21 lines
213 KiB
Plaintext
21 lines
213 KiB
Plaintext
Sunt autem in hoc libro tragedie decem, quarum prima est de Hercule furente. Ubi notandum quod in comediis et tragediis premitti solent argumenta. Et est argumentum, secundum quod hic accipitur, fabula uerisimilis, uel quod in principio libri breuiter causam pandit. Sed hiis non est usus Seneca. Ut tamen facilius sequens tragedia intelligatur, possumus loco argumenti hic premittere quod Hercules filius fuit Alcmene uxoris Amphitrionis, ut fingitur, ex Ioue, quem Iuno multis uexatum periculis tandem iussit adire cum Theseo infernum. Hercules autem duxerat, preter alias uxores, Megeram uel Meram, ut alibi dicitur, de qua habuit plures filios. Hercule autem existente in inferno, Licus, quem quondam Hercules in exilium egerat, Thebas cepit et regem Creontem patrem Megere interfecit et fratres eius, et ipsam Megeram petiuit in coniugium, quam, dum reniteretur, cum filiis disposuit occidere. Hercules uero emergens ab inferis interfecit Licum et suos. Iuno non bene ferens reditum Herculis ab inferis, dum post sacrificium oraret, egit eum in furiam, in qua tam filios quam uxorem propriam occidit, super quo, ad se reuersus, inconsolabiliter doluit. Hoc consonat multum huic tragedie. Tamen alii dicunt quod, Hercule absente, filii sui prostituerunt matrem; unde Hercules rediens iratus interfecit eos; super quo indignata Megera et irata in uirum, conuersa est in canem. Unde UII Methamorphoseon dicitur: *et quos Mera nouo latratu terruit urbes*, quamuis aliqui, ut credo, minus bene hoc exponant de Heccuba uxore Priami. Sed quomodocumque sit de hoc, notandum est quod Megera secundum quod est nomen Furie producit mediam, secundum uero quod est nomen uxoris Herculis corripit mediam, ut metrum infra docet. Ex dictis autem patent quatuor cause huius tragedie, quia causa efficiens fuit Seneca, causa materialis est furia Herculis in qua interfecit filios et uxorem; causa formalis consistit in modo scribendi, qui est dragmaticus, ut dictum est, et ordine partium, qui patebit in expositione; causa finalis est delectatio populi audientis; uel in quantum hic narrantur quedam laude digna, quedam uituperio, potest aliquo modo liber hic supponi ethice, et tunc finis eius est correctio morum per exempla hic posita. Et hec sufficiant ad prohemium.
|
|
|
|
In prima tragedia Senece, cuius materia est furia Herculis, sunt quinque actus, quorum primus est querimonia Iunonis de Hercule; secundus est de Lico Megeram destitutam persequente et incipit ibi: *o magne*; tercius est reuersio Herculis et incipit ibi: *o lucis*; quartus est de furia Herculis qui incipit ibi: ultrice; quintus est de reuersione Herculis ad sensum suum et incipit ibi: *quis hic locus*. Circa primum duo facit, quia primo inducit Iunonem conquerentem et in ultionem de Hercule infernales Furias inuitantem; secundo chorum de gestis Herculis uulgariter concinentem, ibi: *turbine*. Et nota quod tragedie et comedie solebant in theatro hoc modo recitari: theatrum erat area semicircularis, in cuius medio erat parua domuncula, que scena dicebatur, in qua erat pulpitum super quod poeta carmina pronunciabat; extra uero erant mimi, qui carminum pronunciationem gestu corporis effigiabant per adaptationem ad quemlibet ex cuius persona loquebatur. Unde cum hoc primum carmen legebatur mimus effigiabat Iunonem conquerentem et inuitantem Furias infernales ad infestandum Herculem. Scribitur autem hoc carmen metro archilochico, quod constat trimetro iambico; et nota quod in metris iambicis et anapesticis duo pedes computantur pro uno metro. Et diuiditur carmen hoc in duas, quia primo fauorem Iouis in Herculem conquerendo deplorat; secundo contra Herculem Furias concitat, ibi: perge, ira. Circa primum duo facit: quia enim Iupiter adulterando cum Alcmena genuit Herculem tamquam de pelice, primo conqueritur pelices honoratas et se habitam contemptui, secundo plangit fauorem exhibitum Herculi, ibi: que bella. Circa primum duo facit, quia primo plangit se contemptam et pelices honoratas in generali; secundo ponit exempla in speciali, ibi: hinc Artos. Quantum ad primum nota quod Saturnus genuit Iouem et Iunonem et ita Iuno fuit soror Iouis. Iupiter etiam accepit uxorem Iunonem et ita erat soror et coniunx; unde dicit in primo Eneydos: *ast ego que diuum incedo regina Iouisque et soror et coniunx*. Sed nomen coniugis uidebatur amisisse eo quod Iupiter, ea relicta, adulterabatur cum diuersis pelicibus; unde dicit Iuno: soror Tonantis, supple: dicor ego et nominor; hoc enim solum nomen relictum est michi, quia nomen coniugis per adulteria Iouis uidetur periisse. Unde subdit: uidua, id est ego uiduata, deserui Iouem alienum, id est alienatum, semper a me ac templa summi etheris, id est celum, in quo tamquam in templo solebam coli, pulsaque, id est et ego depulsa, celo locum dedi pelicibus, id est concubinis Iouis, qui deberet esse coniunx meus; tellus colenda est michi, id est inhabitanda; pelices celum tenent. Deinde cum dicit: hinc Artos, exemplificat de pelicibus in speciali; et primo de antiquioribus; secundo de matre Herculis, que fuit, respectu aliarum, noua, ibi: sed uetera. Circa primum ponit exempla septem, quorum primum est de Cinosura puella Sidonia, quam Iuno oppressam a Ioue conuertit in ursam. Iupiter autem eam ad celestia transtulit et iuxta polum aquilonarem collocauit; unde polus ille ab Ursa, que grece Artos dicitur, polus articus appellatur. Lucet autem octo stellis, quarum illa que est in cauda in tantum uicina est polo mundi, ut quasi immobilis uideatur; et ideo secundum eam dirigunt naute uias suas et cursus nauium suarum, propter quod et stella maris appellatur. Huius descriptio talis est. Quantum ergo ad hoc dicit: hinc, id est ex hoc, quod pelices tenent celum, contingit quod Artos, id est Ursa, in quam conuersa est Cinosura, sidus sublime, scilicet existens, alta parte, id est in alta parte, glacialis poli, id est septemtrionalis, sub quo est continue gelu et glacies, agit, id est ducit et regit, Argolicas, id est Grecas, classes: classis multitudo nauium est. Secundum exemplum est de Europa filia regis Agenoris, cuius amore Iupiter conuersus est in taurum pulcherrimum, cuius pulcritudinem mirata Europa et delectata mansuetudine, dorso eius insedit. Qui transportauit eam ultra mare in Cretam insulam ibique formam tauri deposuit, quem inter sidera collocauit; et est secundum signum zodiaci in quo sol peragit medium ueris. Splendet autem in celo XXIIII stellis, ut patet in subiecta descriptione. Unde quantum ad hoc dicit: hinc, id est ex alia parte, qua laxatur, id est prolongatur, dies uere tepente, scilicet quia neque est calidus excessiue neque frigidus, sed inter utrumque, nitet, id est fulget, uector, scilicet taurus, Europe Tyrie: Tyrus est ciuitas in Sidonia, de qua erat Europa. Tercium exemplum est de filiabus Athlantis, quarum tres, scilicet Mayan, que pulcherrima erat, et Electram et Taigeten, Iupiter oppressit. Fuerunt autem adhuc quatuor sorores, que, omnes translate in celum, lucent septem stellis ad genu Tauri, que Pleiades dicuntur a matre Pleione, que fuit filia Occeani et Tetidis. Dicuntur et Athlantides a patre. Cum autem sol per istas transit, fiunt pluuie et tempestates; et ideo dicuntur terribiles et timende nautis. Dicit ergo: illinc, id est ex illa parte celi ubi lucet Taurus, Athlantides uagantes - dicuntur uagantes quia non semper in una plaga celi apparent sicut Ursa, sed quandoque in oriente, quandoque in occidente, quandoque etiam non apparent, sicut cum fuerint in radiis solis; uel uagantes dicuntur, quia hiis, qui iactantur undis maris, uidentur uagari et incertum locum tenere -, passim, id est frequenter, exerunt, id est ostendunt, gregem timendum, id est suam multitudinem timendam, ratibus, id est nauibus, et ponto, id est mari: hoc dicit quia tempestuose sunt, ut dictum est. Quartum exemplum est de Orione, cuius origo talis fingitur: Iupiter et frater eius Neptunus, cum filio Mercurio simul ambulantes, hospitati sunt in domo Ylei, qui cum petisset a Ioue filium sine hoc, quod haberet coniugem, annuit. Et nocte tres alii, stantes super corium iuuenci cum minxissent, terram madefactam operuerunt; et post decem menses natus est puer, quem Yleus uocauit Orion ab urina; qui postea stellificatus est a Latona, ut patet U de Fastis. Cuius aspectus propter fulgorem stellarum apparet terribilis, qui splendet in celo XXXII stellis; cuius sic describitur ymago. Unde dicit: hinc, id est ex alia parte celi, Orion exterret deos fera coma, quia caput, in quo est coma, apparet ferum et terribile propter causam dictam. Quintum exemplum est de Perseo, quem genuit Iupiter ex Dane filia Acrisii, descendens in gremium eius in similitudine ymbris aurei; unde Perseo stellificato stelle eius auree appellantur. Cuius ymago lucet stellis XXIIII, ut patet in subscripta figura. Dicit ergo: Perseusque suas stellas habet aureas. Sextum exemplum de Latona est, quam cum impregnasset Iupiter, Iuno ei orbem interdixit; unde uix recepta est in insula Delo, que tunc mobilis natabat, tamquam separata a residuo orbe; que postea peperit gemellos Phebum et Dianam, in quorum natiuitate insula, que prius mobilis nabat, fixa et immobilis facta est. Unde dicit: hinc, id est ex alia parte celi, gemini Titanide, id est duo filii Latone, scilicet Phebus et Diana, hoc est sol et luna, clara signa, scilicet existentes, micant; quibusque natis mobilis tellus, scilicet insula Delos que mobilis natabat, stetit, scilicet fixa et immobilis in eorum natiuitate facta. Nota quod filii Latone dicuntur Titanide, quia Latona fuit filia Cei, qui fuit filius Titani cuiusdam gigantis, a quo Latona Titania dicta fuit et filii eius Titanide; unde Ouidius, de Latona, UI Methamorphoseon: *accessit positoque genu Titania terram pressit*. Uel si littera sit: Tindaride, tunc sunt hic duo exempla, quorum unum est de Leda, cum qua concubuit Iupiter in specie cigni et genuit ex ea Castorem et Pollucem gemellos; qui stellificati dicuntur Gemini, quod est tercium signum zodiaci, et dicuntur Tindaride a marito Lede Tindaro nomine. Horum Geminorum ymago splendet in celo stellis XXIII, ut in subiecta descriptione patet. Unde quantum ad hoc exemplum dicit: hinc, id est ex alia parte celi, gemini Tindaride, id est Castor et Pollux, clara signa micant; et tunc est aliud exemplum de Latona, que peperit Phebum et Dianam, et resume sic: et hinc micant illi quibus natis mobilis tellus stetit, scilicet Delos. Septimum exemplum est de Bacho, quem genuit Iupiter de Semele; ad quam ueniens Iuno in specie Beroe nutricis eiusdem, suasit quod rogaret Iouem uenire ad se in specie qua solebat concumbere cum Iunone, ne forte fraus esset, quia multi sub specie deorum oppresserunt mulieres pudicas. Que petens a Ioue munus innominatum, cum ille iuramento annuisset, petiit ut ea specie ueniret ad eam, in qua cum Iunone solebat concumbere. Qui, ueniens ad eam cum tonitruo et fulmine, combussit eam licet inuitus. Puerum uero nondum perfectum alligauit femori suo Iupiter, ubi et materna tempora compleuit. Bachus uero, cum adultus esset, adamauit Adriagnem filiam regis Cretensis, que prius nupta fuerat Theseo. Dedit etiam Bachus huic Adriagne coronam nouem gemmarum, quam fecerat Uulcanus et dederat Ueneri; Uenus autem dedit illam Bacho. Iupiter autem Semelem stellificauit et Bachus Adriagnem cum corona, que nouem stellis lucet, in celum sustulit. Ymagines Bachi, Semele uel Adriagne non uidi inter alias ymagines, sed tantum coronam sub hac forma. De hiis ergo conqueritur Iuno quod celum occupent dicens: nec ipse tantum Bachus, scilicet priuignus meus, aut Bachi parens, scilicet Semele, que fuit pelex Iouis, adiere superos, scilicet ut sint stelle in celo, ne qua pars, scilicet celi, probro, id est crimine, uacet; quasi dicat: totum celum plenum est criminibus et adulteriis Iouis, sed adhuc, quod plus grauat, etiam amasia priuigni mei celum occupat cum corona sua. Unde subit: mundus, id est celum, gerit serta, id est coronam - ponitur plurale pro singulari -, puelle Gnosiace, id est Cretensis, scilicet Adriagnes, quia Gnosia idem quod Creta. Deinde cum dicit: sed uetera, addit exemplum nouum. Dicta enim antiquiora fuerunt. Et circa hoc duo facit, quia primo de matre Herculis exemplum ponit, quo ostendit se contemptam; secundo contra Herculem se ipsam concitat in iram, ibi: *non sic abibunt*. Quantum ad primum dicit: sed uetera, supple: qualia sunt que dicta sunt, sero querimur; quasi dicat: nimis est modo tardum conqueri de istis antiquis, sed ecce de nouo Alcmena mater Herculis ultra me efficitur. Unde dicit: licet Alcmene, id est licitum est, Ioue fauente, ut ascendat uictrix, scilicet existens, teneatque, id est obtineat, locum meum, pariterque natus, id est filius eius Hercules, occupet, id est licitum est ut occupet, astra promissa, scilicet sibi a patre Ioue. Lucet enim stellis XXIX, ut in subiecta figura patet. In cuius, scilicet Herculis, ortus mundus impendit diem, id est multos dies - ponitur singulare pro plurali -; septem enim diebus laborauit mater in partu eius. Iupiter etiam in generatione eius impendit duas noctes, id est spacium duarum noctium, que ut essent prolixiores, precepit soli ut tardaret surgere in oriente. Et hoc est quod dicit: Phebus tardus effulsit Eoo mari, scilicet orientali mari, iussus, scilicet a Ioue, retinere iubar mersum Occeano; fingunt enim poete solem descendere uespere in mari et in eodem manere mersum quousque oriatur in mane. Deinde cum dicit: non sic, concitat Iuno se ipsam in iram contra Herculem dicens: non sic abibunt odia, id est non permittam odia mea in Herculem sine uindicta; animus, scilicet meus, uiolentus, id est uiolenciam cogitans, aget, id est agitabit, minaces, id est plenas minarum, iras et dolor seuus, id est meditans seuiciam in Herculem, geret eterna bella pace sublata; quasi dicat: pugnabo cum Hercule nec umquam pacificabor cum eo. Deinde cum dicit: que bella?, conqueritur de fauore Iouis in Herculem, quia omnia pericula, que parauit ad expugnandum Herculem, ipse, fauente ei Ioue, superauit. Et circa hoc duo facit: primo enim ostendit quomodo omnia pericula deuicit in generali; secundo hoc manifestat in speciali, ibi: *nempe pro telis*. Circa primum tria facit: primo docet quod omnia pericula ei parata deuicit; secundo conqueritur quod ex hiis laus eius creuit, ibi: *superat et crescit*; tercio conqueritur quod in nocendo preualere non potuit, ibi: *monstra iam*. Quantum ad primum dicit: *que bella?*; quasi dicat: dixi quod uolui parare Herculi bella, sed que sunt bella mea? Id est quasi nichil sunt, ex quo omnia fauore patris sui deuicit. Unde subdit: quicquid tellus inimica, scilicet Herculi, creat, id est producit, horridum, quicquid pontus aut aer tulit terribile, dirum, pestilens, atrox, ferum, fractum atque domitum est, scilicet per uirtutem eius. Deinde cum dicit: superat, conqueritur quod laus eius ex huiusmodi periculis creuit. Unde dicit: superat, intransitiue, id est superior efficitur, et crescit, id est prosperatur, malis fruiturque ira nostra; in laudes suas uicit odia mea. Quomodo autem ex hoc crescat eius laus declarat dicens quod per hoc probat se esse filium Iouis et ubique predicatur et laudatur, quod omnia deuincit, que ego tamquam nimis crudelis impono. Unde dicit: dum nimis seua, id est nimis crudelia, impero, inde, id est ex hoc quod talia deuicit, patrem probauit, scilicet Iouem. Nemo enim talia deuincere posset, nisi filius Iouis esset; et ex hoc euenit quod eius uirtus indomita, id est inuicta, colitur, id est honoratur et laudatur in illa parte, qua Tetis, id est mare, lucem premit, id est abscondit, hoc est in occidente, aperitque, id est in ea parte, qua Tetis, id est mare, de quo uidetur sol oriri, aperit lucem, id est in oriente, et in ea parte, qua Titan, id est sol, ferens diem propinqua face, id est uicino ardore, tangit binos Ethiopas, scilicet orientales et occidentales. *Due* enim *sunt Ethiopie: una circa ortum solis, altera circa occasum*, ut dicit Ysidorus, Ethymologiarum libro XIIII, capitulo de Libia. Per hoc significare uult plagam mundi meridianam; de plaga uero aquilonari nichil dicit, sed subdit generaliter: et toto orbe narratur, id est narrando laudatur, deus. Deinde cum dicit: monstra, conqueritur quod non potest preualere uirtuti Herculis. Unde dicit: monstra, id est monstruosa pericula ad parandum Herculi, iam desunt michi; tante enim uirtutis est, quod minor labor est Herculi iussa exequi, quam michi iubere, quia plus affligor, dum non inuento quo eum deuincam, quam ipse affligitur deuincendo monstra, que preparo; letus imperia, scilicet mea, excipit, id est recipit, quia scilicet ex eis laudem assequitur. Et nota quod Hercules famulabatur cuidam regi, qui dictus est Euristeus, qui erat executor uoluntatis Iunonis mittendo Herculem ad pericula per Iunonem preparata; de quo subdit: quo, id est in quo, quasi dicat: in nullo, queunt fera iussa, id est crudelia precepta, tyranni, scilicet Euristei, nocere iuueni uiolento?, id est uiribus pleno, hoc est Herculi. Deinde cum dicit: nempe, manifestat qualia pericula deuicit in speciali. Et circa hoc tria facit, quia primo ponit uictoriam periculorum terrestrium; secundo infernalium, ibi: nec satis; tercio timorem suum de inuasione celestium, ibi: *leuia sed*. Quantum ad primum notandum quod tangit duo pericula terrestria, quorum primum est de leone, qui, a Iunone positus in Nemea silua, crudelissime deseuit in homines et bestias alias; ad quem missus Hercules interfecit eum et pellem eius tulit, qua quasi armatus erat contra iacula. Secundum est de monstruoso serpente in Lernea palude, qui erat multorum capitum, quorum uno absciso succreuerunt tria. Contra hunc missus Hercules uulnerauit eum sagittis, que fluente ueneno toxicate sunt. Cum autem, consumptis sagittis, adhuc inualesceret, combussit eum et sic periit. Collegit autem sagittas toxicatas et secum pro armis portauit, quibus quemcumque uulneraret statim moriebatur propter toxicum. Dicit ergo: nempe, id est certe, ea que timuit, scilicet primo in aggrediendo, et que fudit, id est uicit et occidit, gerit pro telis; quod manifestat subdens: uenit armatus leone, id est pelle leonis, et ydra, id est ueneno ydre, quo sagitte sue toxicate erant. Deinde cum dicit: nec satis, docet quomodo infernalia deuicit. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit quomodo inferna deuicit; secundo quomodo hoc in preiudicium et contemptum sui cessit, ibi: *at ille*. Quantum ad primum dicit: nec satis patent terre, id est non sufficit quod terre patent ei, ut scilicet faciat in eis quod uult et procedat quo uoluerit sine timore monstrorum: ecce limen Iouis inferni effregit. Nota quod Piritous adamauit Proserpinam reginam inferni et uoluit eam rapere; unde, associatis sibi uiris fortibus, scilicet Theseo et Hercule, descendit ad infernum. Cum autem uenisset ad ianuam inferni, Cerberus, canis inferni, efferens tria capita deuorasset Theseum, si non fuisset ei Hercules presidio, qui collum canis cathena adamantina triplici strinxit et ipsum secum reduxit ad superos. Dum uero Hercules canem constrinxit, Theseus circa raptum Proserpine instabat; unde dicitur UI Eneydos: *Tartareum ille manu custodem in uincula petiuit, ipsius a solio regis, traxitque trementem; hii dominam Ditis thalamo deducere adorti*. Dicit ergo: ecce limen Iouis inferni, id est infernalis, id est Plutonis, qui alibi dicitur niger, ut Statius Thebaydos libro II: *nigrique Iouis uacua atria ditat*, effregit, scilicet Hercules, et refert ad superos opima, id est copiosa spolia, uicti regis, id est Orci uel Ditis uel Plutonis. Parum est, scilicet Herculi, reuerti, scilicet ab inferis, quod tamen paucissimis contigit; unde UI Eneydos dicitur: *facilis descensus Auerni - noctes atque dies patet atri ianua Ditis - sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, hic opus, hic labor est. Pauci, quos equs amauit Iupiter aut ardens euexit in ethera uirtus, diis geniti potuere*. Fedus umbrarum petit, id est Proserpinam federatam regi umbrarum: uidi ipsa, scilicet ego Iuno, infernum, uidi nocte discussa, quia per ingressum Herculis patuit infernus et recepta luce discussa est nox eius, et Dite, scilicet rege inferni, domito, id est deuicto, uidi Herculem iactantem patri, scilicet Ioui, spolia fraterna, scilicet Ditis, qui fuit frater Iouis. Iupiter enim et Neptunus et Pluto, siue Ditis, fuerunt filii Saturni, qui sorte diuiserunt sibi regna mundi ita, quod Ioui cessit celum, Neptuno mare, Plutoni, siue Diti, infernus. Sed ex quo sic potenter infernum intrauit, cur non manet ibi et regnat expulso Dite? Quasi dicat: hoc uellem. Unde dicit: cur ipsum, scilicet Ditem, sortitum paria Ioui, quia regnat in tercia parte mundi, non trahit oppressum et uinctum cathenis? Et cur non potitur Erebo capto?, id est inferno, scilicet ibi regnando et manendo. Et cur non retegit, id est operit, Stiga?, id est paludem infernalem, de qua exit fluuius, qui dicitur Cochitus. Quasi dicat: detexit infernum et fregit; quare non iterum tegit et operit ipsum, ut ibi maneat? Sed, quod doleo, noluit ibi manere, sed reuersus est. Unde dicit: uia retro patefacta est ab imis manibus, id est a diis infernalibus, qui dicuntur manes, et in aperto, id est in patulo, iacent sacra, id est execrabilia, dire mortis, id est crudelis inferni. Deinde cum dicit: at ille, ostendit Iuno quod hec uictoria in suum cessit preiudicium. Unde dicit: at ille ferox, scilicet Hercules, triumphat de me, rupto carcere umbrarum, id est animarum; quasi dicat: non tantum displicet michi quod sic reliquit infernum fractum et detectum, sed quia per hoc uidetur triumphasse de me et in contemptum mei. Superbifica manu ducit canem atrum, scilicet Cerberum, per urbes Argolicas, id est Grecas. Cuius terror tantus est, quod ego uidi diem labantem, id est trepidantem, uiso Cerbero pauidumque solem, scilicet ex terrore eius; me quoque inuasit tremor, et intuens, id est dum intueor, tetra colla deuicti monstri, scilicet Cerberi, timui imperasse, scilicet