5 lines
24 KiB
Plaintext
5 lines
24 KiB
Plaintext
Poscis, clarissime Marchio, memorandarum auidus rerum alta mente ut Ualerii Maximi maximum breueque compendium exponendum adsumam, breuia dilatans, obscura declarans lucido cum sermone: arduum opus, fateor, per ora multorum uolitans sed a pluribus ignoratum. Parebo tamen libens ut et tibi placeam et aliorum satisfaciam uoto. Tu quidem uir ab ineunte etate pietate insignis et clementia, que peculiaris uirtus principum hominem Deo similem facit, et iuxta tui allusionem nominis in omni opere gloriosus, gloriam siquidem promereri studuisti in edifitiorum opere ingenti. Sicut enim Augustus Cesar, quo nichil clarius sol sub se uidit, gloriatus est urbem quam inuenerat lateritiam relinquere marmoream, ita tu, illustris princeps, terram quam inueneras asseritiam lateritiam fecisti; in cuius infima ualle arcem extruxisti sublimem ad sidera inexpugnabili opera iuxta portam cui leo magnanimus incubat, ut cetera menia linquam, magnifico sumptu sed maiore anime mirifice fabricata more Agrippe. Quamquam pedibus eger, ut ille, acerbissime afflictatus, literarum gloriam perfectiori etate coluisti; nempe neglecta forma corporis, qua summe pollebas, libros auidissime semper legis hystcriarum, precipue Liuium qui stilum habuit parem Romano gladio, illustrium Romanorum celebranda gesta recurrens, inter quos Iulium Cesarem tuo iure preponis. Uerum ut ueram gloriam cito actingam, que in sola uirtute consistit, quis hac tempestate animi uigore prestantior signifer et pugilis Romanam Ecclesiam, uelut nauiculam Petri inter tot fluctuum turbines agitatam, solus intrepide iuuit, inter multorum dominorum et populorum rebelliones scaturientes magno tui cum discrimine? Quis sanctius inter proceres amicitias coluit? Quis costantius promissa seruauit? Quis humanius benefitia erogauit? Tu, inquam, uir tante uirtutis, cui nichil difficile uideatur, preter cumulata maiorum multa quesisti. Nec quisquam regnantium in aduersitate constantior, in infirmitate patientior, in periculo cautior, de quo dici potest illud quod de Cesare Cicero *Nichil* inquit *solebat obliuisci nisi iniuriarum*.
|
|
|
|
*Historie antiquorum utiles sunt ad danda bona consilia ciuitati*, Aristotiles tertio Rhetoricorum. Commendaturus nobilissimum oratorem in cuius moralissimo opere uelut in speculo relucent exempla uirtutum et humana uita singulari quodam dogmate decoratur, ex uerbis propositi thematis duo possum breuiter elicere que excellentissimi auctoris laudem celebrant et extollunt; quorum primum est commoditas in se fructuosa, quod tangitur in auctoritate premissa cum dicitur Istorie antiquorum utiles sunt; secundum fructuositas in aliis luminosa, quod tangitur cum dicitur ad danda bona consilia ciuitati. Circa primum breuiter aduertendum quod Aristotiles et alii magni philosophy doctrinam moralem tradiderunt scientifice, subtiliter et theorice. Ualerius autem, pluribus proficere cupiens, ipsam tradit pratice, exemplariter et positiue. Illustrium nam antiquorum inclita gesta percurens ac perstringens plurima paucis mira contexuit breuitate. Secundum enim sententiam Uarronis in suo libro Sententiarum elucentissimum docendi genus est studium exemplorum; quod elleganter declarat luculentus orator Tullius primo de Oratore sic inquiens: *Hystoria temporum testis, lux ueritatis, uita memorie, magistra uite, nuntia uetustatis: quo alio melius quam oratoris officio conficitur?