum sapientiae et uoluntatis. Sicut praeter omnem fictionem existit uirtuosa sapientia amici in scire bonitatem amati sui, sic existit uirtuosa uoluntas amici in diligere, praeter omnem fictionem, bonitatem amati sui. Non posset bonitas sufficere ueritati amoris, si ipsa foret magis obiectabilis ipsi diligere amati, quam suo intelligere. Quanto magis subtiliabatur amicus intelligere bonificantem et bonificatum in gloria sui amati, tanto maiorem sentiebat delectationem, et quanto magis delectabatur, tanto magis subtilis fiebat. Nisi amicus et amatus distinguerentur in amore sapientia et bonitate, impossibile esset amicum odire et ignorare amatum suum. Bonitas et sapientia concordarunt se rogare amorem de amico, quod diligeret eas in amore amati. Quoniam bonitas amati bonificando contradicit malitiae, contradicit amicus ignorantiae et odio, sciendo et diligendo amatum suum. Ut amicus possit uehementer similari amato suo in principio sapientiae et bonitatis, incepit diligere amatum in principio sapientiae et bonitatis. In medio loco abundantiae amoris, bonitas et sapientia amabiles existebant; diligebat eas amicus, cum omnibus principiis et finibus amoris sui. 0. Finis amandi indutus est bonificare et intelligere, et finem amandi bonificare et intelligere sunt induta. In maiori bonitate et sapientia, quas amatus potuit inuenire, submisit amorem amici sui, ut amare suum esset bonificare et intelligere indutum. Bonitas et sapientia se coaequarunt de amore et bonificare et intelligere de amare; et ideo habebat amicus amandi abundantiam et amatus amici sufficientiam. In amandi minoritate non potest amicus amare suum perficere et ideo amicus per bonitatem amandi et intelligendi deiecit minoritatem amoris. Ut uoluntas posset amare bonitatem amati sui, dilexit uirtutes et odiuit uitia. Cum ueritate bonitatis et amoris perfecit amicus amare suum, cum quo desiderauit amatum. Adeo diligebat amicus bonam gloriam amati sui, quod amare suum colorabat et induebat gloriosam bonitatem. Quanto differentia amici et amati maior est in bonitate et uoluntate, tanto significat et ostendit amatum suum amico. Quoniam bonitas uirtutem habet concordabilem et uoluntas concordatiuam, existit concordantia inter amicum et amatum. Amicus a cunctis prauis uoluntatibus, ad amandum amatum suum resistentibus, se remouet, ut amato suo possit adhaerere. Bonificabilitas et amabilitas, cum se unierunt, se coniunxerunt, ut essent principia ipsi amare amici diligentis amatum suum. In bonificare, quod consistit in medio bonificatiui et bonificabilis, ortum est amare de amatiuo et amabili, cum quo diligit amicus amatum suum. Inuenit bonitas finem suum in amare et uoluntas finem suum in bonificare. Idcirco uestiuit bonitas uoluntatem finem suum bonificandi et uoluntas e contrario bonitatem finem suum diligendi. 0. Obuiauerunt sibi ad inuicem bonitas et uoluntas in amico. Remouit bonitas amicum a maioritate malitiae et onerauit uoluntas amicum amandi maioritate. Consecutus est amicus amatum suum in aequalitate amoris et bonitatis, cum operari bono et diligere magno. Bonitas et uoluntas se bono uacuabant, cum appropinquabant minoritatem; replebant autem se bono, cum a maioritate malitiae se remouebant. Tanta ueritate constabant bonitas et uirtus alia ipsarum in alia, quod ueritas conuertebat eas esse unum et eundem amorem. In gloria, quae est amor et amoris et per amorem, consistunt bonitas et uirtus amor. Amoris differentia rogauit bonum amorem, ut diceret uirtuoso amori, quia multiplicantur uitia et pereunt uirtutes; unde ipsa, scilicet amoris differentia, rogabat eam oriri et exire in suum amorem. Ut amicus posset amatum suum diligere de concordantia, concordauit uirtutem et bonitatem in amore suo. Inter amantem et amatum bonitas et uirtus consistebant eicientes contrarietatem ex amore, introducentes concordantiam in amare. Amor in principio bonitatis et uirtutis se posuit, ut amans amatum suum amaret ibidem. Stabat amare in medio bonitatis et uirtutis, ut bonitas et uirtus essent amoris et in amore. Bonitas et uirtus multos congregauerunt amatores ad finem amoris amandum. Concurrerunt bonitas et uirtus ad amoris maioritatem, ut in amatoribus suis uirtutem et bona opera multiplicaret. 0. In amoris aequalitate bonitas et uirtus elongabant se ab inaequalitate amici et amati. Periclitabantur bonitas et uirtus in amoris minoritate, in qua perirent, nisi amicus ex amore suum amare multiplicasset. Dum amans amorificabat ex amore suum amatum, bonitas bonificabat eum et gloria glorificabat eum et ueritas elongabat eum ab odibili amore falso. Differentiat amans amatum suum amoris differentia; nihilominus bonitas et ueritas amantem et amatum faciunt esse unum idemmet amorem. Tantae auctoritatis est amor, quod ueritas et bonitas oboedire concordant amato suo. Amoris contrarietas et amoris concordantia super ueritatem et bonitatem amoris se ad inuicem impugnabant; uincebat contrarietas, plorabat concordantia et plangebat amatus. Sperauit amicus in ueritate et bonitate, ut ueritas et bonitas de se ipsis et de amore illi suum principiarent amare. Quoniam ueritas et bonitas sunt amabiles, sunt amico media ligandi cum illis uoluntatem suam ad amandum bonum et intellectum suum ad intelligendum uerum. Per accidentalem bonitatem, ueritatem et amorem ligabat amicus finem sui amare ad substantialem bonitatem, ueritatem et amorem. Quoniam bonitas et ueritas amandi sunt maiores amico, existit amicus prope malitiam et falsitatem, elongantes eum ab amato suo. Oritur de bonitate bonitas procedens in uas amoris, in quo bibit ueritas amare amici, ut suo bono amato sit aequalis. 0. Tunc, cum amicus amatum suum non diligit, procedunt malitia et falsitas de paruitate bonitatis et ueritatis. Quaestio est intellectus et amoris excitatio, ut hic intelligere suum quiescat, illa uero in suum diligere delectetur. Diuiditur autem praesens distinctio in duas partes, quarum prima est de tot quaestionibus, quot sunt antedictae numero conditiones; quo significatur, iuxta similitudinem, quam ipsae conditiones et istae quaestiones habent in numero et rubricis, has quaestiones ad ipsas conditiones esse mittendas. Sunt enim solubiles per ipsas conditiones sibi debitas, affirmando siue negando, ipsis conditionibus illaesis permanentibus, ut in processu conditionum dictum est. Secunda uero pars uiginti continet quaestiones, in quibus exemplum et doctrinam tradimus mittendi quaestiones ad figuras, regulas, definitiones et conditiones. Hunc autem processum quaestionum sic dispositum esse oportet quod, sicut intellectus ueritatem conditionum earum intelligendo ligatur, sic etiam uoluntati ligamen inferat ad amare. Est ideo qualibet harum quaestionum subiectum duplex, uidelicet scientiae et amantiae. Ad quamlibet etiam istarum quaestionum rationes multiplicari possunt, secundum modum et doctrinam, quae tradetur in uiginti quaestionibus ultimo terminandis, et cuilibet quaestioni multae fieri possunt obiectiones, sequendo processum huius Artis oppositum, quae solubiles sunt sequendo doctrinaliter processum propositum huius Artis. Aliquae tamen sunt in hoc casu quaestiones, quae magnam habent parere intelligendi difficultatem, sed melius est quia, quanto sunt intellectui difficiliores, tanto uehementius exaltatur intellectus, cum eas intelligit, et uoluntas ad bonum amandum in gradum uehitur altiorem. Nouem modis generaliter possunt quaestiones formari, quos tenere proponimus in hoc processu, quorum quemlibet ordinatim, secundum processum principiorum huius Artis, debita littera significamus esse descriptum, ut in figuris Artis sumantur ipsi nouem modi generales, per quos in genere possunt diuersae fieri quaestiones. Primus istorum modorum et generalior est `utrum et describitur per B. Secundus est `quid, cum quaeritur quod est esse rei et significatur per C. Tertius est `ex quo, cum quaeritur ex quo est esse rei et denotatur per D. Quartus est `quare, cum quaeritur de fine seu de intentione rei, propter quam res habet esse et scribitur per E. Quintus modus est `quantum, cum quaeritur de quantitate rei et assignatur per F. Sextus est `quale, cum quaeritur de qualitate rei et describitur per G. Septimus est `quando, cum quaeritur de tempore rei et denotatur per H. Octauus est `ubi, cum quaeritur de loco rei et accipitur per I. Nonus est `quomodo, cum quaeritur de modo rei et habet per K significari. Isti quidem modi sunt necessarii ad ueritatem rerum inquirendam et ad philocapiendum uoluntatem amore bono; et sicut per figurarum litteras describuntur, sic per consequens in principiis, regulis et definitionibus complectuntur; et prout in omnibus istis habent esse, possunt ad quaestiones mitti et de quaestionibus ad terminos praedictos remitti et sic iterum circulariter mitti et remitti, donec necessitas scientiae et amantiae in conclusione luceat manifesta. Quaesiuit amor a bonitate, magnitudine et aeternitate, utrum Deus esset. Multum enim desiderabat Deum esse, ut uehementius eum posset amare. Quaesiuerunt bonitas, magnitudo et potestas ab amore bono, magno et potente, qua natura diligit esse et odit non esse. Quaesiuerunt bonitas et magnitudo a sapientia, qua natura diligit plus amor infinita, quam finita. Quaerebat bonitas a magnitudine, utrum tantum esset amare amoris, quantum amatus, quem diligit amor. Magnitudo quaerebat a bonitate, utrum uirtus amoris melior esset et maior actu, quam habitu et potentia. Interrogabat amor ueritatem, utrum sit uerum id, per quod bonitas et magnitudo sunt magis desiderabiles. Mirabatur amicus, qua natura et qua proprietate amoris plus diligebat bonitatem, magnitudinem et gloriam amati sui, quam suammet bonitatem, magnitudinem et gloriam. Quaesiuit bonitas a magnitudine, utrum sit amoris bonitas et magnitudo diligi distinctionem inter amatum et amicum, et odiri distinctionem in natura et essentia amati et amici. Interrogabat amor bonitatem, qua natura sentiebat se maiorem, cum diligebat concordantiam, quam cum diligebat contrarietatem. 0. Quaerebat amor a bonitate et magnitudine, utrum poterant esse tantae et tam bonae in contrarietate sicut in concordantia. Scire uolebat amor, quare bonitas et magnitudo sunt nobiliora principia ratione formae, quam ratione materiae. Bonitas interrogabat magnitudinem, qua natura medium amoris pertinet ad amores. Interrogabat amicus amatum suum, utrum finis amoris sit in magnitudine bonitatis. Amor quaerebat a magnitudine, qua natura faciebat ei maius amare suum, cum diligebat bona substantialia, quam cum diligebat accidentalia bona. Quaerebat aequalitas amoris a bonitate et magnitudine amoris, utrum essent tam bonae et tam magnae in apparentia, quam in existentia. Quaesiuit bonitas a magnitudine, utrum amor habet maius et minus amare. Aeternitas a bonitate quaesiuit, utrum potestas sit melior in amare, quam in amore. Rogauit bonitas sapientiam, ut diceret ei, si sit aliquis amor aeternus. Bonitas dixit amori, si tantum diligit eam, quantum durationem et magnitudinem. Quaesiuit amicus ab amato suo, qua uirtute pertinet ad amorem suum amare esse in bonitate et duratione. Dicebat amicus ueritati, quare opera sui amati uidebantur ei bona, durabilia et uera et quare diligebat minus oppositum earum. Scire uolebat amicus modum, per quem bonitates et durationes amantium acquiescebant gloriae sui amati. Bonitas et aeternitas interrogabant amorem, quomodo ipsae poterant esse inconfusae in amare, cum numero sint unum idem. Quaerebat amicus a bonitate et aeternitate, quare suus amor maiorem habet concordantiam cum esse, quam cum non esse. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum tot haberet contraria in amare, tunc cum diligebat finem suae bonitatis et durationis, quam tunc cum diligebat finem suae impossibilitatis. 0. Incepit amicus dubitare, utrum amatus suus esset aliquid et quaesiuit hoc a bonitate aeternitatis. Interrogabat amicus bonitatem et aeternitatem, quid erat amatus suus in amoris medio. Bonitas et aeternitas interrogabant amorem, quare finis est ei amabilis. Interrogabat bonitas maioritatem, quare maior est aeternitas, quam minoritas. Amicus quaerebat ab amato suo, si posset illi esse aequalis in bonitate et aeternitate. Quaesiuit bonitas ab aeternitate, utrum sit amoris minoritas amare a priuatione remoueri. Sapientia quaerebat ab amore, si potestatem habebat sufficiendi illi de bonitate. Interrogabat amicus amatum suum, quomodo posset eum amare bono, potente et amoroso amare. Interrogauit bonitas potestatem, qua uirtute poterat amicus tantum amare suum amatum. Uerus amor interrogabat bonitatem, quomodo se posset ab amore falso odibili remouere. Amicus quaesiuit ab amore suo, qui essent habitus amoris, quia multum desiderabat eos scire, ut eos in gloria posset habere. Interrogabat amor differentiam, qua natura poterat amare inconfuse bonitatem et potestatem amati sui. Bonitas quaerebat a potestate, de quo erat concordantia, quam amatus et amicus habent in amare. Quaerebat certificari amor a bonitate, qua potestate posset melius resistere inimicis amati sui. Desiderabat amicus scire, quomodo principiare posset unum bonum et potens amare, quo posset amare suum bonum et potentem amatum, qui de amore et amare principiauit eum. 0. Interrogabat amicus amorem, quomodo constringere posset medium amoris non discedere amare suum bonum et potentem amatum. Amoris bonitas quaesiuit a fine amoris, utrum sciret uias, per quas amicus uadit uisum amatum suum. Interrogabat amor maioritatem, quomodo multiplicare posset amare suum in bonitate. Amicus quaesiuit ab aequalitate amoris, si posset esse ad sufficiens tempus ad amandum suum bonum et potentem amatum. Quaerebatur ab amico, quid erat, per quod remouebat amorem suum a debilitate et malitia diligendi. Amicus sapientiam interrogauit, quare tantum diligebat operationem bonitatis, quantum uoluntatis. Quaesiuit bonitas a uirtute, utrum poterat esse tam uirtuosa diligendo amatum suum, quam sciendo eum. Quaesiuit amor a sapientia, de quo sufficit bonitas ueritati sciendi et intelligendi. Amicus interrogauit sapientiam, quae sunt ea, per quae posset esse subtilior ad intelligendum bonitatem et gloriam amati sui. Interrogabant amoris bonitas et amoris differentia sapientiam amoris, qua natura non potest amicus odire nec ignorare suum amatum. Bonitas quaesiuit a sapientia, si tunc tantam haberet concordantiam cum amore, cum sciebat amicum, quam tunc cum sciebat amatum. Interrogabat amicus sapientiam, quomodo posset resistere malitiae et ignorantiae. Quaerebat amicus a sapientia, ubi posset inuenire bonitatem amati sui. Rogauit amicus amatum suum, ut significaret ei, ubi existunt amabiles eius bonitas et eius sapientia, quoniam affectabat ire dilectum eas. 0. Quaerebat amicus ab amato suo, quid posset uestire finem amoris, quia mittere uolebat eum ad bonitatem et ad sapientiam amandi. Interrogabat amor bonitatem et sapientiam, quomodo posset uestire amare suum bonificare et intelligere. Quaesiuit bonitas a sapientia, de quo fit aequalitas amandi et intelligendi. Rogauit amicus amatum suum, ut id ostenderet ei, per quod posset eicere minoritatem ex suo intelligere et amare. Uoluntas amici quaesiuit a bonitate amati, quae sunt ea, per quae posset amare suum amatum. Scire uolebat amatus, si amicus suus sciret ueritatem bonitatis et amoris et quaesiuit ab eo, quae perfectio sit amandi. Quaerebat amatus ab amico suo, quid uestiebat ipse amare suum. Quaerebat uoluntas a bonitate, utrum ipsa bonitas sit in differentia amici et amati. Uoluntas quaesiuit a bonitate, cum quo existit concordantia amici et amati in uirtute amandi. Amicus quaesiuit a bonitate et uoluntate, quae sunt ea, per quae ipsae approximant eum ad amatum suum. Quaesiuit bonitas ab amore, quae sunt ea principia, quibus ipse amatores constringit amare. Bonitas amoris quaesiuit ab amore, unde oriebatur amare. Bonitas ab amore bono quaesiuit, si finem inueniret sui bonificare in fine boni sui amare. 0. Interrogabat bonitas amorem, quare onerauerat amicum amandi maioritate. Quaerebat amicus ab amato suo, cum quo posset facere aequalitatem bonitatis et amoris. Amor quaerebat a minoritate, cum quo remouebat eum a bonitate sui amati. Bonitas et uirtus quaesiuerunt a ueritate, si posset eas conuertere esse unum idemmet amorem. Interrogabat amicus amorem, ubi permanent bonitas, uirtus et gloria sui amati. Interrogabat uirtus differentiam, quomodo multiplicare posset bonitatem et minuere malitiam. Interrogabat amicus amatum suum, quomodo posset eum diligere cum concordantia bonitatis amoris et uirtutis amoris. Bonitas et uirtus quaesiuerunt ab amico, utrum sciret modum, secundum quod existebant amatus suus et ipse. A uirtute quaerebat bonitas, utrum sciret, in quo loco amoris habebat amicus amatum suum. Bonitas et uirtus ab amoris medio quaesiuerunt, si sciret modum, quo ipsae possent esse amor et de amore. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret ea, quae coniungunt amatores ad finem amandi. Interrogabat amicus amatum suum, per quid posset amoris opera multiplicare, quoniam per amorem suum ea multiplicare desiderabat. 0. Bonitas et uirtus ab amoris aequalitate quaesiuerunt, utrum scirent modum, quo existere possent in ea. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret ea, quibus bonitas et uirtus tendunt, periclitantes in amore. Amatus ab amico suo quaesiuit, si remouebat eum ab amore falso et a malitia et a poena. Intrauit differentia in amorem, quaerens ab eo, utrum posset esse amicus et amatus. Bonitas et ueritas quaesiuerunt ab amore, utrum sciret ea, quibus erant oboedientes suo amato. Quaesitum fuit ab amato, quare de suo conquerebatur amico. Bonitas et ueritas amorem rogauerunt, ut diceret eis, ex quibus principiatur amare suum. Quaesiuerunt bonitas et ueritas a uoluntate, si per amabilitatem suam se ligare possent ad uerum amare. Amicus quaesiuit ab amato suo, quibus posset ligare suum amorem ad finem amandi. Interrogabat amicus bonitatem et ueritatem, quae sunt illa, quae remouent illum ab amato suo. Quaesiuit bonitas a ueritate, de quo sit aequalitas amici et amati. 0. Tunc cum amicus non diligebat amatum suum, quaerebat minoritas ab amico, utrum sciret, quomodo procedit malitia de bonitate et falsitas de ueritate. Bonitas quaerebat ab amore, utrum posset in gloria quiescere et habere bonum amare, sine differentia amantis et amati. Amorem bonitas et gloria rogauerunt, ut diceret eis, ubi ipsam concordantiam inuenire possent, quae in amare concordat amatum et amicum. Quaerebant bonitas et gloria ab amore, de quo suum amare uiuebat. Scire uoluit amicus ab amore, cum quo ipsum ceperat in amare. Bonitas et gloria quaesiuerunt ab amore, cum quo ligabat amicum ad amatum. Interrogabat amicus amatum suum, quare bonitas et gloria deiecerant non finem amoris ex amare. Quaesiuit amicus ab amore, cum quo poterat eum remouere a malo et a poena et ab amandi minoritate. Scire uolebat amatus ab amico suo, cum quo requiescebat amicus in amare. Interrogabat amatus amicum, quare est bonitas amabilis in amandi minoritate. Scire uoluit bonitas, quare differentia amantis et amati est amabilis in amare. Interrogabat bonitas differentiam, quare maior erat in concordantia amandi, quam in contrarietate amandi. Interrogabat bonitas differentiam, qua natura poterat ipsa differentia esse inter amantem et amatum, qui sunt unus idem amor. Bonitas et differentia scire uoluerunt ab amore, cum quo faciebat existere suum amare in medio amantis et amati. Rogabat amicus amatum suum, ut diceret ei, cum quo finem bonitatis inuenire posset. Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret, unde amandi maioritas oriatur. Quaesiuit amor a differentia, in quo existit indiuisibilitas amati et amici. Ab amore bono quaesiuit minoritas, utrum amici et amati differentia indiuisibilis esse possit. Amicus bonitatem et concordantiam deprecatus est, ut dicerent ei, ubi reuelat amatus suus amoris secreta. Dicebat amicus amori: – Quare principias amare meum de bonitate et concordantia? – Amare – dixit amor –, quid est, cum quo me remoues a malitia et a contrarietate amandi? Dixerunt bonitas et concordantia: – Amice, quare desideras finem amoris? Maioritas et minoritas bonitatis et concordantiae cucurrerunt ad amorem; est autem quaestio: – Quae illarum fuit citius ad amare? Quaesiuit amicus ab amato suo, in quo consistit bonitas amabilis et concordantia bonificabilis. – Amice – dixit amor –, quare me rogas, ut te remoueam ab amandi minoritate? Quaesiuit amoris contrarietas ab amore bono, cum quo amicus suum rogabat amatum. – Amice – dixit contrarietas –, quare ponis concordantiam in medio bonitatis et amoris? Dum amicus concordantiam amabat, quaesiuit a contrarietate, quare plangebat et plorabat. – Amice – dixit bonitas –, quare in contrarietatem me ponis amandi? Interrogabat amicus aequalitatem, quare resistebant sibi ad inuicem amor et contrarietas. Dixit amoris bonitas: – Amice, cum quo uincis contrarietatem et minoritatem in amare? – Bonitas – dixit amicus –, sciresne dicere mihi, cum quo ligabilis est mea uoluntas ad amandum et quare meus me tormentat amatus? Uoluntas et bonitas quaesiuerunt ab amico, ubi et cum quo ligauerat eas. – Bonitas – dixit amicus –, quare magis es amabilis ratione maioris similitudinis, quam minoris? Bonitas et principium quaesiuerunt ab amico, de quo facit aequalitatem amandi et bonificandi, dum suum amat amatum. – Principium – dixit amicus –, cum quo est uoluntas mea dissolubilis ab amare bono? Quaesitum fuit ab amico, cur incluserat finem bonitatis et amoris in amoris medio. Interrogabat bonitas amicum, qua ratione posuerat eam in amoris maioritatem. – Amice – uoluntas ait –, qua natura existis ligabilis ad desiderandum? Quaesitum fuit ab amato, cur eiecerat minoritatem ex amici bonitate, et cur posuerat in eum maioritatem. Quaesitum fuit a uoluntate, qua natura ligabilis erat in bonitate et amore ad maioritatem et finem amandi. – Amice – dixit amatus –, quare scrutaris aequalitatem finis et bonitatis? Quaesitum fuit ab amico, utrum adhuc mortuum esset amare suum in minoritate bonitatis et finis. – Amice – dixit amatus –, cum quo facis aequalitatem in amore tuo de bonificatiuo et amabili et de amatiuo et bonificabili? Quaesitum fuit ab amico, utrum adhuc esset incarceratum amare suum in amoris minoritate. Interrogauit amor aequalitatem, quare concordabat cum esse in bonitate et cum non esse in minoritate. Stabat amicus in laboribus et languoribus propter amatum suum et quaesiuit, quis iecerat amare suum in magnitudinem amoris. Magnitudo quaesiuit ab amore, utrum tantum diligeret agere aeternitatis, quantum eius existere. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius esset tantus in scibilitate, quantus in amabilitate. Quaesiuit amor ab amico, utrum sciret, quid esset eius amatus. Quaesiuit amicus a magnitudine et aeternitate, utrum in amato suo essent ea, per quae amicus magis posset adhaerere uirtutibus et a uitiis distare. – Amor – ait amicus –, quae sunt ea, per quae melius ligare possum uoluntatem meam ad bonum amandum et intellectum meum ad uerum intelligendum? Quaesiuit amicus ab amare, utrum posset ei sufficere ad diligendum suum amatum. Dixit amicus: – O uos, magnitudo et aeternitas amati mei, numquid estis sic inconfusae et reales in amato meo sicut similitudo uestra in amare meo et intelligere meo? – Magnitudo – dixit amicus –, cum quo consistis magna in amare et tu, aeternitas, in aeternare? Quaesiuit magnitudo ab aeternitate, utrum in ea consisterent omnia, per quae plus est a contrarietate disparata. 0. Interrogabant magnitudo et aeternitas amorem, ubi erat amatus et amicus. – Amor – dixit amicus –, qua ratione est amare meum magnificabile et durabile? Quaesiuit ab amato amicus, utrum tantum obligatus esset ad amandum bonificare et magnificare, quantum ad amandum amare. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum deberet eum tantum diligere ratione durandi, quantum ratione magnificandi et amandi. – Amor – dixit amicus –, uisne ut diligam in amato meo aequalitatem magnificandi et aeternandi et amandi? Interrogabat amicus magnitudinem et aeternitatem, cum quo distabant ab amandi minoritate. Quaesiuit amicus ab amore, utrum amatus suus haberet tantam potestatem et tantam sapientiam intra se ipsum, quantam in rebus extrinsecis. Magnitudo et potestas quaesiuerunt ab amore, utrum tantum haberet amare, quantum ipse est. Quaerebat amor a magnitudine, utrum sciret potestatem amati sui tantum esse id, quod ipsa est, per agere, quantum per existere. Magnitudo amati quaesiuit a potestate amici, utrum tantum posset amare uerificare, quantum ueritatem. Quaesitum fuit ab amico, utrum magnam haberet potestatem amandi gloriam amati sui. Amicus quaesiuit a magnitudine et potestate, qua natura tantam habebat potestatem amandi suum amatum. – Amice – dixit amatus –, numquid tanta est tibi potestas amandi amando in me unire, quanta est amando in me unitatem? Tantum habet amorem amicus ad amatum suum, quod unamet essentia et natura uult esse cum amato suo. Quaesitum fuit ab amico, utrum tantam haberet potestatem amandi, quod semper principiare posset amare suum. 0. Quaesitum fuit ab amico, utrum tantum habere posset amare, quod esset de essentia et natura sui amati. Quaesitum fuit ab amato, utrum tantam haberet amandi potestatem, quod tantum diligeret amicum suum, quantum se ipsum. Magnus amatus quaesiuit a magno amico, utrum magnum haberet amare. Quaesiuit amatus a magnitudine et potestate sui amici, utrum aequales essent in amare. Amoris magnitudo quaesiuit ab amoris potestate, utrum amor amare posset sine largiri. Quaesitum fuit ab amico, utrum operationem sui amati diligeret tanta magnitudine, quanta eum scire poterat et amare. A sapientia et uirtute amati quaesiuit amor amici, utrum tantam haberent concordantiam actualiter, quantam potentialiter. – Amate mi – dixit amicus –, estne uerum te uelle esse magnitudinem mei scire et mei amare? Quaesitum fuit ab amico, utrum magnam haberet sapientiam sciendo gloriam sui amati. – Amice mi – dixit amatus –, habesne sapientiam magnam sciendo et amando entitatem tuam et meam? Amor quaesiuit a sapientia, utrum sciret maiorem magnitudinem amantis et amati. Quaesiuit amor a sapientia, utrum sciret maiorem concordantiam amatiui et amabilis. Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret magnam unitatem sapientiae sui amati. – Sapientia – dixit amor –, esne tanta, quod aliquid scias medium esse amicum et amatum? 0. – Amate – dixit amicus –, creasti mundum ad finem maioritatis uel ad finem minoritatis? Amor et sapientia quaesiuerunt a magnitudine amati, utrum posset eas facere sufficientes magnitudini de scire et de amare. – Amate mi – dixit amicus –, quae sunt ea, quibus melius coaequari potes meo scire et meo amari? Amor amici quaesiuit a magnitudine et a sapientia amati, utrum Deus tantam haberet sapientiam, quod unam sciret creare creaturam meliorem et nobiliorem omnibus creaturis. – Amate mi – dixit amicus –, habesne tantum magnitudinis in uoluntate, quantum in uirtute et sapientia? Quaesiuit magnitudo a ueritate, utrum poneret eam tantum in uero, quantum amor ponit eam in amare. – Amate – dixit amicus –, esne tanta uoluntas et gloria, quod possint esse de magnitudinis entitate? Magnitudo et uoluntas quaesiuerunt a differentia, utrum in maioritate sua poterat esse maior concordantia amici et amati. Amor quaesiuit ab amico et amato, utrum essent concordes in maiori concordantia magnitudinis et uoluntatis. Magnitudo et uoluntas amici quaesiuerunt ab amato, utrum in se ipso plus posset amicum remouere a contrarietate, quam in aliquo alio ente. – Uoluntas – dixit magnitudo –, in quo potest amatus maiorem principiare amabilitatem? Quaesitum fuit ab amico, cur amabat amatum suum tanta uoluntate. – Amor mi – dixit amicus –, cur me facis amare amatum meum in fine tantae uoluntatis? 0. – Amice – dixit amor –, quare desideras idem esse cum amato tuo? – Amate mi – dixit amicus –, in quo potest maior fieri aequalitas magnitudinis et uoluntatis? Quaesiuit amatus ab amore, utrum remouisset amicum a maiori minoritate amandi. Quaesiuit amicus a magnitudine et uirtute amoris, utrum amare actu sit de entitate potentiae et habitus. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus suus complete dedisset ei similitudines suas. – Amice mi – dixit amatus –, qua proprietate et natura tantam habes in amare uirtutem? – Amate mi – dixit amicus –, estne tantum et tam uirtuosum amatiuum, quantus et quam uirtuosus tu es amabilis? Uirtus quaesiuit a magnitudine, de quo fit magna concordantia amici et amati. Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius principiauerat eum de magnitudine, uirtute et amore. Magnitudo et uirtus quaesiuerunt ab amore, utrum amicus et amatus uniti essent in amare. – Amate mi – dixit amicus –, qua ratione posuisti finem amandi in tuam magnitudinem et uirtutem? Ait uirtus: – Amice, cum propter amorem affligaris, quare magnitudinem amati optas amare? 0. – Amor – dixit uirtus –, cum quo possunt coaequari magnificare et amare? – Amare – dixit amor –, cum quo remoues magis esse a non esse? Magnitudo et ueritas quaesiuerunt ab amore, cum quo sentiebat amicus maiorem gloriam in amare. Ab amato suo quaesiuit amicus, utrum ipsi ambo possent esse una unitas amoris. Magnitudo, ueritas et amor quaesiuerunt ab amico, utrum aliquibus indigeret sui amati. – Ueritas – dixit magnitudo –, cum quo plus distas a contrario tuo in amare? – Amice – dixit amor –, quare tuus amatus magnitudinem tuam posuit in ueritate sua? Quaesitum fuit ab amato, quibus mensuris mensurabat amicum suum. – Amice – dixit amor –, numquid ingressus es in magnitudinem et ueritatem ad uidendum amatum tuum? Magnitudo et ueritas quaesiuerunt ab amore, cur amicus ingressus erat maioritatem ad uidendum amatum suum. – Amice – dixit amor –, scisne cur habes aequalitatem in magnificare, uerificare et amare? 0. Quaesitum fuit ab amato, utrum abesset ei amicus in magnitudine ueritatis. – Amor, sciresne dicere mihi, quare coniunctae sunt et unitae differentia amici et differentia amati? Quaesitum fuit ab amoris magnitudine, utrum sciret, quare gloria amici et amati in magnam concordantiam existebat amoris. – Amice – dixit magnitudo –, numquid amatus tuus tantam tibi gloriam largitus est, quod te remouerit ab omni contrarietate? Magnitudo et gloria quaesiuerunt ab amico utrum, quam cito principiatus fuit ad amandum, amauit amatum suum. Magnitudo et gloria quaesiuerunt ab amore, utrum amicus posset esse suus amatus et e contrario. Magnitudo, gloria et amor quaesiuerunt ab amico, quare suum diligebat amatum. – Amate – dixerunt magnitudo et gloria et amor –, numquid aliquem habes amicum maiorem, gloriosiorem et amorosiorem omnibus aliis amicis? Quaesiuit amor a magnitudine et gloria, utrum aequalitas amici et amati camera sit amoris. Quaesitum fuit ab amico, utrum ex parte sui aut ex parte sui amati oportebat eum esse in maioritate magnitudinis amoris et gloriae amoris. Ut aliquatenus ad huius Artis practicam explicite transeamus, sumimus in hac secunda parte, ex praeiacentibus quaestionibus, uiginti quaestiones soluendas per huius Artis theoricam ante datam, ut modo solutionis istarum uia pateat et regula soluendi alias quaestiones. Nam isto modo, quem tenemus ad soluendum istas, docet Ars ceteras praedictas esse soluendas. Harum quidem uiginti quaestionum ad primam figuram nouem et ad secundam figuram nouem alias applicamus, super quodlibet principium huius amantiae quaestionem unam portantes; decimam nonam autem quaestionem ad tertiam figuram et uigesimam ad quartam figuram tantum intendimus applicare. Cuilibet primarum decem octo quaestionum quattuor paragraphos tradimus, quorum primus ex primis definitionibus est sumptus, secundus uero ex secundis et tertius ex regulis, ad definitiones applicatis; quartus autem ex conditionibus est acceptus. Sed ad decimam nonam quaestionem quattuor paragraphos applicamus super quattuor conditiones, quibus ipsam soluimus quaestionem, designatas super cameram tertiae figurae, quam sumimus ad ipsam decimam nonam quaestionem per hos ultimos quattuor paragraphos dissoluendam. Similiter uigesimae quaestionis quattuor paragraphos subdimus super quattuor conditiones, per eam cameram quartae figurae, quam ad ipsam quaestionem uigesimam soluendam eligimus, designatas. Et quoniam, quanto possumus, prolixitatem minimam euitamus, non mittimus has duas ultimas quaestiones ad definitiones, quamuis tamen adeo bene possint solui per definitiones, sicut etiam decem octo quaestiones praedictae. Primam igitur harum uiginti quaestionum deducimus ad bonitatem; secundam ad magnitudinem et sic de aliis ad singula huius Artis principia successiue. Fit autem haec deductio sic, quod per processum harum uiginti quaestionum doctrina traditur, alligandi intellectum ad uerum discernendum et uoluntatem ad bonum amandum. Posita ergo quauis harum uiginti quaestionum, innuit haec Ars eas poni definitiones et regulam siue regulas et conditiones, quae pertinent ad eandem. Deinde, quemadmodum dictum est, qualiscumque conclusio eas destruat, falsa est et impossibilis et multum odienda, et qualiscumque ad cuius destructionem sequitur earum destructio, uera est et necessaria et multum insuper diligenda. Quaesiuit amor a bonitate, magnitudine et aeternitate, utrum esset Deus. Multum enim desiderabat Deum esse, ut uehementius eum posset amare. Solutio: Bonitas est ens, ratione cuius bonum agit bonum, et sic bonum est esse et malum est non esse. – Amor – ait bonitas –, si Deus est, ex eius quidem esse sequitur nullum malum, quoniam ex infinito bono, infinito magno et aeterno impossibile est sequi malum. Immo, si Deus est, sequitur infinitum bonum et infinita magnitudo et aeternitas. Et ideo, sicut oportet necessario esse infinitatem boni, magni et aeterni et cetera, si Deus est, sic oportet necessario, si Deus nihil est, infinitatem mali et parui esse et priuationem aeternitatis et minoritatem magnitudinis. Sed quoniam hoc est manifeste impossibile, quia sic numquam fuit aliquid nec est nec numquam erit, cuius oppositum necessarium necessaria experientia scimus, uidelicet aliquid fuisse et aliquid nunc esse et futurum esse; quare manifesta necessitate constat Deum esse quem tu, amor, desideras, habens de ipso quicquid habes. – Adhuc tibi dico, amor – ait bonitas –, si Deus nihil est, multa mala, falsa et odibilia sequuntur, sicut destructio meae definitionis, quoniam si Deus nihil est, bonum est eum non esse, ex quo non est. Et ex hoc, quod bonum est eum non esse, sequeretur impossibilia in natura, si ipse esset aliquid, quae scilicet impossibilia natura non pateretur; et sic Deus non est aliquid nec esse potest aliquid et sic bonum est eius non esse, cuius esse malum esset. Et ex hoc concluditur necessario quod bonum est non esse et malum est esse, cum bonum sit esse finitum bonum et malum esse infinitum bonum, sed hoc est summe impossibile. Quare... et cetera. – Iterum, si Deus nihil est, sequitur necessario malum esse diligibile et bonum esse odibile, et maiora mala plus esse amabilia quam minora mala, et minus bonum quam maius bonum; magisque esset amabilis tristitia quam gaudium, et mors quam uita, et non esse quam esse, et sic de consimilibus. – Adhuc amor – inquit bonitas –, si Deus nihil est, sequitur contradictio, quoniam, ut dictum est, hoc est necessarium semper, scilicet bonum est Deum esse et malum est Deum non esse. Ergo, si Deus non est, ex quo non est, bonum est eum non esse; et sic concluditur necessario bonum et malum esse Deum esse, et bonum et malum eum non esse; et sic conuertuntur necessario bonum et malum et esse et non esse, et per consequens magnitudo et paruitas, aeternitas et priuatio et per consequens ceteri contrarii termini, et sic multiplicantur necessario contradictiones in esse; quare necessario oportet Deum, quem quaerimus, esse. Multum delectabiles et iocundi fuerunt amori sermones isti, quos bonitas sibi dixit, et sensit sibi crescere uirtutem et fortitudinem ad amandum bonitatem, magnitudinem et aeternitatem in amato suo; et dixit: – Ha, amare mi, amare mi, totum sis in amato meo, ex quo es! Ecce quam bonum et quam magnum est tam excellentissimum et nobilissimum amari amatum! Bonus amor est ipse, per quod bonum amorosum agit bonum amorosum. – Heu, bonitas, magnitudo et aeternitas – inquit amor –, quid ualeret id quod est, si Deus non esset? Quoniam, si Deus non est, omne, quod est, finitum est et terminatum, nec est aliquid infinitum, unde sequitur quod bonum est amari bonum finitum et odiri bonum infinitum. Nam, ex quo Deus non est, secundum naturam rationis non est amabilis sed potius odibilis; id enim, quod non est nec esse potest, amari non conuenit. Et inde sequitur quod amare in me sit ad amandum finita et quod odire sit in me ad odiendum esse in bonitate, magnitudine et aeternitate infinitum. Unde sequeretur quod ego essem malus amor, agendo malum odiosum, et quod non essem bonus amor, quo bonum amorosum agit bonum amorosum. – Haec autem – inquit amor –, non possem ego sustinere, uidelicet odire meum plus esse quam amare meum, quia meus inimicus maior esset quam meus amatus; nec tibi, bonitati, concordare possem nec tu, magnitudo, ista conditione posses agere magnum in amare nec in odire; nam, quanto ageres me maiorem, tanto me faceres plus odiri quam amari. Et tu, aeternitas, non me sustineas, si Deus non est, quoniam nolo esse nec amare nec odire; plus enim diligo quod non essem quam quia sum; et inde neque te neque bonitatem neque magnitudinem neque memet amare uolo, sed omne quod est odire et uiuere quamdiu fuero in tristitia et angustifero dolore. Flendo suspirabat et tristando plangebat amicus, cum supposuit Deum non esse, excitans hos sermones: – Heu me, quam summum malum est Deum nihil esse, quia sic omne, quod existit, est bonum et malum simpliciter, ita quod bonum est malum et e contrario. Nam, ex quo Deus non est, utique bonum est eum non esse, quia in rei ueritate ad quod non est et esse non potest, non potest supponi esse bonum nec etiam supponi potest quin sit bonum esse Deum, ex quo infinitus esset in bonitate, magnitudine et aeternitate et cetera, neque uerum iudicium rationis consentire potest priuationem Dei non esse malam, quoniam multa et maxima mala sequerentur. Non enim est uita aeterna, si Deus nihil est, neque bonus homo ex bonitate sua, quam fecit, praemium consequitur, sed potius tendit in perditionem omne bonum factum simpliciter ad aliquod bonum, magnum et durabilem finem. – Haec tamen omnia sunt mala, si Deus est; sunt autem bona et eorum opposita mala, si Deus non est. Nam, sic non est Deus, ut ista sint bona et ut eorum opposita sint mala; itaque malum est bonum et e contrario. Et quoniam ita est quod bonum est malum, et e contrario, et bonum esset Deum esse et malum esset Deum esse, non possunt recipi duae definitiones in prima regula nec e contrario, quod est impossibile, per quod patet necessario Deum esse. Cui ego – dixit amicus –, omni tempore uitae meae seruire desidero et honorem et reuerentiam exhiberi, ita et uos similiter faciatis, bonitas, magnitudo et aeternitas – ait amicus – . Nam, ex hoc quod ipse Deus est, es tu, bonitas, disparata a malitia et tu, magnitudo, a paruitate et tu, duratio, a priuatione et ego spem habeo pertingendi ad gloriam sempiternam. Amicus amando tantum desiderabat bonitatem, magnitudinem et aeternitatem amati sui quod, prae uehementi amore, concordabant bonitas, magnitudo et aeternitas se esse unammet essentiam et naturam et unam eandem rem numero in amico et amato. Considerabat amicus unitatem bonitatis, magnitudinis et aeternitatis, ita quod totae tres istae sunt una eadem essentia et natura et una eadem res numero in amico et amato. Tunc dixit amicus: – Haec quidem unitas tanta existit in amato meo, si Deus est; quoniam ipse Deus, si est amatus meus, est uidelicet ipse quod tantum desidero cognoscere et amare et eidem impendere seruitium et honorem. Haec autem unitas tanta nihil est, si Deus non est, quoniam nullum ens eam habere potest, nisi ipsum sit infinitum unitate bonitatis, magnitudinis et aeternitatis; et hoc est necessario infinitas bonitatis, magnitudinis et aeternitatis et unitatis amici et amati. – Ergo, si priuatio istius unitatis est, ipsa est maius malum quam sit bonum omnium quotquot sunt unitatum, et est maior magnitudo priuationis quam sint omnes magnitudines esse omnium, et maior aeternitatis priuatio quam sit ipsius aeternitatis esse quo ipsa est. Nam istius unitatis priuatio infinita est et huius priuationis oppositum esse est finitum; et inde est infinitus defectus bonitati, magnitudini et aeternitati aliam earum non esse aliam. Est siquidem uilitas maxima bonitati eam per semet non esse magnam et aeternam; similiter et cuilibet aliarum eam non esse bonam, magnam et sic de aliis. – Et hoc est ipsarum trium magnum malum et magnus defectus magnitudinis et durationis; atque bonitas maiorem infert defectum magnitudini et aeternitati, quia ipsa non est ratio quod magnitudo et aeternitas sint ipsamet bonitas et e contrario, quam sit tota ipsa perfectio, quam magnitudo et duratio habent accidentaliter per ipsam bonitatem, in hoc quia per bonitatem sunt ipsae accidentaliter bonae. Hoc idem etiam suo modo est de magnitudine et aeternitate. Adhuc etiam sequeretur unitatem bonitatis, magnitudinis et aeternitatis magis esse amabilem disparate, alia illarum existente essentialiter et uniuersaliter ab alia disparata, quam ipsis existentibus una eademmet essentia et natura. Nam id quod est, magis est amabile quam id quod non est; et ex quo magis est amabile, oportet naturam consentire illud esse magis amatum. – Hoc autem ego non sentio in mea natura amandi, sed potius oppositum – ait amicus –, itaque consistit in me natura plus diligendi unitatem illam bonitatis, magnitudinis et aeternitatis, quae non est, quam illam, quae est. Itaque iuxta cursum naturae, si Deus non est, oporteret me plus diligere propter ipsum, quod non est, quam propter ipsum, quod est; hoc autem est impossibile et contra cursum naturae et contra esse et perfectionem, priuationem et defectum; et hoc cum bonitas et magnitudo et aeternitas cum esse concordent et perfectione et earum opposita cum priuatione et defectu. – His ergo omnibus supra dictis et multis etiam aliis probatur et manifestatur Deum esse de necessitate, ut non sequatur praedicta impossibilia et ut prima conditio `bonitatis et magnitudinis integra permaneat et illaesa, quae destructa permanet, si Deus nihil est. Est ergo Deus – ait amicus –. Quare tu, amor, amare coneris, quoniam, propter eius esse, tanto plus amare potes quanto minus amares, si ipse nihil esset. Existit autem iste Deus unamet bonitas, magnitudo et aeternitas, quae sunt ipse Deus unus, et quaelibet existit alia; ideo existit ipse Deus bonus, magnus et aeternus infinite, cuius est tantum una simplex et sola essentia bonitatis, magnitudinis, aeternitatis, potestatis et cetera. Et quoniam iste Deus est, adest quidem amatoribus suis gaudium et consolatio et sempiternae uitae spes beata et amor amici et amati. Ab amore quaesiuit magnitudo, utrum tantum diligat agere aeternitatis, quantum existere eius. Solutio: Magnitudo est id, ratione cuius bonitas, aeternitas seu duratio sunt magnae, ambiens omnes extremitates essendi. – Eia, magnitudo – dixit amor –, nisi ego in tantum amarem agentiam, quam habet aeternitas in se ipsa, quantum eius existentiam, nonne sequeretur tuae definitionis et meae destructio? Utique sic, quoniam tu non esses id, ratione cuius ipsa aeternitas esset magna in agere suo, sed in existere tantum; nec esses id, ratione cuius amare meum esset magnum, quoniam defectus amandi est plus amari rei existentiam quam eius agentiam. Et hoc maxime in aeternitate, cum in ea sint aequales sua existentia et agentia, eo quod conuertibiliter sunt unum idem numero. Ergo, si tu non es ratio tanti amabilis aeternare quantae aeternitatis, ita quod aeternitatem et aeternare non me facias aequaliter amare, abest quidem tibi bonitas, quia malum est in te priuatio magnificandi; et e contrario abes bonitati, quia non magnificas eius bonificare; similiter et potestati et magnitudini et sapientiae et cetera. – Itaque nulla nostrum suam substantialem similitudinem alteri largitur, unde sequitur defectus infinitus, ita sicut per oppositum sequeretur infinita perfectio, si tantum tribues de te ipsa amare meo quantum existere meo, et sic cuilibet aliarum nostrum, cum sumus omnes aequales essentia et natura in amato; quare dico tibi: Me multum de te mirari, cur talem mihi fecisti quaestionem, nec amplius eam mihi facias, quoniam ego sum ipse amor adeo perfectus in amare, quod tantum amo agere aeternitatis quantum existere illius. Magnus amor est ille, qui a paruitate distat amandi. Conquestus est amor potestati amoris et magnitudini amoris quia talem sibi fecerat quaestionem. – Potestas amica – dixit amor –, et quomodo excogitare potest magnitudo me non diligere tantum in amato meo suam aeternitatem propter aeternare, quantum ipsum aeternare propter ipsam aeternitatem? Nam, adeo bonum est aeternitatem esse propter aeternare, quantum per existere id, quod ipsa est. Et quicquid dicat magnitudo, oportet eam facere suum aeternare tantum, quanta est aeternitas, quod, si non, non esset utique ipse magnus amor qui a paruitate distat amandi. Nam, ex quo plus amarem aeternitatem quam eius aeternare, oporteret in amare meo paruitatem esse, ex quo in amato diligerem plus aliquid quam aliud. – Immo etiam dico: Si diligerem plus aeternitatem quam aeternare, quod absit! quanto plus magnitudo me faceret amare aeternitatem quam aeternare, tanto me faceret odire magnitudinem aeternandi. Quoniam, sicut ipsa magnitudo me faciat amare infinitam aeternitatem in bonitate et in ipsa magnitudine, sic me faceret amare finitum et paruum aeternare; et hoc in tantum quod nollem aliquod durare creatum minus in bonitate, magnitudine et cetera, quam aeternare. Hoc nolo aliquo modo nec tu, potestas, consentire debes hoc, quoniam sic esset definitio tua destructa, nisi posses tantum, quod magnitudo me tantum magnificaret in amare quantum in existere, diligendo tantum aeternare aeternitatis quantum ipsam aeternitatem. – Sapientia – dixit amor –, scisne quam quaestionem magnitudo mihi fecit? Secundum hoc, quod quaerit a me de aeternitate, quaerit utrum diligam eius agere tantum, quantum eius existere. Nihil enim alius intendit quaerere nisi utrum diligam tantum eius similitudinem, quam mihi dat, quantum ipsammet. Et quomodo dubitare potest magnitudo quod diligam eam intentione secunda et suam similitudinem, quam mihi dat, diligam intentione prima? Si enim ita diligerem, amare quidem meum non esset magnum in bonitate neque iustum neque te, sapientiam, diligerem tantum, quantum intelligere tuum; et sequeretur quod tuus finis esset, ut dares similitudinem tuam, non autem ut existeres id, quod ipsa es. Itaque foret intelligere tuum intentione prima et existere tuum intentione secunda. – Hoc etiam esset de meo amare et de me ipso – ait amor –, et sic quicquid est in nobis esset perditum totum atque secunda regula omnino destructa, ita quod quicquid de ea dicitur et de definitione magnitudinis et misericordiae, totum esset falsum. Quare respondeo magnitudini dicens tibi, sapientiae, et ceteris principiis nostrae Artis, quod tantum diligo agere ipsius aeternitatis, quantum eius existere et e contrario; similiter et tui, sapientiae, et bonitatis et cetera. Et numquam fraudem desiderare potui, sed odiui potius semper, aduersus magnitudinem et aeternitatem; immo potius ita sanum et legale conseruo illis amare meum, sicut mihi ipsi. Amoris magnitudo sufficere non posset amoris aeternitati, si aeternitas magis esset diligibilis ratione existendi, quam ratione agendi. – Amor – ait sapientia –, secundum quod uult ista prima conditio `magnitudinis aeternitatis, tantum est agentia aeternitatis amabilis quantum eius existentia; aliter amare tuum ad amandum aeternitatem sufficere non posset, sicut nec meum scire sufficere posset ad intelligendum aeternitatem et aeternare, ex quo aeternitas scibilior esset quam eius aeternare. Quemadmodum igitur tu diligeres plus aeternitatem quam eius aeternare, ita me oporteret plus intelligere aeternitatem quam eius aeternare, unde sequeretur quod intelligerem eam in parte otiosam et in parte agentem. Hoc autem esset tam magnum malum et tam magnus defectus in intelligere meo, quod sufficere non possem intelligere infinitatem aeternitatis, quae in intelligere meo non esset infinita. – Iterum dico tibi, amor, si existentia aeternitatis scibilior esset quam eius agentia, non esset quidem infinita in se nec in bonitate, magnitudine et cetera, quia sic eius agentia seu operatio limitationem haberet et per consequens eius otiositas esset priuatio bonitatis et malum et paruitas, et sic existeret finita in bonitate, magnitudine et cetera. Similiter et tu et ego et quaecumque sunt in amato tuo et in intellecto meo; quare dico te rationabiliter conqueri de magnitudine, quia talem tibi fecit quaestionem. De fine De fine huius Artis In hoc huius Artis processu comprehendere potest amicus et habituare modum mixtionis, quae habet fieri principiorum, et artem inde consequi et doctrinam principiis huius Artis utendi. Hac autem processus his sermonibus traditur in hunc modum: Loquebatur ad inuicem amatus et amicus. Conquerebatur amatus amico, quia tam modice cognoscebatur et diligebatur a suo populo, cui tanta donauit. Plorauit amicus et apud amatum suum accusauit amorem, quia non urgebat homines ad plus amandum amatum, quam alia quaecumque. Amor autem se excusauit, conuertens super sapientiam hos sermones: – In principio, cum homines uia intellectus mei amati opera scrutarentur, artes et doctrinas sapientiae praeteriti philosophantes ediderunt. Tunc illis temporibus sapientia multos acquisiuit sibi seruitores, eam multiplici uarietate artium dedicantes. De me quidem minime curauerunt: Artem enim amandi meum amatum in se et in operibus suis nullam gentibus tradiderunt; arte quidem habent homines sapientiam, me autem arte non utuntur. Quare, cum plus intelligant quam ament amatum, utique culpa mea non est in causa, ex quo illi, qui praeterierunt, dudum dereliquerunt me, suis suffragiis minuentes. – Immo ualde conqueror, amice, de bonitate, magnitudine et cetera, quoniam, cum in tantum sim bona, quantum sapientia, quare defecerunt aduersum me bonitas, magnitudo et cetera? Quare non me bonificauerunt et magnificauerunt doctrina et arte amandi meum amatum et se ipsas in tantum, quantum sapientiam arte intelligendi? Sapientia respondit amori dicens: – Antiqui opera sua sapienter egerunt: Cum arte me disposuerunt, ut homines modum haberent intelligendi et intelligendo uiuendi, eo quod ego, sapientia, essem lux te, amorem, antecedens, te illuminans ad amatum et eius opera diligendum. Sed tu, amor, homines amorificasti bonis mundanis, cogens eos plus diligere semet ipsos et opera sua, quam tuum amatum et eius operationem. De me quidem non diligis illuminationem sumere, quae tibi nobilitatem, perfectionem, altitudinem et cetera, miranda tui amati et eius operum manifesto, detegens mundi mundanaque diligentium uilitatem. Quare non est mirandum si de te conqueror, amor; immo quidem offensa sum a bonitate, quia non te bonificat, et a magnitudine, quia non te magnificat in amare secundum artem et doctrinam, quam de me potes habere. Sed excusauit se bonitas incusans magnitudinem, quia non magnificauerat eam in sapientiam et amorem. Similiter incusauit durationem et alias; etiam durationem quidem, quia non fecerat eam perseuerantem in magnitudine sic, ut posset amorem et sapientiam bonificasse, ita quod sapientia sciret et amor diligeret bonitatem amati plus quam aliam bonitatem. – Si enim magnitudo duratioque mihi similitudines suas complete dedissent – ait bonitas –, in tantum utique sapientiam et amorem bonificassem, quod amatus esset super omnia cognitus et dilectus. Magnitudini displicuit quoniam bonitas inculpauerat eam similiter et durationem; commotaque magnitudo bonitati sermones istos obiecit dicens: – Si tu, bonitas, tantum me bonificasses quantum bonificare me potuisti, ego quidem secundum posse meum te magnificassem. Sed quomodo cogitare potes tu, bonitas, me posse magnificare te, otiosam atque pigram, multiplicare tuas similitudines in me et in duratione et cetera, quae tuo defectu malitiam in tantum multiplicare permittis, reluctantem totis uiribus, quantum potes, tuas auferre similitudines et suas tibi dare? Unde tu, bonitas, non bene agis – ait magnitudo –, quia me et alia principia inculpas; quare, his offensis, accidiosa iniuriosaque mihi uideris, immo similis malitiae, quae tibi et nobis omnibus aduersatur. Turbata fuit duratio super bonitatem, quia coram amico et amato et coram principia substantiae accusauerat eam et ait illi: – Et quomodo tu, bonitas, opinari potes quod durare faciam bonificare tuum, quod ad artem sciendi et ad artem amandi deduxisti? Nec est tibi cura nec desideras artem recolendi bonificare? Numquid adeo bonum esset Artem edere memoratiuam , qua praeteritorum memoria fulciretur, sicut Artem inuentiuam et amatiuam ad inueniendum et amandum ea, quae sunt et erunt? Numquid tantus honor est amato ipsum recoli quantus eum intelligi et amari? Numquid ego sum in tantam aeternitatis eius similitudo, quantam sapientia amici similitudo sapientiae illius et quantum amor amici similitudo amoris ipsius amati? Utique sic. Tu autem, bonitas, diligentiam adhibuisti ut Ars inuentiua et amatiua praesint; numquam audiui te adhuc aliquem hominem concitasse compilare illam ad recordandum amatum in se et in operibus eius. Heu, bonitas, cur amatum meum et eius opera pateris in gentibus obliuisci? Si tamen ausa foret, potestas libenter siluisset; sed quoniam alia principia se excusabant, conuersa est ad amatum dicens: – Amate mi, super criminibus, quae bonitas, magnitudo mihi imponunt partim iuste, mereor excusari. Dicunt enim me non possificare tantum aliud eorum in alio, quod secundum cuilibet proprietatem et naturam unumquodque ipsorum te faciat honorari et tibi seruitium impartiri. Uerumtamen aliquam excusationem affero pro tanto, quia neque bonitas neque magnitudo nec aliquod aliorum principiorum perfecte consentiunt me officio proprio in eis uti posse. Itaque, cum mihi deficiunt, bene quidem confiteor me ipsis eisdem abesse. – Quare nec in totum me excuso nec in totum etiam me incuso; immo miror unde accidit, quoniam quasi ad hoc modernis temporibus deuenimus, quod omnes nobis ipsis aliud alii ad inuicem aduersamur. Quare arbitror esse bonum nos omnia similiter exorare te quatinus digneris parcere nobis et in penitus per quem sumus finem exspectes. – Sed auxiliare nobis, amate benigne! Dirige nos super uires nostras ad honorandum te et seruiendum tibi. Nam, ex hoc quod partim totum pondus ipsi, quod dedisti nobis, commendes libertati, corruimus propter defectum nostrum et propter prauos usus, in quibus mundus diu iacuit deuiatus. – Uirtus – ait amatus –, et tu quid dicis? Respondit uirtus dicens: – Amate mi, tantum multiplicantur in mundo uitia et tantum tibi sum culpabilis, quia non uehementius exorta sum in unitatem bonitatis, magnitudinis et cetera, ut te facerem laudare et honorari, quod neque fortitudo mihi sufficit neque modum habeo pro uenia te precandi, quoniam nec ego nec aliquod nostrum excusari potest. Immo coram facie tua iacentes in tristitia et lacrimis, prae uerecundia obmutescimus, de te sperantes gratiam et benedictionem; immo etiam iudicium secundum placitum tuae sanctissimae iustitiae, cui culpabilis nimis assisto. Cum uirtus diceret ista, ueritas flendo plangebat; cui amatus ait: – Ut quid ploras? Respondit ueritas dicens: – Fleo siquidem; neque mirum, etenim pauca et modica de bonificare, magnificare, durare et cetera, in uerum posui; et desolata sum, quia falsitas tot et tanta de malificare, paruificare posuit in falsum. – Tu autem, amate mi, cum existas in tanta ueritate bonitatis, magnitudinis et cetera, cur me permittis falsitati sic superari, sic male tractari, sic occidi? Cur etiam ueritas tua non mihi tantas similitudines suas elargitur, ut mundi falsitatem uincere possim et incarcerare atque necare? Cum ueritas flendo loqueretur amato suo, considerabat gloria de qua materia suo amato loqui posse; et suspirans cum lacrimis dixit ei: – Cum homines considero, qui ab hoc saeculo migrauerunt; cum considero, amate mi, quam pauci sunt eorum in gloria tua respectu illorum, qui cruciantur in poenis blasphemantes, maledicentes tibi digno amari, tibi uero cognosci, tibi iusto honorari; haec siquidem consideratio aufert a me uirtutem et fortitudinem, quare non possum dare quietem et consolationem bonitati, magnitudini et cetera. Sic ego, gloria, contristor, desolata iacens propter te. – Unde, amate mi, uide ergo et considera, quos sustineo labores et cruciatus; intuere, carissime, quomodo principia substantiae uehementer in meis laboribus affliguntur et respice quanta priuatio quietis est in poena, qua uexor. Ubi est, amate mi, gloria tua, cuius similitudinem mihi donasti? Ubi est misericordia tua? Ubi est pietas tua? Quare non desideras multos homines esse in gloria tua et paucos in poena, et hi, qui sunt in gloria tua, pleni maxima magnitudine bonitatis et cetera, ut fiant maximae gloriae possessores? – Amate mi – ait differentia –, alius quidem es tu et alius est amicus tuus. Quanto magis igitur distinctus es ab amico tuo, tanto ipsa differentia tui et amici maiorem dare mihi potest similitudinem de se ipsa et in principiis substantiae magis possum a confusione distare. Sed ualde miror quid esse potest, amate mi, quoniam homines huius mundi in tanta confusione consistunt, quibusdam eorum existentibus alio modo bonis et alio modo malis et quibusdam eorum existentibus magnis in posse, paruis uero in uirtute et uelle et sic de aliis principiis huiusmodi. Igitur ego existens in confusione, sum confuse inter gentes; inconfusa quidem existo intra substantiam; confusa uero moror extra, per opera mala regentium male. – Unde tibi de concordantia conqueror, quia non me remouet a contrarietate, quae in mundo me cogit esse confusam: Non distat, amate mi, concordantia a contrarietate quantum potest; multum quidem offendit concordantia in tanta sui contrarii participatione. Indignata fuit concordantia quia differentia talia aduersus eam dixit. Et ait: – Amate mi, de his me accusat differentia, de quibus se ipsam potius inculpare deberet, quoniam bene scis differentiam habere naturaliter maiorem proportionem et naturam essendi in me, quam in contrarietate, cum ego et ipsa principia substantialia simus, contrarietas uero principium accidentale tantum; sed ipsa differentia in tantum dilatatur, extendens se in contrarietatem et tantum similitudines acceptat contrarietatis, quod quasi tota coloratur et induitur contrarietatem, resistens quantum potest, ne recipiat similitudines meas secundum bonitatem, magnitudinem et cetera et secundum magnitudinem malitiae et cetera, similitudinibus contrarietatis adhaeret. – Ecce, amate mi, ferant oculi tui tibi testimonium huius rei: Nonne manifesta uides experientia differentiam in hominibus mundi plus assistere contrarietati bonitatis et cetera, quam mihi, concordantiae bonificatiui et bonificabilis, magnificatiui et magnificabilis et bonitatis, magnitudinis et cetera? Cum enim proportionaliter ordino ordinaliterque naturo me esse unius et multorum in bonitate, magnitudine et cetera, ecce differentiam in contrarietate et contrarietatem in differentia, quicquid ego naturaliter concordo et ordino, dissipantes. Quare tibi, amate mi, de differentia et de contrarietate non immerito tibi conqueror pro tantis offensis. – Amate – dixit contrarietas –, cur de me concordantia tibi conqueritur? Numquid ego sum contrarietas sibi opposita? Cur igitur similitudines meas recipit, cum eas sibi mitto? Cur credit ipsa mihi? Officium quidem meum exerceo et si male suum exerceat, quid ad me? Immo dico tibi, amate, quod concordantia mihi iniuriatur; et non solum mihi, immo etiam principiis substantiae. Mihi quidem, eo quod de officio meo se intromittit; nam ego sum ipsum ens, cuius naturae est resistere fini rerum; habeo namque res a fine deuiare, eas applicans ad non finem. Hoc idem audet facere concordantia et enim uehementius, cum minori fine quam cum maiori facit homines concordare. Iniuriatur etiam bonitati quia plus in malis quam in bonis delectatur; similiter offendit magnitudinem et cetera, quia minor est in magnitudine boni quam in magnitudine mali. – Ergo, amate, ex quo concordantia malum sibi meretur et naturaliter sit me fortior, cur de me conqueritur? Quare ergo sustinet me dare resistentiam inter ipsam et cetera substantiae principia, cum in tantum sit fortis et potens, quod me capere potest et ligare et agere de me ad placitum? Nonne ipsa est ens substantiale et accidentale, ego uero ens accidentale tantum? Principium accusabat medium apud amatum dicens: – Amate, medium me perturbat et deuiat, quia improportionaliter et indebite principia similiter coniungit, aggregans insuper contrarietatem et minoritatem, dissipantes quasi omnia principiare sua. Et ideo, cum per ipsum medium ad finem desidero per uenire, inuenio quidem ipsum medium totum alteratum totumque a sua propria natura transmutatum, itaque non possum ipsum, quem desidero, finem obtinere. – Cum enim principiare meum educo cum bonitate, magnitudine, duratione et cetera, medium quidem, quod est ipsum principiare meum, de meo principiatiuo et principiabili procedens, induit se contrarietate et contrariari et minoritate et minorificare. Itaque facit me per contrarietatem et minoritatem transire, quarum mihi tradit similitudines, auferens a me similitudinem bonitatis, magnitudinis, concordantiae, maioritatis, finis et cetera; quare minime possum acquiescere fini. Excusauit se medium apud amatum, incusauitque principium et finem in hunc modum: – Amate dilectissime, in quo est ueritas, ratio et iustitia. Principium de me conqueritur, prout audis; et tu, domine mi, scis quomodo de ipso conquerebatur amor dicens quoniam in principio philosophi, qui dudum praeterierunt, non artem amandi sed sciendi potius tradiderunt. Adhuc etiam de ipso duratio conqueritur, quoniam apud ipsum impetrare non potest artem tradi memoratiuam seu memorandi, quemadmodum intelligendi et amandi. – Et propter ista, amate mi, principium et finis, grauiter peccantes, agunt iniuriam mihi. Ego enim nihil aliud sum nisi id ipsum solum, quod ex influentia finis et refluentia principii resultat, quoniam ex ambobus procedo id, quod sum, naturam sapiens utriusque. Sed cum tanta confusione sum influxus a fine et refluxus a principio, bonitate cum malitia, magnitudine cum paruitate et duratione cum priuatione et cetera, mixtis ad inuicem in ipsa fluentia et refluentia, quod prae confusione me faciunt inter homines existere destitutum. – Quare tibi, domine, de ipsis conqueror, qui nisi mihi iustitiam sustineas, amodo quam mihi donasti uolo libertatem, ex quo principium et finis a propria natura me deiciunt; quaere tibi, si uis, aliud medium, quo ipsa libertas ualeat sustentari. Non audebat finis excusare se nec incusare medium apud amatum, sed de maioritate conquerebatur dicens: – Amate mi, tu uis me esse principium, cui principium acquiescat. Scis equidem maioritatem per mundum in meam contrarietatem uehementius, quam in meam concordantiam extendi. Plus enim sibi placet non finem maiorificare quam me, finem, tamque perseuerauit in non fine quod quasi uix inclinare possum eam et inducere ad aliud meae similitudinis et naturae. – Quare scias, amate, si maioritas in mundo diu talem huius usus exercuerit potestatem, totum mundum in deprauationem suam deducet; et uidetur, amate, mihi, quoniam uis uideri a gentibus te parum appretiari finem, ad quem creasti mundum, et maioritatem posse mundum a me deuiare et ad meum contrarium applicare. Plorauit finis similiter et bonitas, magnitudo et cetera, maioritatem apud amatum omnes pariter accusantes. Mirabatur maioritas cur cetera principia substantiae amici illam accusabant apud amatum et ait: – Domine amate, tu in fine rerum intellectualium me creasti maiorem, quam in fine rerum sensualium. Tu uis me esse imaginem immensitatis tuae bonitatis, magnitudinis et cetera, ut tua principia principiis omnibus in me repraesententur esse maiora. Amate, ualeat mihi tecum sapientia, caritas et ratio, quoniam tu scis me esse materiam bonitati, magnitudini et cetera, ut unumquodque illorum, similitudines meas assumens, possit suas similitudines et opera minorificare. – Cur ergo malum mereor ex bonitate, si de me uult uehementius