Herculi talia pericula. Deinde cum dicit: leuia sed, ponit Iuno timorem suum de inuasione celestium. Et primo timorem suum exprimit; secundo quod rationabiliter timeat ostendit, ibi: *robore expenso*. Quantum ad primum dicit: sed leuia nimium queror, id est illa, de quibus nunc conquesta sum, leuia et parua sunt nimis respectu eorum que timeo, quia timeo celo. Unde dicit: celo timendum est, scilicet ne uiolenter occupetur; unde subdit: ne qui uicit ima, puta terrestria et infernalia regna, summa occupet: sceptra preripiet patri, scilicet Ioui. Nec ueniet lenta uia, scilicet pacifice ascendendo, in astra ut Bachus, sed queret iter ruina, id est uiolenter et per pugnam in aliorum ruinam ascendet, quia nec parem nec superiorem uolet habere, sed deiciet omnes, et uolet regnare mundo uacuo, id est celo ab aliis euacuato. Deinde cum dicit: robore, docet se rationabiliter timere, quia Hercules de actibus suis fortibus superbit et sperat uincere ex hoc, quod alias ipsum celum tulit. Unde dicit: tumet, id est superbit, scilicet Hercules, robore expenso, id est de factis in quibus expendit robur suum, et didicit ferendo celum posse, scilicet ipsum, uinci uiribus suis. Quomodo autem tulerit celum docet subdens: subdidit mundo, id est celo, caput. Fingunt poete quod Athlas gigas celum portat; cum autem in gigantomachia uellet iuuare gigantes contra deos, rogauit Herculem quod interim portaret celum pro eo, qui, supponens celo caput, irreflexibiliter portauit illud. Et ideo dicit: nec labor immense molis, scilicet quam portauit, flexit humeros, seditque, id est quieuit, polus medius Herculeo collo. Immota ceruix tulit celum et sidera et me prementem. Iuno enim se fecit ponderosam ut Herculem fortius premeret et opprimeret; et ex quo Hercules talia fecit, patet quod querit ad superos uiam. Deinde cum dicit: perge, ira, concitat Furias infernales in Herculem. Et circa hoc duo facit, quia primo iram suam in Herculem concitat; secundo quod furia agitandus sit determinat, ibi: *iam Stiga*. Quantum ad primum dicit: perge, ira, perge et opprime, scilicet Herculem, meditantem magna, iam ipsa lacera, id est tu ira que laceras animos hominum, congredere manibus tuis; quasi dicat: noli sicut hactenus habere mediatorem ad exequendum odia tua, sed tu ipsa prosequere ea. Unde subdit: quid tanta mandas odia? scilicet aliis exequenda. Discedant fere, scilicet quibus solebas infestare Herculem, uacet ipse Euristeus fessus imperando, supple: et tu ipsa aggredere Herculem persecutionibus maioribus. Et tangit maiores persecutiones quas potest ei facere dicens: emitte Titanas, id est gigantes, ausos rumpere imperium Iouis - qui enim ausi sunt aggredi Iouem, possunt forte preualere contra Herculem -, laxa specum Siculi uerticis, id est ubi ignis Ethneus erumpit, ut ibi absorbeatur, tellus Doris, a qua lingua tercia Grecie dorica dicitur - sed hic ponitur pro Sicilia, ut docet fabula, que talis est: fuit quidam gigas Tiphoeus nomine terra genitus, qui uelut principalis fuit inter illos, qui deos expugnare uolebant. Quem Iupiter deiectum oppressit insula Sicilie, in qua sunt tres montes magni, scilicet Pelorus, quo premitur dextera huius gigantis, Pachinus, quo premitur eius sinistra, Lilibeus, quo premuntur eius crura. Caput uero est sub Ethna. Cuius expiratione et respiratione incenditur flamma; qui frequenter conatur, resurgere uolens, excutere montes istos, et ex hoc contingit ibi saepius terre motus. Alloquens ergo Iuno iram suam optat ut leuetur iste gigas a superposita terra, ut possit inuadere Herculem; unde dicit: tellus Doris tremens gigante excusso, quia quociens ille gigas uolens resurgere nititur excutere montes quibus opprimitur, tociens est ibi tremor terre, leuet colla supposita, scilicet predictis montibus, colla dico terrifici monstri, scilicet Tiphoei gigantis. Mouenda iam sunt bella, quasi dicat: non differam, quia iam instat tempus bellandi contra Herculem: dies clarescit. Humana tempne, quasi dicat: talibus auxiliis utendum est contra Herculem, que sunt supra homines. Nichil enim humanum poterit contra eum, et ideo humana tempne, id est contempne, et quere maiora contra eum. Deinde cum dicit: iam Stiga, concitat Furias infernales contra Herculem. Et circa hoc duo facit, quia primo, conuertendo se ad Herculem, Furias ei infernales intentat; secundo Furias ipsas ad infestandum Herculem inuitat, ibi: *incipite*. Dicit ergo: *o Hercules, ferox credis iam Stiga, accusatiuus grecus est, id est fluuium infernalem, et manes, id est deos mortuorum, fugisse?*, supple: *sed non erit ita, quia hic, id est in hoc, tibi ostendam inferos*. Reuocabo discordem deam - nota quod, cum tres sint Furie, que dicuntur Eumenides dee, scilicet Allecto, Thesiphone et Megera, tamen a diuersis diuersimode distinguntur. Fulgentius enim primo libro Mithologie sue distinguit secundum interpretationes nominum, dicens quod *Allecto grece impausabilis dicitur; Thesiphone quasi titophane, id est istarum uox; Megera autem quasi megaleris, id est magna contentio. Primum est ergo non pausando furiam concipere, secundum est in uocem erumpere, tercium iurgium protelare*. Ysidorus uero Ethymologiarum libro UIII capitulo ultimo dicit sic: *aiunt et tres Furias feminas crinitas serpentibus, propter tres affectus, qui in animis hominum multas perturbationes gignunt, et interdum cogunt ita delinquere, ut nec fame nec periculi sui respectum habere permittant. Ira, que uindictam cupit; cupiditas, que desiderat opes; libido, que appetit uoluptates*. Quamuis autem quelibet istarum sit causa discordie, precipue tamen ira; et ideo, quia secundum distinctionem Fulgentii omnes Furie ad iram uidentur reduci, secundum diuersos gradus ita, quod maximus gradus ire uidetur attribui Megere, potest dici quod hic uocat discordem deam Megeram; unde et in sequentibus eam specialiter euocat. Dicit ergo: reuocabo, scilicet ad te infestandum, discordem deam, id est Megeram, conditam alta, id est profunda, caligine, ultra exilia nocentum, qui scilicet tamquam exules dampnati sunt ad penam, quam, scilicet deam discordem uel Megeram, caligine munit ingens specus, id est antrum, montis oppositi; unde non est ad eam facilis accessus. Educam et extraham e regno imo Ditis, scilicet regis inferni, quicquid relictum est, scilicet ut possit tibi nocere, uel ueniet, scilicet sponte sua, et, - utinam scilicet ita sit -, ueniet inquam, Scelus inuisum, id est odiosum, quo scilicet aliquis deseuit in se uel in suos; unde, magis explanans se, subdit: feroxque Impietas suum semper lambens sanguinem, id est talis impietas agitet Herculem, qua gaudeat effundere suum et suorum sanguinem, Errorque, scilicet ueniet, ut alienet a uera cognitione mentem eius, et Furor semper armatus in se, id est contra se. Hoc, scilicet furore, hoc, ut ministro, scilicet ad infestandum Herculem, utetur dolor noster. Deinde cum dicit: incipite, inuitat Furias infernales ad infestationem Herculis. Et circa hoc duo facit, quia primo istas Furias concitat; secundo quod sibi in reprehensionem obici posset despicit et condempnat. Quantum ad primum dicit: o famule, id est o Furie, que estis famule, Ditis, id est regis inferni, incite, id est uocate, id est que estis uocate et prouocate a me, concutite ardentem pinum, id est facem ardentem de pinu concitate. Loquitur Furie ad modum alicuius, qui exhortatur alium portantem facem ad accendendum alicubi ignem, quia, ne fax extinguatur, oportet eam mouere et quasi concutere; sic sorores accensure ignem ire uel furie in mente hominum dicuntur portare faces ignitas, quas ne extinguantur antequam ignem accenderint, dicuntur eas mouere et concutere. Et Megera, scilicet quam supra uocitat deam discordie, ducat agmen, scilicet Furiarum, agmen dico horridum anguibus, quia, ut supra dictum est, finguntur Furie esse crinite anguibus, atque manu luctifica, id est faciente et causante luctum, corripiat uastam trabem rogo flagrante, id est de rogo flagrante; quasi dicat: accipiat magnam facem, tamquam trabem uehementer ardentem, tamquam extractam de magno igne. Et ad quid uult hoc fieri docet subdens: hoc agite, scilicet o Furie, petite, scilicet ab Hercule, penas uiolate Stigis; quasi dicat: non puniatis eum tantum propter me, sed quia uiolauit clausuram inferni et detexit Stigem, que deberet esse latens tamquam operta; concutite pectus, scilicet uestrum ad iram, acrior ignis mentem, scilicet uestram, excoquat, id est sollicitet, scilicet ad uehementer puniendum, quam, scilicet ille ignis, qui furit Ethneis caminis, ut percitus, id est motus, magno furore Alcides, id est Hercules, possit agi, id est agitari, captus animum - synodochica constructio est, ut nudus pedes -, id est ut in animo capiatur per alienationem mentis. Deinde cum dicit: nobis prius, euacuat illud quod in reprehensionem huius facti possit ei obici. Et circa hoc tria facit: primo ponit illud quod a fautoribus Herculis possit ei obici, scilicet quod magis digna esset insanire et furere Iuno, quam tam uirtuosus homo sicut est Hercules; unde dicit: nobis prius insaniendum est, scilicet quam Herculi. Iuno cur non furit?; quasi dicat: digna esset furere, que tali uiro tanta mala parat. Secundo cum dicit: me, me, hanc insultationem, tamquam non iustam, sub yronia quadam euacuat; unde dicit: o sorores - tres Furias alloquitur, que inter se sorores dicuntur -, uersate me, me primam deiectam, id est alienatam, mente mea, si apparo, id est diligenter paro, quicquam facere dignum nouerca; quasi dicat: non debetis hoc facere, quia si ego facio aliquid quod dignum est nouerca facere priuigno, non propter hoc debeo agitari insania, maxime cum odium inter nouercam et priuignum sit famosum. Tercio cum dicit: iam odia, deridet Herculem furentem et fautores eius dicens: iam, scilicet cum Hercules furiosus fuerit, mutentur odia mea. Que enim prius uolui filios eius fuisse mortuos, nunc opto ut uiuant, ut ipse furiosus possit eos interficere manu propria; unde dicit: precor, scilicet cum iam furiosus fuerit, reuersus, scilicet domum, natos uideat incolumes, et precor ut redeat manu fortis, scilicet ne quis a furialibus actibus possit eum impedire. Inueni diem, scilicet postquam furens factus est, quo uirtus Herculis inuisa, id est odiosa, nos iuuet, scilicet ad persequendum ipsum et suos. Me uincat, scilicet plus nocendo sibi quam ego potui, pariter et se, scilicet uincat, ut qui cetera monstra deuicit a se furente uincatur, et cupiat mori reuersus ab inferis, scilicet propter mala, que sibi in furia illaturus est. Hic, id est in hoc, quod uincit se, prosit michi, scilicet ipsum Ioue esse genitum, quia propter hoc nullus poterit eum impedire a perficiendo illud quod furiosus uoluerit. Stabo, scilicet ego, ut iuuem eum in mala sua, et librabo manum, eius scilicet ad rectum situm, ut certo neruo exeant emissa tela, scilicet dum uult deseuire in suos, regam furentis arma, scilicet ne deficiat in petendo se et suos, pugnanti Herculi, scilicet contra se et suos, tandem fauebo - scelere perfecto licet, id est licitum est ut, genitor, scilicet Iupiter, admittat in celum illas manus; quasi dicat: cum me iuuante tantum scelus perfecerit, ut suos interficiat et in eos deseuiat, tunc ponat eum pater suus in celo sicut promisit; et est derisio super eo quod Iupiter promisit quod Herculem deificaret.
|
|
|
|
Quia, ut prius dictum est, ad poetam tragicum pertinet describere luctuosos casus magnorum uirorum, solent autem de talibus multi esse rumores in populo et diuersa ferri iudicia, ideo Seneca in suis tragediis, ad representandum tales rumores et talia iudicia populi, interpolatim introducit chorum de talibus canentem. Et accipitur hic chorus pro chorea, cuius carmen describitur metro pindarico dimetro anapestico, et sicut mos est poetis liricis interponit quandoque uersus precisos, id est non completos, qui compleant sensum uersus longioris. Scribit enim Seneca tragedias uariatis metris, quod est proprium poetarum liricorum. In hoc autem cantu chori duo facit: primo enim, occasione factorum Herculis, uaria iudicia hominum de uita humana ponit; secundo, ut faciat locum sequenti carmini, personas in eo loquentes introducit, ibi: *sed mesta*. Circa primum duo facit: primo enim, occasione illa qua Hercules iuit ad infernum, docet quod omnes homines naturaliter tendunt illuc; secundo, quia Hercules a tanta excellentia glorie cecidit in furiam, docet quod securius est uiuere in parua fortuna quam in magna, ibi: *alium multis*. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quod pauci bene utuntur tempore uite sue; secundo interponit consilium populare de uita presenti, ibi: *dum fata*; tercio ostendit quod omnes homines naturaliter tendunt et accelerant ad infernum, ibi: *properat cursu*. Circa primum facit tria, quia primo tangit affectus, secundum quos homines disponunt uitam suam; secundo ostendit quomodo secundum hos affectus diuersi diuersimode uiuunt, ibi: *ille superbos*; tercio quod pauci bene utuntur tempore uite sue recogitando breuitatem eius, ibi: *nouit paucos*. Ponit ergo primo duos affectus, quibus omnes homines agitantur, cuiusmodi sunt spes de futuro bono et timor de futuro malo; unde dicit: spes sollicite, id est que faciunt homines sollicitos in dispositione uite sue, metusque trepidi, id est qui faciunt homines trepidos de malo futuro, turbine magno urbibus errant, quia fere omnes, qui urbes inhabitant, agitantur hiis affectibus. Non facit autem mentionem de aliis duobus affectibus, scilicet gaudio et tristicia, quia opera hominum ordinantur ad aliquid futurum, de quo est spes uel timor; gaudium autem et tristicia de presentibus sunt. Deinde cum dicit: ille superbos, docet quomodo secundum hos affectus diuersi diuersimode uiuunt. Quidam enim timore paupertatis nimis auare custodiunt diuicias, quidam omnia, que faciunt, spe laudis et glorie faciunt, quidam semper in litibus fori et iurgiis spe lucri conuersantur. Quantum ergo ad primum dicit: ille, id est aliquis de populo urbis, expers sompni, scilicet propter sollicitudinem circa diuicias custodiendas, colit aditus superbos, id est introitus uel uias pulcre et superbe paratas, regum - hoc pro tanto dicit, quia non libenter admittunt nisi diuites et potentes, cuiusmodi sunt reges -, et duras fores, id est portas, quas dicit duras, quia pauperibus sic apparent, quod nec ibi eis aliquid datur nec ipsi ingredi permittuntur; quasi dicat: quidam sunt studiosi ad faciendum pulcras portas et fortes, ut ibi potentes admittant et pauperes arceant; ac opes nullo fine beatas, quia ad nullum bonum ordinat eas, uel ipse nullo fine beatus, quia nullum habet finem in quo quiescat appetitus eius, et ideo non habet quicquid uult et per consequens non est beatus, quia beatus est qui habet quicquid uult, componit, id est congregat, et gazis inhians in auro congesto pauper, scilicet est, quia non sufficiunt uoluntati sue diuicie, quantumcumque multiplicentur. Quantum uero ad secundum dicit: fauor populi et uulgus attonitum mobile magis fluctu, id est quam fluctus, illum, scilicet qui facit largas expensas spe laudis et glorie, tumidum, id est superbum, tollit, id est extollit, aura inani, id est inutili fama. Quantum uero ad tercium dicit: hic, id est alius, uendens rabiosa, id est impetuosa, iurgia clamosi fori improbus, supple: existens, locat iras et uerba, ut scilicet sic adquirat uictum: tales sunt aduocati, qui in foro placitant et interdum ad iras et iurgia commouentur. Deinde cum dicit: nouit paucos, ostendit quod pauci bene utuntur tempore uite sue deputato. Unde dicit: secura quies, scilicet ab exterioribus negociis, nouit paucos, qui memores uelocis eui, id est etatis uelociter transeuntis, tenent, id est in usum sui retinent, tempora numquam reditura. Ille tenet tempus in usum suum, qui omni tempore cogitat quomodo sibi et uiuendum et moriendum est; propter quod ad Paulinum de breuitate uite scribit Seneca sic: *uiuere tota uita discendum est et, quod magis forte miraberis, tota uita discendum est mori*; et cito post: *magni, michi crede, et supra humanos errores eminentis uiri est nichil ex suo tempore dilabi sinere, et ideo eius uita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum sibi uacaui*. Deinde cum dicit: dum fata, ponit populare consilium. Unde dicit: dum fata, id est fatalis dispositio uite humane, sinunt, id est permittunt, uiuite leti, id est in leticia et iocunditate. Hoc si ad leticiam corporalem, que accenditur in delectationibus corporalibus, refertur, popularis suasio est, que, ut multum, sensum sequitur; si uero ad leticiam animi, qui, bene dispositus, non tristatur aduersis nec frangitur infortuniis, consilium philosophicum est. Deinde cum dicit: properat, docet quod omnes homines naturaliter ad infernum properant. Infernus apud poetas mors intelligitur. Et circa hoc duo facit: primo enim docet quod omnes naturaliter tendunt ad inferos; secundo, conuertens sermonem ad Herculem, arguit eum quod tantum accelerauit adire infernum, ibi: *nimium*. Quantum ad primum dicit: uita, scilicet humana, properat, id est festinat, cursu citato, id est accelerato: rota precipitis anni uersatur die uolucri, id est ueloci. Sorores: nota quod sorores tres Parcas dicit, de quibus dicit Ysidorus Ethymologiarum libro UIII capitulo ultimo: *Parcas per antifrasim appellatas, quod minime parcant. Quas tres esse uoluerunt: unam, que uitam hominis ordiatur; alteram, que contexat; terciam, que rumpat*. Uel per sorores intelligit tria fata, de quibus dicit Ysidorus ibidem: *Tria fata fingunt esse in colo et in fuso digitisque fila ex lana torquentibus, propter tria tempora: preteritum, quod iam in fuso netum atque inuolutum est; presens, quod inter digitos nentis trahitur; futurum, in lana que colo implicata est, et quod adhuc per digitos nentis ad fusum tamquam presens ad preteritum trahendum est*. Et quamuis Ysidorus inter Parcas et fata uideatur distinguere secundum rationes nominum, tamen secundum rem idem sunt; unde Fulgentius Mithologie libro I: *Tria etiam ipsi Plutoni destinant fata, quarum prima Cloto, secunda Lachesis, tercia Attropos - clotos enim grece euocatio dicitur, Lachesis uero sors nuncupatur, Attropos quoque sine ordine dicitur -, hoc uidelicet sentire uolentes quod prima sit natiuitatis euocatio, secunda uite sors, quemadmodum quis uiuere possit, tercia mortis condicio, quando sine lege uenit*. Dicit ergo: sorores, scilicet Parce uel fata que humanam uitam disponunt, peragunt dura pensa, id est consilia, uel quia pensum dicitur illud quod datur uel liberatur sub certa quantitate uel pondere de lino uel lana ad opus mulieris, possunt hic pensa dici tempora certa data cuilibet ad uiuendum, nec reuoluunt retro fila sua, id est tempora iam transita non reducunt. At, pro sed, gens hominum fertur obuia rapidis, id est uelocibus, fatis, id est fertur uelociter obuia morti, incerta sui, quia nullus potest esse certus quando debet mori: ultro, id est sponte ex condicione nature, Stigias, id est infernales, querimus undas, id est spontanea condicione nature tendimus ad mortem. Deinde cum dicit: nimium, arguit Herculem quod ante diem mortis uoluit adire infernales domos, cum ipse et omnes homines necessitate nature illuc tendant. Unde dicit: *o Alcide, id est Hercules nepos Alcei, forti pectore nimium properas uisere mestos manes, id est deos infernales*. Ysidorus Ethymologiarum libro UIII capitulo ultimo: *Manes deos mortuorum dicunt, quorum potestatem inter lunam et terram asserunt; a quibus et mane dictum existimant; quos putant ab aere, qui manus uel manes est, id est rarus, manes dictos, uel quia late maneant per auras, siue quia mites sunt, immanibus contrario hoc nomine appellantur. Apuleius autem ait eos per antifrasim dici manes, hoc est mites ac modestos, cum sint terribiles et immanes, ut Parcas et Eumenida*. Certo ueniunt; quasi dicat: non oportet ita properare, quia Parce, id est sorores ille que humanam uitam dispensant, certo ueniunt ordine, et bene dico certo, quia nulli licet cessare iusso, id est ab eo quod iussum est et stabilitum per eas, nulli, scilicet licet, proferre, id est porro ferre, id est procul ultra terminum, scriptum, id est diffinitum, diem: citatos, id est uocatos secundum legem nature, populos recipit urna, id est sepulcrum. Uel hoc dicit quia solebant antiquitus mortuorum corpora comburere et cinerem recondere in urna; unde de cinere corporis Achillis combusti dicit Naso XII de Transformatis: *et de tam magno restat Achille nescio quid paruum, quod non bene compleat urnam*. Deinde cum dicit: alium multis, docet securius esse uiuere priuatim et in parua fortuna, quam in magna fortuna gloriosum esse, quia tales quandoque cadunt nimis grauiter et profunde, sicut fuit de Hercule. Unde dicit: gloria tradat alium multis terris, id est gloriosus habeatur in multis terris, et fama garrula laudet, scilicet eum, per omnes urbes tollatque, id est efferat, parem celo et astris, sicut fuit de Hercule; alius eat sublimis curru, scilicet propter gloriam et diuicias uel propter uictorias et triumphos: sed me tegat, id est protegat uel abscondat, mea tellus secreto lare, id est in domo, tutoque; quasi dicat: sint alii ita gloriosi, sed utinam ego latitem in terra mea, in aliqua domo paruula, tuta et secura. Quare autem hoc optet, subdit dicens: cana senectus uenit ad pigros; quasi dicat: qui tamquam pigri manent in domo nec exponunt se laboribus et periculis, ubi frequenter iuuenes moriuntur, uiuunt usque ad canam senectutem; et fortuna sordida, que scilicet caret fama magnorum factorum, parue domus, id est pauperis familie, sedet humili loco sed certa, hoc est secura; sed animosa uirtus, qualis erat uirtus Herculis, alte, id est profunde, cadit, hoc est grauiter. Deinde cum dicit: sed mesta, ut faciat locum sequenti carmini, inducit personas quibus attribuitur, cuiusmodi sunt coniunx Herculis et pater Amphitrion; de tercia, scilicet Lico, non facit mentionem. Unde dicit: sed Megera, scilicet uxor Herculis, mesta uenit crine soluto parensque Alcide, id est Amphitrion parens Herculis, graditur tardus senio.