* Sicut enim dyaletica est instrumentum scientiarum naturalium, ita rhetoricha moralium. Nichil ergo recte sine exemplo docetur aut discitur. Teste enim Seneca, breue est iter per exempla. Hoc breuissime de primo. Secundum quod tangitur in themate prelibato est fructuositas in aliis luminosa. Circa quod est aduertendum quod numquam fuit regnum extra Romanum in quo rectores urbium et gubernatores rerum publicarum tam uirtuosi quam praui ualeant agenda copiosius speculari. Secundum enim Augustinum, ubi de uirtutibus loquimur nullus uirtuosior populo Romano, ubi de uitiis nullus uitiosior. Quod considerans Ualerius ipse Romanus alterutro calle procedens preclarissimas uirtutes Romanorum et teterrima uitia duxit breuiter colligenda. Quantum ad primum dicit Titus Liuius libro primo, prohemiali capitulo: *Nulla umquam res publica maior nec sanctior nec dictior bonis exemplis fuit, nec in quam tam sero luxuria auaritiaque migrauerint nec ubi tantus aut tamdiu parsimonie ac paupertati honos fuerit: adeo quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat*. Unde Augustinus 5° de Ciuitate Dei loquens de ipsis Romanis dicit: *Nam cum haberent rem publicam, idest rem populi rem communem patrie, opulentissimam atque ditissimam, sic ipsi in suis domibus pauperes erant, ut quidam eorum, qui iam bis consul fuerat, ex illo senatu hominum pauperum pelleretur notatione censoria eo quod X pondo argenti in uasis suis habere compertus est*; et suddit: *Ita ipsi pauperes erant quorum triumphis publicum ditabatur errarium*, de qua materia ipse Ualerius uberrime scribit. Due autem fuerunt arces super quibus fundatum est Romanum imperium, scilicet audatia in bello, equitas in pace, uel uerius 3a fecerunt Romanos rerum dominos, scilicet sanum consilium in re publica, priuata paupertas, et propositis pertinaciter adherere. Secundum Uegetium alia 3a fecerunt Romanos uictores gentium, scilicet prudentia, exercitatio et fides. Augustinus autem 5° de Ciuitate Dei dicit: *Hec sunt precipue illa 2° que compulerunt Romanos ad facta miranda: defensio scilicet libertatis et cupiditas glorie. Ipsam denique patriam quoniam seruire uidebatur ingloriosum, dominari uero atque imperare gloriosum, prius omni studio esse liberam deinde dominam cupierunt*. Et addit: *hanc (scilicet gloriam) ardentissime dilexerunt: propter hanc uiuere uoluerunt, propter hanc et mori non dubitauerunt, huius unius ingentis uitii cupiditate ceteras cupiditates et alia uitia comprimentes. Laudis enim auidi erant, pecunie liberales. Uoluit autem Deus Romanum regnum esse tam potens et imperiosum ut reduceret uniuersum orbem in unam imperii monarchiam*. Unde Augustinus 18° de Ciuitate Dei: *Conclita est igitur Roma uelut altera Babilon et prioris filia Babilonis per quam Deo placuit orbem debellare terrarum et in unam societatem rei publice et legum perductum longe lateque pacare*. Aliam rationem assignat idem Augustinus in 5° dicens: *Quamuis satis uidear explicasse cur Deus unus uerus et iustus Romanos secundum quandam formam terrene ciuitatis bonos adiuuerit ad tantam imperii gloriam consequendam, potest tamen et alia esse latentior, scilicet propter diuersa merita generis umani*. Bene ergo Augustinus ibidem: *Ostendit Deus in oppulenissimo regno Romanorum quantum ciuiles uirtutes ualeant, etiam sine uera religione*. Roma namque, ut ait Sidonius obscurus orator, est domicilium legum, gignasium litterarum, curia dignitatum, uertex mundi, patria libertatis. Deus autem qui fecerat Romam dominam temporalium uoluit ipsam fieri clominam spiritualium. Unde nouissimus poeta Petrarcha: *Roma mundi caput, urbium regina, sedes imperii, arx fidei catholice, fons omnium memorabilium exemplorum*. Ieronimus etiam Romam laudat et ipsam laudatam ab Apostolo dicit; et post apostolos et euangelistas doctores 4or, quorum duo fuerunt Romani. Ex predictis itaque in summa concludere licet illud quod scribit Policratus secutus Quintilianum: *Romanorum excellentia et uirtute, si omnium gentium hystoria reuoluatur, nichil clarius lucet. Declarat hoc amplissimi splendor imperii quo nullum minus ab exordio maioribusque incrementis processu continuo dilatatum humana potest memoria recordari. Nam et quiete libertatis, iustitie cultu, sollertia armorum, reuerentia legum, finitimarum gentium amicitiis, maturitate morum, grauitate uerborum et operum obtinuerunt ut orbem sue subicerent ditioni*. Bene ergo licet dicere cum Iustiniano *Felix Romanorum genus omnibus anteponi