maiorificare suum finem sensualem, quam suum finem intellectualem similiter et ex magnitudine et cetera? Noli ergo, amate mi, dictis earum consentire et si iniuriantur me, accusando meque dando minori fini potius quam maiori, fac mihi iustum iudicium et uindictam. Si autem iniuriam fecerim, a te supplico ueniam, uolens oboedire tuae iustitiae et uoluntati et de tua misericordia spem habere. – Amate mi – ait aequalitas –, ecce quam blandiloqua est maioritas, quomodo, sub pulchriloquio suo se ipsam excusans, nos omnes satagit accusare! Dic ergo maioritas – ait aequalitas –, nonne bene scis me substantialiter esse in amici substantia inter bonificatiuum et bonificabile, magnificatiuum et magnificabile et cetera, et hoc intellectualiter et sensualiter? Ergo, prout sum intra substantiam subiectum, cui finis concordantiae bonitatis, magnitudinis et cetera acquiescit, ita deberet sequi in operibus extra. – Sed tu, maioritas, cum contrarietate et minoritate iuuantibus te, hoc niteris perturbare, quia me et minoritatem superare affectas, ut adsis in mundo magna et ego et minoritas in minima quantitate. Et cum de bonificatiuo et bonificabili coaequare sequi deberet, facis inde discoaequare sequi, in quo maior existis quam minoritas. Quare mihi perpetras iniuriam et peccatum, agisque contra te ipsam, offendens etiam cetera principia et contraria facta es amori amati et amici. Omnia principia uoluerunt, ut coram amato minoritas loqueretur. Stabant autem parata reprehensionibus confestim confundere minoritatem, si accusans quicquam aduersus ea loqueretur amato; nam amando, cognoscendo, seruiendo et honorando amatum ministrat eis minoritas similitudines suas, unde minus amatur minusque cognoscitur et minus honoratur amatus. Loquebatur ergo minoritas et dicebat: – Ego quidem sum ens circa nihilum, non ergo sum ipsa, quae digna sum quicquam pro suis imperfectionibus accusare. Cum ego sim defectibus plena, quid possum accusare potius memet ipsam? Nonne aduersus amatum trado ceteris principiis similitudines meas? Nonne per similitudines meas omnia principia et quicquid possum, quantum ualeo, ad nihilum redigo? Nonne quicquid possum, remoueo ab amato? Utique omnis aliorum culpa mea est potius, quam eorum, quoniam ex me, propter meas similitudines eis datas, mala quaecumque faciant sortiuntur. Quid dicam aut quid faciam ego misera? Utique nescio. – Solum hoc adest mihi remedium – ait minoritas omnibus principiis –, quantum possum puris affectibus supplico uobis omnibus, quatinus nos omnia pariter clamemus ad amatum dominum nostrum: Ueniam, ueniam, amate, prae uenia, noli nobiscum in iudicium introire! Cum ergo prospicerent cetera principia minoritatem inter se et illam, quantum poterat, repellere contrarietatem et uiderent eius deuotam et affectuosam contritionem et humilitatem, mirabili compassione commota sunt omnia clamantia et dicentia: – Miserere, miserere, amate misericors, miserere nostri. Explicit Ars amatiua, quae hac intentione nouiter est inuenta, ut per uniuersum orbem cognoscatur et ametur dominus Deus noster, in cuius protectione et custodia ac beatorum angelorum et sanctorum omnium commendamus eam ac etiam omnium eorum, qui obnegantes semet ipsos sequuntur ipsum, qui uiuit et regnat per infinita saeculorum saecula, uerus Deus. Secunda distinctio De fine et intentione Ea, per quae, sub ratione finis et intentionis, consistunt uoluntas et intellectus alligabiles, haec ad amandum bonum et hic ad uerum intelligendum, praesenti regula intendimus indagare. Consistit autem intentio duplex, uidelicet prima et secunda: Prima quidem est, ad quam se habet secunda, et secunda, quae dirigitur ad primam; sicut Deus et omne creatum, homo et cetera sub homine, et sic de consimilibus: Deus enim est per primam intentionem, et omne creatum per secundam; atque homo per primam intentionem, et cetera sub homine per secundam, et sic de consimilibus istis. Finis uero est perfectio rerum, sicut Deus, qui est omnium finis, et sicut homo, qui est omnium corporalium finis, cum propter hominem Deus creauit ea. Finis ergo prima intentione consistit, et id, quod se habet ad finem, consistit secunda; sicut comedere, indui, habitare et cetera huiusmodi, sunt secunda intentione, et uiuere prima intentione, cum comedendi, uestiendi, habitandi et cetera, sit uiuere finis. In rebus creatis, secundum earum multitudinem et diuersitatem, multae sunt intentiones et fines; et secundum maioritatem nobilitatis in bonitate, magnitudine et cetera, quarundam illarum super alias, sunt aliae intentiones et fines super alias, sicut in homine intellectualia seu spiritualia sunt prima intentione et corporalia secunda intentione, cum anima sit finis corporis et sicut in corpore potentia elementatiua existit per secundam intentionem et uegetatiua per primam, atque uegetatiua per secundam et sensitiua per primam. Et sic de gradu in gradum usque ad potentiam rationatiuam, quae est finis et intentio prima potentiarum, sub ea consistentium, ac etiam omnium pertinentium sub eisdem. Homo consistit prima intentione; anima uero et corpus eius consistunt intentione secunda. Similiter et bonitas, magnitudo et cetera principia, de quibus homo compositus constat, sunt intentione secunda et ipse homo prima, cum totum maius sit et nobilius, quam partes eius. Recolere, intelligere et diligere hominis sunt intentione prima; sed eius uidere, audire et cetera, sunt intentione secunda. Atque bonitas, magnitudo et cetera, recolendi, intelligendi et diligendi sunt intentione prima; bonitas uero et magnitudo et cetera, temporalium diuitiarum, honorum et prosperitatum sunt intentione secunda. Bonum recolere, bonum intelligere et bonum diligere sunt intentione prima; bonitas uero illius recolere, intelligere et amare sunt intentione secunda. Ergo uirtutes intentione secunda sunt desiderabiles, ut sint habitus bonus, magnus et cetera, memoriae, intellectus et uoluntatis. Actus quidem potentiarum consistunt intentione secunda, sed ipsae potentiae intentione prima, quemadmodum intellectus intentione prima consistit et eius intelligere secunda, et sicut uisus intentione prima et uidere secunda; et sic de aliis huiusmodi potentiis. In aliquibus autem ratione obiecti sic est, quod actus potentiarum sunt intentione prima et ipsae potentiae secunda; sicut intelligere directum ad Deum melius est, quam intellectus ipsius intelligere, et sicut uidere directum ad colorem melius est secundum finem, quam sensus, cum intellectus per uidere colorem intelligat eum. Orbis et omnia, quae in eo sunt, secunda intentione consistunt; uita uero perpetua est intentione prima, cum praesens uita sit propter futuram uitam aeternam et non e contrario; et ideo mundus iste intentione secunda diligibilis est, et uita perpetua intentione prima. Cum Deus sit summus omnibus et omnium finis, debet unusquisque semet ipsum diligere intentione secunda, et Deum prima; obligatus est ergo quisque diligere uelle suum, ratione amoris domini Dei nostri, et desiderare magis intelligere Dei, quam suummet intelligere, et bonitatem, magnitudinem et cetera, Dei magis, quam suam bonitatem, magnitudinem et cetera, et magis ea, quae Deus intra et extra se operatur, quam ea, quae homo in se ipso uel in alio agit. Deus intentione prima diligit semet ipsum, intentione uero secunda diligit omne creatum, cum amor illius in tantum nequeat extendi ad amandum alia, quantum se ipsum. Hac igitur ratione creauit Deus omnia ad se ipsum, et haec est finalis intentio, quare cuncta creata sunt ad esse deducta. Unde constat Deum creasse omnia ad se diligendum et amandum ab angelis et hominibus, cum omni, quod existit. In Deo nulla est intentio secunda, cum quicquid in Deo est, sit intentio prima et finis; Deus enim est sui ipsius finis et suamet intentio. Idcirco diligit Deus tantum suam bonitatem seu magnitudinem et cetera, quantum se ipsum. Unde sequitur hominem obligatum esse diligere Deum secundum quod Deus diligit semet ipsum; cum autem Deus diligat plus semet ipsum, quam hominem, obligatus est homo totus plus Deum diligere, quam se ipsum. Secundum ea, quae de intentione et fine dicta sunt, innuit amantia praesens de suis principiis discursum fieri per regulam iam expletam; quoniam, sicut ipsa principia magis diffuse partibus essentialibus substantiae, quam accidentalibus eius traduntur, cum partes essentiales sint finis et intentio prima partium accidentalium, sic applicatis ipsis principiis ad amandum et intelligendum sub forma intentionis et finis, magis applicabuntur ipsa ad amandum et intelligendum ea, quae sunt intentione prima, quam ea, quae sunt intentione secunda. In ipsa namque maiori applicatione existunt naturaliter ea, quae sunt finis amabilia intentione prima et ea, quae se habent ad finem intentione secunda. Super hoc igitur in deductione naturali et artificiali doctrina traditur alligandi uoluntatem ad amandum bonum et intellectum ad ueri discretionem. De definitione Modus definiendi praesenti regula traditur, ut rerum definitione alligetur uoluntas ad eas amandum, secundum earum definitionem. Ipsas autem definitiones duobus modis fieri oportet, uidelicet secundum proprietates essentiales et proprietates accidentales, sub definiendorum generibus et speciebus. Subiectum uero ipsarum definitionum quadripartitum est generaliter, uidelicet: In finem, in agens, in formam et in materiam. Definitio quidem essentialis fit, sicut cum definitur ignis per ignectiuitatem et ignibilitatem, et substantiam eius; solius ignis est substantia ignectiua et ignibilis et ignire. Definitio uero accidentalis datur, cum definitur ignis per suas qualitates proprias, quae sunt caliditas et diffusio et cetera huiusmodi, quoniam talia proprie sunt solius ignis, uidelicet immediate. Quamuis autem ignis et cetera elementa sint una corporalis bonitas, magnitudo et cetera, nihilominus bonitas, magnitudo et cetera ignis distinctae sunt a bonitate, magnitudine et cetera aliorum elementorum; et quoniam praedictae proprietates innatae sunt naturaliter in bonitate, magnitudine et cetera ignis, retinet ipse ignis esse specificum indiuiduum definitum. Hoc idem suo modo sequitur de ceteris elementis. Omnes plantae de una generali bonitate, magnitudine et cetera, uegetatiuis et uegetabilibus constant. Sed sub ratione uegetationis, quaelibet earum secundum proprietates substantiales et accidentales definitur, sicut dactylus, qui proprietatem habet essentialem generandi dactylos et multiplicandi speciem suam; habetque dactylus mas proprietatem in dactylum femineam generandi dactylos, semine maris attingente semen femineae. Haec autem proprietas solius est dactyli specialis. Definitio sensuum corporalium fit per essentialem proprietatem, sicut uisus, qui per uidere definitur, quoniam solius est uisus uidere; fitque per accidentalem proprietatem, cum definitur sensus ratione determinationis proprii obiecti, sicut uisus per colorem; ad solum namque uisum color determinatur. Uoluntas etiam definitur per suam essentialem proprietatem, quae est uelle; soli namque uoluntati uelle creatum est. Sed definitur per accidentalem proprietatem ratione obiecti sui, sicut per amabilitatem et odibilitatem obiecti uoluntatis, quae sunt accidentales proprietates solius uoluntatis. Definitur quidem homo per essentialem proprietatem suam, cum animalitate, sicut per hominificandi proprietatem. Nullius enim animalis est generari hominem, nisi solius hominis, nec aliquod animal, praeter hominem solum, utitur ratione. Sed definitur per proprietatem accidentalem homo, sicut per risibilitatem aut per locutionem aut per scribere, uendere, emere et cetera, quae solius sunt hominis tantum. Sol similiter definitur per proprietatem essentialem sibi numeralem, quae solius est Solis, sicut per solifactionem et soleitatem, cum quibus bonitas, magnitudo, duratio, potestas, instinctus, appetitus et cetera principia, quae innata sunt caelestibus corporibus, constituunt substantiam indiuiduam Solis, existentia ratione essentialis proprietatis, in ea solificata. Hoc idem est de Luna et de quibuscumque aliis caelestibus corporibus suo modo. Definitur uero Sol accidentaliter per accidentalem proprietatem, quam habet ratione suae extrinsecitatis, sicut generare diem per sui praesentiam et per sui absentiam noctificare. Definitio etiam firmamenti fit per essentialem proprietatem firmamenti, cum suis primis principiis, sicut est per summam corporis extensitatem et summum motum corporis, ad quas bonitas, magnitudo et cetera, firmamenti contractae, constituunt firmamentum; et fit eius definitio accidentalis per proprietatem accidentalem, quae est summa continentia corporalis et prima motio corporalis; et habent istae esse accidentales proprietates firmamenti, quoniam ad alia dependent, quae non sunt substantia firmamenti. Continentia namque octauae sphaerae, quae est ipsum firmamentum, sub ambitu suo continet septem alias sphaeras inferiores, existens primus corporalis motor earum. Definitio essentialis angeli est per essentialem angeli proprietatem, quae est summa entitas bonitatis, magnitudinis et cetera, extra Deum et summa Dei extrinseca similitudo. Nam angelus est ipsum, quod constat ex ipsis similitudinibus Dei, uidelicet ex bonitate, magnitudine, duratione et cetera, quae magis habent entitatis in angelo, quam in aliqua alia creatura. Est autem accidentalis definitio angeli per accidentales proprietates, quae est uerorum tam sensualium, quam non sensualium attinctio non sensualis. Est enim angelus creatura attingens ueritatem, non existente sensitiuitate et sensibilitate ei necessaria, quemadmodum homini. Definitur autem essentialiter bonitas et suo modo unumquodque aliorum principiorum uniuersalium huius Artis, per essentialem sibi proprietatem, sicut per bonificatiuitatem et bonificabilitatem et bonificare bonum. Est autem accidentalis definitio bonitatis aliam rem a bonitate, ratione bonitatis, esse bonam, ut magnitudine, ratione bonitatis, esse bonam et sic de aliis principiis huius Artis suo modo. Essentialis definitio Dei fit similiter per diuinas proprietates essentiales, sicut per conuersionem Dei et suae bonitatis et magnitudinis et cetera, quae est eademmet numero conuersio suae bonitatis et suae magnitudinis et cetera, et sui existere et agere, uidelicet suae bonitatis et cetera, et sui bonificare et cetera. Est enim Deus bonitas, magnitudo, aeternitas, potestas, sapientia, uoluntas et cetera; solius Dei tantum est eum esse istas. Est etiam Deus existere quod est agere et e contrario, quoniam sicut Deus est ipsa suamet deitas, sic etiam est suummet intelligere et amare suam deitatem, unitatem, bonitatem et cetera, et actus earum. Hoc autem est solius Dei proprium nec potest hoc habere aliqua creatura, quoniam sic esset Deus, quod est impossibile. Nec possunt conuerti existere et agere creaturae et solius etiam Dei est proprium, ita quod non alicuius entis creati, scilicet: `Bonitatem esse in magnitudine esse `bonitatem esse magnitudinem et e contrario et sic de ceteris dignitatibus Dei, ita quod `esse in et `conuerti in Deo conuertuntur. Sunt autem proprietates Dei accidentales rerum creatio et mortuorum suscitatio et miraculorum actio et cetera similia istis. Secundum ea, quae de definitione dicta sunt, doctrina patet obiectata humano intellectui sub obiecti ueri ratione, quod necessario est bonum amabile propter ipsius bonitatem, cuius oppositum odibile consistit. Hac enim amabilitate et hac odibilitate est uoluntas alligabilis ad amandum ipsum obiectum uerum, hac regula de definitionibus definitum: Amabilitas enim et odibilitas sunt proportionabiles uoluntati. Consistit igitur haec regula de definitionibus instrumentum et aptitudo habendi doctrinam et modum alligandi uoluntatem ad multum diligendum bonum et ad illum amorem in durabilitate boni amoris conseruandum, diligendo magis quaecumque, secundum eorum definitiones essentiales, quam secundum eorum definitiones accidentales; prout praedicatum maiorem habet naturam et similitudinem sui subiecti, sicut homo magis necessitatur esse animal ratione animalitatis, quam risibile ratione risibilitatis et sic de similibus istis. De generatione Manifestando generationem, uidelicet modum, per quem generabilia generantur, manifestatur generationis amoris doctrina, per quam habetur cognitio ligandi amorem, quoniam simili modo, quo generatur, ligabilis est ad bonum amandum. In obuiatione, quae mutua fit simplicium elementorum, attingente quolibet eorum, et agendo et patiendo, mouente quodlibet aliud, elementa composita de ipsis simplicibus generantur. Nam ex hoc, quod ignis simplex non augeri potest nec corrumpi, nec ab ignis simplicis specie etiam alterari, cum iam perfectione sua perfectum existat, habens omnes ipsas circumstantias, quae ad ignis essentiam pertinent, oportet, ut de ipso igne simplici et de ceteris tribus elementis simplicibus, habentibus easdem conditiones similes praedictis conditionibus ignis, sequatur elementum compositum, de illis quattuor multiplicatum, ut ignis compositus uel aliquod aliorum. Iste siquidem ignis compositus in se, simplicia continet elementa; sed, quoniam plus est in eo ignis simplicis, quam alicuius aliorum simplicium, ob hoc nomen sortitus est a maioritate suae partis simplicis nominatum, sicut aqua composita sensibilibus `aqua dicitur, quoniam plus est in ea aqua simplicis, quam aliorum simplicium elementorum. Hoc idem est similiter de terra, quam uidemus et habitamus, et de aere, quo respiramus; generata sunt ergo haec elementa composita per mixtionem simplicium, existentia corruptibilia et alterabilia in quantitates, qualitates et cetera, secundum simplicium mixtionem. Hoc idem est de quibuscumque rebus compositis de ipsis simplicibus elementis, ut de animalibus, plantis et metallis. Planta plantam generat, conuertens in speciem suam ipsa elementa composita, cum quibus ab extra participat intra se ipsam. Fit autem haec generatio, quoniam agens planta id elementorum compositorum, quod in speciem suam conuertit, non potest conuerti in esse proprio numerali, quod per se complementum habet. Quare conuertit illud per uiam uegetationis aut in nutrimentum aut in generationem, generans plantam aliam numero, dando speciem suam eidem in alio numero indiuiduato, eademmet specie substantiato. Suum autem numerum ei dare nequit, quoniam permanet agens generans, substantia per se stans; alia uero planta permanet passibile genitum, quod ipsum agens generans, in suo numero specifico, retinere nequit, cum unitate numerali specifica iam plenum consistat, nec illa influentia, quam transmittit specifica unitate in numerali, uacua fore potest. Unde necesse est illam influentiam in alium specificum et indiuiduum unitatis numerum genitum pertransire. Haec eadem etiam generatio fit similiter in animalibus; modus tamen diuersus est, cuius diuersitatis est manifesta. Quemadmodum homo, cum agit bonum, agit illud sub ratione bonitatis; et, cum agit magnum, agit illud sub ratione magnitudinis, sicut homo sub ratione uisus uidere generat et sub ratione auditus audire, et sic de ceteris sensibus humanis. Fit autem haec generatio ab homine deducente ad actum ea, quae secundum materiam continet in potentia, et quae secundum formam continet in habitu, sicut uidere, quod est in potentia, quia uisus de uisibili bonitate, magnitudine et cetera, materialiter constat, et quod est in habitu, quia uisus de uisiua bonitate, magnitudine et cetera, formaliter constat. Mouens igitur homo uisum suum, generat secundum modum et naturam ipsius uisus uidere, deducens per uiam potentiae et habitus illud in actum. Haec autem generatio fit intra sensum; sed ad hoc auxiliantur exteriora, quoniam eorum uisibilitas in propinquam et essentialem sensus uisibilitatem conuertibilis est, operantibus ad hanc conuertibilitatem luce, diaphanitate, colore et cetera huiusmodi, et oculo, qui est organum sensatum sensus, formando sensantis illum organum de se ipso, habens suam naturam in sensus natura sustentatam, utraque natura, scilicet et sensus et organi, existentibus coniunctis, et existente una linea continua per illud organum totum extensa. Haec siquidem linea ex quattuor elementis composita est, participans continue, cum illa linea, quae consistit inter oculum et substantiam coloris obiecti, apprehendentis uidendo illud obiectum subiectatum colori uisibili, quam sensus assumit; et propter hoc uidere generatur, quoniam ipsa linea, cum sit una intra et extra oculum et sensata intra ipsum organum, repraesentat intra in parte sensata obiectum, uidelicet coloratum, quod est extra uisibile remotum, conuertibile uideri per conuertibilitatem uisibilis interioris, de sensu et organo constantis. Secundum igitur ea, quae dicta sunt, generatur uidere per lineam continuam compositam ex multis partibus, quarum alia in alia continue existit; et hoc idem est de ceteris sensibus suo modo. In homine consistit imaginatio constituta ex elementali linea sensata, existente ipsa imaginatione alia linea, in qua similitudines ipsius lineae sensatae, uegetatae et elementatae sic apparent, quemadmodum similitudines elementorum simplicium in compositis elementis. Haec autem imaginatio de principiis constat, quae sunt bonitas, magnitudo et cetera, constituta de imaginatiuo et imaginabili, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, quia quodlibet ipsorum principiorum tendit actiue et passiue ad eam componendam. In illo quidem imaginabili principio, quod est de ipsius imaginationis essentia, conuertit homo imaginabile remotum eo modo, quo de uisu dictum est; et ideo consimili modo attingit in imaginatione sua similitudines sensuum, imaginando tunc cum sensibilia non ad praesens sensibus obiectantur; et inde generatur imaginari, ut absentia sensibus obiecta restaurentur in imaginatione, in qua homo sensualium figuras assumit. Humana uoluntas ex intellectuali bonitate, magnitudine et cetera, constat; quodlibet enim horum principiorum sub ratione formae et materiae tendit constituere illam. Nam bonitas tendit ad eam bonificatiua et bonificabilis, et magnitudo magnificatiua et magnificabilis, et sic de aliis principiis; unde constat ipsa uoluntas amatiua et amabilis, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera; et propter hoc homo uelle de uoluntate sua generat, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera. Uerumtamen, huic generationi sunt multa necessaria, uidelicet memoria et intellectus et potentiae istis coniunctae, de quibus corpus compositum est; ac etiam disparata, quod est quia uoluntas coniuncta est memoriae et intellectui, de quibus tribus constat anima rationalis; et quia ipsa uoluntas et intellectus et memoria coniunctae sunt corpori una anima rationalis, uolificat uoluntas omnes potentias corporis sibi coniunctas ita, sicut de uisu dictum est, atque memoria memorificat et intellectus intellectuificat uoluntatem et easdem. Et propter hanc influentiam ex una potentia ad alteram, generatur de uoluntate uelle, cum quo uoluntas amabilia uel odibilia sumit obiecta, prout ipsa sunt memorabilia, retentibilia aut labilia et prout sunt intelligibilia, affirmabilia uel negabilia. Per haec igitur, quae de generatione praesenti regula dicta sunt, data est doctrina ligandi artificialiter uoluntatem ad bonum, magnum et cetera, amare conceptum, secundum ea principia, de quibus homo compositus est et unitus, ut dictum est. Nam, modus et natura huius compositionis et unionis adsunt ad bonum amandum naturalis operatio uoluntati, et oppositum huius est ei innaturalis operatio suis principiis opposita, et eisdem etiam, cum quibus est coniuncta et cum quibus habet participare. De realitate et ratione Realitatem et rationem considerantes, intelligimus per realitatem rei entitatem intellectae, per rationem uero accipimus rei similitudinem in conceptu, quem generat anima rationalis, tunc quando considerat realitates rerum per earum similitudines. Et quoniam ipse amor, quem hac Arte inquirimus et de quo doctrinam damus ligandi illum ad bonum amandum, est mentis conceptus rationabilis, propter diligere aggregatus ex rerum realium similitudinibus et unitus; idcirco, dando doctrinam regularem ex realitatibus rerum et ex ratione ab eisdem sumpta, datur doctrina regularis ligandi amorem ad bonum amandum, quod fit tractando amorem secundum rerum realium entitatem per conseruantiam concordantiae rerum et suarum rationum in bonitate, magnitudine et cetera, iuxta huius Artis processum. Bonitas, sub cuius esse bonificantur omnia, consistit ens reale, eiusque similitudo est bonificatio, existens ens reale, ut de substantiali bonitate substantiale bonum generetur, quod fit, cum agens naturale generat bonum productum ens reale substantiatum; et quod dictum est de bonitate, idem est de magnitudine et cetera. In substantia composita de bonitate, magnitudine et cetera, consistit realiter bonitas magna et magnitudo bona, et sic de ceteris principiis; et est ipsa bonitas magnitudinis similitudo bonitatis et magnitudo bonitatis similitudo magnitudinis. Haec autem similitudines sunt entia realia accidentalia, sustentata in partibus subiectiue realiter substantialibus, quae sunt bonitas, magnitudo et cetera. Ignis simplex in elementato consistit ens reale; ignis uero compositus est simplicis ignis figura. Haec autem figura est ens substantiale realiter, et hoc idem est de ceteris elementis et qualitatibus eorum. Ignis enim existens substantialiter ens reale, habens proprie realem calorem, subiectus est calori aliorum elementorum, qui scilicet calor similitudo permanet et figura caloris ignis, in ceteris elementis sumentibus caloris habitum ex ignis proprio calore, ipsa elementa calefacientis. Cristallum positum supra subiectum coloratum similitudinem coloris ipsius subiecti recipit, existentem reale accidens, quod in cristallo figura coloris subiecti consistit. Hoc idem etiam est de ceteris similibus istis, sicut patet in speculo, quoniam propter eius diaphanitatem maximam similitudines rerum ab extra receptat existentes accidentia. Hoc idem est similiter de quinque sensibus corporalibus, sicut de uisu in oculo, qui scilicet uisus recipit in oculo figuras substantiarum et eas similitudines rerum, quas speculum sumit ab extra. Cum oculi ab obliquo speculo similitudines in obiecti dispositione contraria recipiunt, tunc attingit uisus reales dissimilitudines. Anima uero ipsas dissimilitudines intelligens, accidentalem concipit rationem, in qua dissimilitudines illas attingit. Haec autem ratio est ens reale accidentale, quod est figura et similitudo realis rationis substantialis animae rationantis. Et haec ratio, quae figura est et similitudo rationis substantialis animae, est ipsa ratio, quam inquirimus ad alligandum amorem ad rationabiliter amandum. Haec siquidem ratio, quam scrutamur, est intellectuale speculum, in quo praedicta tunc illucescunt, cum ipsa ratio illa recipit obiectiue. Hoc autem speculum ex similitudinibus intellectualibus constat, quae sunt recolere, intelligere et amare. Istae etiam similitudines sunt interiorum formarum figurae; recolere namque figura est et operatio memoriae et intelligere intellectus et diligere uoluntatis. Istis etiam talibus figuris utitur anima, ratione sumens et attingens in eis obiecta, prout ipsa sunt recolibilia et intelligibilia ad amandum uel odiendum, secundum influentiam animae naturalem, quam habet a suis propriis principiis, de quibus ipsa constat, uidelicet ex bonitate, magnitudine et cetera, constituentibus memoriam, intellectum et uoluntatem, animae potentias essentiales. Hoc itaque habito, sicut dictum est, ligatur igitur uoluntas per uiam rationis ad amandum, cum proportio fit et concordantia inter realitates et similitudines obiectorum ante dictas, cum realitate et ratione animae, ut ipsa anima, exteriora sumens, secundum eorum bonitatem, magnitudinem et cetera, significet et demonstret, in ratione sua, suorum principiorum interiorum similitudines ac etiam exteriorum; et quoniam haec ita tractabilia, ut dictum est, sunt naturaliter recolibilia, intelligibilia et amabilia et contrarium sit in odio animae naturali, consistit utique uoluntas naturaliter ligabilis ad amandum interiora et exteriora. Cum humana ratio per interiora principia peccat, in contrarias similitudines exteriora recipiens, sicut gustus infirmus dulcedinem pomi in amaritudinem, tunc peccant interiora principia transmittere suas reales similitudines rationi; sicut peccator, qui, licet esse suum de bonitate, magnitudine et cetera, realiter constet, agit tamen malum, sub ratione bonitatis, et paruum, sub ratione magnitudinis, habetque sub ratione sapientiae ignorantiam et sub ratione amantiae odientiam. Hoc idem etiam contingit similiter, cum interiora principia peccant ratione exteriorum obiectorum, quemadmodum uisus ad uidendum ueras similitudines in obliquo speculo, quod contra realitatem et rationem rerum earum quidem dissimilitudines repraesentat. His ergo sic existentibus, ut dictum est, ligabilis est uoluntas ad amandum similitudines et odiendum dissimilitudines ante dictas. De punctis transcendentibus Puncta transcendentia duobus modis consideramus, quorum primus est ascensus intellectus ad intelligendum uera super potentias eidem subiectas; illa quidem uera secundum naturam suam attingit in se ipso. Potentiae uero, quae intellectui subiectae sunt, sunt haec, scilicet: Elementatiua, uegetatiua, sensitiua, imaginatiua, quae potentiae sunt corporis, cum quo humanus intellectus constat unitus. Secundus modus est transcensus intellectus ultra uel super naturam propriam, attingens rei ueritatem in natura et uirtute obiecti. Per hanc regulam intellectus illuminat uoluntatem ad amandum uera diligibilia et odiendum falsa odibilia. Hac siquidem illuminatione consuescit uoluntas et incenditur diligere altissima uera, in amandi natura et super naturam et potestatem, quam habet ad amandum, sequendo modum intellectus in transcensione potentiarum subiectarum et in dilectione super se ipsam altissimorum obiectorum. Transit intellectus sensus corporales, intelligens potentiam elementatiuam insensibilem ipsis sensibus, nequeuntibus attingere elementa simplicia; attingunt autem elementa composita, cum sint sensibilia; et ideo attingit intellectus elementa composita in simplicibus elementis. Ascendit iterum superius intellectus, attingens in potentia uegetatiua elementa composita et simplicia, quae in uegetatis sustentantur, eisdem subiecta; sustentantur quidem in eis, cum in ipsis uegetatis habeant suum esse; sunt uero subiecta illis, cum de ipsis uniantur et uiuant, et de ipsis nutrimentum recipiant et augmentum. Prout intellectus ascendit, intelligens sensitiuam in uegetatiua, ascendit, intelligens uegetatiuam in sensitiua et sensitiuam in imaginatiua. Et iterum ex imaginatiua ascendit, intelligens in se ipso sua principia, de quibus ipse constat, quae sunt intellectualis bonitas, magnitudo et cetera. Ista quidem principia, de quibus constat intellectus, sunt ei magis intelligibilia principiis, de quibus potentiae subiectae constant, cum de intellectiuitate et intelligibilitate suorum principiorum compositus existat. Sic igitur ascendente uoluntate ad amandum, ut de intellectu dictum est, magis apta est diligere naturaliter sua principia principiis potentiarum ei subiectarum, cum de amatiuitate et amabilitate suorum principiorum essentialium constat unita. Per haec igitur, quae dicta sunt, dando regulam et doctrinam uoluntati ad exaltandum diligere suum, quemadmodum intellectus intelligere suum exaltat, traditur regula ad ligandum uoluntatem ad magis amandum principia sua, quam principia corporis. Hoc enim amare est amare bonum, magnum et cetera. Iterum ascendit intellectus sursum, cum super suam propriam naturam Deum attingit; quoniam, ex hoc, quod intelligit Deum esse infinitum intellectuali extensitate, per totam infinitam bonitatem, magnitudinem et cetera, et per totum bonificare, magnificare et cetera, et aeternali duratione, per totas ipsas dignitates et actus earum, tunc in huius obiecti uirtute intelligendo attingit super se ipsum, superans uires suas. Eodem etiam modo transcendit, cum intelligit Dei bonitatem, magnitudinem, aeternitatem et cetera, esse unum idem numero, uidelicet unica essentia, una numero, permanente qualibet ipsarum dignitatum ratione reali. Et hoc idem est de intrinsecis actibus earum. Et quoniam ista, per uirtutem obiecti, sunt intellectui intelligibilia existentia uera, oportet quidem ea magis esse intelligibilia, quam ipsamet principia intellectus, quia magis intelligit sumens infinita et aeternalia, quam finita et principiata. Secundum haec, quae in praesenti regula dicta sunt, data est doctrina ligandi uoluntatem ad magis amandum Deum dominum nostrum, quam cetera, quae non sunt Deus. Nam, quemadmodum Deus magis intelligibilis est, quam cetera, adeo cum sub ratione infinitae et aeternae bonitatis, magnitudinis et cetera, sit intelligibilis, ut dictum est, ita est magis amabilis, quam omnia alia ab ipso Deo, cum sub ratione infinitae et aeternae bonitatis, magnitudinis et cetera, amabilis consistat. Haec autem maior amabilitas est ligatiua, uoluntas uero ligabilis; et hoc ad magis amandum uoluntatem Dei, quam semet ipsam et quam quaecumque alia creata. Est autem haec regula transcensionis instrumentum et subiectum, per qua propendit artista suam extollere uoluntatem de amabilitate in amabilitatem, prout quaedam sunt magis amabilia aliis, uoluntate sequente lumen intellectus illuminantis uoluntati amabilitates praedictas, ut secundum eas diligere consuescat. Quinta distinctio, secunda pars Tertia quaestio Quaerebat amicus ab amore, qua proprietate et natura durare poterat sufficere ad principiandum amare. Solutio. Duratio est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, durant. – Amice – dixit amor –, secundum definitionem aeternitatis, potes intelligere naturam et proprietatem, qua durare potest sufficere ad principiandum amare. Nam, in eo quod aeternitas est id, per quod bonitas, magnitudo et potestas et cetera durant, est quidem durare bonitatis, magnitudinis et potestatis aeternitatis agere, quoniam ita durant sub ratione aeternitatis, sicut magnitudo, potestas et cetera sub ratione bonitatis bonificantur et sub ratione sapientiae sciuntur et sub ratione mei diliguntur. Quoniam quaelibet nostrum dat mutuo alteri similitudinem suam substantialem, et ideo durare potest sufficere ad principiandum amare, ipso durare existente actu aeternitatis in bonitate et cetera. – Adhuc etiam ego diligo quod amare meum duret in principiare, ut non cesset amare, quoniam, nisi duraret in principiare, ex quo ipsum amare se haberet ad aliquid, statim desineret se habere ad illud. Sed quoniam ita est quod amare meum durat in bonitate, magnitudine et aeternitate, ego amare meum habeo in principiare, nec cessare possum amare; cessarem utique amare, si meum amare non duraret in principiare. Quare, cum aliquid amo, illud quidem amo ea natura quam tibi dixi; et tu, amice mi, coneris amare, ut amare tuum in principiare possit durare. Durabilis amor est ipse, in quo duratio durare facit bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera. – Amice mi – dixit amor –, in hac definitione durabilis amoris cognoscere potes durare sufficere posse ad principiandum amare. Nam, ex quo duratio durare facit in amore bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera, durare quidem facit bonificare, magnificare, durare, possificare et cetera in amare et per consequens bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera. Haec autem operatio intra amorem durare non posset sine principiare amare, quod siquidem amare duret in principiare eo quod amatus est amabilis et amicus amatiuus; itaque de his duobus oportet amare procedere in instanti continue, absque aliqua successione. – Et quoniam ipsum amare est actus simpliciter, quod oportet esse influxionem amatiui ad amabilem et e contrario, oportet principiare et durare esse in ipso amare, ut possit existere id, quod ipse existit absque alteratione et absque cremento et detrimento. Hanc autem agentiam seu operationem perficiant bonificare, magnificare et possificare similiter et principiare, quoniam in tantum tradit ad hoc principium similitudinem suam, quantum bonitas, magnitudo, potestas et cetera. Ualde iocundi fuerunt amico hi sermones amoris et dixit: – His utique sermonibus alligare possum uoluntatem meam ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum. – Amice – dixit amor –, in tertio paragrapho de aeternitate, ubi de duabus definitionibus et de tertia regula compositum est uniuersale, significatum est quod durare sufficit ad principiandum amare in summo amato, in quo aeternitas, magnitudo, bonitas, potestas et cetera, sunt una eadem numero, essentia et natura substantialiter, sine aliquo accidente. Quare, definito Deo ista proprietate, scilicet in eo esse bonitatem, magnitudinem et cetera, ita quod alia illarum est alia et e contrario, existentes unummet esse numero et una eademmet essentia amici et amati, sequitur quod durare sufficere potest ad principiandum amare, existentibus durare, amare, principiare et cetera unum idem numero. In alio igitur ente, in quo non sunt unum idem numero, durare non potest sufficere ad principiandum unum idem amare numero existente aeterno et infinito. – Uerumtamen, prout sub eodem genere multae consistunt species et sub eadem specie multa indiuidua, utique aliquod uniuersale durare potest sufficere ad multa amare particularia principiandum. Sed haec tamen in tempore et quantitate, ita quod, postquam amare principiatum est, non potest eodem numero iterum principiari, cum principiatum sit in tempore, successione, quantitate et in ceteris accidentibus, quae sunt similitudines accidentales de principiis substantialibus influxae, ut in distinctione tertia huius amantiae continetur. Recoluit amor amico hanc secundam conditionem `aeternitatis et principii: Nisi foret in duratione de duratiuo et durabili durare, durare non posset sufficere ad principiandum in amandi fine. Considerauit amicus hanc conditionem in obiectando eius significationem, intelligendo et amando, dicens amori sermones istos: – Quoniam duratiuum et durabile sunt de ipsamet essentia durationis, durantis de duratiuo et durabili, perseuerat durare. Quare, si in hoc durare sustentatur principiare et amare, durantibus principiare et amare, et durare existente aeternare, magnificare, bonificare et possificare, oportet ipsum sufficere posse ad principiandum amare et fini amandi. Nam, ex quo durare est suummet quod, quid est substantialiter, et est bonificare bonitatis et magnificare magnitudinis et possificare potestatis, est quidem amor ipsum durare tuum amare et finis etiam tui amare et, ex quo existit, non potest abesse hinc quod existit. Ergo sua propria ratione sufficit ad principiandum amare et sui amoris et in hoc, quod ipsum est de bonitate, sufficit bonificare; et in hoc, quod ipsum est de magnificare, sufficit magnificare; et in hoc, quod est de principio, sufficit principiare; atque in hoc, quod ipsummet est de te, amor, sufficit amare. Multum exsultauit amor, cum audiuit tam subtiles sermones ab amico et desiderauit amatum suum multos tales habere amatores. Quarta quaestio – Amate mi – dixit amicus –, numquid in tantum potest tuus amor de amare, quantum tua potestas de posse? Solutio. Potestas est id, per quod bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possunt existere et agere. – Amice mi – dixit amatus –, plus potest in homine potestas de potestate quam amor de amare, eo quod potestas est id, per quod amor potest existere et agere, sicut etiam amor est id, per quod potestas similitudinem habet amandi; alia namque principia aliis principiis ad inuicem dant similitudines suas, ut in tertia distinctione dictum est. Et quoniam potestas similitudinem suam dat amori, potest quidem amor, sub ratione potestatis, habere amare, quod siquidem amare habet simpliciter per se ipsam, sub ratione tamen potestatis; et sic habet potestatem generandi amare, potestas uero posse non habet ab amore, sed a se ipsa; est tamen amor illi subiectum, quo possit in amore et amare. Quare tuae respondeo quaestioni dicens quod plus potest potestas de posse, quam amor de amare. – Haec etenim potestas, quae de posse potest, est ipsa substantialis potestas, quae est pars substantiae potentis de sua accidentali potestate, qua potest in omnibus partibus substantiae, prout illa potestas proportionata est cum illis partibus, et prout ipsae partes proportionatae sunt recipere similitudinem a potestate. Et inde, secundum cursum naturae, constat potentia habitus et actus; nam, prout ipsae partes praeparatae sunt recipere similitudinem a potestate, existit in ipsis partibus similitudo potestatis in potentia; et in ipsa potestate substantiali, quae ad illas partes similitudinem suam transmittit, existit eius potestas accidentalis habitualiter, atque de habitu et de potentia procedit actus in agere et existere, cum amor habet actu amare. – In hoc igitur opere, amice – dixit amatus –, ita est sicut dixi tibi, uidelicet in te et in me, qui sumus homines, ac etiam in angelis. Alio uero modo habet in Deo esse, quoniam in Deo nullum est accidens, et quoniam in eo sunt potestas et amor unamet essentia et natura, et idem numerus est in Deo: Numerus potestatis et numerus amoris atque numerus bonitatis et numerus magnitudinis et cetera. Ideoque tantum potest eius potestas de posse, quantum eius amor de amare et e contrario; adeo namque proprium est potestati amare sicut amori et possificare ipsi amori, sicut potestati, ex quo essentia et natura cuiuslibet earum idem est numero. Ideoque non est in Deo quantitas neque tempus neque locus nec aliquid aliorum accidentium; immo potius omne, quod in Deo est, existit actu. Quare, secundum Deum, tuae respondeo quaestioni dicens quod tantum potest potestas de posse quantum amor de amare et e contrario. Haec autem potestas, quae in Deo potest de posse, est ipsa potestas quam Deus habet in sua substantia, quae dat amori et amare suo ita similitudinem suam, quod secum facit ipsum amorem esse unam potestatem, essentiam, naturam, deitatem et Deum unum; hoc eodem modo etiam se habet ad bonitatem, magnitudinem et cetera. – Et quod dictum est de potestate, idem etiam est de amore ad alias dignitates similiter et de bonitate, magnitudine et cetera, qualibet ipsarum dignitatum dante alteri suam propriam rationem, sic quod facit eam esse unum numero secum. Hoc autem opus tam altissimum et mirabile in nullo alio ente potest esse, nisi in solo Deo, et isto tali opere definitur Deus super suum effectum. Potens amor est ipse, per quem bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possunt existere in amare. – Amice mi – dixit amatus –, ex quo te intromittis amare, scire debes naturam amoris et potestatem amoris atque bonitatem amoris et cetera; tali namque scire ligare potes uoluntatem tuam ad bonum amandum. Amice, potens amor, qui facit existere bonitatem, magnitudinem et cetera in amare suo, potest potestate, quam sumit de substantiali potestate, Deo tamen auxiliante, de bonitate, magnitudine, duratione et cetera. Facit autem eas existere in amare suo ex quo bonum, magnum, durabile et cetera amare concipit, in quo scilicet amare coniunguntur omnes accidentales potestates a substantiali potestate influxae, quae sunt potestas bonitatis, potestas magnitudinis, potestas durationis et potestas amoris et cetera. – Et quoniam omnes istae potestates insimul sunt sub una specie potestatis, concordant ad inuicem esse in uno amare, in qua est alia potestas sub ratione amoris et alia sub ratione bonitatis et cetera; ideo est potens amor, per quanto facit existere in amare suo bonitatem, magnitudinem et cetera. Iste quidem amor non est tantum potens potestate bonitatis et potestate magnitudinis et cetera, quantum substantiali potestate, quae omnes illas potestates influit, quoniam ipsa est fons unde procedunt omnes istae similitudines, in amare diffusae. Ualde delectabilia fuerunt amico uerba sui amati et quanto magis intelligebat ea, tanto magis capi sentiebat et ligari uoluntatem suam ad amandum; et iterum rogauit eum ut adhuc plures narraret ei potestatis et amoris sermones, quoniam ex eis sibi delectatio maxima nascebatur. – Amice mi – dixit amatus –, in quarta regula doctrina data est de generatione et in tertio paragrapho de potestate iam dictum est, quomodo duae definitiones de potestate sunt ad regulam applicandae; quare, secundum illum processum, potes quaestionem intelligere, quam fecisti. – Amor enim, sub ratione potestatis et sub ratione sui et aliorum principiorum, potest amare suum generare. Sub ratione quidem potestatis, per quanto potest amor existere et agere sub ratione potestatis; sub ratione uero bonitatis, per quanto potestatem, quam bonitas habet bonificando, potest amor habere suae actioni, diligendo illam potestatem et concordando eam suaemet potestati sic, ut ipsa potestas remaneat bona et id, quod ipsa est. Et sic de ceteris principiis, sicut etiam de potestate principii, quam amor habere non potest principiando amare sine potestate principii, sicut sine potestate bonitatis non posset amor facere bonum amare nec sine potestate magnitudinis magnum amare. – Et quoniam principium dat amori potestatem principiandi, potest quidem amor illam potestatem sumere principii et principiare suum amare; et inde principiatur et descendit libertas amandi et principiandi amare et bonum amare et cetera, ex hoc quod amor sumere potest cuiuslibet principii potestatem et eam ad amare suum applicare. Idcirco potest amare suum existere et ipse amor agere; et fit amor potens ad extendendum bonitatem, magnitudinem et cetera in amare suo. Hoc autem esse non posset, nisi generaretur amare, quam scilicet generationem facit amor de sua similitudine et de similitudinibus aliorum principiorum, quos ponit amor in similitudinem suam. – Amor autem hanc generationem amandi facere potest sub ratione potestatis, et potest ipsum amare suum principiare sub ratione principii et illud ad finem applicare sub ratione finis ac in ipso amare potest facere concordes omnes similitudines principiorum sub ratione concordantiae, permanentibus illis similitudinibus eae, quae ipsae sunt, distinctis sub ratione differentiae; et existit ipsum amare unum sub ratione medii et sic de aliis; ideoque transit ipsum amare in alium numerum distinctum a numero amoris et aliorum substantiae principiorum. In hoc igitur opere generandi amare plus potest simpliciter potestas quam amor, ut dictum est; aliter destruerentur regula et duae definitiones sibi annexae, quod est impossibile. Numquam acquiesceret amicus gloriae sui amati, si non posset in ea potestas tantum de posse, quantum uoluntas de uelle. – Amate mi – dixit amicus –, in hac tertia conditione de potestate et uoluntate significatur potestatem tantum posse de posse quantum uoluntatem de uelle. Respondit amatus dicens: – Amice, uerum est in Deo tantum, ut supra dictum est; in eo quidem tantum potest potestas de posse quantum uoluntas de uelle, quod est propter identitatem numeri simplicem, quae tota conuertitur et cum potestate et cum uoluntate Dei. Amicus enim gloriae sui amati acquiescere non posset, si potestas ipsius amati non haberet adeo proprie posse, sicut eius uoluntas uelle et eius sapientia intelligere et eius gloria gloriari et cetera, quia sic esset potestas in agere defectiua, nisi in tantum haberet posse proprium quantum uoluntas uelle. Itaque potestas propter ipsum defectum existeret otiosa et passiua et sumerent ex ea uoluntas et sapientia similitudines, in quanto posset uoluntas uelle et sapientia intelligere et aeternitas durare et cetera huiusmodi, quae isto modo essent formae et potestas materia et sic ceterae dignitates essent accidentaliter potestates. – Sed quoniam in Deo nulla est materia neque accidens, nec aliqua dignitatum eius nobilior est alia, est in Deo necessario eius potestas tantum potens de posse quantum eius uoluntas de uelle. Haec ergo potestas de se dare potest posse uoluntati, ut habeat posse uolendi, similiter et sapientiae, ut habeat posse intelligendi, sine cuius datione nec uoluntas uelle posset nec sapientia intelligere et sic de ceteris dignitatibus Dei. Quinta quaestio Ab amati potestate quaerebat sapientia, quare scibilis erat in scire suo, et amor quaerebat ab eadem, quare amabilis erat in amare suo. Solutio: Sapientia est proprietas, ratione cuius sapiens intelligit. Est autem sapientia uniuersale principium, in intellectiuo et intelligibili et intellecto et intelligere extensum. – Sapientia – dixit potestas –, quae est natura et unde sequitur quod in intellectiuo, intelligibili, intellecto et intelligere sis extensa nec ego sim intelligibilis in te? Nonne sub ratione mei potens existis esse id, quod ipsa es, et intelligere? Sine me quidem nec esse nec intelligere posses, aut definitio mea falsa esset; adhuc iuxta petitionem tuam apparet te non habere mihi grates pro ipso, quod de me sumis bonificatum. Excusauit autem se sapientia potestati, dicens se non quaesiuisse quicquam intentione peruersa: – Sed ad suscitandum te facere omne bonum, quod ego scio te facere posse; nam, ex quo scio te potentem agere bonum multum, sequitur hanc scibilitatem meam non esse frustra, sed potius aliquid significare, quod est ratio deducendi te ad actum. – Nam, quemadmodum haec mea scibilitas existit in me, cum magnitudine bonitatis, durationis et cetera, sic oportet ut in magnitudine tui et mei et aliarum existat in te possibilitas agendi bonum magnum. Quare, ut illud bonum, adeo magnum, adeo nobile producas in actum, feci ego tibi hanc quaestionem; nam, defectus maximus esset tui et mei et ceterorum principiorum, si illud bonum existeret habitu et potentia, nec perueniret in actum, quoniam sic esset maius ipsum bonum, quod est in potentia et habitu, quam quod est actu, nisi tu perducas ad actum omne illud bonum, quod est meum scibile, secundum magnitudinem durationis et aliorum principiorum. Sapiens amor est ille, in quo amans scit amati sui bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera. – Potestas – ait amor –, et quomodo potuisti reprehendere sororem meam sapientiam de quaestione quam tibi fecit? Quomodo ergo putas te esse in me amabilem et in sapientia scibilem, existente in me tua amabilitate et in sorore mea tua scibilitate, cum magnitudine, duratione, uirtute et ueritate et in te existat otiositas seu paruitas operandi et possibilitas agentiae magnae? Hoc autem est nobis impossibile, quod tu etiam consentire non potes, quoniam maximum malum de te et de nobis sequi posset. – Et tu, potestas, cum sis magna in scibilitate et amabilitate: Fac quod sis magnum scitum et amatum. Age illud bonum, quod potes, quod tibi consentit bonitas, magnitudo, duratio, sapientia. Et ego atque uirtus, ueritas, gloria, differentia, concordantia, principium, medium, finis, maioritas et aequalitas nec contrarietas nec minoritas poterit resistere tibi, ex quo nos omnes tibi consentimus et rogamus te agere illud, ut non peruertatur contra nos definitio haec iam dicta. Quoniam, si totum bonum ipsum non agis, quod agere potes et teneris, numquam sapiens amor sciet te amabilem nec amatum. Hos quidem sermones et quam plures alios obiecit amor potestati, et de reprehensione potestas exstitit uerecunda. Non potuit abstinere sapientia quin amori diceret hos sermones: – Aduerte – sapientia dixit –, amor, in tertio paragrapho definitionis meae continetur, quomodo de rebus realibus per se stantibus, tu et ego similitudines accepimus ad concipiendum unum sapientem amorosum conceptum: Tu quidem, amor, amando, et ego, sapientia, intelligendo aliquod obiectum amatum et intellectum, quem scilicet conceptum fieri conuenit cum similitudine bonitatis, magnitudinis, durationis, potestatis et cetera. Quare, si potestas, soror tua, cum sit ens reale, non agit illud bonum, quod agere potest, realiter actu et putet mihi satisfacere in quantum potest agere illud, quomodo ergo tibi satisfaciet, si non agat illud quod uis ut ipsum agatur et quomodo tibi remunerabitur, quae tamen amas eam et mihi, quae tantum scio illam? Immo, quomodo cogitare potest quod ego possim scire et tu amare eam tantum phantastice quantum realiter? Desolata quidem ac conturbata exstitisset sapientia contra potestatem; amor autem consolans pacificauit eam, introducens eam in spem potestatis, quae faceret omne bonum, quod posset, secundum bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera. Quoniam sapientia et uoluntas, ratione potestatis, possunt existere et agere, est potestas scibilis et amabilis in suo existere et agere et in scire et amare. In hac conditione prima `potestatis et sapientiae studuit diu potestas, considerans quod in tantum oportet amicum scire et amare amatum et eius operationem, quantus ipse amatus scibilis et amabilis est in existere et agere; quod si non, scibilitas quidem et amabilitas amati consisterent defectiuae. Idcirco potestas sermones istos recitat sapientiae et amori: – Bene propendo – inquit – me scibilem et amabilem esse in quanto sum id, quod sum, et in quanto ago id, quod ago uel id, quod feci uel sum factura. Et in quanto, sapientia, tu naturam habes sciendi, et tu, amor, amandi id, quod estis essendo et agendo, hoc autem totum mihi traditum est ex praemissa conditione, super quam diu studium adieci. – Uerumtamen ego multum considerosa miror me tantum boni ad actum ducere posse quantum tu, sapientia, scire et tu, amor, potes amare. Nihilominus ex quo tu scis, sapientia, et tu, amor, amas, hoc idem oportet omnino quod agam illud, ne cuilibet nostrum et bonitati, magnitudini et cetera atque meaemet scibilitati et amabilitati fiam iniuriosa. Oportet ergo, ut hoc tam magnum bonum et excellentissimum agam in unitate bonitatis, magnitudinis et cetera, ut amatus sit in tantum scitus et amatus quantum ipse est scibilis et amabilis, ipso habente amicum tantum scientem et amantem quantum ipse amatus scibilis est et amabilis, ut magnitudo scitiuitatis et amatiuitatis, scibilitatis et amabilitatis non pereat et ne honor et reuerentia amici et amati sint in priuatione. – Ad hanc ergo agentiam – ait potestas –, bene mihi sentio proprietatem et naturam, quantum ad me pertinet. Uerumtamen uos, sapientiam et amorem et bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, oportet auxilium mihi praeparare, quoniam, cum hoc opus tantum sit, utique sine uobis per me solam ad actum non potest adduci perfectum. Amor et sapientia ualde fuerunt gaudentes super his, quae dixit potestas, promittentes se omnes pariter et singillatim auxilium eidem conferre de toto, quod existunt et agunt. Quanto igitur ipsum opus nobilius erat eis et altius, tanto magis aptum magisque proportionatum erat eis, quam aliud opus minus altum et minus nobile, quod manifeste patet consideranti in magnitudine bonitatis et cetera et in bonitate magnitudinis et cetera et sic in qualibet aliarum. Sexta quaestio Quaesitum fuit ab amico, utrum operationem sui amati diligeret tanta magnitudine, quanta poterat eum scire et amare. Solutio: Uoluntas est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, sunt desiderabiles. Rogauit amicus magnitudinem, potestatem, sapientiam et uoluntatem pro se falsis amatoribus respondere, fatuas facientibus quaestiones. Et primo locuta est magnitudo dicens illis: – Indignatus est amicus uobis nec mirum, quia talem fecistis ei quaestionem. Quoniam, secundum definitionem uoluntatis, uidetur ei quod tantum me debeat amare in operatione sui amati et ipsam operationem in me, quantum potestatem in ipsa operatione et e contrario; ex quo per me tantam habet influentiam ad amandum, quantam habet per potestatem. Et hoc insuper ratione operationis sui amati, qui aequaliter existit magnus potens et desiderabilis in me et in potestate, sapientia et cetera. Ergo, si amicus non tantum diligeret operationem sui amati in me, quae sum magnitudo, quantum eam in me scire potest et amare, sequeretur eius amorem esse defectiuum in amare, in hoc quod, quantum posset, non amaret, sed esset eius amor otiosus in amare et eius sapientia in intelligere. – Quare uobis respondeo pro amico dicens quod ipse tanta magnitudine operationem sui amati diligit, quanta potest eam scire et amare; nam aliter antedicta sequerentur inconuenientia. Immo, potius egomet agerem contra memet ipsam et contra suum amatum et contra etiam ipsum amicum, nisi tantum magnificarem eius amorem in amare quantum possificat eius amorem potestas et clarificat eum sapientia et quantum omnes sunt in me desiderabiles ad amandum magnam operationem amati, qui tantum in me et in ceteris desiderabilis existit. Desiderosus amor est ipse, in quo sunt amabiles bonitas, magnitudo et cetera. Diu considerauit potestas quaestionem iuxta philosophiam respondere, explanando definitionem desiderosi amoris, conferens his sermonibus: – Non turbetur quidem amicus, quoniam, iuxta cursum naturae, tantum amare non potest actu operationem amati sui in magnitudine, quantum potest eam scire et amare, secundum potentiam et habitum amoris. Amicus enim nihil amare potest, nisi quantum per me posse habet ad amandum. Ego autem maior sum in scire et amare, quam in amare solum, quoniam plus ad duo similitudinem meam influo, quam ad unum solum; et ideo amari potest quod non intelligitur et intelligi quod non amatur, secundum quod ego magis uel minus similitudinem meam influo in aliam potentiam quam in aliam. Et ex hoc constat habitus scientiae et caritatis, plusque sciendi et amandi remanet habitu et potentia, quam sit intelligere et amare, existentia actu. – Hoc autem ita est secundum praesentem uitam; uerumtamen in perpetua uita habet alio modo esse. Nam, ratione uirtutis et praesentiae et clarificationis amati, potest amicus tantum amare actu operationem amati sui in magnitudine, quantum eam scire potest et amare. Nam in alia uita sempiterna totum est actu. In quantum igitur in uita praesenti amabat et amare potest amicus operationem sui amati in magnitudine mecum et cum bonitate, duratione et cetera, tantum amabit actu in uita sempiterna et plus etiam secundum quod amatus eius uoluerit illi gratiam ampliari. – Haec omnia – dixit potestas –, secundum definitionem amoris desiderosi, quoniam desiderosus amor, in praesenti uita desiderat bonitatem, magnitudinem, durationem et in uita sempiterna gloriam maximam ualeat adipisci. Hanc autem successiue oportet acquiri in praesenti uita, quod tamen esse non potest propter potentiam, habitum et actum, ut iam in praehabitis sermonibus significatum est. Ex altera parte respondit sapientia dicens quod amicus, quantum est extra se, non poterat tantum scire operationem amati sui in magnitudine, quantum ipsa existit magna: – Sed potius oportebat eum, secundum regulam sextam de punctis transcendentibus, amicum ad intelligendum magnitudinem sui amati ascendere super omnia, quae naturalis potestas ministrat ei ad intelligendum. In uirtute ergo sui amati amicum ascendere oportet super uires proprias naturales; eodem etiam modo oportet eum ascendere secundum naturam amandi, amando maximam sui amati operationem supra uires proprias naturales. Talis enim amor desiderosus est in magnitudine bonitatis, aeternitatis et cetera. Quare ego, sapientia, dico, prout mihi uidetur, quod amicus operationem sui amici diligit in tantum, quantum potest eam intelligere et amare in bonitate, magnitudine, aeternitate, potestate et cetera; et haec etiam ultra proprias uires, aliter esset contrarius huic, quod potest de bonitate, magnitudine, duratione et cetera et contrarius etiam influentiae quam ei transmittit eius amatus. Quoniam amatus operationem suam diligit in tanta magnitudine, in quanta scit eam sapientia, diligit amicus operationem amati sui in tanta magnitudine, in quanta potest eam intelligere et amare. – Amor – ait amicus –, et tu quid dicis? – Amice – respondit amor –, secundum primam conditionem `magnitudinis et sapientiae dico ad quaestionem propositam, cuius solutio in ipsa conditione praesenti significatur. Hoc modo manifestum est quoniam amatus, in operatione sua, magnitudinem diligit; quod si non, ipse quidem et eius operatio non essent amabiles, cum magnitudo operationis bonae, durabilis et cetera sit amabilis; amat ergo amatus magnitudinem in operatione sua. Et prout eam amat magnam, oportet quod sciat eam magnam, aliter non posset eam amare magnam, cum in summo amato amor et sapientia sint unum idem numero, uidelicet eadem essentia. Amatus ergo scit eam magnam, ex quo diligit eam magnam, et diligit eam magnam, ex quo scit eam magnam. – Secundum igitur quod amatus naturam habet sciendi et amandi operationem suam in magnitudine, oportet eum habere amicum, qui talem habeat naturam qualem habet amatus sic, ut operationem sui amati diligat et sciat sub ratione magnitudinis in tantum, quod ipsa operatio potest esse magna sub ratione bonitatis, aeternitatis, potestatis et cetera. Quare, si amatus talem non haberet amicum ita magnum, pateretur quidem indigentiam amici in magnitudine bonitatis et cetera; siquidem indigentia esset malum primum et cetera, neque sciret amatus neque diligeret in eius operatione magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, quoniam in ipsa operatione abesset magnitudo amici et bonitas amici et cetera. Sed, quoniam hoc est manifeste impossibile, oportet te, amice, in tantum diligere operationem amati tui in magnitudine quantum potes eam scire et amare; ita quod totam diligas et scias eam et totam possis eam scire et amare, cum tu sis magnus amicus. – Uerumtamen non sequitur, ut ceteri amici te minores tantum possint scire et amare operationem sui amati quantum ipsemet, quoniam oportet eum superare illos; aliquem tamen oportet esse amicum specialem, uidelicet te, qui tantum sciat et diligat in operatione sui amati quanta ipsa est, ut amatus non sit inuidus et ut etiam tantum diligat in operatione sua amare et intelligere, quantum magnitudinem suae operationis, quae scilicet amare et intelligere non amaret amatus tantum in operatione sua, quantum ipsius operationis magnitudinem, si a nullo suorum amicorum intelligeretur tota et amaretur. Quarta distinctio Bonitas gloria Numquam amor, praeter amantis et amati differentiam, posset acquiescere gloriae nec amicus habere bonum amare. Concordantia gloriantis et gloriati per bonitatem transiuit et uenit esse concordantia amici et amati in amore. Ipsi amare amici, qui de gloria et bonitate uiuit in amore, non potest resistere poena neque malitia neque uoluntas otiosa. De gloria et bonitate principiauit amor amare suum in se ipso, ut captus esset et ligatus amicus in amare. Bonitas et gloria medium amoris scrutabantur, per quod amicum ad amatum ligare possent. Finis amoris accusauit non finem amoris ad gloriam et bonitatem; bonitas autem et gloria diffidauerunt non finem amoris in amare. Bonitas et gloria in maioritatem amoris procedere consuescebant, ut amicum dissuescerent ab amandi minoritate, elongantes eum a malo et a poena. Gloria et bonitas amare amatiui et amabilis in amore coaequarunt, ut bonam haberet amicus quietem in amare. Ut amor amicum elonget ab amandi paruitate, est amabilis bonitas in gloria, quae est delectatio et requies amandi. Bonitas differentia Quoniam amicus amare suum de bonitate et amore nec concordare nec perficere potest, absque differentia sui ipsius et amati sui, est amabilis differentia in concordantia bonitatis et amoris. Quoniam concordantia sine differentia nequit esse, bonum est in amare differentiam esse maiorem in concordantia, quam in contrarietate. Differentia est principium, in quo et de quo et per quod amicus et amatus distincti sunt in bonitate et amore, absque distinctione bonitatis et amoris et differentiae. Existit amor in medio bonitatis et differentiae amici et amati, ut ibidem existere faciat amare suum. Cum differentia perquirit amicus finem bonitatis, in quo ipsa differentia amici et amati delectata fuit. Ut amicus maiorem differentiam bonitatis contemplari possit, oritur maioritas de maioritate in differentiam bonitatis. In indistinctione differentiae consistit indistincta bonitas amici et amati, quae coaequantur in amare. In bonitate et amore consistit amici et amati differentia indistincta, ut a confusione et a paruitate distet amandi. 