|
|
|
|
In carmine tercio continetur actus secundus huius tragedie, qui est de persecutione Lici in Megeram uxorem Herculis. Et habet hec pars tres partes, in quarum prima Megera absentiam Herculis uiri sui deplorat; in secunda ostenditur quomodo Licus Megeram infestat, ibi: *non uetera*; in tercia chorus hanc infestationem deplorat, ibi: *o Fortuna*. Prima habet duas, quia primo Megera absentiam Herculis et eius infortunia deplorat; secundo Amphitrion pater Herculis ipsam consolatur et confortat, ibi: *o socia*. Prima pars habet duas, quia primo finem infortuniorum suorum implorat; secundo ipsa infortunia narrando deplorat, ibi: *nulla*. Scribitur autem hoc carmen metro archilochico trimetro iambico sicut et primum. Orat ergo primo deum ut infortuniis suis finem imponat dicens: o magne rector Olimpi, id est celi, et arbiter, id est iudex, mundi, statue iam tandem, id est finaliter, modum, id est mensuram, tam grauibus erumpnis finemque cladi, scilicet nostre. Deinde cum dicit: nulla lux, deplorat infortunia primo uiri sui; secundo domus sue, ibi: *prosperum ac felix*. Circa primum nota quod iste planctus fit pro tempore illo, quo Hercules cum Theseo adierat infernum. Duo ergo facit: primo enim plangit laborem et infortuniorum assiduam et continuam uexationem; secundo indignam remunerationem, ibi: *quid ista prosunt?*. Circa primum duo facit, quia primo continuam laborum uexationem deplorat; secundo eam exemplis declarat, ibi: *numquid immunis*. Quantum ad primum dicit: nulla lux, id est dies, umquam secura, scilicet a periculo et molestia, fulsit michi: finis alterius mali gradus, id est principium, est futuri. Quod patet, quia reduci, id est Herculi reuertenti ab uno periculo deuicto, protinus paratur nouus hostis; antequam contingat domum letam, scilicet pro reditu suo, exeat iussus, id est exire iubetur, ad aliud bellum; nec datur ulla requies aut ullum tempus, scilicet quietum a labore et periculo, nisi dum iubetur. Et facta iussione, statim sequitur Iuno a prima infesta, id est ualde infesta, quia ipsum in aggrediendis, quantum potest, impedit et hostes et monstra iuuat. Deinde cum dicit: numquid immunis, exemplis declarat continuam uexationem Herculis. Et est primum exemplum de duobus serpentibus, quos Iuno immisit ad Herculem, dum adhuc in cunis esset, ut ipsum occiderent; quos ipse manibus apprehensos strangulauit. Unde dicit: numquid etas infantis immunis fuit?, scilicet a periculo; quasi dicat: non. Monstra superauit ante quam nosse posset, quia nondum etatem habuit ad discernendum. Angues cristati caput - synodoches est -, ferebant ora gemina, id est ad mordendum puerum, contra quos obuius infans reptauit, scilicet super manus et pedes, quia nondum illius etatis erat ut super pedes tantum ambulare posset, intuens igneos oculos serpentum remisso ac placido pectore, quasi nichil horrens aut timens; et tumida, id est inflata, guttura elidens tenera manu, artos, id est strictos, nodos tulit, id est intulit, serenis uultibus, scilicet et sic strangulauit serpentes; prolusit ydre, id est in hoc facto fuit quasi preludium ei quod postea fecit de ydra. Secundum exemplum est de ceruo habente cornua aurea, quem cum esset uelocissimus, tamen uelocitate superauit eum Hercules et currendo cepit. Unde dicit: pernix, id est uelox, fera Menali - nomen silue est -, referens caput decorum multo auro, cursu deprensa est, scilicet ab Hercule. Tercium exemplum est de leone crudelissimo, quem in Nemea silua interfecit et pellem pro spolio abstulit. Unde dicit: leo maximus timor, scilicet existens propter seuiciam et crudelitatem, pressus Herculeis lacertis gemuit. Quartum exemplum est de Diomede, qui pauit equos suos humanis carnibus, quem Hercules occisum tradidit equis suis deuorandum. Dicit ergo: quid memorem dira, id est crudelia, stabula Bistonii gregis, id est equicii Tracii - Bistonia enim idem est quod Tracia -, regemque datum, scilicet Diomedem, pabulum armentis suis?, id est equicio suo. Multitudo enim equorum proprie dicitur equicium; unde armentum et gregem improprie accipit: grex enim est ouium uel caprarum, armentum autem boum. Quintum exemplum est de apro Archadie, qui infestabat homines et bestias et in Menalia silua et in monte Archadie, qui dicitur Herimantus. Unde dicit: solitum - resume sic: et quid memorem suem Menalium, id est illius silue, hispidum solitum densis iugis Herimanti, id est illius montis, quatere, id est concutere, nemora Archadia?, quem tamen occidit Hercules. Consimiliter in Creta horribilem populis deuicit taurum; unde pro sexto exemplo subiungit: taurumque. Resume: et quid memorem taurum non leuem metum, id est non paruum, immo magnum metum - est enim liptote, id est diminutio grauis, ubi minus dicitur et plus intelligitur -, centum populis? - hoc dicit quia Creta olim erat decorata centum ciuitatibus -, et tamen a solo Hercule deuictus est. Septimum exemplum est de eo quod Gerionem regem Hispanie diuitem armenti interfecit et armentum eius abduxit. Unde dicit: pastor triformis - fingitur fuisse triformis, ut dicit Ysidorus Ethymologiarum libro XI, quia *fuerunt tres fratres tante concordie, ut in tribus corporibus quasi anima una esset* -, litoris Carchesii, id est illius fluuii, peremptus, scilicet est, inter remotos greges Hesperie, id est Hispanie, acta, id est ducta, est preda ab occasu ultimo; Citheron, scilicet mons pascualis in Grecia iuxta Thebas, pauit pecus notum Occeano. Hispania enim, de qua abductum est, est iuxta Occeanum, et ideo dicit pecus notum Occeano et quia iuxta illum solebat pasci. Octauum exemplum est de eo quod ingressus torridam zonam fecit uiam, ut ingrederetur mare Occeani, amouendo montes qui obstabant. Unde dicit: iussus, scilicet ab Euristeo rege, qui ad omnia periculosa et laboriosa misit eum, penetrare plagas estiui solis, id est torridam zonam, et, pro id est, adusta regna que medius dies torret, id est urit - sol enim in meridie directe fertur super terram illam -, utrimque, id est ab utraque parte, dextra scilicet et sinistra, uoluit montes, scilicet amouendo eos a loco suo, et abrupto obice et Occeano ruenti fecit uiam. Nonum exemplum ponit de dracone, quem Athlas orti sui custodem fecerat propter poma aurea, que in eo erant, que postea Hercules, sopito dracone, abstulit. Unde dicit: post hec, scilicet facta, que iam dicta sunt, adortus, id est aggressus est, domos nemoris opulenti, scilicet propter poma aurea, tulit, id est abstulit, spolia aurea uigilis serpentis. Decimum exemplum est de ydra, que fuit serpens multorum capitum in Lernea palude, cuius uno exciso capite excreuerunt tria, quam combussit Hercules. Unde dicit: quid?, scilicet memorem. Seua monstra Lerne, id est illius paludis, numerosum malum - hoc dicit propter multiplicationem capitum -, non igne demum uicit et docuit mori?; quasi dicat: sic. Undecimum exemplum est de auibus, que Stimphalides dicuntur, quarum ale tante quantitatis erant, quod uidebantur obscurare solem, et incolebant fluuium Stimphalim, a quo et dicte sunt Stimphalides. Unde dicit: petiit, id est impetiuit figendo sagittis, ab ipsis nubibus Stimphalidas diem, id est solem, obductis pennis, id est ad obducendum expansis alis. Duodecimum exemplum est de baltheo, quem regina Amazonum abstulit, sed Hercules regina deuicta illum reportauit; unde IX Methamorphoseon: *uestra uirtute relatus Termodonciaco celatus balteus auro*. Dicit ergo: regina uidua, scilicet quia caret marito, semper celibis thori, id est casti - regina dico gentis Termodoncie, id est inhabitantis terram iuxta fluuium Termodontem, non uicit illum, scilicet Herculem, immo pocius uicta est ab eo; est enim hic diminutio grauis, quia minus dicitur et plus intelligitur. Hanc uictoriam Herculis non fabulosam, sed ueram, sic texit Orosius de Ormesta mundi libro I dicens quod inter CCCCLXXX et CCCXXX annum ante urbem conditam fama uirtutis Amazonum *excitatas gentes tanta admiratio et formido inuaserat, ut Hercules quoque cum iussus fuisset a domino suo exhibere arma regine quasi ad ineuitabile periculum destinatus, uniuersam Grecie lectam ac nobilem iuuentutem contraxerit, nouem longas naues preparans, nec tamen contentus exagmine uirium ex improuiso aggredi atque insperatas circumuenire maluit. Due tunc sorores preerant, Antiope et Orithia. Hercules mari aduectus incautas inermesque et pacis incuria desides oppressit. Inter cesas captasque quam plurimas due sorores Antiope, Menalippes ab Hercule, Hipolite a Theseo retente sunt. Sed Theseus Hipoliten matrimonio asciuit, Hercules Menalippen sorori reddidit et arma regine precio redemptionis accepit*. Nec turpis labor, scilicet quem sustinuit Hercules pascendo armentum regis Augis, qui et Euristeus, unde dicit: stabuli Augei fugauit manus, scilicet Herculis, audaces ad omne clarum facinus, id est ad omne factum gloriosum et famosum. Facinus enim in bono olim accipi solebat; unde Salustius in prologo Catilinarii: *is michi uiuere atque frui anima uidetur, qui aliquo negocio intentus preclari facinoris aut bone artis famam querit*. Deinde cum dicit: quid ista prosunt?, indignam plangit remunerationem Herculis pro tot factis nobilibus. Unde dicit: quid prosunt ista?, scilicet Herculi, id est quam utilitatem pro hiis consecutus est? Quasi dicat: nullam, immo pocius dampnum et malum, quia orbe defenso caret, quia iam est in inferno. Terre sensere auctorem pacis sue abesse terris. Deinde cum dicit: prosperum, deplorat casum domus proprie. Et circa hoc duo facit: primo enim hunc casum deplorat; secundo Herculem ad huius uindictam inuitat, ibi: *sed non tenebit*. Circa primum notandum quod Megera fuit filia Creontis regis Thebanorum, quem quidam Licus nomine occidit una cum filiis et regnum Thebanorum occupauit et istam Megeram uxorem habere uoluit; fuit autem iste Licus quondam ab Hercule actus in exilium. Deplorans ergo Megera domus sue infortunia, primo ponit peruersitatem uulgarium iudiciorum dicens: scelus prosperum ac felix, id est prospere et feliciter gestum, uirtus uocatur, scilicet a uulgo. Secundo cum dicit: sontibus, deplorat aduersitatem fortune dicens: boni parent, id est obediunt, sontibus, id est malis, scilicet dum eis subiciuntur aduersitate fortune, ius est in armis, id est quod quis adquirit ui armorum reputat ad ius suum pertinere, opprimit leges, id est legum iusticiam, timor, scilicet armorum. Tercio cum dicit: ante, plangit specialiter infortunium domus sue dicens: uidi gnatos uindices, id est fratres meos, qui grati existentes patri uoluerunt uindicare paternum regnum ab inuasore; et hoc est quod dicit: uidi gnatos uindices paterni regni truculenta manu, scilicet Lici inuasoris, cadere ante ora nostra, id est in conspectu nostro, ipsumque, scilicet Licum, occidere stirpem ultimam nobilis Cadmi, scilicet filii Agenoris regis, qui fundauit Thebas et regnauit in eis primus, uidi regium decus capitis, id est coronam, que est decus capitis regalis, raptum cum capite, scilicet regis Creontis patris mei. Quis fleat fatis, id est fatalibus casibus, Thebis?, id est apud Thebas, id est quis est apud Thebas, cui uacet fletum impendere fatis suis? Ferax terra deorum, quia multi dii sicut Bachus et alii nati fuerunt Thebis, quem dominum tremit? - despectiue legendum; quasi dicat: uilem dominum habet, scilicet Licum exulem Herculis -, terra dico e cuius aruis eque fecundo sinu orta iuuentus stetit cum stricto ferro. Tangit hic fabulam de Cadmo, qui, cum interfecisset serpentem martium iuxta locum ubi conditurus erat ciuitatem, audiuit Palladem precipientem quod dentes illius serpentis tamquam semina commendaret terre; quod cum fecisset, creuerunt de terra milites armati, qui statim pugnauerunt et ceciderunt mutuis uulneribus, exceptis quinque, qui erant socii Cadmi ad condendum Thebas. Cuiusque muros Amphion natus Ioue struxit, id est construxit, trahens saxa modulatu canoro - fingitur quod Amphion citharizando attraxit lapides et coegit conuenire et coaptare se in muros -, in cuius urbem parens diuum, scilicet Iupiter pater deorum, non semel, scilicet sed frequenter, uenit celo relicto, puta quando de Semele genuit Bachum et de Dane Perseum, hec, scilicet terra, que celites, id est deos, recepit et que fecit, quia ibi nati sunt illi qui postea dii facti sunt sicut Bachus et Perseus, et - fas sit loqui - fortasse faciet, quia scilicet adhuc recuperabit statum suum, sordido premitur iugo. Cadmea proles, id est o plebs Thebana, que es proles Cadmea, et cinis Ophionius, id est serpentinus, quia de dentibus serpentis nati sunt Thebani, ut dictum est - ophi enim grece serpens uel coluber dicitur -, quo recidistis?, id est in cuius dominium et subiectionem. Tremitis ignauum exulem, scilicet Licum, carentem finibus suis, quia in exilium actus erat, grauem nostris, scilicet finibus. Qui persequitur, scilicet Hercules uir meus, qui persequitur scelera terra, id est in terra, quique persequitur scelera mari, id est in mari, ac manu iusta confregit seua sceptra, quia multos tyrannos deuicit, nunc absens seruit, quia ego et proles, quam de eo habeo, ad seruitutem petimur interfecto patre et fratribus, fertque, id est patitur in suis, que fieri ueta, id est prohibet, scilicet seruitutem et tyrannidem, quod patet quia Licus exul Herculis tenet Thebas, scilicet in dominio. Deinde cum dicit: sed non tenebit, inuitat Herculem ad uindicandum Thebanos de Lico. Et circa hoc tria facit, quia primo Lico minas intentat; secundo ad uindicandum Herculem inuitat, ibi: *assis hospes*; tercio propter difficultatem redeundi ab inferno et dilationem uindicte plorando desperat, ibi: *si qua te*. Quantum ad primum dicit: sed non tenebit; quasi dicat: ita dixi, quod Licus tenet Thebas, sed non tenebit sic diu. Aderit, scilicet Hercules, et penas petet, scilicet a Lico, subitusque, id est ex improuiso, emerget ad astra, id est ad mundum, qui illustratur lumine astrorum; inueniet uiam, scilicet ut emergat de inferno, aut facies, scilicet uiam, si non est. Deinde cum dicit: assis hospes, inuitat Herculem ut ueniat ad uindicandum. Et circa hoc tria facit, quia primo inuitando Herculem etiam infernum spoliari mortuis petit; secundo se de hoc, quod tanta petiit, reprehendit, ibi: *magna sed*; tercio, ut exaudiatur, sacrificia promittit, ibi: *tibi, o*. Quantum ad primum dicit: assis hospes, id est qui hospitaris in locis extraneis, et remees tuis, id est redeas ad tuos, ueniasque tandem uictor ad uictam domum, scilicet meam. Emerge, coniunx, scilicet de inferno, atque manu abrumpe tenebras depulsas, id est depellendo eas abrumpe; si uetito, id est tibi prohibito, nulla uia iterque clausum est, redi diducto orbe, id est diuiso et dirupto orbe, et emitte quicquid possessum latet atra nocte, scilicet inferni. Qualis quondam stetisti querens iter flumini citato, id est ueloci, dirutis iugis, id est coniunctionibus montium. *Iuga* enim *montium eo appellata sunt quod propinquitate sui iungantur*, ut dicit Ysidorus Ethymologiarum libro XIII. Tangit quomodo Hercules torrenti Thessalie inundanti fecit nouam uiam diuidendo obsistentes montes, ne agri submergerentur. Quomodo autem per Herculem iuga diruta sunt manifestat, cum subdit: cum mons impulsus pectore huc et illuc cecidit uasto, id est magno, impetu; patuere Tempe scissa, id est uisa sunt loca umbrosa siluarum ab inuicem diuisa, et rupto aggere, scilicet montium, torrens Thessalus cucurrit noua uia. Qualis, inquam, eras tunc, cum ista faciebas, talis erumpe, nunc, petens patriam parentes et liberos et efferens, id est ad superiora ferens, tecum quicquid etas auida abscondit per tot annorum gradus, id est omnes homines, qui a magno tempore consumpti etate ad inferos descenderunt, educens tecum, redde, scilicet nobis, terminos rerum, id est possessionum quas possederunt parentes et ius est ut nos possideamus, et age ante te populos oblitos sui lucisque pauidos, quales sunt illi qui ab olim mortui sunt. Et bene dico quod debes hoc facere, quia spolia sunt indigna te, si tantum quantum imperatum est refers, scilicet et non plus. Deinde cum dicit: magna sed, de eo quod tam magna petiit se ipsam reprehendit. Unde dicit: sed nimium magna, id est nimis sunt illa magna que, ignara nostre sortis, id est dum ignoro que sit nobis sors destinata. Unum illum michi diem, scilicet redde, quo te tuamque dexteram amplectar, querarque, scilicet tantum, lentos reditus nec mei memores, id est de hoc tantum conquerar, quod lente redis, tamquam non sis memor mei. Deinde cum dicit: tibi, o deorum, ut sua petitio exaudiatur sacrificia offerre promittit. Et circa hoc duo facit, quia primo sacrificium promittit; secundo quantum ualeat sibi reditus Herculis ostendit, ibi: *tum restitutas*. Quantum ad primum dicit: o ductor deorum, scilicet Iupiter, indomiti tauri tibi ferent centena colla, scilicet ad immolandum, et o potens frugum, scilicet Ceres dea frugum, tibi reddam sacra secreta - dicit secreta quia sacra Cereris solebant fieri de nocte, quod est tempus secretum -, et, o Ceres, ego tacita, id est silens et quieta, iactabo tibi multa fide longas faces Eleusis, id est illius ciuitatis, in qua colebatur specialiter; unde Ouidius IU de Fastis: *qua nunc Cerealis Eleusis*, ubi in honore Cereris iactabantur faces accense, quia cum face accensa quesiuit filiam suam Proserpinam. Deinde cum dicit: tum restitutas, ostendit quantum ualeat sibi reditus Herculis, docens quod per reditum opinabatur fratres suos reuixisse et patrem regno restitutum esse. Unde dicit: tum, id est tandem, scilicet redeunte Hercule, rebor, id est opinabor, animas restitutas fratribus meis et ipsum patrem moderantem regna sua florere. Deinde cum dicit: si qua te, conuertens sermonem ad Herculem, de adiutorio eius propter difficilem reditum desperat. Unde dicit: si qua te, quasi dicat: ita rogaui te, quod emergeres de inferno in subsidium nostri, sed si qua maior potestas tenet te clausum, scilicet ut erumpere non ualeas, sequimur, scilicet te ad mortem; aut enim sospes omnes defende, scilicet contra Licum, tuo reditu aut omnes trahe, scilicet tecum ad mortem. Et uelut desperans hanc ultimam partem confirmat dicens: trahes, scilicet nos ad te in mortem, nec ullus deus eriget fractos, scilicet Thebanos, qui fracti sunt et bello destructi. Deinde cum dicit: o socia, inducitur Amphitrion pater Herculis consolans nurum suam; et continet ista pars dialogum inter Amphitrionem et Megeram uxorem Herculis. Et primo Amphitrion consolans Megeram promittit reditum Herculis prosperum dicens: o socia nostri sanguinis, id est uxor filii, qui est de sanguine meo, thorum natosque Herculis magnanimi seruans casta fide, concipe meliora mente, id est spera meliora de Hercule, quam dixisti, atque excita animum, scilicet ad meliora sperandum. Profecto, id est certe, aderit, scilicet Hercules ad iuuandum, maior, id est fortior, quam fuit, qualis solet ex omni labore, scilicet adesse - post omnem enim laborem expletum solebat redire fortior. Secundo Megera uelut desperata dicit hanc consolationem procedere ex opinione miserorum, qui quod multum desiderant credunt fieri; unde dicit: miseri credunt facile, id est faciliter fieri, quod nimis, id est ualde, uolunt, id est desiderant. Tercio Amphitrion sententiam istam de miserorum opinione quadam commutatione corrigit; unde dicit: immo quod metuunt nimis, scilicet miseri, numquam putant amoueri posse nec tolli. Quarto Megera hanc sententiam correctam ostendit consonam passioni miserorum, cuiusmodi est timor; et primo docet quod hoc dictum est conueniens timenti dicens: prona est; quasi dicat: dicis bene quod metuentes non putant amoueri malum quod timent, quia timori, id est timenti - est enim emphasis -, fides semper prona est in peius, id est prona est ad credendum mala; secundo cum dicit: dimersus, docet quod ipsa rationabiliter ex desperatione timet dicens: dimersus, scilicet Hercules in inferno, ac defossus et oppressus insuper toto orbe quam uiam habet ad superos?; quasi dicat: nullam. Quinto Amphitrion docet non esse desperandum quin inueniat uiam ad superos per similitudinem duorum periculorum, que euasit. Dicitur enim iuxta torridam zonam esse mare arenosum, quod ad modum maris nostri fluit et refluit, quod Hercules, ut faceret uiam Occeano, transiuit. Unde, sicut inuenit uiam transeundi illud mare, in quo naues nauigare non possunt, ita poterit inuertire uiam emergendi de inferno. Unde dicit: quam tunc; quasi dicat: queris quam uiam habebit Hercules, ut ascendat ad superos, et ego respondeo quod habebit uiam, quam habebat tunc, cum abiit per arentem plagam, id est torridam zonam, et arenas fluctuantes more turbati maris, fretum bis discedens et bis recurrens; et nota quod hoc quam facit hic relationem simplicem: non enim eamdem uiam numero habebit, sed similem in difficultate. De tali mari arenoso fluente et refluente fit mentio in epistula Iohannis presbyteri. Secundum exemplum ponit de eo quod Hercules appulsus in Sirtes, ubi defixa naui, ipse uadauit et ad terram euasit; unde dicit: cumque; quasi dicat: et habebit uiam quam habebat cum deprensus hesit breuibus uadis Sirtium et puppe fixa, deserta rate, maria superauit pedes, quia uacando euasit. *Sirtes* autem secundum Ysidorum libro XIII *sunt arenosa in mari loca. Sirtes autem Salustius a tractu uocari dicit, quod omnia ad se trahant et appropinquanti uadoso mari inhereant*. Sexto cum dicit: iniqua, Megera docet quod hec exempla suam desperationem non tollunt. Et circa hoc duo facit, quia primo ostendit quod hec desperationem suam non tollunt; secundo Licum inuasorem Thebarum ad se uenientem describit, ibi: *sed ecce*. Quantum ad primum dicit: iniqua raro; quasi dicat: licet Hercules tanta pericula, ut tu dicis, euaserit, tamen hoc considero, quod fortuna iniqua raro parcit maximis, id est uiris maxime uirtuosis, qualis est Hercules; nec potest diu se tuto offerre periculis tam crebris. Et huius rationem assignat, quia qui una uice uel duabus euadit, tamen in fine deprehenditur; unde dicit: casus aliquando inuenit, scilicet perdendo illum, quem sepe transit, scilicet dimittendo illesum. Deinde cum dicit: sed ecce, describit Licum inuasorem Thebarum ad se uenientem. Unde dicit: sed ecce Licus concutiens dextra, scilicet sua, aliena sceptra, scilicet patris mei, uenit seuus ac gerens uultu minas et talis et incessu, qualis animo; quasi dicat: tam crudelem se exhibet in gestu, quam est in animo; Licus dico regens opulenta loca urbis Thebane et omne quicquid uberi solo cingit obliqua Focis, id est illa ciuitas in obliquo sita, quicquid Hismenos, id est fluuius ille, rigat, quicquid uidet Citheron, id est mons ille, excelso uertice, id est quicquid uideri potest in excelso uertice illius montis, et quicquid uidet exilis Isthmos, id est promunctorium illud uel insula, findens bina freta, id est duo maria. Deinde cum dicit: non uetera, inducit Licum infestantem Megeram uxorem Herculis. Et circa hoc duo facit, quia primo pro coniugio Megere instat; secundo neganti mortem intentat, ibi: *coniugia*. Circa primum duo facit, quia primo Licus de hoc coniugio deliberat; secundo illud postulat, ibi: *o clarum*. Circa primum duo facit, quia primo ponitur Lici deliberatio; secundo super hoc Megere contemptus uel admiratio, ibi: *quidnam*. Circa primum sic procedit: primo enim inducitur Licus de coniugio Megere uxoris Herculis deliberans; unde primo iactando suam uirtutem, licet ignobilis fuerit, dicit: non possideo ignauus heres, scilicet existens, uetera iura patrie, id est paterne, domus; non sunt michi nobiles aui nec genus inclitum, id est gloriosum, altis titulis, scilicet est michi, sed clara uirtus, scilicet est michi; et quasi paruipendens nobilitatem generis subdit: qui iactat, id est iactando extollit, genus suum, aliena laudat, scilicet facta et non sua. Secundo docet quod, licet per uirtutem alienum regnum occupauerit, tamen non erit regnum stabile, quod sic acquisitum est; unde dicit: sceptra rapta, scilicet nostra uirtute, obtinentur sed trepida manu, quia uiolenta non sunt stabilia; omnis salus, scilicet mea, est in ferro, scilicet quia non habeo amicos et parentes: scias - loquitur secum tamquam cum alio -, quod tenetur ciuibus inuitis, strictus tuetur ensis; unde, quia uiolenter teneo regnum, non ex beniuolentia ciuium, haut, id est non, est stabile regnum, scilicet meum, in alieno loco. Tercio deliberat quomodo regnum stabiliri possit per coniugium