nationibus et omnibus gentibus dominari tam preteritis effecit temporibus, quam Deo propitio in eternum efficiet*. Ideo clarissimus poeta Uirgilius: *Tu regere imperio populos, Romane, memento. He tibi erunt artes pacisque imponere morem, parcere subiectis et debellare superbos*, et *imperium sine fine dedi*. Et hec breuiter de uirtutibus Romanorum, de uitiis autem paucissima. Est igitur sciendum quod, ut uerbis ipsius Ualerii utar, sicut Roma omni genere mirificorum exemplorum orbem terrarum impleuit, ita et atrocissimorum uiciorum omni contagione fedauit in pristinas sedes, proh dolor, reuoluta. Unde satiricus Iuuenalis: *Nullum crimen abest facinusque libidines ex quo paupertas Romana perit*. Genus namque Romanum a uulturibus cepit augurium, que aues cede et sanguine delectantur, et conditores ipsius urbis a lupa lactati sunt, que ubique figuraliter auaritiam representat rapacitate insaciata. Ad quod Iuuenalis: *Maiorum primus, quisquis fuit, ille tuorum aut pastor fuit aut id quod dicere nolo*, idest ladro. Sed ut ceterorum autorum testimonia non amplectar, uno solo contentus finem facio. De his ergo dicit beatus Bernardus: *Romani ante omnia sapientes sunt ut faciant mala, bona autem facere nesciunt. Impii in Deum, temerarii in sancta, emuli in uicinos, inhumani in extraneos, quos neminem amantes amat nemo, et, dum timeri ab omnibus affectant, ut omnes timeant necesse est. Hi sunt qui preesse non norunt et subesse non sustinent. lnferioribus importabiles, superioribus inobedientes; inuerecundi ad petendum, frontosi ad negandum; importuni ut accipiant, ingrati cum acceperint. Docuerunt linguam suam loqui grandia, cum operentur exigua. Largissimi promissores, parcissimi exhibitores; blandissimi adulatores, mordacissimi detractores, malignissimi proditores*. Quid plura? *Quid tam notum seculis quam proteruia et ceruicositas Romanorum? Gens insueta paci, assueta tumultui et obtemperare nescia nisi cum non ualet resistere*. Uirtutis igitur cultum et uitiorum fugam nobis concedere dignetur, ad cuius felicitatem omnis uirtus principaliter ordinatur. Amen. Premissa commendatione multiplici materie quam exponendam assumpsi maximo cum labore, antequam descendam ad litere declarationem, premittam breuiter quedam de more euidentialiter ad dicenda, scilicet quis autor, que materia, que intentio, que utilitas, cui parti philosophie supponatur hic liber, quis eius titulus. Ad primum dico quod autor huius operis fuit Ualerius Maximus. Ad quod est notandum quod aliqui dicunt quod hic Ualerius fuit de nobili et antiqua familia Ualeriorum que postea dicta est Coruina, quod non credo, quia ipse aliquid expressisset in aliqua parte libri. Preterea Ualerius non fuit uir militaris nec exercuit se studio armorum sed literarum: fuit enim cancellarius siue scriba cuiusdam Sesti Pompei in Asia qui et ipse fuit uir eloquentissimus, ut patet suo loco. Ualerius etiam sepe defendit plebem Romanam contra nobiles. Sed quisquis fuerit, nomen eius est proprium: dicitur nam Ualerius quasi ualens uirtute. Fuit ciuis Romanus, orator clarissimus. Ualerius dictus est Maximus ad differentiam Ualerii Ansiatis qui diu ante eum scripsit gesta Romana. Nec potuit istud cognomen assequi nisi propter aliquod singulare meritum, sicut et plures alii Ualerii Maximi ante eum diuersis temporibus, quorum unus fuit consul, alius censor, alter orator, sicut patet per Liuium, Plinium et alios. Materia sunt exempla factorum et dictorum memorabilium ad omnem fere materiam de qua agitur et omnium proposita confirmanda applicabilia. Intentio est optima. Intendit nam autor tradere nobis doctrinam moralem exemplariter et plane. Est enim doctrina moralis tradenda faciliter teste Philosopho, scilicet rationibus persuasiuis non demonstratiuis, quoniam opus morale suscepimus non ut sciamus sed ut boni fiamus. Et uirtus in operatione consistit. Utilitas est maxima, scilicet uniuersalis cognitio uirtutum et uitiorum et fere omnium actuum