0. Bonitas concordantia Amandi secreta in amoris concordantia bonitas reuelabat amico, ut eorum amaret amabilitates; resistebant autem contrarietas et malitia bonitati, sub forma odibilitatis amabilia praesentantes amico. Principiauit amicus amare suum de bonitate et concordantia, ut contrarietas et malitia in amare suo non adsint. Amare, quod est medium inter amicum et amatum, elongat amorem a malitia in bonitate et a contrarietate in concordantia. Bonitas et concordantia finem amoris inquirebant amico; desiderabat autem amicus eum inuenire, ut in eo quiescerent bonitas et concordantia. Antecedebat bonus amor cum maioritate concordantiae; retrocedebat autem cum minoritate concordantiae. Idcirco fuit prius ad amare cum maioritate concordantiae, quam cum minoritate. In aequalitate amantis et amati consistunt bonitas amabilis et concordantia bonificabilis. Ideoque in illa aequalitate est uoluntas ligabilis ad bonum amare concordabile. Rogabat amicus amatum suum, ut ab amandi minoritate elongaret eum, quoniam per minoritatem amandi appropinquat bonitas malitiam et concordantia contrarietatem. Bonitas contrarietas Orationibus, contemplatione, deuotione et amore incepit amicus exorare suum amatum, ut amatus amicum suum elongaret a contrarietate, per concordantiam bonitatis et amoris. In medio bonitatis et amoris posuit amicus concordantiam, ut ibidem amare contrarietas impedire non posset. Rogauit uoluntas amici bonitatem amati, ut secreta sua reuelaret ei, quae, cum sint amabilia, sunt finis illius; rogante uoluntate, exaudiebat bonitas, plorabat malitia, plangebat contrarietas et amabat amicus. Posuit amicus bonitatem in amandi maioritate cum concordantia, ut amoris contrarietas esset in minoritate. Amor et contrarietas mutuam habent repugnantiam super aequalitate; desiderat enim amor in aequalitate amabilia bona et contrarietas odibilia mala. Contrarietati resistebat bonitas cum maioritate concordantiae et malitia concordantiae cum minoritate contrarietatis; et ideo cum maioritate in amare uincebat amicus minoritatem. Bonitas principium Adeo bonum est amare, quod bonitas facit ipsum esse in suo principio, medio et fine et amor eodem modo, quare huic amare alligabilis est uoluntas. Ligauit amicus uoluntatem suam ad amare bonum cum principio et fine bonitatis, qui sunt amabiles; ligauit quidem amicus bonitatem suam ad bonificandum cum principio et fine uoluntatis suae, qui bonificabiles existunt. Quoniam bonitas substantialis, sub ratione maioritatis principii, principiauit de se ipsa similitudinem suam, quae est bonitas accidentalis, ligabilis est uoluntas ad amandum bonitatem, sub ratione maioris similitudinis. Quoniam principium facit bonitatem et amorem esse principia substantiae, incipit amicus ligare uoluntatem suam ad aequalitatem bonitatis et amoris, de quibus aequalitatem bonificandi et amandi producit. Quanto principium facit esse principia in bonitate, bonificatiuo et bonificabili sub ratione minoritatis, tanto uoluntas dissolubilis est ab amare bonum. Bonitas medium In amoris medio conclusit amicus finem bonitatis et amoris, ut esset subiectum, in quo amor et bonitas influerent ad principia sua et ut ipsa principia illam influentiam refluerent ad finem bonitatis et amoris, per omnes similitudines suas. Posuit amicus bonitatem in amoris maioritatem, ut amoris medium in maioritatem poneret bonitatis. Quoniam amoris medium desiderabile est in aequalitate principii et finis bonitatis, stat uoluntas ligabilis ad illam desiderabilitatem. Inuenit amicus in amoris medio minoritatem bonitatis; tantum fleuit amicus, donec ex bonitate minoritatem eiecit, constituens in loco suo maioritatem amandi. Bonitas finis Quoniam, sub ratione finis, bonitas substantialis est finis suae bonitatis accidentalis et quoniam bonitas substantialis est, sub ratione maioritatis, maior quam eius bonitas accidentalis, ligabilis est et uoluntas cum maioritate et fine ad bonitatem et amorem. Inquirebat amicus aequalitatem bonitatis et finis, ut per eam ligaret amare suum ad aequalitatem bonitatis et finis amati sui. Amare moriebatur amici in minoritate finis et bonitatis, donec amicus resumpsit amare bonitatem et finem amati sui. Bonitas maioritas Cum maioritate bonitatis et aequalitatis coaequauit amicus amare suum de bonificatiuo et amabili et de amatiuo et bonificabili. Longo tempore exstitit incarceratum amare amici in amoris minoritate, donec amatus extraxit illum ab illo carcere, uinciens ipsum in carcerem maioritatis amoris et bonitatis. Bonitas aequalitas Super aequalitatem amantis et amati habent resistentiam mutuam bonitas et minoritas. Bonitas autem contradicit minoritati cum esse, minoritas uero bonitati cum non esse; ob haec aequalitas concordat cum esse in bonitate et cum non esse in minoritate. Bonitas minoritas Bonitas et maioritas in amore amici resistebant malitiae et minoritati, et quoniam uoluntas tendebat ex hoc ad partem bonitatis et maioritatis, uincebant eas bonitas et maioritas, amare amici in amoris magnitudine iacientes. Magnitudo aeternitas Amoris magnitudo sufficere non posset amoris aeternitati, si aeternitas magis esset diligibilis ratione essendi, quam agendi. Desiderat amicus magnitudinem, aeternitatem, sapientiam et amorem esse in amato suo infinitas, cum in eo sint scibiles et amabiles infinite. Amor amici desiderat omnia existere in amato suo, per quae magnitudo et aeternitas et uoluntas amati magis inalterabiles existunt. Quoniam in amato sunt haec omnia, per quae sua magnitudo et aeternitas in uirtute magis a uitio distant, amicus, quantum potuit, in uirtute magnitudinem et durationem suam a uitio separauit. Cum reali conuersione et unitate naturali, quae in magnitudine, aeternitate et ueritate amati existit, ligauit amicus uoluntatem suam amare bonum et intellectum suum intelligere uerum. Numquam esset amatus amabilis ratione magnitudinis et aeternitatis sine gloriante et gloriabili, neque magnitudo neque aeternitas amati sufficeret umquam amico ad amandum gloriam amati sui. Cum inconfusione et realitate magnitudinis et aeternitatis amati ligabat amicus uoluntatem diligere bonum et intellectum suum intelligere uerum in inconfusione reali suaemet magnitudinis et durationis. Praeter concordantiam amantis et amati in amore et amoris, non esset amando magnitudo magna nec aeternitas aeternando. Adeo diligit amicus magnitudinem et aeternitatem sui infiniti et aeternalis amati, quod haec omnia diligit, per quae magnitudo et aeternitas magis a contrarietate distent. 0. Numquam in aeternali amore posset magnitudo fore magna, nisi in amore et amoris essent principia amantia et amabilia. Nisi magnitudo foret ratio aeternitatis essendi magnae et aeternitas magnitudinis essendi aeternae, amoris medium neque magnificabile neque durabile esset. Laetabatur amicus dum considerabat in tantum oportere infinire et aeternare in magnitudine et aeternitate amati, quantum amare in amore ipsius amati. Non consentit natura uehementis amoris in amico eum diligere maiorem durationem amati sui, quam infinitatem magnitudinis, potestatis, sapientiae et amoris amati sui. In amoris magnitudine et aeternitate desiderabilis est aequalitas magnitudinis et aeternitatis, magni et aeterni, magnitudinis et magnificandi, aeternitatis et aeternandi, magnificandi et aeternandi. In aequalitate infiniendi et aeternandi distant magnitudo et aeternitas ab amoris minoritate. Magnitudo potestas Nisi potestas amici potentior esset in se ipsa, quam extra se ipsam, non esset scibilis nec amabilis in magnitudine scitiuitatis et amatiuitatis. Introierunt magnitudo et potestas in amore, ut tantum esset magnus et potens agendo, quantum existendo, et ut tantum diligeret agere magnitudinis et potestatis, quantum existere illarum. Quoniam amatus in tantum existit magnus et in tantum potens et tantum habet uirtutis existendo id, quod ipse est, per suum agere, quantum per suum existere, existit amicus in tanta potestate et uirtute essendo id, quod ipse est, quia diligit amatum suum, quantum essendo id, quod ipse existit per se ipsum. Tantam habet amicus potestatem ad diligendum ueritatem amati sui, quod tantum diligit in ueritate uerificare, quantum ipsam ueritatem. Non haberet amicus magnam potestatem amandi gloriam amati sui, nisi tantum diligeret gloriari amati, quantum gloriam eius. Ut amans magnam habeat potestatem diligendi suum amatum, existit in ipso amato magnitudo potestatis et potestas magnitudinis sine differentia magnitudinis et potestatis, sic existente differentia magnitudinis et potestatis sicut existit magnitudo potestatis et potestas magnitudinis. Magnitudo et potestas adeo magnam et potentem habent concordantiam in amato, quod in tanto concordant in unire amati, quantum in eius unitate; et ex hoc habet amicus tantam concordantiam amato suo diligendo eius unire, quantam diligendo ipsius unitatem. Quoniam absque aliqua contrarietate existit in amato magnitudo potestatis et potestas magnitudinis, desiderat amicus suum esse fore concordantiae amati sui. Cum magnitudinis et potestatis principio principiauit amicus amare suum in amore, ut semper amare suum principiaret. 0. Non haberet amicus magnam potestatem amandi suum amatum, si diligeret eum per aliquam mediam similitudinem, quae non esset essentia et natura amati. Si amatus plus diligeret se ipsum, quam diligeret se diligi ab amante suo, non haberet amans magnam potestatem diligendi finem amandi. In maiori simplicitate magnitudinis et potestatis habet amicus amare simplex, quo diligit amatum suum. Si amatus non diligeret amicum suum, quantum se ipsum, potestas et magnitudo non haberent aequalitatem in amore nec in amari. Ne magnitudo et potestas existant in amore cum amandi minoritate, sunt amans et amicus largitas amoris et amandi. 0. Magnitudo sapientia Quoniam amatus operationem suam diligit in tanta magnitudine, in quanta scit eam sapientia, diligit amicus operationem amati sui in tanta magnitudine, in quanta potest eam intelligere et amare. Uehementius concordant sapientia et uirtus magnitudini amoris in ente actu, quam in ente potentia. Nisi amatus diligeret se esse magnitudinem sapientiae amici, deficeret in ueritate sciendi et diligendi amicum suum et amicus in ueritate sciendi et diligendi amatum suum. Nisi amicus cum amato suo se sciret unitum, non haberet magnam sapientiam, sciendo gloriam amati sui. Sine magna sapientia nescirent amicus et amatus se distinctos in amare. Si sapientia nesciret maiorem concordantiam amici et amati, nesciret maiorem magnitudinem eorum. Si sapientia nesciret maiorem magnitudinem contrarietatis amabilitatis et odibilitatis, nesciret maiorem magnitudinem concordantiae amatiuitatis et amabilitatis. Nesciret amicus magnam unitatem sapientiae amati sui, nisi amatus proprie produxisset eum in magnitudine unitatis et sapientiae. Nisi medium amoris sic existeret inter amicum et amatum, ita quod ipsum medium non esset amicus nec amatus, amicus et amatus non diligerent se nec amarent cum magnitudine sapientiae et amoris. 0. Si finis amoris, quo diligit amicus amatum suum, magis esset amabilis in minoritate magnitudinis et sapientiae, quam in earum maioritate, abessent magnitudo, sapientia et amor fini amandi et finis amandi magnitudini, sapientiae et amori. Amati magnitudo et sapientia coniunxerunt et uniuerunt sibimet magnitudinem et sapientiam amici, ut abundarent eas magno scire et amare. In aequalitate magnitudinis et sapientiae uniuit amatus amicum suum, ut haberet amicus in amare suo sapientiae et magnitudinis aequalitatem. Tanta est sapientia, quam habet amatus sciendo suum amicum quod, quanto potest, elongat amatus amicum suum a paruitate ignorantiae, adiungens eum ad amorem et amare. Magnitudo uoluntas Nisi uoluntas et uirtus tantae forent, quantae per magnitudinem possunt esse, abesset magnitudo uoluntati et sapientiae et e contrario. Si ueritas non poneret in uerum tantum, quantum uoluntas diligit in magnitudine, abesset ueritas magno et amabili uero. Quanto uult amatus magnam actionem in amico, tanto delectatur amicus in magnitudine gloriae amati sui. Quanto maior esse potest amici et amati differentia, tanto maior esse potest concordantia magnitudinis et uoluntatis eorum. In maiori concordantia magnitudinis et uoluntatis sunt concordes amicus et amatus. In magnitudine concordantiae amici et amati distat uoluntas ab eorum contrarietate. Magnitudo et uoluntas amati principiauerunt amicum in concordantia amati. In medio magnitudinis et uoluntatis existit amici medium unitum, ut uoluntate magna diligat amatum suum. Nisi amatus amicum suum creasset in fine magnae uoluntatis, non diligeret eum amicus in fine magnae uoluntatis. 0. Quoniam amatus maiorem habet potestatem magnitudinis et uoluntatis intra unitatem suam, quam extra, desiderat amicus se esse idem cum amato suo. In aequalitate magnitudinis et uoluntatis amati, potest fieri maior aequalitas magnitudinis et uoluntatis amici. Si potestas et magnitudo et uoluntas amati non concordarent aequaliter in magnitudine et uoluntate amici, non elongarent amicum a minoritate potestatis, magnitudinis et uoluntatis. Magnitudo uirtus Ad magnitudinem uirtutis et ueritatis uenit amor cum suis scilicet amatiuo et amabili, ut essent magna uirtuosa, uera in amare. Amati magnitudo, uirtus et gloria transmiserunt per amorem similitudines suas ad amicum, ut amicus haberet eas in amare. Praeter differentiam amati et amici non posset amor habere magnam uirtutem in amare. In tantum est amatus amabilis et in tantum decet ei magnus et uirtuosus amatiuus, quod magnitudo, uirtus et concordantia uenerunt esse in unitate amici et amati. Non esset magna uirtutis et amoris concordantia inter amicum et amatum, nisi amatus amicum suum elongaret a contrarietate, in magnitudine uirtutis amoris et concordantiae. Ut in amandi magnitudine non posset initiari uitium, principiauit amatus amicum suum de magnitudine uirtutis et amoris. Magnitudo, uirtus et amor sunt media, cum quibus et per quae coniuncti sunt et uniti amicus et amatus in amare. Posuit amatus in magnitudine et uirtute sui finem amandi, ut ei acquiescerent magnitudo et uirtus amici. Quoniam maior uirtus, quam amicus habere potest in amare, in amati existit magnitudine, desiderat amicus amatum ire in magnitudinem amati sui. 0. Adeo aequaliter oritur uirtus de magnitudine et amore, quod in uno amare amati et amici existunt aequaliter magnificare, uirtutizare et coaequare. Ut amatus a maiori minoritate non essendi elongaret minorem minoritatem essendi, posuit amatus amicum in magnitudine et uirtute sui esse. Tertia distinctio De sapientia Sapientia est proprietas, ratione cuius sapiens intelligit. Est autem sapientia principium uniuersale in intellectiuo, intelligente, intelligere, intelligibile et intellecto extensum, nec praeter eos aliquid intelligi potest, nec ultra terminos istos potest extendi sapientia nec praeter istos complementum habere; et cum deficit in aliquo, contingit eam deficere ratione alicuius istorum. Sub sapientia humanum intellectum consideramus de intellectiuo et intelligibili constantem. Habet autem esse intelligibile duobus modis, uidelicet intelligibile propinquum et intelligibile remotum; propinquum quidem est ipsum, quod est de essentia et natura ipsiusmet intellectus; remotus uero duobus modis existit, uidelicet ipsum, quod cum ipso intellectu per coniunctionem unitum est, scilicet potentiae humani corporis, quae sunt elementatiua, uegetatiua et sensitiua et imaginatiua; sunt enim istae intelligibiles, cum intellectu coniunctae, cum de illis et de anima rationali constet homo et attingatur hoc intelligibile ab intellectu in proprio seu propinquo intelligibili ipsius intellectus, cum eo coniunctus. Sed est aliud intelligibile magis ad hoc remotum, uidelicet illud, cum quo intellectus non est coniunctus sed potius disparatus; et istud est earum rerum, quae intelligi possunt, sicut elementorum, plantarum, animalium, metallorum, caelorum, angelorum et Dei. Hoc siquidem intelligibile attingit intellectus in suo proprio intelligibili, conuertendo similitudines exteriores in similitudines interiores; sed ad hoc concurrunt cetera principia huius Artis, sine quibus intellectus intelligibilitatem rerum attingere non potest. Et ideo, quoniam sub ratione bonitatis, bonum est intelligere et quoniam magnitudo existit ratio, quare sapientia est magna, et sub ratione durationis est intelligere durabile, et sub ratione potestatis possibile et sic de aliis, extendit se simpliciter intellectus per suam propriam intellectiuitatem et intelligibilitatem et per propriam aliorum principiorum naturam in intelligere, intellectiuo, intelligente et intelligibili et intellecto. Unde considerando haec omnia, quae de principiis dicta sunt, potest regulari et ordinari uoluntas ad bonum amandum et intellectus ad uerum intelligendum. Sapiens amor est ille, in quo amans scit amati sui bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera; sed in hoc amore non posset amans ista scire, nisi in ipso amore esset essentiale amatiuum, essentiale amatum et amabile et essentiale amare, constantia de essentia et natura amoris et bonitatis, magnitudinis et cetera. Iste quidem amor, de cuius essentia amatiuum, amabile, amatum et amare constant, est amor sapiens iste, termini cuius per totam intensionem et extensionem essentiae sapientiae consistunt. His igitur sic de necessitate existentibus, posito definitionem amoris esse ueram, doctrina traditur per ista, quae nunc dicta sunt, quomodo amor ligabilis est ad bonum et intellectus ad uerum, eo quod ipse amor, in quo scit amans amati sui bonitatem et cetera, amabilis est in magnitudine bonitatis, durationis et cetera. Similiter et ipsa sapientia, in qua diligit amans sui amati bonitatem et cetera. Ad inquirendum uinculum amandi bonum et intelligendi uerum et ad attingendum amabilitatem huius uinculi, requirit Ars amatiua deduci istas duas definitiones ad quintam regulam, discurrendo cum illis per ipsam regulam de paragrapho in paragraphum continue, donec istae duae definitiones et regulae correspondeant ad inuicem in similitudinibus et concordent intellectu et uoluntate, sumentibus similitudines rerum realium in humana ratione; ita quod ex eis aedificant unum amorosum et scientiosum conceptum, in quo res reales amabiles consistunt et intelligibiles, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, uelut in ipsa regula cum ipsis definitionibus patet. Est ergo hic amorosus et sapidus conceptus, uinculum amandi bonum et intelligendi uerum, quod est huius amantiae subiectum. De uoluntate Uoluntas est proprietas, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, sunt desiderabiles. Est quidem uoluntas uniuersale principium, quod naturalem habet inclinationem ad amandum amabilia et ad odibilia odiendum. Sed ipsa uoluntas, quae est animae rationalis potentia, de bonitate et cetera, constat, quoniam haec omnia principia ad uoluntatem constituendum influunt de se ipsis, ut ea, quae desiderabilia sunt, amet. Ad constituendum etiam uoluntatem consistit amor unum de illis substantialibus principiis, de quibus uoluntas ipsa constat; et ex ipso amore maiorem assumit uoluntas similitudinem et proprietatem, quam ex aliquo aliorum principiorum, cum sub ratione amandi sit ex eis constituta. Et quod est de amore ad uoluntatem, idem est de sapientia ad intellectum, constitutum ex eis sub ratione sciendi, et de duratione ad memoriam, ex eis constitutam sub ratione memorandi. Amor autem est duobus modis considerabilis, uidelicet substantialis et accidentalis. Amor quidem substantialis consistit una pars substantialis animae rationalis, ex substantialibus principiis persistentis, sed accidentalis amor similitudo est et figura substantialis amor, cum quo scilicet accidentali res amabiles uoluntas assumit. Amor uero substantialis de duobus, scilicet de amatiuo et amabili, constat, quae sunt amoris essentiae, de quibus substantiale et insensibile naturaliter procedit amare, intra totam ipsam animam rationalem consistens. Ex hoc siquidem amare substantiali, amare influitur accidentale, similitudo illius, concurrentibus in hoc influxu ceteris substantialibus principiis ipsius uoluntatis; et secundum coadiuuantiam mutuam ipsorum principiorum ad illam influentiam et secundum humani corporis dispositionem et disparatorum proportionem ad eandem, sequitur ipsa similitudo, quae est amare accidentale. Hoc igitur amare accidentale est ipsum amare, quod inquirimus et quod ad amabilia bona ligare cupimus; ad alligandum uero illud necesse est memoriam et intellectum cum omnibus suis principiis adiuuare. Nam, ex hoc, quod memoria recolit amabilia et intellectus intelligit illa, concurrunt in illa attinctione bonitas, magnitudo et cetera, ligantes memoriam ad recordandum et intellectum ad intelligendum illa amabilia; et imponit ibidem bonitas, sub ratione sui, nodum unum et magnitudo, sub ratione sui, alium nodum et duratio, sub ratione sui, nodum alium et sic de aliis principiis, cum sit bonum, magnum, perseuerabile et cetera, recordari et intelligere ipsa amabilia ueritatis; et ideo amatiuum ad amabile de necessitate ligatur, cum de principiis substantialibus habet fieri, quod dictum est. Hoc autem amatiuum est ipsum, quod inquirimus et ad quod ligandum ad amare bonum doctrinam tradimus per haec iam dicta. Desiderosus amor est ipse, in quo sunt amabiles bonitas, magnitudo et cetera. Est autem desiderosus amor, quia bonitas, magnitudo et cetera, sunt desiderabiles in amore; aliter deficeret bonitas sibi ipsi et magnitudini et cetera, et e contrario, et implicarentur in hoc defectu malitia, paruitas et cetera contraria principiis huius Artis; sunt ergo bonitas, magnitudo et cetera, desiderabiles in amore, quod tamen esset impossibile nisi in amore essent essentialia amabundosum, amorosum, amatiuum, amans, amabile, amatum et amare et in bonitate bonibundosum, bonosum et cetera, et sic in ceteris principiis huius Artis. Quoniam, praeter hos terminos essentiales, non possunt ipsorum principiorum definitiones esse uerae, nec eorum desiderabilitas esset essentialis sed potius accidentalis; et sequeretur inde ipsa principia fore nobiliora in suis accidentalibus partibus, quam in substantialibus, quod esset malum, paruum et cetera. Recolligendo igitur in memoria et intellectu haec omnia, quae dicta sunt et discurrendo per huius Artis principia, ut dictum est, innodantur ad inuicem alia principia cum aliis, ad alligandum amatiuum ad amabile et intellectiuum ad intelligibile et unum quodque illorum suum nodum et suam propriam actionem naturalem ibidem imponit. Secundum ea, quae ex duabus praemissis definitionibus dicta sunt, innuit haec amantia deductionem fieri ad sextam regulam, concordando illa cum ipsa regula; ita uidelicet ut, sicut intellectus suas amabiles potentias inferiores transcendit, attingens in uirtute sua id, quod intelligere secundum ipsas potentias non potest, sic amatiuum sua amabilia inferiora transcendat et in uirtute et natura sui diligat eas super illam amabilitatem, quam ea, quae substant uoluntati, per se habent. Deinde innuit Ars quod, sicut intellectus ascendit ad intelligendum Deum supra se ipsum, sic ascendit amatiuum supra se ipsum ad amandum Deum et super id, quod de illo intelligit intellectus, ipso amante desiderante plus amare Deum, quam amet eum et plus etiam, quam intellectus intelligat illum. Et ad hanc quidem necessitatem attingendam potest induci uoluntas, desiderans ipsam Dei entitatem, quam intellectus in praesenti uita nequaquam attingere potest, sed in obiecti similitudine attingit eam. Consimili modo potest induci uoluntas ad cetera realia, sicut ad bonitatem, magnitudinem et cetera, quas intellectus attingere non potest, sed eas in earum similitudinibus apprehendit. Itaque superascendente uoluntate ad amabilitatem realem, transcendit amatiuum ad similitudines amabiles existentes, figura amabilitatis realiter formalis; et in hoc transcensu annectit se uoluntas ad amandum bonitatem, magnitudinem et cetera, similitudinum existentium in ratione, in qua res reales desiderat amatiuum. De uirtute Uirtus est origo unionis bonitatis, magnitudinis et cetera, in uno bono, magno et cetera. Est etiam uirtus uniuersale principium dupliciter acceptum, quoniam alia est uirtus substantialis et alia est uirtus accidentalis. Substantialis quidem est illa, quae substantialis pars substantiae consistit, habens in se agens substantiale et agibile substantiale, de quibus substantialis exitus nascitur, existens de ipsamet essentia substantiae, de quo nascitur accidens relatum ad bonitatem, magnitudinem et cetera, cum ipsa sit accidentalis uirtus bonitatis et cetera, in quantum de uirtute substantiali habituatus est. Haec autem accidentalis uirtus est exitus de unione bonitatis, magnitudinis et cetera, procedens in uno bono, magno et cetera, quod est ipsa substantia, de suis partibus substantialibus et accidentalibus unita. In hac ergo substantia creata existit uirtus id, quod ipsa est, prout est pars substantialis; et nihilominus est ipsamet uirtus bonitatis, magnitudinis et cetera, pro eo quod, extendendo se per principia in constitutione substantiae ex eis constante, consistit habitus eorum procedens in eis, sub ratione habitus, qui est uirtus accidentalis, existente uirtute substantiali in se ipsa parte substantiali. Uirtus igitur, existens id, quod ipsa est, et multiplicans se ipsam, per quanto cuiuslibet aliorum principiorum uirtus existit, procedit substantialiter et accidentaliter in constitutionem substantiae de omnibus principiis productae sub agente naturali, quod sub generationis ratione producit eam, multiplicans speciem suam. Haec autem substantia, ex substantiali et accidentali uirtute genita seu producta, naturalem habet inclinationem ad uirtutis operationem secundum illam uirtutem, de qua constat; sicut homo, qui naturaliter aptus est uti uirtute, cum substantialiter et accidentaliter, ut dictum est, de uirtute sit unitus, qua naturaliter in suis principiis interioribus utitur uiuendo, uidelicet recolendo, intelligendo et diligendo, uidendo et audiendo, odorando, gustando, palpando, mouendo et cetera. Ideoque naturalem habet homo inclinationem ad utendum uirtute in operibus exterioribus, quae scilicet uirtus est moralis existens figura intrinsecae uirtutis; et haec est illa, quam hic artificialiter indagamus. Nec tamen haec uirtus de necessitate constat; est enim uoluntaria, ut uoluntas sit libera diligere bona opera et eorum odire contraria; data est quidem libertas uoluntati, quoniam Deus dignus est amari libere et ut etiam uoluntas possit meritum adipisci. Et quod est de libertate uoluntatis, idem est suo modo de libertate intellectus. Et licet uoluntas sit libera diligere, nihilominus ligabilis est et cogibilis uirtutes morales diligere, secundum intrinsecam uirtutem supra dictam, agente naturali mouente se ipsam ad uirtutes morales, amandum secundum sua naturalia principia uirtuosa. Hanc autem alligandi coactionem ostendit Ars, dans de uirtute intrinseca cognitionem per mutuam mixtionem principiorum ad inuicem, secundum huius Artis processum, recipiendo concordantiam operum extrinsecorum ad intrinseca opera, sicut intrinseca opera ad extrinseca similitudines suas influant, sicut in intrinseca substantiae uirtute consistunt. Uirtuosus amor est ille, de quo uirtuosum oritur amare. De uirtuoso quidem amore oritur amare uirtuosum, quoniam amare nascitur de amatiuo uirtuoso et amabili uirtuoso, de quibus est amor existens pars animae, ut supra in definitione uoluntatis dictum est; et habituatus est hic amor de uirtute in suo proprio amatiuo et amabili, de quibus amare interius oritur uirtuosum et fit ex hoc amor interior naturaliter uirtuosus. Hic autem amor in interioribus consideratus, naturalem infert appetitum considerandi uirtuosum amorem, unde uirtuosum amare ex amatiuo uirtuoso procedit, uidelicet ex homine uirtuoso, qui diligens considerat illa uirtuosa exteriora, quae uirtuose sunt amabilia, ut ipse amatiuus uirtuosum amare concipiat de similitudinibus interioribus et exterioribus uirtuose amabilibus unitum, ad quas uoluntas ita est artificialiter alligabilis, secundum huius Artis processum, miscendo principia secundum huius Artis distinctiones, sicut in arte musicae nota interior ad exteriorem. Ea igitur, quae de praesentibus definitionibus dicta sunt, sunt cum septima regula ad propositum applicanda ita quod de totis tribus uniuersale formetur, in quo particularis inuestigatio fiat secundum naturam regulae et ipsarum definitionum, amando et intelligendo concordantiam inter ipsum particulare et uniuersale suum, in concordantia regulae et definitionum; ut sic uirtus accidentalis oritur quanta, qualis, relata et cetera, de uirtute substantiali in substantialem bonitatem, magnitudinem et cetera, in unum uirtuosum amare bonum, magnum et cetera, per quod amor est uirtuosus et ratione cuius etiam particulare est amabile, si cum eo concordet, cum ipsum uirtuosum amare sit amabile et affirmabile, sed odibile est ipsum particulare et negabile, si contrarietur eidem. Et propter hanc amabilitatem, affirmabilitatem seu odibilitatem et negabilitatem, est amor annexibilis ad bonum amare et intellectus ad intelligere uerum, in applicatione praedicta, sicut alicuius particularis amor magis annexibilis est ad amare bonum sub ratione substantialis amoris quam accidentalis; et magis sub ratione relationis quam quantitatis, et quantitatis quam qualitatis, et actionis quam passionis, et situs et habitus quam temporis et quam loci. De ueritate Ueritas est id, quod est uerum de bonitate, magnitudine et cetera; et uerificare est id, quod est uerum de bonificare, magnificare et cetera. Est autem in substantia ueritas substantiale principium, ut substantia de substantiali ueritate constet et ut bonitas, magnitudo et cetera, habeant uerum subiectum, quod sit essentialiter ueritas, in quo distent a falsificare et non esse. Ipsam etiam ueritatem, quae est uerum de bonitate, magnitudine et cetera, duobus modis habet esse, uidelicet substantialis et accidentalis; substantialis est illa, quae est pars substantiae ceteris partibus substantialibus substantiae subiecta, ut uerum sit ipsam substantiam et partes eius esse. Aliter nec substantia neque partes eius essent uerae, nec aliquid opus de ueritate fieret; neque substantialis Dei ueritas similitudinem suam influeret substantialiter in creatis; neque partes substantiales substantiae non possent continue consistere extensae aliae in aliis; neque posset esse ipsa substantia sub ratione ueritatis actiua, quoniam suamet ueritas in proprio uerificatiuo subesset passiua, cui nequaquam uerificabile proprium conueniret, unde sequeretur priuatio ueri et uerificandi necnon esset definitio ueritatis impossibilis sed potius oppositum eius necessitaretur: Quod est manifeste impossibile, quare ueritatem necessarium est partem substantialem esse. Ex hac siquidem ueritate substantiali ueritas oritur accidentalis in principiis substantiae; nam ex hoc, quod bonitas, magnitudo et cetera, non possunt esse sine ueritate, procedit ueritas accidentalis de substantiali in bonitatem, magnitudinem et cetera, ut existant bonitas, magnitudo et cetera; quoniam, si ueritas nihil esset, non possent existere nec e contrario; haec autem ueritas accidentalis de bonitate, magnitudine et cetera, constat in hoc, quod ipsa bonitas et cetera, de ueritate uerificantur, eo modo etiam sicut ueritas et cetera, de bonitate bonificantur et sic de aliis consimili modo. Haec igitur ueritas, de qua bonitas et cetera, uerificantur, substantialis est et accidentalis, sicut patet in igne et aere: Ignis namque calefaciens substantiam aeris infundit suum accidens, quod est calor, in substantiam aeris, quia substantiam caloris, quod est substantia ignis, ignit aerem, et sic est ignis uerificatus substantialiter, quia ignitus, et uerificatus accidentaliter, quia calefactus; et sic constat substantia composita substantialiter et accidentaliter ex elementis eodem modo. Substantialis ueritas, uerificans accidentaliter bonitatem et cetera, infundit ueritatem suam accidentalem in bonitatem, magnitudinem et cetera, quae sunt partes substantiae, quia uerificat eas substantialiter; nam etiam ex hoc, quod accidentalis ueritas infunditur per omnia ipsa principia et quod non potest dimittere subiectum suum proprium, transit substantialis ueritas ipsa substantialia principia substantialiter uerificatum; et sequitur substantiale uerum, bonum, magnum et cetera, quod est substantia substantialiter et accidentaliter de ipsis principiis constituta. Ex hac etiam ueritate intrinseca substantiae, de qua partes ipsius substantiae uerificantur et per quam existunt in uero, procedit extrinseca ueritas in uirtutes morales. Et haec est obiectum nostrum, quod inquirimus, ad quod sunt alligabiles intellectus, cum sit uerum et uoluntas, cum sit bonum; nam ex hoc, quod obiectum intellectus est bonum, est ad illud alligabilis uoluntas; et quoniam obiectum uoluntatis uerum est, fit ad illud alligabilis intellectus. Ad istud autem obiectum alligantur intellectus et uoluntas, cum homo intelligit et diligit ueritatem intrinsecae substantiae et ipsam substantiam ueram. Uerus amor est ipse, qui ab odibili amore falso distat. Ex hoc enim, quia ueritas bonitatem, magnitudinem et cetera, uerificat amari et e contrario, distat a falso amore uerus amor in se ipso et in bonitate et cetera, uerificatus. Est autem falsus amor cum in bonitatem, magnitudinem, amorem et cetera, ueritas moraliter non procedit, sed potius influit intrinseca ueritas substantiae exterius ad uitia dissimilitudinem suam, quae est falsus, malus, paruus et priuatus amor, existente quolibet ipsorum principiorum otioso mittere similitudinem suam extra. Hic igitur falsus amor odibilis est, a quo distat uerus amor, tunc cum ueritas et amor procedunt in cetera principia, transmittentia similitudines suas exterius contra dissimilitudines suas. Et ob hoc in odibilitate falsi amoris et in distantia ueri amoris ab amore falso, connexibilis est uoluntas ad bonum amandum, sequendo modum ante dicti processus. Secundum ea, quae de his duabus definitionibus dicta sunt et secundum processum octauae regulae, potest ars haberi ligandi uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum, uelut in ipsis definitionibus cum praedicta regula patet. Nam eo quod ueritas est id, quod est uerum de bonitate, magnitudine et cetera, et eo quod uerus amor est ipse, qui ab odibili amore falso distat, et quia regula octaua existit clarificatio motus et alligationis, repraesentatur ordo uel processus, per quem naturaliter procedi potest ad mouendum uoluntatem se ligare ad amorem boni et intellectum ad intellectionem ueri, considerando mobilitatem et ligabilitatem naturales, quae in regula continentur, et uerum, quod de ueritate in bonitate et bonum, quod de bonitate in ueritate consistit; et considerando etiam ipsum uerum, quod de ueritate in magnitudine et ipsum magnum, quod de magnitudine in ueritate consistit; et sic de ueritate in duratione et cetera. Et ex his omnibus ueris, existentibus distinctis sub ratione distinctionis principiorum substantialium in substantia, constat unum uerum, quod est ipsa substantia, in quo naturaliter distat uerus amor ab odibili amore falso. Ex hoc ergo, quod interiora sunt opera mobilia ligabiliaque ad substantiam constituendam, sunt mobiles similitudines ad extra, ut moraliter uerum constituant conceptum habituatum et compositum de uero constante de bonitate, magnitudine et cetera, aliis similitudinibus ligatis cum aliis, quemadmodum elementa in elementato cum suis qualitatibus ad inuicem alligata consistunt; uirtute igitur huius cognitionis possunt, scientes hanc amantiam, suam ueritatem artificiose mouere ad bonum amandum et suam ueritatem ad uerum intelligendum. Quinta distinctio, prima pars Magnitudo differentia – Amice – dixit amatus –, scisne quid est magnitudo differentiae et concordantiae in amare? Quaesitum fuit a differentia amici et amati, utrum esset tanta, quod ipsa sit sine aliqua contrarietate. Quaesitum fuit a principio, quid erat magnitudo differentiae in amare. – Differentia – dixit magnitudo –, scisne de quo est medium amoris? Quaesitum fuit ab amore, quid est differentia magnitudinis et amoris. Quaesiuit amor ab amato et amico, utrum magnitudo sit in maiori differentia et differentia in maiori magnitudine, ut ipse sit in amandi maioritate. Quaesitum fuit ab amoris aequalitate, utrum ipsa esset in magnitudine et in differentia amoris. Quaesiuit amor a magnitudine et a differentia amati, utrum ex earum conditionibus esset minoritas amandi. Magnitudo concordantia – Amate – contrarietas inquit amoris –, et cur ex amare amici tui me deiecisti? – Amor – dixit amicus –, in quibus cameris amare meum principiasti? Magnitudo et concordantia quaesiuerunt ab amare, de quo infirmitas eius erat. – Amor – dixit magnitudo –, quare uexas et occidis amicum, ex quo cum amato suo concordat? – Maioritas – dixit minoritas –, et quare stat amicus in te, cum diligit amatum suum? Magnitudo et concordantia quaesiuerunt ab amato et ab amico, ubi existebat amor. Interrogabat amatus amicum suum, quomodo fugerat ab amandi minoritate. Magnitudo contrarietas Mirabatur amatus, quare amicus diligebat modica et contraria amoris. – Amice – dixit amatus –, scisne tantum diligere, quod scias, ubi concordantia consistit amoris? Rogauit amicus amorem, ut diceret ei, de quo uiuebat et moriebatur amare suum. – Amor – amicus ait –, cum quo potero eicere ex amare meo minoritatem et paruitatem? Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum sit alia uita, ubi multum possit eum amare. – Amice – dixit amatus –, et qui multiplicauit in amare tuo minoritatem? Magnitudo principium – Amor – amicus ait –, responde mihi: Istud amare meum estne in facto esse uel in fieri uel adhuc faciendum? Quaesiuit amicus ab amore, cum quo ligare posset uoluntatem suam ad amandum amatum suum. Rogauit amicus amatum suum, ut diceret ei, si amoris accidentia de essentia essent amoris. – Amor – inquit amicus –, meus amatus estne primum et ultimum amabile? Amoris paruitas quaesiuit ab amoris magnitudine, utrum a minoritate possit eam remouere. Magnitudo medium – Amate – dixit amor –, quid tuum occidit amicum, te tantum diligentem? Amicus uexatus, cruciatus et languens uenit uisum amatum suum. – Amice – dixit amatus –, et qui sunt, qui tot tribulationes propter meum amorem tibi dederunt? – Magnitudo – dixit amatus –, numquid scis, ubi detinetur captus amicus meus, qui propter meum laborat amorem? – Amoris magnitudo – dixit amatus –, quo fugit amicus, qui in te me solebat amare? 0. Magnitudo finis – Amor – amatus ait –, et quare plorat amicus meus et cur clamat: Amare, amare? – Magnitudo amoris et finis amoris – inquit amatus –, quis est, qui uult occidere meum amicum, qui me desiderat in uobis amare? Quaesiuit amatus ab amore, utrum magnitudo et finis ei proportionassent amicum dignum amare ipsum amatum. Magnitudo maioritas – Maioritas – inquit magnitudo –, quis remouit amicum ab aequalitate amoris et amandi? Amandi paruitate amabat amicus amatum suum, unde quaesiuit amatus ab amore, quid ex amico suo deiecerat amandi maioritatem. Magnitudo aequalitas – Amor – inquit aequalitas –, cur facit amatus existere in me amare? Magnitudo minoritas Amoris paruitas quaesiuit ab amoris magnitudine, utrum eam eleuare posset ad amandi maioritatem. Aeternitas potestas Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus eius sciret labores et cruciatus, quos ipse amicus sustinet propter eius amorem. – Amice, quid te sustinet in amore, cum sis tantum uexatus, tormentatus et inhonoratus propter amare? Quaesitum fuit ab amato, quare sustinebat suum amicum adeo uehementer esse afflictum propter eius amorem. – Amate mi – dixit amicus –, quid scribis in libro amoris? – Amate – dixit amor –, potesne quiescere in amare tui amici? Aeternitas quaesiuit a potestate, utrum amatus tantum posset sibi suum adhaerere amicum per concordantiam, quantum eum de se per differentiam remouere. Quaesiuit amor ab amico, utrum posset effugere suum amatum. – Amare – dixit contrarietas –, quomodo durare potes prae meo contrariari? Potestas ab aeternitate et principio quaesiuit, utrum amare principiatum erat in amico aut in amato. 0. Quaerebat amicus ab amato suo, utrum duratio, potestas et amor agebant ei proditionem, eo quod a falsis amatoribus permittebant eum tormentari propter honorificationem ipsius amati. Mirabatur amicus de amore, quare tanto uehementius cruciabat eum, quanto magis eum faciebat amare. – Amare – dixit amor –, quare duratio et potestas amare meum captum detinent in maioritate? Quaesiuit amicus ab amore, cum quo sufficiebat sibi de amare. – Minoritas – inquit amatus –, scisne per quid et quare meus amicus remouet a te suum amare? Aeternitas sapientia Ab amato suo quaesiuit amicus, utrum ab eo similitudines recipere uellet, quia amicus similitudines illius recipiebat. – Uirtus – dixit amicus –, unde et quo per amorem orta es? Interrogauit amicus ueritatem, qui erant nuntii, quos misit ad eum amatus eius. – Sapientia – dixit amor –, scis, utrum amicus requiem habeat et consolationem, eo quod propter amatum suum agit quicquid agit? – Sapientia – dixit amicus –, scisne tantum amatum meum, quantum per me dilectus est? – Sapientia – dixit duratio –, scis, utrum amatus langueat afflictus sciendo tormenta, quae sustinet amicus propter eius amorem? Mirabantur labores, aduersitates, pericula et uituperia, quomodo poterat fieri, quoniam amicum ab amare suum amatum non poterant separare. – Amice – amor ait –, scisne quare tuus amatus amare tuum de duratione et sapientia principiauit? Interrogabat amicus amare suum, quare ligatum erat in medio amatiui et amabilis. 0. – Amice – dixit amor –, scisne quare finis amandi existit in scire et durare? Durare quaesiuit a scire et amare, utrum ascendisse poterant ad maioritatem sapientiae et amoris. Quaesiuit aeternitas a sapientia, utrum sciret durare aliquid gessisse defectum contra scire et amare. – Amor – dixit sapientia –, in quo remoues a minoritate tuum amare? Aeternitas uoluntas – Uirtus – inquit aeternitas –, scis, utrum uoluntas aliam diligat aeternitatem? – Amice – dixit amatus –, scis quae sunt falsi amoris conditiones? – Amor – amicus ait –, quare me uexat amare? – Uoluntas – inquit aeternitas –, quare desideras amici et amati distinctionem? – Amor – ait concordantia –, numquid posses me conuertere in amare? Uoluit amoris concordantia destruere contrarium amorem et quaesiuit ab aeternitate et uoluntate, ubi posset eum inuenire. Amor cruciabat amicum per continuationem nimiae dilectionis. – Amor – amicus ait –, numquid permanere potes sine principiare amare? – Aeternitas – dixit uoluntas –, de quo loquuntur amatus et amicus? – Amor – amicus ait –, sciresne dicere mihi, quare est meus amatus? 0. Aeternitas dixit maioritati: – Scis de quo est uoluntas amati? Inquirebat amicus aequalitatem amoris et amandi, quaerens ab aeternitate, ubi posset eam inuenire. Durare et uelle distabant ab inuicem in amare; quaesiuit amicus, qui eos ab inuicem distare faciebat. Aeternitas uirtus – Aeternitas – dixit ueritas –, quare indutum est amare talia uestimenta? Quaesitum fuit ab amico, quae sunt ea, cum quibus ibat quietum in gloriam amati sui. Amicus interrogauit uirtutem: – Quid te facit durare in amare meo? Duratio et uirtus quaesiuerunt ab amore, ubi inuenire possent amare. – Amor – amatus ait –, quid remouit amicum meum ab amandi contrarietate? – Amice – dixit amor –, cum quo piscaris amare? – Uirtus – inquit aeternitas –, quare orta es de bonitate et magnitudine procedens in amare? – Aeternitas – ait uirtus –, ubi exspectat amicus suum amatum? Quaesiuit amicus ab amore, cum quo posset amare suum amatum amandi maioritate. 0. – Amice – dixit amor –, quomodo gerere potes tantum amare? Quaesitum fuit ab amore, quare plorabat amicus et plangebat amatum. Aeternitas ueritas – Amor – amicus ait –, quare me uexant et cruciant aeternitas et ueritas amati mei, postquam meum habent amare? – Differentia – dixit amor –, numquid habes, quomodo amare sufficere possis? – Amice – dixit amor –, quid uestiuit uerum amare? – Amor – ueritas ait –, quid uestiuit falsum amare? – Amice – dixit amor –, quomodo recipi possunt uerificare et durare in amare tuum? Dixit amatus amico suo: – Ego sumne thesaurus tuus? Et, si sum thesaurus tuus, ubi me tenes? Ubi me possides? Ubi me custodis? Et de quibus me congregas, multiplicas et augmentas? – Amor – ait ueritas –, quale est capitale, quod amicus habet lucrando suum amatum? – Amor – dixit ueritas –, de quo facit amicus durare suum maius amare? – Amice – dixit amor –, de quo, in quo, cum quo et per quod coaequas amare tuum? 0. – Amice – dixit amatus –, cum quo prohibes falsitatem ingredi posse tuum amare? Aeternitas gloria Quaesiuit amicus ab amore, utrum in gloria sui amati cessaret amare. – Amice – dixit amatus –, quare permanere facis amare tuum in concordantia gloriandi et durandi? – Contrarietas – ait amor –, quare ponis resistentiam inter amicum et amatum? – Amor – dixit amicus –, quare principiatus sum et de quo meus me principiauit amatus? Amice – dixit amor –, scisne media, quae consistunt inter te et amatum tuum? Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret, cum quo consequitur finis amandi. – Amate mi – dixit amicus –, cur ad te diligendum me collaqueasti? Quaesiuit amor ab amico et amato, cum quo et de quo et per quid coaequati sunt in amare. – Amice – dixit aeternitas –, scisne modicum amorem, quem gentes habent erga tuum amatum? 0. Aeternitas differentia – Amice – dixit amor –, cum quo ligasti tuum recolere, intelligere et amare? – Contrarietas – inquit amor –, quid detinet captum contrariari tuum? – Principium – ait amor –, potestne deesse tibi amandi principiare? Aeternitas et differentia quaesiuerunt ab amico, quare plorabat et languebat propter amorem. – Durabilis amor – amicus ait –, potesne permanere in differentia et in fine amandi? – Maioritas amoris – dixit amicus –, cum quo duras in amare? – Recolere et intelligere – dixit amare –, numquid in me potestis aequalia esse in durare? – Amice – minoritas ait –, quare de me conquereris, cum non sis tantus, quantus tuus amatus? Aeternitas concordantia Quaesiuit contrarietas a concordantia, si permitteret eam intrare in durationem amati et amici. – Amor – amicus ait –, uis amare procedere de amare? Et si sic, ubi uis amare posse permanere? – Amoris medium – inquit amicus –, esne tale, quod concordare et durare de te procedere possint in te permanentia? Cum amicus diligeret amatum suum tanto amore, mirabatur, cur concordare et durare rogabant eum amare. Multi amatores ab amato quaesiuerunt, cur morte sui amici laetabantur mortui propter eius amorem. – Aequalitas amoris – ait amicus –, ut quid concordare et durare coaequari permittis postquam me occidunt in amare? – Amor – amicus ait –, ubi perdidisti tuum amare? Aeternitas contrarietas Quaesitum fuit ab amico, cur odiebat resistentiam inter amare et durare. – Amice – dixit amor –, scisne quae sunt puncta transcendentia durando, possificando, sciendo, amando, contrariando, principiando, mediando et cetera? – Aeternitas – amor ait –, existit in te aliqua contrarietatis natura? – Concordantia – dixit aeternitas –, qua natura potest amatus habere suum amicum in amandi maioritate? – Amice – dixit amor –, quaere ab amato tuo, utrum initium dederit mundo. – Amor – amicus inquit –, qua natura est aeternitas amabilis amandi maioritate? Aeternitas principium Amicus ab aeternitate quaesiuit, utrum esset in aliquo nisi tantum in amato suo. Quaerebat amicus ab amore, qua proprietate et natura durare poterat sufficere ad principiandum amare. – Amor – dixit amicus –, numquid desideras in principio esse principiare in durare? Ueniebat amicus de amare et alius amicus ibat ad amare. Quaeritur, quis amborum propinquior esset ipsi amare. – Amice – dixit amor –, scis adhuc, quae sunt principia substantiae tui amati? Aeternitas medium – Amice mi – dixit amatus –, quid te facit perseuerare amando me? – Amor – amicus ait –, habetne meus amatus aliquid amicum in amandi maioritate? – Amor – dixit aeternitas –, ubi manet amare tuum? Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum in aeternitate de aeternare sit amare. Aeternitas finis Quoniam amicus multum desiderabat amare, quaesiuit ab amore, utrum esset in maioritate durandi. Ab aeternitate et fine quaerebat amicus, utrum essent in aequalitate amici et amati. Multi uenerunt amatores ante amorem, quaerentes ab eo, quare permanebat in eo minoritas amandi. Aeternitas maioritas Coram amico et amato faciebant ab inuicem amor et aeternitas quaestiones. Quaerebat amor ab aeternitate, in quo suam habebat aequalitatem, et aeternitas ab amore, de quo erat aequalitas, in qua suum habebat amare. Quaerebat amatus ab amico suo, per quid distabat ab amandi minoritate, et amicus ab amato suo, per quid approximabat amicum suum ad amandi maioritatem. Aeternitas aequalitas – Aeternitas et amor – ait aequalitas –, et qui uos extra minoritatem amici et amati consistere facit? Aeternitas minoritas Quaerebat amicus ab amato suo, utrum aeternitas et minoritas participare possent in amare. Quarta distinctio Magnitudo ueritas Quanto magis magnitudo, ueritas et amor amati et magnitudo, ueritas et amor amici existebant proximae in gloria, tanto magis in amare repraesentabat amicus amatum suum. Tanta ueritate se diligunt amatus et amicus, quod ex amborum differentia facta est unitas. Magnitudo et ueritas concordauerunt de multis amoribus fieri unum amorem amati et amici. Quantum potest, distat ueritas a contrario suo in magnitudine amoris amici et amati. Posuit amati magnitudo magnitudinem amici in ueritate sua et in principio suo, ut ueritatem et principium indueret eam. Tantis et tam ueris mensuris amoris mensurat amatus amorem amici sui, quod facit eam esse magnificare, uerificare et amare. Nisi amicus introisset in magnitudinem et ueritatem uidere et amare suum amatum, non posset acquiescere fini intelligendi et amandi. Magnitudo et ueritas amicum sociauerunt, cum introiuit uisum et dilectum amatum suum in amoris maioritate, ut neque paruitas neque falsus amor introisset cum amico. Posuit amati magnitudo amici magnitudinem in aequalitate uerificatiui et uerificabilis, ut amicus inde haberet aequalitatem magnificandi, uerificandi et amandi. 0. Nisi amicus existeret in amati magnitudine et ueritate, existeret eius amare in amoris paruitate et abesset amato amator in magnitudine ueritatis et amandi. Magnitudo gloria Ut amati gloria et amici gloria consisterent in magnitudine, uniuerunt se differentia amati et differentia amici. Nisi amicus esset substantia sui amati et e contrario, non esset utriusque gloria in magnitudine concordantiae amoris. In tanta gloria posuit amatus amicum suum, quod ab omni contrarietate gloriae et amoris remouit eum. Nisi quam cito principiatus fuit, amicus inciperet amare suum amatum, non principiasset eum amatus in magna gloria amoris et amandi. Magnosum, gloriosum et amorosum fecit amatus amicum suum, ut amare amici fieret medium praedictorum, quo se coniungerent amicus et amatus. In fonte magnitudinis et gloriae bibebat amicus amorem amati sui, ut in amato suo finem inueniret amoris. Nisi amatus unum amicum haberet maiorem magnitudine gloriae amoris ceteris amicis, non exaltasset maioritatem amati et amici in magnitudine gloriae et amoris. Ut aequalitas amici in aequalitate amati existeret, posuerunt magnitudo et gloria amicum in amato. Sicut oportet amatum remouere amicum suum a maioritate poenae et a maiori minoritate magnitudinis, sic oportet ut maiori maioritati magnitudinis et gloriae illum coniungat. Magnitudo differentia Magnitudo differentiae et concordantiae est amicum et amatum esse distinctos et concordes, ipsis permanentibus una differentia, una concordantia in amare. Differentia magnitudinis est in differentia amati et amici nullam esse contrarietatem. Magnitudo differentiae est amorem amati et amici incipere in eorum differentia et magnitudine amandi. Magnitudo differentiae est medium amoris esse differentiam et de differentia et per differentiam et in differentia. Differentia magnitudinis est finem amoris esse finem differentiae et magnitudinis. Si magnitudo non esset in maiori differentia et differentia in maiori magnitudine, non esset amoris maioritas in amare. Si non esset aequalitas in magnitudine et in differentia, magnitudo et differentia non essent in aequalitate amoris amici et amati. Tantae sunt magnitudo et differentia amati et amici, quod non potest in eis esse minoritas neque paruitas diligendi. Magnitudo concordantia Amoris concordantia et amoris contrarietas super amare amici sibi ad inuicem resistebant. Recurrit concordantia ad amati magnitudinem et contrarietatem ex amare amici deiecit amatus. Principiauit amor amare suum in magnitudinem et concordantiam, ut ipse amabilitatibus sui amati amabilis non abesset. Quoniam erat modica concordantia inter amatum et amicum, infirmabatur amandi medium et amor in absentia magnae concordantiae amati et amici peribat. Finis amoris sine fine concordantiae non poterat esse magnus. Affligebat igitur amor amicum, ut in magnitudine amati sui inquireret concordantiae finem. Quanto magnitudo et concordantia in amandi maioritate consistunt, tanto facit amor amicum existere in amandi maioritate. Amicus et amatus in magnitudinis aequalitate fuere concordes, ut amor in aequalitate foret amandi. Cum concordantia magnitudinis et amoris fugit amicus minoritatem amandi. Magnitudo contrarietas Paruitas et contrarietas amoris amare falsi amoris principiauerunt, ut amicus odiret amabilia uera et diligeret odibilia falsa. In medio magnitudinis et contrarietatis se posuit amoris concordantia, ut in magnitudine non implicaretur contrarius amor. Amare amici uiuebat et moriebatur; uiuebat quidem in fine magnitudinis sed in contrarietatis fine moriebatur. Tantum clamauit, tantum probauit et rogauit amicus maioritatem amoris, donec amoris magnitudo contrarietatem et paruitatem amoris ex amare amici deiecit. Nisi foret aequalitas magnitudinis et concordantiae, peruerteretur amoris contrarietas in magnitudine aduersus amoris concordantiam. Quanto magis adunantur magnitudo et contrarietas, tanto magis multiplicatur minoritas in amore et amare. Magnitudo principium Principiauit principium medium amoris in magnitudine, ut inde principiare magnum et amorosum oriretur. De magnitudine substantiali principiauit substantiale principium amare substantiale, de quo principiauit amare accidentale, cum quo ligauit amici uoluntatem amare substantialem amatum, qui est finis amandi. Nisi principium principiaret de magnitudine principiare, non principiaret principium in amoris maioritate principiare suum nec amor amare. Principium amoris magnitudinis et amati coaequat principiare suum, ut amoris amare non sit sine principiare. De magnitudine et paruitate amoris principiauit principium principiare, magnire et amare, ut amandi paruitas distaret ab amoris minoritate in magnitudine principiandi et amandi. Magnitudo medium Amoris magnitudo et amoris medium in amoris fine se inuenerunt, in quo occiderunt amicum diligentem amatum suum. Amoris magnitudo et amandi maioritas inuenerunt amicum in amoris medio, quo cruciauerunt amicum propter amorem. Amoris magnitudo et amoris medium amicum incarcerauerunt in amoris aequalitate, ut non effugeret labores, quos amor infert amatoribus suis. Quoniam amicus non poterat amoris sufferre labores, fugere uoluit ab amoris magnitudine in amoris paruitatem. Sed magnitudo et medium amoris ligauerunt illum amore, qui languores induit eum et lauit cum fletu, elongans eum ab amandi minoritate. 0. Magnitudo finis Magnitudo amoris introiuit in finem amoris, ubi adinuenit amicum flentem et clamantem ad maioritatem amoris: Amare, amare! Si non esset amoris aequalitas, magnitudo quidem et finis amandi prae amore occidissent amicum. Amicus, qui cum amandi minoritate diligebat, ascendit ad amandum amatum suum cum magnitudine et fine amoris, ut proportionaretur uehementius amare suum amatum. Magnitudo maioritas Ab inaequalitate amoris et amandi remouit amatus amicum suum, cum amoris magnitudine et amandi maioritate. Ex paruitate et minoritate amoris proiecerunt magnitudo et maioritas amare amici, desiderantis amare suum amatum amandi maioritate. Magnitudo aequalitas Ut amatus magnum haberet amatorem, eiecit amatus amare amici ex amoris minoritate, adunans ipsum cum amoris aequalitate. Magnitudo minoritas Durabilis amor minoritatem amoris extulit, ut eam conuerteret in amare completo. Aeternitas potestas Durare faciebat aeternitas in amico labores et languores, quos prae amore sustinebat amicus. Potestas autem faciebat amicum superare ad amandum amatum. Amati uero sapientia hoc sciebat. Potestas et uoluntas amandi amare amoris occidissent, si non sustinuisset aeternitas amicum in amare. Quanto magis in amico durat amare, tanto magis durare facit aeternitas potestatem amandi in amici cruciatu, et quanto magis potestas languere facit amicum, tanto magis ex amore uirtus oritur in amare. Omnes labores et languores, quos amicus propter amorem sustinebat, scripsit amatus in ueritate, duratione et potestate amandi. Quoniam amatus talem habet amicum, qualis ipse est, in durare, posse et gloriari requieuit amatus in amare amici. Quanto magis amatus per differentiam a se remouebat amicum, tanto magis per durationem et potestatem sibi approximabat eum. In concordantia possendi et durandi stabat amicus ligatus, ut non fugeret ab amato. Amoris contrarietas temptauit amicum; consentisset amicus temptationi, nisi amati duratio potestatem amandi sustinuisset in amico. Potestas et duratio amare amici principiarunt in amato, ut amicus ille fieret principium omnium amantium, qui principiatum amare non habent in amato. 0. Durabilis amor, potens amor et amoris medium conueniunt dimitti amicum opprobriis, tormentis et occisioni a falsis amatoribus; mortuus autem esset amicus, si non fuisset amatus eius. Esto quod durabilis amor et potens amor in amoris fine quiescant, non est mirum, si labores propter amorem suffert amicus. Ut amicus non iret dilectum in amoris minoritatem, potestas et duratio eum detinebant in amoris maioritate. Ut amare non deficeret amori, coaequauerunt se in amare amici duratio et potestas amati. Quanto ratione potestatis duratio amici poterat in amare et quanto potestas, ratione durationis, in illo durabat amare, tanto remouebat amicus amare suum ab amandi minoritate. Aeternitas sapientia Sustinebat aeternitas scire amici, ut ipsas scibilitates repraesentaret ei, quae uoluntati diligibiles sunt amici. De uirtute uirtus oritur in durationem et sapientiam, ut amicus amare uirtuosum habeat, quo diligat suum sapientem, uirtuosum, amorosum amatum. Misit duratio sapientiam ad ueritatem, ut uerificaret amare amici, quod est in rebus durabilibus et scibilibus amati sui. Duratio et sapientia consolari uoluerunt amicum, qui desolabatur, quoniam a gentibus impetrare non poterat de amato suo gloriam dari. Si enim consolaretur amicus, duratio quidem et sapientia sapienti amori et durabili defecissent. In duratione, de duratione, per durationem durabat differentia scientis et scibilis, ut amatiuus amare scibile et amabile non cessaret. De substantiali duratione et substantiali sapientia accidentales procedebant similitudines, quibus amicus et amatus in amare concordabant. Adeo durabat in amico suo scire in amare et e contrario, quod contrarietas calidi et frigidi, famis, sitis, uituperiorum, laborum, amaritudinum, paupertatum, infirmitatum et mortis amicum suum ab amato non poterat separare. De duratione et de sapientia principiauit amatus amare amici, quoniam amatus scibilis est et amabilis in aeternum. In medio sciendi posuit duratio durare suum; sapientia uero in medio durandi et amandi scire suum posuit. Ideo durare et scire ligauerunt amare amoris in medio amatiui et amabilis. 0. Tantum est amatus durans et scibilis, quod finis amandi in scire et durare consistit. Tamdiu duratione durauerunt scire et amare amici, donec ad maioritatem ascenderunt sapientiae et amoris. Amare et scire amici in duratione se coaequarunt, ut alterum alteri non deficeret, honorando et seruiendo amatum. Quoniam durabilis est amati scibilitas, remouit amor amare suum ab amoris minoritate, in duratione sui amati. Aeternitas uoluntas Aeternitas amabilis existit; sed deficit uirtuosus amor in amare. Aeternitas et ueritas conqueruntur de amore, quia non diligit plus durabilia et uera, quam falsa et transitoria. Si duratio in amoris amare non sustentaret labores et grauamina, quos sustinet amicus, quia uidet amatum suum a populo suo uituperatum, requiesceret amare amoris in gloria sui amati. Quanto magis uoluntas distincta durabat inter amatum et amicum, tanto magis uelle suum in uolentis et uolibilis distinctione durabat. In tantum durabat amor in amante et amabili, quod in utriusque concordantia amare suum conuertebatur. In duratione et uoluntate existit contrarius amor contra concordantiam aeternitatis et amoris. Ut principium sine principiare non existat, principium in amare et durare principiauit principiare suum. In medio durandi et amandi loquuntur amicus et amatus de amore et amare. Nisi in fine foret infinire durandi et amandi, nec duratio nec uoluntas in fine quiescere posset. 0. Si foret amor de duratione et durare, numquam deficeret in amandi maioritate. In aequalitate durationis et durandi consistit aequalitas amoris et amandi. Ratione minoritatis amandi et durandi distant ab inuicem amor et duratio nec habent amicos, qui eos coadunent cum maioritate amoris in durare et amare. Aeternitas uirtus Amare amici cum durare et uerificare uirtutes se uestit, ut suo uirtuoso, duroso, ueroso amato gratus fiat. Fide, spe, caritate, iustitia, prudentia, fortitudine et temperantia adornauit se et uestiuit amicus, ut in amati sui gloria quiesceret in aeternum. Sine differentia amici et amati uirtus durandi in amare durare non posset. In regiones concordantiae amici et amati uenerunt duratio et uirtus inquisitum amare. A regionibus contrarietatis amoris elongauerunt uirtus et duratio amare amici. In amoris hamum posuit amatus escam uirtutis durabilis et in amico amoris principia piscatus est. Ex unitate durationis et magnitudinis et bonitatis orta est uirtus, in amoris medium procedens, ut amicus cum amato suo iungeretur. In fine uirtutis et aeternitatis desiderauit et sperauit amicus amatum suum. Nisi duratio et uirtus essent, numquam amicus amatum cum amoris maioritate posset amare. 0. In duratione et uirtute facit amicus aequalitatem beneplacitorum et aduersitatum, quae sibi accidunt propter amorem. In duratione, qua durat minoritas uirtutis, plangit amatus amare amici, et amicus uituperia amato suo plorat illata. Aeternitas ueritas Aeternitas et ueritas cruciauerunt amicum, ut requiesceret in gloria sui amati. Duratio et ueritas uisitantes examinauerunt amoris differentiam, ut sufficeret in amare. De ueritate processit ueritas, quae transiens per durationem et concordantiam uestiuit se amorem in amare. Amoris contrarietas ex dissimilitudinibus durationis et ueritatis processit, induens se falsum amorem in amare. Ut amoris principia in duratione et ueritate recipi possent, duratiuum et durabile, uerificatiuum et uerificabile in duratione et ueritate consistebant. In amoris medio congregauit amicus thesaurum ueritatis et durationis. Capitale amici est finis durandi, uerificandi et amandi. Cum maiori ueritate facit amicus sui amare maioritatem durare. In aequalitate durandi et uerificandi coaequat amicus amare suum. 0. In alio capite sui amare posuit amicus durationem et in alio ueritatem, ut minoritas in ipso amare intrare non posset. Aeternitas gloria Ut amicus non cesset amare, consistunt in gloria amabilia duratiuum et durabile, et in duratione gloriatiuum et gloriabile et in distinctione distinctiuum et distingibile. In tantum est amatus amabilis amico suo, quod in durationis et gloriae concordantia facit amico ipsius amici amare existere. Contrarius amor, quantum poterat, conabatur ponere resistentiam inter amicum et amatum, ut amare amici in amati gloria durare non posset. Quoniam amatus existit gloriabilis et durabilis, principiatus est amicus ad durandum et gloriandum, amando suum amatum. Durare et gloriari et amare sunt media consistentia inter amatum et amicum. Numquam amicus consequeretur finem amandi, nisi glorificatiuum de durabili, gloriabili et duratiuum de durabili, gloriabili uiuerent. Cum maioritate durandi et gloriandi ligauit amatus amicum suum ad suum amare. Amare amati et amare amici cum durare et gloriari in amare se coaequauerunt. Amatus et amicus de amare et de modica huius mundi gloria cito praetereunte ad inuicem loquebantur; mirabatur autem amicus gentes tam modice diligentes gloriam amati sui durabilem in aeternum. 