contractum cum uxore Herculis; unde dicit: una, id est sola, Megera iuncta thalamis et regali face, id est accepta a me in uxorem et reginam, potest fundare, id est firmare, nostras uires, scilicet ne expugnentur a ciuibus, quibus inuitis regnamus: ducet et nouitas nostra colorem, scilicet regnandi, in genere inclito; quasi dicat: nos qui sumus noui et extranei efficiemur nobiles et clari ducendo talem uxorem, que est de genere claro et inclito. Quarto deliberat quod nisi uelit ei sponte nubere, quod ipse destruet eam et filios, quos habet de Hercule; unde dicit: non reor, id est non opinor, equidem fore, id est contingere, ut recuset ac spernat thoros meos, id est coniugium meum; quod si pertinax impotenti animo abnuit, id est renuit coniugium meum, stat, scilicet decretum in corde meo, tollere penitus omnem Herculeam domum. Quinto, quasi sibi obiciens, ponit unam sententiam contra se: fastus enim et ambitio frequenter premitur odio et obloquio populari; unde dicit: inuidia, scilicet qua alii pro uirtute mea concitantur in odium mei, ac sermo popularis premet, id est opprimet, fastum?, scilicet quem habeo, dum ambio uxorem Herculis et aliena regna. Sexto sibi respondens stat in deliberatione priori; unde dicit: ars prima regni, id est regnandi, est posse pati, scilicet obloquia popularia, ad inuidiam, id est concitantia ad inuidiam; et ideo, si uolumus regnare, oportet pati talia. Temptemus igitur, scilicet explere quod deliberauimus de coniugio uxoris Herculis; et merito debemus temptare: sors dedit nobis locum, id est opportunitatem. Namque ipsa, scilicet uxor Herculis, uelata caput obtentu tristis uestis, id est pretendens tristiciam sub tali ueste, stat iuxta presides deos, id est deos, quorum presidium pro reditu mariti implorat, laterique, scilicet eius, adheret uerus sator, id est genitor uel pater, Alcide, id est Herculis; dicit autem uerus sator despiciens tamquam falsum quod fingitur Iupiter pater Herculis fuisse. Deinde cum dicit: quidnam, inducitur Megera Licum deliberantem contempnens et admirans. Unde dicit: iste, scilicet Licus, lues ac exicium, scilicet existens, nostri generis, id est nostre domus uel familie, quid noui parat? Quid temptat?, scilicet facere; quasi dicat: admiror quid intendat. Deinde cum dicit: o clarum, inducit Licum postulantem coniugium uxoris Herculis. Et continet hec postulatio dialogos tres, quorum primus est Lici et Megere; secundus Amphitrionis et Lici, ibi: *miseranda*; tercius Lici et Megere, ibi: *quod Ioui*. Circa primum sic procedit: primo enim inducitur Licus postulans Megere coniugium; unde dicit: o, scilicet Megera, facilis mea, id est quam faciliter habere potero tamquam meam, si uoluero adhibere uiolenciam; Megera, inquam, trahens clarum nomen a stirpe regia, scilicet quia fuit filia Creontis regis Thebarum, excipe parumper patienti aure uerba, scilicet que ego dicam. Si mortales, id est numquid mortales, agent semper eterna odia nec umquam furor ceptus, id est inceptus, cedat, id est recedat, ex animis, sed arma felix, id est ille cui feliciter euenit, teneat, infelix, id est ille cui infeliciter bellando euenit, paret, id est preparet, scilicet arma ad recuperandum perdita; quasi dicat: non expedit ut ista semper maneant, quia bella nil relinquent; quia bellando, tum, id est tandem, ager squalebit, id est sordebit, scilicet incultus et infructuosus, uastis, id est uastatis, aruis, cinis altus obruet gentes sepultas face subdita tectis, scilicet comburendis; quasi dicat: dum incendia exercentur, cadent domus et obruentur homines et iacebunt sepulti inter cineres. Unde, ad uitandum huiusmodi mala, expedit uictori uelle pacem reduci, uicto necesse est, scilicet pacem reduci, quia alias peribit. Ueni particeps regno, uolens scilicet tecum esse particeps in regno; sociemus animos; et quod geram tibi fidelem societatem, cape hoc fidei pignus: dexteram continge - hoc enim signum pacis et federis erat apud antiquos; unde Latinus de Enea dixit libro UII Eneydos: *pars michi pacis erit dexteram tetigisse tyranni* -; quid truci uultu siles?, scilicet quasi contempnas petitionem meam. Deinde cum dicit: egone, inducitur Megera oblationem Lici contempnens. Et circa hoc duo facit, quia primo despiciendo petitionem eius denegat; secundo ei infortunium in regnando optat, ibi: *dominare*. Quantum ad primum dicit: egone; quasi dicat: non mirum si ostendo uultum trucem, quia egone ut contingam manum aspersam sanguine parentis geminaque cede fratrum?, scilicet quos occidisti; supple: debeo facere uultum letum; quasi dicat: non; et est hic aposiopesis, id est defectiua oratio, sicut solet esse irati et indignantis. Prius ortus extinguet diem, occasus referat, id est prius orietur dies in occidente et deficiet in oriente, pax ante fida erit niuibus et flammis, id est ante erit concordia inter ignem et aquam, et Scilla, id est ille scopulus marinus, latus Siculum, id est partem illam qua respicit Siciliam, iunget Ausonio, scilicet lateri, id est illi parti que est uersus Ausoniam, hoc est Italiam, multoque Euripus fugax alternis uicibus - uelociter enim currit et recurrit; dicitur enim esse mare ualde tempestuosum iuxta Athenas -, stabit piger unda, id est in unda, Euboica - Euboa est prouincia Grecie, iuxta quam est mare strictum et quietum, tamquam aptum pro portu. Omnia ergo ista, que sunt impossibilia, prius fient, quam ego contingam manum tuam in signum pacis et federis; et uelut huius rationem assignans subdit: patrem, scilicet meum, abstulisti, regna, germanos, larem, id est domum, patriam - quid ultra est?, scilicet quod auferre possis. Una res michi superest carior fratre ac parente, regno ac lare, et specificans que est ista res subdit: odium tui, quod doleo michi esse commune cum populo, id est doleo de hoc, quod populus habet causam odiendi sicut ego et maiorem causam quam ego, quia pars mea ex ista, scilicet re, quota est mea? Quasi dicat: tanta est, quod respectu populi ualde modica est. Deinde cum dicit: dominare, optat Lico infortunium dominii et regni. Unde dicit: dominare tumidus, id est superbus, gere spiritus altos, id est eleuatos per superbiam et tumorem. Ideo autem hoc opto, quia deus uictor sequitur a tergo superbos, scilicet ut eos conterat et in eos uindicet; et bene dicit a tergo, quia superbi non preuident casum suum. Quod autem ita eueniet, sicut opto, ex hoc confido, quia noui, hoc est cognoui, Thebana regna, que scilicet semper fuerunt infortunata, et ad hoc probandum possem adducere multa exempla; sed quid loquar matres passas et ausas scelera?; quasi dicat: non oportet eas loqui quia notoria sunt. Innuit hic fabulas de Agaue et Auctonoe et Inoo, que fuerunt filie Cadmi fundatoris Thebarum. Agaue enim habuit filium Pentheum, qui despexit orgia Bachi, quem mater putans esse aprum, aduocatis sororibus, membratim dilacerauit; Acteon uero, filius Auctonoe, uersus est in ceruum a Diana et a canibus propriis dilaceratus nescia matre; terciam duxerat Athamas, qui fuit rex Thebanorum, quos Iuno fecit infestari Furiis, unde Athamas filium suum Learcum de sinu matris abstractum et ad saxum allidens occidit, Inoo uero cum alio filio Melicerta furiosa currens se et filium in mari precipitauit; unde merito iste tres matres dicuntur ause et passe scelera. Quid geminum nephas, scilicet paricidii et incesti, nomenque coniugis, nati, patris mixtum?, scilicet loquar; quasi dicat: non oportet, quia notorium est. Edippus quippe, qui fuit rex Thebarum, patrem interfecit et matrem coniugio accipiens, de ea genuit filios Polinicem et Ethioclem; et ita in ipso commisso duplici crimine coniuncta sunt ista tria, quod erat pater filiorum matris sue et coniunx eiusdem et filius. Quid bina fratrum castra?, scilicet Polinicis et Ethioclis, qui bellantes contra inuicem occisi sunt et rogis impositi, sicut tunc moris erat de corporibus mortuorum; unde dicit: quid bina fratrum castra, totidem rogos?, scilicet loquar; quasi dicat: non oportet. Superba Tantalis, id est Niobe filia Tantali, parens, id est mater existens, riget, id est torpet uel sensu caret, luctu mestusque lapis manat in Frigio Siphilo, id est in insula Frigia, que uocatur Siphilus. Nota quod Niobe, habens septem filios et totidem filias ex uiro Amphione, filio Iouis, nimis superbiuit et inuidit Latone et despexit eam, quia non habuit nisi geminam prolem, scilicet Apollinem et Dianam, et ob hoc impediuit ne Latona ut dea coleretur; super quo Latona conquesta est filio Apollini, qui interfecit primo septem filios, quorum dolore mortuus est pater Amphion, deinde interfecit septem filias eius et ipsam conuertit in lapidem marmoreum, qui stat in Siphilo loco, scilicet sic dicto forte ab uno filiorum suorum, qui uocabatur Siphilus, et manat adhuc quasi lacrimis. Quin ipse Cadmus, scilicet qui primo construxit Thebas et ibi regnauit, fuga, id est fugiendo, regna permensus Illirica, id est Greca - rapta enim Europa sorore Cadmi a Ioue, Agenor pater eius misit eum ad querendum sororem, data lege quod numquam rediret, nisi inuenta sorore -, subrigens, id est erigens, caput toruum crista - Cadmus enim et uxor eius Hermio mutati fuerunt in serpentes cristatos -, reliquit longas notas, id est longa uestigia, corporis tracti; serpens enim trahit corpus suum post se et relinquit uestigium longum precipue in terra sabulosa uel lutosa. Hec te, o Lice, manent exempla, id est secundum exemplum istorum eueniet de te; dominare ut libet, id est pro libitu tuo, dum solita fata regni nostri te uocent, id est dum tales exitus habeas, quales solent habere reges Thebarum. Deinde cum dicit: agedum, inducitur Licus persuadens coniugium suum Megere. Unde dicit: agedum - aduerbium exhortandi est -, o Megera, rabida, id est insana, amoue efferatas uoces, id est crudeles et ferinas, et disce Alcidem, id est Herculem, qui maior te et fortior te est, pati imperia regum; exequebatur enim imperia regis Euristei, qui ad omnia pericula misit eum. Quamuis ego geram uictrici dextra sceptra rapta, id est cum uiolencia obtenta, geramque, id est faciam omnia, sine metu legum quas, scilicet leges, arma uincunt, tamen pauca loquar pro causa nostra, scilicet que uertitur inter me et te de coniugio contrahendo. Pater, scilicet tuus, cecidit in cruento bello? Fratres, scilicet tui, cecidere? Arma, scilicet ad que confugerunt, non seruant domum; ira stricti ensis, scilicet quo ego sum usus, nec facile temperari potest, scilicet quando plus deseuiat, nec facile reprimi, quia iam deuicti sunt qui resistere uolebant; bella delectat cruor, scilicet partis aduerse. Sed ille, mouit scilicet bella, pro regno suo, scilicet defendendo, nos, scilicet mouimus bella, acti, id est moti, improba cupidine?, scilicet regnandi. Queritur belli exitus, non causa; quasi dicat: de causa belli parum curatur, sed de exitu multum. Sed nunc pereat omnis memoria, scilicet belli; quasi dicat: omne quod in bello factum est a memoria recedat; cum uictor, scilicet qualis sum ego, deposuit arma, scilicet uolens parcere, ne ulterius noceat, et uictum decet deponere odia. Non petimus ut inflexo genu regnantem, scilicet me, adores, quia non curamus te tantum humiliare; immo hoc ipsum placet quod capis ruinas tuas magno animo, id est geris magnum animum inter infortunia tua; es coniunx digna rege: sociemus thoros, id est connubia. Deinde cum dicit: gelidus per artus, inducit Megeram iterum coniugium Lici abnuentem. Unde dicit: gelidus tremor uadit per artus exangues. Quod facinus, scilicet hoc, quod me uelles habere coniugio, pepulit aures?, scilicet meas; quasi dicat: tremens et exanguis facta sum ex quo coniugium meum petisti. Haut equidem horrui, id est nichil horrui, cum fragor bellicus rupta pace circumsonaret muros, scilicet ciuitatis, pertuli omnia intrepide: thalamos, scilicet coniugales, tremisco; nunc, scilicet dum postulor ad coniugium, uideor michi capta. Grauent cathene corpus, id est ponas me in carcere et in uinculis, mors lenta protrahatur longa fame: non ulla uis, id est nulla uiolencia, fidem nostram, scilicet qua alligata sum Herculi, uincet; unde apostrophando ad Herculem subdit: o Alcide, id est Hercules, moriar tua, scilicet uxor et non alterius. Deinde cum dicit: animos, ponit altercationem breuem et litigiosam Lici et Megere. Licus enim quasi indignans ait Megere: animosne facit coniunx mersus inferis?, id est numquid hoc, quod Hercules coniunx tuus mersus est in inferno, facit te ita animosam et superbam? Cui respondet Megera: inferna tetigit, scilicet sponte et non uiolenter mersus, ut posset assequi superna. Cui quasi deridens obicit Licus dicens: pondus telluris immense premit illum, non ergo ascendere poterit. Cui respondet Megera: nullo premetur, id est opprimetur, onere, scilicet quin resurgere possit, qui celum tulit, scilicet Hercules, ut supra tactum est. Cui quasi comminando ait Licus: cogere, scilicet ad coniugium nostrum, scilicet ex quo non uis illud inire sponte. Cui respondet Megera dicens: qui potest cogi mori nescit; quasi dicat: qui uult mori et scit sicut ego, cogi non poterit. Cui quasi blandiens Licus ait: *effare, o Megera, quod munus regale parem, id est preparem, pocius nouis thalamis*. Cui Megera respondet: aut tuam mortem aut meam. Super quo indignatus Licus ait: demens moriere. Cui Megera hanc comminationem in suam consolationem uertens ait: coniugi occurram meo; quasi dicat: si moriar occurram Herculi coniugi meo reuertenti ab inferis. Cui Licus uelut indignans ait: estque famulus, scilicet Hercules, famulus regis Euristei, tibi pocior sceptro nostro?, id est quam ego qui sceptro pocior. Cui Megera: quot reges iste famulus tradidit neci; quasi dicat: iste famulus talis est, quod potest reges interficere, et ideo rege dignior est. Cui obiciens Licus ait: cur ergo regi seruit et patitur iugum?, scilicet seruitutis, ex quo potest reges occidere. Respondet Megera quod propter exercitium et manifestationem uirtutis; unde dicit: tolle dura imperia: quid erit uirtus?; quasi dicat: aut nichil erit aut latebit. Cui obiciendo ait Licus: putas, scilicet o Megera, uirtutem obici feris et monstris?; quasi dicat: non est hoc putandum, sed ille coniunx tuus Hercules feris et monstris obiectus fuit, sicut patet ex laboribus suis. Cui respondet Megera dicens: domare illa, que cuncti pauent, id est timent, uirtutis est, sed hoc fecit coniunx meus. Contra quam Licus ait: tenebre Tartaree, id est infernales, premunt, id est opprimunt, magna loquentem, scilicet Herculem. Cui respondet Megera quod uia e terris ad astra non est mollis, id est delicata, sed laboriosa, et ideo laborat descendendo ad infernum, ut tandem possit redire ad celum. Sed quia ascendere ad celum non conuenit nisi paucis, qui geniti sunt de diis, ut dicitur UI Eneydos, ideo querit Licus de progenie Herculis dicens: *quo patre genitus, scilicet Hercules, penetrat domos celitum?, id est deorum qui celum incolunt*. Deinde cum dicit: miseranda, ponitur dialogus Amphitrionis et Lici, in quo primo inducitur Amphitrion ad respondendum ei, quod ultimo quesiuit Licus. Et circa hoc duo facit: primo enim Amphitrion alloquens Megeram docet conueniencius esse quod ipse in hac ultima questione Lico respondeat, quam ipsa; secundo conuertens sermonem ad Licum respondet ad questionem Lici, ibi: *post tot*. Quantum ad primum dicit: o miseranda coniunx magni Herculis, sile, id est ne respondeas ad hanc questionem: partes mee sunt hee, id est ad me pertinet reddere Alcide, id est Herculi, patrem genusque uerum. Deinde cum dicit: post tot, soluit questionem. Et circa hoc duo facit: primo indignatur quod de tanti uiri genere dubitatur dicens: post tot memoranda facta manu ingentis uiri postque pacatum, id est ad pacem redactum, quodcumque Titan, id est sol, ortus et labens uidet, id est post pacem factam in toto mundo ab oriente ad occidentem, post tot monstra perdomita, de quibus scilicet supra, cito post principium huius carminis, habitum est, postque Phlegram sparsum impio cruore - Phlegra gigas fuit qui impugnare uoluit deos, quem interfecit Hercules, et ita defensi sunt dii; unde subdit: post defensos deos - hoc attribuitur alibi Phebo, unde Statius Thebaydos primo ad Phebum dicit: *ieiunum Phlegram subter caua saxa iacentem eterno premis accubitu*; sed, sicut alias in exponendo Boetium dictum est, multa que alii fecerunt attribuuntur Herculi; cuius causa ibidem est assignata, et ideo hic transeo -, nondum liquet de patre?; quasi dicat: indigne hoc est ferendum. Secundo cum dicit: mentimur, sub yronia innuit quis sit pater dicens: mentimur Iouem, scilicet esse patrem; quasi dicat: non mentimur hoc dicendo, quia nemo posset talia facere sicut Hercules, nisi esset filius Iouis; crede odio Iunonis, id est Iunoni odienti; quasi dicat: non credas - yronia enim est et debet exponi per oppositum. Deinde cum dicit: quid uiolas, inducit Licum reprobantem hanc responsionem. Unde dicit Licus: quid uiolas, id est uiolenter infamas, Iouem? Mortale genus, scilicet de quo est Hercules, non potest iungi celo. Et respondet Amphitrion quod ista causa, scilicet qua disputatur utrum mortale genus celo societur, est communis pluribus diis; quasi dicat: plures dii quam Iupiter uel Hercules habent defendere causam istam, quia multi qui prius fuerunt mortales deificati sunt. Deinde querit Licus dicens: fueruntne famuli antequam fierent dei?; quasi dicat: non uidetur hoc possibile, sed Hercules est famulus. Cui respondet Amphitrion innuens quod sic, per exemplum de Phebo, qui dum amauit Yssen, filiam Macharei, factus est pastor et in similitudine pastoris cum ea concubuit. Unde dicit: pastor Delius, scilicet Phebus a Delo insula, in qua natus fuit, pauit greges Phereos, sic dictos uel ab eo cuius erant greges uel a terra in qua pascebantur. Sed adhuc obicit Licus quod licet Phebus sic famularetur alicui regi, sed non errauit exul per omnes plagas, scilicet mundi, sicut Hercules. Cui respondet Amphitrion quod maior erat error Phebi, quam Herculis; unde dicit: quem mater profuga, scilicet de loco ad locum, quia Latone, que erat mater Phebi, Iuno interdixerat orbem, propter quod confugit ad insulam Delos, que tunc natabat et erat quasi errans, dedit, id est edidit, errantem matri, scilicet terre, que post natiuitatem Phebi fixa est. Adhuc obicit ultra Licus quod etsi mater Phebi errauit et ipse in terra errante natus sit, tamen Phebus non timuit monstra aut seuas feras, scilicet sicut Hercules. Sed huic respondet Amphitrion per exempla trium deorum: primo Phebi, qui aggressus est Phitonem serpentem, qui primus apparuit post diluuium Deucalionis; unde dicit: draco, scilicet Phiton, primus imbuit sagittas Phebi, occisus scilicet per eas. Secundo ponit exemplum de Bacho, qui in ortu suo magnam habuit difficultatem, eo quod Iupiter uenit ad matrem suam cum tonitruo et fulgure, quo fulminata est antequam puer perfectus esset; unde dicit: ignoras, o Lice, quam grauia mala paruus, puer scilicet Bachus, tulerit? Fulmine eiectus est matris utero, et tamen mox stetit proximus fulminanti patri, scilicet Ioui, quia colitur deus, sicut pater eius Iupiter. Tercio ponit exemplum de ipso Ioue, quem paruulum a patre deiectum capra in quodam specu aluit lacte suo, unde postea translata est ad sidera et est decimum signum zodiaci. Unde dicit: quid?, scilicet dices de hoc. Ipse qui gubernat astra, qui quatit nubes, scilicet tonando, non latuit infans in specu rupis exese?, id est cauate; quasi dicat: sic; tanti natales, id est tam laboriosi, habent pretia sollicita, id est magna sollicitudine preparata, semperque nasci deum constitit magno, id est magna difficultas semper fuit in natiuitate deorum. Sed adhuc obicit Licus contra Herculem dicens: quemcumque miserum uideris, scilicet qualem ego iudico Herculem, dum tot laboribus exponitur, hominem scias, scilicet non deum. Cui Amphitrion respondens sententiam eius commutatione corrigit dicens: quemcumque fortem uideris, miserum neges, sed fortitudo Herculis manifesta est, miser ergo non est. Sed contra fortitudinem Herculis obicit Licus. Ubi nota quod cum Hercules amaret Yolen filiam regis Etholie, eius amore captus se muliebri ueste induit et ei uestes suas et arma tradidit, quia iurauerat illa se numquam ei nupturam, nisi habitum permutarent; per eius etiam amorem inter alias puellas neuit, dato ei penso ad filandum, sicut aliis puellis. Super quo reprehendit eum Deianira in epistula quam ponit Ouidius in libro Epistularum; simile dicit Fulgentius libro II Mithologie de Hercule et uxore eius Omphale. Dicit ergo Licus quasi deridendo fortitudinem Herculis: fortem uocemus ex cuius humeris leo factus est donum puelle, id est spolium leonis, quo utebatur pro armis, deposuit de humeris et dedit Yole, et claua excidit, scilicet de manu eius tradita puelle, fulsitque latus, scilicet Herculis, pictum ueste Sidonia?, id est ueste muliebri uaria, qualis solet fieri apud Sidonios. Fortem uocemus cuius come horrentes maduere nardo, unguento scilicet nardi, quo solent mulieres caput ungere, ut bene oleant et capilli splendeant, qui manus notas laude, scilicet gestorum, mouit ad sonum non uirilem tympani?, quod est muliebre instrumentum - unde non immerito Exodi XU dicitur de Maria sorore Moysi quod sumpsit tympanum et quod omnes mulieres egresse sunt post eam cum tympanis -; et dico quod Hercules mouit manum ad tympanum, frontem ferocem mitra barbara premens, quod mitram uxoris capiti suo imposuit. Respondet huic Amphitrion excusans Herculem per exemplum de Bacho, qui licet uirtute sua domaret Indos, tamen exhibuit se quandoque mollem et delicatum puerum; unde dicit: tener Bachus non erubescit sparsisse crines effusos nec, scilicet erubescit, uibrare molli manu tyrsum leuem - tyrsus est medius frutex herbarum uel olerum -, et dico quod tunc non erubescit hoc facere, cum trahit syrma barbaricum - syrma inuolutio uestis dicitur, unde dicit syrma barbaricum, id est uestem barbaro modo inuolutam -, syrma dico decorum auro; trahit inquam talem uestem parum forti gradu, id est non fortiter gradiendo, sed ad lasciuiam fracto gradu ambulando; nec debet propter hoc Bachus culpari aut Hercules, quia solet uirtus laxari, scilicet a suo rigore, post opera multa. Sed adhuc obicit ei Licus quod Hercules non fortis, sed mollis et libidinosus semper fuit; unde dicit: hoc, scilicet quod dico Herculem non esse fortem, sed mollem, fatetur domus Eantis euersi, scilicet a suo regno per Herculem, gregesque uirginum oppressi ritu pecorum. Eantes, qui in Epistulis Ouidii Teutantis dicitur, rex potens erat habens multas filias ualde cum quibus omnibus concubuit Hercules debellato patre; unde Ouidius Epistularum dicit: *non tibi crimen erunt Teutantia turba sorores, quarum de populo nulla relicta tibi est*. Quia ergo cum tanta multitudine concubuit et non pepercit propter affinitatem sororiam, dicit quod ritu pecorum oppresse sunt. Hoc, id est hanc turpitudinem, nulla Iuno, nullus Euristeus, scilicet precepit, et ideo per eorum imperia excusari non potest; ipsius, scilicet Herculis et non alterius, sunt hec opera. Cui respondet Amphitrion quod non sunt hec omnia opera eius, sed sunt alia fortia, de quibus exemplificat. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit hec exempla dicens: non nosti, o Lice, omnia, scilicet opera Herculis; ipsius opus est hoc quod dicam, Erix fractus, id est uictus, suis cestibus - cestus -tus -tui est baculus corio et corrigiis circumdatus; Erix fuit filius Ueneris et Bute, qui in ludo cestuum deuictus est ab Hercule et interfectus et sepultus in quodam monte Sicilie, cui et nomen dedit -, et Antheus Libis, id est de Libia, iunctus Erici, quia uictus fuit sicut Erix - dicitur quod Antheus fuit filius terre et quociens tangebat terram uirtuosior et fortior erat; quod perpendens Hercules in luctando cum eo, eleuauit eum a terra et sic eleuatum constrinxit ad mortem -, et foci qui manantes inospitali cede bibere iustum sanguinem Busiridis est ipsius opus, id est Herculis - tangit fabulam de Busiride, qui hospites suos immolauit et fudit eorum sanguinem in focis sacrificii, ad quem ueniens Hercules ipsum immolauit sanguinem eius fundens in focis sacrificii -; ipsius opus est, scilicet hoc quod dicam, obuius, scilicet Hercules, ferro et uulneri coactus est pati mortem aut Geriones, id est pugnam cum Gerionibus, nec unus Gerion una manu uictus, est scilicet, sed omnes tres una manu Herculis uicti erant. Tres Geriones uocat tres formas in uno corpore, quas deuicit solus Hercules, non primo unam per se et postea aliam, sed omnes simul; et nota quod, sicut dicit Ysidorus Ethymologiarum libro XI, tres erant fratres tanta concordia regnantes in Hispania, ut uiderentur habere animam unam in tribus corporibus: hos uocat hic Geriones. Secundo cum dicit: eris inter, conuertens sermonem ad Licum comminatur ei dicens: eris inter istos, scilicet qui sic deuicti sunt ab Hercule et interfecti, cum tamen nullius fuerit tanta culpa sicut tua, quia nullus interpellauit uxorem suam de stupro nisi tu; unde sequitur: qui tamen nullo stupro lesere thalamos, scilicet sicut tu. Licus uero, quia Amphitrion imponit ei quod lesit thalamos Herculis, docet quod non. Et circa hoc tria facit, quia primo docet quod licitum est ei ut utatur coniugio Megere dicens: quod Ioui licet, hoc regi, scilicet licet, sed ego sum rex, ergo sicut Ioui licet uti alieno coniugio, ita et michi. Secundo docet ex hoc quod Amphitrion debet concedere hoc coniugium, quia ipse concessit uxorem suam Ioui, cum asserat Herculem esse filium Iouis; unde dicit: Ioui dedisti coniugem, scilicet tuam, regi, scilicet michi, dabis, scilicet coniugem non tuam, sed filii tui, scilicet Herculis, et nurus, scilicet tua, discet te magistro, scilicet qui dedisti uxorem tuam Ioui, hoc non nouum, scilicet esse, sequi meliorem, scilicet me, uiro probante, id est approbante. Tercio cum dicit: sin autem, docet quod nisi sponte Megera suo coniugio assentiat, coget eam; unde dicit: sin negat, scilicet Megera, pertinax copulari tedis nostris, id est nupciis nostris, uel, id est saltem, ex coacta feram, id est habebo, partum nobilem, id est generabo ex ea inuita nobilem prolem. Deinde cum dicit: umbre, inducitur Megera execrans connubium Lici et imprecans ei mala. Unde dicit: umbre Creontis, id est anima eius a corpore exuta - iste Creon pater fuit Megere et frater Iocaste, que nupsit filio suo Edipo; Edipus iacuit cum matre sua -, et penates, id est dii familiares, Lapdaci, scilicet qui aliquando fuit rex Thebarum et pater Creontis et Iocaste - istos inuocat, quia in domibus istorum infeliciter euenit, scilicet uel quo ad se ipsos uel quo ad prolem -, et nupciales faces impii Edispode, qui interfecto patre desponsauit matrem propriam, date nunc coniugio nostro fata solita, id est euentus infortunatos, quales soliti estis habere. Nunc, nunc, nurus cruente regis Egypti, scilicet que maritos uestros interfecistis, manus infecte multo sanguine, scilicet uirorum uestrorum, adeste, scilicet nupciis nostris. Deest Danais una numero, scilicet que nupta deberet esse Lico, ut ipsum interficeret. Nota quod secundum Orosium libro I anno ante urbem conditam DCCLXXU Danaus habuit filias quinquaginta et Egyptus filios quinquaginta et nupserunt simul et occiderunt filie Danai filios Egypti; unde istas filias dicit nurus Egypti, que et Danaides dicuntur, id est filie Danai, quibus unam plangit deesse que nuberet Lico. Dicit ergo quia una Danais deest numero, scilicet Danaidum, quia deest una que dampnetur pro simili scelere, quia ego sum illa et propter hoc, ut suppleam numerum Danaidum interficiendo maritum meum, explebo nephas, scilicet per me nisi aliunde possim. Deinde cum dicit: coniugia, inducitur Licus comminans Megere mortem, quia nupcias eius renuit. Et circa hoc facit quatuor: primo enim Licus comminationem ponit; secundo Amphitrion pro nuru sua se exponit, ibi: *hoc munus*; tercio Licus oblationem Amphitrionis renuit, ibi: *qui morte*; quarto Amphitrion contra Licum auxilium deorum petit, ibi: *pro numinum*. Quo ad primum dicit: quoniam peruicax, id est contumax, abnuis coniugia nostra terresque regem, scilicet per imprecationes et execrationes, scies quid possint sceptra, id est potestates regie. Complectere aras, scilicet ut ibi moriaris; nullus deus, scilicet nec Hercules, quem tu dicis deum, nec alius, eripiet te michi, nec si Alcides, id est Hercules, uictor orbe remolito, id est frequenter disposito uel scrutato, queat, id est possit, uehi ad numina supera, id est ad deos superos. Et secundo conuertens sermonem ad seruos suos precipit comburi templa, ut ibi incendatur Megera cum omnibus suis; unde dicit: congerite siluas, id est ligna siluarum; templa uicta cum supplicibus suis, id est cum hiis, qui in eis supplicant et preces faciunt, flagrent, id est ardeant, unus locus, scilicet templum, coniugem et totum gregem consumat igne subiecto, id est igne consumantur omnes in eodem loco. Deinde cum dicit: hoc munus, Amphitrion inducitur petens mortem antequam moriatur nurus. Unde dicit: genitor Alcide, id est ego pater Herculis, peto a te, o Lice, hoc munus, quod me rogare deceat, et est hoc ut primus cadam, id est primus inter meos occidar. Deinde cum dicit: qui morte, inducitur Licus hanc petitionem negans. Et facit duo: primo enim negat sub specie pietatis dicens: qui iubet cunctos luere supplicium morte nescit tyrannus esse; quasi dicat: ad tyrannum spectat primo punire unum et postea alium, quia hec est causa maioris pene, dum quilibet non solum in se, sed in se et in alio punitur; diuersa irroga, id est si uis tyrannus esse diuersas infer penas, scilicet aliquorum mortem protelando et aliquorum accelerando; unde subdit: miserum, id est illum qui in miseria est sicut tu, ueta, id est prohibe, perire, quia sic magis affligetur, quia tales desiderant mori, felicem, id est illum qui est in felicitate, iube, scilicet mori, quod magis affliget eum, quia felicem delectat uiuere. Secundum hanc sententiam loquitur Boetius, quando dicit in primo Consolationis: *mors hominum felix, que se nec dulcibus annis inserit et mestis sepe uocata uenit*. Secundo mortem Megere sub dissimulatione differt; unde dicit: ego rogem, id est rogabo - ponitur modus pro modo per antithesim -, regentem maria, scilicet Neptunum, sacro uotiuo, id est propter sacrum quod ei deuoui, dum rogus accrescit, id est augetur, cremandis trabibus, scilicet templi; quasi dicat: ego differam mortem Megere quousque sacrificauero, ut ignis augeatur. Deinde cum dicit: pro numinum, inducitur Amphitrion inuocans dei adiutorium contra Licum; et primo inuocat adiutorium Iouis; secundo Herculis, ibi: *quid deos*. Quantum ad primum dicit: o rector parensque, scilicet Iupiter, cuius telis excussis, scilicet per tonitrua et fulgura, humana tremunt ora, pro summa ui, id est potestate, celestium numinum, compesce impiam dexteram regis feri!, id est crudelis, scilicet Lici, ne occidat nurum meam. Deinde cum dicit: quid deos, inuocat adiutorium Herculis. Et primo ponit hanc inuocationem dicens: quid deos, scilicet alios magis extraneos, precor frustra? Ubicumque es, audi, nate, scilicet Hercules, qui es michi deus magis familiaris. Secundo cum dicit: cur subito, innuit se exauditum per quedam signa aduentus Herculis, scilicet terre motum et mugitum terre, que uidentur pretendere ascensum alicuius de inferno; unde dicit: cur templa agitata motu subito labant?, id est titubant. Cur mugit solum? Fragor infernus, id est infernalis, e fundo imo, id est profundo inferni, sonuit. Tercio docet se certitudinaliter exauditum dicens: audimur!, id est exauditi sumus; en est sonitus, iste scilicet, quem audio, Herculei gradus, id est Herculis gradientis et ascendentis de inferno.
|
|
|
|
In carmine quarto, quod est chori, ponitur uulgaris querimonia de iniquitate Fortune, et scribitur metro coriambico asclepiadeo, quod constat spondeo, duobus coriambis et pirrichio. Et diuiditur in duas, quia primo conqueritur de iniquitate Fortune; secundo eius iniquitatem manifestat exemplo Euristei et Herculis, ibi: *Euristeus*. Quantum ad primum dicit: o Fortuna inuida uiris fortibus - sicut enim qui inuidet alii nititur diminuere bonum illius cui inuidet, sic Fortuna diminuit bona facta uirorum fortium, dum non reddit eis premia debita; unde dicit: quam, id est ualde, non equa premia diuidis bonis. Deinde cum dicit: Euristeus, manifestat quod dixit exemplo de Euristeo et Hercule. Et hoc habet duas, quia primo exemplificat de Euristeo et Hercule; secundo prosequitur in speciali de Hercule, ibi: *serpentis*. Quantum ad primum dicit: Euristeus - continuo bene dixi quod non eque diuidis: sic enim diuisisti inter Euristeum et Herculem, ut Euristeus regnet in ocio facili, id est sine difficultate laboris, Alcmena genitus, id est Hercules filius Alcmene, que fuit uxor Amphitrionis, manum celiferam, id est qua portauit celum, per omnia bella, id est omni genere bellorum, exagitet monstris. Deinde cum dicit: serpentis, prosequitur de Hercule, quomodo exagitatus est bellis et monstris. Et circa hoc duo facit, quia primo facit quod dictum est; secundo inuitat eum, ut ascendat de inferno, ibi: *euincas*. Ponit autem multa exempla, quorum primum est de serpente Lerneo uel ydra, de quo habitum est supra carmine secundo; unde dicit: resecet, id est o Fortuna sic diuisisti, ut Hercules resecet colla ferocia serpentis, scilicet ydre Lernee. Secundum est de pomis aureis ablatis orto, quem Athlas filiabus suis, que septem erant, dederat, ad quem custodiendum uigilem draconem preposuit, quem soporauit Hercules; unde dicit: deceptis referat - resume: et sic diuidis, ut Hercules referat mala, id est poma, deceptis sororibus, scilicet filiabus Athlantis, cum draco prepositus diuitibus pomis, scilicet aureis, dederit sompno genas peruigiles, id est soporatus per Herculem. Tercium est exemplum de uictoria habita de regina Amazonum, quando reportauit baltheum celatum auro; unde dicit: intrauit, scilicet Hercules, domos multiuagas, id est tabernacula, que sunt sicut domus uage propter hoc, quod transportantur de loco ad locum, Scithie, id est illius terre in qua pauce uel nulle sunt domus preter tentoria, et gentes hospitas propriis sedibus, scilicet Amazones, que sine uiris habitant, sed generantur a uiris aliarum terrarum, et ita sunt quasi hospites patrie, quam inhabitant, calcauitque terga rigentia freti, quia mare quandoque ibi congelatur ita, ut possit calcari, et mare tacitum, id est quietum propter gelu, multis litoribus, quia dum gelatur non facit collisionem tumultuosam cum litoribus. Unde subdit: illic equora dura, id est durata per gelu, carent fluctibus, et semita, qua piena carbasa, id est uela, tenderant rates, scilicet in estate, quando magno calore gelu liquefactum est, teritur, id est deambulatur alias in hyeme, quando propter frigus magnum congelatur, Sarmatis intonsis - Sarmate sunt quedam gens Scithie, que ob studium armorum sic appellatur: solet enim armata equitare; qui dicuntur intonsi, quia tamquam inculti capillos non tondebant. Stat pontus, mobilis annuis uicibus, quia aliqua uice anni habet fluctus et aliqua non, nunc, id est quando propter calorem non congelatur, facilis pati nauem, nunc, id est quando propter frigus congelatur, facilis pati equitem. Illic, id est in Scithia, cuius unam partem solebant inhabitare Amazones, detraxit corpori, scilicet illius, que suscipiens uictorem, scilicet Herculem, genu posito, id est flexo, imperat gentibus uiduis, id est mulieribus carentibus uiris, nobile spolium; quod specificans dicit: et peltam, id est scutum, et uincula pectoris niuei - hoc dicit propter baltheum auro celatum, quem reportauit. De istis Amazonibus dicit Ysidorus Ethymologiarum IX quod *iam non esse* dicuntur eo *quod partim ab Hercule, partim ab Achille uel Alexandro usque ad interemptionem delete sunt*. Quartum exemplum est de eo quod audacter descendit ad inferos; unde conuertendo sermonem ad Herculem dicit: qua spe, scilicet concepta ex uictoriis iam dictis, actus, id est ire iussus, ad inferos precipites, scilicet quia precipiti uia illuc descenditur, audax ire uias irremeabiles, scilicet aliis, uidisti regna Proserpine Sicule? - Proserpina fuit filia Cereris, que precipue fingitur incolere Siciliam propter hoc, quod ibi habundant frumenta, et ideo Proserpina dicitur Sicula; ubi etiam rapta a Plutone, facta est regina inferni. Illic, scilicet in inferno, qui est regnum Proserpine, nulla consurgunt notho, id est uento australi, nulla fauonio, id est uento occidentali, consurgunt equora tumidis fluctibus; non illic geminum genus Tindaride, id est Castor et Pollux filii Lede uxoris Tindari, geminum dico genus existens, sidera, quia hii duo fratres stellificati sunt in signo, quod dicitur Gemini, succurrunt timidis nauibus, scilicet ut regantur per aspectum siderum, sicut fit in mari nostro. Stat pelagus, scilicet infernale, languidum, scilicet sine motu, nigro gurgite: *gurges proprie locus altus est in flumine*, ut dicit Ysidorus Ethymologiarum XIII; et cum pallida mors auidis dentibus gentes innumeras intulit manibus, id est diis infernalibus, tot populi transeunt, scilicet fluuium infernalem, qui Cochitus dicitur, uno remige, scilicet Caronte, de quo Uirgilius UI Eneydos: *portitor ille Caron; hii, quos uehit unda, sepulti*. Deinde cum dicit: euincas, inuitat Herculem, ut de inferno ascendat; et primo ad hoc inuitat; secundo quod hoc poterit per exempla probat, ibi: *hic qui rex*. Quantum ad primum dicit: utinam euincas iura, id est leges, fere, id est crudelis, Stigis, id est paludis infernalis, de qua procedit fluuius, qui Cochitus dicitur, cuius lex est ut qui ad illam descenderint non redeant, et utinam euincas, scilicet redeundo, colos irreuocabiles, id est ordinationes et dispositiones immutabiles, Parcarum, id est trium sororum, que humana fata ordinant et disponunt, de quibus habitum est supra. Deinde cum dicit: hic rex, probat quod potest et debet hoc facere per exempla; et primo ponit exemplum de facto proprio; secundo de alieno, ibi: *immites potuit*. Circa primum duo facit, quia primo ponit exemplum; secundo hortatur Herculem ad ascendendum, ibi: *fatum*. Circa primum notandum quod Hercules bellum habuit cum ciuitate Pilo, de qua fuit Nestor, cuius fratres XI interfecit; unde dicit Nestor XII Ouidii Methamorphoseon: *bis sex Neleide fuimus conspecta iuuentus, bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno, uiribus*. In hoc autem bello affuit Pluto rex inferni, ut iuuaret partes Nestoris contra Herculem, quem uulnerauit Hercules licet tenuiter; unde fugit, quia timuit mori, licet mori non posset. Ex hoc ergo, quod tunc deuicit Plutonem, uidetur quod etiam nunc possit ipso inuito infernum dirumpere et ascendere; unde dicit: cum Pilon Nestorias, id est ciuitas illa Nestoris, peteret bella, uel sic: cum bella, scilicet tua, o Hercules, peterent Nestoriam Pilon, id est illam ciuitatem Nestoris ad impugnandum, hic rex, scilicet Pluto, qui imperat pluribus populis, tecum conseruit manus pestiferas preferens telum tergemina cuspide, id est habens triplicatam cuspidem; effugit saucius, id est uulneratus, tenui uulnere et mortis dominus, quia scilicet rex inferni, timuit mori. Deinde cum dicit: fatum rumpe, hortatur Herculem ut ascendat de inferno, tamquam ex dictis conclusum sit quod possit. Unde dicit: rumpe manu, scilicet tua, fatum, id est dispositionem Parcarum, id est sororum fatalium, et tristis prospectus pateat inferis: hoc dicit quia triste est inferis posse prospicere supera; uel si littera est inferi, legatur sic: tristis prospectus, id est aspectus, inferi pateat, scilicet superis; et limes inuius lucis, id est uia ad infernum, que luce caret, det, scilicet tibi, faciles uias ad superos. Deinde cum dicit: immites, ponit aliud exemplum de Orpheo, qui melodia cithare sue uicit infernales iudices. Et circa hoc duo facit, quia primo ponit exemplum; secundo ex hoc arguit ad propositum, ibi: *que uinci*. Quantum ad exemplum notandum quod Orpheus uxorem habuit Eurudicem, que calcauit serpentem, cuius morsu mortua est; pro qua reuocanda ad uitam Orpheus ad infernum descendit, cuius dominos ita demulsit cantu, quod uxor sua concessa est ei, certa tamen lege quod non respiceret eam ante exitum de inferno, sed uictus amore legem non tenuit, propter quod uxorem perdidit. Dicit ergo: Orpheus potuit flectere cantibus et supplici prece dominos immites umbrarum, id est animarum exutarum de corpore, dum recipit Eurudicen suam, scilicet uxorem. Ars: hic nominatiuus stat absolute, ut sequens relatio habeat locum, cum dicit: ad cuius; unde dicit: ars, scilicet citharizandi, que siluas et aues saxaque traxerat, que fluminibus moras prebuerat, quia destiterunt a cursu propter dulcedinem cithare, ad cuius sonitum fere, id est siluestres bestie, constiterant, scilicet capte dulcedine cantus, et difficiles, id est inexorabiles, dei, scilicet Eumenides, deflent lacrimis, et qui fronte tetrica, id est austera, querunt, id est requirunt, crimina minis, id est per minas, ut cogant fateri requisita, ac excutiunt, id est examinant, reos ueteres, id est qui in ueteri uita fuerunt rei criminum - quod officium in inferno dicitur habere principaliter Radamantus -, nurus Treicie, id est ille que fuerunt nupte filiis Orphei, qui fuit Treicius, deflent Eurudicen, scilicet socrum suam, iuridici, id est dantes et dicentes iura in inferno, ut puta Eacus, qui dicitur esse iudex inferni, flentes Eurudicen, scilicet uxorem Orphei, sedent. Tandem arbiter mortis, scilicet Pluto rex inferni, ait: *uincimur*, id est dulcedine cantus Orphei; et conuertens sermonem ad uxorem Orphei dicit: *et uade ad superos, data tamen lege*, et subdit legem: *tu*, scilicet Eurudices, *perge comes post terga uiri tui, tu*, scilicet Orphee, *non ante respice coniugem tuam, quam cum dies clara obtulerit deos*, scilicet aspiciendos, scilicet solem et sidera, que dicuntur dii, *aderitque ianua Tenari Spartani*. Tenarus est mons, in quo est descensus ad infernum, et est iuxta Spartem ciuitatem Lacedemonie, a qua et Lacedemones Spartani dicuntur; et nota quod Hugucio dicit Trenarus et reprobat illos qui dicunt Tenarus: tamen in omnibus auctoribus antiquis magis scribitur Tenarus quam Trenarus. Sed istam legem non tenuit Orpheus; unde dicit: uerus amor odit moras, et non solum odit, sed nec patitur; dum properat, scilicet Orpheus, cernere munus, id est uxorem, quam pro munere acceperat, perdidit. Deinde cum dicit: que uinci, ex hoc arguit ad propositum, scilicet quod Hercules potest ascendere de inferno, quia regia, id est rex - methonomia est: ponitur enim continens pro contento; regia enim domus, in qua rex stat -, que potest uinci cantibus, sicut per hoc exemplum apparet de rege inferni, hec regia poterit uinci uiribus, quibus scilicet tu habundas, ut ex dictis patet.
|
|
|
|
In metro quinto, quod scribitur trimetro iambico, incipit actus tercius huius tragedie, qui est reuersio Herculis ab inferno. Et primo agit de hac reuersione; secundo inducit chorum laudantem Herculem super reuersione sua, ibi: *natus Euristeus*. Circa primum tria facit: primo enim Hercules reuersus deos ne offendantur orat; secundo de Lico et suis se uindicat, ibi: *utrumne*; tercio Amphitrion a Theseo que in inferno gesta sunt interrogat, ibi: *uotum secundet*. In hoc ergo carmine primo petit ne suus ascensus in offensam deorum cedat; secundo Iunoni ipsum infestanti insultat, ibi: *hoc nephas*; tercio specialiter, quasi admirans de factis Lici, interrogat, ibi: *sed templa*. Circa primum duo facit: quia enim Phebus omnia uidet primus - unde Ouidius Methamorphoseon: *uidet hic deus omnia primus* -, primo eum ne offendatur rogat quod infernum ei patefecit; secundo Iouem et alios deos ne infernum uideant commonefacit, ibi: *tuque, celestum*. Quantum ad primum dicit: *o Phebe, rector lucis alme et deus celi, qui ambiens, id est circuiens, flammifero curru - fingitur enim quod sol in curru defertur aureo propter claritatem eius -, alterna spacia, scilicet superiora de die et inferiora de nocte, exeris, scilicet mane in ortu, terris letis, quia omnia instante die letiora sunt, illustre caput - hoc dicit propter radios luminosos, quos in mane emittit super terram -, da ueniam, scilicet michi, si uultus tui quid, id est aliquid, illicitum uidere, id est uiderunt*. Et quod debeat dare ueniam docet, quia non propria uoluntate, sed iussus ad inferna iuit; unde dicit: iussus, scilicet a Iunone et Euristeo adire infernum, extuli secreta mundi in lucem, quia non potui aliter redire. Deinde cum dicit: tuque, celestum, hortatur Iouem et alios deos, ut auertant uultus suos, ne uideant inferna. Et primo Iouem quod ponat fulmen, quo solet uti, ante faciem ad prohibendum aspectum inferni; unde dicit: tuque, scilicet Iupiter, arbiter parensque, id est iudex et pater, celestum, scilicet deorum, tege uisus, scilicet tuos, fulmine opposito, ut scilicet sic non uideas infernum. Secundo rogat Neptunum deum maris, ut abscondat caput suum in profundo maris, ne uideat inferna; unde dicit: et tu, scilicet Neptune, qui secundo sceptro - Iupiter enim habet primum sceptrum, quia regit digniorem partem mundi, scilicet celum, Pluto tercium, quia regit indigniorem partem mundi, scilicet infernum, Neptunus secundum, quia regit mediam partem, scilicet aquas; unde dicit: qui secundo sceptro regis maria, pete imas undas, scilicet ut ibi latens non uideas inferna. Tercio hortatur generaliter omnes deos ut uultus suos auertant; unde dicit: quisquis, scilicet deus, ex alto aspicit terrena, metuens pollui noua facie, id est nouo et insueto aspectu monstrorum infernalium, reflectat, scilicet ad celum, aciem, scilicet uisus sui, oraque, id est faciem, erigat in celum fugiens portenta, id est monstra infernalia. Deinde cum dicit: hoc nephas, insultat Iunoni sibi infeste; et primo ut ipsa cum eo monstra infernalia uideat optat; secundo mala que ei intulit improperat, ibi: *in penas*; tercio quod istud maximum periculum a Iunone paratum deuicerit monstrat, ibi: *et, si placerent*; quarto, uelut irritando Iunonem, ut pericula uincenda paret rogat, ibi: *da si quid*. Quantum ad primum dicit: duo cernant hoc nephas, scilicet infernum patefactum, qui aduexit, scilicet monstra infernalia ad superos, ut puta ego qui adduxi Cerberum, et que uexit, scilicet Iuno, que uexit, id est duxit, me ad infernum. Deinde cum dicit: in penas, improperat Iunoni mala que ei intulit. Unde dicit: terre, id est terrena pericula, non satis patent in penas meas atque in labores, id est non sufficit Iunoni punire me per monstra ista terre; odio Iunonis, scilicet compellente, uidi inaccessa omnibus, id est loca, ad que nullus ausus est accedere, ignota Phebo, scilicet uidi, quia sol non penetrat ad loca infernalia, quamuis omnia alia illustret et uideat, spaciaque obscura, scilicet uidi, que polus deterior, scilicet polus antarticus, qui a nobis non uidetur, sed fingitur esse sub inferno - unde Uirgilius in Georgicis de illo polo dicit: *at illum sub pedibus Stix atra tenet manesque profundi*, et ideo dicitur deterior -, concessit diro Ioui, id est Plutoni, qui supra carmine primo dictus est Iupiter uel Iouis infernus. Deinde cum dicit: et, si placerent, docet quod istud periculum maximum fortiter deuicit et euasit. Unde dicit: et, si loca tercie sortis, scilicet inferni, placerent, scilicet michi, regnare potui, scilicet in inferno; nec mirum si potui regnare, quia uici chaos eterne noctis - hoc dicit propter perpetuas tenebras -, et quiddam grauius, quia tenebre infernales sunt maiores, quam tenebre noctis, que aliquo modo attenuantur et illustrantur lumine stellarum, et tristes deos, scilicet Eumenides, que sunt tres Furie, de quibus supra habitum est, et fata, id est tres sorores que dicuntur Parce, que fatalem ordinem uite humane disponunt; et ita hiis deuictis regnare potui, si placuisset michi, sed nolui, immo morte contempta redii. Deinde cum dicit: da si quid, quasi irritando Iunonem tamquam non potentem ultra parare pericula, petit ut ei pericula uincenda proponat. Unde dicit: da, scilicet o Iuno, si quid ultra est, scilicet quod possis michi facere. O Iuno, pateris tam diu manus nostras cessare?, scilicet a periculis deuincendis; quasi dicat: mirum est quod hoc facis. Quid uinci iubes?; quasi dicat: nec scis nec potes ulterius uincenda iubere. Deinde cum dicit: sed templa, Hercules, quasi conuertens se ad familiarem curam domus sue post reditum de inferno, querit de inuasione Lici dicens: sed quare miles infestus, scilicet Licus, templa tenet sacrumque limen terror armorum obsidet? - Licus enim uolens incendere templum inclusit Megeram et suos, apposita custodia ne exirent, dum apportarentur ligna, ut simul cum templo omnes conflagrarent, ut patet ex fine carminis tercii.