humanorum et agibilium mundi, ut uisa exhortatione uirtutum et detestatione uiciorum lector fiat cautior ad agenda et dicenda imitatione aliorum. Hic liber supponitur philosophie morali per omnes partes, scilicet ethice, politice, yconomice, ut per se patet, quia scilicet est de instructione sui, familie et ciuitatis siue rei publice. Titulus libri debet esse talis: Ualerii Maximi factorum ac dictorum memorabilium ad Tiberium Cesarem liber primus incipit et primo prologus. In quo titulo succinte tangitur causa efficiens, cum dicitur Ualerii, causa materialis, cum dicitur factorum, tempus principis cui scribit. Non ergo scribit Augusto sicut quidam opinantur, quod est manifeste falsum, quia ipse autor expresse describit Tiberium, eius genus et imperium in multis libris et capitulis, licet uideatur loqui de Augusto uiuente; quod declarabo si et quando ad finem peruenero. Tangitur et causa formalis siue ordo, cum dicitur primus. Finis Ualerii fuit ut acquirat principaliter gratiam principis, licet male meriti, fauorem apud legentes, famam apud posteros. His breuiter percursis, perstringatur breuis diuisio. Liber totus generaliter diuiditur in nouem libros, unusquisque liber in capitula, unumquodque capitulum in paragraphos, et paragrafi singuli in particulas speciales; que patebunt uel declarabuntur discurrendo per singulas. In primo libro Ualerius premictit prohemium in quo duo facit in generali. Nam proponit materiam quam scribere intendit et inuocat auxilium Tiberii, cuius premium optabat et sperabat, et in hoc facit auditorem docilem, beniuolum et actentum cum premittit humilitatem, breuitatem et magnitudinem. In prima parte prohemiali sententialiter uult dicere quod ipse intendit sub breui uolumine perstringere dicta et facta notanda antiquorum que priores scriptores prolixius et clarius descripserunt, ut unusquisque possit faciliter et cito sine lungo labore et magno tedio quod uoluerit inuenire.
|
|
*Urbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. Nec mihi cuncta complectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero comprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel attentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit? Te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue Optimo Maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclutae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus. Et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram. Ual. Max. l praef.*
|
|
Ordina ergo litteram sic. Ego Ualerius constitui, idest concepi in animo et decreui, deligere, idest de aliis eligere et deflorare, quasi dicat disposui deflorare ex multis pauca, facta ad dicta simul, quia dicere est prope facere, digna memoratu, idest memoria; non tamen omnia sed que memorabiliora crediderit uel magis seruientia proposito: nam interdum scribit quedam uilia et ridicula, non tamen impertinentia materie; Urbis Rome principaliter, nam de una urbe Roma plura inueniuntur exempla rerum memorabilium quam de reliquo orbe terrarum, ut sepe patet apud Plinium, et exterarum gentium, idest extranearum - uel externarum, et est idem -, quasi dicat aliarum ab Urbe et potissime Grecorum, que sunt diffusa, idest diffuse descripta, apud alios, scilicet autores, latius quam ut possint cognosci breuiter, et tamen breuitas est amica obscuritati, electa, idest excepta et abstracta, ab illustribus autoribus, rerum gestarum; non ergo ab omnibus accepit Ualerius, sicuti multi faciunt, sed solum ab autenticis qui scripserunt libros annales, quos uocamus cronicas, quales fuerunt Celius, Polibius, Fabius Pictor et alii. Et ecce qua re, ut labor longe inquisitionis, idest inuestigationis et scruptinii, absit, idest remoueatur, uolentibus sumere documenta, idest argumenta ad aliquid persuadendum in aliquo genere cause; nec eum intentio fefellit. Nam uidemus quam multi uolentes perorare in scribendo uel predicando uel sermocinando recurrunt ad istud pulcrum et copiosum