0. Aeternitas differentia Cum durare, differentiare et concordare ligauit amicus amare suum in recolendo et intelligendo amorem. Amoris duratio et amoris differentia ceperunt ligaueruntque contrarietatem amoris, ut non resisteret bono amori. Quoniam in duratione differentiandi non potest abesse principiare, consistunt duratio et differentia amabiles in principiare amandi. Duratio et differentia uenerunt collectum medium amoris in durare et differentiare, ut amicus ploraret, suspiraret et langueret propter amorem. In fine amoris duratio durare facit differentiam et differentia durationem diuersificari, ut amicus diligendo distincte et perpetue suum amatum requiescat. Sine maioritate differentiae amici et amati, non posset durare maioritas amoris in amare, neque maioritas amandi in amore. In amare amici se coaequauerunt recolere et intelligere cum duratione et differentia, ut in confusione et priuatione recolendi et intelligendi non perderet amor amare suum. Conquerebatur amicus durationi et differentiae de minoritate amoris, ut in maioritate amoris facerent existere suum amare. Aeternitas concordantia De duratione processit duratio ingrediens concordantiam, ut ex amare contrario proiceret amare et durare et concordare. De principio processit principium in amorem durabilem, ut in amandi concordantia existere posset. Ex amoris medio durare et concordare processerunt, ut habitare possent in amare. Durare, concordare et finire uenerunt ad amicum rogantia illum, ut conaretur amare. Durare et concordare in amandi maioritate obuiauerunt sibi, ubi consolantem amatum inuenerunt, quia propter amorem suum mortuus erat amicus. Duratio et concordantia se coaequauerunt in amore, ut amicus et amatus aequales essent in amare, concordare et durare. In minoritate durandi existit concordandi minoritas, in qua perdit amor amare suum. Aeternitas contrarietas Quoniam amandi principia permanere non possunt resistendo et durando, odit amicus resistere in amare et durare. Cum amicus plus diligit amatum suum, quam se ipsum, tunc utitur punctis transcendentibus durando, possificando, sciendo, diligendo, contrariando, principiando, mediando et cetera. Si in aeternitate aliquid foret natura contrarietatis, nullus esset finis amabilitatis concordantiae amici et amati. Si in aeternitate foret contrarietas, numquam amatus posset amicum suum habere in amandi maioritate. Si concordantia et contrarietas in aeternitate possent aequales esse, etiam in amare possent aequales esse. Si aeternitas esset in contrarietate et minoritate, numquam esset amabilis maioritate amoris et amandi. Aeternitas principium Si aeternitas et principiare possent separari, non essent magnae in scire et amare. Nisi foret in duratione de duratiuo et durabili durare, durare non posset sufficere ad principiandum in amandi fine. Si de principiatiuo et principiabili non esset in principio principiare, non posset principiare sufficere maioritati amoris et amandi. Quoniam in amoris aequalitate consistunt aequaliter duratio et principium, non potest amicus indigere amoris nec amandi. In minoritate durationis existit principium prope priuationem et amicus defectum habet amandi. Aeternitas medium Medium amoris et finis amoris ingressi sunt in durationem durare, ut amicus perseueraret in amare. Ut amatus maiorem haberet amicum, ingressus est medium amoris in maioritate durandi. In aequalitatem pulchritudinum amici et amati intrauit medium amandi, durandi et existendi. Nisi foret in duratione medium amoris durandi, amor a minoritate non distaret amandi. Aeternitas finis Non esset amor in maioritate durandi, nisi aeternitas esset finis amandi. Nisi finis et aeternitas essent in aequalitate finiendi et durandi, amatus et amicus in aequalitate non essent amandi. In minori fine durandi existit minor finis amandi. Aeternitas maioritas Nisi in aeternitate foret aequalitas in durare, amor in maioritate non esset amandi. Maioritate durandi distat amicus ab amandi minoritate. Aeternitas aequalitas Aeternitas et amor in minoritate consisterent, praeter aequalitatem durandi et amandi. Aeternitas minoritas Adeo sunt aeternitas et minoritas essentiae disparatae, quod, praeter utriusque medium, minoritas durare non posset. Potestas sapientia Quoniam sapientia et uoluntas, ratione potestatis, possunt existere et agere, est potestas scibilis et amabilis in suo existere et agere et in scire et amare. Ante potestatem amandi posuit amicus intelligendi potestatem, ut ex intelligendi potestate oriretur uirtus, procedens in amandi potestatem. Cum potestate ueritatem intelligendi, ligauit amicus potestatem uoluntatis suae in amare. In potestatem, quam amatus habet gloriando, tendit quietum potestas, quam amicus habet sciendo et amando. Absque differentia possitiui et possibilis, potestas nec scibilis nec amabilis posset esse. Cum potestate concordantiae, amicus suum scire et amare facit concordare. Plorabat et plangebat amicus, quia sciebat in se potestatem, quam resistere poterat amato suo. Si potestas, sapientia, principium et uoluntas conuerterentur in amico, non esset in eo defectus amandi. Amicus intelligere suum misit ad medium potestatis, ut in eo tenderet amor amatum. 0. Absque fine possendi et intelligendi, non posset amicus acquiescere diligendo finem sui amati. Si finis amandi et intelligendi maior esset fine possendi, non posset amicus amare suum amatum in amandi et intelligendi maioritate. Ut amicus proportionatum amatum habere posset, potestas, sapientia et amor in aequalitate et de aequalitate et per aequalitatem amoris se coaequauerunt. Potestas in sapientia et e contrario remota fuit a minoritate, ut amare amici existeret in aequalitate possendi et intelligendi. 0. Potestas uoluntas Accusauit potestas uoluntatem amici ad amatum, quia non amabat uirtutes tanta potestate amandi, quanta poterat eas amare. In amici uoluntate conclusit amatus potestatem et ueritatem, ut amandi falsitas in eam intrare non posset. Numquam acquiesceret amicus gloriae sui amati, si non posset in ea potestas tantum de posse, quantum uoluntas de uelle. Sine amantis et amabilis differentia, non posset potestas esse ratio uoluntati existendi et agendi in amare. Cum amati potestate et uoluntate, fecit amicus suam potestatem et uoluntatem concordes. Resistebat uoluntas amici uoluntati amati sui; captus erat ideo amicus in peccato nec poterat liberari, donec concordauit amati sui iustitiae in amare. Miserunt potestas et principium similitudines suas ad uoluntatem amici, ut per eas haberet amando libertatem. Quoniam amabilis est amatus medio libero amoris, facit amatus esse medium amoris liberum inter potestatem et uoluntatem amici. Potestas amati dixit ad uoluntatem amici, quod finis amandi tenebat eam abundantem omnibus circumstantiis amandi. 0. Ex similitudinibus potestatis et maioritatis, diligit uoluntas libertatem, amando amabilia et odiendo odibilia. Si potestas et uoluntas in tantum essent aequales in extrinsecis operibus, quantum in substantia, numquam alia alii fieret inoboediens in amare. Quoniam in minoritate uolendi periclitatur maioritas possendi et e contrario, distat amicus ab amoris minoritate in amandi maioritate. Potestas uirtus Potestas et uirtus et ueritas induerunt se uoluntatem, ut ipsa speciosis indumentis ueniret ad amandum amatum suum. Potestas et uirtus ingressae sunt stare in gloriam amati, ut desideraret eas uoluntas amici. Quoniam ex potestate, differentia et amore uirtus oritur, potest potestas possificare, differentiare, uirtutificare et amorificare uirtutem amandi. Ideo diligit amicus in amare suo potestatem et uirtutem, quia concordant contra sua contraria et contra amandi contraria. Ita uehementer constrinxerunt potestas et uirtus uoluntatem amici, quod coegerunt eam stare contrariam uitiis et debilitati amandi. Potestas et principium eiecerunt mundi turpitudines ex amici uoluntate, ponentes in eam uirtutes, quae sunt speciositates amati. Potestas honorauit uirtutibus uoluntatem amici, ut ad suum leuiter iret amatum, qui in medio amoris existit. In desiderabilitate finis amoris existit uirtus, quam potest amicus ad amandum bonum suam cogere uoluntatem. Maior potestas et maior uirtus, quas in amorem amicus habere potest, est cum amat maiorem potestatem et maiorem uirtutem in amare. 0. Uirtus aequaliter oritur de potestate et amore, ut aequaliter in potestate et amore consistat. Amoris uirtus minoritatem appropinquauit amandi; potestas fugit a maioritate; plangebat amatus et plorabat amicus peccatum suum. Secunda distinctio De substantia et accidente Sub ratione rerum substantialium et accidentalium datur hic regula et modus ligandi uoluntatem ad diligendum bonum et intellectum ad intelligendum uerum. Haec autem regula est discurrere, cum principiis huius Artis, per decem praedicamenta, applicando ipsa principia ad decem praedicamenta, secundum ipsorum principiorum naturam et praedicamentorum. Nam, in ista applicatione per concordantiam naturalem consistit naturalis alligatio et coactio uoluntatis ad diligendum bonum et intellectus ad uerum intelligendum. Bonitas, magnitudo et cetera, sunt simplicia principia, ut in prima regula dictum est, quae substantialia esse oportet, ut Deus similitudines suas in res substantiales infundat, quae magis sunt ei similes, quam res accidentales, sicut in bonitatem substantiae hominis, quae magis similis est bonitati Dei, quam bonitati quantitatis hominis. Sunt ergo bonitas, magnitudo et cetera substantialia principia secundum proportionem primae causae et sui effectus. Et nihilominus manifestum est bonitatem, magnitudinem et cetera principia esse substantialia, ut essentialiter et proprie consistat substantia de substantiali bonitate, magnitudine et cetera; nam aliter essent principia substantialia alterius naturae et essentiae, quae non esset simpliciter bonitas neque magnitudo neque aliquod aliud principiorum; et sic esset malitia in substantia contra bonitatem, et paruitas contra magnitudinem, et priuatio contra durationem et sic de aliis. Unde sequeretur in accidentibus substantiae simpliciter maiorem esse bonitatem, magnitudinem et cetera, quam in eorum substantia; et sic etiam fierent per accidentia complementum plenum et finis extra essentialem naturam substantiae, sicut in accidentibus substantia sustentaretur et non e contrario, quod est impossibile. Ergo bonitas, magnitudo et cetera, sunt substantialia principia, bonitate sustentata in magnitudine et cetera, et in se ipsa et existente parte substantiali, atque magnitudine sustentata in bonitate et cetera, et in se ipsa et existente parte substantiali et sic de aliis. Et ideo de necessitate sequitur substantia, principiis eius existentibus primis in natura et nobilitate et eisdem existentibus partibus substantialibus, qualibet earum in se ipsa et in alia sustentata. In bonitate consistit de magnitudine magnitudo et de duratione duratio et de potestate potestas et sic de aliis et e contrario. Quocirca consistit bonitas magna sub ratione magnitudinis et durans sub ratione durationis et potens sub ratione potestatis et sic de aliis, propter quod quantitas intensa et extensa de essentialibus substantiae partibus oritur, quia quantitatum, in bonitate consistentium, alia est in ea sub ratione magnitudinis, et alia sub ratione durationis et alia sub ratione potestatis, et sic de aliis ipsis existentibus omnibus intensis et distinctis in natura; quoniam illa quantitas, quam habet bonitas sub ratione magnitudinis, oritur de magnitudine in bonitate et illa, quam habet bonitas sub ratione durationis, oritur de duratione in bonitate et sic de aliis. Habente igitur quolibet istorum principiorum suas intensas quantitates, sicut de bonitate dictum est, componitur ex omnibus illis intensis quantitatibus una quantitas, per omnes substantiales partes extensa, qualibet ipsarum partium substantialium existente in se ipsa et in alia et ipsarum quantitatum intensarum alia existente in alia. Haec autem extensa quantitas sustentatur in amplum, longum, latum et profundum corporeae substantiae compositae de substantialibus partibus, quae intensis quantitatibus intensae et extensis extensae sunt subiectum. Haec autem quantitas extensa cum extensis quantitatibus est inuisibilis, sub substantiae colore consistens; est tamen imaginabilis per illam quantitatem, quam sensus super colorem et figuram substantiae accipit. Haec quantitas, quam sensus concipit, figura est et similitudo sensui quantitatis interioris substantiae. In bonitate sunt bonificatiuum et bonificabile, existentia partes essentiales et substantiales, quae ad inuicem referuntur, quoniam, si bonificatiuum est, de necessitate est bonificabile et e contrario. Ex his quidem duabus partibus relatis ad inuicem resultat tertium, uidelicet bonificare, quod de necessitate in natura bonitatis et in essentia suarum partium esse oportet. Tres igitur sunt substantiales termini ad inuicem relatiui naturae et essentiae bonitatis, de quibus oritur relatio in eisdem terminis et in bonitatis actualitate subiecta; et quod est de relatione bonitatis, idem est de relatione magnitudinis et aliorum substantialium principiorum. Ex omnibus autem istis relationibus intensis una relatio per totam substantiam constat extensa, cuius subiectum sunt forma et materia et coniunctio substantiae. Haec quidem inuisibilis est: Inuisibile enim est eius subiectum. Bonitas aliam habet qualitatem per se ipsam, aliam per accidens; per se ipsam quidem habet qualitatem simpliciter ex hoc, quod est id, quod est simpliciter et non aliud a se ipsa, cuius esse non est alius rei, nisi solius bonitatis. Subiectum autem huius qualitatis proprium est simpliciter ipsa bonitas, unde oritur ipsa suamet propria qualitas accidentaliter, ex hoc, quod in creatis bonitas non potest esse aliud principium, nisi ipsa sola bonitas; non enim potest esse magnitudo nec aliqua aliarum sicut in Deo. Et haec est ipsa qualitas, de qua bonitas qualificat magnitudinem, durationem et cetera, magnitudine existente bona sub ratione bonitatis; similiter et duratione. Et quod est de qualitate per se bonitatis, idem est de qualitate per se magnitudinis et cetera, suo modo. Qualitas uero per accidens ipsius bonitatis multimode consistit in ipsa bonitate, et hoc est: `Bonitatem esse magnam ratione magnitudinis et durantem ratione durationis et sic de aliis. Bonitatis namque magnitudo, duratio et cetera, sunt ipsae qualitates, quas bonitas in suam propriam recipit qualitatem et ex omnibus qualitatibus intensis una qualitas per totam substantiam extensa consistit. In bonitate, quae est pars substantialis, consistunt bonificatiuum et bonificabile partes substantiales. Bonitas autem, prout est una pars substantialis de essentia et natura substantiae, sine ceteris substantiae partibus substantialibus per se ipsam esse non potest, quoniam sic esset sine magnitudine, duratione et cetera, quod est impossibile. Et quoniam sic per se ipsam esse nequit, eius quidem bonificatiuum, cuius naturae et aptitudinis est agere, non potest in suo proprio bonificabili agere per se ipsum; nec ipsum bonificabile, cuius naturae et aptitudinis est sub proprio bonificatiuo pati, non potest esse passiuum sub actione ipsius bonificatiui. Quamobrem actio bonificatiui consistit in habitu sub ratione formae, et passio bonificabilis in potentia sub materiae ratione, et per accidens deducuntur in actum, uidelicet per mixtionem mutuam substantialium principiorum, tendente quolibet eorum ad substantiam, cum propria actione et propria passione. Tunc igitur incipit motus actionis in passione, cum se mouet forma super suam propriam materiam, mouens eam ad passionem, ipsa materia existente sub actione passiua per totam substantiam atque mota. Ista quidem, scilicet actio et passio et motus, sunt inuisibilia, cum intra substantiam consistant; uerumtamen per motum, qui fit extra substantiam, sunt aliquo modo imaginabilia, qui scilicet motus est praedicti motus interioris substantiae similitudo et figura. Bonitas, magnitudo et cetera, sicut manifeste patet, existunt; quoniam, nisi existerent, nulla quidem esse possent. Unde necessario tempus esse oportet; nam, sine tempore creata bonitas esse non posset nec aliquod aliud creatorum principiorum; ergo tempus necessario existit, sed tamen per accidens, uidelicet, ut sit bonitas, magnitudo et cetera. In bonitate quidem est bonificatiuum sub ratione durationis duratiuum, et bonificabile sub ratione durationis durabile, quae siquidem duratio substantialis pars substantiae consistit, ut diuina aeternitas substantialiter similitudinem suam infundat et ut in substantia magnitudo bonitati et durationi non absit nec e contrario. Haec autem substantialis duratio est subiectum temporis substantiae, quod est accidens in ipsa duratione sustentatum et ab illa procedens, quemadmodum substantialis bonitas est subiectum accidentalis bonitatis substantiae, quae scilicet accidentalis bonitas est quantitatis, relationis et cetera huiusmodi. Est ergo tempus duratio accidentium substantiae et duratio substantialis subiectum temporis, quod durationis substantialis similitudo est et figura. Hoc autem tempus, quod inquirimus, creatum est et uniuersaliter indiuisibile atque inuisibile et inimaginabile; sed, prout in eo uniuersaliter uel particulariter positae sunt partes substantiae, diffusum est successiue illis partibus, existentibus mouentibus et motis successiue, quarum haec successio figura est temporis imaginabilis sub forma temporis praeteriti, praesentis et futuri. In bonitate consistunt bonificatiuum, bonificabile, bonificatum et bonificare. Sed quoniam sine loco bonificatiuum esse non potest in bonificabili, bonificare et bonificato nec e contrario, oportet necessario locum esse, ut istorum terminorum alii sint in aliis et bonitas in magnitudine et cetera, et e contrario; nam, sine loco, aliae partium substantiae sine aliis esse non possent. Est ergo locus accidens, cum habeat esse, ut partium substantialium aliae in aliis possint esse; et est iste locus intra substantiam ex partibus substantialibus procedens, qualibet ipsarum partium existente in alia, uidelicet bonitate in magnitudine magna et magnitudine in bonitate bona et sic de aliis suo modo. Hic autem locus, cum sit intra, est inuisibilis et inimaginabilis, quoniam ipsarum partium substantialium quaelibet simpliciter per se inuisibilis est et inimaginabilis, eo quod alia est in alia et quia sub substantiae figura consistunt. Sed tamen eius figura, cum sit extra substantiam, imaginabilis est et uisibilis, sicut homo, sub habitu coloris uel aeris et sicut uinum in ampulla. Haec autem figura de continente et contento composita est, in qua intellectus realitatem loci intra substantiam existentis attingit. Intra substantiam aliae partes in aliis consistunt, ut ipsa substantia unam habeat quantitatem continuam et extensam, quam tamen habere non posset sine situ, qui est pars accidentalis substantiae, ut partes substantiales aliae in aliis situari possint, unam habentes continuam quantitatem; sicut bonitas, quae situata est in magnitudine, duratione et cetera, est magna sub ratione magnitudinis et durans sub ratione durationis. Hoc idem similiter est de bonificatiuo et bonificabili, bonificare et bonificato; nam istorum aliud in alio sine situ situari non potest. Iste autem situs, quem inquirimus, inuisibilis est et inimaginabilis, quoniam partium inuisibilium et inimaginabilium est, ab eis procedens et in eis sustentatus; attamen eius figura est linearis, triangularis, quadrangularis, imaginabilis et uisibilis, cum in extremitatibus substantiae consistat. Habitus est accidens, ut in multis locis diximus. Uerumtamen hic, ubi eum uehementius exprimimus, habitus est intra substantiam cuiuslibet partis substantialis ad aliam, quemadmodum magnitudo est habitus bonitatis et e contrario, existente bonitate magna, sub ratione magnitudinis, quae scilicet magnitudo in se ipsa existit pars substantialis. Et quoniam bonitas est magna per accidens et magnitudo bona per accidens, procedit magnitudo habitus in bonitatem et bonitas habitus in magnitudinem, existente similiter magnitudine bona sub ratione bonitatis; et hoc idem est de ceteris substantialibus principiis. Hic etiam habitus, cum sit intra substantiam, inuisibilis est et inimaginabilis, cum ipsae partes substantiae, quarum est habitus, inuisibiles et inimaginabiles existant; quoniam si essent uisibiles utique forent extra substantiam, non autem intra, nec alia ipsarum partium esset in alia, et sequeretur quamlibet earum esse substantiam, quod est impossibile manifeste. Habitus ergo inuisibilis est et inimaginabilis, sed eius figura uideri potest et imaginari, quoniam extra substantiam sensui stat aperta sicut coloris habitus uel figurae et ceteri huiusmodi. De motu et alligatione Per hanc regulam de motu et alligatione perscrutabilis est illa natura, quam habent principia sub ratione motus et alligationis uoluntatis. Perscrutatio quidem ipsius motus fit secundum praesens propositum, ut habeatur cognitio naturalis motus, quem habet uoluntas ad amandum et ut per ipsam naturam motus moueatur ad amorem, cum per ipsam naturam sit alligabilis uoluntas ad bonum amandum, applicando ad ipsam naturam naturalem motum aliorum principiorum, per quem etiam motum alligabilis est uoluntas. Et hoc idem est de naturali motu intellectus, per quem ipse intellectus alligabilis est ad uerum intelligendum. In substantiali bonitate, quae pars essentialis substantiae consistit, sunt bonificatiuum et bonificabile et in substantiali magnitudine eodem modo magnificatiuum et magnificabile. Quaelibet autem istarum partium substantialium sunt in uoluntate, quae consistit potentia substantiae; et ideo sunt in uoluntate uolitiuum et uolibile, sub ratione bonificatiui et bonificabilis naturalis. Et hac de causa est in uoluntate naturalis aptitudo se mouendi ad bonum amandum et in natura bonificatiui et bonificabilis est apta ligari. Cum in corpore humano calor multiplicatur, igne mouente calorem suum in aerem et ex aere in aquam et ex aqua in terram, et ipso recipiente in se ipsum calorem illum, cum quo calefecit et ligauit, sub ratione magnitudinis, ceteras elementorum qualitates, tunc mouetur uoluntas hominis desiderare humida et frigida, sub ratione magnitudinis, contra caliditatem et siccitatem. Fit autem haec alligatio uoluntatis ad hoc desiderium ratione ligaminis sui et corporis, cui ipsa anima est coniuncta, cuius potentia est ipsa uoluntas. Si uoluntas ergo mouetur ligabilis naturaliter ratione corporis, quanto magis mobilis est et ligabilis propter sua naturalia et propria principia, accidentali bonitate procedente de substantiali bonitate in substantialem magnitudinem, cum accidentali magnitudine, duratione et cetera, quantificata, relata, qualificata et cetera, ad necessitatem boni, magni, durabilis et cetera, amare. Hoc enim amare est ei naturalis finis amabilis et cum ante dictis principiis ad illud est mobilis et mota, per ea ligabilis ad dandum eadem obiectiue memoriae et intellectui, unde procedunt mobilia uirtuose et naturaliter, alio ipsorum existente coniunctim in alio, ad unum subiectum de memorari et intelligere constitutum. Uidere pulchras facies et ornamenta decora uoluntatem mouet ad desideria carnis et honorum, quoniam, propter magnam pulchritudinem facierum et ornamentorum, mobilis est uoluntas ad amandum, sub ratione suae magnitudinis naturalis, cuius est similitudo illa magnitudo exteriorum, per quam uoluntas ligabilis est ad praedictas uanitates amandas; et quod dictum est de magnitudine ad praesens, idem est de duratione, si ad amandum praedicta uoluntas ut plurimum perseueret. Uerumtamen de substantiali et naturali bonitate uoluntatis non procedit accidentalis bonitas in substantialem et naturalem magnitudinem, durationem et cetera, uoluntatis, si praedicta non sunt amari licita, sed procedit ex ea oppositum, uidelicet malitia, per quam ligabilis est uoluntas ad malum amandum. Ergo, per oppositum, ligabilis est uoluntas ad amandum bonum, cum aspiciuntur facies pulchrae ornamentaque decora iuxta processum bonitatis in magnitudinem, durationem et cetera, recolente memoria et intelligente intellectu illam malitiam naturaliter odibilem, quae in similitudinem bonitatis de substantiali bonitate procedit. Cum ab aliquo damna suscepta uel uituperia memoria recordatur, tunc ipsa mouet et alligat uoluntatem ad odiendum illum, qui ipsa uituperia intulit siue damna. Uerumtamen, si ex substantiali bonitate uoluntatis procedit accidentalis bonitas, cum magnitudine in substantialem bonitatem, magnitudinem et cetera, memoriae, mouebit quidem uoluntas memoriam ad obliuiscendum damna uel uituperia illata et ad recolendum bonitatem et magnitudinem patientiae, misericordiae et ueniae, cum quibus uoluntas memoriam alligabit ad durabile recordari et se ipsam ad amandum bonum et intellectus ad uerum intelligendum. Obiectum humanae uoluntatis est bonitas, ad quam, amando bonum, uoluntas sine uirtute moueri non potest. Cum ergo uoluntas sit naturaliter mobilis ad bonitatem nec ad eam pertingere possit sine uirtute, est utique uoluntas ligabilis cum uirtute ad bonum amandum et dissolubilis ab amando uitio siue malo. Fiunt autem haec alligatio et haec per consequens dissolutio cum, substantialibus et naturalibus principiis, naturales et accidentales similitudines extrahuntur et reducuntur ad eadem substantialia et naturalia principia, uidelicet accidentalis bonitas ex substantiali bonitate in substantialem magnitudinem, durationem et cetera, et e contrario. Et habent haec fieri, cum ea diligit uoluntas et ea recordatur memoria et ea intelligit intellectus; quoniam sic recolendo, intelligendo et diligendo mouentur ipsae potentiae animae ad per se moueri naturaliter sub ratione suorum naturalium principiorum, per quae et cum quibus se nectunt et alligant coactiue ad amare bonum et ad intelligere uerum atque ad durabile recordari. Ad haec autem omnia potentiae rationales, auxiliante Deo, moueri possunt; quod tamen habet fieri, cum artificialiter per suamet principia naturalia discurrendo mouentur, moto alio principio in aliud et alio tangente aliud recolendo, intelligendo et diligendo, prout alia principia procedunt ex aliis in alia, et prout substantialiter et accidentaliter alia in aliis habent esse. Humanus intellectus, mouens intelligere suum per ambas praemissas propositiones, unde conclusionem subinfert, se alligat in illa conclusione ad uerum intelligendum; quod scilicet intelligere uerum de similitudinibus propositionum informat, cum ipsas similitudines in suo proprio intelligibili attingit, ordinans eas ad unum finem, quae est ipsa conclusio composita ex eisdem. Hoc idem etiam suo modo fit uoluntati, cum duo diuersa diligit, sub ratione finis unius constitutae in una amabilitate ex amabilitatibus ipsorum duorum diuersorum, quod fit, cum amans diligit duas personas similes in una amabilitate bonitatis, magnitudinis et cetera, diligens amabilitatem utriusque sub ratione unius finis, unius amabilitatis, unius bonitatis, magnitudinis et cetera. Et ideo fundatur amantia sic ex uoluntate, quemadmodum ex intellectu scientia, prout dictum est. Cum adamas tangit acum, tunc similitudo de similitudine procedit in similitudinem, uidelicet uirtus accidentalis de substantiali uirtute adamantis in substantialem uirtutem acus recipientis, sub ratione habitus, mixti cum proprio acus habitu uirtuoso. Alligantur autem istae duae similitudines in isto habitu ex eis constituto, qui mouet acum ad magnetem, secundum magnitudinem ipsius habitus in bonitate, duratione et cetera. Hoc idem suo modo fit de amante et amato, cum per aliquas operationes exteriores amans similitudinem suam transmittit in amatum, aut cum amatus in suis similitudinibus ipsas amantis similitudines contemplatur, mouens eas in mente sua, uidelicet aliam earum in alia sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera. Per hunc siquidem motum et mixtionem similitudinum ligatur amicus et cogitur amare amatum suum, necnon etiam per multas alias rationes iuxta huius amantiae processum. Tertia distinctio De gloria Gloria est ipsa delectatio, cui bonitas, magnitudo et cetera, acquiescunt. Est autem gloria principium in substantia substantiale, ut ipsi substantiae sit essentiale et ut bonitas, magnitudo et cetera, ei possint acquiescere, uidelicet delectari; non enim possent in ea delectationem habere, si ipsa gloria pars esset accidentalis substantiae, quoniam maioribus et nobilioribus acquiescere illas non oportet in minoribus et minus nobilibus, nec oportet uoluntatem desiderare delectationem habere plus in accidentalibus, quam in substantialibus, ne magnitudo bonitatis, potestatis et cetera, desint illi, quoniam sic non esset ita uehementer bonitas id, ratione cuius bonum agit bonum; nec ratione durationis posset tantum durare gloria in bonitate, magnitudine et cetera; nec potestas posset esse tanta bonitati, magnitudini et cetera, ratio possendi existere et agere. Quare, his rationibus et multis etiam aliis, manifestum est gloriam esse substantiae partem substantialem. Ex hac igitur parte substantiali procedit accidentalis gloria in cetera substantialia principia, existens cuiuslibet principii. Bonitas enim ita est gloriosa sub ratione substantialis gloriae sicut ipsa gloria bona sub ratione substantialis bonitatis, quocirca quiescibilis est bonitas in gloria, prout accidentalis gloria consistit habitus bonitatis. Haec autem gloria intra substantiam insensibiliter existit, similitudinem suam ad opera potentiarum substantialium extra mittens, sicut in agere uoluntatis, quo mittit delectationem, in uolendo placentia et amabilia et in gustu gustando sapida, et sic in reliquis potentiis similibus istis. Per has delectationes, quae substantiae potentiis insunt, fortificatur intrinseca delectatio, uel si ipsae potentiae passionem sustinent, ipsa intrinseca delectatio debilitatur et in corruptibilibus ad corruptionem debilitando declinat. His ergo sic habitis de naturali delectatione intrinseca et extrinseca, manifestatur ars ligandi uoluntatem ad bonum amandum, delectationibus potentiarum et delectatione intrinseca substantiae concordantibus ad inuicem, atque delectationibus substantialibus et accidentalibus conuenientibus similiter, quorum conuenientia amabilis est et eius opposita disconuenientia odibilis ualde. Fit autem haec conuenientia seu concordantia cum uelle de bonitate, magnitudine et cetera, conformatur, ut sit bonum uelle et magnum et cetera, in operibus uoluntatis; et hoc idem est suo modo de gustare, uidere, audire et cetera. Per ipsam namque bonitatem, magnitudinem et cetera, quae in actionibus potentiarum existunt, delectantur ipsae potentiae et ipsamet substantia in suis essentialibus partibus intrinsecis, uidelicet in substantiali bonitate, magnitudine et cetera, de quibus ipsa substantia et eius potentiae constant. Gloriosus amor est ipse, in quo gloriantur ad inuicem amans et amatus. Is amatum suum amore glorioso diligit, qui gloriosum conceptum concipit amorosum de similitudinibus substantiae gloriosis unitum, existentem de accidentali gloria, scilicet de similitudinibus gloriae substantialis habituatum. Iste autem conceptus, sic gloriose amorosus, in tantum est bonus, magnus et cetera, quantum influentia, quae ab intrinsecitate substantiae ad potentias et de potentiis ad gloriosum amorosum conceptum transit amantis, cum quo suum amatum diligit et in quo gloriantur amans et amatus, scientes et amantes illum amorosum conceptum gloriosum; et hoc idem est e contrario de glorioso amoroso conceptu amati. Isti siquidem gloriosi amorosique conceptus sunt amor in gloria, in quo amans et amatus gloriantur, qui scilicet ambo conceptus, si essent substantiales et essentiales partes cuiuslibet, scilicet amantis et amati, sic quod unus idem esset amor et gloria utriusque, ambobus existentibus una substantia, forent quidem ille amor et gloria ac eorum gloriari in summa magnitudine bonitatis. Uerumtamen hoc esse non potest in illis duobus, quorum sunt substantiae disparatae. Hic autem gloriosus amor, in quo gloriantur ad inuicem amans et amatum, est ipsum subiectum, quod inquirimus, huius Artis, cum quo ligabilis est uoluntas ad amandum bonum, amabile amabilitate bonitatis, magnitudinis et aliorum principiorum existentium ligaminum, cum uoluntas coacta nectitur ad amandum, tunc cum induatur per opera interiora substantiae ad exteriora, cum concordantia similitudinum substantialium et accidentalium, uestiendo et habituando exteriora opera similitudines interiores. Deductis igitur his duabus definitionibus ad nonam regulam et secundum propositum et oppositum particularis per eam informatis, ita quod istae tres ad inuicem correspondent, tunc uniuersale formatur, in quo particulare reperiri potest. Nam in inuestigatione particularis in uniuersali, prout ad hoc in ipsamet regula datur doctrina ac etiam in applicatione duarum praemissarum definitionum ad ipsam regulam, consistit ipsius inuentio particularis, ut sic cum amans suum amorem gloriosum, in magnitudine bonitatis amandi suum amatum, uult multiplicare, potest. Hoc utique secundum processum ipsius regulae et definitiones gloriae, discurrendo per figuras, regulas, definitiones, conditiones et quaestiones huius Artis sic, ut in ipso discursu, finem et quietem sentiat bonitatis et cetera, amandi suum amatum. Hoc enim sentire de necessitate discursus eueniet et durabit multiplicatio gloriosi amoris in ipsius discursus duratione, et amoris boni, magni et cetera, multiplicationemque similiter exaugebit. 0. De differentia Differentia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, sunt rationes inconfusae et per quod bonificans et bonificabile sunt inconfusa et aliud ab alio distinctum. Differentia uero principium est generale, substantiale et necessarium. Generale quidem pro eo quod omne, quod est distinctum seu differens, existit distinctum seu differens ita sub ratione differentiae, quemadmodum omne, quod est ignitum, existit ignitum, sub ratione ignis et omne, quod est bonum, sub ratione bonitatis. Substantiale uero pro eo, quod substantia de differentia constet, potente sufficere se ipsa differre bonitatis, magnitudinis et cetera, bonificantis et bonificabilis et sic de aliis huiusmodi. Nam, si differentia non posset esse in substantia principium substantiale, non posset quidem esse in bonitate, magnitudine et cetera, de substantia substantiale bonificatiuum et substantiale bonificabile et cetera; itaque substantia non esset de substantialibus principiis nec haberet opera substantialia nec aliquod agens naturale producere posset aliud agens in speciem suam; immo principia substantiae permanerent confusa, differentiae definitione destructa. Sed quoniam differentia substantiale principium substantiae consistit, habet esse ratio, quare principia substantiae, aliud ab alio substantialiter distincta, consistunt et quare bonitas habet substantiale bonificatiuum et substantiale bonificabile simpliciter in se ipsa, unde substantiale bonificare et substantiale bonificatum procedunt ad substantiam per uiam generationis de se ipsis constituendam; hoc idem similiter est de magnitudine et cetera. Adhuc etiam oportet differentiam esse principium substantiale, ut differentia bonitatis et differentia magnitudinis et cetera, habeant unde procedant et ut habeant subiectum proprium substantiale, sicut habet bonitas accidentalis procedens in magnitudinem, durationem et cetera, substantialis bonitatis. Nam, praeter hoc subiectum, accidentalis differentia non sustentaretur neque magnitudini bonitatis sufficere posset. Est ergo differentia substantiale principium, unde differentia procedit accidentalis in bonitatem, magnitudinem et cetera, ad differentiandum bonitatem, magnitudinem et cetera, ut rationes reales appareant inconfusim. Et quoniam differentia substantialis habet in se substantialiter simpliciter proprie et naturaliter differentiatum et differentiabile, existit ipsa fons durabilis et abundans accidentali differentiae, cum ea per omnes partes substantiales et accidentales substantiae diffusa, propter quam diffusionem consistunt omnes partes aliae ab aliis inconfusim distinctae, qualibet earum intense permanente id, quod ipsa est, et in alia existente et ab alia similitudinem accipiente. Existit ergo differentia principium necessarium, quoniam praeter eam, nullum opus esse posset nec etiam aliquid ab aliquo differre. Ex hoc enim quod existit, differentia est necessario ratio entibus omnibus, ut in existere et agere sub ea sint distincta, ita quod ceteris principiis existentibus in differentia similitudinem recipiunt, per quam distincte existere possunt; et existente differentia id, quod ipsa est, substantialiter conuertit se quidem ita cum suomet esse, sicut bonitas cum illo ente, quod tantummodo bonum est. Et sicut bonitas in creatis, substantiale principium existens, non conuertitur cum propria entitate substantialis magnitudinis et cetera, ita nec differentia substantialis in creatis; et idcirco est ipsa differentia ratio distinguendi omnia, quae substantialiter et accidentaliter in ipsa existunt, ita quod in substantia bonitas, magnitudo et cetera, sunt principia differentia, sic quod non conuertuntur; et sicut ipsa principia sunt omnia bona sub ratione bonitatis, et magna sub ratione magnitudinis, et sunt principia sub ratione principii, et finis sub ratione finis, ita sunt differentia et distincta sub ratione differentiae. Haec autem differentia est simplex et indiuisibile principium, unde procedunt simplicia principia decisa et indiuiduata numero, specie et genere. Sed differentiam generalem indiuisibilem esse oportet, ut diuersitati substantiarum distinctarum et indiuiduatarum per uiam generationis sufficere possit et ut ad eam per uiam corruptionis particulares differentiae reuertantur. Haec etiam generalis differentia indiuisibilis, indiuisibilitatem suam substantialem per agens naturale in substantiam indiuiduatam transmittit, in qua una existit differentia, sicut in plantam aut in corpus animalis, sub ratione cuius ceterae partes differentes existunt, ut dictum est. Haec autem differentia inuisibilis est et inimaginabilis; eius uero figura in imaginabili differentia partium substantiae consistit, in extremitatibus substantiae apparens. Duobus modis tamen differentiam considerari oportet, uidelicet secundum quintam regulam, quoniam alia est differentia secundum realitatem, alia uero secundum rationem tantum. Secundum realitatem quidem, sicut ea, quae in creaturis existit, ut dictum est, quod patet in homine uel in aliquo alio supposito creato, quoniam in eo est differentia inter bonitatem, magnitudinem et cetera; nam ablata ab ipsis principiis differentia in ipso supposito creato, conuerterentur in eo ipsa principia sicut in Deo; et sic de necessitate foret aequale Deo unitate numerali nec haberet Deus naturam existendi excellentior in magnitudine numeri, quam eius effectus, quod est impossibile. Differentia secundum rationem tantum est ipsa, quam praeter realem entitatem subiecti facit humana ratio, sicut est differentia inter bonitatem et magnitudinem et cetera Dei; nam sine tali differentia non posset ipsa ratio proprietates Dei contemplari. Et sic est differentia inter Deum et eius effectum et inter angelum et angelum, animam et animam, animam et hominem, quam scilicet differentiam, sub uniuersali differentia, humana ratio sumit, quae nihil realiter existit, in quantum humana ratio eam sumit uniuersalem; sed in quantum sumit inter praedicta differentiam comparatiue, scilicet in hoc, quod Deus est et eius effectus est realiter, et sic de aliis praedictis, et unus non est id, quod alius, existit realis ipsa differentia sic sumpta, quae realiter existit in hac comparatione, quae est alium non esse alium. Unde haec differentia uniuersaliter sumpta, ut primo dictum est, nihil est extra rationem, quoniam sic oporteret differentiam, quae existit inter Deum et eius effectum, esse subiectum particulatum, sub qua essent Deus et eius effectus, et sic oporteret eam esse aliud, quod non esset Deus nec creatura, quod est impossibile. Haec autem omnia, quae dicta sunt, et multa etiam alia sub ratione differentiae considerari oportet; et quaecumque de illa considerationes fiunt iuxta hunc processum, sunt regulae connectendi uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum sub differentiae ratione. Omnia namque, quae de differentia dicta sunt, amabilia et intelligibilia sunt et eorum amabilitate et intelligibilitate uoluntas et intellectus sunt ligabiles, obiectando illi haec, quae de differentia declarantur. Amoris differentia est ipsa, quae amantem et amatum in amare facit esse distincta. In substantia differentia substantialis in substantialem amorem differentiam transmittit accidentalem, ut in amore similitudinem suam habeat, quam dat amori; et haec est amoris differentia, cuius subiectum est differentia substantialis. Ideoque substantialis differentia substantiali amori subsistit, in quo similitudo substantialis differentiae relucescit; et e contrario subsistit amor differentiae, dans illi similitudinem suam, et sic subsistunt principia substantialia alia aliis e contrario, ut alia ab aliis ad inuicem similitudines suas acceptent. Haec etiam amoris differentia facit amantem et amatum in amare permanere distinctos, amante existente amatiuo et amato amabili inconfusim in amare. Per eorum enim inconfusionem in amare, alius est amatiuus et alius est amabilis et eorum amor, in ratione sui ipsius, est unummet principium et eadem natura. Hic autem amor substantialis indiuisibilis existit substantialiter, sed ex hoc, quod substantialis differentia, per totum ipsum substantialem amorem existens, suam similitudinem illi confert, existit quodlibet aliorum principiorum aliud in alio et sequitur substantia et proprium amatiuum et amabile amoris in amore diuersificata, sub ratione formae et materiae, existentium actu in amare. Haec enim diuersificatio substantialiter fit ex amoris differentia, ex hoc, quod amor amorificat diuersificatiuum et diuersificabile in diuersificare, de amorificare habituato. Haec omnia, quae nunc dicta sunt, et multa etiam alia pertinent intra substantiam ad definitionem praedictam; et quoniam modum, per quem amor est amabilis perscrutamur, Ars ideo traditur ligandi amorem amantis ad amandum amabile, in cognitione amorificae differentiae, quae amantem et amatum, sic in exterioribus sicut in interioribus, in amare facit esse distinctos. Haec ergo doctrina, quam tradit Ars ad habendum cognitionem differentiae amoris, est uinculum ligandi amantem et amatum ad amoris differentiam, secundum haec praedicta. Applicatis igitur his duabus definitionibus cum his, quae de ipsis dicta sunt, ad decimam regulam sub contemplationis forma, traditur modus ligandi uoluntatem ad amare bonum et intellectus ad intelligere uerum, contemplando Deum, secundum ipsius regulae et istarum duarum definitionum processum, correspondente termino termino, secundum concordantiam bonitatis, magnitudinis et cetera, in differentia et amore et contemplatione, de qua scilicet concordantia omnis contrarietas extrahatur, qua humana ratio considerare potest, diligendo ipsam concordantiam et odiendo eius oppositam contrarietatem. Et quoniam hoc artificium secundum processum suum intelligibile est et amabile, ligatur ideo amor ad bonum amandum et intellectus ad uerum discernendum. De concordantia Concordantia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, in uno et in pluribus concordant. Est autem concordantia simplex principium uniuersale, cui cetera subsistunt principia ad essendum concordantia et concordabilia, sicut bonitas, magnitudo et cetera, quae sub concordantiae ratione unam substantiam unire concordant, in qua concordant ad plura, scilicet bonitas, magnitudo et cetera, quae in bonificare, magnificare et cetera, concordant amorem et eius amabundosum, amorosum, amatiuum, amantem, amare, amabile et amatum et etiam quantitatem, qualitatem, relationem et cetera, in amore. Concordantiam oportet esse principium substantiale in substantia, ut agens naturale habeat, unde possit per uiam generationis producere substantiale concordatiuum et substantiale concordabile in conformando, de substantiali concordantia, bonificatiuum, bonificabile, magnificatiuum et magnificabile et cetera substantialia, et ut substantialis concordantia proprium subiectum habeat substantiale, de quo in bonitatem, magnitudinem et cetera, procedat ad hoc, quod in ceteris principiis concordantiae similitudo consistat, per quam substantialis concordantia alia principia cum aliis concordare possit et unire, quod est ne ipsa principia disparata sed potius unita consistant. Haec autem concordantia substantialis transfert ad contrarietatem, existentem in substantia, similitudinem suam, in qua conuertit contrarietatem in concordantiam, ipsa contrarietate permanente ipsamet; sicut concordantia, quam habent aer et ignis, sub ratione caloris, ad substantiam conseruandam, quae illam contrarietatem, quam ipsi habent, sub ratione siccitatis et humiditatis, conuertit ad essendum passiuam qualitatem sub ipsamet concordantia aeris et ignis. Fit haec quidem conuersio inter ignem et aerem per concordantiam caloris, de igne in aerem procedentis; et hoc autem cum bonitate, magnitudine et cetera, qui sunt habitus concordantiae, qui existentes etiam id, quod sunt in concordantia, sunt quilibet habitus aliorum principiorum sub habitu concordantiae, sicut bonitatis, magnitudinis et cetera, quae de accidentali concordantia habituata consistunt. Et ideo sequitur quod etiam, sicut alia principia substantiae, sub ratione principii, sunt ipsius substantiae principia, ita etiam sunt concordantiae substantiae sub ratione concordantiae; et ita similiter bonitates et magnitudines et cetera, sub ratione bonitatis et magnitudinis et cetera. Haec autem concordantia substantialis intra substantiam substantialiter existit, cum sit eius pars substantialis, de qua procedit accidentalis concordantia, similitudo in bonitatem, magnitudinem et cetera substantiae, ut ipsa substantialis concordantia similitudines suas proprias in eas apponat. Ac etiam ex hac concordantia interiori substantiae procedunt eius similitudines ad opera exteriora ipsius substantiae; et hoc patet in homine agente aliqua, sub ratione concordantiae bonitatis, magnitudinis, concordantia interioribus operibus substantiae; et hae similitudines interiorum sunt amabiles et intelligibiles secundum amabilitatem et intelligibilitatem operum interiorum substantiae, quocirca tradita cognitione de concordantia interiori habetur Ars alligandi ad amantiam uoluntatem et ad scientiam intellectum. Amoris concordantia est ipsa, in qua amans et amatus in amare concordant. Haec amoris concordantia uenit ad amantem, cum similitudinibus bonitatis et cetera, et ad amatum etiam diligentem suum amantem; et istae duae concordantiae, uidelicet amantis et amati, uenientes cum similitudinibus bonitatis, magnitudinis et cetera, in uno amare, de praedictis similitudinibus unito, concordant. Et hoc ita fit per artem amoris, sicut uoces duorum musicorum per artem musicae sunt sub uno sono concordes; nam praesens Ars amoris ita est amabilis ratione concordantiae, sub ratione similitudinum applicatarum ad amorem, sicut uoces duorum musicorum arte musicae sunt unibiles ad unum sonum. In concordantia ergo similitudinum amoris bonitatis, magnitudinis et cetera, consistit huius amantiae doctrina, concordando amorem, sub ratione praedictarum similitudinum, in uno amare amantis et amati, ad unum finem ordinato. Requirit praesens Ars amatiua has duas definitiones ad regulam undecimam, sub abstractionis et contractionis forma, transmitti, sicut in particulari quaesito ipsae duae definitiones et regula concordent, distrahendo contrarietatem a concordantia et odibilitatem ab amore et malitiam a bonitate et sic de aliis; et contrahendo amorem ad concordantiam bonitatis et cetera, et concordatiui et concordabilis et amoratiui et amorabilis et bonificatiui et bonificabilis et cetera, et ad concordantiam regulae et definitionum. Ratione quidem huius Artis artificialis processus, poterit artista ligare uoluntatem suam ad bonum et intellectum suum ad uerum, cum distractio et contractio et duae definitiones praedictae sunt, ui naturae, intelligibiles et amabiles sub ratione concordantiae; tali namque naturae sunt alligabiles uoluntas et intellectus. De contrarietate Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter diuersos fines. Est autem contrarietas uniuersale principium, cui quaecumque contrariatiua et contrariabilia substant; per ipsam enim concordantiam et in ipsa concordantia sunt quaedam aliis contraria, ipsa contrarietate existente ratione contra concordes fines ad unum finem sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera. Est etiam contrarietas naturaliter accidentale principium in substantia, per quam res definiuntur, ut in tertia regula patet, sicut contrarietas caliditatis et frigiditatis, humiditatis et siccitatis in substantia et sicut contrarietas in peccatore, sua opera exteriora peruertente in contrarias similitudines operum interiorum substantiae, naturaliter concordantium; sicut fit cum bonitas et pulchritudo uxoris naturaliter concordant et uir eius peccator plus diligit pulchritudinem uxoris suae, quam eius bonitatem, unde nascitur contrarietas in amore uiri et uxoris, quae scilicet contrarietas est bonitatis et malitiae, magnitudinis et paruitatis et cetera, cum uitium sit plus diligi minus nobilia, quam magis nobilia. Nam, in tali dilectione deest magnitudo bonitati, durationi et cetera, et e contrario; et talis contrarietas est ipsa, quam inquirimus, cuius sequendo artificiose processum, doctrina traditur dissoluendi uoluntatem a tali contrarietate innaturali et contraria fini bonitatis, magnitudinis et cetera. Haec siquidem contrarietas odibilis est sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, quoniam eius oppositum est amabile sub earundem ratione. Idcirco uoluntas naturaliter dissolubilis est a malitia et paruitate amoris, ligabilis uero ad bonitatem et magnitudinem amoris, ad quam solutionem et ligationem haec Ars suos scientes edocet peruenire, qui amatores amoris amabilis esse sitiunt, odii odibilis inimici. In substantia non potest contrarietas esse principium substantiale, quia multae contradictiones et inconuenientia sequerentur in ceteris principiis, quae, ut dictum est, in substantia substantialiter existunt, sicut in bonitate, magnitudine et cetera, quae similitudines suas ad inuicem communicant sibi ipsis sub ratione concordantiae, dantis similitudinem suam cuilibet aliorum principiorum et e contrario, sub ratione finis unius. Hoc autem idem fieret de contrarietate, si foret substantiale principium; unde sequeretur, quod contrarietas naturalem apponeret resistentiam inter bonificatiuum et bonificabile, magnificatiuum et magnificabile, bonificatiuum et magnificabile et cetera, necnon etiam inter bonitatem, magnitudinem et cetera; et sic existerent omnia principia confusa, resistentia substantiae fini adeo, quod aliqua substantia de suis principiis naturalibus produci non posset nec uniri. Et posito quod alia uita sit, quam exspectamus, nullum corpus ratiocinatum sine naturali contrarietate substantiali posset esse, nec in eodemmet numero suscitari neque glorificari neque concors fieri nec haberent eius principia finem, cui acquiescere possent; sed ex eo, quod contrarietas est accidentale principium, potest esse passiua qualitas sustentata in substantiali concordantia et translata in concordantem qualitatem, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, sicut patet in colerico, in quo consistunt contrariae qualitates sub proportionata concordantia agentis et uiuentis de contrarietate, quam habent qualitates secundum comparationem. Contrarius amor est ipse, qui bono et magno amori amantis et amati resistit, quod fit cum plus diliguntur honores, diuitiae, deliciae et prosperitates mundanae, quam proximus. Est autem amor iste transitoriorum bonorum contrarius bono et magno amori, quoniam melius est amari proximum, quam cetera, quae dicta sunt, cum magis sit amabilis homo, quam illa praedicta. Cum quis etiam plus diligit semet ipsum aut uxorem aut filios aut parentes, quam dominum Deum nostrum, tunc talis amor contrarius est bonitati, magnitudini et cetera, amoris, cum Deus sit amabilis super omne creatum. Iste quidem amor, qui bono et magno amori contrariatur, contrarius est naturae principiorum amantiae; quod est naturaliter odibile, quoniam amabilis est ipsorum principiorum natura et concordabilis bono et magno amori amantis et amati. Ad hanc enim odibilitatem et ad hanc amabilitatem naturaliter uoluntas est annexibilis, ad odiendum ita malum et paruum amorem et diligendum bonum et magnum amorem, sicut intellectus ad intelligendum ueritatem eorum, quae dicta sunt et eorum opposita falsitatem; aliter sequeretur odibilitatem et amabilitatem magis esse obiectabiles intellectui, quam uoluntati, et ignorabilia et intelligibilia magis esse obiectabilia uoluntati, quam intellectui, quod est impossibile. Quare necessario doctrina manifesta est per haec, quae dicta sunt, alligandi uoluntatem ad amorem bonum, magnum et cetera, obiectando ita res secundum earum amabilitatem et odibilitatem, sicut secundum earum affirmabilitatem et negabilitatem. In duodecima regula modus traditur, per quem intentio et finis naturaliter sunt occasio audaciae et timoris. Quare, applicatis his duabus definitionibus ad ipsam regulam, secundum ea, quae de illis et de regula dicta sunt, formatur uniuersale amoris, magno animo amabile et timibile sub habitu intentionis et finis, ad particularia quaesita sub ratione contrarietatis inueniendum, animose resistendo his omnibus, qui intentioni et fini contrariantur et concordando suis oppositis, qui intentioni et fini concordant; quod fit cum resistitur malo et paruo amori, per quem plus diliguntur honores, diuitiae, deliciae, uxor, filii, parentes et quaecumque creata, quam dominus Deus noster, quoniam finis et intentio istorum amori naturaliter aduersantur. Amor quidem istorum, cum fit maior amore Dei, naturaliter terribilis est et timibilis et eius oppositus amor naturaliter desiderabilis et amplexibilis, dans naturalem audaciam et animositatem ad plus amandum Deum, quam omne creatum. Hac igitur mixtione huius regulae et duarum definitionum praemissarum sequendo processum, doctrina traditur connectendi uoluntatem et intellectum ad bonum et uerum. Quinta distinctio, secunda pars Septima quaestio Quaesitum fuit ab amico, utrum amatus suus complete dedisset ei similitudines suas. Solutio: Uirtus est origo unionis bonitatis, magnitudinis et cetera, in uno bono, magno et cetera. – Uirtus amica – dixit amor –, huic responde quaestioni pro amico. – Amor – inquit uirtus –, secundum definitionem meam uolo his sermonibus huic quaestioni respondere: – Ignis dat similitudinem suam aeri per quanto calorem suum illi tribuit, retinens ita sibi calorem suum, quod dat aeri, quod utriusque unus est calor sed alius secundum ignem, alius secundum aerem: Nam secundum ignem est essentialis, secundum aerem uero accidentalis. Et quoniam ignis et aer unum habent calorem, tantummodo illum quidem participant utrique. Hoc idem suo modo est de aliis elementis, quoniam isto consimili modo similiter participant in supposito elementato de ipsis composito, oriente me, uirtute, de similitudinibus, quae alia elementa ad inuicem dant aliis accidentaliter, quolibet eorum retinente suam propriam similitudinem et alterius. – Unde ego, uirtus, ortum habeo de illorum bonitate, magnitudine et cetera, ita quod substantialiter et accidentaliter orior de quolibet principiorum, ut in definitione mea significatur; substantialiter quidem in quantum sum pars substantialis substantiae, transiens per bonitatem, magnitudinem et cetera, quae sunt substantiales partes. Dum autem per eas transcendant complete similitudines suas mihi habenti meas, idcirco ex omnibus illis orior eademmet essentia, quae ego sum, et procedo cum totis illis partibus in unam substantiam compositam de totis illis partibus substantialibus unitis, componendo ipsam substantiam, et subiectis partibus accidentalibus substantiae unitae. – Haec autem omnia perfecte in generatione et indiuiduatione substantiae esse oportet; nam generatio et indiuiduatio substantiae, aliter non posset esse nec aliae partes esse in aliis nec elementa ad inuicem participare. His itaque habitis amatum ergo et amicum ad inuicem oportet participare in unam bonitatem, magnitudinem et cetera; quod si non, utique non possent habere ipsam tantam bonitatem, magnitudinem et cetera amoris, quas oportet eos habere. Immo participarent uehementius elementa similiter magisque coniuncte in substantia quam amatus et amicus, quare de necessitate oportet amatum dedisse amico complete similitudines suas, prout eum oportet dare et amicum acceptare; sicut ego, uirtus, in unitatem tui amare, amor, possim oriri, qui complementum amandi non posses habere, si daret amatus amico suo similitudines suas imperfecte. Uirtuosus amor est ille, de quo uirtuosum oritur amare. – Et quid est tibi, amor? – ait uirtus. Possesne esse uirtuosus et oriri de te uirtuosum amare complementum, nisi amatus suam bonitatem, magnitudinem et cetera complete suo daret amico? Utique non, quia sine complemento dantis et recipientis non posset amare completum oriri, quoniam amatiuus et amabilis et amare etiam sic necessario pateretur defectum. Quare ego, uirtus, in amare oriri complete non possem, sine completa datione et receptione similitudinum, sed, quoniam amatus est amabilis complete, oportet eum habere completum amatiuum, quod habere non potest, nisi ipse amatiuus det complete similitudines suas et nisi amicus complete illas acceptet, sicut ambo participare possint, existentes una eadem bonitas, magnitudo et cetera et unum bonum, magnum et uirtuosum amare. – Amice – dixit amor –, tuus summus amatus est ens substantiale absque aliquo accidente, et tu es ens unitum ex substantialibus partibus et accidentalibus, quoniam homo es et talibus partibus te unitum esse oportet, uelut in septima regula significatum est. Tu igitur scis si tibi complete similitudines suas dedit, quoniam si complete, oportet te necessario habere completam bonitatem et completam magnitudinem et completam perseuerantiam et cetera, sicut numquam tua bonitas, tua magnitudo et cetera tuum offenderint amatum. Quoniam, si amatum tuum offenderis, sequitur aut quod amatus tuus similitudines suas tibi complete non dederit, aut quod eas nolueris acceptare; itaque pendet hic defectus aut ex parte tui aut ex parte tui amati aut ex utraque parte. – Quare consilium tibi praesto: Recurrere ad hanc regulam praedictam et eam, prout posita est, consideres substantialiter et accidentaliter. Deinde ad eam applices duas definitiones antedictas uelut in tertio paragrapho de definitione uirtutis doctrina data est et secundum ea, quae in te poteris inuenire, respondeas quaestionem. Amati magnitudo, uirtus et gloria transmiserunt per amorem similitudines suas ad amicum, ut amicus haberet eas in amare. – Amor – amicus ait –, nonne scis quoniam amatus mihi complete dedit similitudines suas? Numquid eas detulisti mihi? Numquid magnitudo, uirtus et gloria mei amati tibi tradiderunt eas portandas mihi, quemadmodum in secunda conditione `magnitudinis uirtutis habetur? Heu, amor – inquit amicus –, si complete non dedisset eas mihi meus amatus, quomodo mitterent eas magnitudo, uirtus et gloria? Quoniam nullus defectus sed potius omnis perfectio conuenit eis. Sed etiam tu nuntius es, cuius est non defectum, absit! sed potius complementum ex amato meo portare! Et nonne tu, amor, es ipse qui considerationes, desideria, fletus, suspiria, labores, languores et mortem de me portasti ad amatum meum et quicquid propter amorem et amatum sustineri potest laborum eundo per uiam bonitatis, magnitudinis et cetera? – Haec quidem omnia sublatus sum propter eum amandum, laudandum, honorandum et seruiendum ei, nec una die neque media nec hora unica neque momento me recordor eum offendisse. Eia, ergo, amor: Unde posset hoc adesse, quod amatus tantum et talem habuisset amicum nec eidem similitudines suas complete dederit nec ipse amicus recepit eas complete? Profecto numquam tanta miranda fuerunt. Et de te uirtuti conqueror, quoniam ex hoc aduersum me suspectionem habuisti; per te quidem aduenit mihi quicquid ex amato meo recepi. Immo, contra te potest amatus meus rancorem habere, quoniam eum suspectum habuisti utrum similitudines suas dedit mihi complete. – Dic ergo mihi, amor, quis esset amatus meus nisi bonitatem, magnitudinem et cetera daret, ex quo illas dare potest? Responde mihi, quid esset eius largitas? Inflammatus exstitit amicus et clamauit: – Amor, amor, ut quid tuum inculpas seruitorem? Octaua quaestio Quaesiuit amicus ab amoris differentia, utrum gloria et ueritas in amato suo essent rationes reales et inconfusae, alia existente alia eodem numero. Solutio: Ueritas est id, quod est uerum de bonitate, magnitudine et cetera; et uerificare est id, quod est uerum de bonificare, magnificare et cetera. Amoris differentia respondit amico his sermonibus dicens: – Sicut continetur in definitione ueritatis, sic huic quaestioni respondendum est, uidelicet ut definitio et quaestionis solutio sint concordes, quarum concordantiam sic habet esse: Ueritas in amati essentia actum bonitatis, magnitudinis et cetera ponit in uerum, ita quod bonitas est bonificans et magnitudo magnificans et cetera; tale namque uerum adeo bonum, magnum et cetera conuenit actui ueritatis et magnitudinis et cetera. Potest autem haec operatio fieri ratione potestatis, quae est id, per quod bonitas potest existere id, quod ipsa est, et agere bonum, similiter et magnitudo suo modo et cetera. Hoc etiam potest ueritas in uerum ponere, ex quo magnum bonum est et ex quo potestas est id, ratione cuius ueritas potest existere et agere et ex quo magnitudo est id, ratione cuius ueritas est magna in existere et agere. Similiter et ex quo bonitas est ueritati ratio ponendi in uerum magnum bonum, bonitate existente ratione bono agendi bonum magnum uerum et cetera. Et secundum quod habet esse de ueritate et cetera, sic etiam habet esse de gloria, quae ponit in quietem omnes actus dignitatum, in quam quaelibet earum alii complete tribuit similitudinem suam et in quam quaelibet ab alia complete recipit illam, retinente qualibet earum similitudinem suam, quam tribuit, et eas quas a qualibet aliarum acceptat. – Haec autem omnia per me oportet fieri, quae sum differentia consistens per omnes actus, sic quod omnibus aliis dignitatibus tribuo similitudinem meam, per quam ipsae permanent inconfusae, existente qualibet hoc, quod ipsa est, conuersa cum suomet actu; ita quod in actione cuilibet earum apparet et existit quaelibet ipsarum realis ratio et apparet eius agentia seu actio realiter et inconfuse. Et quoniam in qualibet ipsarum existit magnitudo infinita, retinet quaelibet se esse aliam in uno eodem numero, ut nec aliqua ipsarum nec ego limitatae simus uel finitae; quoniam, si alia nostri non esset alia eodem numero et eadem essentia et natura, essent utique, amice, in tuo amato multae essentiae et naturae, alia earum non existente alia, et esset unitas mea perdita, ita quod multae essent in eo differentiae similiter et unitas bonitatis perdita, quia sic essent multae bonitates, quarum alia non esset alia; ita quod deessent in amato tuo bonitas, magnitudo et cetera unitatis et nulla esset in amato tuo dignitas, quae permanere posset id, quod ipsa est, nec aliqua illarum ab alia similitudinem suam acceptaret. – Et quoniam haec sunt impossibilia de necessitate, quaelibet nostrum est id, quod ipsa existit, et insimul et quaelibet permanemus unamet essentia et natura et unus amatus et est quaelibet alia eodemmet numero et existit cuilibet nostrum realitatis inconfusa et apparet eius inconfusio in operatione, quam habemus quaelibet nostrum. Haec autem essentia et apparentia realitatis et inconfusionis est meus actus seu operatio; quoniam, sicut infinitas magnitudinis nos retinet omnes aliam esse aliam, ut nulla nostrum sit finita sed potius infinita; et sicut potestas possificat et bonitas bonificat et ueritas ponit in uerum et uoluntas diligit istud totum, sic ego, differentia, in existentia et in operatione manifesto hoc idem, retinens suam realitatem cuiuslibetque operationem ab alia inconfusam; et hoc intelligit necessario sapientia et ueritas hoc idem ponit in uerum. Haec autem omnia et alia quam plura, amice – dixit differentia –, potes intelligere et amare de tuo amato, si bene nostras definitiones et