|
|
|
|
In carmine sexto, quod scribitur trimetro iambico, introducuntur tres persone: prima est Amphitrion, secunda Hercules, tercia Theseus, qui fuit amicus et socius Herculis, qui est persona septima de illis, qui in hac tragedia introducuntur. Et continet hoc carmen duas partes, ut dictum est: prima est ultio accepta de Lico et suis; secunda est inquisitio Amphitrionis de infernalibus gestis, ibi: *uotum secundet*. Prima in duas, quia primo Hercules de inuasione Lici inquirit; secundo de eo uindictam accipit, ibi: *hanc ferat*. Quantum ad primum quatuor facit: primo inducitur Amphitrion admirans et congaudens aduentui Herculis; secundo inducitur Hercules inquirens de luctu suorum, ibi: *unde iste*; tercio Amphitrion exponens tyrannidem Lici, ibi: *socer est*; quarto Hercules plangens ingratitudinem populi per eum alias defensi, ibi: *ingrata*. Primo ergo inducitur Amphitrion stupens et congaudens aduentui Herculis; unde dicit: utrumne uota, id est desideria, decipiunt uisus meos, an ille domitor orbis et Graium, id est Grecorum, decus, scilicet Hercules, liquit, id est dereliquit, domum silentem tristi nubilo?, id est infernum tristem et obscurum, in quo siletur ab omni gaudio; quasi dicat: an sum ego deceptus ex nimio desiderio uel uideo iam Herculem reliquisse infernum et uenisse ad nos? Estne ille, scilicet quem uideo, natus?, id est filius meus Hercules. Membra, scilicet mea, stupent leticia. Et quasi ex leticia conuertens sermonem ad ipsum Herculem dicit: o nate, certa salus et sera Thebarum, scilicet existens certa, quia tibi Licus resistere non poterit, sed sera, quia tarde ad subsidium nostrum uenisti, uerumne corpus, scilicet tuum, cerno an uidens fallor deceptus tua umbra?, id est tuo fantasmate. Tune es?, scilicet Hercules. Agnosco thoros, id est pectora tua, humerosque et nobilem manum alto trunco, id est corpore. Deinde cum dicit: unde iste, inducitur Hercules inquirens de luctu suorum. Unde dicit: o genitor, scilicet Amphitrion, unde iste squalor, id est sordes luctuosa, et coniunx, scilicet mea, lugubribus amicta?, scilicet unde et quare est hoc? Unde nati, id est filii mei, obsiti, id est circumdati scilicet sunt, tam fedo pedore?, id est fetore - pedor proprie fetor pedum est. Que clades grauat domum?, id est familiam meam. Deinde cum dicit: socer, inducitur Amphitrion respondens tyrannidem per Licum factam. Unde dicit: socer, id est pater uxoris, scilicet Creon rex Thebarum, est peremptus regnaque, scilicet Thebarum, possidet Licus, quondam exul tuus, petit leto, id est ad letum, scilicet ad mortem, natos, scilicet tuos, parentem, scilicet me, coniugem, scilicet tuam. Deinde cum dicit: ingrata, plangit ingratitudinem populi terre de eo quod non uindicauit Herculem de Lico. Unde dicit: ingrata tellus, scilicet est michi, nemo uenit ad auxilia domus Herculee?, scilicet contra Licum. Uidet orbis defensus, scilicet per me a monstris et periculis, hoc tantum nephas?, scilicet et non iuuat, quod est magna ingratitudo. Sed cur tero diem questu?, id est querimonia; quasi dicat: ad quid consumo diem conquerendo? Mactetur hostis, scilicet Licus. Deinde cum dicit: hanc ferat, ostenditur quomodo Hercules de Lico uindictam accepit. Et circa hoc tria facit: primo enim inducitur Theseus se ad uindictam de Lico accipiendum offerens; secundo Hercules sibi ipsi uindictam hanc reseruans, ibi: *Theseu*; tercio Theseus ultionem iam factam patri Herculis et uxori annuncians, ibi: *flebilem*. Primo ergo inducitur Theseus se ad uindictam capiendam offerens; unde dicit: uirtus, id est fortitudo tua uel mea, ferat, id est patiatur, hanc notam, id est notabilem uerecundiam, et fiat Licus, id est permittatur fieri Licus, summus, id est maximus, hostis Alcide?, id est Herculis; quasi dicat: non sic erit nec sic faciendum est. Feror, id est moueor, ad hauriendum sanguinem inimicum, id est ad interficiendum. Deinde cum dicit: Theseu, inducitur Hercules Theseum compescens et se ad uindicandum disponens. Unde dicit: Theseu, resiste, id est remane nec procedas, ne qua uis, id est uiolencia, subita, id est improuisa, ingruat, scilicet tibi. Me bella, scilicet ista, poscunt, et non te; et conuertens sermonem ad patrem et coniugem, uolentes eum propter nouitatem aduentus sui amplecti, dicit: parens, scilicet Amphitrion, differ amplexus coniunxque differ, scilicet quousque uos et me uindicauero. Nunciet Licus Diti, id est Plutoni regi inferni, me redisse Ioui, id est ad superos, ubi regnat Iupiter, quasi dicat: occidatur Licus et, cum mortuus fuerit, poterit nunciare inferno quod ego iam redii. Deinde cum dicit: flebilem, primo inducitur Theseus mortem Lici annuncians et consolans Amphitrionem et Megeram. Unde primo alloquens Megeram uxorem Herculis dicit: o regina, fuga flebilem uultum ex oculis; quasi dicat: ne mesta sis; secundo conuertens sermonem ad Amphitrionem dicit: tuque, scilicet Amphitrion, sospite nato, scilicet tuo, reprime cadentes lacrimas; et merito debetis hoc facere, quia ecce iam uindicati estis per Herculem de Lico; unde dicit: si noui Herculem, scilicet sicut uerum est quod nosco Herculem, ita uerum est quod Licus Creonti, scilicet patri Megere, dabit, id est soluet, debitas penas, pro eo quod fecit contra nos. Et quasi corrigens se, quia promisit hoc de futuro, quod posset impediri, dicit: lentum est, id est quod de futuro promittitur tardum est: dat, scilicet in presenti; sed et hoc quoque lentum est, scilicet quia quod est in fieri non est perfectum; et ideo subdit preteritum, quod complementum rei designat, dicens: dedit; ymaginandum est quod, dum loquebatur Theseus, Hercules Licum interfecit et suos. Deinde cum dicit: uotum, inquirit Amphitrion a Theseo que per Herculem et ipsum gesta sunt in inferno. Et continet hec pars sermones quatuor, quorum primus est Amphitrionis, in quo facit duo, quia primo inducitur Amphitrion, qui optat prosperari dictum Thesei dicens: deus qui potest uotum nostrum, id est uoluntatem nostram, fecundet, id est prosperum faciat, assitque rebus lassis, id est nobis uexatis et lassatis. Secundo rogat Theseum, ut pandat ei facta Herculis et sua in inferno; unde dicit: o comes magnanime nati magni, scilicet Herculis, pande ordinem uirtutum, scilicet tuarum et Herculis, et pande quam longa uia ducit ad mestos manes, id est deos infernales, et pande ut, id est quomodo, canis Tartareus tulerit uincula dura, scilicet adamantina. Deinde cum dicit: memorare, ponitur secundus sermo, in quo inducitur Theseus excusans se per hoc, quod horridum est hoc ad memoriam reducere. Unde dicit: cogis memorare acta horrenda mentique secure. Uix adhuc, scilicet cum illa recordor, est certa fides uitalis aure, id est uix credo me uiuere quando illa cogito, uixque uisus hebetes, id est hebetati aspectu infernali, ferunt, id est tolerant, insuetum diem, id est lucem insuetam inferno. Tercio cum dicit: peruince, introducitur Amphitrion importune rogans Theseum pandere narrationem de inferno. Unde dicit: *o Theseu, peruince quicquid pauoris remanet alto pectore neue te fraudare, id est non fraudes te, fructu optimo laborum: dulce est meminisse, scilicet illa, que pati durum fuit*; et ideo quasi concludendo hortatur dicens: fare, id est loquere, casus horridos. Quarto cum dicit: fas omne, inducitur Theseus narrans casum de inferno, et diuiditur hec pars in duas, quia primo describit infernum; secundo facta Herculis in inferno, ibi: *nunc ede*. Circa primum duo facit, quia primo describit descensum ad infernum; secundo soluit quasdam questiones Amphitrionis de inferno, ibi: *estne*. Circa primum duo facit, quia primo inuocationem ponit, in qua licentiam narrandi petit; secundo narrationem subiungit, ibi: *Spartana*. Quantum ad primum dicit: precor omne fas mundi, id est omne quod iuste licitum est mundo, teque, scilicet o Pluto, dominantem regno capaci, id est in inferno, qui capit omnia, teque mater, scilicet Proserpina, quam quesiuit, scilicet Pluto, rota eruta Ethna, id est per Ethnam, quia per uoraginem Ethne eduxit Pluto currum suum, in quo rapuit Proserpinam; uos ergo precor, ut liceat impune, id est absque hoc, quod propter hoc puniar, eloqui dura abdita et operta terris, id est iura infernalia. Deinde cum dicit: Spartana, narrat de descensu ad infernum. Et primo describit locum ubi est descensus ad infernum; secundo ipsum descensum, ibi: *non ceca*; tercio ipsum infernum, ibi: *intus immenso*. Quantum ad primum dicit: tellus Spartana, id est Lacedemonia, attollit, id est erigit, nobile iugum, id est montes coniunctos nobiliter, ubi Tenarus, id est mons ille, in quo est uia ad inferna, premit equor densis siluis, id est ubi Tenarus nemorosus imminet equori. Domus inuicti Ditis, scilicet infernus, soluit ora, id est aperit os suum, ut prebeat uiam intrare uolentibus; unde subdit: hyatque rupes alta, id est hyatum et uoraginem prebet, et immenso specu patens ingens uastis faucibus; quasi dicat: uastum, id est magnum, prebet ingressum; unde sequitur: panditque omnibus iter latum. Deinde cum dicit: non ceca, describit uiam et descensum ad infernum dicens: uia incipit primo non ceca tenebris, id est non ex toto obscura; nitor tenuis lucis relicte a tergo, scilicet intrantis, fulgorque dubius solis afflicti, id est impediti a suo effectu - loquitur ad similitudinem hominis, qui quando nititur aliquid facere et impeditur affligitur -, talis ergo fulgor diminutus cadit, scilicet in uia illa, et ludit, scilicet deludit, aciem, quia non sufficienter seruit ei; tale lumen, scilicet sicut illud est, solet prebere non dubie, id est certe, dies primus, id est cum primo diescit, aut serus, id est quando uesperascit. Hinc, id est post ingressum, laxantur ampia spacia locis uacuis, in que, scilicet loca uel spacia, omne genus humanum mersum pereat; quasi dicat: tam lata sunt loca, quod omne genus humanum posset in eis perdi et perire. Nec ire, scilicet descendendo, labor est; ipsa uia deducit, scilicet ambulantem sine labore; ut estus, id est fluxus maris, puppes inuitas, sic aer, scilicet qui est in illa uia, pronus, scilicet ad ima, urget, scilicet ambulantem deorsum, atque chaos auidum, gradumque flectere retro, scilicet ut homo reuertatur ad superos, haut umquam, id est numquam, sinunt umbre tenaces, id est anime infernales. Deinde cum dicit: intus immenso, describit infernum dicens: intus, id est intra infernum, immenso sinu labitur quieta Lethes, id est fluuius infernalis, et interpretatur obliuio, quia gustantes de eo anime superorum obliuiscuntur; labitur dico placido uado demitque curas, scilicet propter obliuionem quam infert, neue pateat facultas remeandi, inuoluit amnem grauem, scilicet propter fetorem, multis flexibus: qualis Meander uagus, scilicet qui est amnis Asie inde dictus, quod sit flexuosus - ipse etiam flexus quandoque dicitur meander, sicut ibi: *o tortuose serpens, qui mille per meandros* -, ludit incerta unda et cedit sibi, scilicet dum in se flexa reuertitur, instatque dubius, id est uidetur quasi dubitare propter crebros flexus, litus petat an fontem, id est canale ubi est profunditas aque. Iacet feda palus inhertis Cochiti, id est de qua exit Cochitus, id est fluuius ille inhers, id est hebes et tardus; hic uultur gemit, scilicet anelans cadauera, illic luctifer bubo, scilicet gemit, et dicitur luctifer bubo, quia auis feralis est prenosticans mortem; et ideo subdit: omenque triste resonat. Horrent nigrantes come strigis infauste, id est infelicis, opaca, id est in opaca, fronde, opaca dico, imminente, id est altiore existente, taxo, que est arbor uenefica - strix est auis nocturna dicta a stridore uocis -, quam, scilicet arborem, tenet Sopor segnis Famesque mesta iacens tabido rictu - hoc dicit quia talis rictus, id est apertio oris, solet esse in famelicis, qui tabidi sunt et macilenti -, Pudorque serus, id est tardus - talis autem pudor est confusibilis -, tegit uultus conscios, scilicet criminis. Metus Pauorque, Funus, id est mors, et frendens Dolor sequiturque Luctus ater, scilicet quia atrum et obscurum facit uultum, et Bella cincta ferro, scilicet sequntur; in extremo, scilicet inferni, Senectus inhers abdita adiuuat gradum baculo: proprium enim senum est ambulare cum baculo. Deinde cum dicit: estne aliqua, soluit quasdam questiones Amphitrionis de inferno. Et diuiditur in quatuor, secundum quatuor questiones quas fecit: secunda, ibi: *quid ille*; tercia, ibi: *uerane*; quarta, ibi: *certus inclusos*. Circa primum primo mouet questionem dicens: estne, scilicet in inferno, aliqua tellus tenax Cereris, id est frumenti, aut Bachi?, id est uini; secundo cum dicit: non prata, soluit istam questionem dicens: non germinant leta prata uiridi facie nec seges adulta fluctuat, id est more fluctus mouetur hinc inde, leui Zephiro, id est uento occidentali, qui habet leuem flatum, non ulla silua habet ramos pomiferos; et bene dico quod talia bona et delicata non sunt ibi, sed ista que dicam: sterilis uastitas soli profundi, scilicet inferni, squalet, id est sordet, et feda tellus torpet eterno situ, id est in eterno torpore sita est, finis mestus rerum et ultima mundi, scilicet torpent eterno situ, quia numquam mutantur a situ et dispositione mala quam habent; et hoc declarat subdens: aer immotus heret et nox atra, id est nigra, sedet, scilicet continue manens, pigro mundo, id est inferno, in quo omnia sunt pigra et quasi mortua, cuncta horrida merore, scilicet sunt ibi, locusque mortis, scilicet infernus, peior ipsa morte est. Deinde cum dicit: quid ille, soluit secundam questionem. Et primo inducitur Amphitrion questionem mouens; unde dicit: quid ille, scilicet Pluto, qui regit loca opaca sceptro, qua sede positus temperat populos leues?, scilicet sine corporibus existentes, que faciunt grauitatem. Secundo cum dicit: est in secessu, soluit hanc questionem describens locum ubi Pluto habitat; unde dicit: in secessu obscuro Tartari est locus, quem spissa caligo alligat grauibus umbris, id est tenebris. Hinc a fonte uno manat latex, id est aqua, discors, scilicet tum quia in diuersos separatur fluuios, tum quia in fluuios oppositarum conditionum, unde alter, scilicet fluuius qui Lethes dicitur, quieto similis deuehens sacram Stiga, id est aquam Stigie paludis, tacente fluuio, id est tacito decursu, quia, ut dicit Ysidorus Ethymologiarum XIII, *proprie flumen est aqua ipsa, fluuius cursus aque* - hunc iurant dei, id est per hunc fluuium iurant dii confirmando dicta sua, sicut poete fingunt -; at hic, scilicet alius fluuius, ferox rapitur ingenti tumultu et Acheron - sic enim uocatur fluuius iste -, inuius remigari, id est ad remigandum, uoluit saxa fluctu. Regia Ditis, id est Plutonis, aduersa, id est ex opposito, scilicet accedentibus ad hunc fluuium, cingitur duplici uado - uada sunt loca in flumine uel in mari, ubi homines et animalia transeunt; significat ergo quod, licet Acheron sit irremigabilis, est tamen duobus locis uadabilis -, atque domus ingens, scilicet Ditis uel Plutonis, tegitur luco umbrante: *lucus*, secundum Ysidorum Ethymologiarum XUII *est densitas arborum solo lucem detrahens, tropo antifrasi, eo quod non luceat; siue a luce, quod in eo lucebant funalia siue cerei propter nemorum tenebras*. Hic pendent limina tyranni uasto specu, hoc iter umbris, hec porta regni, scilicet infernalis. Circa hanc, scilicet regiam portam, iacet campus, in quo sedens, scilicet Pluto, uultu superbo digerit, id est disponit uel collocat, animas recentes. Dira, id est crudelis, maiestas deo, frons torua, que tamen gerat specimen, id est indicium, fratrum tanteque gentis, id est indicat eum esse regem, sicut fratres sui sunt Iupiter et Neptunus et sicut tanta gens cui preest requirit, uultus est illi Iouis, id est uultum habet similem Ioui, qui est frater suus; et quia Iupiter aliquando habet uultum placidum, aliquando iratum, ne credatur assimilari in uultu placido Ioui, subdit: sed fulminantis, id est assimilatur Ioui irato et fulminanti. Tam terribilis enim est uultus eius et tanta apparet in eo crudelitas, quod magna pars regni trucis, id est crudelis, est ipse dominus, cuius aspectus timet quicquid timetur; quasi dicat: licet ita sit crudelis, tamen est maxime timidus; et sic aspectus est nominatiuus casus singularis numeri, uel potest esse accusatiuus pluralis numeri, et tunc est sensus quod omne, quod timetur ab aliis, timet ipsum Plutonem et aspectum eius. Deinde cum dicit: uerane est, soluit terciam questionem. Et primo inducitur Amphitrion mouens eam; unde dicit: estne fama, scilicet quam audiuimus de inferno, uera, scilicet iura tam sera reddi inferis, id est quod ius et iusticia fiat ibi in puniendo malos, licet sero, id est tarde, et nocentes oblitos sui sceleris dare, id est soluere, penas debitas?, scilicet sceleribus suis. Quis, scilicet est, iste rector ueri atque arbiter, id est iudex, equi?, id est equitatis. Secundo cum dicit: non unus, soluit istam questionem. Et primo soluit secundam partem de iudice inferni, docens ibi esse tres iudices; unde dicit: non unus quesitor uel questor, scilicet qui est auctor uel prepositus iudiciorum - olim enim iudicium inquisitio dicebatur -, sedens alta sede, ut mos est questori, sortitur, id est sorte diuidit, sera, id est ultima, iudicia trepidis reis. Sed sunt tres iudices, quorum unus est Minos, qui fuit Cretensium rex et in inferno audit lites; unde dicit: illo foro auditur Minos Gnosius, id est Cretensis, illo, id est alio foro, Radamantus, de quo UI Eneydos *Gnosius hec Radamantus habet durissima regna castigatque auditque dolos subigitque fateri, que quis apud superos, furto letatus inani, distulit in seram commissa piacula mortem*; hic, id est in alio loco, socer Thetidis, id est Eacus, cuius filius, scilicet Peleus, concubuit cum Thetide et genuit Achillem, audit, scilicet reos, unde Ouidii XIII Methamorphoseon dicitur: *Eacus huic pater est, qui iura silentibus illic reddit*. Secundo cum dicit: quod quisque, soluit primam partem questionis, docens quod nocentes in inferno puniuntur talibus penis, quales intulerunt aliis; unde dicit: quod quisque fecit, scilicet de malo alteri in presenti, illud patitur; scelus, scilicet commissum hic, repetit auctorem, id est redundat in auctorem ibi, nocensque suo premitur exemplo, id est pena, quam nocens alteri intulit hic, est ibi exemplum puniendi eum: uidi duces cruentos carcere includi, scilicet sicut solebant alios incarcerare hic, et terga tyranni impotentis, quia ibi factus est impotens ad resistendum, scindi, scilicet propter plura uerbera, manu plebeia, quia dum erant hic sic uerberabant alios. Quisquis placide potens est, scilicet hic, dominusque uite, id est habens uitam alterius in potestate sua, seruat manus innocuas, scilicet a cede, et mitis regit imperium incruentum, id est sine crudelitate, parcitque animo, scilicet non prosequendo impetum ire sue, talis permensus diu longa spacia eui felicis, id est post longam et felicem uitam in presenti, uel celum petit felix uel leta loca nemoris Elisii. Elisii campi sunt apud inferos, ubi piorum anime post corporis animeque discretionem habitant; immo, secundum poetas, ad quos anime post scelera purgata infernalibus penis transferuntur; unde Uirgilius UI Eneydos: *quisque suos patimur manes; exinde per amplum mittimur Elisium et pauci leta arua tenemus*. Deinde conuertens sermonem hac occasione ad reges, qui adhuc uiuunt, instruit eos cauere penam in futuro; unde dicit: quicumque