breuiarium. Quis enim Hic facit antipoforam, idest respondet questioni tacite; posset nam quis dicere: Tu promictis te dicturum breuiter de multis et magnis; certe tu facies magnum uolume, dicit Ualerius: Absit a me ista dementia; dicit ergo nec cupido, idest cupiditas et auiditas, complectendi cunta, idest colligendi omnia, incessit michi, idest uenit michi in mentem. Et continuo assignat causam sui dicti dicens quis, scilieet ita ualens, comprehenderit, idest comprehendere potuerit, gesta omnis eui, idest omnia que facta sunt per decursus omnium temporum, quasi dicat per omnia secula: nam historie gentilium incipiunt omnes a Nino Beli filio, sicut Trogus describens gesta gentium externarum, et Liuius describens gesta Romana incipit a Romulo. Quasi dicat nullus posset comprehendere modico numero uoluminum, quasi dicat in his paucis libellis, qui sunt tantum nouem, et faciunt paruum numerum siue uolumen, cum tamen Liuius descripserit sola gesta Romana in CXXXXII libris; et posito quod unus aliquis posset hoc facere, non tamen tam diligenter et tam eloquenter, unde dicit aut quis compos mentis, idest sane, quasi dicat qui non desipiat uel omnino fatuus, sperauerit se traditurum, scilicet in scriptis memorie posterorum, seriem, idest ordinem, historie domestice, idest Romane - historia enim proprie est de preteritis, ut dicit Tullius - et peregrine, scilicet externorum, condítam, idest contestam, felici stilo superiorum, idest priorum historicorum quorum stilus fuit felix, precipue Liuii qui habuit stilum parem Romane uirtuti, uel actentiore cura, idest exactiori diligentia, uel prestantiori facundie?, idest perfectiore eloquentia. Et uere Ualerius non potuit equare stilum Liuii, non Salustii, licet superauerit stilos multorum; sic uide quomodo captat beniuolentiam tam humiliter loquendo. Te igitur Ista est 2a pars principalis, in qua parte Ualerius facit suam inuocationem et sententialiter uult dicere quod ipse inuocat Tiberium principaliter et fidenter, tanquam deum adhuc uiuentem et presentem, qui est dominator orbis et protector urbis uirtute et felicitate sua. Sed antequam descendam ad litteram, hic occurrit dubitatio quomodo Ualerius facit inuocationem cum tanta commendatione ad Tiberium qui, ut ait Plinius, fuit hominum tristissimus, iuuenis ebriosus, senex luxuriosus, crudelis, inhumanus, fedatus omni labe turpitudinis erubescende, ut patet per Suetonium. Ad hoc dicunt aliqui quod quando Ualerius incepit istud opus Tiberius erat bonus, circa initia scilicet sui imperii, unde Orosius dicit quod Tiberius ex mansuetissimo principe conuersus est in seuissimam bestiam cum non impetrasset in senatu ut Christus pro deo haberetur. Sed dic breuiter quod Ualerius adulatur Tiberio, sicut Seneca tantus uir Neroni et Statius Domiciano. Nunc ordina litteram sic. Igitur 0 Cesar, scilicet Tiberi, certissima salus patrie, idest qui uelut pater patrie saluas Romam, inuoco te huic cepto, idest huic principio tam ardui operis in quo potes me iuuare quia potentissimus es. Unde dicit penes quem consensus deorum et hominum uoluit regimen marís et terre esse, quasi dicat quod, prouidentia deorum disponente et fauore hominum consentiente, tu regis habenas totius imperii Romani. Et probat quod merito ipsum inuocat, quia ipse est amicus uirtutum et hostis uitiorum de quibus Ualerius tractatum facere disposuit. Unde dicit cuius celesti prouidentia, scilicet tua, quia tu es celestis et diuinus, uirtutes, scilicet morales et militares, et tamen non habuit nisi duas uirtutes, quia fuit strenuus armorum et hostis adhulatorum de quibus dicturus sum, in UIIII libris scilicet, benignissime fouentur, imo uerius malignissime exterminatur, uicia seuerissime uindicantur, idest rigidissime puniuntur, imo melius diceretur contrarium, quia dabat premia magnis potatoribus et aliis turpioribus. Nam Hic Ualerius probat suam inuocationem fore iustam et excludit causam dubitationis et admirationis, quia posset