processum studueris huius Artis. Uerus amor est ipse, qui ab odibili amore falso distat. – Heu, amica differentia – dixit amicus –, benedicta sis amica! Quantam de amato meo mihi dedisti notitiam! Non taedeat te, precor, immo placeat: Dic iterum mihi sermones de amato meo! Quoniam, quanto plura mihi de ipso manifestas, tanto magis eum mihi repraesentas et tanto ad amandum eum uehementius meam alligas uoluntatem. Tunc amoris differentia ait illi: – Amice, quanto magis uerus amor ab amore odibili falso distat, tanto melior est et nobilior. Amor autem tui amati est ipsamet ueritas eius et e contrario; et ideo cum iste sit illa et e contrario, distat amor per se ipsum ab odibilitate et ab amore falso et eo ipso et e contrario distat per ueritatem ab amore falso odibili. – Manifestum est autem quoniam haec distantia, cum hoc maior est, si sint ipsae dignitates rationes reales et inconfusae, ita quod sint eodem numero unamet essentia et natura et unus amatus. Haec siquidem distantia potest esse, ponente qualibet nostrum semet ipsam et eam operationem, quam quaelibet habet in alia, ad hanc distantiam iam praedictam. Quare, si in tuo amato ueritas et gloria et cetera, non essent rationes reales et inconfusae, alia existente alia, non esset praedicta distantia tanta, itaque deficeret magnitudo bonitati et cetera et e contrario. Unde per omnes ipsas sequerentur malitia, paruitas et cetera, quod est impossibile. Ergo, quia ueritas, gloria et amor et cetera sunt rationes reales inconfusae, qualibet earum existente alia, tanta est praedicta distantia quod non potest esse maior et ducit in actum apparentiae, in quanto ueritas uerificando distat a falsitate et amor amando distat ab odibilitate et gloria gloriando remouetur a poena, et sic de aliis huiusmodi. Adeo gratiosos sermones de amato suo suscepit amicus a differentia, quod a fletu desistere non potuit, dicens: – Amate mi, dum eam in te considero maximam operationem, quam amoris differentia sui gratia mihi retexit et eam applico ad duas definitiones antedictas cum octaua regula, tunc super quaestione proposita totum me sentio dilucidatum ex ea et mirabiliter excitatus sum ad te super omnia diligendo. Quia, dum considero et desidero bonitatem tuam per semet ipsam et ipsum magnum bonum, quod agit dando similitudinem suam magnitudini et ceteris dignitatibus tuis, ita quod omnes permanent unamet bonitas eadem et unum bonum ipsummet; tunc, totus excitatus, motus sum necessario te amare sub ratione bonitatis et amare etiam cetera bona et omnia, quae bonificat bonitas. Iterum, dum considero et desidero quod ueritas ponit in uerum ea, quae de tua bonitate et eius operatione atque de uero amore distante ab amore falso odibili, considero et desidero, tunc est ita mihi manifesta et proportionata amabilitas tuae bonitatis, quod amore et amare me totum sentio comprehensum. Hoc idem est mihi, cum desiderans considero magnitudinem tuam post bonitatem et sic de aliis, secundum doctrinam, quam differentia mihi dedit. – Quomodo ergo, amate mi, narrare possem delectationem et complacentiam, quae mihi largitur amor, considerando de te magno desiderio haec praedicta? Haec idem est mihi de tua aeternitate, potestate et cetera; si enim ipsas similiter uno tempore possem in meis desideriis considerare, quis aestimare posset meae considerationis et desiderii delectationem? Unde, amate mi, si tua bonitas, magnitudo et cetera, non essent rationes reales et inconfusae, alia existente alia, quomodo ergo te possem considerare et amare? Quid possem de te scire et desiderare et quid mihi ualeret si de te considerarem bonitatem, magnitudinem et cetera? Et quod deessent tibi et quaecumque de te considerare possum et desiderare? – Ecce, amate mi dilectissime, quanta et quam inexistimabilia donasti mihi, quia me facis diligere et intelligere te! Ecce quantos labores et quanta pericula pertransire me oportet ad tibi seruiendum, ad te honorificandum et ad te laudandum! Si ueritas et gloria non existerent rationes reales inconfusae, non requiesceret ueritas in gloria nec amor in amare. – Amice mi – dixit amor –, secundum hanc primam conditionem `ueritatis et gloriae patet quaestionis conclusio, quam amoris differentiae fecistis; quoniam, si ueritas et gloria, alia eorum existente alia, non essent rationes reales inconfusae, cum alia illarum sit alia, non posset ueritas in gloria requiescere nec ego etiam in amare, quoniam ueritati malum esset eam esse gloriam eodem numero, ex quo perderet inde realitatem suam et propriam inconfusionem et ex quo bonitas, magnitudo et cetera, non essent uerae in existere et agere, sub ratione ueritatis; et quoniam hoc esset malum ueritati, similiter et omnibus aliis. Quare in gloria nec ueritas nec aliqua aliarum quiescere posset nec ego in meo amare quiescere, si diligerem ueritatem et gloriam non esse rationes reales et inconfusas, quoniam malum amare et defectiuum sic haberem, diligens malum et confusionem atque priuationem realitatis et rationis, ueritatis et gloriae et omnium aliarum, quia meum amare sic esset mihi poena et meum odire requies, quod est impossibile. Ergo huius impossibilitatis oppositum est necesse. Nona quaestio Quaesiuit amicus ab amore, utrum in gloria sui amati cessaret amare. Solutio: Gloria est ipsa delectatio, cui bonitas, magnitudo et cetera, acquiescunt. – Amice mi – dixit amor –, gloria est principium substantiale, prout in eius definitione continetur et eidem acquiescunt cetera principia, sicut bonitas quae, bonificans magnitudinem, durationem et cetera, acquiescit substantiae et enim est ei requies agere bonum et existere id, quod ipsa est, absque detrimento alicuius sui esse. Hoc idem etiam est de magnitudine quiescente, magnificando bonitatem, durationem et cetera, et permanendo id, quod ipsa est; similiter et de duratione, potestate et cetera. Haec ergo omnia principia non cessant acquiescere existentia ea, quae sunt, et agentia inter substantiam continue aliud in alio; aliter substantia uiuere non posset, nec formaliter nec materialiter esset id, quod ipsa existit. Omnis ergo requies, quam habent ipsa principia, de quibus substantia composita est, consistit sub ratione gloriae ita, sicut ignis existit ratio omni calori igneo. – Est autem haec gloria pars substantialis, dans, sub ratione quietis, similitudinem suam ceteris substantialibus partibus et principiis substantiae, per quam scilicet similitudinem consistit substantia in delectatione et quiete. Post hanc uero gloriam intrinsecam substantiae est alia gloria, quae ab extrinsecus aduenit aut per sensus corporales aut per tres animae potentias et in hac gloria et delectatione inuenit suppositum quietem. Sed haec multotiens impeditur, cum extrinseca non bene apta sunt ad res intrinsecas applicari et ex hoc substantia pluries poenam incurrit aut per calorem aut per frigus aut per famem aut per sitim aut per aliquam infirmitatem aut per iram, ignorantiam et sic de aliis huiusmodi. – Sed amice – dixit amor –, in gloria nostri amati non cessabis amare quoniam, sicut in te tua principia, de quibus constitutus es, non cessant existere et agere, alio dante alii similitudinem suam, sic et multo melius tuum non cessabit amare; erit namque requies omnium partium tuarum in tua gloria naturali et in gloria tui amati, in qua tuum amare non cessabit contemplari. Gloriosus amor est ipse, in quo gloriantur ad inuicem amans et amatus. – Amice – dixit amor –, in gloria concipies de amato tuo gloriosam amorosamque meditationem, indutam et ornatam similitudinibus et secretis, quae tibi tuus dabit et reuelabit amatus. Istae autem similitudines erunt bonitas, magnitudo et cetera. Idcirco non poteris cessare amare, quoniam ibi erit magnitudo, te faciens magnum, et aeternitas, te faciens durare et bonitas, te faciens bonum, et cetera. Si enim ibi cessaret amare tuum, tui quidem amati similitudines deficerent tibi poenamque patereris in defectu isto, quod ex eis haberes; itaque non esses in gloria tui amati. Laetus fuit amicus super his, quae sibi dixit amor et clamauit dicens: – Ha, amor, amor! Ha, amare, amare! Et quid te comparare posset? – Amorose amice mi – dixit amor –, recurre ad nonam regulam et ad duas definitiones iuxta processum illius et ipsarum definitionum sibi additarum, quoniam applicatione facta manifeste cognosces, quoniam aliquo modo tuus amatus sustinere non potest in gloria aliquem amorem otiosum esse, quia gloria eius haec sustinere non posset nec amor amati et amici foret ratio glorificationi, ex quo fieret otiosus, quoniam, praeter amare, operationem nullam habere posset. Figurae igitur et regulae et definitiones et conditiones ac etiam quaestiones et totus modus et processus huius Artis, omnium istorum manifestationem tibi ministrabit, quae tibi dico, si secundum Artem haec scias perscrutari, sicut si in mente tua unum constituas uniuersale de bonitate Dei, qui est uniuersale, cum omnes bonitates ab illa descendant. – Deinde consideres eam similitudinem acceptare a magnitudine sua et ab aeternitate sua et cetera, cum sit magnitudine magna et aeternitate aeterna et cetera, et omnes sunt bonitate bonae et quaelibet est alia per se ipsam et per quamlibet aliarum et per omnes: Hoc igitur modo reperies particulare, quod scire desideras ex proposita quaestione; quod scilicet particulare in praedicto uniuersali relucescit quia, si cessaret amare tuum, deficeret utique illi bonitas, quod tamen est impossibile, ipsa existente id, quod ipsa est, et in magnitudine et cetera. Ut amicus non cesset amare, consistunt in gloria amabilia duratiuum et durabile, et in duratione gloriatiuum et gloriabile et in distinctione distinctum et distingibile. – In hac prima conditione `aeternitatis et gloriae, amice – dixit amor –, cognoscere potes quod in gloria tui amati non cessabis amare. Nam, ex quo in ipsa gloria sunt amabilia duratiuum et durabile, oportet etiam in ea durare amabile esse; ex quo haec sunt in ipsa gloria amabilia, ut amicus non cesset amare, oportet amare tuum esse indutum durare similiter et gloriari; itaque cessare non poteris amare et ita durabit amare tuum sicut etiam tuum durare et tuum gloriari. Et ex quo hoc ita est, amice – dixit amor –, mediteris et labores in hac praesenti uita, quomodo multum possis amare tuum amatum. Nam, quanto magis amabis eum in uita praesenti, tanto amabis eum in futura tibi uita aeterna magisque amaberis adeo et exaltaberis ad amandum. – Consideres ergo, amice mi – dixit amor –, quomodo nobilissimum amare tuum exaltatum erit. Induetur enim bonitatem et bonificare, magnitudinem et magnificare et cetera principia et actus eorum, et absque contrarietate et contrariari omnibus illis ornaberis et, quod potius est, per totum tuum amatum amaberis. Uerumtamen, amice, ad acquirendum hoc amare tale, oportet te tuum amatum multum amare in hoc mundo et propter eius amorem et honorem te sibi grata facere, per quae honoretur, ut te uelit amare et introducere in gloriam suam. Quinta distinctio, prima pars Potestas sapientia Ab amati potestate quaerebat sapientia, quare scibilis erat in scire suo, et amor quaerebat ab eadem, quare amabilis erat in amare suo. Quaesiuit potestas a sapientia, quare praecedebat amorem, cum amicus ibat ad amandum suum amatum. – Amice – dixit amatus –, cum quo ligasti potestatem uoluntatis tuae? Uexata erat amici potestas sciendo et diligendo amatum et quaesiuit ab amore, ubi quiescere posset. – Sapientia – dixit amicus –, scitis, utrum sit differentia in amati mei potestate? – Amor – dixit amicus –, cui concordare possem meum scire et meum amare ad honorandum meum amatum? – Amice – dixit amor –, quare plangis et ploras, ex quo scis et diligis amatum tuum? – Sapientia – dixit amicus –, scis, utrum in amato meo possit aliquis esse defectus in posse et amare? – Sapientia – potestas ait –, scisne me inter amatum et amicum, ex quo scis inter eos amare? 0. Uexatus et afflictus erat amicus prae amore, et quaesiuit a sapientia requiem. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum tantum esset eius posse, quantum eius scire et amare. Sapientia – potestas inquit –, scis, utrum amicus proportionatum amatum habeat in amare? Quaesiuit amor a sapientia, utrum sciret amare amici existere in aequalitate possendi et intelligendi. 0. Potestas uoluntas – Potestas – uoluntas ait –, quare me accusas apud amatum meum? – Uoluntas – dixerunt potestas et ueritas –, et quid nos conclusit in amare tuo? – Amate mi – dixit amicus –, numquid in tantum potest tuus amor de amare, quantum potestas tua de posse? – Potestas – inquit amor –, quare et cum quo existis ratio mei existere et agere? – Amice – dixit amor –, de quo habes concordantiam in amare? Quaesiuit amicus a uoluntate sua, si ipsa foret in peccato, utrum reuelari posset sine amato suo. – Uoluntas – dixit amicus –, quomodo potes libertatem habere ad amandum uel odiendum amatum meum? – Amor – ait potestas –, qui te facit existere liberam in amando? – Potestas amica – dicebat amor –, indigeresne aliquibus mei amare? 0. – Uoluntas amica – dixit potestas –, libertas ea, quam habes in amare, est tibi per te ipsam? Potestatem et uoluntatem mirabatur amicus, quare alia alii inoboedit. – Potestas – ait uoluntas –, essetne periculum, si in minoritatem tuam ponerem meum amare? Potestas uirtus Quaesiuit amicus ab amore, quid posset induere suum amare, quia mittere uolebat illud ad amatum suum. – Uoluntas amica – dixit amicus –, quantam diligis habere potestatem et uirtutem in amare tuo? – Uirtus amica – dixit amicus –, cur oriris de potestate differentiae et amoris? Potestas et uirtus quaesiuerunt ab amore, utrum amicus eas uellet amare. Quaesiuit amicus a uoluntate sua, quid eam posuerat in amandi seruitutem. Potestas et principium quaerebant ab amico, utrum sciret, quae sunt pulchritudines amati sui. – Uoluntas – dixit amicus –, quare tam uelociter uadis dilectum amatum tuum? Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret, ubi esset uirtus, quam habebat amando. – Amor – amicus inquit –, quae est maior potestas et maior uirtus, quam habere possim amando? 0. Quaesiuit amicus ab amato suo, utrum uirtus oriretur aequaliter de potestate et amore. Inuenit amicus potestatem suam fugientem ab amato suo et quaesiuit ab ea, quare fugiebat ab amandi maioritate. Potestas ueritas – Ueritas – inquit potestas –, quare amatus secreta sua non reuelat amico suo, postquam adeo uehementer eum desiderat amare? Potestas, ueritas et differentia quaerebant ab amico, utrum sciret, cum quo uoluntas amando fortis erat et uera et inconfusa. – Potestas, ueritas et concordantia – dixit amicus –, et ubi meum sumpsistis amare? – Potestas – ait ueritas –, possemne uincere falsitatem, nisi amicus suum amaret amatum? Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret potestatem, quam habebat in amare. – Ueritas – dixit amor –, ubi tunc eras, cum amicus rumores de suo amato nuntiaret? Multi amatores congregati fuerunt quaerentes ab amico, qua parte in castrum amoris ascendebat, ubi manet amatus suus. Amatores congregati quaerebant ab amico, quid poterat eum ad amandi maioritatem eleuasse. – Potestas – dixit ueritas –, numquid posset amicus ea, quae per defectum amandi perdidit, recuperare? 0. – Amor – dixit ueritas –, scis modum, quo debet amicus humiliter existere in conspectu amati sui? Potestas gloria Temptare uoluit amatus amicum suum sapientia, quaerens ab eo, utrum sciret, qua ratione differentia amoris est amabilis. Per ciuitatem amoris ibat amare quaerens hospitium, ubi nuntii, quos amatus et amicus transmittit, hospitati sunt. In tristitia et fletibus existebat amicus; et gloria quaerebat a potestate, utrum cum amare posset eum consolari. Quaesitum fuit ab amore, utrum amicus de his rebus constaret, per quas posset melius amare et cognoscere suum amatum. Potestas et gloria quaesiuerunt ab amato, utrum per amare transiret, cum ibat uisum amatum suum. – Gloria – potestas ait –, ut quid laetatur amicus, cum affligitur et uituperatur propter amatum suum? – Amor – inquit amicus –, possemne ascendere ad gloriam amati mei? Ab aequalitate amoris et amandi quaesiuit amicus, utrum potens et possibile, glorians et gloriabile in ea possent aequalia esse. Multi uenerunt amatores ad amatum, quaerentes ab eo, utrum aliquem haberet amicum eum diligentem absque minoritate amoris et amandi. Potestas differentia – Amica potestas – dixit concordantia –, numquid de me possetis amorem concordare sine differentia? – Amice – dixit amor –, scisne quare potestas et differentia non possunt in amandi contrarietatem peruerti? – Amor mi – amicus ait –, quare diligis potestatem et differentiam principiando amare? Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum in amare suo haberet potestatem de differentia et differentiam de potestate. – Amice – dixit amor –, cum quo ligas amare meum ad tuum amatum? Potestas et differentia quaesiuerunt ab amore, ubi permanere compellebat amare suum. – Amor – amicus ait –, qui sunt hi, qui meum amare rapuerunt? Quaesiuit amatus ab amoris differentia, utrum esset minor, quam potestas amoris in amare. Potestas concordantia – Potestas – amor ait –, numquid es maior in concordantia, quam in contrarietate? – Potestas et concordantia – dixit amicus –, super quo rogatis amorem? – Amate mi – dixit amicus –, numquid scis, ubi potestas et concordantia in amore meo consistunt? Inuenit amicus potestatem et concordantiam, finem amoris portantes; quaesiuit amicus ab eis, ubi inuenerant illum. – Potestas et concordantia – amicus ait –, cur ascendistis ad amandi maioritatem? – Potestas – inquit concordantia –, quare te coaequasti in amare mihi? – Amor – inquit amicus –, in quo te remouit potestas a minoritate, et concordantia a contrarietate? Potestas contrarietas – Contrarius amor – ait amoris concordantia –, numquid ascendere potes ad contrariandum ipsi concordare magni amici? A potestate contrariandi quaesiuit potestas amandi, utrum per totam eam intrare posset contra suum amatum. Amoris concordantiam interrogabat amicus, quomodo et qua arte contrariari sciret non fini amandi. – Maioritas amoris – dixit amicus –, numquid in uobis permanet contrarietas amandi? Quaesitum fuit ab amico, quo castro tuebatur, cum guerram haberet aduersus amandi contrarietatem. – Amice – dixit amor –, scisne qui sunt inimici tui et qui sunt tui pugnatores? Potestas principium – Amor – dixit amare –, qua natura diligibilia sunt opera potestatis? Rogauit amicus amatum suum, ut ostenderet ei modum, quo sciret multos amatores congregare ad unum amandi finem. Multi amores ab amico quaesiuerunt, qua natura maiorem habebat potestatem ad diligendum, quam ad odiendum. – Amice – dixit amoris aequalitas –, qui tenet te abundantem possibilis et possendi? In castro amoris, ubi ceteri habitant amatores, quidam erat amator quaerens ab aliis amatoribus, utrum scirent modum, quo minoritas amoris in amoris maioritatem posset conuerti. Potestas medium Ab amico et amato quaesiuit amor, quid congregauerat eos in unum amandi finem. Quaesitum fuit ab amico, ubi suum maius amare consistebat. – Amice – dixit amor –, in qua camera iacent principia et finis tui amare? Quaesitum fuit ab amato, ubi manebat amicus suus, qui tantum diligebat eum. Potestas finis – Potestas et finis – ait amicus –, ubi consistitis et ubi amare meum operamini? Quaesitum fuit ab amico, quis nutriuerat suum amare. Nuntius amoris quaesiuit ab amoris potestate, ubi iacebat infirmus finis amoris. 0. Potestas maioritas Ab amoris potestate quaerebat amoris maioritas, utrum ipsa posset in ea esse propter amoris aequalitatem. – Maioritas – dicebat potestas –, quomodo possem in uobis maioritatem amandi multiplicare? Potestas aequalitas – Amice – dixit amor –, quis sanauit potestatem tuam, quae in minoritate tamdiu iacuit infirma? Potestas minoritas Quaesitum fuit ab amato, utrum amicus eius diligebat amoris et amandi maioritatem. Sapientia uoluntas – Amice – dixit amatus –, quid quaeris a sapientia et uoluntate? Coram amato et amico fiebant quaestiones a sapientia et uoluntate; quaerebat autem sapientia a uoluntate, quare diligebat bonitatem et uoluntas a sapientia, quare ueritatem intelligebat. Amores et amatores quaesiuerunt ab amico, utrum ab amato suo gloriam haberet. Quaesitum fuit a sapientia, quare differentiabat inter amicum et amatum, cum amor eos uniat in uno amare. – Sapientia et uoluntas – amicus ait –, cur ad amatum meum me ligastis? – Amor – inquit amicus –, qui me posuit in carcerem timendi et amandi? – Amice – dixit amor –, ubi ligati manent intelligere et amare et quare capti sunt et ligati? – Sapientia – dicebat amor –, quae sunt ea, quae amicum affligunt clamantem: Auxiliare, auxiliare, amate mi! – Amice – dixit amor –, quibus flagellis adeo uehementer cruciaris intelligendo et amando? 0. – Sapientia – dixit amor –, quare fugiebat amicus ab amato suo? – Amice – dicebat amor –, numquid posuisti tuum amatum in aequalitate intelligendi et amandi? – Amor – ait sapientia –, quare de minoritate conqueritur amicus, cum in te possit haberi maioritas amandi? Sapientia uirtus Sapientia, ueritas et uirtus interrogabant amorem, cur amicus magis habet tristitiae, quanto magis ipse appropinquat ad amatum. – Amice – dixit amor –, quae sunt uiae, per quas uadunt improperantes amatum tuum? – Amor – amicus ait –, quid est, quod me facit habere uirtuosum amare? – Amice – dixit amor –, scisne quid est libertas et seruitus amandi? – Sapientia – dicebat amicus –, cum quo possem resistere ignorantiae et uitiis detrahentibus amato meo? Uirtus et sapientia quaerebant ab amico, quomodo potuit fieri, quod non periit in amare. Quaerebat amor a uirtute, ubi manebat et utrum cum maioritate et minoritate uitiorum participaret. Mirabatur amicus, ex quo tantum amabat, quare non quiescebat in amare. Amor et uirtus quaesierunt ab amico, ubi posuerat thesaurum amati sui. 0. – Amice – dixit amor –, quae sunt ea, quibus similior es amato tuo? – Maioritas – dixit amor –, quare totum amicum non combussistis in amare? Secunda distinctio De inquisitione et inuentione particularis in uniuersali Totus huius Artis processus ad particulare inquirendum et inueniendum in uniuersali suo se habet. Nos autem figuraliter compendioseque praesenti regula modum huius inquisitionis et inuentionis intendimus declarare, ut per ipsum textum, per quod haec regula in tertia et quarta huius Artis figuris ad memoriam ducitur, possit summatim mente colligi processus huius Artis, obtinendo propositum et finem etiam huius Artis. Principia quidem huius Artis sunt ipsa uniuersalia, sub quibus consistunt particularia, quae quaeruntur. Haec autem inuestigari oportet in illis quinque partibus, in quibus diuisa est haec Ars tota, uidelicet in figuris, regulis, definitionibus, conditionibus et quaestionibus huius Artis. Ad inquirendum particulare in prima figura, sub ratione subiecti huius Artis, oportet uniuersale fieri de tota figura circulariter in mente conceptum, considerando sub ratione concordantiae sine contrarietate circulum factum de bonitate, magnitudine, duratione et cetera, et de bonitate, bonificatiuo, bonificabili, bonificare, bonificato eodem modo et de magnitudine, magnificatiuo, magnificabili, magnificare, magnificato, quoniam contrarietas in nullo cadit istorum; sic igitur uniuersaliter considerando hunc circulum, descendendum est ad particulare sub ratione bonitatis uel magnitudinis uel bonificatiui uel magnificatiui uel alicuius aliorum quaesitum, aut de Deo aut de substantiis separatis aut de homine aut de elementis, aut de quacumque materia quaestio fieri potest. Et hoc ita, uidelicet ut, si particulare quaesitum in circulo, positum secundum uerum iudicium, datum ex ipso circulo, conseruat affirmatiue uel negatiue concordantiam circuli, amabile est, et eius oppositum odibile; ad hanc quidem amabilitatem amandam et ad hanc odibilitatem odiendam alligabilis est uoluntas et construitur habitus amantiae et ex hoc alligabilis est intellectus ad uerum intelligendum et habitus scientiae inde formatur. Ad inquirendum particulare in uniuersali, secundum secundam figuram, oportet in ratione uniuersaliter concipi circulum secundae figurae, ex suis principiis compositum, quae sunt differentia, concordantia et cetera, sicut concipitur circulus ex quattuor elementis, aliis eorum intrantibus in alia sub ratione differentiae, concordantiae, contrarietatis et cetera. Deinde particulare quaesitum sic ad uniuersalem circulum applicari oportet, quod particulare suo uniuersali concordet, ita quod circulus concordantiae et contrarietatis et etiam aliorum principiorum, inter principia factus affirmatiue uel negatiue, permaneat indestructus sub ratione ipsius particularis, ad uniuersale suum applicati; quoniam, per illam concordantiam uel contrarietatem et cetera, potest ipsum particulare inueniri et inuentum amari et amatum intelligi, unde amantiae et scientiae habitus habet fundari. Tertia figura uniuersale subiectum est in hac Arte inquirendi particulare. Nam, cum fit alicuius particularis quaestio, cadens in B C uel in aliqua aliarum camerarum, tunc B C est uniuersale, in quo significantur quattuor conditiones formatae de B C, in distinctione conditionum. Istae uero conditiones, quae explicitae sunt in distinctione tertia, sunt implicitae in camera de B C, ita quod explicitas de B C est uniuersale et eius implicitates sunt particularia ipsius uniuersalis in praedicta camera inuentibilia, quorum inuentione ligabiles sunt uoluntas et intellectus. Sicut de tertia figura dictum est, sic suo modo debet inuestigatio fieri in quarta figura, sicut cum fit quaestio alicuius particularis sub B C D, quia tunc ad ipsam cameram de B C D in quarta figura recurrendum est, quae scilicet camera transmittit ad uiginti conditiones, in tertia distinctione consistentes sub ratione B C D. Quaelibet enim istarum uiginti conditionum est particulare praedictae camerae adeo iudicabilis, quod cetera particularia illi annexa persistant, ut eorum uniuersale subiectum habeat in quo persistere possit id, quod ipsum est et in eo sua particularia sustentari. Habet tamen haec camera multas alias conditiones, quae in ea implicantur in infinitum, unde ipsae uiginti conditiones, quae explicitae sunt in tertia distinctione, necnon et cetera, quae in ipsa camera implicitae continentur, sunt ad ipsam cameram applicabiles cum intelligibilitate et amabilitate, sub ratione bonitatis, magnitudinis, durationis et cetera, ad quas scilicet intelligibilitatem et amabilitatem sunt ligabiles intellectus et uoluntas. Secundum regulas inquiritur et inuenitur particulare in uniuersali suo isto modo, uidelicet quod applicentur principia ad regulas, ut ex hoc doctrina dabitur in distinctione definitionum et in distinctione conditionum, applicando duas definitiones ad unam regulam sic, ut ipsa regula et definitiones applicatae concordent. Haec enim applicatio concordatiua stat uniuersalis doctrina perquirendi particulare sub uniuersali definitione sua et sub regula, quae uniuersalis est illi applicationi et inuentioni, per quas uoluntas dirigibilis est ad amandum bonum et intellectus ad uerum intelligendum. In principiorum definitionibus existit uniuersalis inquisitio, cum quaelibet ipsarum definitionum sit uniuersale ad infinita particularia concludenda. Haec particularia quidem amatiue uel oditiue, affirmatiue uel negatiue reperiri possunt, permanente qualibet definitione id, quod ipsa est, et generali eidem particulari, quod ad eam applicatum est secundum realitatem et definitionis et particularis; et hoc isto modo ut, si definitio stet necessarie propositi, reducatur huius propositi oppositum ad impossibile et e contrario. Et hoc inquirendo in definitionibus particularia, quae in ipsis definitionibus implicata consistunt, sicut in definitione bonitatis, quae est ratio agendi bonum sub ratione bonificatiui, bonificabilis, bonificare, bonificati et cetera, sub ratione boni, magni, durabilis et cetera, existente bonitate magna ratione magnitudinis, et durabilis ratione durationis et cetera, et existente etiam bonitate ratione agendi bonum sub quantitate, relatione et cetera. Haec autem omnia erant particularia implicita sub bonitate. Facta igitur inuestigatione ex omnibus his, quae dicta sunt, tunc inuentibile est particulare quaesitum, cuius inuentio est intelligibilis et amabilis; et fit inde alligatio scientifica et amantifica intellectus et uoluntatis. Per conditiones habet fieri quaesiti particularis inuestigatio, qualibet conditione consistente uniuersali ad inquirendum ipsum particulare, quae sub ea consistit, sicut aliqua bonitas ad aliquod indiuiduum contracta substat uniuersali conditioni bonitatis, quae ad intelligendum particulare stat contracta. In illa quidem conditione, quae de uniuersalibus principiis constat et in qua sex definitiones implicitae consistunt, debent inquiri particularia sub illis definitionibus consistentia. Et si forte fit illa conditio particularis, innuit eam applicandam ad sibi uniuersalem conditionem, faciendo concordantiam ex ambabus, secundum earum definitiones, affirmatiue uel negatiue, amatiue uel oditiue et applicando haec omnia ad propositum, saluis ipsis conditionibus et definitionibus ab omni calumnia destructiua; per hanc enim earum saluationem sunt ligabiles intellectus et uoluntas. Secundum quaestiones et processum huius Artis, innuit haec amantia inquisitionem particularium fieri in uniuersalibus suis, sicut patet in quaestionibus, quae ad sua uniuersalia transmittuntur, uidelicet ad figuras, regulas, definitiones et conditiones; ad has namque mittuntur conclusiones particularium quaestionum. Et huic modo mittendi substat modus soluendi, per ipsos terminos uniuersales indestructibiles, alias quaestiones, quae implicitae sunt in hac Arte; sed adhuc etiam innuit Ars in tertia et quarta figura reduci ad memoriam, per litteras, nouem modos generales, per quos possent fieri quaestiones; isti autem nouem modi impliciti sunt sub uniuersalibus, sub ratione illorum nouem modorum respondentibus ad quaestiones. Et super ista datur ars et doctrina alligandi uoluntatem ad bonum amandum et intellectum ad uerum intelligendum in responsionibus et solutionibus quaestionum amabilibus et intelligibilibus, quarum intelligibilitati et amabilitati quaelibet animae potentia inductibilis est et apta ligari. 0. De contemplatione Ad contemplandum Deum omnipotentem creatorem oportet uoluntatem contemplantis extendi, quantum potest, ad amandum creaturas, secundum earum amabilitates, ut sui creatoris diligat in eis bonitatem, magnitudinem, aeternitatem et cetera. Uerumtamen ipsa uoluntas est defectiua ad multum diligendum, secundum magnitudinem amabilitatis bonitatis, magnitudinis et cetera, creatoris in creaturis, nisi unietur intellectu; praeter enim intellectus illuminationem non potest uoluntas multum ascendere ad contemplandum suum dominum et creatorem. Ardens ergo uoluntas sui dilectione creatoris, cum Deum suum contemplari nititur et diligere per creata, desiderat intellectu illa intelligere toto posse, secundum quod potest intelligi Deus in illis. Quoniam autem uoluntas magno desiderio mouet intellectum tota uirtute sui intelligere Deum in creatis, extollit siquidem intellectus uoluntatem ad Deum altius contemplandum, ut magis possit ascendere ad suum Deum altius intelligendum. Cumque uoluntas magno desiderio Deum intenditur contemplari ab intellectu uehementer mota, tunc Deum contemplari delectetur in se ipso et in essentia et natura atque in bonitate, magnitudine et cetera, eius. Et primo ad uoluntatem Dei incipiat, diligens eam in ratione amabundi et amorosi, amatiui, amantis, amare, amabilis et amati; deinde, quicquid uoluntas in diuina uoluntate concipit, comprehendat sub ratione diuinae bonitatis, in qua diligat bonibundum, bonosum, bonitiuum, bonientem, bonire, bonibile et bonitum; et deinde adhaereat ipsa uoluntas contemplatiua cum hoc toto, quod ex Deo sumpsit, sub forma uoluntatis et bonitatis et, cum toto contemplando, diligat in diuina magnitudine magnibundum, magnosum, magnitiuum, magnientem, magnire, magnibilem et magnitum; et iterum, cum hoc toto ascendat ad aeternitatem diligendo, contemplans in ea aeternabundum, aeternosum, aeternatiuum, aeternantem, aeternare, aeternabilem et aeternatum. Licet autem, ex his iam assumptis, sit uoluntas onerata nimis, amore istorum tota comprehensa, nihilominus diuinam potestatem dimittere non potest, sed ascendit sursum iterum ad potestatem diuinam, quam propter debilitatem sustinendi uoluntas quasi uellet dimittere. Sed similitudo diuinae potestatis, uidelicet illa potestas, quae ipsius uoluntatis pars essentialis consistit, habet eam cogere adhuc altius contemplari Deum in forma potestatis; nec etiam aliam praeassumptarum dignitatum potest dimittere propter istam, quoniam ipsa uoluntas iam tota est ui boni, magni et durabilis amoris comprehensa nec potestas ipsius uoluntatis abstinere potest, quin insuper moueat illam. Quare iterum oportet uoluntatem ascendere sursum prae magna dilectione, cum praedictis, contemplans in diuina potestate possibundum, potentosum, possitiuum, potentem, posse, possibile et possitum. Cum autem uoluntas tota ex praeassumptis comprehensa est nimis et compressa, condescendunt ei naturaliter intellectus et memoria, iuuantes eam portare pondus adhuc portabile ad altiora. Et adhaeret intellectus ad contemplandum Deum per uiam scientiae intelligendo, contemplans in diuina sapientia scibundum, scientiosum, scitiuum, scientem, scire, scibilem et scitum; et, cum hoc iterum ascendat, contemplans in uirtute Dei uirtuabundum, uirtuosum, uirtuatiuum, uirtuantem, uirtuare, uirtuabilem et uirtuatum; et, cum hoc toto, quod sumpsit ex sapientia et uirtute, iterum ascendit quantum potest ad ueritatem diuinam, intelligens in ea uerabundum, uerosum, ueratiuum, uerantem, uerare, uerabile et ueratum. Et quamuis ista repleuerint intellectum et propter debilitatem suam forte non leuiter scandere possit, mouet tunc diuina gloria similitudinem suam in intellectu, uidelicet illam delectationem, quae pars est substantialis intellectus; et mouetur iterum intellectus, cum omnibus praeassumptis, sursum ad Dei gloriam contemplandum, intelligens in ea gloriabundum, gloriosum, gloriatiuum, gloriantem, gloriari, gloriabilem, gloriatum. Deinde intellectus in hoc gradu replicans haec omnia, quae assumpsit, sentit se totum ex scire comprehensum et illuminatum adeo uehementer, quod quasi uix pondus scientificae contemplationis sustinere potest et reuertitur ad uoluntatem et memoriam, mouens eas, ut concepta suae contemplationis habeant sustinere. Tunc memoria recolligit ea, ad quae intellectus mouet uoluntatem et ea, ad quae uoluntas permouet intellectum. Itaque iuuat intellectus uoluntatem ad sustinendum dilectissima contemplationis ipsius uoluntatis et uoluntas intellectum ad portandum discretissima contemplationis ipsius intellectus. Sic igitur alter alterum ligat et subicit ad Deum in praehabitis contemplandum; et quanto plus alter alterum iuuat, tanto magis crescunt utique affectus, delectationes et placita contemplandi. Intellectu et uoluntate sic ardue contemplantibus in Dei dignitatibus et eius opere intrinseco, ueluti significatum est in praedictis, condescendit diuina essentia ad mouendum similitudinem suam in ipso contemplatore amante, sic artificialiter et amorose contemplante; et mouet in tantum ipsam similitudinem, quod uoluntas diligit et intellectus intelligit necessario ipsa, quae sumpserant, esse omnia natura et essentia diuina et deitas et substantia Dei, infinite distantes ab omni accidente et defectu. Itaque mouente diuina essentia similitudinem suam in contemplante, mouet ipsa Dei unitas similitudinem suam in eodem, qua mota uoluntas diligit et intellectus intelligit in Deo unitatem unam indiuiduam bonitatis, magnitudinis et cetera, atque essentiae et deitatis et omnium, quae de Dei essentia assumere possunt. Sic igitur uoluntas et intellectus contemplantes delectantur, sicque delectantes uehuntur ad altissima, quae delectando et intelligendo possunt uix sustinere. Haec autem contemplatio in praesenti uita formaliter esse non potest, nisi figuraliter tantum; per figuram enim in hac contemplatione, doctrina traditur ad amandum bonum et intelligendum uerum, contemplando Deum secundum Artem praedictam, ad quam sunt semper alligabiles intellectus et uoluntas, formando praedictam contemplationis figuram amabilem et intelligibilem, secundum huius Artis processum. De abstractione et concretione Abstrahendo alia ab aliis et contrahendo alia cum aliis, potest haberi modus ligandi uoluntatem ad amorem boni et intellectum ad intellectionem ueri. Uoluntas enim in abstractu uniuersalem diligit amabilitatem, quam amari sibi naturale est, cum amabilitas naturaliter et essentialiter, in qualibet uoluntate sub uniuersali amabilitate consistat. Idcirco innuit haec Ars uoluntatem particularem alligari ad amandum uniuersalem et publicam amabilitatem, ut in natura particularis et uniuersalis amabilitatis occupetur uoluntas publicam et uniuersalem diligere amabilitatem, unde bonum, magnum et cetera, amare descendit; et hoc idem innuitur de alligatione particularis intellectus ad naturam uniuersalis intelligibilitatis. Ad alligandum uoluntatem ad amandum et intellectum ad intelligendum, non sufficiunt tamen uniuersalis amabilitas et uniuersalis intelligibilitas, praeter uniuersalem amatiuitatem et uniuersalem intellectiuitatem, quare praecipit haec regula uniuersalem amatiuitatem uoluntati et uniuersalem intellectiuitatem intellectui pro obiectis concedi, ut particularis natura uoluntatis amatiua et intellectus intellectiua ligetur cum abstracta natura, in uniuersalitate per uiam rationis consistente, quod habet fieri, ut naturaliter publicum amare et publicum intelligere concipiantur in magnitudine bonitatis, durationis et cetera. Uoluntate et intellectu consistentibus in praedicto uniuersaliter gradu ligatis, contrahit quidem uoluntas ad summam amabilitatem, summam amatiuitatem et intellectus ad summam intelligibilitatem, summam intellectiuitatem, nec tamen adhuc sufficit eis ascendere, praeter amare et intelligere summum amare et intelligere, ad quae etiam ascendere nequeunt, nisi uoluntas diligat et intellectus intelligat summum amantem et amatum. Cum autem eos attingunt, ligantur utique in abundantia diligendi et intelligendi per praedictorum influentiam, sub qua ligari possunt uoluntas ad amandum et intellectus ad intelligendum inferiora. Diligere bonitatem similiter et magnitudinem et cetera, in abstracto est naturale diligere uoluntati, cum in ipsa uoluntate consistant particularis bonitas, particularis magnitudo et cetera; et hoc idem suo modo est de natura intellectus, quocirca possunt uoluntas et intellectus ligari et ordinari ac etiam in suammet et superiorum naturam induci. Nec tamen alligationi suae sufficiunt haec omnia, donec intellectus et uoluntas, diligendo summam bonitatem, magnitudinem et cetera, se contrahunt ad easdem. Ratio uero, quare uoluntas et intellectus non habent sufficientiam se ligandi sine amare et intelligere summam bonitatem et cetera, tunc cum attingunt uniuersaliter et abstracte bonitatem et cetera, non contracte ad aliquid definitum, constat ideo, quia illa abstractio fit in ratione animae. Unde, cum ex illa ratione ad entitatem realem ascendunt, in summitate bonitatis et cetera, definitam, tunc adest alligationis amborum perfectio se contrahentium ad superiora. Nec tamen adhuc habent sufficientiam, donec contrahant cuilibet praedictorum terminorum ea, quae sunt ex ratione illius, sicut bonitati summae, bonificatiuum, bonificantem, bonificare, bonificabile, bonificatum et sic de aliis huiusmodi, diligente uoluntate et intelligente intellectu istos iam dictos terminos in bonitate et sic de aliis. Nam, haec omnia sic esse oportet, secundum naturam summitatis bonitatis, magnitudinis et cetera. Quoniam bonitas, magnitudo et cetera, de quibus humana uoluntas et humanus intellectus constant, contractae sunt ad inuicem, quaelibet earum ad quamlibet, non habent ipsae potentiae sufficientiam, donec contrahant summam bonitatem summae magnitudini et sic de aliis, ut ad unum summum bonum, magnum et cetera, pertingere possint, quod est Deus perfectus omnibus perfectionibus et in humana ratione a defectibus omnibus distractus. Sic igitur Deo dilecto et considerato, doctrina traditur ligandi ambas potentias, per quas Ars ista discurrit; et sub isto ligamine iterum ligari et induci possunt, ad quaecumque inferiora, diligente uoluntate et intelligente intellectu sub ratione summae bonitatis et cetera, et sub suismet rationibus. Quare innuit haec amantia, secundum hanc regulam iam traditam, ligandi uoluntatem ad amandum et intellectum ad intelligendum, sequendo principia naturalia supra dicta. Tertia distinctio De principio Principium est id, quod se habet ad omnia, in ratione alicuius prioritatis. Principium autem praecedit omnia sub ratione sui ipsius, uidelicet in substantia bonitatem, magnitudinem et cetera, esse ipsius substantiae principia informata, sub ratione principii, suam propriam similitudinem dantis illis, ad ea substantiae principia consistendum; sicut e contrario bonitas dat ipsi principio similitudinem suam, eo quod informat illud esse bonum, et magnitudo etiam, eo quod informat illud esse magnum, et sic de aliis terminis huius Artis. Et ideo, sicut principium prioritatem habet super alios terminos huius Artis, quoad eius propriam essentiam et naturam, sic eodem modo bonitas prioritatem habet essendi, prius ipsi principio, sub ratione bonitatis ipsius principii, quam habet proprie sub ratione bonitatis; similiter et magnitudo et cetera, suo modo. Unde constat unumquodque ipsorum principiorum suam prioritatem habere in substantia esse prius et posterius prioritate alterius principii, quare necessarium est ipsa principia omnia esse aequalia tempore in substantia. Nam substantia, praeter hanc aequalitatem, esse non posset nec aliquod ipsorum principiorum esse suum quod, quid est, nec in alio sustentari. Principium est substantiae pars, in qua ceterae partes substantiae sub similitudinibus principii relucescunt. Principium igitur uniuersale est et substantiale in substantia et quaecumque similitudines, quas ceterae substantiae partes ab eo suscipiunt, sunt sibi particulares, sicut patet in proprio principiatiuo et proprio principiabili, qui sunt essentiales partes uniuersalis principii, in quibus bonificatiuum et bonificabile uniuersalis bonitatis substantiae assimilantur et informantur, ita quod ipsum bonificatiuum est principiatiuum et bonificabile principiabile. Unde necessario constat alias partes substantiae in aliis esse et e contrario, qualibet ipsarum partium se habente finaliter, formaliter et materialiter ad aliam ad substantiam uniendam, quae existit totum et efficiens et agens naturale de se ipso, aliud agens in suam propriam similitudinem generis et speciei substantialiter et accidentaliter producens. Principium est ens simplex et substantiale in substantia; aliter constarent alia principia ex aliis nec aliquod eorum entitatem haberet simplicem et propriam de se ipso et sic esset substantia de nihilo constituta; quare sic esset bonitas de magnitudine et e contrario; et per consequens entitas cuiuslibet earum esset simpliciter et primo de nihilo; sed eo quod esset, foret aliud et sic esset et non esset, quod est contradictio manifesta. Sed quoniam principium est causa simplex per se existens suum quod, quid est in substantia, est bonitas principiatiua et principiabilis de principio, et principium bonificatiuum et bonificabile de bonitate et sic de magnitudine et cetera. Itaque quaelibet pars substantiae similitudinem suam ad quamlibet aliam substantiae partem transmittit, existens materia, de cuius entitate propria similitudo procedit accidentaliter ad substantialem similitudinem, ad substantiam de suis substantialibus et accidentalibus partibus uniendam, quae propria principia eius existunt. Si principium non esset pars substantialis in substantia, essent finis, efficiens, forma et materia causae accidentales et sic uniretur substantia ex accidentibus tantum, quod est impossibile; nec etiam agens naturale posset producere principium de principio nec alia accidentia in aliis sustentari sub substantiali subiecto et producerentur accidentia de accidentibus, non autem ex substantialibus partibus substantiae. Et quoniam haec omnia sunt contra naturam et multa etiam alia, quae sequerentur, manifestum est ergo principium esse substantiale in substantia, influens et producens accidentale principium ex se ipso, sub quo retinent habitum principii ceterae partes substantiales. Ex hoc enim principio, intra substantiam habituatum, est amoratiuum et amorabile intra substantiam et est hic habitus naturalis, sub cuius habitu sunt ceteri habitus intrinseci principiabiles et amorabiles ad essendum. Inquirendo igitur hanc naturam principii et amoratiui et amorabilis et applicando extrinseca opera ad intrinsecam naturam sub habitu principii et amoris, traditur Ars annectendi uoluntatem ad sic amandum amabile sub ratione principii naturalis amoris, sicut existit intra substantiam, ut dictum est. Amoris principia sunt amans, amatus, amabilis et amare; sine his quidem principiis esset otiosus amor, non habendo se ad aliquod finem. Itaque bonitas, magnitudo et cetera, similitudines suas amori non influerent neque principio nec e contrario; et ita non esset aliquid amabile nec inceptibile in substantia, quod est impossibile et contra experientiam et naturam amoris; ergo principia ea, quae dicta sunt, esse oportet. Et quoniam amans, substans rationi principii principians et rationi amoris amans, de se ipso principiat amatum principiabile sub principii ratione, istud quidem amatum est amabile, quoniam amans est principians, sub ratione durationis principiantis amantis et amabilis et amare, quod est quia duratio est principians sub ratione principii et principium durans sub ratione durationis, prout in eorum definitionibus praedictum est. Durant ergo amans, amatus et amabilis et amare, et haec amoris omnia principia tanta sunt in amoris bonitate, fine et concordantia, quod non possunt esse maiora, quare uehementi amabilitate sunt amabilia. Unde praecipit haec Ars amatiua secundum haec amoris principia uoluntatem ad amandum informari. Nam ab hac informatione naturaliter uoluntas defendi non potest neque naturalibus principiis resistere, cum agens dirigit illam ad ea et a suis oppositis innaturalibus deuiat illam. Cum accidit indigentia ligandi uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum sub ratione principii et spei, tunc praecipit haec Ars recurrendum esse ad tertiam decimam regulam, quae est de spe, et has duas definitiones praedictas ad eam applicari, formando de ipsis tribus unum uniuersale, ex eisdem unitum et concordatum. Et deinde sub illo uniuersali particulare desideratum inquiri, applicando sic ad propositum, quod affirmando seu negando, diligendo uel odiendo illud particulare, uniuersalis partes permaneant concordantes, ut, si quis peccator, prae magnitudine offensionis paratus desperare de misericordia Dei, redeat et speret in misericordia Dei, consideret in huius regulae et praedictarum definitionum processu et incipiat diligere secundum ea, quae de spe et de amoris principio dicta sunt, incipiens secundum praedictum processum spem habere. Nam itaque sperando de misericordia Dei gratiam, donum et ueniam in tantum, quantum de iustitia Dei magnam condemnationem, poterit uoluntas eius cogi ad amandum misericordiam Dei et ad habendum spem et amorem in domino Deo nostro. De medio Medium est ipsum subiectum, per quod finis influit ad principium et per quod principium refluit ad finem, naturam sapiens utriusque et est etiam imago utriusque. Ipse quidem finis, qui est in substantia principium substantiale, influit principio substantiali suam similitudinem, uidelicet finem accidentalem, quem dat ipsi principio cum omnibus illis similitudinibus, quas ab aliis principiis finis acceptat; et refluit principium ipsi fini quidquid ab illo recepit et adhuc propriam similitudinem cum ceteris similitudinibus, quas ab aliis terminis sumit. Et quoniam medium est ipsum subiectum, per quod haec fluentia et refluentia transit, sumit ideo medium utriusque similitudinem, scilicet influentis et refluentis et sapit utriusque naturam et proprietatem, cum sit imago, in qua relucescunt natura et proprietas utriusque; et cum medium sit principium substantiale, tradit ideo similitudinem suam fini et principio, cum omnibus illis similitudinibus, quas a ceteris principiis sumit; et quia principia permanent id, quod sunt et unumquodque illorum in alio similitudinem suam apponit, sequitur ex unitate omnium ipsorum substantia et ex hoc, quod quodlibet eorum in alio ponit, accidentia constant. In hac quidem substantia est quaelibet pars alii parti medium, sicut medium, quod est inter principium et finem et sicut finis qui, sumens similitudinem medii, est medium inter medium substantiale et principium substantiale. Similiter et principium, sumens similitudinem medii, est medium inter finem substantialem et medium substantiale; similiter etiam magnitudo, assumens similitudinem medii substantialis, est medium inter bonitatem et durationem, per quod bonitas est ratio bonae durationi et per quod duratio est ratio duranti bonitati. Istud autem medium magnitudinis, cum omnibus similitudinibus, quas ex aliis principiis sumit, et etiam cum propria similitudine magnitudinis habet esse; quodlibet ergo ipsorum principiorum in alio consistit et cuiuslibet eorum similitudo de similitudine cuiuslibet eorum uiuit, sicut bonitas amatiui de bonitate amabilis uiuit et magnitudo huius de magnitudine illius, et e contrario; sed cum influentia et refluentia similitudinum cessant, tunc corrumpitur medium et moritur quaelibet similitudo et per consequens substantia cadit in priuationem. His igitur, in substantia sic existentibus, naturaliter innuit Ars secundum intrinsecam operationem substantiae perquiri modum extrinsece, per quod uiuit uoluntas in amare bonum et intellectus in intelligere uerum. Hoc autem uiuere consistit in amare uiuente de amante et de similitudinibus amabilis sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, sicut patet cum amans Deum diligit sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera; et quoniam Deus ratione cuiuslibet istorum existit amabilis, uiuit amare de amante, cum sui amabilis similitudines amat et moritur, cum odit easdem, diligens in eo contrarias similitudines eius. Ad hoc ergo requirit Ars inter amantem et amabile medium docens inquiri, quod constet ex similitudinibus ante dictis et illud obiectiue inter suum naturalem amatiuum et amabile applicari, ut per amborum naturam et ipsius medii coniungatur amare de similitudinibus amantis et amati. Nam, sicut intellectum attingit suum intelligibile per similitudines sui ipsius et sui intelligibilis, existentes medium inter utrumque, ita eodem modo amatum amabile suum attingit, cum similitudines sui amabilis ministrantur eidem, quas docet Ars inueniri et in utriusque medio situari, secundum quod in hoc capitulo traditur et in aliis huius Artis. Amoris medium est ipsum amare, quo se amant amans et amatus. De amore est amatiuum et amabile et est totus praegnans de amare, quod ex ipso amore et ex amatiuo et amabili nascitur in amorem et in amatiuum et amabile et de istis in eisdem uiuit. Sustentatur tamen in adiutorio bonificatiui et bonificabilis bonitatis, de quibus bonificare oritur in amare et e contrario; et hoc idem suo modo est de magnitudine, duratione et cetera. Est ergo amare amoris medium, quo se amant amans et amatus, cum uterque istorum est agens de amore sub ratione amatiui, bonificatiui et cetera, et amabilis, bonificabilis et cetera; et ad hanc actionem deducit Ars amatiua desiderantes amare, miscendo principium cum principio et affirmando medium, quod sequitur inde, per quod ligabilis est uoluntas ad amare amantis et amati. Haec autem mixtio fit, sicut cum in amatiuo et amabili ponitur bonificatiuum et bonificabile, magnificatiuum et magnificabile et cetera; et inde necessarium est procedere ipsum amare, quod inquirimus, ad quod amabilis est uoluntas cum mediis ante dictis, quae amantia ita docet poni inter amatiuum et amabile, sicut scientia inter intellectiuum et intelligibile docet eadem. Secundum ea, quae de amore sub forma medii et e contrario dicta sunt, innuit Ars, cum habetur indigentia alicuius particularis sub ratione consolationis, tunc has duas definitiones ad quartam decimam regulam applicari, deinde illud elici secundum processum ipsius regulae et duarum definitionum. Sicut cum quis super aliquo damno sublato aut ex aliquo delicto, de quo paenitet, desiderat consolari, oportet eum in Deo suam habere consolationem, quoniam multo maior est influentia, quam Deus de similibus suis influit in amare amici in Deo consolantis, quam sunt omnia damna, quae possunt ab hominibus tolerari; et plus est consolationem habere in bono, magno, durabili, potente, uirtuoso, patiente amare, quam ex alicuius excessu illato desolari. Naturalius enim est uoluntati hoc tale amare, quam ex aliqua re desolationem habere, cum desolari de tam nobilibus similitudinibus multiplicari non possit, sicut amare et consolari; et ideo per ipsam maiorem nobilitatem similitudinum est magis uoluntas ligabilis ad consolandum, quam ad desolandum et per consequens ligabilis ad bonam desolationem sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, et ad malam desolationem sub ratione malitiae, paruitatis et cetera. His igitur omnibus ante dictis et multis aliis, docet regula in duabus praedictis definitionibus inuenire uinculum uoluntatis ad consolandum amicum in amato suo, secundum utriusque, scilicet amantis et amati media, in quibus formantur amor et consolatio et influentia et refluentia amandi et consolandi, cum quibus omnibus ligatur uoluntas ad amandum consolari. De fine Finis est id, cui principium acquiescit. Est autem in substantia finis unum substantiale et simplex et naturale principiorum ipsius substantiae, et existunt in ipso fine finitiuum et finibile, simplicia et essentialia principia finis. Ipsum quidem finitiuum similitudinem suam transmittit ad cetera principia substantiae, sicut ad amatiuum, ad quod transmittit similitudinem suam in hoc, quod finis amatiui est amare ac etiam transmittit ad ipsummet amatiuum similitudinem sui finibilis principii, ut sit in amabili, quod est finibile sub amoris ratione. Transmittit ergo similitudinem suam ad amatiuum et similitudinem sui proprii finibilis ad amabilem proprium ipsius amatiui et hoc cum omnibus similitudinibus, quas amatiuum transmittit ad cetera principia; amatiuum uero easdem, cum similitudinibus, quas transmittunt ad eum cetera principia, recipit autem in similitudinem suam et in similitudinem sui principii amabilis. Et propter hoc amatiuum et eius amabile, cum suo proprio et substantiali amare, acquiescunt fini, qui substantialiter naturalis substantiae pars existit. Fit autem haec quiescentia, quoniam finis dat amatiuo et amabili et ipsi amare illorum quicquid conuenit eis sub ratione finis amoris et bonitatis et cetera, et sub etiam sui ipsius ratione. Et quoniam ipsa, scilicet amatiuum, amabile et amare, nullo alio indigent, cum ipse finis omne necessarium in suis esse et eis, qui ab aliis principiis sumunt, perficiat, quiescunt ideo illi fini, in quo totam suam perfectionem consequuntur naturalem ad uniendum de omnibus ipsis principiis substantiam, in qua et cuius sunt amatiuum, amabile, amare et amor partes substantiales. Huic ergo fini acquiescunt ceteri fines, quos ipse substantialis influit ad cetera principia, qui scilicet fines influxi, accidentalia sunt principia suo principio substantiali acquiescientia, de quo fluunt. Et quoniam ipsa principia substantialia subiectata sunt eis finibus, quos a substantiali fine receptant, transeunt ideo per ipsos fines et fini substantiali, cum ipsis finibus, quos ab ipso fine recipiunt, conquiescunt; ergo ceterae partes et substantiales et accidentales conquiescunt et sunt quiescibiles in substantiali fine substantiae. Per haec igitur, quae dicta sunt, manifestata est doctrina, secundum quam principia substantiae in substantiali fine quiescunt. Est tamen iste finis principium in alio fine superiori quiescens, ut in secunda regula dictum est, quare ad illa, quemadmodum amatiuum ad amabile et utrumque istorum ad amare, sub ratione finis uirtutum necesse est processum finis interioris substantiae sequi, per quem uoluntas ligabilis est ad se mouere et moueri in ligamine finis uirtutum ad finem dilectionis suae, hoc est intelligendum, quod ab intrinsecitate substantiae similitudines ad extrinseca opera deducantur, ligando cum illis fines operum extrinsecorum, quod habet fieri eundo, loquendo, uestiendo, aedificando, audiendo, uidendo, comedendo et cetera huiusmodi. Haec enim omnia finem habere requirunt secundum substantiae finem, ut substantiali fini quiescere possint et perfectionem ab eodem habere; et ad hoc alligabilis est uoluntas, cum praedicta requies et perfectio finis sit ei naturalis, naturaliter uolibilis et amabilis et oppositum huius odibile. Quoniam ergo ita est, quod haec Ars cognitionem tradit de intrinseco fine substantiae et de quiete principiorum eius et de fine et quiete, quos extra substantiam docet esse finem amandi et amatiui et amabilis, traditur doctrina ligandi uoluntatem ad amandum bonum, sub ratione finis naturalis, ad quem ligabilis est uoluntas et intellectus etiam ad uerum intelligendum; quoniam, sicut ex his, quae dicta sunt, sequitur amantiae finis, sic eodem modo finis scientiae sequi potest. Finis amoris est ipse, cui amans et amatus acquiescunt. Iste igitur finis amoris in his, quae de sua definitione nunc dicta sunt, significatur. Nam, cum amans de amato suo mente meditationem concipit amorosam, secundum quod finis amoris in substantia consistit, tunc in ipsa meditatione tali de fine amoris perfecta sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, requiescit; eodem modo etiam requiescit amatus, sciens se diligi ab amante suo, amore de bonitate, magnitudine et cetera, utriusque perfecto. Et quoniam ista talis requies amabilis est sub fine amoris bonitatis, magnitudinis et cetera, ligabile est ad amabilitatem suam amatiuum naturale illius, qui diligit se intromittere de amore; illi etenim ostendit amantia secundum processum suum ligari suum amatiuum ad amare, cum amabilitate amati sub fine quietis amandi. Cum amicum contigit amare amatum suum sub ratione finis et contritionis et conscientiae, tunc eum oportet recurrere ad decimam quintam regulam et, cum praedictis duabus definitionibus, processum huius regulae et definitionum in amantia sequi, sicut quod fit apud eum, qui paenitet se non multo magis suum bonum amatum dilexisse sub ratione finis amoris amatiui, amabilis et amandi; necnon apud eum, qui paenitet se suum bonum amatum offendisse et egisse contra finem amoris amatiui et amabilis et amandi et contra finem bonitatis cum malitia, et magnitudinis cum paruitate et cetera. Ex hoc enim paenitere ita nascitur contritio sub ratione amoris amatiui, amabilis et amandi, sicut conscientia sub ratione sapientiae intellectiui, intelligibilis et intelligendi. Et quoniam ex contritione redundat labor amatiuo et ex conscientia labor intellectiuo, est ideo finis contritionis restaurari amatiuo suum amabile et finis conscientiae restaurari intellectiuo suum intelligibile, sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera; et hoc, cum tam frequenti et perseueranti intentionis restauratione, ut principia sint in fine requiescibilia sine contritionis et conscientiae passione. Ad ista, scilicet ad restaurationem et requiem atque laboris elongationem, docet Ars quemcumque uenire, qui huius Artis sequitur processum, miscendo adeo uehementer alia principia in aliis, donec et ipsi fini et his, quae ad finem et ad contritionem et conscientiam pertinent, acquiescant. De maioritate Maioritas est imago magnitudinis immensitatis bonitatis, aeternitatis et cetera. Est enim maioritas ipsa creatura, in qua dominus Deus maximam immensitatem suae bonitatis, magnitudinis, aeternitatis et cetera, significat, ut omni creatura maior et magis amabilis cognoscatur. Maioritas uero unum est substantialium principiorum, ut in substantia principia quaedam aliis possint esse maiora, sicut principia substantialia maiora accidentalibus. Bonitas enim substantialis maior est secundum suam propriam entitatem, quam secundum magnitudinem suam, quam habet sub ratione substantialis magnitudinis dantis eidem; ac etiam bonitas accidentalis maior est secundum bonitatem substantialem sibi subiectam, quam secundum magnitudinem per accidens illi subiectam. Istae autem maioritates in substantia non possent esse, nisi maioritas esset ens reale et substantiale in substantia, sub cuius ratione cetera principia ita possint esse maiora, sicut bona sub ratione bonitatis et magna sub ratione magnitudinis et sic de aliis. Maioritas ergo in substantia principium est substantiale, similitudinem suam ad cetera principia transmittens, sicut ad bonitatem substantialem, cum ipsa bonitas substantialis sit maior substantialiter, quam accidentaliter et maior sub ratione formae, quam sub ratione materiae, et sicut etiam ad totum, quod coniunctum de suis partibus maius est, quam aliqua pars eius. Istae quidem similitudines, quas maioritas dat ceteris principiis, sunt accidentia et habitus, sub quibus partes substantiae aliae maiores aliis apparent, istis habitibus existentibus imaginibus, in quibus repraesentantur principia substantialiter et etiam accidentaliter, per quanto alii ipsorum habituum sunt imagines aliorum. Isti autem habitus uehementius in substantiali maioritate subiectati sunt, quam in ceteris principiis substantiae. Maioritas autem duobus modis sumi potest, uidelicet: Maioritas in substantia, prout dictum est, et maioritas in disparatis. Sed maioritas in disparatis duobus modis existit. Uno modo cum existit in humana ratione, nec est aliquid in realitate; et hoc modo sumit ratio Deum maiorem creaturis, sumens istam maioritatem inter Deum et creaturam; hoc quidem accidit, quia Deus ratione suae magnitudinis est realiter magnus et creatura realiter parua, comparando magnitudinem Dei ad magnitudinem creaturae; et hoc idem est de bonitate Dei magna in magnitudine et de bonitate creaturae parua in paruitate. Ergo ipsa maioritas comparata de Deo ad creaturam, in quantum sumitur uniuersalis, non est aliquod realiter, quoniam sic esset aliquod, quod nec esset Deus neque creatura, quod est impossibile. Alio uero modo existit maioritas in disparatis, cum habet esse realiter, sicut in substantia et substantia, quae sub una radicali bonitate et una radicali magnitudine et cetera, consistunt; uelut in hoc homine, in quo plus est de elementis, quam in illo homine, ipsis elementis in utroque existentibus partibus substantialibus, substantibus realiter uniuersali maioritati, quae est uniuersalis pars et simplex substantiae huius, quae est chaos, in qua ceterae particulares indiuiduae substantiae sustentantur sub ratione generationis et specierum. Alius etiam modus considerabilis est in his, quae natura disparata sunt, sed in esse unius substantiae sunt unita; sicut corpus et anima unius hominis disparata sunt, cum anima de rebus intellectualibus et corpus de rebus sensualibus constent. Est quidem ipsa anima maior ipso corpore in eadem substantia, quia de nobilioribus principiis constat; et de magnitudine bonitatis animae et de paruitate bonitatis, quam corpus habet in comparatione sui ad animam, unitur una maioritas in hominis substantia realiter extensa, sub qua partes animae habituatae sunt maiores esse partibus corporis. Hanc igitur maioritatem et alias maioritates praedictas, innuit Ars considerari et ad propositum applicari; per eas namque ligabilis est uoluntas ad plus amandum ea, ubi plus est amabilitatis, quam ea, ubi minus est amabilitatis, cum naturaliter uoluntas plus debeat amare maiora, quam minora, quia maiora diligibilia sunt super minora. Ergo, quia tradit Ars cognitionem maioritatis et maioris amabilitatis rerum, est ipsa Ars ratio ligandi uoluntatem plus ad obiecta sumptibilia de rebus magis diligibilibus, quam de rebus minus diligibilibus; huius autem cognitionis doctrina traditur ab Arte, uelut in eius processu per figuras, regulas, definitiones, conditiones et quaestiones apparet. Maioritas amoris est ipsa, in qua amans et amatus aequales sunt in amare; quoniam, cum amans et amatus in amare se coaequant, ita quod in tantum amat amans amatum suum, quantum se ipsum et e contrario, ipso amante diligente in tantum amatum suum, quanta est sui entitas et amati et e contrario, sic est in illo amare aequalitas amatiui, amantis et amabilis, amati et amandi et amoris, et existunt in omnibus istis terminis bonitas, magnitudo, duratio, potestas et cetera, aequales. Quocirca non est in hoc amare minoritas nec per consequens maioritas; nam, cum in eo non sit minoritas, impossibilis est in eo esse maioritas. Ergo maior amoris maioritas est ipsa, in qua nec est realiter maioritas nec minoritas, quia super istam amoris maioritatem nulla maioritas esse potest. Haec autem maior amoris maioritas desiderabilis est et ad eius desiderabilitatem uoluntas ligabilis amare bonum, cum desiderabilitas secundum maioritatem sit uehementius amabilis, quam secundum minoritatem. Obiectando igitur maiorem maioritatem amoris uoluntati ligatur uoluntas, prout ipsam eius obiectationem docet Ars perquirendo maioritatem amoris et maioritatem bonitatis, magnitudinis et cetera, per terminorum mixtionem, uelut ipsius Artis processus manifestat. Requirit Ars ut is, qui uoluntatem suam alligari desiderat ad bonum amandum et intellectum suum ad uerum intelligendum, deducat has duas definitiones ad sextam decimam regulam. Si tamen, sub ratione maioritatis et patientiae, uult uoluntatem suam annecti, sicut si desideret patientiam, sub ratione maioris amoris, innuit Ars eum habere patientiam et amoris maioritatem, quod fit cum existit patiens sub hominibus se maioribus potestate et sibi aequalibus ac etiam minoribus se dignitate et potestate et in ceteris similibus principiis substantialibus; et hoc sic habet esse, quod per omnes similitudines principiorum substantialium sit patiens, ut patientia sit eidem amoris occasio boni, magni et cetera. Talis namque patientia ac etiam praedicta maioritas amoris sunt multum amabiles, ad quarum amabilitatem uoluntas est annexibilis cum omnibus similitudinibus substantialium principiorum. Hanc autem annexionem docet Ars, tradens de ipsis principiis et eorum similitudinibus cognitionem, repraesentando uoluntati amabilitatem sub forma maioritatis amoris et patientiae, quae naturaliter sunt amabiles uoluntati. Quinta distinctio, prima pars Sapientia ueritas Sapientia et ueritas quaesiuerunt ab amico, in quo cognouerat amatum suum. Interrogabat amicus amorem: – Quae differentia est amabilis in amabilitate sapientiae et ueritatis? – Sapientia – dicebat amor –, scis ubi mortuus est amicus pro amato suo? Sapientia et ueritas amoris quaesiuerunt ab amico, quid celabat ei suum amatum. Exiuit amicus de tenebris et quaesitum fuit ab eo, quid duxit eum in claritatem sciendi et amandi. Increpauit amor amicum, quaerens ab eo, quare uendiderat amatum suum. – Amice – dixit amor –, quare tristaris et pauescis de amato tuo? Multi amores quaerebant ab amico, cum quo scrutabatur amatum suum. – Amor – dixit amicus –, de quo possem seruire et honorare meum amatum? 