regnas iudex futurus, scilicet in inferno, abstine sanguine humano, et hoc ideo quia scelera nostra taxantur modo maiore, scilicet quia pene maiores sunt ibi, quam ille que hic infliguntur. Deinde cum dicit: certus, soluit quartam questionem. Et primo inducitur Amphitrion mouens eam; unde dicit: certus locus tenet nocentes? Utque, id est et sicut, fert, id est dicit, fama, seua supplicia domant, scilicet nocentes, perpetuis uinculis? Secundo cum dicit: rapitur, soluit hanc questionem per determinata exempla, docens quod nocentes perpetuo puniuntur. Et ponit septem exempla: primum est de Yxione, qui uoluit concumbere cum Iunone, propter quod perpetua rotatione punitur in inferno; unde dicit: Yxion tortus rapitur uolucri, id est ueloci, rota. Secundum est de Sisipho, qui hostes suos precipitauit de turri et ideo perpetuo uoluit saxum in inferno; unde quantum ad hoc dicit: grande saxum sedet ceruice Sisiphea, scilicet grauiter premens eum. Tercium exemplum est de Tantalo, qui filium suum Pelopem dilacerauit offerens diis ad comedendum, mentitus alias carnes esse, propter quod dampnatus in inferno sedet in aqua usque ad mentum sitibundus, pendentibus pomis ad os eius, que, dum pre nimia fame uult carpere, fugiunt, et similiter aqua, dum uult bibere; unde dicit: senex, scilicet Tantalus, in medio amne faucibus siccis sectatur undas, latex abluit mentum, deditque fidem, id est fecit eum credere quod potuit eam sorbere et tamen decipit eum, cum iam sepe unda perit in ore, scilicet applicato ad sorbendum; poma destituunt famem, id est ipsum Tantalum famelicum: est enim emphasis. Quartum exemplum est de Ticio, qui uoluit inferre stuprum Latone, propter quod Apollo dampnauit eum in inferno, cuius iecur continue uultur depascitur; unde dicit: Ticius prebet uolucri, scilicet uulturi, eternas dapes. Quintum exemplum est de filiabus Danai et Egypti, que patruelibus suis parauerunt mortem et ideo puniuntur in inferno deputate ad implendum dolium sine fundo, unde continue laborant ad portandum aquam frustra; unde dicit: Danaidesque, id est filie Danai, frustra ferunt plenas urnas, scilicet ad implendum dolium sine fundo. Sextum exemplum est de filiabus Cadmi, que interfecerunt filios suos, de quibus habitum est supra carmine tercio, et ideo errant furiose in inferno; unde dicit: errant furentes impie Cadmeides, id est filie Cadmi. Septimum exemplum est de Phineo, qui filios suos accusatos de stupro a nouerca excecauit, propter quod dii excecauerunt eum et ipsi ceco apposite sunt Arpie, que sunt uolucres uirgineum habentes uultum, que cibum eius rapiebant et mensam eius fedabant; unde dicit: auisque auida, id est rapax, scilicet Arpia, terret mensas Phineas, id est terribiles facit. Deinde cum dicit: nunc ede, prosequitur Theseus gesta Herculis in inferno. Et circa hoc duo facit, quia primo inducitur Amphitrion ipsum ad hoc prouocans; unde dicit: o Theseu, nunc ede, id est profer, nobilem pugnam nati mei, scilicet Herculis; an refert, scilicet ab inferno, munus patrui, scilicet sui, uolentis an spolium?; quasi dicat: illud quod Hercules retulit de inferno, puta canem tricipitem, utrum uiolenter inuito Plutone adduxit eum tamquam spolium, an sponte sibi datus fuit a patruo tamquam munus? Pluto dicitur patruus Herculis, quia Iupiter, qui fingitur pater Herculis, et Pluto fuerunt fratres. Secundo cum dicit: ferale, inducit Theseum narrantem gesta Herculis in inferno. Et continet partes quinque, quia primo docet quomodo Carontem uectorem animarum perdomuit dicens: saxum ferale, id est triste et mortiferum, imminet tardis uadis, ubi fretum segne, scilicet Letheum, torpescit unda stupente, id est que facit intuentes tarditatem suam stupere. Hunc amnem, scilicet Letheum, seruat senex horridus cultu et aspectu squalidus, id est sordidus, gestat, scilicet in cimba, pauidos manes, scilicet animas mortuorum. Et quia dixit quod erat horridus uultu et aspectu, manifestat hoc dicens: pendet barba impexa, id est non culta pectine, nodus, id est uestis nodata, cohercet deformem sinum, gene concaue lucent, scilicet propter famem et maciem; ipse portitor regit ratem, id est cimbam, in qua transportat animas, longo conto: contus longus est ad modum haste, sed caret ferro, cuspidem tamen acutam habet. Hic onere uacuus, id est uacuatus, repetebat undas applicans puppim litori, scilicet ad onerandum se iterum animabus, que debebant transfretare; Alcides, id est Hercules, turba, scilicet animarum, que parata erat ad intrandum cimbam, cedente, id est dante locum Herculi, poscit uiam, id est transitum ab illo remige; exclamat dirus, id est crudelis, Caron, scilicet qui fuit rector cimbe: *audax, quo pergis?*, id est quo intendis pergere? *Siste properantem*, id est festinantem, *gradum*, ne scilicet ulterius procedas. Natus Alcmena, id est Hercules, non passus illas moras, ipso conto, scilicet quo regebat cimbam, domat nauitam, scilicet Carontem. Secundo cum dicit: scandit, docet quomodo transiens fluuium Letheum peruenit ad regiam Ditis uel Plutonis; unde dicit: scanditque puppem: cimba capax populorum, scilicet animarum carentium corporibus, succumbit uni, scilicet propter corporis grauitatem; et ratis grauior sedit titubato latere, utrimque bibit Lethea, id est propter pondus subsidens cimba ex utroque latere aquam suscepit. Tunc uasta monstra trepidant, scilicet propter Herculem, qui in terra deuicit ea, Centauri truces, id est crudeles - Centauri monstra sunt ex media parte homines et ex media parte equi, quos dicitur genuisse Yxion, quia, cum uellet concumbere cum Iunone, effudit semen in nube, de quo geniti sunt Centauri, qui et nubigene dicuntur -, Laphiteque, scilicet trepidant, multo mero, id est uino, bella, id est ad bella, succensi - *Laphite gentes Thessalie perhibentur iuxta Femon montem; a Laphita Apollinis filio dicti inde Laphite Centauri sunt*, sic Papias; hii cum aliis Centauris pugnauerunt: inuitati enim ad nupcias Piritoi et Ypodames cum inebriati essent, uolente quodam Laphita rapere nouam sponsam, commissa est grauissima pugna inter Laphitas et Centauros -; labor Lerneus, id est serpens Lerneus labore Herculis interfectus, querens ultimos sinus Stigie paludis, scilicet ut ibi timore Herculis lateret, fecunda capita - multa enim capita habebat, quorum uno exciso succreuerunt plura -, mergit, scilicet sub aqua, ne uideatur ab Hercule. Post hec apparet domus auari Ditis, id est Plutonis. Tercio cum dicit: hic seuus, docet quomodo Hercules domuit Cerberum canem infernalem; unde dicit: hic, scilicet ubi apparet domus Plutonis, seuus canis Stigius, qui tuetur regnum concutiens tria capita uasto sono, territat umbras, id est animas mortuorum. Caput, scilicet illius canis, sordidum tabo, id est putredine cadauerum, lambunt colubri, uiperis, id est serpentibus, horrent iube, id est ceruices, longusque draco torta cauda, scilicet existens, sibilat. Ira par forme - quam terribilis enim est in forma, tam terribilis est in ira -: ut sensit motus pedum, scilicet Herculis, attollit comas hirtas, id est hirsutas et asperatas, uibrato angue, id est multitudine anguium, que a collo dependent, captatque, id est explorat, sonum missum, id est emissum ex strepitu Herculis deambulantis, subiecta aure, scilicet ad audiendum melius. Et canis solitus sentire umbras, id est animas mortuorum, ut propior stetit Ioue natus, scilicet Hercules, antro, scilicet suo, sedit incertus, id est dubius quis esset, qui tam audacter accederet, et timuit uterque, scilicet canis Herculem et Hercules canem. Ecce, scilicet post hoc, latratu graui terret loca muta, scilicet infernalia; serpens minax sibilat per totos armos, scilicet Cerberi. Fragor uocis horrende per terna ora missus umbras quoque felices exterret. Tunc ipse, scilicet Hercules, ferox rictus, scilicet canis, soluit a leua, scilicet detrahendo fauces eius, et opponit, scilicet cani, caput Cleoneum, id est caput pellis leonis Cleonei, qua utebatur pro tegmine armorum - et dicebatur leo Cleoneus a loco, qui Cleones dicitur, de quo UI Methamorphoseon: *humilisque Cleones* -, ac se clepit, id est furatur a morsu canis, ingenti tegmine, scilicet leonis, gerens magnum robur uictrice dextera. Rotat, scilicet canem, assiduo uerbere huc nunc et illuc, ingeminat ictus. Domitus canis, scilicet per hunc modum, infregit minas et lassus submisit cuncta capita, scilicet tria, cessitque toto antro, scilicet dans locum Herculi. Quarto cum dicit: extimuit, docet quomodo canis iste datus est Herculi pro munere dicens: extimuit uterque, scilicet Herculem et canem uel Herculem et me, dominus sedens solio, id est Pluto, et duci iubet, scilicet canem; me quoque petente munus dedit Alcide, id est Herculi, scilicet canem pro munere. Quinto cum dicit: tunc grauia, ostendit quomodo Hercules canem datum duxit ad superos. Et diuiditur hec pars in duas, quia primo docet quomodo canem ad superos duxit; secundo quomodo turba hominum cum gaudio ei obuiam uenit, ibi: *densa sed leto*. Quantum ad primum dicit: tunc, scilicet dato sibi cane, permulcens, scilicet Hercules, manu uincit, id est ligat, grauia colla monstri, id est canis, adamante texto, id est cathena adamantina; canis peruigil custos opaci regni, scilicet inferni, oblitus sui timidus componit aures, scilicet sicut faciunt canes quando timent uel blandiuntur, et patiens trahi, scilicet se ab Hercule, obsequens, id est obediens, ore submisso fassusque herum, id est dominum, scilicet suum, esse Herculem, pulsat utrumque latus cauda anguifera. Postquam est ad oras Tenari, id est fines Tenari, uentum et nitor lucis ignote, scilicet solis, percussit oculos, uinctus, scilicet canis, bonos animos, id est fortes animos, resumit et furens quassat cathenas uastas, id est magnas et grossas; uictorem, scilicet Herculem, pene abstulit, scilicet retrahendo uersus infernum; unde sequitur: et pronum, id est inclinatum, retro uexit et mouit gradu, id est amouit Herculem de gradu suo. Tunc et Alcides, id est Hercules, meas respexit manus, scilicet innuendo ut iuuarem eum in trahendo canem; uterque, scilicet ego et Hercules, uiribus geminis, id est geminatis, tractum canem intulimus orbi, canem dico, ira furentem et temptantem bella irrita, id est inania, quia non potuit nobis resistere. Ut uidit, scilicet canis, clarum ethera et pura spacia poli nitidi, scilicet nostri, nox, id est obscuritas inferni, orbata est, id est ablata, in terram dedit, id est deiecit, lumina, quia non potuerunt ferre lumen mundi; unde sequitur: compressit oculos et expulit, id est exclusit ab oculis suis, diem inuisum, id est odiosum sibi, aciemque, scilicet uisus, flexit retro, scilicet ne uideret lumen, atque omni, id est tota, ceruice petit terram, cum cupit, id est quia uel dum cupit, abscondi sub Herculea umbra. Deinde cum dicit: densa sed leto, ostendit quomodo turba hominum ei cum gaudio obuiauit. Et circa hoc duo facit, quia primo turbam gaudentem inducit; secundo carmen quod cantabant ponit, ibi: *natus*. Quantum ad primum dicit: sed, scilicet dum hec aguntur, turba densa gerens frontibus lauream, in signum leticie, uenit magnique Herculis canit leto clamore laudes meritas, id est quas meruit.
|
|
|
|
Carmen septimum continens tripudium turbe occurrentis, quod ex persona chori inducitur, scribitur duplici metro, quorum primum est saphicum, quod constat trocheo spondeo dactilo et duobus trocheis; secundum est gliconium, quod constat spondeo coriambo pirrichio, et hoc metrum incipit ibi: *Thebis leta*. Prima pars describit descensum Herculis ad inferos, secunda reditum. Circa primum duo facit: primo describit descensum Herculis ad infernum; secundo optat se sero uenire ad illum, ibi: *sera nos*. Circa primum duo facit, quia primo docet quod iussus infernum adiit; secundo quid ibi inuenit, ibi: *sed frequens*. Circa primum duo facit, quia primo docet quod adire infernum iussum ei fuit; secundo quod adiit, ibi: *ausus*. Quantum ad primum dicit: Euristeus, id est rex ille cui famulabatur Hercules, natus properante partu - quasi dicat: non fuit natiuitas eius in partu impedita sicut natiuitas Herculis -, iusserat, scilicet Herculem, penetrare fundum mundi, id est infernum; et spoliare regem, scilicet Plutonem, tercie sortis - tercius enim frater erat Pluto et regere debuit terciam partem mundi, scilicet infernum -, hoc solum, scilicet spoliare infernum, deerat numero laborum; quasi dicat: hoc oportuit facere ad complendum numerum laborum sibi impositorum. Deinde cum dicit: ausus, docet quod audacter adiit infernum dicens: ausus est, scilicet Hercules, inire cecos, id est obscuros, aditus, uia, id est per uiam, qua tristis et nigra silua ducit ad remotos manes, id est deos infernales. Deinde cum dicit: sed frequens, docet quid in inferno inuenit, quia maximam multitudinem mortuorum. Unde dicit: sed tanta turba, scilicet mortuorum, agitur, id est agitatur, per campos silentes, scilicet inferni, quantus frequens populus, comitante magna turba, incedit per urbes auidus ad ludos noui theatri; et resume iterum: tanta turba agitur per campos silentes, qualis, id est quanta, currit ad Eleum Tonantem, id est Iouem dictum Eleum ab Elide ciuitate, in qua in honore eius celebrabantur Olimpia de quinto in quintum annum; et tunc confluebat ad certamina maximus populus, unde subdit: cum quinta estas reuocauit sacrum, scilicet Iouis. Et nota quod, computato anno in quo fuerunt ultima Olimpia preterita cum annis interpositis et anno in quo sunt Olimpia futura, fiunt quinque anni, et ideo dicit hic: quinta estas; si uero non computetur annus preteritorum uel futurorum Olimpiorum, sed tantum unus eorum cum tribus mediis, erunt quatuor, et ideo unus Olimpias continet tantum quatuor annos: in quinque enim annis possunt esse duo Olimpia. Et adhuc resume: tanta turba agitur per campos silentes, quanta turba frequentat secretam Cererem, cum hora redit longe noctis et libra equa - hoc dicit quia tunc equantur dies nocti -, libra inquam, tenens currus Phebeos, id est cum sol est in libra, cupiens sompnos quietos crescere, quia ab illo equinoctio incipit dies breuiari et nox elongari - unde festum Cereris celebratur in equinoctio autumpnali, ad quod solet confluere maximus populus, et dicit Cererem secretam, quia de nocte et in silentio agitur festum eius -, et cum Sciti, id est gentes Scithie, properant relictis tectis celebrare noctem Attici myste: mysta grece est mysterii auctor Atticus, id est Atheniensis. Celebrant ergo Scithe noctem ad honorem Cereris, sicut instituit quidam Atheniensis, qui erat huius mysterii auctor. Pars, scilicet istius multitudinis, gradiens tarda senecta tristis et satiata uita longa; quasi dicat: huius multitudinis quidam sunt senes et quidam iuuenes; de quibus subdit: pars, scilicet istius multitudinis, adhuc currit melioris eui, quia in iuuenili etate, que dicitur melior, mortui sunti unde subdit: uirgines nondum iugate thalamis, id est nondum tradite nuptui propter minorem etatem, et ephebi, id est iuuenes, nondum comis positis, quia propter minorem etatem nondum nutriebant comam, et infans doctus modo, id est recenter, nomen matris: tales enim moriuntur sicut et senes. Sed isti, qui ante senectutem moriuntur, habent hoc priuilegium in inferno, quod ante eos, ubi ambulant, portatur lumen, quod minime habent senes; unde dicit: hiis solis, scilicet qui infra etatem iuuenilem moriuntur, datum, id est concessum est, ut minus timerent, releuare noctem, id est obscuritatem inferni, prelato igne, id est portato ante eos lumine; ceteri uadunt tristes per opaca. Qualis animus est nobis remota luce, scilicet talis animus est eis, dubius scilicet et timidus - naturaliter enim homo in tenebris est timidus -, et talis est eis animus, qualis cum quisque mestus sibi sensit tota terra, id est ubique in terra, caput obrutum, id est deiectum dolore et mesticia; quasi dicat: sunt animo lugubres, tristes et timidi. Stat chaos, id est infernus, in quo omnia inordinata et confusa sunt - chaos enim confusio interpretatur -, densum, scilicet propter spissam caliginem, que est in inferno; unde sequitur: tenebreque et color malus noctis, quia nulla luce stellarum uel alterius luminaris diminutus, ac ocium mundi silentis, quia anime nichil utile operantur ibi, nubesque uacue: que faciunt tenebras nubes sunt, sed uacue, quia nullum prestant refrigerium. Deinde cum dicit: sera, docet quod non est illuc festinandum. Unde dicit: senectus sera, id est tarda, nos referat illo, id est ad locum illum; ideo autem hoc opto, quia nemo uenit sero ad id, unde, cum semel uenit, numquam reuerti potuit, et ideo quandocumque uenerimus, nimis cito erit. Quid ergo iuuat, id est prodest, properare, id est accelerare, durum fatum?, id est mortem; quasi dicat: nichil. Omnis hec turba uaga magnis terris ibit ad manes, id est omnes morientur, facietque uela, scilicet ad transfretandum, Cochito, id est fluuio infernali, inherti, id est tardo. Et conuertens sermonem ad mortem dicit: tibi, o mors, crescit omne quod uidet occasus et quod ortus, id est quicquid est in oriente uel in occidente crescit morti, quia, cum augmentum compleuerit, tendit ad mortem. Parce, o mors, uenturis, ad te scilicet, ut non ante tempus occupes eos: o mors, tibi paramur. Sis licet segnis, id est tarda uel negligens, ipsi, scilicet per nos, properamus, scilicet ad te: prima hora que dedit uitam, carpsit, id est consumpsit eam, quia continue diminuitur. Deinde cum dicit: Thebis, applaudit reuersioni Herculis de inferno. Et circa hoc tria facit: primo enim hortatur populum ad gaudium et leticiam; secundo laudat uirtutem Herculis et potentiam, ibi: *pax est*; tercio hortatur Megeram, ut Herculi uolenti sacrificare dirigat comam, scilicet ibi: *stantes*. Quantum ad primum dicit: dies leta adest Thebis. Supplices tangite aras, scilicet gratias agendo pro reuersione Herculis, cedite pingues uictimas; nurus, id est uxores filiorum, permixte maribus agitent sollempnes choros, id est choreas; cessent incole fertilis arui, id est boues, qui colunt arua, cessent scilicet ab arando, deposito iugo; quasi dicat: cessate ab operibus et applaudite Herculi. Deinde cum dicit: pax est Herculea, laudat gesta Herculis dicens: pax est manu Herculea, id est per manum et potentiam Herculis, inter Auroram, id est orientem, et Hesperum, id est occidentem, ubi apparet hora uespertina Hesperus, id est stella uespertina, et qua sol tenens medium diem negat corporibus umbras, id est in austro, ubi, sole existente in meridie, corpora nullam faciunt umbram, sicut apparet in ciuitate Cyene, secundum quod dicit Lucanus libro II: *umbras numquam flectente Cyene*; labor Alcide, id est Herculis, domuit quodcumque solum, id est omnem terram, que alluitur longo ambitu Thetios, id est maris - Thetios enim genitiuus grecus est de Thetis. Transuectus, scilicet Hercules, uada, id est ultra uada, Tartari redit pacatis, id est pacificatis, inferis, scilicet cum ipso. Iam nullus timor superest, quia nil iacet ultra inferos, scilicet quod pacari debeat. Deinde cum dicit: stantes, hortatur Herculem ordinare et disponere comam suam, ut sit aptus ad sacrificandum. Unde dicit: rege, scilicet tu Hercules, sacrificus, id est qui paras te ad sacrificandum, comas, scilicet tuas, stantes, scilicet extra debitum ordinem, populo dilecta, id est populo alba, que dicitur dilecta eo quod sit apta sacrificiis: solebant enim sacrificantes uti sertis de tali arbore ad colligandum crines.