quis merito dicere: Si imitaris illustres autores, cur non inuocas Iouem uel alium deum sicut fecerunt alii oratores et poete? Dicit Ualerius quia est magis certus de uno deo mortali et terreno qui uirtute sua promeretur celum, sicut pater et auus qui iam deificati sunt et quibus decreti sunt diuini honores. Ad quod est notandum quod ratio Ualerii erat bona si Tiberius fuisset similis patri et auo. Nam tolerabilius poterat sacrificari Cesari et Augusto quam Ioui qui non ualuit pedem eorum: Iupiter nam, historice loquendo, secundum Lactantium et Augustinum fuit uiolator patrie maiestatis, alienarum adulterator uxorum, pulcri pueri impudicus raptor et amator. Allegorice tamen si referatur ad astrum, Iupiter dici potest rex deorum et hominum, quia est benignissimus planeta et facit reges et principes et numquam infortunatur sicut alii planete. Cesar autem secundum Plinium fuit animi uigore prestantissimus, in clementia uero similis deo ut ait Tullius; Augustus uero sapientissimus, prouidentissimus, felicius et diutius ceteris gubernauit imperium. Ualerius ergo uult dicere: Iulius et Augustus suis exigentibus meritis facti sunt dii, qua re non Tiberius? Ad litteram ergo dicit autor: Nam si priscí oratores, scilicet antiqui Romani eloquentes qui scripserunt ante me, sicut Marcus Cato, Marcus Uarro, Marcus Cicero, a quibus Ualerius multa accepit et potissime a Cicerone a quo accepit maximam partem huius libri primi, unde sine Tullio non potest bene intelligi hic liber, bene orsi sunt, idest laudabiliter inceperunt opera eorum inuocantes, ab Ioue maximo optimo, sub isto titulo Romani principaliter inuocauerunt deum cum qui dictus est omnipotens (melius poterat dici omnipudens), si excellentissimi uates, idest poete sicut Uirgilius, Oratius, Ouidius, traxerunt principia, idest exordia librorum suorum, ab aliquo numine, idest deo magno, sicut ab Apolline, Minerua uel Mercurio pro habenda sapientia uel eloquentia. Et hic nota quod oratores et poete poterant inuocare in prohemiis suis, historici uero non: unde Liuius in principio se excusat de hoc, et Salustius et Suetonius et alii non inuocant; Ualerius tamen inuocat non deum sed hominem. Uel dic quod non est proprie historicus sed orator moralis: dicit ergo ad Tiberium mea paruitas, idest paupertas ingenioli mei, humiliat se ut exaltetur, recurrerít ad tuum fauorem, benignum, eo, idest tanto, iustius quo, idest quanto, cetera diuinitas, idest deitas ceterorum deorum, colligitur opinione, idest cognoscitur ex sola credulitate, sed tua, scilicet diuinitas, uidetur par, idest similis, imo fuit dissimillima, sideri paterno, scilicet Augusti qui fuit pater adoptiuus Tiberii, et auito, scilicet Iulii Cesaris qui fuit pater adoptiuus Augusti et per consequens auus Tiberii, ut alibi dicetur plenius, presenti fíde, idest euidenti certitudine. Et ut extollat Tiberium in diuinitate magnificat patrem et auum in diuinitate dicens quorum, scilicet patris Augusti et aui Cesaris, eximio fulgore, idest excellenti splendore uirtutum quia isti fuerunt quasi duo luminaria prima in orbe Romano; et a Cesare tanquam a sole Augustus et alii clari principes acceperunt lumen, multum ínclite claritatis, idest gloriose celebritatis, accessit, idest accreuit, nostris cerimoniis, idest sacris Romanis, quasi dicat ualde aucta est deorum religio ex deificatione Cesaris et Augusti. Et ecce quomodo, quia accepimus reliquos deos, idest alios a Romanis habuimus ab alienigenis sicut Iouem a Creta, Apollinem a Delphis, Herculem a Thebis et ita de multis, Cesares dedimus, idest deos fecimus ex nostris, quasi dicat Ualerius: Et ego possum bene facere Tiberium deum, quia Greci fecerunt Priapum deum. Et concludit tangens materiam a qua uult incipere dicens et quantum est in animo, idest quia est decretum et firmatum in mente mea, petere initium, idest facere principium libri, a cultu deorum, idest a religione, sumatim disseram, idest succinte disputabo de conditione eius. |