0. Inuenit amor amatum deambulantem solum; amor interrogauit eum, ubi perdiderat suum amicum. Sapientia gloria Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum misceret bona malaque, quae propter eius amorem sustinebat. – Sapientia – dixit amor –, ubi occidit amatus amicum suum? – Sapientia et gloria – dixit amatus –, quare puniuistis amicum meum? – Amice – dixit amor –, pateris tu poenam, cum scis amatum tuum? Multi amatores congregati fuerunt, quaerentes ab amore, de quo erat plenum medium, quod est inter amatum et amicum. Sapientia et finis et amor amati quaerebant a gloria, utrum in ea quiescebat amicus. – Sapientia – dixit gloria –, cum quo ligat amicus formam et materiam amoris, cum suum amat amatum? Quaerebat amor ab amico, utrum sciret, quid est amati aequalitas. – Amice – dixit amatus –, quare sumpsistis conuitationes ex amoris minoritate? Sapientia differentia Multi falsi amatores amicum temptare uoluerunt, quaerentes ab eo, quomodo suum contemplabatur amatum. – Differentia – dixit amicus –, numquid es maior in amoris sapientia, quam in amoris contrarietate? Rogauit amorem sapientia, ut diceret ei, de quo principiatus est amicus. Quaesitum fuit ab amico, quare consistebat medium amoris inter sapientiam et differentiam amoris. – Finis amoris – dixit amicus –, numquid scitis, ubi sapientia et differentia manent amoris? Quaerebat amor a sapientia, utrum sine amoris differentia posset exaltare suum intelligere in maioritatem. Inuenit amicus amatum suum; quaerebatur ab eo, cum quo inuenerat eum. – Amice – dixit amor –, in quo dignouisti tuum amatum? Sapientia concordantia – Amoris sapientia – dixit amicus –, numquid in uobis est amoris concordantia? – Amice – dixit amor –, cum amatus sit dilectus et diligibilis, numquid amare tuum principiatiuum est et principiabile? A sapientia et concordantia quaerebat amor, utrum locutae essent cum amico de amato suo. Mirabatur amor de sapientia et concordantia, quare detrahebatur eis apud amatum. – Amice – dixit amor –, quid te facit maiorem habere concordantiam amandi tuum amatum? Quaesiuit amor a sapientia et concordantia, quare amatus et amicus coaequati sunt. Sapientia et concordantia quaerebant ab amoris maioritate, quare laetabatur et quare minoritatem amoris amabat. Sapientia contrarietas – Amice – dixit amor –, quid est tibi occasio obliuiscendi tuum amatum? – Sapientia – dixit amicus –, et quid introiuit in amare meum et deiecit ex eo meum amatum? Pugnabant tres dominae amoris aduersus tres inimicos amoris; quaesiuit amicus ab amore rationem huius belli. Quaesitum fuit ab amore, utrum sciret, quid concordabat amicum et amatum et quid destruebat eorum amare. Ab ignorantia et contrarietate quaesiuit amicus, quare ciuitatem aequalitatis intrare uolebant. Ab amoris amico quaerebant amatores, utrum amare suum minus esse posset in sapientia, quam in contrarietate. 0. Sapientia principium Amatores quaerebant ab amico, utrum sciret, ex quibus nationibus erat populata ciuitas amati sui. Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret, cui suus amatus commendauerat amoris thesaurum. Quaesiuerunt amatores ab amico, utrum sciret, de quo est ecclesia, in qua orat et contemplatur suum amatum. Multi falsi amatores mirabantur de amore, cur adeo uehementer satisfaciebat amico in diligendo suum amatum. – Amice – dixit amor –, cur intrasti minoritatem ad odiendum tuum amatum? Sapientia medium In libro sapientiae amoris legebat amicus per amorem et quaerebatur ab eo, utrum inueniret finem amandi. Amatores inuidi quaesiuerunt ab amico, ut ea diceret eis, quae in amandi maioritate illum faciunt permanere. – Amice – dixit amor –, quare sciendi et amandi desideras aequalitatem? Infirmabatur sapientia; quaesiuit amor ab ea, quae suae infirmitatis erat occasio. Sapientia finis Ad fidelem amicum falsi accesserunt amatores, quaerentes ab eo, de quo sapientia et finis amoris rogabant amoris maioritatem. Ibat et redibat amare de amico ad amatum et interrogabatur, quos rumores de amato suo nuntiabat amico. Diligebat amicus amatum suum et petebatur ab eo, quid suum sustinebat amare. Sapientia maioritas Temptabant falsi amatores amicum de sapientia et amore, mirantes, cur illum a scire et amare non poterant separare. – Sapiens amor – dicebat amicus –, scis, utrum te ponere possem in aequalitatem amoris et amandi? Sapientia aequalitas Quaerebatur ab amico, utrum sapiens amor et maior amor esse possent in aequalitate amici et amati. Sapientia minoritas Amor et timor quaesiuerunt ab amico, cui commendauerat suum minorem amorem. Uoluntas uirtus Dominae et domicellae amoris quaerebant ab amico, qui et quales habebantur arbores in uiridario sui amati. Dicebat amicus se multum diligere amatum suum; amor ab eo quaesiuit, de quo uiuebat amare. – Amoris differentia – dixit amicus –, numquid posset esse praeter te uirtuosum amare meum? – Amice – dixit amor –, per quid cognoscis uoluntatem amati tui? – Concordantia – dixit amor –, quare te posuisti inter amatum et amicum? Regem amoris interrogabat regina amoris, quare principiauerat amicum suum de uirtute et amore. Quaerebatur ab amico, quid illuminabat amare suum, cum nocturnabat propter amorem. – Amice – dixit amor –, dedistine uoluntatem tuam amato tuo? Amatores honoris et ualoris quaesiuerunt ab amico, quid impellebat eum tantum laborare propter amorem. 0. – Amate – dixerunt seruitores amoris –, quare misisti in amicum tuum uoluntatem et uirtutem et aequalitatem amoris et amandi? Quaerebatur ab amico, cur conscientiam habebat in amando. Uoluntas ueritas Congratulati sunt falsi amatores a falsitate, quaerentes quare amicus et amatus ab inuicem erant separati. Amor a falsitate quaerebat, cur celabat amico differentiam amoris, quae in amato suo existit. – Amice – dixit amatus –, scisne quid est differentia ueritatis et amoris? Quaesiuit amatus ab amico, quid sibi dixit malum de uoluntate et ueritate amati sui. – Uoluntas – amicus ait –, unde incepisti, cum incepisti odire falsitatem? Quaesitum fuit ab amico, in quo scribebat, cum intendebat epistulam mittere amato suo. Uoluntas amici quaerebatur clamans: – Quid me comburit propter finem amoris? Mirabatur maior uoluntas amici, cur maior ueritas cruciabat eam, ex quo diligebat ueritatem in maioritate amoris et amandi. Per palatium sapientiae et uoluntatis interrogabat amicus rumores de amato suo. 0. – Amor – ait minoritas –, et cur me deicis ex ueritate? Uoluntas gloria Gloria quaerebat a uoluntate, utrum desideraret amatum et amicum esse unam eandemmet essentiam. – Uoluntas et concordantia – dixit amor –, quomodo acquiescere potes gloriae, in qua cruciatur amicus propter amatum? – Uoluntas – dicebat amicus –, cur in amandi poena mihi resistis? Amare et principiare et desiderare obuiauerunt sibi ad inuicem in amore et quodlibet eorum interrogabat alterum de amato. Scire uoluerunt amatores ab amore, utrum amicus et amatus capi possent in amare suum. – Uolose et gloriose – dixit amor –, cur ad inuicem conuertimini in fine amandi? Inuenit amatus amicum suum; et quaerebatur ab amato, utrum inuenerat eum, in maioritate uel in minoritate amoris et amandi. Quaesiuit amicus ab amore, utrum in amato foret aequalitas uolendi et gloriandi. Inuidebant amatores et quaerebant ab amico, cum quo uolificabant et glorificabant eum dominae amoris. Uoluntas differentia Quaerebat amicus ab amore, utrum esset desiderabile differentiam esse in amato suo. Ab amato et amico quaesiuit amor, utrum tantum distarent a confusione, quantum a contrarietate. Uoluntas et differentia amoris inuenerunt amicum et amatum se inuicem diligentes et quaerebant ab eis, quid faciebat eos mutue sic amare. – Amice – dicebant amatores –, ubi crescit tuum amare? – Uoluntas – inquit amicus –, cur intrasti differentiam amandi? Quaesiuit amicus ab amore, utrum amare sui amati esset substantiale uel accidentale. – Amice – dixit amor –, scisne cur amati et amici est desiderabilis aequalitas? Ab amici uoluntate quaesiuerunt amatores, cur erat modica in amare. 0. Uoluntas concordantia – Concordantia – uoluntas ait –, cur de me conqueritur amatus? Odiuit amicus amatum suum et quaerebatur ab eo, de quo principiauit odire suum. Quaerebatur ab amico, utrum in amare suo diligeret concordare. Ab amato quaesiuerunt amores, utrum sustineret labores et languores ex hoc, quod amatus erat. – Amice – dixit amor –, quid te compellit oboedire tuo amato? – Concordantia – dixerunt amatores –, ubi ligatur uoluntas amici et amati? – Amice – dixit amor –, quid obligauit te seruire tuo amato et eum honorare? Uoluntas contrarietas – Uoluntas – inquit amicus –, ubi quaeris amatum meum? Quaerebat amicus a uoluntate sua, quae propinquior erat illi, aut concordantia aut contrarietas. – Uoluntas – amicus ait –, cum quo possem uincere contrarietatem? Quaesiuit amicus a uoluntate sua, quid tantum remouerat eam ab amato suo. Ab amato quaesiuerunt amatores, utrum in uoluntate sua coaequare posset amare et odire. Maioritas et minoritas obuiauerunt sibi inuicem et quaesiuerunt ab amico, utrum amatus a uoluntate sua priuare posset amare. Uoluntas principium Uoluntas inuenit amare, quod clenodia portauerat ad amatum et quaesiuit ab eo, quae erant illa clenodia, quae miserat amicus amato suo. Ad amatum misit amicus amare suum et amor inuenit illud interrogans, cur tam celeriter ibat. A maiori amato quaesiuit maior amicus, utrum maiorem amorem dedisset ei. In igne amoris ardebat amicus clamando, quaerens unde suum incepit ardere. Quiescere uolebat amicus, quia uexatus erat prae amore et dicebat: – Quid me excitat ad amandum? Uoluntas medium Equum uoluntatis equitabat amicus; amores autem interrogabant eum, ubi equum suum adaquabat. Quaesitum fuit ab amico, in qua parentela stabat cum amato suo. Ab amoris aequalitate quaerebat uoluntas, quid intendebat amatus et amicus. Quaesiuit amicus a minoritate, utrum amatus suus puniret eum. Uoluntas finis A uoluntate, fine et maioritate quaesiuerunt amatores, quid facit amatum et amicum esse coniunctos. Amoris dominae ab amico quaesiuerunt, quid uulnerauerat illi suum amatum. – Uoluntas – dixit amicus –, quid te impedit uenire ad maioritatem finis et amandi? Uoluntas maioritas Ab amoris esse quaesiuit amoris priuatio, utrum sit maior uoluntas, quae possit esse inter amicum et amatum. In amoris maioritate languebat et moriebatur amicus; amor autem ab eo quaerebat, cur non diligebat amatum suum amandi minoritate. Uoluntas aequalitas Quaesiuit minoritas ab amico, in quo gaudebat et delectabatur uoluntas eius. Uoluntas minoritas Mirabatur amoris minoritas et quaerebat, quomodo ab ita remotis se poterant inuicem diligere amatus et amicus. Uirtus ueritas – Uirtus et ueritas – inquit amor –, quid est delectatio amati et amici? – Ueritas – ait differentia –, cum quo uirtutem habetis attingendi amare amati et amici? – Amice – dixit amor –, quae sunt ea, quae tuum amatum tibi repraesentant? A ueritate et uirtute quaesiuit amicus, in quo scribebant librum amati sui. Quaerebatur ab amico, in quo palatio morabantur nuntii, quos sibi miserat suus amatus. – Amor – dixit amatus –, scitisne qui sunt socii amici mei? Gula, luxuria et auaritia falsitatem inuenerunt, de amico conquerentem, et interrogabant eam, cum quo destruebat eam amicus. Quaesiuit uirtus a ueritate, utrum id esset in amato suo, per quod maioritatem sentiebat in amare. – Amice – dixit amor –, quid te nutriuit tantum diligere, quantum amabilis est tuus amatus? 0. Ait amicus: – Minoritas uirtutis et ueritatis, et cur adeo frequenter uoluntati meae te repraesentas? Uirtus gloria Quaesiuerunt amatores ab amico, ubi colligebat fructum uirtutum, quas seminabat. – Amice – dixit amor –, quae sunt ea, quae te excitauerunt ad magis amandum? Falsi amatores ab amico quaesiuerunt, cur amatus amatoribus indigebat. – Amate mi – dixit amicus –, cum tu sis tam nobilis et tam honorabilis in mundo, cur non habes plures amicos, quam inimicos? Quaesiuit amicus a gloria, cur ipse poenas amando sentiebat. A fine et a gloria quaesiuit amicus, cur in eis non poterat quietem habere. – Amice – dixit amor –, cum quo maiorificas amare tuum? – Amice – dixit amatus –, cur intrasti in ciuitatem amoris et aequalitatis? Quaerebatur ab amico, cur oboediebat uitiis, cum pro eis oboedire pateretur poenam, cadens in iram sui amati. 0. Uirtus differentia – Differentia – dixit concordantia –, numquid est tibi uirtus, per quam concordare meum sit de uirtute et de amare? – Uirtus – inquit amor –, quomodo resistis contrarietati amandi? Quaesiuit amicus a uirtute, utrum ipse posset esse una eadem essentia cum amato suo, existente differentia inter eum et amatum suum. – Uirtus et differentia – dixit amor –, numquid potestis esse unum amare? – Amate et amice – dixit amor –, quid facit uos esse distinctos in amare? Quaerebatur ab amico, qua ratione differentia et uirtus poterant esse in maioritate amoris et amandi. – Differentia – dixit uirtus –, cum amicus non sit amatus, possemus tu et ego esse amatus et amicus? – Amice – dixit amor –, scis unde minoritas amandi procedit? Uirtus concordantia – Uirtus – ait concordantia –, quid te facit a contrarietate disparantem in amare? Quaesitum fuit ab amico, quomodo incipiebat amare de uirtute et concordantia. – Amice – dixit amatus –, scisne cur amare oritur de amore? Amores quaerebant ab amico, quos labores in amando patiebatur. Amatum et amicum interrogauerunt amatores, cur propter amare iacebant in uirtutibus infirmi. Quaerebatur ab amico, utrum totam suam concordantiam et totam suam uirtutem applicabat ad amandum suum amatum. – Uirtus – ait concordantia –, quem equum equitabat amicus, cum amato suo fugiebat? Uirtus contrarietas Uitia quaerebant a principio, ubi principiabat uirtutem de uirtute; rogabantque illud, ut ibidem contrarietatem de contrarietate principiaret. – Uirtus – ait amor –, numquid posses existere in medio contrariorum? Quaerebatur ab amatoribus, quare non ibant quietum in fine amoris et amandi. – Amice – dixit amatus –, quis te protexit, quoniam uictus non fuisti in amandi maioritate? – Contrarietas – ait concordantia –, possesne aequaliter in uirtutibus et uitiis esse? – Amice – dixit amor –, quid te facit cum inimicis amati tui participare? Uirtus principium – Uirtus – ait amor –, quae sunt tuae regiones? Et tu amor – ait uirtus –, ubi incepisti amare? Rogabat amicus amatum suum, ut concederet ei uirtutes; quaesiuit amatus ab eo, ad quid eas uolebat. Quaesitum fuit a principio, utrum potuisset principiare uirtutem in amandi maioritatem. – Uirtus et principium – ait amicus –, numquid potestis aequales esse in amore et amare? Ueniebat amicus uisum amatum suum et quaesiuerunt ab eo amores, utrum de longinquis finibus ueniret. Uirtus medium Amatores multi quaesiuerunt ab amico, cum quo suum amare faciebat uirtuosum. Quaerebatur ab amico, in quo cognoscebat maioritatem uirtutis. Amatus et amicus quaesiuerunt ab amatoribus suis, utrum sciret subiectum extensae uirtutis et amoris. – Amice – dixit amor –, cum quo deicis ex amare tuo minoritatem? Uirtus finis Mirabatur amor de uirtute et fine, quare quaerebant, ut daret eis amor maioritatem sui amare. Uirtus et finis amoris quaesiuerunt ab amico, utrum aequaliter esset sanus et infirmus propter amorem. Amatores quaesiuerunt ab amico, qui erant uinctores et tortores uincientes et torquentes propter amorem amatores. Uirtus maioritas Amatores amoris quaesiuerunt ab amico, cur eos reprehendebat uirtus amandi. Ab amoris aequalitate quaesiuerunt amatores, utrum essent aliquis amans et aliquis amatus in amare uirtuoso aequales. Uirtus aequalitas Toxicatus erat amicus prae amore et quaerebatur ab eo, quid potauerat eum amandi ueneno. Uirtus minoritas Cum tribus dominabus amoris manebat amicus; alia illarum affligebat eum, alia occidebat eum, alia uero sustentabat eum; et quaesiuit amicus ab amato suo, utrum sciret amorem. Ueritas gloria Quaesiuit amicus ab amoris differentia, utrum gloria et ueritas in amato suo essent rationes reales et inconfusae, alia existente alia eodem numero. In naui amoris nauigabant amatus et amicus per mare amoris et quaesiuerunt amatores, qui sunt pisces maris illius. – Ueritas et gloria – dixit falsus amor –, ut quid cruciatis seruitores meos? – Amor – inquit amicus –, scisne quare gloria et ueritas alia de alia inuicem conqueruntur? – Ueritas – inquit amicus –, ubi uerificas gloriosum? Et tu gloria, ubi glorificas uerosum? Comedebant et bibebant amicus et amatus super mensam amoris et quaerebatur, qui erant seruitores eorum. Amores ab amato quaerebant, cur in maioritate amoris et amandi glorificauerat suum amicum. – Uerificare et gloriari – dixit amor –, ubi possetis coaequari in bonitate, magnitudine, duratione et potestate, quoniam mittere uos uolo ad amatum meum? Amores multi quaesiuerunt ab amato, cur descenderat ad amandum tantam minoritatem bonitatis, magnitudinis, durationis, potestatis et ueritatis. 00. Ueritas differentia Amoris dominae desiderabant seruire amato et amico et quaerebant, ubi possent eos inuenire. – Ueritas – inquit amor –, cur permanes in differentia amici et amati? Ualores, reuerentiae et honores a ueritate quaesiuerunt, quod pretium habuerat de amico, quem uendiderat amato. – Ueritas et differentia – dixit amor –, cur permanetis in amare? Quaesitum fuit a ueritate, cur in uerificare suo existebat finis amandi. – Ueritas – dixit differentia –, qua natura potes existere in amandi maioritate? – Ueritas – inquit amicus –, ubi repperisti aequalitatem amoris et amandi? – Minoritas – inquit maioritas –, quare uis, ut amatus non emat amici uoluntatem? 0 Ueritas concordantia – Contrarietas et parcitas – dixit amor –, cur resistitis mihi ad dandum ueritati concordare et amare? Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum sciret, quomodo principiabat amare. – Amor – dixit amicus –, quomodo sufficere posset amare amato meo? Imperatores et reges quaesiuerunt, quid portabat ad amatum et amicum amoris secreta. A maiore amato et maiore amico quaerebant amores, utrum coniuncti essent in maiori ueritate et concordantia amoris. – Ueritas et concordantia – dixerunt flores amoris –, cur aequales existitis in amore et amare? Stabat amor otiosus et quaesiuerunt amatores ab eo, ubi perdiderat amare suum. 0 Ueritas contrarietas Quaesiuerunt amatores ab amico, utrum sciret, quibus armis ueritas et falsitas ad inuicem pugnant. Amoris differentiae amicum inquirebant, quaerentes a ueritate, ubi prae amore languebat. Amores ab amato quaesiuerunt, quibus uirgis feriens disciplinabat amicum suum. – Ueritas amoris et contrarietas amoris: Et qui sedauit resistentiam, quam habere solebatis in amare? – Aequalitas – ait amor –, numquid esse potes de ueritate et contrarietate? – Ueritas – amicus ait –, numquid amor amare suum uult duplare, ut amandi minoritati resistat? 0 Ueritas principium – Amor – inquit amicus –, nonne uerificare et principiare sunt in amare meo? Amare inuenit uerificare, quaerens ab eo, utrum ueritas uel principium principiassent illud. Interrogabat amicus ueritatem et principium dicens: – Numquid est amatus meus adeo potens, quod principiare posset maius amare et uerificare? Ab amoris aequalitate quaesiuerunt amatores, utrum ipsa posset esse in uerificare, principiare et amare. – Minoritas – inquit amor –, numquid uelles esse in maioritate? 0 Ueritas medium Amoris dominae ab amoris medio quaesiuerunt, quid erat finis et complementum amoris. – Amor – amicus ait –, nonne posset amatus meus dare mihi maioritatem ueritatis et amoris et amandi? – Amice – dixit amor –, ubi tuum imaginaris amatum? – Amor – dixit amicus –, numquid ego possum perdere amatum meum? 0 Ueritas finis – Amor – amicus ait –, ex quo me dedisti amato meo? Nonne tanta est tibi potestas et iustitia, quod des mihi meum amatum? – Amores – dixerunt amatores –, cur assistunt in labore amicus et amatus? – Ueritas et finis – ait minoritas –, cur me captum detinetis in carcerem maioritatis? 0 Ueritas maioritas – Maioritas – inquit amor –, nonne potest esse in maiori ueritate aequalitas amici et amati? Amores, ualores, reuerentiae et laudes quaesiuerunt ab amico, quid exstinguebat ei suum amare. 0 Ueritas aequalitas Ab amico quaerebant amatores, utrum in eius essentia ueritas et amor aequales esse possent. 0 Ueritas minoritas – Minoritas – inquit amor –, cum quo aufertis amatores ab amato meo? Quinta distinctio, secunda pars Decima quaestio Quaesiuit amatus ab amico suo, utrum in amare suo haberet potestatem de differentia et differentiam de potestate. Solutio: Differentia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, sunt rationes inconfusae et per quod bonificans et bonificabile sunt inconfusa et aliud ab alio distinctum. Considerauit amicus ut plurimum in quaestione, quam sibi fecerat eius amatus, et mirabatur cur sibi talem fecerat quaestionem et dixit ei: – Amate mi, bene scis uelut in definitionibus principiorum amantiae continetur, quod unumquodque ipsorum principiorum alteri tradit similitudinem suam. Ergo, necesse est potestatem esse de differentia et differentiam de potestate, substantiali potestate dante propriam potestatem accidentalem substantiali differentiae et e contrario, ut differentia sibi appropriatam possideat potestatem, qua possit id existere, quod ipsa est, et differentiare. Similiter et differentia substantialis potestati substantiali differentiam accidentalem approperat, ut differentiare possit inter hoc et aliud et ea faciat existere et agere inconfuse seu distincte. – Iterum amate mi – dixit amicus –, bene scis magnitudinem dare similitudinem suam differentiae et potestati. Et ideo est magnitudo de differentia et potestate, et per hanc magnitudinem, quam differentia et potestas possident, est magnitudo de potestate, quae est de differentia, et de differentia, quae est de potestate, quoniam nobilissimum est cuilibet principiorum quodlibet eorum esse de alio, permanente quolibet ipsorum in sua propria unitate et natura. Hoc idem etiam, amate mi, habet esse de bonitate, duratione et cetera. – His igitur sic existentibus et te sciente, amate mi, amare meum, quo te amo, esse ualde bonum, magnum, potentem et cetera, quod tamen esset impossibile, si non haberet in se potestatem, quae esset de differentia, et differentiam, quae esset de potestate, admiror ualde cur hanc mihi fecisti quaestionem. Amoris differentia est ipsa, quae amantem et amatum in amare facit esse distincta. Propendit amor amicum displicentiam habere, quia suus amatus talem sibi fecerat quaestionem et excusauit amatum his sermonibus dicens: – Amice, tuus amatus habet multo nobilius et altius amare, quam tu habes. Nam, in amare tuo est potestas de differentia per accidens et e contrario, sicut tumet dixisti, sed in amare tui amati est potestas de differentia et e contrario substantialiter, eo quod in amato tuo quodlibet principium est aliud et e contrario, una eademmet essentia et natura numero, ut dictum est. Et quoniam tu non habes adeo nobile nec adeo uirtuosum amare, sicut amatus tuus, facit ipse tibi quaestionem praedictam, ut de tuo amare talia sibi respondeas, quae sunt ad laudem sui amare, annuendo in amare tuo esse potestatem de differentia et e contrario per accidens, sed in amare suo substantialiter. – Amice – dixit amor –, prout in decima regula continetur et in tertio paragrapho de definitione differentiae, considerare potes quomodo de quaestione, quam tibi fecit amatus tuus, alta et nobilis responsio potest educi. Dic ergo, amice, quomodo potest amare tuum attingere altitudinem et nobilitatem amati tui, nisi eius excellentissima contempleris? Nonne bene scis quoniam in elementatis calor, quem dat ignis aeri, est ex quo ignis dat eum illi et subicit, ut ipse aer se ipsum calefacere possit et aquam et terram? Uerumtamen illum calorem datum aeri ita retinet sibi ignis, quod ipse calor et est ignis et est aeris; ignis quidem essentialiter, aeris uero accidentaliter. Super hoc siquidem genus caloris concordant ignis et aer, sicut pater et mater super filium suum et se inuicem diligunt in eodem, quoniam est ex utroque; simili modo etiam est in ceteris rebus naturalibus his similibus. – Amice, ergo, considera simili natura in amare tuo, quomodo sit in eo potestas de differentia et e contrario, istis principiis inuicem concordantibus super hoc, quod alter alteri tribuit, sibi retinens illud idem. Ita namque considerando, ascende ad contemplandum amatum tuum super amare tuum et super ea, quae consistunt sub amare tui amati, et contemplando considera, quomodo in amato tuo substantialiter existit potestas de differentia et e contrario et superapplica cetera principia, scilicet bonitatem, magnitudinem et cetera. Deinde propende tibi quomodo istae possessiones sunt essentiales, permanente qualibet hoc, quod ipsa existit, et existente qualibet alia et e contrario, concordante qualibet alii et e contrario, in hoc, quod ipsa est, et in hoc, quod tribuit et acceptat. Quare, si haec omnia contemplando consideres, secundum huius Artis doctrinam, profecto dicere potes te contemplationis considerationem superexcellentem habere. – Et haec est ratio, quare tuus amicus hanc tibi fecit quaestionem, uidelicet ad excitandum te et mouendum ad multum excellenter eum contemplandum et ad exaltandum amare tuum in hac superexcellenti contemplationis consideratione, nec amico sui amati aliqua dicta displicere debent, tantum debet eius amare sermones. Si non esset potestas de differentia et differentia de potestate, amoris medium existere non posset inter amatum et amicum. – Amor – ait amicus –, secundum hanc quartam conditionem `potestatis et differentiae significatur solutio quaestionis huius, quam fecit mihi meus amatus. Quoniam, nisi in amare esset potestas de differentia et e contrario, non posset amare meum existere inter meum amatum et me; quoniam, si in amare meo esset potestas, ita quod non esset de differentia, et si in eo esset differentia, ita quod non esset de potestate, alia alii sufficere non posset, quia deficeret eis principium et finis. Principium quidem in hoc, quod alia de alia principiari non posset; finis uero in hoc, quod potestas non moueretur ad differentiandum neque differentia ad possificandum. – Hoc idem etiam esset de aliis principiis, itaque non posset amare consistere inter amantem et amatum. Sed, quoniam in ipso amare est potestas de differentia et e contrario, plus est in ipso amare, quam si alia illarum non esset de alia; et quoniam illud plus implicat complementum et ponit id, quod sua priuatio ponere non potest, idcirco potest amare perseuerare inter amatum et amicum. Quare, amor, bene scio, quoniam amatus meus scit haec omnia in amare meo, nam ex eo mihi peruenit quicquid habeo boni et amandi. Tantum autem amatum meum timeo contra me ex aliquo fieri offensum quod, cum mihi ex aliquo iacit quaestionem, subito timeo me gessisse quicquid uel dixisse contra eius ualorem, honorem, reuerentiam et amorem, mallemque mori, quam quod amatus meus mihi suspectum haberet. Undecima quaestio – Amice – dixit amatus –, numquid est tibi tanta potestas amandi amando in me unire, quanta est amando in me unitatem? Solutio: Concordantia est id, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera, in uno et in pluribus concordant. Priusquam amicus super hac quaestione responderet amato, considerauit in natura et definitionibus principiorum, in quaestione contentorum, et maxime in concordantiae definitione; et prout attingere potuit naturam et definitiones ipsorum principiorum, respondit amato suo dicens: – Amate mi, amoris concordantia ad magnitudinem amoris et ad potestatem amoris applicata, me ducit in uiam tibi respondendi. Et tibi dico quod ex hoc, quod concordantia est principium substantiale, ratione cuius bonitas, magnitudo et cetera concordant in una substantia ex ipsis constituta, ipsis principiis unientibus de se ipsis ipsam substantiam, sub agente naturali illam substantiam generante, oportet in tantum amari actum uniendi illam quantum unitatem eius, cum ipsa substantia potest suum uniri substantiale et praeter ipsius substantiae unitatem esse non possit. – Cum ergo te, amate mi, considero unam substantiam esse et unum unire de bonitate, magnitudine et cetera unitum, oportet secundum naturalem rationem me tantam amandi te potestatem sentire, amando in te unire, quantam eam sentio amandi tuam unitatem, ut amandi magnitudini satisfaciant magnitudo et potestas, et ne tuum unire sit minus amabile quam tua unitas, per quod siquidem unire, tu es una unitas et una substantia, quae conuertitur cum omnibus principiis tuis. Amoris concordantia est ipsa, per quam amans et amatus in amare concordant. – Amate mi – dixit amicus –, de te et de me procedit amare, cum sis amabilis et ego amans, in quo scilicet amare existit concordantia bonitatis, magnitudinis et cetera ipsius amare. Hoc siquidem amare, tuae et meae similitudines amantur, in quibus amando concordamus me amante te et te amante me, secundum ipsas similitudines, quae sunt ipsae scilicet bonitas, magnitudo et cetera. Quare, si non amarem in te tantum unire quantum unitatem, non amarem te secundum tuas et meas similitudines; in te namque tua bonitas unit de semet unam bonitatem in magnitudine, duratione, potestate et cetera. Ita quod est bonitas magnitudinis, bonitas durationis, bonitas potestatis et cetera, una eadem est bonitas et permanet ipsa substantialis bonitas unitiua, una bonitas in se ipsa, de qua influitur bonitas magnitudinis, bonitas durationis et cetera. Hoc idem amare habet etiam esse de tua substantiali magnitudine et de tua substantiali duratione et cetera. – Et quoniam bonitas tua, magnitudo et cetera, sunt unamet unitas, scilicet una essentia et natura eadem numero; et quoniam bonitas influxa in magnitudinem et bonitas influxa in durationem et cetera, una eademmet numero est bonitas, existit quidem in tua unitate actus uniendi, ita quod ipsa bonitas influens, et bonitas magnitudinis et bonitas durationis et cetera, se unit unam bonitatem tantum in bonum in substantia, ita quod in ipsa substantia tua non est, nisi tantum una bonitas. – Haec autem unio, quae est bonitatis magnitudinis et bonitatis durationis et cetera, et bonitatis influentis habet esse, quia bonitas simpliciter et magnitudo simpliciter et cetera principia substantiae tuae simpliciter sunt unamet essentia et natura eodem numero, in qua fit unio influentis et refluentis. Influentis quidem eo, quod bonitas unam influit bonitatem in magnitudinem, cum ratione bonitatis magnitudinem oporteat esse bonam; et eo quod unam influit bonitatem in durationem, cum durationem, ratione bonitatis, oporteat esse bonam, et sic de ceteris principiis. Refluentis uero eo, quod bonitas magnitudinis et bonitas durationis et cetera, refluitur una bonitas eadem numero, quia bonitas huius et bonitas istius et cetera unitur una essentia et natura numero. – His igitur sic existentibus, amate mi carissime, oportet me tantum diligere te ratione uniendi quantum ratione unitatis, ut amem te secundum tuas similitudines et secundum eas similitudines, quas mihi donasti, te similitudinibus tuis fruente. – Amate mi – dixit amicus –, dum considero duas definitiones antedictas, applicans eas ad undecimam regulam, secundum hoc oportet me habere tantam potestatem ad amandum in te unire, quantam ad amandum in te unitatem. Nam, abstrahendo in ratione mea phantastica magnitudinem, durationem et cetera, bonitatis tuae, remanet simpliciter unitas tuae bonitatis in ratione mea; et contrahendo unitatem tuae magnitudinis, durationis et cetera, ad tuam bonitatem, oportet me considerare in tua bonitate esse bonificare; nam, sine illa, non esset in ea magnitudo nec duratio et cetera. – Ergo, sicut oportet me amare ipsum bonificare tuae bonitatis, sic oportet me amare unire tuae unitatis, contrahendo bonitatem, magnitudinem et cetera, ad tuam unitatem, quod scilicet unire existit inter bonificatiuum et bonificabilem, bonificante existente alio a bonificabili et e contrario. Hanc autem aliationem amari oportet, ut ametur eorum inconfusio et ut unumquodque ipsorum principiorum ametur inconfuse in concordantia amici et amati, in una unitate essentiae amici et amati et in concordantia unitatis et uniendi bonitatis, magnitudinis et cetera in amato et amico. Magnitudo et potestas adeo magnam et potentem habent concordantiam in amato, quod in tanto concordant in unire amati, quantum in eius unitate. Et ex hoc habet amicus tantam concordantiam amato suo diligendo eius unire, quantam diligendo ipsius unitatem. – Amate mi – dixit amicus –, secundum septimam conditionem `magnitudinis et potestatis, significatur quod ego te possum tantum amare, quantum amo in te operationem tuae unitatis. Nam, ex quo tua magnitudo et tua potestas in tantum concordant, magnitudo quidem unire unum magnificare et potestas unum possificare, quantum in existere magnitudinem unam et potestatem unam, et magnitudinem et potestatem unammet essentiam et naturam eodem numero, oportet in me tantam influi potestatem amandi, amando unire, quantum amando unitatem, et amando tantum unitatem, quantum unire. Ex quo in te, amate mi, unitas et unire sunt eademmet essentia et natura eodem numero, scilicet unamet substantia, quae est tumet, amate mi carissime. Duodecima quaestio Magnitudo et uoluntas amici quaesiuerunt ab amato, utrum in se ipso plus posset amicum remouere a contrarietate, quam in aliquo alio ente. Solutio. Contrarietas est quorundam mutua resistentia propter diuersos fines. Indignatus fuit amatus, quoniam magnitudo et uoluntas amici talem fecerant ei quaestionem et his sermonibus respondit illis: – In me nulla est contrarietas, sed potius sum ipsa concordantia, quae est ipsa concordia distinctorum finium, ut sint unus finis eadem essentia et eodem numero. Ego quidem sum contrarius contrarietatis, cui cum bonitate, magnitudine et cetera, contrarior, et quicquid in me est, existit substantiale absque aliquo accidente: Ego sum quicquid est in me, et quicquid est in me, est totum meum esse. – In quo ergo possem ego tantum remouere amicum meum a contrarietate, quantum in me ipso, uniendo illum mihi et diligendo et magnificando et bonificando eum in me, cum a nullo alio ente tantum remota et disparata sit contrarietas quantum a me? Satis inscium habeo quemcumque facientem mihi talem quaestionem. – Et uos, magnitudo et uoluntas – ait amatus –, non multum bene agitis, cum mihi facitis eam; etenim secundum definitionem contrarietatis, propendere potestis et bene scire quod, cum ego sim ipsum, quod dici potest `definitio contradictoria definitioni contrarietatis, profecto non possum amicum tantum a contrarietate remouere, quantum in me ipso. Contrarius amor est qui magno et bono amori amantis et amati resistit. – Amate – dixit magnitudo amici –, utique uerum est te esse concordantiam ac etiam bonitatem, magnitudinem et cetera. Et quamuis quicumque alius amatus habeat concordantiam et bonitatem, magnitudinem et cetera, non tanta potest nec sufficit esse ipsa sua concordantia bonitas, magnitudo et cetera. Uerumtamen, inter te et amicum tuum habet contrarietas magnum posse, quia facit te minus amari quam honores, parentes, prosperitates, delectationes, pecuniam et ceteras diuitias huius mundi, ut manifeste patet et ut in definitione contrarietatis manifestatur. Necnon etiam contrarietas amicum tuum detinet in laboribus, periculis, languoribus, suspiriis, cogitationibus, lacrimis et fletibus, de difficilique uiuit et a te uix sustentatur. – Ergo, amate, cum tantum possis amicum tuum a contrarietate remouere et plus in te ipso, quam in alio ente, quare non coniungis eum in tantum tibi, et non ponis eum tantum in tua concordantia, bonitate, magnitudine et cetera, quod omnino remotus sit et disparatus a contrarietate, illum occidente et in tristitia detinente, quae impedit eum diligere te et honorare ualores tuos? – Magnitudo – dixit amatus –, sicut in tertio paragrapho de contrarietate significatur, scire potes quod remoueo meum amicum a contrarietate plus in me ipso, quam in alio ente et plus transmitto sibi secundum intentionem et finem similitudines meas, quam alias. Tu autem, magnitudo, cum ei transmitto similitudinem meae magnitudinis, assumis eam sub forma paruitatis, assumens sub forma magnitudinis eas similitudines prosperitatum huius mundi, quas transmittit contrarietas, compellisque uoluntatem diligere similitudines meas cum minoritate, sed cum maioritate illas similitudines, quas transmittit contrarietas. – Quare non est mirandum, si contrarietate uexetur amicus et si sit timidus et pusillanimis at audacia nudus, qua indiget ad faciendum ardua et utilia propter meum honorem et amorem. Tu enimmet et uoluntas ei contrariamini, subiugantes eum seruituti contrarii amoris et refunditis super me totum pondus criminis, quod minime super uos diligitis replicari, nec in bono sed in malo potius uestra uultis uti libertate, ducentes amicum contra finem et ueram intentionem ad ea opera, quae uos uultis. Uerumtamen ex his omnibus oportebit uos reddere rationem mihi, qui uestri sum dominus atque iudex. In magnitudine concordantiae amici et amati distat uoluntas ab eorum contrarietate. – Magnitudo et uoluntas – ait amatus –, secundum hanc sextam conditionem `magnitudinis et uoluntatis denotatur quod plus possum amicum a contrarietate remouere in me ipso, quam in aliquo alio ente. Nam ex hoc, quod magnitudo concordantiae maior est inter me et amicum meum, quam inter me et aliquod aliud ens, quod non est amicus meus, possum ego amicum meum magis remouere a contrarietate in me ipso quam extra me ipsum. Quod, si non, falsificaretur quidem praedicta conditio, ita quod in magnitudine concordantiae amici et amati non distaret uoluntas eorum a contrarietate, sed potius coniungeretur contrarietati, distans a concordantia in magnitudine concordantiae amici et amati, quod est impossibile. – Quare uobis respondeo secundum antedictam conditionem, cum sit uera, quod plus possum amicum in me remouere a contrarietate, uidelicet eum unire mihi, quam in aliquo ente, uniendo meam concordantiam et suam et magnitudinem meam et te, magnitudinem amici mei, et uoluntatem meam et te, uoluntatem eius; similiter et bonitatem, durationem et cetera mei et amici mei, permanente me concordantia, magnitudine, uoluntate, bonitate et cetera, absque aliqua contrarietate. Quarta distinctio Potestas ueritas Dilexit amicus ueritatem, in qua potestas amati gloriam reuelauit, ut amici uoluntas quiesceret in amare. Uoluntas potestatis, ueritatis et differentiae numquam fragilis neque falsa neque confusa fiet in amare. Potestas, ueritas et concordantia ceperunt amare amoris in amato. Ueritas et falsitas magnam habebant resistentiam in amico propter amatum; uicta foret ueritas, si non iuuasset eam amatus. Incepit principium in uero amore, spe et patientia, ut amicus potentem amorem haberet sustinendi labores et aduersitates, propter ueritatem et amorem. In medio amati et amici existit ueritas, ut amicus posset amati sui uera narrare. Ueritas et potestas finem amoris ad amatum extulerunt, ut amando amatum suum inde scanderet amicus scala potestatis et ueritatis. Potestas et ueritas ad maioritatem amandi amicum extulerunt, ut amatus cognosceretur et diligeretur in maioritate potestatis, ueritatis et amoris. Amicus, quanto poterat, in amore suo potestatem et ueritatem coaequabat, ut inde posset ea, quae per amandi defectum perdiderat, restaurare. 0. Stabant potestas et ueritas coram amico et amato; amicus autem potestatem et ueritatem amato suo et minoritatem tribuit sibi ipsi. Potestas gloria Quoniam potestas, praeter amoris differentiam, non potest in amati gloria dare quietem amico, existit differentia amandi et amabilis. In uicum gloriae uenerunt hospitatum potestas et concordantia, quae sunt nuntii amici et amati. Adeo uehementer plorabat et plangebat amicus magnam gloriam, quam propter amorem contrarium affines sui perdebant, quod potestas eum non poterat consolari nec in gloria poterat quiescere. In sua gloria et de sua gloria et per suam gloriam et in sua potestate et de sua potestate et per suam potestatem principiauit amatus amicum suum, ut amicus posset melius amare et cognoscere gloriam amati sui. Per medium amoris iuit amicus uisum gloriam amati sui, ut in ea posset existere cum amato suo. Finis amoris amici est amicum posse sufferre labores, languores, afflictiones, uituperia, bonorum perditiones et mortem ad honorandum gloriam amati sui. Obdormiuit amicus in amoris minoritate; excitatus est in amoris maioritate; ideo potest amicus descendere ex gloria sui amati. In aequalitate potestatis se coaequant glorificans et glorificabile; in aequalitate gloriae se coaequant possificatiuum et possificabile; ideo consistit aequalitas amabilis in amore et amare. Si minoritatem inueniret amicus in amati sui gloria, numquam posset amare suum amatum absque minoritate amoris et amandi. Potestas differentia Potestas non potest de concordantia sine differentia neque de differentia sine concordantia; ideo conuertitur cum differentia et cum concordantia in amore et amare. Si potestas et differentia in contrarium amorem peruerti possent, numquam in amoris concordantiam possent conuerti. Non posset potestas amoris principia sine differentia principiare, nec ea differentia sine potestate differentiare; ideo potestas et differentia sunt amabiles in principiando amare. Si non essent potestas differentiae et differentia potestatis, amoris medium existere non posset inter amatum et amicum. Cum fine potestatis, differentiae et amoris ligauit amicus amare suum ad amatum. In maioritate potestatis et differentiae, facit amor existere suum amare, ut amicus cum amandi maioritate ascendat uisum altitudines amati sui. In differentia amati et amici existunt potestas et aequalitas, quae detinent captum amorem. Si minor esset differentia, quam potestas in amare, non esset potestas maior in existere et agere, quam in existere tantum. Potestas concordantia Nisi potestas maior esset in concordantia, quam in contrarietate, indignum esset in Deo fore potestatem, concordantiam, amorem et amare. Potestas et concordantia exhortatae sunt amorem, quod inciperet eas diligere in perseuerantia. Per omnes amoris extremitates, expanderunt se potestas et concordantia, in amoris medio se iungentes. Potestas finem amoris in concordantia scrutabatur; concordantia uero inuestigabat eum in potestate; in amare autem inuenerunt illum. Ascenderunt potestas et concordantia ad maioritatem, ut amare amici non descenderet ab amato. Ut potestas de concordantia multum possit, in amore coaequat se concordantiae in amare. Recessit potestas de minoritate in concordantiam et concordantia de contrarietate in potestatem, ut in maioritate sisteret amor amici. Potestas contrarietas Adeo sistit in alto principio amare amati, quod eo non potest ascendere contrarius amor, nec ibidem suum amare contrarium principiare. Amatus et amicus in tanto sunt amore, quod in amoris medio contrariandi potestas intrare non potest. Sicut potestas contrariandi contradicit amandi fini, sic potestas concordandi non fini contradicit amandi. Si potestas per contrariari ascendere posset ad maioritatem amandi, non posset ad eam ascendere per concordantiam. Amicus, quantum potest, amori contrario resistit in aequalitate potestatis et concordantiae. Contrarietas et minoritas resistunt potestati et maioritati in amore et amare. Potestas principium Quoniam potestas amoris plus potest de principio amoris in amoris medio existendo et agendo, quam existendo tantum, sunt amabilia opera eius. Sicut plures uoces uniunt unam uocem, sic potestas plura unit principia ad unum finem amandi. Quia potestas maius est principium in habitu, quam in potentia et in actu, quam in habitu, maior est in amare, quam in odire. Potestas et principium in amare se coaequauerunt, ut amicus non indigeret possificare nec principiare in amare. Ut amando suum amatum non habeat amicus amoris defectum, extenditur tota potestas per tota cetera principia et e contrario, et alia tota per alia tota, et omnia simul maioritati amandi tradunt similitudines suas, ut in amandi maioritatem eam conuertant. Potestas medium Potestas amoris amatum et amicum coniungit in amoris medio, ut habeant ambo finem unum amandi. In medium potestatis intrauit amor et e contrario, ut in utriusque medio amandi maioritatem haberet amicus. Cum amoris potestate coaequat amicus in amoris medio principium et finem amandi. In amoris medio remouet amicus amare suum, cum amoris potestate, ab amoris minoritate, ut ascenderet ad extendendum et operandum in medium amoris. Potestas finis Ascenderunt potestas et finis ad maioritatem amandi, ut in ea consisterent et operarentur amare. Potestas, finis et aequalitas induerunt se amorem, ut amare nutrirent. In minoritate potestatis existit finis amoris infirmus; ideo rogat amicus amatum suum, ut concedat ei potestatem amandi. 0. Potestas maioritas Si maior amoris potestas praeter aequalitatem existeret in maioritate, existeret quidem in maioritate cum amandi minoritate et ploraret amicus defectus amati sui. Nisi maior potestas et minor potestas coniunctae forent et unitae in unum amare, potestas nequaquam posset amorem multiplicare in maioritatem amandi. Potestas aequalitas Uisitat amati potestas potestatem amici sui, qui infirmus iacebat in minoritate; cum aequalitate potestatis amoris et amandi sanabat amatus eum. Potestas minoritas Minoritas amoris uoluit se tradi amico, ut per eam diligeret amatum suum; eam autem amicus tollere non potuit, quia noluit eius amatus. Sapientia uoluntas – Sapientia et uoluntas – dixit amicus –, concedite mihi uirtutes, quarum indigeo uestire meum amare. Dum amicus in amati sui ueritate scientiam intelligebat, diligebat amantiam in bonitate sui amati. Sapientia et uoluntas epistulam scientiae et amantiae miserunt ad amatum, ut amico suo gloriam largiretur. Sapientia differentiabat amantem et amatum; uoluntas uniebat eos in uno amore et amare. Sapientia et uoluntas amicum ligauerunt ad amatum cum amoris concordantia, ut contrarium ad amorem non fugeret aduersus amatum. Resistebat amicus amori, nolens ire uisum et dilectum amatum suum; sed sapientia et uoluntas ceperunt et coegerunt amicum, portantes eum ad amatum suum, qui posuit amicum in carcerem amandi et intelligendi. Stabant intellectiuum ligabile in intelligibilitate et uolitiuum in uolibilitate. Sapientia et uoluntas ligauerunt ea, cum inceptione sciendi et amandi. In medio sapientiae et uoluntatis cruciabant amicum intelligere et uelle; amicus clamabat ad amatum suum. Sapientia et uoluntas attulerunt ad amicum finem amati sui, quo uinxerunt, cruciauerunt et incarcerauerunt amicum in amare et intelligere. 0. Quadam die fugiebat amicus de maioritate ad minoritatem, quia maioritatem amandi et intelligendi non poterat sustinere; inuenerunt eum sapientia et uoluntas, quae reduxerunt eum in carcerem amati sui. Coaequauerunt se sapientia et uoluntas in scire et amare; ambae cucurrerunt ad amatum et super earum amare et intelligere illum accinxerunt. Conquestus est amicus sapientiae de minoritate sui amare et uoluntati de minoritate sui intelligere. Sapientia uirtus Quanto magis percipit amicus ueritatem fidei, spei et caritatis, tanto magis grauatur uituperio, quod infertur amato suo propter defectum amatorum, qui non habent scire et amare uirtuosa. Iustitia, prudentia, fortitudo et temperantia sunt uici, per quos uadit amicus ad gloriam amati sui. In differentia amantis et amati protendit sapientia suum intelligere, ut amicus amare possideat uirtuosum. In concordantia uirtutis et sapientiae captiuatur amare amici, ut amoris contrarii et ignorantiae et uitiorum non introeat seruitutem. Cum uirtute sapientia resistebat ignorantiae; cum sapientia uirtus uitium impugnabat, ut coram amato suo constaret amicus sapiens et uirtuosus. Portabat amicus amato suo sapientiam et uirtutem; cecidit amicus in amoris principia, ubi perisset, nisi amatus eius adesset. Ingressa est uirtus excitum in medium sapientiae et amoris, ut nec cum maioritate nec cum minoritate participet uitiorum. Nisi finis uirtutis uexaret amatores, requiesceret amicus in fine sapientiae et amoris. In capsa uirtutis applicuit amicus sapientiam et amorem cum maioritate intelligendi et amandi, ut fierent thesaurus amati. 0. Uirtus et sapientia se coaequauerunt in amico, ut esset similior et propinquior amato suo. Si non esset minoritas, totus arderet amicus in igne sciendi et intelligendi. Sapientia ueritas De sapientia, ueritate et gloria se intersignauit amatus, ut cognosceret suum amicum. Quoniam ueritas non posset obiectum esse sapientiae sine differentia, amabilis est differentia in amabilitate sapientiae et ueritatis, qua scilicet amabilitate ligabilis est uoluntas ad sciendum, uerificandum et differentiandum. Sapientia et ueritas amico reuelauerunt amati secreta in amoris concordantia; mortus est autem amicus in scire uerum amare. Contrarietas amoris amatum celabat amico, donec sapientia et ueritas in amoris concordantia amatum ostenderunt amico. Sapientia et ueritas extraxerunt amicum de tenebris et in claritatem principiorum amoris posuerunt illum, ut uideret amatum suum. Cum ignorantia et falsitas amicum ex amoris medio deiecissent; tradidit amicus amatum suum pro uanitatibus mundi; sine amico remansit amatus. Congratulari uoluit amicus, quia sciebat amatus eius ueritatem laborum et tribulationum, quos sustinebat propter eius amorem; recoluit autem defectus, quos aduersus finem sui gessit amati et in tristitia restitit et timore. Maioritate sapientiae et ueritatis inquisiuit amicus amatum suum in amore et amare. Aequalitate sapientiae et ueritatis amoris seruiebat et honorabat amicus amatum suum. 0. In amoris minoritate perdidit amicus sapientiam et ueritatem; hac perditione perdidit amicus amatum suum et e contrario; sine quidem amore remansit amicus. Sapientia gloria In scire suo differentiabat amicus bona malaque, quae propter amorem sentiens sustinebat. In amoris uero gloria miscuit ea. In concordantia sciendi et amandi occidebat amatus amicum suum. Amicus gloriam inueniebat, quia sic moriebatur; patiebatur quidem poenam, quia in scire et amare amatum suum non uiuebat. Conquestus est amicus sapientiae ex ignorantia et poena, resistentibus eidem ad seruiendum, honorandum et amandum amatum suum; amicum puniuerunt sapientia et gloria, quia suum scire et amare non multiplicauit. Sapientia et gloria portauerunt amorem ad amicum, ut inciperet habere poenam in scire et diligere suum amatum. Sapientia, gloria et amor fluebant et refluebant de amato ad amicum et de amico ad amatum, ut medium inter utroque plenum esset sapientioso et glorioso amoroso. Putabat amicus quiescere in scire gloriam amati sui; finis autem amoris multiplicabat ei labores in amare. Intellectiuum et gloriatiuum se ligauerunt in gloriabili et intelligibili, cum amandi maioritate. Si non esset aequaliter et intelligibilis et amabilis amati gloria, deesset amico aequalitas sciendi et amandi, nec posset amicus acquiescere gloriae sui amati. Minoritas sciendi, gloriandi et amandi amicum inuitauit; cibauit eum ignorantia, ira et aduersitatibus, ut uiueret contra maioritatem sciendi, gloriandi et amandi. Sapientia differentia Quoniam inter sapientiam, concordantiam et amorem amici est differentia, non autem inter sapientiam, concordantiam et amorem amati, oportet ut amicus ultra uires suas suum contempletur amatum. Quia maior est differentia in sapientia, quam in contrarietate, amabilis est differentia in scire et amare. Quia non potest amicus intelligere nec amare suum amatum sine differentia, principiatus est de differentia in sapientia et amore et e contrario. Medium amoris sistit inter differentiam amoris et sapientiam amoris, ut ibidem inueniat amicus amatum. In fine amoris existunt sapientia et differentia, quae ad amicum noua nuntiant de amato. Si non esset inter scientem et intellectum, amantem et amatum differentia, sapientia non esset in intelligendi maioritate nec amor in amandi maioritate. Sapientia et differentia sunt aequalia principia, quibus amicus suum inquirit amatum. In minori differentia scientis et scibilis, perdidit amicus amati sui cognitionem. Sapientia concordantia Si sapiens amor in se concordantiam non haberet, ab amore contrario non distaret. Ita sapienter incipit amicus amare suum amatum, quod amare suum de sapientiae amore et de concordantiae amore, necnon de ceteris amoris principiis, incipit. Amoris concordantia et amoris sapientia in amoris medio reuelant amatum amico. Sapientia et concordantia coram amato citauerunt amorem, quoniam in finem amoris non occidebat amicum. Quanto maiorem habet amicus sapientiam sciendo suum amatum, maiorem habet concordantiam amando illum. Amatus et amicus in sapientia se coaequarunt, ut in amore et amare essent aequales. Coram sapientia et concordantia plorabat minoritas, quoniam amicus amando aberat in ea. Sapientia contrarietas Contrarietas eiecit sapientiam ex amoris principiis, ut amicus suum obliuisceretur amatum. Contrarietas et ignorantia in amoris medium introierunt, ut ex eo deicerent amatum. Aduersus sapientiam, concordantiam et finem pugnabant ignorantia, contrarietas et non finis amoris, ut sine amico suo foret amatus. In ciuitate amoris inuenerunt se sapientia et contrarietas in maioritate; sapientia quidem in illa ciuitate faciebat amatum et amicum esse concordes; contrarietas uero amare amati et amici in ea confundebat. Ut sapientia et concordantia distarent a contrarietate sciendi et amandi, coaequauerunt se in scire et amare. Si sapientia minor esset in concordantia, quam in contrarietate, non esset amatus amabilis amico suo. 0. Sapientia principium Intrauerunt amoris principia in ciuitatem sapientiae, ut in ea medium amoris clarificarent. Clauiger thesauri amoris est amoris sapientia; custodes eius sunt amoris principia; dominus quidem huius thesauri est finis amoris. Amatus et amicus quandam principiauerunt amoris ecclesiam; aedificauerunt eam de sapientia et maioritate amoris. Sapientia, principium et amor se coaequauerunt in confidentia, quam habet amicus de amato suo, ut in illa coaequatione amatus amico suo satisfaceret de amare. Incepit amicus quaedam cupire, quae non sunt de circumstantiis amoris; confestim egressus est de sapientia, ingrediens amoris minoritatem ad odiendum amatum. Sapientia medium In amoris medium ingressa est sapientia, ut amicus in eo legeret finem amoris. Sapiens amor et maioritas amoris rogauerunt amatum, ut ueniret ad existendum in medium amoris, ut esset amicus in amandi maioritate. Quoniam scire est medium sapientiae et amare medium amoris, desiderauit amicus aequalitatem sciendi et amandi. Quoniam amoris medium minoritatem participabat, colorans se de illa, stabat sapiens amor infirmus coram amico, qui suum ignorabat amatum. Sapientia finis Sapientia et finis rogauerunt amoris maioritatem, ut ueniret ad quiescendum in maioritatem sciendi, finiendi et amandi. Misit amatus quandam finis amoris columbam ad scire amici, ut ei de aequalitate amici et amati noua nuntiaret. De sapientia et fine fecit amicus columnam, in qua suum sustentaretur amare, ut non corrueret in amandi minoritatem. Sapientia maioritas Sapiens amor et maioritas amoris amico commendauerunt amoris aequalitatem, ut non discederet a scire et amare. Si sapiens amor minor esset in aequalitate amoris, quam in inaequalitate, maior esset fatuus amor in aequalitate amoris, quam in inaequalitate. Sapientia aequalitas Si sapiens amor et minor amor aequales essent in amare, non esset aequalitas amici et amati. Sapientia minoritas Amori sapienti commendauit amicus suum minorem amorem, ut nutriret eum ad amandi maioritatem. Uoluntas uirtus Quoddam erat uiridarium amoris, de uirtute et ueritate plantatum, ubi amicus suum inuenit amatum de amore cantantem. Pulmentum amoris sunt uirtus et gloria, quibus uiuit amare. Si non esset differentia, non esset uirtus in amare. Tanta erat amoris concordantia inter amatum et amicum, quod prae uirtute cognoscebat amicus uoluntatem amati sui. Posuit se contrarietas inter amicum et amatum, ut amatus non haberet amicum nec e contrario; uoluntas autem et uirtus pacificauerunt eos in amoris concordantia. De uoluntate et uirtute principiauit amatus amicum suum, ut de illo principiet amicus amare suum. Per amoris medium penetrabat desiderare amici, perquirens amatum suum; uoluntas et uirtus lumen ei praeferebant. In fine amoris dedit amicus uoluntatem suam amato; in fine uirtutis reddit eam amatus amico. Uoluntas et uirtus consilium dederunt amico diligendi suum amatum amoris maioritate, ut propter amatum suum maiores sustineret amicus labores, angustias et dolores. 0. Misit amatus ad amicum suum uoluntatem, ut de illa diligeret; misit ei uirtutes, ut de illis resisteret uitiis; misit eidem aequalitatem, ut esse suo suum coaequaret amare. Uoluntas et uirtus sibi ad inuicem resistebant super amoris minoritate, quia uoluntas diligebat eam, quam uirtus destruebat; ideo stabat amicus in conscientia et in amandi minoritate. Uoluntas ueritas Ueritas et gloria recesserunt ab amato, similiter et uoluntas amici; remansit amatus in falsitate et poena sine amico. Ostendere uoluit falsitas amatum amico sine differentia, sed noluit ueritas, ut in amandi maioritate foret amor amici. Ut amicus concordantiam haberet in amare, proposuit ueritatem et amorem alium alii; hanc autem habebat concordantiam ex hoc, quod amabilis erat ueritas et uerificabilis amor. Inuenit amicus contrarietatem detrahentem amatum uoluntati et ueritati; amicus amoris concordantia redarguit contrarietatem. Incepit uoluntas in ueritate odire falsitatem et incepit ueritas in uoluntate uerificare amare. Scripsit amatus in uoluntate quandam epistulam ueritatis et misit eam per amoris medium ad amicum; in hac autem epistula scriptum erat: `Uenite, uenite amare. Sumpsit amatus uoluntatem amici et posuit illam in ueritatem, ut ligaret eam in fine amoris. Maiori ueritate ligabat et cogebat amicus uoluntatem suam, ut continue diligendo seruiret amato suo. In aequalitate amici et amati stabant uoluntas et ueritas, narrantes quomodo moriebatur amicus propter amatum suum. 0. Minoritas amoris dissoluit uoluntatem a ueritate, ut uoluntas falsitatem diligeret amoris, odiens ueritatem. Uoluntas gloria In tantum gloriose se diligunt amatus et amicus, quod in amandi essentia differentiam ullam habent. Uoluntas et concordantia in gloria quiescebant, in qua cruciabant amicum per amare. Quia uoluntas cum amoris concordantia quiescebat in gloria, resistebat in amandi poena amandi contrarietati. Quia gloria est desiderabilis, est desiderare principiabile et ligabile in amandi gloria. Amici uoluntas in medio gloriae sui amati quiescebat; amati uero gloria desiderabilis erat in medio uoluntatis amici; ideo stabant amatus et amicus in medio amoris. In fine amoris conuersi sunt desiderosus et gloriosus, ut amatus sufficere posset amico de requie et amare. In maioritate quiescendi et uolendi inuenit amatus amicum suum, qui multos nolentes amare reprehendebat. Quoniam aequalitas uolosi et gloriosi est amabilis, est eorum inaequalitas odibilis. Uoluntas et gloria loquebantur de amore; earum locutionibus glorificabat gloria et uolificabat uoluntas amicum, donec superuenit minoritas amandi, declinans amicum ad poenam et ad odire. Secunda distinctio De audacia et timore Per regulam traditam de audacia et timore, possunt inquiri et inueniri res naturales, per quas ligari possunt uoluntas et intellectus, haec ad amandum bonum et hic ad intelligendum uerum in rebus. Nam, ex hoc, quia Deus creauit hominem ad se diligendum et cognoscendum et sibi seruiendum, cum iste sit finis ultimus et principalis hominis, sequuntur in homine animositas et audacia naturaliter, contra pauorem et inertiam in rebus illis, in quibus seruiendo potest amare, cognoscere et honorare dominum Deum suum. Haec autem animositas et audacia sunt ratione praedicti finis, qui naturaliter est homini summe amabilis et summe intelligibilis et eius oppositum summe odibilis et summe ignorabilis et summe formidabilis. Istae etenim, scilicet amabilitas et odibilitas, intelligibilitas et ignorabilitas, audabilitas et formidabilitas, sunt ipsae rationes naturales, quas inquirimus ad dandum doctrinam alligandi uoluntatem et intellectum et inducendi ad audaciam et timorem, habendo de fine considerationem, uelut in secunda regula continetur. Ipsum amare, a quo bonificare, magnificare et cetera, exsulant, a uoluntate timibile et odibile et ignorabile est; ergo illud amare, a quo uoluntas fugat malificare, paruificare et cetera, audabile est et amabile et intelligibile. Unde sequitur naturalis copula intelligendi et amandi audaciter bonum, magnum et durabile amare, constructum et indutum bonificatione, magnitudine et cetera; naturalius enim est uoluntati diligere et intellectui intelligere hoc tale amare, quam ipsum amare, quod rebus terrenis finaliter est subiectum, in quo bonificare, magnificare et cetera, periclitantur. Innaturale est amari uilia odirique pretiosa; innaturale est etiam magis intelligi uilia, quam pretiosa et nobilia; ergo naturale est istorum oppositum amari et intelligi. Per hanc quidem naturalitatem et innaturalitatem, qui intelligere et amare magnanimiter audent, ligari possunt uoluntatem suam ad bonum amandum et intellectum suum ad uerum intelligendum. In amore consistit amare intentione prima et timor intentione secunda; ideoque cordis audacia naturaliter praecedit in amore timorem, cuius processu potest naturaliter ligari uoluntas ad bonum amandum et intellectus etiam ad uerum intelligendum, existente affirmare intentione prima et negare secunda. Si naturale est timeri famem, sitim, calorem, frigus, labores, exilia et opprobria, pericula et mortem, innaturale est ergo de bono, magno, durabili et cetera, recolere, intelligere et uelle pati timorem. Et si uoluntatem et intellectum auro et argento innaturale est uendi, innaturale est ergo prauis consuetudinibus et uitiis subici intelligere et uelle. His ergo omnibus praedictis, et multis etiam aliis similibus istis, sicut `in timere inimicum constat sapientia et in non timere inimicum insipientia, et huiusmodi, doctrina traditur inquirendi res naturales, quibus naturaliter acquiri possunt et haberi audacia et timor ad bonum amandum et uerum intelligendum in colligatione et ordinatione uoluntatis et intellectus ad sua naturalia obiecta. De spe De spe regula subdatur in hac Arte ad inquirendum naturas et proprietates, quibus ligari possint et induci uoluntas ad amorem boni et intellectus ad ueri attinctionem, sicut fit in ipsa spe, quam fidelis habet erga Deum, secundum naturam et proprietates eiusdem domini Dei nostri. Sperare namque de Deo bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, est sperare bonum, magnum, durabile, potens et cetera, quod est operatio bonae, magnae, durabilis et potentis spei. Tacta igitur uoluntate tali spe, fit quidem ipsa ligabilis ad bonum amandum, cum talis spes sit amabilis amabilitate bona, magna et cetera. Et hoc idem suo modo est de intellectu, cui sub ratione intelligibilitatis uerae, bonae, magnae, durabilis et cetera, intelligibilis est spes praedicta. Et quoniam in uoluntate consistit naturaliter pars amatiua et in intellectu intellectiua, tunc cum amatiuo datur amabilitas et intellectiuo intelligibilitas pro obiecto sub spe praedicta, collaqueat ipsamet uoluntas amatiuum, cum amabili, et intellectus, cum intelligibili suum intellectiuum. Diuina bonitas sua superexcellenti honorabilitate, per se digna est amari et intelligi; eodem modo et eius magnitudo, duratio, potestas et cetera. Unde, cum aliquis ad amandum et cognoscendum Deum aliquod bonum specialiter agere proponit et super hoc illi quaedam accidant aduersitates eum impedientes, tunc, si uoluntatem suam et intellectum spe percutiat sub ratione bonitatis Dei, sperans in adiutorium ipsius bonitatis Dei, tunc diuina bonitas, cum diligat similitudinem suam, clarificabit in illa spe bonitatem cum magnitudine amantiae et scientiae, per quas ligabit amans uoluntatem suam ad amandum et intellectum suum ad intelligendum bonitatem, magnitudinem et cetera, spei. Sperare a Deo donum consilii, auxilii et ueniae naturalius est, quam sperare hoc idem ab alio, quod non est Deus. Deus etenim liberalior est et potentior dare ista, quam sit aliqua creatura. Unde, quando quis in necessitatibus suis magis in Deo confidit, quam in fortitudine aut in diuitiis aut in sensu sui aut in domino terreno aut in amicis et sic de aliis huiusmodi, tunc in uirtute et natura suae spei alligat uoluntatem suam ad sperandum bonum et intellectum suum ad intelligendum ueram spem. Sperare a Deo ueniam est sperare donum misericordiae Dei atque sperare illud donum sub ratione parcendi magnas culpas, magna peccata, magnas iniurias et magnos defectus, est sperare magnum donum sub ratione magnae misericordiae. Uerumtamen hoc ueniae donum sperare, praeter amare et intelligere iustitiam Dei, quae cum ipsa misericordia idem numero consistit, non est ipsum sperare, per quod possit ligari uoluntas ad amandum bona et intellectus ad intelligendum uera, quoniam sic existit spes sine forma et contra misericordiam Dei. Sed, cum peccator iustitiam Dei et opus eius diligit et intelligit, quod est non dari ueniam sed potius iudicium amabile uerum, puniendo pro delictis mortalibus peccatorem, tunc hoc amare et intelligere peccatoris alligat uoluntatem ad amandum bonum et intellectum ad uerum intelligendum. Diligi autem et intelligi opus iustitiae et odiri et ignorari donum misericordiae Dei non est bonum neque uerum, sicut diligi et intelligi donum misericordiae Dei, praeter opus iustitiae suae, non est bonum neque uerum. Sed, cum peccator haec duo opera aequaliter diligit et intelligit, scilicet ueniam et iudicium misericordiae et iustitiae Dei, cum haec sint diligibilia et intelligibilia aequaliter, tunc habet bonum amare et uerum intelligere, quoniam spei habitum induit coniungens in illo habitu misericordiam et iustitiam Dei: Misericordiam quidem ad parcendum, iustitiam uero ad puniendum. Et quoniam peccator agit quicquid potest ad honorandum misericordiam Dei et ad timendum et diligendum iustitiam eius, consentit in magnitudine bonitatis, durationis et cetera, iustitia Dei suae misericordiae dari donum ueniae peccatori concordanti cum ipsis. Et influitur, ex hoc consensu et dono, lumen amoris ad amandum et sapientiae ad intelligendum. Adeo excellens et nobilis uirtus est spes in Deo et tantum decet sperare in bonitate, magnitudine et cetera, Dei et tantum est necessarium homini huius altitudinem habere spei, quod Deus uult hominem, in quocumque sit statu prosperitatis uel aduersitatis, semper in ipso Deo spem habere. Ideoque largitur Deus in mundo multas prosperitates et gratias ut, sicut homo haec a Deo munera recipit, sic similiter maiora adhuc munera speret a Deo; et e contrario multas impendit Deus quibusdam hominibus tribulationes, ut in eius adiutorio confidant, quoniam melius est tribulationes, persecutiones, aduersitates, famem, sitim, calorem, frigus, aegritudines, paupertates, uituperia et cetera his similia sustineri, sperando in Deo, in omnibus his adiuturo propter amorem ipsius sustinendis, quam sit nolle ista pati et quam habere mundanas prosperitates et in altissimo dante non sperare. Cum princeps confidit in fortitudine sui populi uel sui castri uel suae ciuitatis uel suae terrae uel sui thesauri et sic de aliis similibus istis, non potest tantum his omnibus alligare uoluntatem suam ad amandum bonum et intellectum ad intelligendum uerum, quantum dum confidit in fortitudine sui officii, quod Deus ad suum populum regendum contulit illi. Nam, intentio finalis, per quam Deus sui populi fecit illum principem et rectorem, uehementior est omnibus ante dictis, cum ipse finis, per quem princeps constituitur, sit ut a populo suo faciat Deum diligi et cognosci atque Deo seruitium impendere et honorem. Tali siquidem confidentia, quae figura spei consistit, potest unusquisque in rebus sibi subditis uoluntatem suam copulare ad amandum et intellectum suum ad intelligendum amabilia atque uera. Sperare ab amico consilium, succursum et auxilium per uires rerum corporalium non est tantum, quantum sperare ab amico bono, sapienti et ueraci consilium, succursum et auxilium spiritualium rerum. Hoc idem similiter est in ipsomet homine, quando bonus est et sapiens; potest enim magis confidere in bona uoluntate sua et in bono sensu suo, quam in diuitiis et in ceteris corporalibus rebus suis, cum de spiritualibus formaliter et corporalibus figuraliter spes existat. Per haec igitur, quae dicta sunt et per multa alia sub istis, regula traditur inquirendi, sub forma et ratione spei, naturas et proprietates, quibus et cum quibus sciantur ligari et induci uoluntas ad amandum bonitatem, magnitudinem et cetera, et intellectus ad intelligendum easdem esse ueras. De consolatione Desolationis occasio maxime in tribus habet esse, uidelicet in offensione Dei et sui ipsius et proximi. Ergo e contrario, consolatio in tribus consistit, uidelicet in consolari se ipsum in Deo et in se ipso et in proximo suo. Cum ergo desolatio et consolatio praedictae sint amabiles et intelligibiles, per naturam quidem amabilitatis et intelligibilitatis earum possunt ligari amatiuitas ad amandum et intellectiuitas ad intelligendum consolationem et desolationem praedictas, copulando ipsam amabilitatem cum amatiuitate sua et ipsam intelligibilitatem cum intellectiuitate sua, in magnitudine bonitatis et ueritatis. Desolatio extra commissum non extenditur perpetratum, quoniam ad aliquem se iniuriose uituperatum, reprobatum, depraedatum et tormentatum non pertinet desolari, cum ista pati sit consolari ad lucrum uirtutum et uitiorum euitationem. Et quoniam haec consolatio amabilis est et intelligibilis, per naturam quidem eius amabilitatis et intelligibilitatis possunt alligari uoluntas ad amorem uirtutum et odium uitiorum et intellectus ad uerorum attinctionem. Cum quis aliquos labores sustinet propter Deum, non decet eum in illis laboribus desolari, quoniam multo melior est Deus, quam sublati labores propter eum sint nociui; et multo maius est illud bonum, quod habet inde consequi, quam malum, quod sustinet inde. Et quoniam uoluntas magis ligabilis est ad maius bonum, quam ad minus, consistit ideo in natura maioritatis illius boni uirtus et ratio, per quam uoluntas ligari potest ad amandum, consolans se ipsam in magis lucrari et in minus perdere, similiter et intellectus. Perditio pecuniae, possessionum ac amicorum, parentum, deliciarum et honorum non est tanta, quanta est perditio bonarum meditationum ex bono, magno, durabili, potente, uero diligere et intelligere congregatarum. In perditione ergo istarum meditationum consistit desolatio et in recuperatione illarum magna consolatio, desiderabilis naturaliter et intelligibilis; ista namque natura sunt alligabiles uoluntas et intellectus per uiam consolationis. Cum Deum esse consideratur et illud esse diuinum totum infinite bonum, magnum, aeternum, potens et cetera, nullum esse habet desolandi rationem, cum priuatio sit non esse; ac etiam sic considerato Deo, ut dictum est, nullum esse malum naturam habet dandi desolationem. Consideratio ergo sic tendens ad esse diuinum, ut dictum est, est consideratio inducens consolationem et priuans ab homine desolationem, cuius siquidem inductione capitur naturaliter uoluntas ad uolendum amare bonum et intellectus ad intelligendum amandi ueritatem. Si Deus nihil esset, maior utique foret desolatio, quam consolatio, quoniam sic esset plus mali, quam boni et plus falsi, quam ueri. Ergo, cum Deus sit, plus est consolationis quam desolationis, et boni quam mali, et ueri quam falsi. Consideratis igitur omnibus ante dictis, sicut dictum est, et multis aliis similibus istis, possunt induci et ligari uoluntas et intellectus sub forma magnae consolationis ad bonum amandum et uerum intelligendum. De contritione et conscientia Ad perquirendum naturas et principia, quibus artificiose deducantur uoluntas ad bonum et intellectus ad uerum, naturam quidem et proprietates contritionis et conscientiae perquiri necesse est, ut acquiri possint habitus, quos principia inde sumunt, tunc cum sub ratione contritionis et conscientiae iudicantur. Quemadmodum de bono amatiuo et de bono amabili bonum amare sub habitu boni amoris oritur, sic de bono paenitentiuo et de bono paenitentibili bonum paenitere nascitur sub habitu conterendi. Sub hoc quidem contritionis habitu consistit uoluntas paenitens, cum errando peccauit aduersus dominum Deum nostrum, esto, quod parum dilexerit illum seu quod odiuerit eum. Itaque, consistente uoluntate sub contritionis habitu, congerit sibi passionem; contritionis namque natura est inferre passionem animae, suspiria cordi, lacrimas oculis et corpori afflictiones. Et quoniam super finem passionis consistit quietis finis, ut in secunda regula significatum est, habet utique uoluntas patiens naturalem exaltationem, ut de passione transeat ad quietem, ad cuius amabilitatem ligabilis est uoluntas diligens, cum de contritione ad quietem pertransit. Et idcirco innuit haec Ars uoluntatem induci ad contritionem recolendo, intelligendo et odiendo commissa, aduersus altissimum perpetrata; uoluntas quidem ad contritionem per huius Artis principia induci potest, sicut per diligere bonitatem, magnitudinem et cetera, et per diligere magnitudinem et durationem et cetera, boni, magni, durabilis et cetera, amoris. Et quoniam haec omnia et cetera his similia sunt homini possibilia et naturales rationes, sub forma principiorum, de quibus homo constat, potest quidem per ea uoluntas ligari ad contritionem; nam, amare bonitatem cum magnitudine amandi, adducit ad peccata paenitentiam et ad paenitentiam contritionem, sine qua contritione paenitentia esse non potest. His igitur datur doctrina inducendi uoluntatem ad contritionem, sequendo principiorum naturam et rationes, quod est naturaliter amabile uoluntati; similiter et doctrina ligaminis intellectus ad uerum. Quoniam, sicut in uoluntate consistit inclinatio naturalis ad odiendum ea, quibus a suo fine, scilicet a sua requie, deuiatur, sic in intellectu consistit naturalis inclinatio intelligendi illa, quibus a quiete deuiatur et tendit ad passionem, cum attingit ea sub habitu conscientiae, sicut uoluntas sub habitu contritionis. Intellectus existens sub habitu conscientiae, existit sub passione, quae naturaliter negabilis est ei et ignorabilis, sub forma affirmatiue intelligendi quietem suam, quod est eius finis. Intellectus ergo sub ratione conscientiae ligabilis est ad uerum intelligendum. Uoluntas quidem induci potest ad odiendum passionem, quam intellectus sub habitu conscientiae sustinet, et e contrario potest induci intellectus ad intelligendum passionem, quam uoluntas suffert sub contritionis habitu tunc, cum fit mutua mixtio ex duobus habitibus ante dictis; nam, per mysticam eorum copulam et per ambarum potentiarum participationem, cum alia ipsarum in alia suam habeat unitatem, bonitatem, magnitudinem et cetera, et e contrario, naturalis est inclinatio cuilibet earum, quod alia iuuet aliam et quod haec in passione istius et e contrario sustineat passionem. Existente homine otioso eo, quod amare bonum, magnum et durabile non educit aut eo, quod ex suis bonis temporalibus non agit illud bonum, quod agere tenetur, existit habitus contritionis in potentia similiter et habitus conscientiae, tunc cum homo bonum, magnum et durabile intelligere non perducit ad esse. Hi ergo duo habitus de potentia in actum reduci possunt, sequendo processum huius Artis, uidelicet discurrendo per principia et miscendo illorum alia in aliis, secundum naturam eorum et secundum aptitudinem uoluntatis ad amandum contritionem et intellectus ad intelligendum conscientiam, ut dictum est, prout etiam in artificio et processu huius Artis manifeste patet. Duobus ergo habitibus praedictis, de potentia ad habitum reductis, consistit uoluntas contritione ligata ad bonum amandum et intellectus conscientia ad uerum intelligendum. De patientia Cum patientia potest ligari uoluntas ad amandum bonum et intellectus ad intelligendum uerum, applicando ad patientiam principia huius Artis; et ad hoc explicandum breuius eligimus illorum tria principia, scilicet: Maioritatem, aequalitatem, minoritatem. Deducendo namque principia haec ad patientiam, dabitur, secundum communem formam, doctrina ligandi cum patientia uoluntatem et intellectum. Manifestum est bonam esse patientiam, quoniam de bonis similitudinibus in humana ratione consistit unita; et constat necessario patientiam esse ueram, quoniam ex ueris necessaria consistit; est ergo patientia amabilis, quia bona, cum omne bonum sit amabile; et est intelligibilis, quia uera, cum ueritas sit intellectus obiectum. Ergo patientia amabilis est et intelligibilis et in eius amabilitatem et intelligibilitatem, cetera principia similitudines suas inducunt, sicut magnitudo magnitudinem amabilitatis et intelligibilitatis, et duratio durationem earundem potentiarum, quod est quia in patientia bonitas, magnitudo, duratio et cetera, sunt concordes. Et quoniam unumquodque istorum principiorum similitudinem suam ponit in patientia, est amabilis et intelligibilis patientia bona, magna et cetera. Magnitudinem patientiae sub tribus terminis stare oportet, uidelicet pati sub maiori, aequali et minori se ipso; praeter enim hos terminos non esset in homine patientia magna. Et quoniam sub his tribus terminis magna consistit, est eius magnitudo in his tribus terminis naturaliter amabilis et eius paruitas odibilis; unde ligabilis est uoluntas naturaliter ad amandum magnitudinem patientiae et ad suae magnitudinis oppositum odiendum, quod est quia amatiuum et oditiuum, quod est de essentia et natura uoluntatis, assignatum est naturaliter, scilicet amatiuum ad magnam patientiae amabilitatem praedictam et oditiuum ad oppositum huius amabilitatis. Istud autem amatiuum cum bonificatiuo, magnificatiuo et cetera, constat unitum; unde, cum magnitudo amabilitatis patientiae per magnificatiuum tangitur, tunc per bonificatiuum bonitas tangitur eiusdem amabilitatis. Ideoque concurrentia omnia principia confluunt ad obiecta sua naturalia, ad uoluntatem magnitudini et bonitati et cetera, potentiae colligandam, cum contactus potentiae et obiecti fit secundum ordinem naturae et secundum modum, quem ars edocet et quem sequendo processum huius Artis proponimus reserare. Esse sub maiori patientem opus est iustitiae et prudentiae; iustitiae quidem, quoniam iustum est minora bonitate et nobilitate pati sub maioribus bonitate et nobilitate, habentibus ex hoc dominium super minora; prudentiae uero, quoniam minoribus ex impatientia sub maioribus malum accidere potest, cum maiora sint magis fortia, quam minora; et opus etiam iustitiae est esse patientem sub maiori suo, maxime cum iniuria infertur eidem. Esse patientem sub sibi aequali est caritatis opus atque spei; caritatis quidem, eo quod quisque tenetur proximum suum diligere sicut se ipsum; spei uero, quoniam ex eo, quod par pari fit patiens, dat iste illi rationem desiderandi nunc isti patienti esse casu simili patientem. Esse patientem sub minori se est opus humilitatis, fortitudinis, curialitatis et aliarum similium istis. Et quoniam haec omnia praedicta sunt amabilia, sunt quidem rationes, quibus ligari potest uoluntas, sub habitu patientiae, ad amandum bonum, similiter et intellectus ad uerum intelligendum, sub eodem habitu, cum omnia, quae nunc sub uoluntatis forma dicta sunt, in tantum sint intelligibilia, quantum diligibilia et e contrario. Sicut perfectio formae est actio, ita perfectio materiae est passio; ergo sicut medicus naturaliter artificio suo praeparare potest materiam, per quam natura se iuuet contra morbum, ita naturaliter potest artificio praeparari uoluntas ad diligendum patientiam contra impatientiam; et hoc, cum patientia sit similitudo ipsorum principiorum, uidelicet bonificabilis, magnificabilis et aliorum de quibus uoluntas naturaliter est unita. Et quoniam ipsa uoluntas naturalem habet inclinationem ad amandum similitudinem suam, ergo ratione suae similitudinis ligabilis est ad bonum amandum; et quod est de uoluntate, idem de intellectu intelligitur suo modo. De satisfactione Satisfactionem duobus modis considerari oportet, uidelicet secundum necessitatem rerum et secundum contritionem et conscientiam. Secundum necessitatem quidem, sic consideratur bonitas, satisfaciens magnitudini habitualiter de se ipsa, existente magnitudine bona, sub ratione bonitatis; eodem modo secundum se, satisfacit magnitudo bonitati. Est autem haec satisfactio necessaria, quoniam nisi bonitas satisfaceret magnitudini et e contrario, nec bonitas nec magnitudo nec aliud principiorum, de quibus homo constat, complementum haberet, per quod homo de illis constare posset. Sed quoniam alia partium satisfacit alii de se ipsa, sequitur substantia de ipsis substantialibus partibus constans, quae sunt bonitas, magnitudo et cetera, qualibet ipsarum partium permanente hoc, quod ipsa est, et habitu alterius partis, per quem scilicet habitum accidentia de sua substantia procedunt. Est ergo haec satisfactio necessaria, ut substantialia et accidentalia possint esse. Accidentium est etiam naturam et proprietatem bonitatis satisfacere omnibus his, quae sunt necessaria sub ratione bonitatis: Bonificatiuo, bonificabili, bonificare et bonificato. Et hoc idem suo modo est de natura et proprietate magnitudinis et cuiuslibet aliorum principiorum; nam, praeter hanc satisfactionem, includeretur defectus in principiis simplicibus et supremis, de quibus supposita constant, quae sunt animalia, plantae, metalla et supracaelestia corpora. Adhuc etiam est alia satisfactio uehementer necessaria, quae est Deo satisfieri in his, quae ad eum pertinent, sicut est exhiberi Deo obsequium et honorem, diligendo et cognoscendo ipsum super omnia, cum finis, ad quem Deus creauit omnia, sit super omnia Deum amari et cognosci seruireque sibi ac attribui Deo omnem perfectionem, praeter omnem defectum. Secundum ea, quae de necessaria satisfactione dicta sunt, doctrina traditur ligandi artificialiter uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum, sub habitu necessariae satisfactionis, hoc est satisfieri uoluntati et intellectui ex illis habitibus, qui necessarii sunt ad bonum amandum et uerum intelligendum. Fit autem haec satisfactio intellectui et uoluntati, sequendo artificialem processum principiorum huius Artis; satisfacit etenim haec Ars de principiis suis uoluntati, inquirendo obiecta, quae bona sunt et amabilia uoluntati; similiter et intellectui, perquirendo eadem obiecta esse uera et intelligibilia. Unde per inuentionem praedictorum obiectorum, quam dat artificialiter haec Ars in suis principiis, satisfaciens ex ipsis obiectis uoluntati et intellectui, quibus ipsa obiecta sunt necessaria, adducit haec Ars ipsas ambas potentias ad subiectum huius Artis, uidelicet uoluntatem ad amare bonum et intellectum ad intelligere uerum. Satisfactio secundum contritionem et conscientiam habet esse, cum per uiam contritionis et conscientiae traduntur cordi paenitentia, orationes et suspiria; et oculis fletus et lacrimae; et auribus praedicationes ueritatis et sermones bonitatis et pietatis; et gustui ieiunia et abstinentiae; et tactui lassitudo peregrinationum et calor et frigiditas et ceterae afflictiones; et manibus bona opera et restitutio eorum, quae erga Deum et proximum male gessit. Hanc siquidem talem satisfactionem edocet Ars eis, qui secundum processum suum ire sciunt; nam, ex hoc, quod ipsa Ars per figuras, regulas, definitiones, conditiones et quaestiones inquirere docet et inuenire naturas et principia rerum, docet quidem ex istis habere satisfactiones. Et quoniam ipsae satisfactiones sunt amabiles et intelligibiles, satisfacit ipsa Ars ex eis uoluntati et intellectui, quibus naturalis est inclinatio praedictas satisfactiones sumere obiectiue; per hanc enim potentiarum inclinationem et per artificium huius Artis inducitur uoluntas ad amandum bonum et intellectus ad intelligendum uerum, uinculo dilectionis et discretionis. De consideratione Consideratio rerum, prout sunt considerabiles, uoluntatem alligat ad amandum amabilia et odiendum odibilia. In ista namque consideratione omnia principia concurrunt, influentia amabilitatem amatiuo, in qua sunt similitudines principiorum, et influentia odibilitatem oditiuo, in qua sunt ipsorum dissimilitudines principiorum. Malitia quidem et paruitas et cetera huiusmodi, sunt dissimilitudines principiorum, existentes odibiles, quia bonitas, magnitudo et cetera, eis dissimilitudinibus contraria, diligibilia consistunt. Ad alligandum amorem uoluntati oportet amantem considerare non esse, de quo creatus est productus in esse. Nam, in quantum amatiuo naturale est amare esse et odire non esse, in tantum ligabilis est amare esse; et quoniam esse de principiis huius Artis constat, ligabile est ipsum amatiuum amare esse, cum principiis ipsius esse, considerando ea, sub forma essendi et non essendi. Homo considerans ea, de quibus ipse est compositus, ligabilis est amare illa, cum naturale sibi sit amare suummet esse; amandoque semet ipsum, cadunt eius principia in considerationem. Haec autem principia sunt bonitas, magnitudo et cetera, quae sunt: Amabiles esse secundum suum `quod (quid est) et secundum suum `quale esse. Etenim quaedam principia considerabilia sunt sub ratione substantiae, et quaedam sub ratione accidentium, sicut ipsa substantialis bonitas, existens pars substantiae, et sicut illa accidentalis bonitas, quae est aequalitas, existente homine bono, uirtutes diligendo et uitia odiendo. Homo considerans finem, ad quem creatus est et per quem est id, quod est, his talibus principiis et non aliis constitutus, inducit uoluntatem suam alligabilem ad praedictum finem. Esse namque cuiuslibet ipsorum principiorum, naturalem habet instinctum ad ipsum finem; iste autem finis est Deum amari et cognosci ab homine in magno seruitio et honore, secundum magnitudinem bonitatis et cetera; nec ab isto ligamine potest deuolui uoluntas, cum praedictum finem considerat cum magnitudine bonitatis et cetera. Consideratio uitae breuis huius saeculi per labores passos et adhuc multiplicandos; et consideratio modicae utilitatis et modicae durationis unde placitorum et prosperitatum mundi; et consideratio mortis et putrefactionis et pulueris, quas humana caro impossibiliter effugere potest; et consideratio bonorum temporalium et amicorum etiam, qui cito mortuorum obliuiscuntur; et consideratio horum similium alligauit amatiuum aliam amare uitam aeternam spernereque praesentem; et multiplicatur haec alligatio, cum praedictae considerationes per processum huius amantiae deducuntur. Considerando culpas et iniurias et delicta contra Deum et proximum perpetrata, mouetur uoluntas ad odiendum illas et ad diligendum uirtutes; sed recurrit amatiuum ad diuinam misericordiam diligibilem cum magnitudine bonitatis et cetera, ad diuinam iustitiam timibilem cum magnitudine bonitatis et cetera, et ligatur homo ad amorem et timorem domini Dei nostri. Considerare etiam poenas infernales, secundum magnitudinem malitiae, odibilitatis, contrarietatis et durabilitatis earum, in tantum, quantum ipsae sunt malae, nocibiles et durabiles in aeternum absque fine: Talis consideratio potest ligare hominis uoluntatem ad timorem et per consequens ad diligendum bonum. Etiam considerare gloriam supremam et immensam, quam damnati amittunt in aeternum, in tantum, quantum ipsa est bona, magna et durabilis etiam in aeternum: Talis consideratio excitat atque ligat uoluntatem ad bonum diligendum; unde, ratione talis considerationis propter amabilitatem boni et propter odibilitatem mali, constringitur uoluntas hominis ad diligendum bonum. Considerare etiam gloriam paradisi cum principiis huius Artis et processu eiusdem est consideratio, per quam uoluntas hominis potest ligari ad bonum diligendum. Quia, dum homo considerat bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, paradisi, considerando etiam quomodo benedicti sunt in conspectu Dei beatificati et quomodo ipsi recipiunt ab eo influentiam eius et benedictionem et qualiter cognoscendo et diligendo fruuntur illo gloriosissimo, benedicendo de necessitate, si homo in tali consideratione perseuerauerit, oportet ipsum uere diligere bonum, quoniam sic perseuerando suam uoluntatem assuescit et naturat, et per consequens ipsam ligat ad bonum diligendum. Considerando Deum secundum formam contemplationis, in decima regula contentam, considerandoque Deum secundum secundam regulam et secundum ceteras, ligatur necessario uoluntas ad amandum Deum et ad odiendum omnia, quae illam impediunt diligere dominum Deum suum. Haec autem alligatio durabilis est in tantum, quantum Deus influit similitudines suas in illa consideratione, et in tantum, quantum amor similitudines illas acceptat. Sed, cum amor non curat eas recipere, eo quod memoria eas obliuiscitur et intellectus eas ignorat, in huius Artis processu, peruertente se uoluntate ad earum opposita, tunc uoluntas permanens in ira Dei dissoluitur ab amore. Hac igitur Arte doctrinam tradente recolendi, intelligendi secundum magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, ut patet in eius processu, traditur quidem doctrina ligandi uoluntatem ad amare Deum, secundum id, quod ipse est, secundum illa opera, quae Deus habet intra se et secundum illa, quae extra se ipsum influit in creata. Quinta distinctio, secunda pars Tertia decima quaestio Ueniebat amicus de amare et alius amicus ibat ad amare. Quaeritur, quis amborum propinquior esset ipsi amare. Solutio: Principium est id, quod se habet ad omnia, in ratione alicuius prioritatis. Principium, duratio, amor et aequalitas huic quaestioni respondere uoluerunt, sed primo principium super hoc dixit ista: – Sicut in definitione mea continetur, ego sum ens prius ceteris entibus principiando et ideo sum in amando prius duratione, bonitate, magnitudine, tempore et cetera. Et quoniam ego sum pars substantialis substantiae, principiatur amare de amatiuo et amabili, sub forma et similitudine mei; et amatiuum et amabile, quod sunt partes substantiales, sunt magis conseruabilia et perseuerantia per durationem substantialem, quam per durationem accidentalem; ac amare amici per me magis principiatum est de amatiuo et amabili eo, quod sum ens substantiale, quam eo, quod sum ens accidentale. Hoc idem est de fine substantiali et accidentali. – Ex his ergo rationibus sequitur, quod amicus, ueniens de amare, propinquior est ad amare, quam amicus tendens ad amare. Nam amicus, qui uenit de amare, incepit amare in fine amandi et duratio facit illi durare finem illum, necnon in fine amoris obtinet amare ipsius amici quietem. Quod siquidem amare uexatum fuit, cum iuit amatum ipse amicus in potentia et in habitu; cum autem exiuit in actum, adinuenit quietem, sed finis amandi amici euntis existit in potentia et habitu tendens ad suum actum amandi. – Quare ipse, qui adhuc est in medio tendens ad finem, est minus propinquus ad amare, quam ipse, qui de fine uenit amandi, portans secum ipsum amare, quod lucratus est in fine amandi; in quo scilicet fine durare, principiare et finire faciunt eum perseuerare, ita quod tempus praeteritum, cum sit accidens, huic resistere non potest, eo quod in substantia sunt substantiales partes accidentalibus partibus fortiores, sicut iam significatum est. Amoris principia sunt amans, amatus, amabilis et amare. Huic quaestioni respondit etiam duratio, dicens: – Secundum hanc definitionem principiorum amoris satis apparet conclusio quaestionis huius. Nam, amicus ueniens de amore, plus acquisiuit de principiis amoris, quam amicus, qui uadit ad amare; et ex hoc, quod magis habet de ipsis principiis in magnitudine, habet quidem necessario de ipsis in me et in bonitate et cetera, quam ipse amicus tendens ad amare. Uerumtamen, si in amico ueniente de amare abest magnitudo potestatis, sapientiae et amoris, oportet in eo esse mei absentiam, quare secundum istam conditionem propinquius est ad amare ipse, qui uadit amatum, quam qui uenit amatu. Deinde respondit amor huic quaestioni, dicens: – Secundum tertiam decimam regulam et duas definitiones principii, amicus tendens ad amare spem habet in amabili suo, ut suum amorem ei largiatur et in illo amore suam bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera et per consequens suam iustitiam et misericordiam. Sed in hac eadem etiam spe fuit amicus ueniens de amare, cum ibat ad amare; dedit autem amatus amorem suum amico uenienti de amare, cum omnibus praedictis. – Quare, si amicus uadens ad amare propinquius esset ad amare, quam amicus ueniens de amare, dedisset quidem amatus amorem suum absque perseuerantia bonitatis, magnitudinis et cetera. Itaque perdidisset amicus amatum suum, habentem amorem, nec uteretur spe et per consequens perdidisset bonitatem, magnitudinem et cetera, et amatum suum; et sic amicus ueniens de amare haberet amorem uacuum amato suo, quod est impossibile. Quare et cetera... Quoniam in amoris aequalitate consistunt aequaliter duratio et principium, non potest amicus indigere amoris et amandi. Ultimo respondit aequalitas huic quaestioni dicens: – Sicut significatur in quarta conditione `aeternitatis principii, ambo praedicti amici possunt aequaliter esse propinqui ad amare, isto eunte ad amatum sub ratione amabilitatis, et illo ueniente de amato sub ratione amatiuitatis, existentibus amatiuitate et amabilitate aequaliter in amato, et influente ipso amato amabilitatem tendenti ad eum et amatiuitatem uenienti ab ipso. Et hoc in duratione, principio et in me, ita quod neuter eorum amoris absentiam habeat et amandi; attamen ille ad amare propinquior esse potest qui magis intense coaequare potest bonitatem, magnitudinem et cetera in amare suo, quare super hoc non licet longioribus sermonibus procedendum. Quarta decima quaestio – Amor – amicus ait –, responde mihi: Istud amare meum estne in facto esse uel in fieri uel adhuc faciendum? Solutio. Medium est ipsum subiectum, per quod finis influit ad principium et per quod principium refluit ad finem, naturam sapiens utriusque, ut eorum imago. Secundum definitionem medii respondit amor amico dicens: – Amice, si huius amantiae principia naturasque cuiuslibet illorum consideres et eorum definitiones iuxta processum earum recolas, percipere quidem potes huius quaestionis solutionem. Habes enim secundum definitionem medii, quod finis influit ad principium, uidelicet similitudinem suam cum aliorum similitudinibus principiorum, quas ab illo sumit; atque principium easdem cum similitudine sua refluit ad ipsum finem, omnibus illis similitudinibus per medium ipsius finis et ipsius principii transeuntibus, tam quam per imaginem utriusque. – Et fit inde tuum amare, quod scilicet amare, prout est similitudinum ipsarum imago, factum est per ipsa principia prima et per ipsamet fit et est per eadem etiam faciendum. Fit autem, per quanto in influentia et refluentia consistit antedicta, agentibus principiis inuicem, sub ratione potestatis; factum est uero, per quanto ipsa influentia iam est actu existens, sub ratione durationis in bonitate, magnitudine et cetera; sed est faciendum, per quanto magnitudo in bonitate, potestate et cetera durationis magnificat ipsum, donec complementum habeat, quod secundum finem competit illi, sicut omnes partes fini acquiescant, duratione sustentante ipsum in ceteris principiis, donec ex omnibus similitudinibus eorum habeat complementum. – Ipso ergo amare completo, prout in praesenti uita complementum habere potest, factum est et sic faciendum est. Factum est quidem, ut principia perfectum opus habeant; fit autem, ut agendo continuent illud; sed est faciendum, ut agere non cessent. Amoris medium est ipsum amare, quo se amant amicus et amatus. – Amice – dixit amor –, de me sunt amatiuum et amabile, de quibus procedit amare. Hoc siquidem amare factum est, procedens de amatiuo et de amabili, existendo medium inter amantem et amatum, et fit in quanto unumquodque ipsorum principiorum agit in eo, induens illud similitudinem suam; faciendum est autem in quanto multiplicabile est, quoniam amicus plus potest amatum suum diligere, quam diligat ipsum. – Et hoc secundum bonitatem uel secundum magnitudinem et cetera, sicut secundum uirtutem plus potest oriri de bonitatis unitate, in quodam tempore, quam in alio, et in quadam magnitudine, quam in alia et cetera. Et sicut secundum durationem, quae magis sustinere potest amare tuum in quodam tempore, quam in alio, et secundum quoddam principium, quam secundum aliud, hoc autem faciendum necessario esse oportet, ut principia a cessatione remoueantur, permanentibus actiuitatibus et agibilitatibus ac actibus operandi ipsorum principiorum in quolibet eorundem. – Amice – dixit amor –, si bene recolis decimam quartam regulam et eius processum cum duabus definitionibus medii, quoddam uniuersale formando de istis, et illud particulare, quod a me quaeris, inuestiges, in eodem poteris utique de facili huius, de quo dubitas, hic cognitionem habere, sicut si consideres de actione et passione consolationem esse factam. De actione quidem, in quanto amatus facit de amico ad placitum; de passione uero, in hoc, quod amicus habet pro bono quicquid de ipso placet amato suo. Nam, si amatus auferat ab amico quod dedit, consolatur amicus in bonitate, magnitudine, uoluntate, potestate, dominio amati sui et in amore, quem ipse amicus possidet illi, et beatitudinibus, quas amatus suus largiri potest eidem. – Unde licet hoc opus factum sit plus, quam est; fit tamen perseuerando, et faciendum est perseuerando, per quanto multiplicari potest aut de qualitate in qualitatem aut de similitudine in similitudinem aut de habitu in habitum transmutari. Sicut fit de patre, qui consolatur, cum perdit filium, quodam tempore in alio tempore; potest etiam consolari perditis aliquibus bonis temporalibus uel amicis et cetera huiusmodi. Quare consimili modo considerare potes, amice, de amare tuo, sicut dictum est de consolatione. Principiauit principium medium amoris in magnitudine, ut inde principiare magnum et amorosum oriretur. – Amice – dixit amor –, si hanc primam conditionem `magnitudinis et principii consideres, satis manifeste potes solutionem huius attingere quaestionis. Nam, ex quo principium principiauit amare in magnitudine, ut ipsum amare procedat inde magnum et amorosum, oportet ipsum amare factum esse et fieri et faciendum, ut consequitur finis secundum quod ipsum amare principiatum est in magnitudine. Nam, alio modo sequi non posset; quod est quia, cum ipsum amare principiatum est in magnitudine, magnitudo et principium induunt ipsum similitudines suas, ita quod in amare est magnificare et principiare, ideoque magnitudo amandi est ipsum amare factum esse et fieri et faciendum. Quoniam, nisi ita esset, in ipso quidem amare non essent magnificare et principiare, nec actio amantis nec passio amabilis, immo foret ei minoritas istorum principiorum priuatio; itaque non esset ipsum amare tuum in magnitudine principiatum, quare non posset esse magnum nec amorosum, sed potius indutum esset similitudines contrarias principiis indutiuis similitudinum suarum. Quinta decima quaestio – Amice – dixit amor –, cum quo ligas amare meum ad tuum amatum? Solutio. Finis est id, cui principium acquiescit. – Amor – ait amicus –, secundum quod continetur in hac definitione finis, in substantia est finis unum substantialium principiorum, de quibus substantia constituitur. In hoc etiam fine est finitiuum et finibile, de quibus finire procedit in alia principia substantiae, ut in ipso finire sumant similitudinem eius, habentia complementum et quietem, in eo transiendo per ipsum ad finem, in quo quiescibile est unumquodque ipsorum principiorum, sicut patet in te, amor. Acquiescis enim in amare tuo, cum ipsum indutum est finire de finitiuo et finibili, in amatiuum et amabile productum. – Quare, secundum hanc comparationem, ego ligo tuum amare ad amatum meum, considerando in ipso amato meo et in me huius Artis amatiuae principia, prout ea in nobis considerari oportet. Considerando namque bonitatem mei amati et bonitatem, quam naturaliter mihi dedit, propendo finem cur illum mihi dedit. Cum etiam considero quomodo bonitas amati mei est amabilis et quomodo in me proprietas est amatiua, tunc amabilitatem amati mei et amatiuitatem meam induo finem mei amati et mei amabili, de quibus oritur seu procedit amare, indutum finire de finitiuo et finibili productum. Itaque ligo tuum amare, quod est meum, ad amatum meum cum finire de finitiuo et finibili; et ad bonitatem ipsius amati ligo bonitatem ipsius amare et ad magnitudinem amati magnitudinem ipsius amare et cetera; et sic cum omnibus his ligo amare tuum ad amatum meum. Ualde placens fuit amori haec amici responsio et desiderauit amatus multos habere tales amatores, quoniam talibus est ualde dignus. Finis amoris est ipse, cui amans et amatus acquiescunt. – Amor – dixit amicus –, sicut amatus est quies amici, ita etiam e contrario. Ideoque tuus finis, amor, est quies amici et amati, ad quam quietem ego ligo amare tuum, amor, sic, ut amatus meus acquiescat, uidelicet placitum habeat se per me amari. Et uincula, quibus amare tuum ad placitum mei amati et mei uincio, sunt bonificare, magnificare, durare, posse, intelligere et cetera, quoniam omnes isti actus sunt amabiles ipsi amare; in quorum amabilitate ipsummet amare tuum et meum capitur et ligatur a similitudinibus amati mei, in quantum sunt amabiles ipsi amare; cum quibus etiam similitudinibus ego meas similitudines alligo, ut cum ipsis ligatis ego ligem tuum amare ad similitudines mei amati. – Amor – amicus ait –, in tertio paragrapho de fine significatur tuae responsio quaestionis, quoniam contritione et conscientia ligari potest amare ad amatum. Contritione quidem, considerando iniurias illatas amato non amando ipsum, prout in magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, conuenit ipsum amari, aut quod deterius est odiendo ipsum contra finem bonitatis, magnitudinis et cetera, et amatiui et amabilis et amandi; et quoniam de his omnibus oritur contritio, dum humanus intellectus utitur fine, quo est et dat amico conscientiam, qui peccauit aduersus amatum suum, cum contritione igitur et conscientia ligari potest amare tuum et meum ad amatum meum. Hoc autem posse ligabile est ad possificandum cum bonitate, magnitudine, duratione et cetera conterendi et consciendi. Cum fine potestatis, differentiae et amoris ligauit amicus amare suum ad amatum. Secundum hanc quintam conditionem `potestatis et differentiae potes cognoscere tuae quaestionis solutionem. Finis namque potestatis est possificare per bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, et finis differentiae est differentiare per easdem, quemadmodum tuus finis est amare per ipsasmet, scilicet per bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera. Quocirca unire cum amare, possificare et differentiare ac applicare totam istam unionem ad finem amati, est ligari amare cum fine potestatis et differentiae ad amatum; dissolutio ergo ipsius amare ab amato fit cum unitur finis potestatis et differentiae cum non fine amandi bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera. Sexta decima quaestio Ab amatoribus quaerebant amores, utrum scirent, quomodo fit maior aequalitas amici et amati. Solutio: Maioritas est imago magnitudinis immensitatis bonitatis, aeternitatis et cetera. Responderunt amatores amoribus secundum hanc definitionem isto modo: – Maioritas est imago magnitudinis amati et amici. Sed ad inquirendum maiorem aequalitatis operationem inter amatum et amicum, oportet inquisitionem fieri cum maiori maioritate bonitatis et magnitudinis amici et amati, in tantum quod eorum aequalitas in bonitate, magnitudine et cetera, eorum permaneat infinita. Hanc ergo maiorem aequalitatem amici et amati oportet esse cum immensitate bonitatis, magnitudinis, durationis et cetera, ita quod ipsa immensitas sit bonitatis, magnitudinis, durationis et cetera, et e contrario; et quod bonitas, existens id, quod ipsamet est, similiter et magnitudo et cetera, sint quaelibet ipsamet immensitas; ac etiam quod bonitas, magnitudo et cetera sint quaelibet ipse amatus et ipse amicus. Quare de necessitate oportet aequalitatem talium istorum, scilicet amati et amici, esse maiorem omni alia aequalitate, quae non sit in immensitate bonitatis et cetera, et in qua bonitas et cetera, non sint quaelibet ipsa immensitas et in qua bonitas et cetera, non sint quaelibet ipse amatus et ipse amicus. – Haec autem maior aequalitas amici et amati – aiunt amatores –, per maiorem maioritatem significatur et habet esse, dante amato totam suam bonitatem, magnitudinem et cetera amico, quolibet ipsorum, scilicet amato et amico, existente immenso bonitate, magnitudine et cetera; et hoc quod ipse est, absque confusione aliqua et absque aliquo accidente, et dante se bonitate magnitudini substantialiter et e contrario, qualibet earum permanente id, quod ipsa est, existente id, quod est alia et e contrario, atque permanentibus amato et amico una eadem essentia et natura numero et una eadem bonitate, magnitudine et cetera. Quare nullo alio modo – aiunt amatores –, amoribus inuenire possumus aequalitatem amici et amati maiorem ista, quam cum maiori maioritate bonitatis, magnitudinis et cetera perscrutamur. Maioritas amoris est ipsa, in qua amans et amatus aequales sunt in amare. – Haec siquidem maioritas amoris – dicunt amatores –, non potest esse omni alio amore maior, nisi amatus tantum diligat amicum suum quantum se ipsum et e contrario, et nisi amatus et amicus sint una eadem bonitas et una eadem magnitudo et unus idem amor et cetera, quoniam aequalitatem tanti et talis amati et amici omni alia aequalitate oportet necessario esse maiorem. – Habet autem esse haec aequalitas in hoc, quod amicus tantum diligit suum amatum quantum se ipsum et e contrario, et plus quam aliquid aliud; et in hoc etiam, quod et amicus et amatus sunt una bonitas, una magnitudo et cetera idem numero, et quod aequalitas est amabilis in infinire bonitatis, magnitudinis et cetera, per cuius scilicet amabilitatem tantum dat bonitas magnitudini quantum e contrario; et per quam etiam amabilitatem tantum est bonitas in magnitudine id, quod ipsa existit, quantum in se ipsa et e contrario; et per quam bonitas similiter et magnitudo tanta est agendo quanta existendo et e contrario. – Quare his omnibus et multis aliis, quae prolixa essent ad dicendum, significat maioritas bonitatis, magnitudinis et cetera ipsam operationem, per quam habet esse maior aequalitas amati et amici. – Amores – aiunt amatores –, uelut in tertio paragrapho de definitione maioritatis significatur, scire potestis quomodo habet esse maior aequalitas amati et amici. Habet quidem esse hoc modo, uidelicet amicum totum esse patientem et oboedientem uoluntati amati sui sic, ut in tantum sit amicus patiens recipiendo ab amato suo, quantum amatus agens dando illi. Unde, si amatus, propter amorem sui, uult amicum sustinere paupertatem, labores, languores, persecutiones et mortem, totum sit placens et amabile amico; si autem amatus sit uilipesus, uituperatus, blasphematus, ignoratus, oditus, habeat amicus passionem in his, quae fiunt aduersus amatum suum. Unde, quantum in his et in suis consimilibus possunt coaequari amatus et amicus, tantum habet esse aequalitas amborum in maioritate maiori omni alia aequalitate, in qua non tantum est amicus patiens propter amorem sui amati. Maiorem aequalitatem, quae est amici et amati, oportet esse sine maioritate et minoritate. – Amores – inquierunt amatores –, secundum quod in prima conditione `maioritatis et aequalitatis significatur, maior habet esse aequalitas amici et amati, cum est sine maioritate et minoritate. Et haec est cum in tantum habet esse amatus, ut sit amicus, quantum e contrario, sicut hoc tantum sit de bonitate, magnitudine et cetera; nam, ex quo est de qualibet earum, unus existit finis amati et amici et sic non possunt ibi esse maioritas et minoritas. – Hoc idem habet esse de bonitate et cetera; nam, cum amicus in tantum bonus est, quantum amatus et e contrario, ita quod hoc tantum est de bonitate, magnitudine et cetera, permanet una bonitas amici et amati, quare in illa bonitate sunt impossibiles maioritas et minoritas. Hoc etiam habet esse de magnitudine et cetera; etiam de bonificatiuo et bonificabili et cetera, habet hoc esse, uidelicet cum bonificatiuus, qui est amatus, et bonificabilis, qui est amicus, sunt aequales in bonificare, ipsa aequalitate existente ipso bonificare cum magnitudine et e contrario, sic in illa aequalitate et bonificatione non possunt esse maioritas et minoritas. – Hac ergo aequalitate tali, quae est sine maioritate et minoritate, dicimus uobis, amores, quod habet esse aequalitas amati et amici et, super hanc, aliam considerare non possumus aequalitatem. Septima decima quaestio – Amice – dicebat amor –, numquid posuisti amatum tuum in aequalitate sciendi et amandi? Solutio: Aequalitas est ipsum subiectum, cui finis concordantiae bonitatis, magnitudinis et cetera, acquiescit. – Amor – inquit amicus –, secundum hanc definitionem aequalitatis uolo quaestioni tuae respondere. Tu quidem bene scis finem concordantiae, de bonitate, magnitudine et cetera factam, acquiescere aequalitati de bonitate, magnitudine et cetera facere. Hic autem finis concordantiae acquiescere non posset aequalitati, quae non esset sciendi et amandi meum amatum, ex quo meus amatus aequaliter scibilis est et amabilis. Quare dico tibi, amor, me posuisse meum amatum in aequalitate mei scire et mei amare, quare meus amatus dignus est aequaliter sciri et amari et quia tu, amor, et sapientia, quiescibiles estis in fine concordantiae. – Uerumtamen tu, amor, et sapientia, qui in me uos coaequatis: Me affligitis, languere me facitis et ad multa mortis pericula me exponitis ad honorandum, sciendum et amandum meum amatum; et quanto uehementius in me uestra coaequatis opera, tanto a uobis sentio grauiora mihi tormenta. Quare de uobis admiror cur talem mihi facitis quaestionem. Amoris aequalitas est ipsa, in qua amans et amatus se coaequant in amare. – Amor – ait amicus –, secundum hanc definitionem tuae respondeo quaestioni. Dic ergo mihi, amor: Et tu, in amare tuo, non diligis aequalitatem amatiui et amabilis? Utique sic. Nonne diligis etiam in amare tuo aequalitatem esse scientis et scibilis, ut uehementius diligere possis? Bene quidem. Ergo te oportet necessario aequalitatem sciendi et amandi diligere! Et ex quo hanc aequalitatem naturaliter diligere debes, uis naturae ratioque cogunt te debere diligere illam in amato meo et me cogere intelligendo et amando ipsum aequaliter contemplari; quod, si non uis sic agere, profecto peccas in amatum meum et in me, iniurians nobis ac etiam bonitati, magnitudini et cetera, quae me excitant, ut aequaliter de ipsis fruar amato meo. – Amor, sicut in tertio paragrapho de definitione aequalitatis significatur, obligatus es satisfacere sapientiae de amatiuitate, cum eius amabilitas sit magna in bonitate, duratione et cetera. Quoniam, sicut obligatus es de amatiuitate satisfacere amabilitati tuae et bonitati, magnitudini et cetera tuae amatiuitatis et amabilitatis, sic obligatus es satisfacere amabilitati sapientiae et scitiuitatis et scibilitatis et bonitati, magnitudini et cetera sapientiae et suae scitiuitatis et scibilitatis; consimili modo obligatus es bonitati et suae bonitiuitati et bonibilitati similiter et magnitudini et cetera. – Quare, his omnibus et multis aliis rationibus te precor, amor, pro me seruitore tuo, patiente multos labores pro te, et pro amato meo maxime, cuius tu et ego sumus quatinus huius tuae obligationis uinculus, me desiderare facias scire et amare aequaliter amatum meum; nam aliter non haberem me beatum nec amatorem propter finem. Coaequauerunt se sapientia et uoluntas in scire et amare. Ambae cucurrerunt ad amatum et super earum amare et intelligere illum accinxerunt. – Amor – dixit amicus –, secundum hanc undecimam conditionem `sapientiae et uoluntatis, respondeo tibi dicens: – Quoniam ex hoc, quod amatus meus aequaliter est intelligibilis et amabilis, coaequati sunt in me scire et amare ad attingendum aequaliter amatum meum; et quoniam unumquodque ipsorum obligatum est attingere totis uiribus illum, currunt et, quantum possunt, accelerant ad eum attingendum. Uerumtamen eum in se ipsis attingere non possunt, sed eum per puncta transcendentia super se ipsa in bonitate, magnitudine et cetera eius attingunt; et quemadmodum intellectus super se ipsum intelligit intelligendo plus bonitatis, magnitudinis et cetera sui amati, quam sui ipsius, sic uoluntas attingit eundem super se ipsam, diligendo maiorem bonitatem, magnitudinem, durationem et cetera, sui amati, quam sui ipsius. – Unde, quanto magis hi duo de bonitate, magnitudine et cetera se coaequant in se ipsis et super se ipsos in bonitate, magnitudine et cetera sui amati, tanto uehementius eum attingunt; et plus etiam bonitatis, magnitudinis et cetera recipi potest in ipso attingere eum, aequaliter eum attingunt, quam si aequaliter eum non attingerent et plus similitudinum suarum potest influere illis amatus. Octaua decima quaestio Ab amore bono quaesiuit minoritas, utrum amici et amati differentia indiuisibilis esse possit. Solutio: Minoritas est ens circa nihilum. – Minoritas – ait bonus amor –, secundum definitionem tuam, tuae respondeo quaestioni. Scis etenim, minoritas, te esse ens circa nihilum. Es quidem circa nihilum, quoniam de diuisibilibus composita es, ita quod tua bonitas non est tua paruitas nec tua duratio et cetera: Est enim diuersitas inter eas. Etiam tua bonitas est diuisibilis, ita quod a tua paruitate, duratione et cetera, diuidi seu diuersificari potest. Ideoque tu, minoritas, apta nata es ad priuationem reduci, quamobrem circa nihilum habes esse. Unde sequitur, si sis in differentia amici et amati, quod illa differentia diuisibilis est, ita quod aliud est bonitas amici a bonitate amati et aliud bonitas amati a bonitate amici; similiter et differentia, quae est in bonitate amici, alia est a differentia, quae est in bonitate amati, et e contrario; similiter et differentia in magnitudine et cetera, amici et amati. Itaque sunt amicus et amatus et omnes eorum partes circa nihilum, ex quo tu es in eis, quare in omni amato et in omni amico, in quibus tu es, oportet eorum differentiam diuisibilem esse. – Ergo, in omnem differentiam amici et amati, in quibus tu non es, oportet eam indiuisibilem esse, ita quod in tantum sunt in esse, quod non possunt ultra. Nam, sicut amicus et amatus, in quibus tu es, sunt per te circa non esse, ita necessarium est amicum et amatum, in quibus tu non es, esse in tantum circa esse, quod sint ipsummet esse, quare oportet necessario, ut amatus et amicus, in quibus tu non es, possint esse, immo quod sint unamet essentia et natura et unamet differentia indistincta et indiuisibilis, ut ipsi permaneant una eadem numero bonitas, magnitudo, duratio et cetera, quamuis alius ab alio, sub ratione differentiae, sint distincti, sicut sub ratione bonitatis boni et sub ratione magnitudinis magni et cetera. Amoris minoritas est ipsa, quae defectiua est in amare. – Minoritas – inquit bonus amor –, cum tu existis in amore, facis quidem eum defectiuum in amare, sicut per oppositum maioritas facit eum perfectiuum in amare, cum existit in ipso amore cum bonitate, magnitudine et cetera. Et ideo scire potes differentiam, quae est maioris amati et maioris amici, esse necessario indiuisibilem, ut eorum amor non fiat defectiuus; qui tamen defectiuus existeret si eorum differentia diuisibilis esset; nam, sicut eorum differentia diuisibilis esset, sic etiam eorum amor et eorum bonitas, magnitudo et cetera. Et sic essent in eis essentiae et naturae diuersae et per consequens alius ab alio separatus, habente quolibet eorum quantitatem, itaque tu, minoritas, permaneres necessario in eisdem. – Sed, quoniam impossibile est te in illis esse, existunt distincti amicus et amatus; ita quod alius eorum non est alius, ratione unius differentiae, facientis eos esse distinctos, sicut unus est amor eorum, qui facit eos amantes esse et amatos, et una est eorum bonitas, qui facit eos esse bonos; et sic eorum amor perfectiuus permanet in amare. Minoritas – dixit bonus amor –, in tertio paragrapho tuae definitionis, doctrina tradita est ligandi uoluntatem ad bonum amandum, secundum decimam octauam regulam de consideratione et secundum tuas ambas definitiones. Unde, cum secundum illam artem et illum modum considero quam magnum est amicum et amatum alium ab alio esse distinctos, absque distinctione essentiae et naturae bonitatis, magnitudinis et cetera, ipsis scilicet differentia, bonitate et cetera, et earum essentia et natura, existentibus indiuisibilibus, et amico alio existente ab amato et e contrario; tunc non possum alterius considerare magnitudinem bonitatis, durationis et cetera, in differentia neque differentiae in bonitate et cetera. – Quare hac consideratione me sentio ligari ad bonificandum magnitudinem et cetera et ad peragendum quantumcumque bonum possum ad honorandum, seruiendum et laudandum tam excellentem et nobilem differentiam amici et amati. In bonitate et amore consistit amici et amati differentia indistincta, ut a confusione et a paruitate distet amandi. – Bone amor – ait minoritas –, quomodo est tibi certum hanc differentiam esse in realitate et quomodo mihi probare poteris amicum et amatum alium ab alio esse posse distinctos, existente eorum distinctione indiuisibili ac eorum bonificare, magnificare et cetera, nec non etiam eorum essentia et natura existentibus indiuisibilibus? – Minoritas – respondit bonus amor –, secundum octauam conditionem `bonitatis et differentiae significatur differentiam ipsam indiuisibilem et indistinctam necessario esse oportere. Sed quoniam tu, minoritas, omnia, quae in considerationem tuam cadunt, consideras secundum tuam naturam et proprietatem, non potes intelligere nec amare, nisi cum defectu mei et magnitudinis et cetera, ex quo nos in societatem tuam introducis. Sed separes te a nobis et ueniat nobiscum maioritas, quoniam ipsa intelliget et sciet ea, quibus deficis! – Eia minoritas – ait bonus amor –, si differentia est diuisibilis, quoniam est in te et in malitia et cetera, quare ergo non est indiuisibilis ipsa differentia, quae est in me et in bonitate, duratione et cetera? Et nisi haec differentia esset amici et amati, ubi ergo distaret differentia a malitia, paruitate et confusione et ab amandi paruitate? Et sine hac indiuisibili differentia amici et amati, quomodo ego et bonitas, magnitudo, duratio et cetera, possemus esse rationes reales et inconfusae, qualibet nostrum existente alia a qualibet nostrum, et e contrario numero et essentia? Utique nullo modo. Et qua ratione esset in nobis agere, uidelicet bonificare, magnificare, durare, posse, intelligere, amare, unire, concordare, finire et coaequare? Utique nulla ratione. Nostrum etenim agere omne et totum perditum esset et quaelibet nostrum in tantum esset in te, o minoritas, quod non essemus tantum in esse, quantum in priuatione et esset in nobis plus de malitia quam de me, et plus de paruitate quam de magnitudine, et plus de non esse quam de esse et cetera huiusmodi, quod est impossibile. Et amodo, minoritas, nec mihi nec alicui alii hanc facias quaestionem. Intromitte te de his, quae sunt tibi similia et permitte nobis ea, quae sunt in tantum excellentia et nobilia, quod non es digna intelligere illa tota nec amare. Tertia distinctio De aequalitate Aequalitas est ipsum subiectum, cui finis concordantiae bonitatis, magnitudinis et cetera, acquiescit. In substantia quidem est aequalitas principium substantiale, omnibus aequalitatibus substantiae subiectum, procedente ex ipsa substantia aequalitate, ut finis aequalis concordantiae et aequalis bonitatis et aequalis magnitudinis et cetera, aequalitati quiescat in substantia, sicut ipsa principia substantialia aequaliter substantiae partes consistant; et hoc idem suo modo est de partibus accidentalibus. Est autem haec aequalitas radicalis et specifica et propria in qualibet substantiarum, habente suam propriam et indiuiduam aequalitatem ita numeralem, sicut habet suam propriam et indiuiduam bonitatem, magnitudinem et cetera; quam scilicet indiuiduam aequalitatem et propriam nulla substantia posset habere, nisi foret substantialis pars substantiae, quia finis aequalis concordantiae et aequalis bonitatis et cetera, subiectum aequale suae quiescentiae non haberent, eo quod abesset magnitudo bonitati, concordantiae et cetera, et e contrario, et per consequens tota substantia destrueretur, quoniam quodam principio substantiali absente aliis principiis substantialibus, necesse est alia illorum abesse aliis, cum ipsa ad inuicem alia in aliis similiter existant. Est ergo aequalitas in substantia pars substantialis, quae transmittit etiam ad ceteras partes similitudinem suam, per quam bonitas, magnitudo et cetera, in substantialitate, realitate et unitate substantiae sunt aequales, ab aequalitate recipientes similitudinem, per quam quaelibet earum ad quamlibet transmittit aequaliter similitudinem suam; et ideo tota substantia radicaliter aequalitate plena consistit. Uerumtamen secundum ea, quae substantia de rebus nutrimentalibus accipit, per quas de rebus exterioribus gustando, odorando, tangendo uiuit, habet ipsa substantia aequalitatem proportionatam in his, quae qualitates substantiae radicales nutrimentaliter, aliae magis et aliae minus, de exterioribus rebus acceptant, sicut ignis in colerico, qui magis de calore rerum exteriorum acceptat, quam terra de siccitate et quam aer de humiditate et quam aqua de frigiditate. Secundum haec etiam, quae nunc dicta sunt de substantiali aequalitate in substantiis elementatis, potest intelligi de substantiali aequalitate in substantiis intellectualibus, sicut in anima rationali, in qua est aequalitas pars substantialis, ut magnitudo bonitati, durationi et fini concordantiae et cetera, non absit nec e contrario, et ne principia transmittant inaequaliter sibi ad inuicem similitudines suas. Attamen aequalitas actuum potentiarum habet esse proportionata, cum alia ipsarum plus utitur similitudinibus suis, quam alia, sicut cum deuota uoluntas plus utitur sua similitudine et similitudinibus aliorum principiorum, quas recipit, quam intellectus, qui non habet tantum scientiae, quantum ipsa uoluntas amantiae aut etiam e contrario. Haec autem proportionalis aequalitas est ipsa, quam inquirimus, ad quam uoluntas et intellectus cum suis similitudinibus sunt alligabiles, cum ipsa aequalitas sit amabilis et intelligibilis sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera. Ad hanc siquidem aequalitatem docet Ars applicari actus potentiarum, aliis principiis mixtis in aliis, secundum ipsius Artis processum. Amoris aequalitas est ipsa, in qua amans et amatus se coaequant in amare, quae tamen esse non potest praeter aequalitatem amatiui et amabilis, amatiui et amatiui, amabilis et amabilis et praeter aequalitatem bonificatiui et bonificabilis, bonificatiui et bonificatiui, bonificabilis et bonificabilis et cetera. Haec autem amoris aequalitas adeo magna, adeo bona et cetera, nullius esse potest, nisi solius Dei tantum, quoniam, si esset in creatura, non haberet aequalitas subiectum, ubi maior esset in Deo, quam in creatura. Quoniam igitur hanc aequalitatem in Deo esse oportet, ut magnitudo aequalitatis bonitati, durationi et cetera, non absit, est ipsa magnitudo aequalitatis bonitatis et cetera, amabilis in creaturis et ad hanc amabilitatem uoluntas ligabilis est amare bonum et dissolubilis amare malum. Hanc siquidem alligationem docet Ars manifestando doctrinam de amoris aequalitate in magnitudine bonitatis et cetera, per applicationem magnitudinis amabilitatis ad amatum sub ratione bonitatis, magnitudinis et cetera, quem scilicet amatum sui ipsius et sui amabilis naturale est aequalitatem amare. In decima septima regula, quae est de satisfactione, sequendo processum et applicatis his duabus definitionibus ad eum, formatur uniuersale, in quo relucet particulare ipsum, quod sub forma aequalitatis amoris et bonitatis et cetera, atque satisfactionis indagatur, quod scilicet particulare medium est annectendi uoluntatem ad bonum et intellectum ad uerum, quod fit, cum quis suo bono, magno et cetera, amatiuo de bono, magno et cetera, amabili et e contrario, satisfacit aequaliter in amare ipsorum, scilicet amatiui et amabilis, secundum ea, quae de aequalitate dicta sunt. Huic siquidem satisfactioni non potest naturaliter uoluntas resistere; potest autem ei resistere innaturaliter et contra sui ipsius et bonitatis, magnitudinis et cetera, similitudines cum dissimilitudinibus eisdem oppositis, quae sunt malitia, paruitas, uitia, falsitas et cetera, a quibus docet Ars uoluntatem dissolui, applicando suum amare ad hanc regulam praedictam et ad has duas definitiones iam praedictas, cum haec applicatio sit naturaliter amabilis et eius oppositum naturaliter odibile uoluntati. De minoritate Minoritas est ens circa nihilum; habet autem in substantia minoritas esse substantialis et accidentalis. Substantialis quidem, quoniam minoritatem oportet esse unam substantialium partium substantiae unientium et componentium ipsam substantiam de se ipsis; nisi enim minoritas esset pars substantialis una cum aliis, aliqua siquidem ipsarum partium substantialium non esset determinata neque finita sub propria terminatione et finitate, sed potius essent infinitae et aequales, et per consequens substantia infinita in bonitate, magnitudine et cetera; et sic ipsa foret Deus ac etiam omnia, quae sunt, essent necessario una substantia tantum, quod est impossibile. Ergo minoritas necessario est substantialis pars substantiae, quae dat etiam similitudinem suam aliis principiis substantiae, uidelicet bonitati, magnitudini et cetera, quae minores sunt accidentaliter, quam substantialiter, existentes ratione minoritatis circa non esse. Omnes quidem similitudines istae, quas minoritas influit ad cetera principia substantiae, sunt accidentia substantia habitui minoritatis, ipsa substantia habente per haec accidentia inclinationem naturaliter ad non esse, cum secundum uiam creationis sit de non esse producta. Istae autem minoritates implicare possunt alias minoritates adhuc maiores et magis circa nihilum, quae sunt offensae mortales et ueniales; et istarum sunt mortales magis circa non esse, quam ueniales, quia de maioribus minoritatibus bonitatis, magnitudinis et cetera, uidelicet de maiori uirtutum priuatione prorumpunt, sustentatae in minoritate bonitatis, magnitudinis et cetera, contra maiorem sustentationem bonitatis, magnitudinis et cetera. Et sunt istae maiores minoritates adeo magnae, quod maiores esse non possunt; nam ex nimietate sua in dissimilitudines uirtutum bonitatis, magnitudinis et cetera, se peruertunt, sicut malitia, quae est priuatio bonitatis, et paruitas uitiosa priuatio magnitudinis uirtuosae, et uitium opposita uirtutis dissimilitudo. Istae uero dissimilitudines habituatae sunt sub minoritate, contrarietate et sub uitiis, existentes naturaliter odibiles et earum contraria diligibilia, uidelicet uirtutes et opera bona, quae scilicet uirtutes et bona opera, quanto sunt maiores, tanto plus sunt in esse, et quanto plus sunt in esse, tanto plus sunt diligibiles, quia maiores in esse. Per contrarium ergo uitia et opera mala, quanto sunt maiora, tanto plus sunt in non esse, quare minoritas, quanto maior est, tanto plus est circa nihil, et quanto minor, tanto plus a non esse remota est; unde sequitur peccata uenialia plus mortalibus a non esse distare. Est ergo minoritas circa nihil, sed alia magis et alia minus, ut dictum est; et quanto in aliqua substantia minoritates plures adunantur, tanto magis maioritatem minoritatum implicant in eadem, sicut cum in substantia maioritates plures uniuntur, tanto magis maioritatem maioritatum multiplicant in eadem. Per haec igitur, quae de minoritate dicta sunt, doctrina traditur ligandi uoluntatem ad bonum, inquirendo minoritatem, sicut dictum est, oditiuo uoluntatis habente odibilitatem maioritatis et eius amatiuo habente amabilitatem oppositae maioritatis, sequendo processum huius Artis. Amoris minoritas est ipsa, quae defectiua est in amare; et hoc est, quia plus potest extrahi de similitudine ex minoritate substantiali in amare, quam ex maioritate substantiali; et ideo, cum fit talis extractio, concurrunt omnes similitudines aliorum principiorum sub maiore minoritatis habitu, quam maioritatis, unde minoritas oritur amatiui, amabilis et amandi atque bonificatiui etiam et bonificabilis et bonificandi et cetera. Quocirca omnes principiorum similitudines in amore defectiuae consistunt, existente amore minoritatem induto, quae naturaliter est odibilis, quoniam importat uitium contra uirtutem et malitiam contra bonitatem et minoritatem magnitudinis contra maioritatem magnitudinis. Unde, cum haec odibilitas naturalis concordet amabilitati, docet Ars modum, per quem, cum amabilitate maioritatis perfectiuae in amore, est absolubilis uoluntas ab amoris minoritate, discurrente intellectu per ante dicta, tradendo illa pro obiectis uoluntati secundum eorum amabilitatem aut odibilitatem. In decima octaua regula traditum est, quomodo ligabilis est uoluntas ad bonum amandum, considerando res iuxta earum considerabilitatem. Hac enim consideratione tali, ut in ipsa regula dictum est, iungitur amatiuum cum amabili suo. Ergo considerando res secundum processum huius regulae et istarum duarum definitionum iam dictarum, ligatur uoluntas amare bonum, cum sibi naturale sit eam plus amare maioritatem amoris, quam minoritatem amoris, et plus esse, quam non esse, et plus magnitudinem bonitatis, quam eius paruitatem et cetera; ut, si homo superbus suam desideret uoluntatem ad humilitatem ligare, consideret in suorum principiorum minoritate, secundum quam ipse prope est ad non esse et in eorundem maioritate, per quam se habet ad esse. Ista namque consideratione fiet eius uoluntas alligabilis humilitatem amare, cum ipse ex minoritate sit productus odietque superbiam in humilitatis amabilitate, amando maioritatem suorum principiorum, uidelicet maioritatem bonitatis, magnitudinis et cetera, quae super minoritatem bonitatis, magnitudinis et cetera, amabilis existit. Nunc igitur de definitionibus amantiae dictum est et doctrina tradita definitiones applicandi ad regulas, formando uniuersale ex definitionibus et regulis, in quo uel affirmando uel negando particulare inuentibile est, uelut eius exemplificatio secundum praedicta fit, de qualibet definitione sub certa regula manifesta. Quinta distinctio, prima pars 0 Gloria differentia Laetabatur amor et cantabat; et quaerebant amatores ab eo, cur laetabatur et de quo cantabat. – Amor – inquit amicus –, estne contrarietas in gloria mei amati? Quaerebat amicus ab amore, utrum esset differentia inter eum et amatum suum. – Amice – dixerunt amatores –, potesne amandi circulum ingredi et existere in eodem? – Amor – ait amicus –, cur intrauit differentiare in amare? Ualores et honores ab amoribus quaesiuerunt, quomodo existebant in maiori amare. – Aequalitas amati et amici – dixit amor –, quomodo sufficere potes meo amare? – Amice – dixerunt amores –, uellesne uendere eos, quos de tuo amato dicis sermones? 0. Gloria concordantia Amatores quaesiuerunt ab amati gloria, quomodo ibant ad gloriandum in eam amatores. A principio quaerebat gloria et concordantia, de quo principiabat principiare suum. – Amores – inquierunt amatores –, qui sunt hi portatores, qui amare amici gerunt ad amatum? Ibat amatus per montes et plana et quaerebat, ubi posset inuenire gloriari ex amare et, si posset illud inuentum comprehendere, quis posset illud emere. – Amice – dixit amor –, scisne quod est maius amare? Amatores et amores quaesiuerunt ab amico, ubi nutritum fuerat eius amare. Ab amoribus quaerebant amatores, quomodo gloriari et amare consistebant in maioritate et minoritate. Gloria contrarietas Quaerebant contrarietates amoris, cur erant coniunctae amoris gloriae et concordantiae. – Contrarietas – ait gloria –, cur existis in amare? Inuenerunt amores amicum flentem et interrogantem, quid eum deuiauerat ab amandi fine. Ab amorum maioritate quaesiuerunt amatores, utrum ipsi possent in ea permanere absque contrarietate amandi. A gloria et contrarietate quaesiuerunt amatores, utrum aequalitas posset esse in poena et concordantia. – Amate – dixit amor –, cur nutris amicos in deliciis, honore et diuitiis? Gloria principium – Amice – dixerunt amores –, scisne quomodo gloriari existit in principiare et amare? Quaerebatur ab amico, cuius erat uox, qua clamabat ad amatum suum. – Principium – dixit amor –, cur incepisti gloriari et amare in principiare? – Amor – dixit amicus –, possetne cessare meus amatus amare? Gloriari et principiare detinebant captum minorificare; et quaesiuit ab eis amor, per quanto permitterent liberum ipsum abire. Gloria medium Quaesiuit amicus ab amare suo, cur afferebat ei ab amato suo labores, languores, suspiria, fletus et lacrimas. – Amice – dixerunt amores –, et quis tibi furatus fuerat amatum tuum? Ab amoribus quaesiuerunt amatores, utrum inter amicum et amatum esse posset aequalitas gloriandi et amandi. Fletus et suspiria repraesentabant amico suum amatum; minoritas autem celabat eum; quaeritur utrum amatus sit magis celatus, quam repraesentatus. Gloria finis – Gloria et finis – ait minoritas –, cur tendis ad maioritatem? Ab aequalitate gloriae et finis quaesiuit amicus, utrum posset eum facere sufficientem suspiriis et fletibus propter amores. – Minoritas – ait amor –, et quid te compellit amare, ex quo mortuus est amicus propter amatum suum? Gloria maioritas Quaerebant amores ab amico, de quo erat corona, quam sibi dederat eius amatus. – Amice – dixerunt amores –, numquid adhuc remoti sunt gloriari et maiorificare ab amandi minoritate? Gloria aequalitas – Amice – dixit amor –, quid induit te gloriam in minoritate amoris et amandi? Gloria minoritas Quaesiuit amicus ab amore, utrum posset habere gloriam sui amati diligendo honores, diuitias et prosperitates huius mundi. Differentia concordantia Suspiria, fletus, lacrimae, labores, languores et considerationes quaesiuerunt ab amico, de quo arbore collegerat flores, quos ad suum portabat amatum. – Amoris concordantia – dixit amicus –, nonne potes principiare concordare in amare? – Amor – dixit amicus –, numquid potes habere concordare in amare, praeter differentiare? Quaesiuit amicus ab amoribus, quid excitauerat eum et compellebat eum clamare: Amate, amate! – Concordantia – dixit amicus –, si permaneret amor in te, haberesne maius concordare? – Amor – inquit amicus –, quid oritur de te et de meo suspirare et laborare et plorare? Ab amoris differentia et concordantia quaesiuit amicus, utrum haberent amare. Differentia contrarietas Uexatus erat amicus prae amore et quaesiuit, quid posset eum auxiliari aduersus amandi contrarietatem. Infirmus et languidus erat amicus prae amore et mirabantur amores, de quo uiuebat amicus. Scire uolebant amores, utrum amicus de amare sciret et quaesiuerunt ab eo, utrum contrarietas eum excitaret ad amandum. – Amice – dixit amor –, scisne in quo periclitaretur maioritas amandi? – Amice – dixit contrarietas –, quare non mihi das amare tuum? In tantum diligebat amicus, quod diligere non putabat; et interrogabat, ubi est amor et quid induit amor et qua uadit amor et clamabat: Amor, amor! 0. Differentia principium – Amice – dixit amor –, scisne quid perficit amare tuum? In uiridario amoris manebat amicus, et quaerebatur ab eo, quo rigabat amare suum. Quaerebant amatores ab amico, per quae maria nauigabat amare suum. – Amice – dixit amatus –, quid illuminat amare tuum? – Heu – inquit amicus amare suo –, et non sufficiunt tibi differentiare et principiare, cum te mitto ad amatum meum? Differentia medium Non natum fuit amare in mense finis amoris; et ideo quaesiuerunt ab eo amatores, cur tam macer erat amoribus. – Amice – dixit amor –, ubi frondet, floret et granat amare tuum? Quaerebant amores ab amico, per quanto daret amatum suum. Prandebat amatus, seruiebat amicus ei; quaerebant amores ab amico, cum quo suum seruiebat amatum. Differentia finis Per siluam amoris uenabatur amicus amatum suum et quaerebant ab eo amatores, quid eius astur capiebat. – Amores – inquierunt amatores –, ubi cantat amicus de suo amato? Mirabantur amores de amico, cur non ibat per uniuersas terras praedicans: Amare, amare. Differentia maioritas Ab amatoribus quaesiuerunt amores, utrum scirent, ubi existebat maior differentia amici et amati. – Differentia – dixit amor –, nonne uelles esse in amandi maioritate? Differentia aequalitas – Amice – dixit amatus –, quid tibi aperuit portam cellarii amoris, ubi bibis amore amorem? Differentia minoritas Interrogabant amores amicum, de quo erat gramen, quod colligebat equus sui amati. Concordantia contrarietas Interrogabat amicus amatum suum, cur sustinebat esse contrarietatem. Ab amare, filio amati et amici, quaesiuit amor, quis ex eius progenie magis honorificatus est. Cucurrit amare ad amatum et amicum et quaesiuit ab eo amor, quis amborum citius amplexatus et osculatus fuerat illud. Amatores amoris quaesiuerunt a dominabus amoris, quis poterat plus cessare amare, aut amicus aut amatus. – Amice – dixit amor –, potesne descendere tantum per odire, quantum ascendere per amare? Quaesiuit amor a concordantia, quomodo uinceret contrarietatem in amare. Concordantia principium – Amice – dixit amor –, cur dormis et non contemplaris amatum tuum, qui non dormit? Ab amato suo quaerebat amicus, utrum haberet misericordiam et pietatem, quibus consolaretur eum largiens ei spem. – Concordare, principiare et amare – dixit amicus –, quid facitis? Cur non congregamini? Nonne plus amata sunt pecunia, epulae, indumenta, filii, honores, ciuitates, castra et ceterae possessiones, quam amatus meus? Plorabat et plangebat amicus, euellens capillos a capite suo et pilos a barba eradicabat, disrumpebatque uestimenta sua clamans ad gentes dicens: – Estne quicquid adeo minime dilectum sicut amatus meus? – Conscientia et contritio: Ubi estis? Quid agitis? Ecce mundus perditur, plus amatur peccatum, quam amatus meus. Concordantia medium Affectus erat amicus taedio propter amare et dixit ad amare suum: – Ex quo langueo, cur uiuo nec morior prae amore? Quaerebant amatores ab amoribus, quis magis obiectatus erat ad amandum, aut amatus aut amicus. Conquerebatur amicus de tribulationibus amoris et quaerebat, quid detinebat eum captum et ligatum, quod non posset ad placitum amare. – Amoris concordantia – dixit amicus –, cur cum minoritate loquimini de amato meo? Concordantia finis Quoniam amicus aspiciebat adeo modice cognoscere, amare, laudare et honorare suum amatum et ei seruire et oboedire, ibat quasi stultus et interrogabat homines dicens: – Domine, estne aliquid amatus meus? – Amice – dixit amor –, habesne conscientiam, quoniam non agis ea bona, quae posses agere ad honorandum tuum amatum, immo quoniam amatum tuum non facis amari et cognosci ab eis, qui ignorant et inhonorant eum et qui pro modico dant illum? – Amor – amicus ait –, homines in peccato iacentes, possidentne iure bona mei amati? 0. Concordantia maioritas Interrogabant amores amicum, quomodo intelligebat et diligebat amatum suum. Aspiciebat amicus in altissimis montibus honoratos homines habitare, despicientes et uituperantes amatum eius; plorabat amicus dicens amori: – Cur sustinet amatus meus homines tam malignos? Concordantia aequalitas – Amice – dixit amor –, amasne tuum amatum propter eius bonitatem aut propter esse, quod dedit tibi? Concordantia minoritas Amores quaesiuerunt ab amico, cur plus amabat communem, quam specificam utilitatem. Contrarietas principium – Amice – dixit amor –, si tuus amatus plus tibi largiretur, quam tibi largitus sit, aut auferret, quod tibi dedit, cresceretne uel minueretur tuus amor? Quaesitum fuit ab amico, utrum sciret modum, quo finis amoris est requies amoris et amandi. – Amor – amicus ait –, cur maior es et melior audacia, quam timore? – Contrarietas – ait amicus –, cur adeo malum est te tangi? Homines otiosi ab amato quaesiuerunt, utrum pro modico amare possent salui fieri. Contrarietas medium – Amare – dixit amor –, cum quo uincis et captiuas contrariari? Amatus quaesiuit ab amico, cui commendauerat amare suum. Ab amoris aequalitate quaesiuit amicus, utrum melius cum concordare conueniret, quam cum contrariari in amare. – Malae consuetudines, falsitates et perditiones – ait amor –, quid posuit uos in amare? Contrarietas finis – Amoris concordantia – dixit amicus –, quid facit te esse sine amare? – Amice – dixit amor –, scisne quod facit homines separari a tuo amato? Odire uolebat amatus amicum et e contrario, donec amor clamauit: – Heu, inquit, quid est, quid imponit malitiam inter amatum et amicum? Contrarietas maioritas – Amice – dixit amor –, quid facis, cum tuum amatum offendisti? Ab amatoribus quaerebant amores, utrum scirent, quomodo amicus suum perdebat amatum. Contrarietas aequalitas Obuiauit amicus cuidam fatuo diuitiis; clamauit amicus dicens: – Heu, quare multis hominibus non obuio fatuis propter amatum meum? Contrarietas minoritas – Amoris contrarietas – ait amoris concordantia –, quare plus amas minoritatem amici et amati, quam maioritatem? Principium medium – Amice – dixit amor –, cum temptaris, quo fugis a peccato? – Honor, reuerentia et amor – dixit amicus –, quae uos auferunt ab amato meo? – Heu, uitia – dixit amicus –, cur me remouetis ab amato meo? – Amice – dixit amor –, cur plus diuitiis diligis paupertatem? 0. Principium finis Amoris dominae quaesiuerunt ab amico, utrum in amato suo poterant existere finire et principiare. – Amice – dixit amor –, nonne posset amatus tuus induere in aequalitatem principiare et infinire in amare? Quaerebat amor ab amico, cur pulices et muscas creauerat eius amatus. Principium maioritas Amores et amatores quaerebant ab amico, utrum diligeret in amato suo esse maius amare. – Maioritas et minoritas – ait amicus –, quis amando potest uos attingere? Principium aequalitas – Amor – ait amicus –, et ubi existit maius amare? Principium minoritas Quaesiuit amicus a principio, quomodo principiare poterat amandi minoritatem. Medium finis Ab amoris fine quaesiuit amicus, utrum uellet esse in maiori amare. – Amice – dixerunt amores –, cum quo proportionas et ornas tuum amare? Quaerebat amicus unguentum amoris sibi uendi, quia ex illo sanare desiderabat amare suum. Medium maioritas Quaerebat amicus a medio, utrum haberet mediare, quoniam ex eo multiplicare uolebat desiderare suum in amare. – Amice – dixit amor –, quis dat laudem de amato tuo? Medium aequalitas Ab amatoribus quaesiuerunt amores, utrum inuenire posset coaequare, quod esset de amore et de amare. Medium minoritas – Amice – dixerunt amatores –, qua transit amor, cum ad tuum uadit amatum? Finis maioritas – Amate mi – dixit amicus –, nonne me potes coaequare amori amando te? – Amice – dixit amor –, scisne cur amatus eligit duorum hominum alterum ad amandum? Finis aequalitas – Finire et amare, nonne possetis coaequari ad seruiendum et laudandum amatum meum? 0. Finis minoritas A minoritate quaesiuit amicus, utrum esset in ea finis amandi. Maioritas aequalitas Ab amatoribus quaerebant amores, utrum scirent, quomodo fit maior aequalitas amici et amati. Maioritas minoritas – Amice – dixit amor –, estne peccatum maior minoritas? Aequalitas minoritas – Amice – dixit amor –, defecitne tibi tuus amatus postquam eum dilexisti? Quarta distinctio Uoluntas differentia Quoniam plus est differentia desiderabilis in concordantia, quam in contrarietate, est concordantia desiderabilis et uoluntas ligabilis ad eam. Uoluntas et differentia coniunxerunt amatum et amicum, ut remouerent eos a confusione et contrarietate. Amoris differentia in amoris principia introiuit, ut amatum et amicum amare possent. Augebat amor amare suum in differentiare; augebat differentia differentiare suum in amare; coniungebant se haec augmenta duo in medium amoris. Ingressa est uoluntas differentiam substantialem et accidentalem, ut substantialem finem et accidentalem habere posset in amare. Maiores sunt uoluntas substantialis et differentia substantialis substantiali maioritate in amare, quam uoluntas accidentalis et differentia accidentalis; ideo plus est amabilis amatus substantialiter, quam accidentaliter. Quoniam aequalitas uoluntatis substantialis et differentiae substantialis magis est desiderabilis, quam utriusque accidentalis, est aequalitas amati et amici desiderabilis in amare. In minoritate differentiae amici et amati non potest esse magna uoluntas in amare. 0. Uoluntas concordantia Uoluntas de contrarietate conquerebatur concordantiae, quia impediebat eam ad amandum; amatus de uoluntate conquestus est concordantiae, quia non amabat eum amandi maioritate. Amatus et amicus tanto se amant amore, quod de uoluntate et concordantia principiant suum amare. In amare et concordare uniuerunt se uoluntas et concordantia, ut facerent amare amicum et concordare amatum. Uoluntas et concordantia in amoris fine quiescere nequiuerunt, donec in tantum languere fecerunt amatum ad essendum amatum, quantum amicum ad essendum amicum. Quia uoluntas amati maior est in concordantia uoluntate amici, concordat uoluntas amici se oboedire uoluntati amati. Cum concordantia concordandi et amandi ligabilis est uoluntas in aequalitate amici et amati. Quia concordat amatus maioritati et amicus minoritati, seruit cum minoritatibus suis amicus maioritatibus amati sui. Uoluntas contrarietas In amoris principium uoluntas intrauit, inquirens amatum suum; contrarietas ex eis eiecit eam, nolens amare sed potius amans odire. In medio uoluntatis sistit amare et in eius extremis adest odire, quod claudit portas contrariis amandi, ut in amoris medium intrare non possint nec dissipare amare. Ibat uoluntas in amoris finem quietum; inuenitque contrarietatem amoris in non fine amoris quiescentem; clamauit amicus, respondit amatus, uoluntas per amoris concordantiam superauit contrarietatem. Cum uoluntas exiuit de concordantia, ingrediens contrarietatem, exiuit de maioritate amoris, ingrediens amoris minoritatem, in qua distabat ab amato. Uoluntas in concordantia non possit esse maior, quam in contrarietate, si naturaliter et aequaliter in uoluntate possent existere amare et odire. Uicit contrarietas concordantiam in uoluntate cum amoris minoritate; puniuit ideo amatus amicum suum amandi priuatione. Uoluntas principium Ab amoris arbore collegit amicus amoris principia in amoris medium; ea posuit et transmisit uoluntati amati sui. Properabat uoluntas uelle suo, ut amicus in eo principiare posset amare et in fine amoris acquiescere posset. Principiauit amatus amicum suum in amoris maioritatem; concessitque illi uoluntatem ad amandum. In aequalitate amici et amati colligebat et congregabat uoluntas pulchritudines amati sui et incepit ignis amandi succendi. Incepit minoritas in uoluntate et processit inde maioritas de uoluntate, conquerens amato suo. Uoluntas medium Uenit uoluntas potum amorem in amoris medio, ut amicus acquiesceret fini amati sui. Narrabat amicus amoris progeniem, quae cum amato suo habebat in uoluntate medium et maioritatem. Inter amatum et amicum pactus erat eos esse in uno amare, in una uoluntate, in uno medio et in una aequalitate. Si non esset amoris medium, coniungens amatum et amicum, damnaret amatus amicum suum, quia diligit cum minoritate. Uoluntas finis Uoluntas, finis et maioritas rogauerunt amicum, ut recordaretur amati sui; similiter rogauerunt amatum, ut recordaretur amicum suum. Ideo se coniunxerunt amatus et amicus in uoluntate, fine et maioritate. Quandam uoluntatis lanceam, cuius ferrum erat de amore et uexillum de amoris aequalitate, lanceauit amicus ad amatum suum, ut amore et amare uulneraret eum. Minoritas uoluntatem et finem rumoribus detinebat, ut amicus et amatus ad maioritatem non peruenirent. Uoluntas maioritas Si non esset maior uoluntas, quae inter amatum et amicum in aequalitate potest esse, oporteret eam esse in inaequalitate et ploraret amicus et plangeret amatum. Nolebat amicus declinare suum amare de maioritate ad minoritatem, ut ab amato suo uoluntatem suam non declinaret. Uoluntas aequalitas In aequalitate amici et amati delectabatur uoluntas, elongans se a minoritate. Uoluntas minoritas Per totum spatium, quod existit de maioritate usque ad minoritatem, extendit se uoluntas, ut de longe se diligant amicus et amatus. Uirtus ueritas Delectabatur amicus in uirtute et ueritate amati sui; similiter et amatus, quia tam uirtuosum et ueracem habebat amicum. In differentia amici et amati habet intellectus uirtutem attingendi ueritatem, quam habent amatus et amicus in amore. Uirtute et ueritate pingebat amicus amatum suum in concordantia, ut non obliuisceretur eum in contrarietate, quam sustinet propter eius amorem. Recessit amicus a contrarietate, tendens ad concordantiam, ubi ueritatem et uirtutem inuenit, scribentes quendam librum amati sui. Incepit amicus aedificare palatium ueritatis, ut in eo uirtutes hospitarentur, quas transmittit amatus ad amicum. Per amoris medium ibat amicus solaciando; uirtus et ueritas associabant eum, gerentes eidem de amato suo collocutiones. Uirtutibus destruebat amicus uitia et ueritate occidebat falsitatem et fine in amati sui gloria quiescebat. Si non esset uerum in amato id, per quod amicus maiorem sentit uirtutem in amare, esset amatus amabilis uitiis et falsitate et minoritate amandi. Uirtus et ueritas nutriuerunt amicum amato in aequalitate, ut in tantum esset amatus, quantum est amabilis. 0. Minoritas uirtutis et ueritatis se repraesentauit amico, ut derelinqueret amatum suum; transformauit amicus illam minoritatem in maioritatem, ut confideret in amatum suum. Uirtus gloria Seminauit amicus uirtutes in differentiam amoris et collegit eas in gloriam amati sui. Dormiebat amicus in lecto suo concordantiae et amoris; excitauerunt eum uirtutes, ut iret uisum gloriam amati sui. Amoris contrarietas exheredauit concordantiam amoris, uirtutis et gloriae, ut amato deficerent amatores. A Solis ortu usque ad occasum amabilis est Deus, sed absunt uirtutes, quae de amore principient amare, quo diligat amicus gloriam amati sui, secundum eius amabilitatem. Suffodit amicus uirtutes in terram et in amoris medium sensit poenam. Quoniam plus dilexit amicus uirtutes, quam gloriam, non potuit acquiescere fini gloriae. Maioritate uirtutum maiorificat amicus amare suum et amatus amicum suum maioritate gloriae. Ut amicus uirtutes suas posset a uitiis elongare et delectationes suas a poena remouere, ingressus est aequalitatem amoris amare suum amatum. Inoboediuit amicus uirtutibus, oboediens uitiis, et habuit passionem in amoris minoritate, in qua oblitus est amatum suum. 0. Uirtus differentia Transiuit uirtus per differentiam in concordantia, orta ut concordare uirtutis esset in amare. Ingressa est differentia uirtutem, ut possit uirtus contrariari contrarietati amandi. Ingressa est uirtus differentiam et e contrario, ut in amandi principiare forent principians et principiabile de essentia principii et uirtutis et differentiae. Quia uirtus est in differentia et e contrario, possunt uirtus et differentia existere in medio amandi. Per differentiam amatus et amicus uirtutem habent, qua existant in amandi fine distincti. Si non esset uirtus in differentia et e contrario, uirtus et differentia in amandi maioritate non possent esse. In illa uirtute, in qua tantum potest differentia, quantum in se ipsa, et in illa differentia, in qua tantum potest uirtus, quantum in se ipsa, potest aequalitas esse amantis et amati. De minori uirtute et minori differentia non potest egredi maioritas amandi. Uirtus concordantia Quoniam uirtus et concordantia in amore disparatae sunt a contrarietate, est uoluntas cum amoris uirtute et concordantia ligabilis contra contrarietatem amoris. Principium amoris in uirtute incipit concordare et in concordantia uirtutizare, ut in uirtute et concordantia de amore principiet amare. In medio uirtutis et concordantiae ligatus est amor, ut ab hinc oriatur amare. Sine uirtutizare et concordare non possent uirtus et concordantia acquiescere fini amandi, nec aegrum amicum facere cum amare. De uirtute uirtuosum oritur amare in maiorem concordantiam amantis et amati, ut amans et amatus, propter amorem, in uirtute iaceant aegrotantes. Maior domus est amicus amati sui; expendit uirtutes et concordantiam, aequaliter amando cunctos amatores amati sui. Amicus uestiuit se uirtutes et equitauit equum concordantiae; iuit conquestum ad amatum suum; de minoritate amoris afflixit amatus amicum suum amandi maioritate. Uirtus contrarietas Principium in amore de uirtute uirtutem principiauit, ut in principiare suo sit uirtutizare contra concordantiam uitiorum et contrarietatem amandi. Non posset existere uirtus in amoris medio, si existeret in medio contrariorum. Amoris contrarietas et uitia deuiant amatores ire quietum in finem amoris et amandi. Uictus esset amicus in amoris maioritate, si non impugnasset uitia maioritate uirtutum. Si in tantum aequaliter possent resistere uirtutibus uitia, quantum e contrario, non esset aequalitas maior in uirtutibus, quam in uitiis. Amicus cum minoritate uirtutum appropinquauit amoris contraria, quae in uita mundana suum amatum tenent inhonoratum. Uirtus principium In amoris medio incepit uestire uirtus amare, cuius extremitates principiatae sunt in amante et amato. Dum amicus inquirebat uirtutem, ut eam indueret amare suum, incepit amare et ad finem peruenire, quae est requies uirtutis et amoris. Nisi uirtus in amoris maioritate posset incipere, numquam ad amandi maioritatem ascendere posset. Uirtus et principium se coaequauerunt in amore, ut in amore sint aequalia uirtutizare, principiare et amare. In minoribus amoris principiis incepit amicus induere uirtutes amare suum, ut de magis longe uenire possit uisurus amatum suum. Uirtus medium Si uirtus esset in amoris medio, non esset in fine amoris nec esset uirtuosum amare. Ingressa est uirtus in amoris medium et amor in medium uirtutis, ut in maioritate medii sit amare uirtuosum. Per amoris medium usque ad amantem et ad amatum uirtus se extendit, ut coaequet eos in uirtuosum amare. Ingressa est uirtus in amoris medium, deiciens inde minoritatem amandi, prae maioritate amandi uirtuose. Uirtus finis Uirtus et finis uenerunt ad maioritatem amoris, rogantes eum, ut maioritatem sui amare concederet eis, quo sanarent amicum, prae nimio amore iacentem infirmum. Uirtus et finis se coaequauerunt in amore, ut in amico amoris sanitatem et amoris aegritudinem coaequarent. Elongauerunt se uirtus et finis a minoribus amoribus, ut ad maiores amores ligarent amicum. Uirtus maioritas In amoris aequalitate se repperit uirtus cum maioritate, quae de minoritate amandi redarguebat amicum. Existebat uirtus a maioritate et minoritate disparata, ut in amandi aequalitate consisterent amans et amatus. Uirtus aequalitas Minoritas amandi toxicauit amicum iacentem aegrotum in lecto uirtutis; aequalitas de amatiuo et amabili medicabat eum. Uirtus minoritas Constringebat et affligebat minoritas amoris amicum; occidebat eum amoris maioritas; sustentabat eum uirtutis aequalitas; laetabatur amatus, quia tam bonum habebat amatorem. Ueritas gloria Si ueritas et gloria non existerent rationes reales inconfusae, non requiesceret ueritas in gloria nec amor in amare. Tam uehementi concordantia existunt gloria et ueritas in amore, quod amare amoris, praeter uerificare, gloriari et concordare, non potest esse. Ueritas et gloria faciunt in falsitate et poena consistere contrariis amoris amatores, quia ueroso et glorioso amare resistunt. Quoniam tot sunt falsi amatores, conquerebatur gloria de ueritate principio; et quoniam tot homines ad poenas tendunt perpetuas, conquerebatur amori ueritas de gloria; propter has conquestiones incepit amor amare, uerificare et gloriari. In amoris medio uerificat ueritas gloriosum et gloria glorificat uerosum; amatus et amicus se osculati sunt. Cum amatus et amicus in amoris mensa manducarent amare, bibentes amorem, de fine amoris seruiebant gloria et ueritas amato et amico. Decessit amicus propter maiorem ueritatem; glorificauit amatus amicum suum in maioritate gloriae; amicus suum dilexit amatum in maioritate sui amare. In uerificare se coaequarunt gloriari et amare et in gloriari uerificare et amare, ac in amare uerificare et gloriari; hanc aequalitatem induti erant amans et amatus. Descendit ueritas ad minoritatem, ut eleuaret eam ad gloriae maioritatem, in qua diligeret amatum suum. 00. Ueritas differentia Ueritas, differentia et concordantia in amoris intrauerunt ciuitatem, accipientes hospitium amato et amico in amore. Quoniam ueritas non potest contrariari falsitati sine differentia, intrat in differentiam amati et amici. Omnia principia, de quibus ipse constat, uendidit amicus amato suo, ut non faceret differentiam inter actionem et passionem, quas sustinet propter suum amatum. In amoris medio stabant ueritas et differentia, ut amicus et amatus ibidem existere possent. Si in uerificare non esset differentiare amantis et amati, non esset in eo finis amandi. Si non esset differentia inter maiorem amantem et maiorem amatum, non esset ueritas in amandi maioritate. In differentiare amantis et amati, inuenit ueritas aequalitatem amoris et amandi. Ueritas et differentia uoluntatem amici uendere uoluerunt amato; sed hoc noluit minoritas amandi. 0 Ueritas concordantia Ueritas et concordantia amare amici dare uoluerunt ipsi amare amati; sed hoc noluit contrarietas amandi. Ingressa est ueritas in concordantiam et e contrario, ut amor principiare posset in eis amare suum. In amare uniuerunt se uerificare et concordare, ut de amare amato suo sufficere posset amicus. Ueritas et concordantia amoris secreta portauerunt ad amicum; amicus per finem amoris ea transmisit ad amatum. In maiori ueritate et concordantia obuiauerunt sibi amicus et amatus; quisque illorum alii dedit suum maius amare. Ueritas et concordantia amore et amare se coaequarunt, ut in amore et amare coaequarent amantem et amatum. Plorabat et plangebat amor amare suum, quod perdiderat in minoritate concordantiae et ueritatis. 0 Ueritas contrarietas Cum principiis amoris resistebat ueritas falsitati; falsitas cum principiis amoris sui resistebat ueritati; hanc resistentiam respiciunt amatus et amicus. Ueritas cum concordantia resistit falsitati et e contrario; cum contrarietate ideo stat in medio concordantiae et contrarietatis amicus, languens propter amorem. Semper apponit contrarietas discordiam inter amicum et amatum; disciplinat amatus amicum suum ueritate et fine amoris. Ueritas et contrarietas sibi ad inuicem resistebant, quia contrarietas amicum incusabat non amare; ueritas autem excusabat eum. Amor hanc resistentiam amandi maioritate quietauit. Si ueritas et contrarietas essent aequalia principia in amico, ueritas et amor in uerificare et amare non essent aequales. Duplare uoluit amor amare suum et ueritas suum uerificare, nec contradicere potuit huic minoritas amandi. Quarta distinctio 0 Ueritas principium In amoris medio ueritas et principium alternatim similitudines suas sibi mutuabant, ut esset in ueritate principiare et in principio uerificare, ut in amore esset amare, similitudines illas indutum. Ueritas et finis indutae erant principium, ut in amore principiarent ueritas uerificare et finis finire, eo quod amare ab amore et amicus ab amare priuari non possint. Principium in maiorem ueritatem introiuit, ubi maius habuit principiare uerificandi; sed introiuit in maiorem amorem, ubi maius habuit principiare maioris amare. In aequalitate principiantis et principiabilis ueritas introiuit, ut in illa aequalitate suum uerificans et uerificabile aequalia possent esse, quae in aequalitate amoris et amandi aequalia consistunt. Minoritas in ueritate rogabat amoris principia, ut declinarent eam ad maioritatem, ut amorem in amare non impediret. 0 Ueritas medium Ueritas illam amoris influentiam uerificabat, quam mittebat amatus ad amicum suum; similiter et illam refluentiam, quam mittebat amicus ad amatum suum; finis hanc influentiam et refluentiam finiebat et perficiebat de amore. Si ueritas suam maiorem similitudinem maiori amoris medio dare non posset, eius quidem maior similitudo ascendere ad maioritatem non posset amandi. In medio loco amoris scripsit ueritas aequalitatem, quam amans et amatus habent in uerificare et amare. In amoris medio ueritas eclipsata fuit statim, cum amicus ad amandi minoritatem sociabatur. 0 Ueritas finis Ueritas et amor sibi ipsis mutue dabant in maioritate dandi dona, ut amandi maioritate suum amaret amicus amatum. In fine amoris requieuerunt amicus et amatus, donec aduenit ueritas, quae sermones illi nuntiauit amandi, dicens amare mori in inaequalitate amoris et amandi. Ueritas et finis captiuauerunt minoritatem, ut amicus suo non obseruiret amato. 0 Ueritas maioritas Si coaequare non esset in maiori ueritate, non esset uerificare in maiori aequalitate amici et amati. Ueritas et maioritas ignem amoris incenderunt, ut igniret amare; minoritas autem amoris hunc ignem exstinxit. 0 Ueritas aequalitas Ueritas et amor in amato sunt aequales; simpliciter autem essent aequales in amico, nisi in eo foret minoritas, eas induens similitudinem suam. 0 Ueritas minoritas Ueritas et bonitas minoritatem rogauerunt, ut amicum suo non auferret amato. 0 Gloria differentia Gloriabatur amare amoris, in diuisione et concordantia amici et amati, de alio ad alium amorifera uerba gerens. Quiescere uoluit contrarietas in gloria; sed noluit differentia, quae concordantiae amoris existit amica. Quanto glorificabat amatus amicum suum, tanto differentiabat eum differentia, ut semper ei principiare posset suum amare. Glorificare, differentiare et amare circulum condiderunt, in cuius medio consistebat amatus; circuibat amicus hunc circulum; ambo similiter in amore perseuerabant. Ut in gloriari posset esse finire et e contrario, existebat differentiare in amare et e contrario. Si non esset differentiare in gloriari, non esset amor in maiori amore. Quantum potest amoris gloria glorificare amare, tantum potest amoris differentia differentiare in amare; ideo durare potest aequalitas in amare. Coram amico mala dicebat minoritas de gloria et differentia sui amati; silebat amicus, plorabat amatus. 0. Gloria concordantia Ex resistere transduxit amicus amare suum in concordare, ut iret in gloriam gloriatum. De gloria concordantiae et amore principiauit principium principiare suum, ut neque poenae neque contrarietati adesset amandi. In amoris medium intrauerunt gloriari et concordare, ut portarent id ad gloriam et concordantiam amantis et amati. Gloriari gloriae captum fuit in amoris concordantia cum fine amandi. Ipsum amare, quod est maius propter amorem, quam propter gloriam et concordantiam, non est maius amare. In aequalitate gloriae et concordantiae nutriebat amor amare suum. Quoniam accidentalis gloria concordantiae substantialis minor est, quam gloria accidentalis gloriae substantialis, existit amare in maiori et minori gloria et concordantia. Gloria contrarietas Quoniam gloria uenit ad principium et e contrario aduersus contrarietatem, gloria et principium in amandi concordantia se coniunxerunt. In amoris medio contrarietas sumpsit hospitium, ut gloriari non hospitaretur in eo, portans ad amatum epistulam de amico suo, languente propter eius amorem. Gloria mundana et amoris contrarietas de fine amoris deuiauerunt amicum, ut ad suum non perueniret amatum. Super amoris maioritatem obuiauerunt sibi ad inuicem gloria et contrarietas; gloria nitebatur ibi ponere gloriari et contrarietas contrariari; hoc autem aspiciebant amor et amare. Si gloria posset aequalis esse contrarietati, non posset concordantia aequalis esse gloriae nec amor ipsi amare. Gloria et amor amicum mittebant sustinere minores contrarietates et aduersitates, ut in amandi maioritate poenas et labores sustinere posset. Gloria principium In amoris medium ligauit gloria gloriari suum, ut ipsum gloriari existeret in principiari et amare. Amorifera uoce clamabat amicus ad amatum suum; respondit amatus ei uoce gloriae, principii et finis et uenit amicus uisum amatum suum. Ut amor et gloria forent in maiori principiari, principiauit principium gloriari et amare in principiari. Aequalitatem gloriandi et principiandi intrauit amare, ut non cessaret amor amare. Gloriari et principiare captiuauerunt minorificare, ut amoris contrarietati non concordaret. Gloria medium Misit amicus medium amoris quietum in fine et in gloria sui amati; remisit ipsum amatus ad labores et aduersitates, quos sustinet amicus propter eius amorem. Subripuerunt amico suum amatum; ibat amicus quaerendo amatum suum in amoris medio, cum amoris maioritate et inuenit eum in gloria sui amare. In medio amati et amici se coaequauerunt gloriari et amare, ut amatus et amicus aequales essent in gloria et amore. In amoris medium occultauit se minoritas, ut amicus, propter suum amatum, poenas et angustias sustineret. Gloria finis Gloria et finis uenerunt ad maioritatem, ut in ea maiorificarent amicum in amato suo. In aequalitate amoris et amandi se coaequauerunt gloria et finis, ut amori et amare sufficere possent. Minoritas finis et gloriae iuit amatum maioritatem finiendi et gloriandi. Gloria maioritas Gloria et aequalitas amoris suis actibus coronauerunt maioritatem. Gloriari et maiorificare ab amandi minoritate se remouerunt. Gloria aequalitas Gloriari et coaequare gloriam et aequalitatem induerunt minoritatem amandi. Gloria minoritas Amandi minoritate cogitauit amicus amatum suum consequi in maioritate gloriae et gloriandi. Differentia concordantia Ex differentia et concordantia, quae sunt amoris rami, collegit amicus uirgam unam, qua amoris contraria feriebat. In diuisione amati et amici incepit concordantia concordare in amare et amor amare in concordare. Sine differentia concordantis et concordabilis, esse non potest in amoris medio concordare. Ad umbram arboris, quae finis est amoris, dormiebat amicus; differentia et concordantia amoris excitauerunt eum, ut iret amatum. Differentia et concordantia amorem intrauerunt, ut maioritas esset amandi. De differentia, concordantia et aequalitate amoris flos unus processit, cuius nomen est: Amare, amare. Amoris differentia et concordantia minoritatem inuenerunt amoris, quae perdiderat amare. Differentia contrarietas Amoris differentia aduersus amoris magnitudinem proeliabatur; pugnatores eius erant concordare, principiare et amare. Macerabat contrarietas amicum; concordantia impinguabat eum; et quoniam de medio amoris uiuebat amicus, non fecit differentiam in praedicta macerie et impinguatione. Contrarietas amoris rogabat amicum recedere ab amare; differentia et finis amoris rogabant amicum accedere ad amare. Maiora amoris contraria differentiam facere uolebant inter essentiam amici et amati, ut maioritas periret amandi. In panno de differentia et aequalitate inuoluerat amicus amare suum, ut cum amandi contrarietate non participaret. Clamidem et tunicam de differentia uestitus erat amor; calciatus erat sotulares de contrarietate et super minoritatem deambulabat, portans in capite de concordantia coronam. 0. Differentia principium Plenum erat medium amore differentiae et principii; oriebantur inde differentiare et principiare per amorem. Differentia et principium duo sunt flumina, de quibus oriuntur differentiare et principiare in fine amandi. Amoris maria sunt dicta differentia et principium in amare se coaequantia. Amoris sidera sunt differentiare et principiare, illuminantia maioritatem amandi. Si differentiare et principiare non possent sufficere amandi minoritati, non possent sufficere et amandi maioritati. Differentia medium Erat amoris medium in terra, ubi erat siccitas magna, quia non descendebat pluuia differentiae amantis et amati in mense finis amandi. Differentia amoris est mensis aprilis, in quo floret, frondet et granat amoris medium in arbore maioritatis amandi. Differentia et aequalitas amantis et amati dabant sibi medium amoris in festa, quam faciebat amicus propter amorem amati sui. In quadam mensa, in qua picti erant amatus et amicus, comedebant amandi differentia et amandi medium; minoritas autem amandi obseruiebat eis. Differentia finis In silua differentiae amoris uenabatur amicus maioritatem amoris cum asture, qui finem amoris capiebat. Aequalitas amici et amati cantabat canticum differentiae amati et amici in ecclesia, quae est finis amoris. Ibant amoris differentia et finis amoris in terram longinquam, praedicantes contra minoritatem amandi. Differentia maioritas Maiorem differentiam, quae possit esse, oportet esse in aequalitate amici et amati. Ut amoris differentia non haberet differentiare suum in amandi minoritate, uoluit illud habere in amandi maioritate. Differentia aequalitas In cellarium amoris intrauerunt amoris differentia et amoris aequalitas, bibitum amorem; portas aperuerunt humilitas et minoritas. Differentia minoritas Amoris differentia et amoris minoritas in prato amoris legerunt gramen, quo pascebant equum amoris, quem equitat amicus, cum tendit uisum amatum suum. Concordantia contrarietas Definiebat amor contrariari in amore, per secundam intentionem concordandi et principiandi amare. Medium amoris tendit sanum per concordantiam; infirmum iacet in contrarietate; ideo plorauit amicus; amatus autem consolatus est. In fine amoris genuit amare concordantia et odire contrarietas, ut amicus amare posset et odire. Cucurrerunt concordantia et contrarietas ad maioritatem; prius fuit ad eam concordantia, quam contrarietas, ut amicus plus posset amare, quam odire. Per quendam montem punctorum transcendentium ascendentia, concordare et contrariari eleuauerunt amare amoris; nihilominus contrariari non potuit ascendendo coaequari ipsi concordare. Cum tangeret contrarietas concordantiam, concordabat concordantia maioritati bonitatis, magnitudinis et cetera, ut uinceret contrarietatem. Concordantia principium Concordare et principiare mouebant et ligabant amoris medium in realitate et ratione amantis et amati, ut amicus suum contemplaretur amatum. Misit concordantia finem amandi ad amoris principia, ut mitterent sibi spem, quam promiserat consolationi. Concordantia et principium et amor maioritatem contractionis et abstractionis intrauerunt, ut unam facerent conuersionem concordandi, principiandi et amandi. In uniuersali aequalitate et concordantia principiorum, amicus inquirebat amoris particularia, a quibus de amato suo uolebat interrogare rumores. Concordare et principiari miserunt contritionem et conscientiam ad amorem, ut nutriret eis amare. Isti autem nuntii in amoris minoritate capti permanserunt. Concordantia medium Languebat amoris medium in patientia; uiuebat in concordantia; quiescebat in fine amandi. Satisfacere uoluit amicus amato suo de maiori concordantia et de maiori amoris medio, quae alienauerat ab amato. Dum amicus in amoris medio considerabat concordare et coaequari, sentiebat se ligari ad amandum et ad concordandum et ad aequalitatem amantis et amati. Simplicitas et compositio in amoris medio concordantiam et minoritatem inuenerunt, loquentes de amato et amico. Concordantia finis In maiori intentione finis amandi habebat concordantia maius concordare. Per aequalitatem amici et amati definiebant concordantia et finis aequalitatem amandi. Concordantia et finis amicum genuerunt in minoritatem, ut fieret seruus amati sui. 0. Concordantia maioritas Maior realitas et ratio, ad qua potest amicus exaltare suum amare, existit in concordando et coaequando realitatem et rationem in punctis transcendentibus intelligere et amare. Maioritas et minoritas substantialiter et accidentaliter composuerunt concordare, dantes illud bono amare. Concordantia aequalitas Aequalitas amoris et amandi amicum incitabant odire minoritatem concordantiae et concordandi. Concordantia minoritas In uniuersali concordare inuenit amicus minus amare, quod de maiori concordantia malum dicebat. Contrarietas principium Amoris medium intrauerunt principiare et contemplari, ut occiderent contrariari amandi. Finis amoris a principiis amoris omnem distrahebat contrarietatem, contrahens ad ea concordantiam amoris, ut esset requies principiandi et concordandi. Si contrarietas tantum haberet posse, quod maiori principiare amandi resistere posset, maior esset amor propter timorem, quam propter audaciam amandi. Ex aequalitate principiandi et sperandi concordantia deiecit contrariari, ut ipsum contrariari non esset in amare. Contritio et conscientia sumpserunt contrariari amandi in minori principiari amandi, ut consolaretur amicus et ut de amare satisfaceret maiori principiari. Contrarietas medium Finis amoris pro considerari emit contrariari de contrarietate et dedit ipsum seruum amoris medio. Largitas et constantia medium amoris custodiebant, ut non perderet illud maior contrarietas amandi. Si aequalitas et contrarietas in amoris medio possent conuerti, aequalitas et concordantia in eo conuerti non possent. In amoris medium introierunt contrarietas et minoritas eruditionis et legalitatis, ut ex eo deicerent concordantiam et minoritatem. Contrarietas finis Contra maiorem finem humilitatis et oboedientiae mittebat contrarius amor contrariari, ut amoris concordantia perderet amare. Desiderabat intrare iustitia misericordiam ex iudicare et ex misereri uolebat eicere aequalitatem, ut amicus de fine desperaret amandi. Contrarietas pietatis et minoritas finis amandi inter amicum et amatum maliuolentiam imponebant. Contrarietas maioritas Rogabat contrarietas aequalitatem amoris deicere orationem et paenitentiam ex maioritate. Deiecit contrarietas eleemosynam ex maioritate in minoritatem, ut non haberet amicus amatum. Contrarietas aequalitas Contrarietas et minoritas paupertatem impediebant in aequalitate possendi et amandi. Contrarietas minoritas Contrarietas et minoritas uincebant et captiuabant publicam utilitatem, exaltantes utilitatem propriam in amare. Principium medium Fugabat amicum inanis gloria; fugiebat amicus per principia, media et fines amoris; hoc autem aspiciebat amatus. Incepit honor in amoris medio; uoluerunt eum homines habere cum maioritate ditata deliciarum, amicorum et parentum. Gula, luxuria, auaritia, superbia, accidia, inuidia, ira coaequare se uoluerunt in amico, ut inciperet odire medium amoris, quo mutue se diligunt amicus et amatus. Dilexit amicus uirginitatem; uoluit minoritatem habere bonorum mundi, ut amare suum in medio principiandi existere posset. 0. Principium finis Ingressum est principiare in finire et e contrario, ut in amandi maioritate ambo possent perseuerare. Aequalitas principiandi et finiendi uestita erat perseuerantiam, de amare coronata. Dum amoris principia acquiescebant fini amoris, plorabat et plangebat minoritas amandi. Principium maioritas Principiare et coaequare maioritatem amoris rogauerunt, ut daret eis maius amare. Principium in principiare suo maioritatem et minoritatem attingebat amandi. Principium aequalitas In minori aequalitate amoris et amandi existit minus principium amandi. Principium minoritas Ad hoc, quod principium principiare posset minoritatem, oportuit, quod principium et minoritas se coniungerent in amare. Medium finis Medium et finis amoris rogauerunt maioritatem, ut in maiori existeret amare. Mediare, finire et coaequare rogauerunt amorem, ut se indueret amare. Minoritas medii et finis uulnerabat amorem; sanabat eum maioritas amandi. Medium maioritas Si maior aequalitas non esset in medio et in mediare, non esset in amore et in amare. Medium et maioritas inuenerunt minoritatem, quae amico mala loquebatur de amato. Medium aequalitas In amoris medio consistebat coaequare amati et amici; plorabat amoris minoritas; laetabatur maioritas amoris. Medium minoritas Quoddam est medium, quod de maioritate tendit ad minoritatem, per quod tendit amor amici ad amatum. Finis maioritas Finis et maioritas aequalitatem rogauerunt, ut coaequaret amicum amori, ut multum posset amare suum amatum. Coram fine stabant amoris maioritas et minoritas; finis elegit amoris maioritatem dimisitque minoritatem. Finis aequalitas Intrauit finis aequalitatem, ut coaequaret sibi finire et ut elongaret amare a minoritate. 0. Finis minoritas Si non esset in fine minoritas, esset finis in minoritate et perderet amicus amatum suum. Maioritas aequalitas Maiorem aequalitatem, quae est amici et amati, oportet esse sine maioritate et minoritate. Maioritas minoritas Maiorem minoritatem, quae potest esse, oportet esse odium inter amicum et amatum. Aequalitas minoritas Intrauit minoritas aequalitatem ad existendum in ea, ut ascenderet amor de minoritate ad maioritatem amandi. Quinta distinctio, secunda pars Nona decima quaestio – Amor – dixit amicus –, numquid potes habere concordare in amare, praeter differentiare? Solutio: Considerauit amor in quaestione, quam sibi fecit amicus, et recoluit tertiam figuram et processum eius, elegitque cameram de B C, in qua recordatus est conditiones, quas illa camera repraesentat et ad quas significata litterarum transmittunt eos, qui solutiones quaestionum inquirunt. Idcirco elegit amor quattuor conditiones, quas camera de B C significat et soluit per eas propositam quaestionem. Primo quidem hanc tertiam conditionem de `differentia concordantia sumpsit: Sine differentia concordantis et concordabilis, esse non posset in amoris medio concordare. – Amice – dixit amor –, concordare sine concordante et concordabili esse non potest, neque concordans et concordabile sine differentia, quia sic essent id, quod non sunt, ita quod concordans esset concordabile et e contrario, itaque sequeretur contradictio aut confusio concordantis et concordabilis; similiter et bonificantis et bonificabilis et magnificantis et magnificabilis et cetera. Et quoniam hoc est impossibile, oportet praedictam differentiam esse, ut non sit ipsa contradictio seu confusio praedicta et ut sit concordare et concordans et concordabile, per quam scilicet differentiam habet esse differentiare, quod est necessarium in amare, ut de amante et amabili sit ipsum amare et ut sit concordare de amico et amato; sine quo ego, amor, non possem habere amare, sed essem otiosus et in priuatione amati et amici. – Et adhuc – dixit amor –, sine amati et amici differentia, sapientia amborum non posset amatum et amicum cognoscere, neque ipsi se inuicem amare nec concordare in amare. Amante et amato, distinctis existentibus et inconfusis in amare, amant se ad inuicem in una indistincta et inconfusa essentia et natura bonitatis, magnitudinis et amoris. – Amice – dixit amor –, si amans et amicus non essent distincti in amare, ita quod in ipso amare non esset alius amans ab amico, non posset alius eorum alium amare; itaque periret amare et unitas amantis et amati et esset confusio nostrum omnium in substantia, in qua sumus. Sed, quoniam amans est alius ab amato et e contrario, restauramus omnes in hoc, quod amans et amatus in una bonitate se diligunt ad inuicem atque in una magnitudine, in una essentia, in una natura et in una substantia, in qua existunt ambo et permanent amare, bonificare et cetera. – Quare haec operatio, amice – dixit amor –, quae in octaua conditione `bonitatis magnitudinis significatur, non posset esse, nisi ego haberem differentiare, in quo essent amatus et amicus cum concordare et amare. Idcirco hoc amare super cetera amare est exaltatum, quia in ipso se diligunt ad inuicem amans et amatus in una eademmet essentia et natura et in uno eodemmet amore, bonitate, concordantia et cetera, existente quolibet eorum tota illa eadem essentia et natura et eadem bonitate, magnitudine et cetera. Nisi plus esset concordantiae, quam contrarietatis, magnitudo bonitatis non sufficeret amori amici, diligentis suum amabilem dilectum, sed sufficeret magnitudo malitiae inimico, amabile dilectum odienti. – In hac nona conditione `bonitatis magnitudinis – ait amor –, significatum est me non posse habere concordare in amare sine differentiare. Nam, ex hoc quod oportet plus esse concordantiae quam contrarietatis, oportet esse concordare in differentiare et e contrario, ut concordantia subiectum habeat, in quo possit amando magis sursum esse quam contrarietas odiendo, magnitudine bonitatis sufficiente ad amandum de concordare et differentiare absque contrariari. Magnitudo differentiae et concordantiae est amicum et amatum esse distinctos et concordes, ipsis permanentibus una differentia et una concordantia in amare. – Amice – dixit amor –, secundum hanc primam conditionem `magnitudinis et differentiae, tuae quaestionis conclusio denodatur. Nam, magnitudo differentiae est amare non posse esse praeter illam et magnitudo concordantiae est amare esse non posse praeter concordantiam. Hoc eodem modo est de magnitudine amoris, uidelicet differentiam et concordantiam esse non posse in magnitudine bonitatis et cetera, praeter amorem; atque magnitudo earum omnium similiter est eas esse amatum et amicum distinctos et concordantes amantes et amatos, ipsis permanentibus una differentia, una concordantia et uno amore in uno amare, concordare et differentiare. Et quoniam magnitudo differentiae est amatum et amicum esse distinctos et eos esse unam differentiam; et magnitudo concordantiae est eos esse concordantes et unam concordantiam; et sic de magnitudine bonitatis et cetera; idcirco amice – dixit amor –, non desidero nec desiderare uolo in amare meo esse concordare praeter differentiare, quod etiam esse non potest, nisi magnitudo deueniret paruitas concordandi et amandi. – Quid est quod dicis, amor? – ait amicus. Numquid habere possum ego amare in meo concordare praeter differentiare, cum possim memet ipsum amare et esse a memet ipso amatus et nihilominus non sum alius sed ipsemet, qui sum, concordans egomet memet ipsum in amando memet ipsum? Cui respondit amor dicens: – Amice, in te est differentia inter amatiuum et amabile et concordatiuum et concordabile et inter tuam bonitatem, magnitudinem et cetera, quia aliqua istarum non est alia earum, quocirca potes te ipsum amare et a te ipso esse amatus, quare in tuo amare non habes concordare praeter differentiare. Sed si in te nullam haberes differentiam, utique numquam temet posses amare nec haberes in quo nec cum quo te posses concordare. Et quoniam de tuo amare et concordare non constat tantum quantum tumet, deficit magnitudo bonitatis et cetera ipsis, scilicet tuo amare et concordare. Uicesima quaestio – Amice – dixit amor –, si tuus amatus plus tibi largiretur, quam tibi largitus sit, aut auferret, quod tibi dedit, cresceretne uel minueretur tuus amor? Solutio: Amoris medium intrauerunt principiare et contemplari, ut occiderent contrariari amandi. – Amor – ait amicus –, secundum hanc quartae figurae cameram, scilicet D E F, tuae uolo respondere quaestioni. Et quamuis haec camera uiginti conditiones et plus etiam significet, tamen euitando prolixitatem, propono per quattuor conditionum eius tantum soluere propositam quaestionem et secundum modum et doctrinam, quam dabo per istas, patebit uia soluendi ipsam quaestionem per residuas sedecim conditiones. – Amor – inquit amicus –, prout significat prima conditio `contrarietatis et principii, inconueniens est uerum amatorem multiplicare minuereue suum amare pro aliquo quod faciat ei suus amatus. Nam, ex quo principium principiauit amico principiare de bonitate, magnitudine, duratione, amore et cetera; et ex quo amicus suum contemplatur amatum secundum decimam regulam de contemplatione, non conuenit contrariari habere posse in amare; sed magnitudinem principiandi et contemplandi in amare indutum bonitate, magnitudine, duratione et cetera, adeo magnam esse oportet quod ipsum amare nec possit crescere nec minui. Quoniam, si minui uel crescere posset, principiare quidem et contemplari amoris medium non intrassent ad occidendum contrariari amandi. Durare faciebat aeternitas in amico labores et languores, quos prae amore sustinebat amicus. Potestas autem faciebat amicum superare ad amandum amatum. Amati uero sapientia hoc sciebat. – Heu amor – dixit amicus –, numquid bene scis, secundum hanc primam conditionem `aeternitatis et potestatis, quod amicus gaudere deberet sustinendo labores, languores et mortem amore sui amati, ex quo amati sapientia scit quicquid amicus suus sustinet eius amore? Quoniam amico maius bonum et maius placitum est, quod sciat suum amatum scire quicquid ipse sustinet eius amore, quam sint mali sibi ipsi labores, quos ipse sustinet in se uexari, tormentari et occidi propter amatum suum. Nam, sustinendo haec amore, substat amicus patiens oboedientiae sui amati et inde suffulcitur potestate ad amandum ac aeternitas durare facit illam passionem, oboedientiam et amorem, itaque recipit amicus influentiam et similitudines ab amato suo. – Quare, si amatus suus aufert ab amico quicquam, quod sibi dedit, non debet amando retrocedere; nam, ex hoc, quod eius amatus quodam modo aufert aliquid ab eo, alio quidem modo largitur ei, uidelicet patientiam, spem, oboedientiam et induit eum similitudinibus suis. Consimili modo etiam amor habet hoc esse – ait amicus –, si amatus aliquid bonorum huius mundi largiatur amico; non enim si multiplicet ei munera suus amatus debet eum magis amare amicus, quoniam, quanto plus potest, debet eum amare, ita quod non possit ulterius. Quoniam, si propter hoc plus amaret eum, quanto igitur plus bonorum largiretur ei, tanto multiplicaret primam intentionem his, quae recipiet ab amato, et secundam intentionem ipsi amato, non diligens suum amatum intentione prima sed secunda, itaque fieret contrarius secundae regulae. Et uidetur etiam, si amatus auferret ab eo, quod sibi dedit, quod amicus haberet rationem odiendi suum amatum. – Quare, amor, non mihi uidetur te ad praesens fecisse quaestionem decentem nec amodo mihi nec alicui amatori ueraci ueraciter et iuste suum amatum diligenti facias illam, sed potius coram illis falsis amatoribus praeponas eam, qui te faciunt existere spretam, ignoratam et inhonoratam in mundo et qui plus diligunt amatum meum propter ea, quae largitur eis aut propter hoc, ut ea non auferat, quae dedit eis, quam propter bonitatem, magnitudinem, aeternitatem et cetera, quae sunt in ipso amato meo. Amor autem excusauit se amico et ista dixit illi: – De duratione et de sapientia principiauit amatus amare amici, quoniam amatus scibilis est et amabilis in aeternum. – Amice – dixit amor –, secundum hanc octauam conditionem `aeternitatis et sapientiae de amato tuo desidero tibi loqui. Amatus tuus in aeternum scibilis est et amabilis. Ideo principiauit amare amici de duratione, sapientia ac etiam de amore, ut amicus in perpetuum amet et sciat amatum. In hoc siquidem amare posuit amatus bonitatem, magnitudinem, potestatem et cetera, ut amicus ipsum amatum diligat cum bonitate, magnitudine, potestate et cetera, ita quod simpliciter diligat amatum propter ipsius amati bonitatem, magnitudinem et cetera, secundum secundae et decimae regulae significationem. – Uerumtamen quasi omnes homines tuum amatum diligentes, diligunt eum intentione contraria seu peruersa, ita quod alii diligunt ipsum, ut eis gloriam largiatur; alii uero diligunt eum, ut non inferat eis poenas; alii etiam ut eis mundanas tribuat prosperitates et alii, ut non inducat eos in huius mundi labores. – Omnes ergo isti tales, amice, sunt ipsi falsi amatores, quos tu dicis multiplicare amare uel minuere, secundum quod amatus tuus largitur eis autem aufert prosperitates; et quasi neminem inuenio, qui tuum amatum amare uelit intentione uera neque ipsa ratione uera, propter quam amabilis est tuus amatus. Itaque derelictus est amatus tuus sine iustis et ueracibus amatoribus, inter falsos amatores spretus et oditus. Et ego quidem modicus sum – ait amor –, quoniam non inuenio ueraces amatores, in quibus extendi possim et magnificari. Quare hanc, amice, tibi feci quaestionem: Cogitabam enim te esse de illis falsis amatoribus, qui false tuum amatum diligunt et cum fraude. Cum amicus plus diligit amatum suum, quam se ipsum, tunc utitur punctis transcendentibus durando, possificando, sciendo, diligendo, contrariando, principiando, mediando et cetera. – Amice – dixit amor –, amare debes tuum amatum plus quam te ipsum, secundum hanc secundam conditionem `aeternitatis et contrarietatis. Unde si plus amatum tuum diligis quam te ipsum, uteris quidem punctis transcendentibus, secundum sextae regulae significationem. Eis enim habes uti per omnia principia tua; et ex hoc exaltabitur amare tuum in tantum, quod nec ulterius transgredi ne retrocedere ualebit, quia durare faciet illud perseuerare in magnitudine bonitatis, durationis, potestatis et cetera. – Et ideo, cum intellectus tuus super se ipsum ascendit in hoc, quod intelligit multo magis bonum, magnum, potentem, durantem et cetera quam se ipsum, affirmans in hoc, quod intelligit de amato suo, quidquid secundum bonitatem, magnitudinem et cetera, sui amati sequitur, et negans quicquid secundum se ipsum contra suum amatum intelligit, tunc isto modo durare tui amare ascendit in durare tui amati, per quem durat amare tuum, habens plus amare tui amati quam se ipsum, magisque possificat amare tuum in possificare tui amati quam in se ipso, nec contrariari tui amare seu tui intelligere tibi resistere potest; ex quo eleuas concordare tuum cum tui amati concordare. – In isto enim incipit amare tuum amatum tuum attingere super contrariari et concordare ipsius amare tui; ipsum autem amare est amoris medium, quod ascendere te facit ad tuum amatum, cum ratione ipsius amati diligis eum supra te ipsum. Itaque habes, amice, punctis transcendentibus uti super tua principia, cum plus amatum tuum diligis, quam te ipsum. Quare tunc quaecumque propter amatum tuum sustines, ea sentis tibi ualde delectabilia et dulcissima atque iocunda. Sed tu, amice, si plus diligis te ipsum quam tuum amatum, non potes utique punctis transcendentibus uti, quia cares fortitudine et uirtute, quibus altius tuis principiis ascendere possis. – Immo dico tibi, amice, et bene consideres hoc tibi uerbum; quoniam, quam cito quis plus se ipsum uel aliud diligit quam tuum amatum, tam cito descendendo cadit inferius suis principiis, quia descendit ad malitiam et peccata, quibus omnia principia sua uestit; et sic oportet illum transcendentibus punctis carere ad principiis suis utendum neque tui amati bonitate, magnitudine et cetera frui potest. Et quoniam quasi omnes homines huius mundi in hac declinatione, immo potius in hoc maximo defectu consistunt, dico tibi, amice, me in tristitia et angustifero dolore iacere nunc et semper per omnia meae uitae tempora. Acriter flebat amor similiter et amicus clamantes et dicentes: – Ha, amate mi, ha amate mi! Heu quando ueraces habebis amatores, qui ualorem tuum per orbem praedicent uniuersum? |