|
|
|
|
Quartus actus huius tragedie est quomodo Hercules sacrificando pro uictoria habita de Lico et orando uersus est in furiam. Et diuiditur hec pars in duas, quia primo agitur de furia Herculis et de hiis que gessit in furia; secundo ponitur carmen chori deplorantis infortunium Herculis, ibi: *lugeat ether*. Continet hoc carmen tria, quia primo disponit sacrificium pro uictoria Lici; secundo agit de furia, quam orando incurrit, ibi: *finiat genitor*; tercio de furia et actis in furia, ibi: *quod subitum*. Inducuntur in hoc carmine quatuor persone, quas effigiabant quatuor mimi, scilicet Hercules, amicus Theseus, pater Amphitrion, uxor Megera. Primo uero inducitur Hercules, qui primo nuncians Licum et suos interfectos, secundo hortatur suos ad sacrificandum, ibi: *nunc*. Quantum ad primum dicit: Licus fusus, id est uictus et occisus, ultrice dextera, scilicet mea, cecidit, id est uerberauit, ore, id est facie, terram aduersam. Nota quod supinus cecidit ad terram et facie percussit terram moribundus. Tum, id est tandem post mortem Lici, quisquis fuerat comes tyrannide, id est socius in tyrannide, iacuit et comes, id est socius, pene, quia mortui sunt sicut ipse. Deinde cum dicit: nunc sacra, hortatur suos ad sacrificandum. Et circa hoc tria facit: primo enim se uelle sacrificare promittit Ioui dicens: nunc uictor, scilicet ego, feram, id est faciam, sacra, id est sacrificia, patri et superis, scilicet diis, colamque aras meritas, id est quia meruerunt pro uictoria michi concessa, uictimis cesis. Secundo inuocat cum Ioue deos alios dicens: o belligera Pallas adiutrix et socia laborum, in cuius leua egis, id est scutum, ciet, id est mouet, feroces minas, te deprecor ore sacrifico, id est promente uerba apta sacrificio, assit Ligurgi et rubri maris domitor, scilicet Bachus, qui Ligurgum regem Tracie contempnentem Bachum, dum uellet uites eius amputare, fecit incidere crura sua et mare rubrum transfretauit, ut domaret Indos, gerens cuspidem tectam uiridi tyrso - sic depingitur ad significandum quod uinum, cum appareat dulce et iocundum, quod pretendit tyrsus uiridis, tamen latenter pungit et ledit, quod significat cuspis tecta -, geminumque numen, scilicet assit, Phebus et Phebi soror, scilicet Diana: soror sagittis aptior, unde fingitur habere arcum et sagittas siluasque incolere, Phebus, id est Apollo, lire, scilicet aptior, et ideo cum lira solet depingi; et quisquis frater meus, id est filius Iouis sicut ego sum, celum incolit, assit michi; et quasi hoc corrigens dictum suum subdit: frater non ex nouerca; quasi dicat: omnes fratres meos filios Iouis inuoco, excepto illo qui est frater meus ex nouerca, scilicet Iunone, sicut fuit Uulcanus: illum enim non inuoco. Tercio hortatur suos parare necessaria ad sacrificium dicens: huc appellite, id est adducite, greges; quicquid maius, id est preciosius, Indorum seges, scilicet profert, et quicquid legunt Arabes arboribus, id est de arboribus, odoris, id est odoriferis, conferte, scilicet in sacrificium, pinguis uapor exundet, scilicet de sacrificio. Arbor populea exornet comas nostras, sicut mos est sacrificantium, et o Theseu, tegat te ramus olee fronde gentili, id est naturali et non in serto. Secundo cum dicit: dii conditores, inducitur Theseus commemorans quosdam specialiter colendos deos; unde dicit: dii conditores urbis, scilicet Thebarum. Et est oratio imperfecta, qualis decet sacrificantes, qui solum aliquid commemorare debent absque multo sermone, et debet suppleri sic: scilicet debent inuocari cum aliis. Et hoc probat, quia solet eos colere; unde subdit: colis, id est soles colere, siluestria antra trucis, id est crudelis, Theti, id est belue illius siue serpentis, quem interfecit Cadmus, nobiles aquas, id est nobilia numina aquarum, Dirces - Dirce fons est apud Thebas; dicuntur et Dirce dee penarum ultrices -, laremque Tyrium, id est ignem Tyrium, regis aduene, id est Cadmi, qui fuit natione Tyrius uel Sidonius et condidit Thebas. Solebant antiquitus dii patrii iuxta ignem coli; et ideo dicit: colis larem Tyrium, id est solebas colere deos patrios Cadmi iuxta ignem, scilicet quia uxor sua fuit de genere Cadmi. Tercio cum dicit: date, inducitur Hercules accelerans sacrificium; unde dicit: date thura flammis, scilicet ad sacrificandum. Quarto, quia, ut supra patuit, Hercules uenit recenter ab interfectione Lici et aliorum hostium, inducitur Amphitrion pater admonens ut mundet manus sanguine hostium. Unde dicit: nate, id est fili Hercules, expia, id est munda, prius, scilicet quam sacrifices, manus manantes, id est fluentes, cruenta cede, id est hostili. Quinto inducitur Hercules hoc renuens; unde dicit: utinam cruorem capitis inuisi, id est odiosi, scilicet Lici, possem libare, id est offerre, deis! Nullus liquor gratior, id est magis gratus diis, tinxisset aras; haut ulla, id est nulla, uictima amplior, id est melior, magisque opima, id est pinguis et grata, potest mactari Ioui, quam rex iniqus, scilicet qualis fuit Licus. Deinde cum dicit: finiat, agitur de furia, quam orando incurrit. Et circa hoc duo facit, quia primo inducitur Amphitrion Herculem ad orandum instruens; secundo Hercules in media oratione furens, ibi: *ipse concipiam*. Quantum ad primum dicit: opta, o Hercules hoc, scilicet quod genitor tuus, id est Iupiter, finiat labores, scilicet tuos; detur, id est et opta ut detur, aliquando ocium quiesque fessis. Deinde cum dicit: ipse concipiam, inducitur Hercules in media oratione furens, et primo proponit eius orationem, secundo ex furia delirationem, ibi: *sed quid hoc?*. Circa primum duo facit, quia primo loquens ad patrem dicit se uelle per se concipere suam orationem; unde dicit: ipse, id est ego per me, concipiam preces dignas Ioue, scilicet ad exaudiendum, meque, scilicet ad petendum. Secundo cum dicit: stet, orat, et primo pro statu generali mundi; unde dicit: stet celum loco suo tellusque et ether, scilicet maneant in loco suo; astra eterna agant inoffensos, id est non impeditos, cursus. Secundo orat pro pace hominum dicens: pax alta, id est summa, alat gentes; labor ruris innocui teneat omne ferrum, ut scilicet nullum habeatur ad usum belli; unde sequitur: ensesque lateant, scilicet cessante bello. Tercio petit quietem maris dicens: nulla tempestas uiolenta turbet fretum, id est mare. Quarto petit cessationem a tonitruo et fulgure; unde dicit: nullus ignis exiliat irato Ioue. Quinto petit remoueri inundationes submergentes agros; unde dicit: nullus amnis nutritus hiberna, id est hyemali, niue trahat euersos agros. Sexto petit amoueri uenena dicens: cessent, scilicet a suo effectu, nulla grauis herba, id est uenenosa, tumescat succo nocituro. Septimo petit amoueri tyrannica dominia; unde dicit: non regnent tyranni seui ac truces, id est crudeles. Octauo orat pro se et petit duo: unum est ut, si facturus est aliquod scelus in terra, quod illud cito fiat et terminetur, unde quo ad hoc dicit: si tellus latura, id est passura, aliquod scelus mei, properet, id est acceleretur; secundum est quod si terra sit aliquod monstrum productura, quod illud sit suum ad debellandum, unde quo ad hoc dicit: et si quod parat, scilicet terra, monstrum, meum sit. Deinde cum dicit: sed quid hoc?, ponit furiosam eius delirationem. Ubi nota quod iam quasi immediate petiit quod, si esset facturus aliquod scelus, acceleraretur: secundum uero dispositionem Iunonis, ut primo carmine patet, furiosus interfecturus erat uxorem et liberos. Ideo, quasi exaudita sit petitio sua, statim actus est in furiam, cuius furiosam delirationem ponit dicens: sed quid hoc?, scilicet quod michi apparet, quia uisum fuit sibi quod dies uersus fuit in noctem. Unde dicit: tenebre cinxere diem. Phebus obscuro uultu meat sine nube; quasi dicat: sol obscuratur et obscuritas ista non causatur ex aliqua nube. Quis fugat diem retro - uidebatur ei quod sol mouebatur motu retrogrado ad orientem - agitque, id est cogit ire, in ortus? Unde profert nox ignota atrum, id est obscurum, caput? Unde tot stelle diurne, scilicet que deberent esse diurne et latere propter presentiam solis, implent polum? En leo, scilicet quem interfeci, primus noster labor refulget non minima parte celi, quia leo ille stellificatus magnam partem celi occupat, iraque totus feruet, id est uidetur feruere, et morsus parat, id est uidetur ac si paret se ad mordendum. Iam rapiet aliquod sidus, scilicet ut deuoret: stat minax ore ingenti, id est cum rictu magno, et efflat, id est uidetur michi efflare, ignes et iactans iubam ceruice rutilat, id est rubore igneo splendet; quicquid grauis autumpnus et gelida hyemps refert frigido spacio transiliet uno impetu, id est transiliet tantum spacium, quantum interiacet Leonem et Taurum a parte illa, qua sol transiens facit autumpnum et hyemem; quod quidem spacium continet octo signa zodiaci, scilicet Uirginem, Libram, Scorpionem, Sagittarium, Capricornum, Aquarium, Piscem, Arietem, que sunt partes due celestis circuli diuisi in tres. Ad quid autem tantum spacium transiliet subdit dicens: et petet iterum et franget tauri colla, scilicet sicut alias fecit, antequam ambo essent stellificati. De stellis Tauri habitum est carmine primo; Leo uero stellis XXXIIII lucet, ut in subiecta patet figura. Hec omnia delirando locutus est. Deinde cum dicit: quod malum subitum, docet que gesta sunt ab Hercule in furia ista. Et diuiditur in tres, quia primo inducitur Amphitrion admirans furorem Herculis subitum; secundo docet quid ab Hercule in furia sit gestum, ibi: *perdomita*; tercio admiratur Amphitrion post furiam Herculis casum, ibi: *nondum*. Quantum ad primum dicit: quod malum subitum est hoc?, scilicet quod agitat Herculem sic loquendo delirantem. Et alloquens Herculem, tamquam uolens eum reducere ad se, dicit: o nate, quo, id est quare, refers uultus acres huc et illuc, scilicet sicut solent amentes facere, acieque turbida, id est turbato uisu, uides falsum celum?, scilicet quia quod putas te uidere in celo falsum est. Deinde cum dicit: perdomita tellus, docet quid Hercules in furia sua fecit. Et primo ostendit quomodo celum et Iouem expugnare uoluit; secundo quomodo in suos deseuit, ibi: *quid hoc?*. Circa primum duo facit, quia primo ostendit quomodo in celum et Iouem deseuire disposuit; secundo quomodo Amphitrion ipsum ab impetu furioso compescere uoluit, ibi: *infandos*. Quantum ad primum sic delirando loquitur Hercules: tellus perdomita, scilicet est, tumida freta cesserunt, scilicet quando expugnaui Amazones, ut supra carmine quarto patuit, inferna regna nostros sensere impetus: celum immune est, scilicet a nobis, dignus labor Alcide, id est Herculi, scilicet inuadere celum. Ferar sublimis in alta spacia mundi, petatur ether, id est celum a nobis: pater, id est Iupiter, promittit astra: igitur licite ascendere poterimus. Quid, si negaret?, scilicet Iupiter nobis astra. Terra non capit Herculem redditque tandem superis, scilicet terra me. En omnis cetus deorum ultro, id est spontanee, uocat, scilicet me ad celum, et laxat, id est aperit, fores, scilicet michi, una uetante, id est prohibente, scilicet Iunone. Recipis, o Iupiter, et reseras polum?, scilicet michi. An traho, id est debeo trahere, scilicet uiolenter, ianuam mundi contumacis? Dubitatur?, id est estne dubium apud te, utrum debeas me sponte in celum recipere uel ego illud uiolenter rapere? Etiam, id est certe, exuam uincula Saturno et resoluam auum, scilicet meum Saturnum, contra impotens, scilicet ad resistendum michi, regnum patris impii, scilicet Iouis, qui est michi pater impius et fuit impius in patrem suum, quia expulit patrem suum Saturnum de celo et uinxit in inferno; Titanes, id est Gigantes, qui olim uolebant expugnare celum, parent bella furentes, scilicet contra Iouem, me duce, id est et ego ero dux eorum; feram saxa cum siluis, id est apportabo ad expugnandum celum, rapiamque dextra iuga plena Centauris, id est accumulabo montes quos inhabitant Centauri, scilicet ut faciam uiam ad celum, sicut olim fecerunt Gigantes. Unde subdit: Chiron, id est centaurus ille, uideat, id est uidebit, Pelion suum, id est montem illum, quem solet inhabitare, sub Ossa, alio scilicet monte, qui Ossa dicitur, Olimpus, id est mons ille, positus gradu tercio, scilicet super Ossa, perueniet in celum aut mittetur, id est si non perueniat in celum, ut sic ascendere possimus in celum per ipsum, mittetur, id est iacietur contra celum ad deiciendum ipsum. Deinde cum dicit: infandos, ostendit quomodo Amphitrion ipsum ab hoc impetu furioso compescere uoluit. Unde dicit: auerte procul sensus infandos, id est nepharios conceptus, pectoris parum sani, magni tamen, quia magnum fuit quod uoluit expugnare celum. Deinde cum dicit: quid hoc?, docet quomodo Hercules deseuit in suos. Et circa hoc duo facit, quia primo docet quomodo in suos deseuit; secundo quomodo Iunonem, quasi alienos occidisset, derisit, ibi: *bene habet*. Circa primum tria facit, quia primo ostendit quomodo delirando dicit celum expugnari; secundo quomodo uidit Furias se persequi, ibi: *seuit*; tercio quomodo in suos quasi in alienos deseuire cepit, ibi: *sed ecce*. Quantum ad primum dicit: quid hoc?, scilicet est quod uideo. Gigantes mouent arma pestifera, scilicet ad expugnandum celum. Ticius, id est gigas ille, cuius iecur extenditur ad tria iugera, profugit umbras, id est euasit de inferno, scilicet ut iuuet Gigantes contra celum, ac gerens lacerum et inane pectus, scilicet quoniam uultures in inferno lacerauerunt iecur eius, quam prope a celo stetit! Labat, id est titubat, Citheron, id est mons iuxta Thebas, alta Pallene, id est silua illa, tremit marcentque Tempe, id est loca siluarum umbrosa: hoc dicit quasi Gigantes robora auellant ad expugnandum celum. Rapuit hic, scilicet gigas, iuga Pindi, id est illius montis, hic, id est alius gigas, rapuit Ethen, scilicet alium montem, ut scilicet ex eis faciant ascensum in celum. Deinde cum dicit: seuit horrendum, ostendit quomodo uidit Furias ad se impugnandum aduenientes. Unde dicit: Erinis, id est Furia infernalis, flammifera, quia fingitur quod Furie portant faces inflammatas, seuit minans, scilicet michi, horrendum, scilicet aliquid, sonat excusso uerbere, quia excutiendo se uerberat se anguibus a collo dependentibus, sudesque adustas rogis, id est ignibus, in quibus mortui solent comburi, tendit propius ac propius in ora, scilicet mea; seua Thesiphone, scilicet que est una de numero Furiarum, uallata caput serpentibus, portam uacantem, id est carentem custodia, post raptum canem clausit opposita face, scilicet loco repaguli, ne possit aperiri. Deinde cum dicit: sed ecce, docet quomodo in suos quasi in alienos deseuit, primo docens quomodo interfecit unum filium; secundo quomodo alium, ibi: *ceteram*; tercio quomodo tercium, ibi: *parce iam*; quarto quomodo coniugem, ibi: *renuo*; quinto quomodo pater monitus est ut aufugeret, ibi: *quo te*. Circa primum duo facit, quia primo ponuntur uerba Herculis parantis arcum ad occidendum filium proprium, tamquam esset filius Lici; secundo inducitur Amphitrion ipsum arguens et mortem pueri describens, ibi: *quo se*. Quantum ad primum dicit: sed ecce proles regis inimici Lici latet, nephandum semen - hoc dicit uidens filios proprios, putans eos esse filios Lici -: hec dextera, scilicet mea, reddet uos, scilicet o filii, patri inuiso, id est odioso; quasi dicat: moriemini, sicut ipse mortuus est. Neruus, id est corda arcus, excutiat sagittas leues, scilicet propter uolatum. Sic decet mitti, scilicet ad occidendum, tela Herculea. Deinde cum dicit: quo se, inducitur Amphitrion Herculem arguens et interfectionem pueri describens. Unde corripiendo dicit: cecus furor, scilicet Herculis, quia non cognouit filios, quo se inuergit?, id est declinat. Flexit uastum arcum coactis cornibus soluitque pharetram, arundo impetu emissa, scilicet ab arcu, stridit - fugit spiculum medio collo, id est per medium collum, scilicet filii sui, relicto uulnere, scilicet mortali. Deinde cum dicit: ceteram, insequitur Hercules alium filium, similiter reputans eum filium Lici. Et primo ponitur insecutio Herculis; secundo inducuntur de morte filii uerba Amphitrionis, ibi: *en blandas*. Quantum ad primum dicit uelut insultando Lico: ceteram prolem eruat; quasi dicat: istum filium perdidit, saluet ceteros si poterit; et quasi insequens et querens alios ad occidendum dicit: quid moror omnes latebras?, scilicet perscrutari. Maius michi bellum Micenis, id est cum hominibus Lici, qui fuit de gente Micena, restat, scilicet quam sit hoc, quod interficio filios Lici. In quo autem sibi restat maius bellum docet, scilicet ut destruat edificia et ciuitatem Micenorum, sub quorum ymagine destruxit et euertit edificia et domum propriam. Unde dicit: ut Cyclopea saxa, quia Cyclopes dicuntur edificasse ciuitatem illam, euersa manibus nostris concidant. Aula, id est domus regia, disiecto, id est rupto, obice eat huc et illuc rumpatque postes, scilicet ruendo; columen, id est firmitas et rectitudo columpnarum, impulsum, scilicet a me, labet, id est titubet; procumbat, id est ad terram cadat, omnis regia. Hic uideo gnatum scelesti, id est scelerati, patris, scilicet Lici. Deinde cum dicit: en blandas, inducitur Amphitrion describens mortem secundi filii. Ubi primo temptat Herculem emollire ad parcendum; unde dicit: en tendens, scilicet filius tuus, o Hercules, blandas manus ad genua, scilicet tua, miseranda uoce rogat, scilicet ut parcas. Secundo describit interfectionem pueri dicens: scelus nephandum, triste et aspectu horridum!, scilicet fuit quod dicam. Rapuit, scilicet Hercules, dextram precantis, scilicet pueri, et furens bis ter, id est sexies, rotatum circa, id est in circuitu, misit, id est iecit; at illi, scilicet puero, caput sonuit, madent tecta cerebro disperso. Tercio docet quomodo coniunx Herculis cum tercio paruulo nato uoluit fugere dicens: at misera Megera similis furenti fugit e latebris, protegens sinu natum paruum. Quarto Amphitrion consulendo reuocat fugientem dicens: quo misera pergis? Licet profuga condaris, id est abscondaris, sinu Tonantis, scilicet Iouis, hec dextera, scilicet que filium interfecit, petet temet undecumque et feret, scilicet quo uoluerit. Quam fugam latebrasque petis? Nullus locus salutis est Hercule infesto. Amplectere ipsum pocius et tempta lenire blanda prece, quia non est aliud refugium. Deinde cum dicit: , agit de interfectione tercii filii. Et hoc habet quatuor partes, quia primo inducitur Megera misericordiam petens; secundo Hercules furibunda loquens, ibi: *renuo*; tercio Megera furiosum arguens, ibi: *quo tendis*; quarto Amphitrion interfectionem filii describens, ibi: *pauefactus*. Quantum ad primum Megera, consilio soceri reuocantis, misericordiam implorat dicens: o coniunx, scilicet Hercules, iam parce, precor, agnosce Megeram, scilicet me coniugem tuam. Hic natus uultus habitusque tuos reddit, id est assimilatur tibi; cernis, ut tendat manus?, scilicet petens misericordiam. Deinde cum dicit: renuo, inducitur Hercules furibunda loquens: uisum enim sibi est ratione furie quod coniunx fuit Iuno nouerca, que persequebatur eum. Unde dicit: renuo nouercam, id est non exaudio eam. Sequere, scilicet alios qui occisi sunt, da penas michi, id est puniam te pro delictis tuis in me, libera, id est liberabis, Iouemque pressum turpi iugo; sed ante matrem, id est priusquam interficiam matrem, hoc monstrum paruulum, id est filium, quem portas, auferam, scilicet de medio. Deinde cum dicit: quo tendis, Megera Herculem tamquam furiosum et uolentem interficere puerum, quem gestabat, arguit dicens: o amens, quo tendis, id est quid uis facere - sic solet exclamari super aggredientes scelerosa queque -, fundens sanguinem tuum?, id est occidens filium, qui est sanguis tuus. Deinde cum dicit: pauefactus, inducitur Amphitrion mortem unius filii describens. Unde dicit: infans pauefactus igneo, id est rubente ad modum ignis, uultu patris perit ante uulnus, scilicet solo timore, rapuit spiritum puer, scilicet raptim et subito emisit spiritum. Deinde cum dicit: in coniugem, describit interfectionem Megere coniugis. Et circa hoc duo facit: primo enim mortem Megere describit; secundo in se quod talia uidit inuehit, ibi: *cernere*. Quantum ad primum dicit: grauis claua, scilicet qua solebat domare monstra, nunc libratur in coniugem: perfregit ossa, scilicet eius, caput abest corpori trunco: conquassatum enim caput claua uidebatur non caput esse; unde subdit: nec usquam est, scilicet caput. Deinde cum dicit: cernere, Amphitrion in se ipsum, eo quod tam crudelia uidit, inuehit loquens ad se ipsum et dicens: o nimis uiuax senectus - quasi dicat: nimis uiuis, qui nurui et nepotibus superuixisti -, si piget luctus, id est tedio est tibi luctus tuorum, habes mortem paratam, quia potes te ipsum in mortem agere; unde subdit: indue, id est infer, tela in pectus, quibus moriaris, uel istum, scilicet Herculem, stipitem, id est in modum stipitis inflexibilem a crudelitate, cede monstrorum illitum, id est undique litum, conuerte, scilicet a furia sua. Falsum ac turpem parentem nomini tuo, id est quod falso et turpiter diceris parens talis paricide, remoue, scilicet blandiendo, ut talia furiosa dimittat, ne tue laudi obstrepat, id est ne in impedimentum laudis tue obiciatur quod talem filium habuisti. Deinde cum dicit: quo te, inducitur Theseus patrem Amphitrionem uolentem adire filium, ut reducat a furia et compescat a furiosis actibus, consulendo reuocans. Unde dicit: o genitor, scilicet Herculis, ipse, scilicet Amphitrion, quo, id est qua ratione, ingeris te obuium morti?, scilicet dum uadis ad compescendum Herculem. Quo amens pergis? Profuge et obtectus late, scilicet ne te inueniat, unumque scelus, id est mortem tuam, aufer manibus Herculeis. Deinde cum dicit: bene habet, inducitur Hercules ex furia factis suis congratulans et irridens Iunonem. Unde dicit: bene habet, scilicet quod factum est, excisa, id est destructa, est domus regis pudendi, scilicet Lici - sic enim ex furia putabat. Et irridendo Iunonem subdit: o coniunx Iouis maximi, hunc gregem, scilicet filios et uxorem, dicatum tibi cecidi, id est occidi - uerum dixit, quia placuit in hoc Iunoni, sicut ipsa predixit carmine primo, tamen Hercules non putauit uerum dicere, sed irridendo insultare -; uota te digna persolui libens - sed et hoc uerum est, quamuis furiosus aliter putaret -, et alias uictimas Argos, id est Grecos illos, qui et Argiui dicuntur, dabimus: hoc ad ueram irrisionem dictum est, quia Iuno specialiter fouebat Argos, sicut patet primo Thebaydos. Deinde cum dicit: nondum, inducitur Amphitrion post ista facta admirans casum Herculis. Et circa hoc duo facit: primo enim hortatur Herculem ad consummandum sacrificium, quod ante furiam fuerat inchoatum, dicens: o nate, nondum litasti, id est perfecisti sacrificium: consumma sacrum, id est sacrificium. Ecce hostia stat ad aras, prona ceruice expectat manum, scilicet sacrificantis; prebeo, scilicet uictimas sufficienter, occurro, scilicet in officium sacrificandi, insequor, id est te sacrificare uolentem: macta, scilicet immolando sacrificium. Secundo cum dicit: quid hoc est?, miratur et stupet casum Herculis, quia post ista furiose gesta subito decidit in sompnum, tamquam subito mortuus caderet. Primo ergo istum casum miratur; unde dicit stupendo: quid hoc est?, scilicet quod uideo de Hercule. Errat acies luminum, scilicet meorum, merorque hebetat uisus; an uideo manus Herculis trementes?; quasi dicat: dubito utrum istorum sit uerum. Uultus, scilicet Herculis, in sompnum cadit et fessa ceruice labat, id est titubat, demisso capite, scilicet sicut solent dormitantes facere; iam flexo genu totus ruit ad terram, ut ornus cesa siluis - orni sunt arbores steriles in montibus saxosis crescentes -, aut moles uiuis, scilicet cadens in mari datura portus, id est quietans mare ad stationem nauium. Secundo cum dicit: an leto, dubitat an casus ille fuerit ad mortem; unde dicit: an idem furor qui misit tuos ad mortem leto dedit?, scilicet te. Tercio cum dicit: sopor, arguit non esse mortem, sed soporem; unde dicit: sopor est, scilicet qui fecit hunc casum, cuius signum est: reciprocos motus agit spiritus, id est aspirat et respirat, quod non conuenit mortuis. Quarto cum dicit: detur, hortatur ne quis impediat eum a sompno; unde dicit: detur quieti tempus, ut uis morbi grauis uicta sompno leuet, id est releuet et sanet, pectus oppressum, scilicet furia. Quinto hortatur famulos ut interim arma sua amoueant; unde dicit: o famuli, remouete tela, ne furens repetat, ea scilicet cum euigilauerit.
|
|
|
|
Carmen nonum, quod scribitur metro pindarico dimetro anapestico, continet planctum super furia Herculis. Et diuiditur in duas, quia primo plangit furiam Herculis; secundo conuertens sermonem ad filios interfectos plangit eos, ibi: *non uos*. Circa primum notandum quod, ut dictum est, carmen chori exprimit iudicia et uota uulgi, que non solum sunt uaria, sed quandoque inuicem opposita. Quam uarietatem exprimens in hoc carmine, primo plangit Herculem optando ut ad se redeat; secundo quasi mutando uotum optat ut sic maneat, ibi: *uel pocius*; tercio ut de commisso dolens se ipsum puniat et affligat, ibi: *nunc Herculeis*. Circa primum duo facit, quia primo omnia numina inuitat et precipue solem ad plangendum Herculem; secundo optat ei sanam mentem, ibi: *soluite*. Quantum ad primum dicit: lugeat ether, id est celum, magnusque parens etheris alti, id est Iupiter, et unda uaga ponti mobilis, scilicet lugeat, tuque, o feruide Titan, id est sol, qui fundis radios per terras tractusque maris fugasque noctem ore decoro, id est splendido, ante omnes, scilicet lugeas. Et quare sol ante omnes lugere debeat docet subdens: Alcides, id est Hercules, tecum, o sol, uidit obitus, id est occidentem, pariter et ortus, id est orientem, nouitque utrasque domus tuas, scilicet orientem et occidentem: utrumque enim cardinem terre adiit pro domandis monstris. Deinde cum dicit: soluite, optat ut Hercules ad mentem suam redeat. Et primo super hoc rogat deos generaliter; secundo deum sompni specialiter, ibi: *tuque, o domitor*. Quantum ad primum dicit: soluite, o superi, soluite, id est liberate, animum, scilicet Herculis, tantis monstris, flectite mentem rectam in melius. Deinde cum dicit: tuque, o domitor, specialiter super hoc rogat deum sompni. Unde dicit: tuque, o Sompne domitor malorum, quia homo dormiendo obliuiscitur mala sua, requies animi, quia per sompnum aufertur sollicitudo cogitationum, pars melior humane uite, quia per medietatem uite dormit et dum dormit minus grauatur malo, genus uolucre, id est aptum ad uolandum, matris Astree - Sompnus fingitur filius Astrei regis, cuius uxor peperit filios et filias alatas, et ideo uirgo Astrea, que tenet libram in celo, fingitur habere ales -; et o Sompne, frater languide dure Mortis, quia qui dormit uidetur similis mortuo propter ligationem sensuum, unde Secundus philosophus diffiniens sompnum dicit quod est ymago mortis, miscens falsa ueris, scilicet in sompniis, auctor certus futuri, quia per sompnia prenunciantur certitudinaliter futura, ut patuit in sompnio Ioseph. Et quandoque pessime decipit, sicut narrat Girardus in descriptione Wallie, quia quidam sompniando per tres noctes monitus est quod adiret fontem sancti Bernaci et ibi sub lapide inueniret thesaurum magnum; qui credens sompniis tociens sub eadem forma repetitis adiit predictum fontem et eleuato lapide, quem iuxta sompnium inuenit in fonte, momordit eum serpens, qui sub lapide latebat, et mortuus est, sicque per sompnum pessime deceptus fuit. Et ideo dicit: idemque pessimus, scilicet auctor futuri. O rerum pater, portus uite - sompnus enim fouet uitam in animalibus -, requies lucis comesque noctis - dies enim terminatur ad requiem sompni, cui deputatur nox -, qui uenis par regi famuloque, quia equaliter et indifferenter se habet ad omnes, placidus leuisque foue fessum, scilicet Herculem. Et o Sompne, qui cogis genus humanum pauidum leti, id est timidum mortis, discere, scilicet per similitudinem sompni, longam mortem, preme deuinctum, scilicet Herculem, torpore graui, id est detine eum in sompno. Unde sequitur: sopor alliget artus indomitos nec linquat, id est relinquat, prius torua pectora, quam pristina mens, scilicet sana, repetat cursum; quasi dicat: non euigilet quousque redeat ei mens sana. En fusus humi, id est prostratus ad terram, uolutat seua sompnia, id est crudelia, feroci corde: nondum superata est pestis tanti mali, id est non adhuc est extra furiam; solitusque mandare caput graui, id est ponderose, claue, quia utebatur claua pro puluinari, dextera uacua, quia nichil habebat in manu, querit pondera, id est clauam ponderosam, iactans brachia motu uano, quia iam pater Amphitrion, quando cecidit in sompnum, fecit asportari et abscondi arma sua. Nec adhuc omnes expulit, scilicet a mente, estus, id est motus furiosos, sed ut unda uexata ingenti notho, id est magno uento australi, seruat longos tumultus et tumet iam cessante uento; supple: sic adhuc Hercules retinet aliquos motus furie, qua agitatus est. Pelle, id est depelle, o Sompne, insanos fluctus, id est motus, animi, pietas uirtusque redeat uiro, scilicet Herculi. Deinde cum dicit: uel sit pocius, mutat uotum ad ymaginem uulgi dicens: uel sit pocius mens concita, id est agitata, motu uesano, id est furioso: eat error cecus qua cepit, scilicet uia; quasi dicat: maneat in errore et furia, ne scienter committat scelera, quia magis excusatur qui furore agitatus errat et delinquit, quam qui scienter et sana mente committit scelus. Unde subdit: solus furor, o Hercules, te insontem, id est innocentem facit; proxima sors est puris manibus, id est innocentibus et mundis a scelere, nescire nephas, quia peccatum ignorantie ex genere suo minus habet de culpa ceteris peccatis. Deinde cum dicit: nunc Herculeis, optat ut doleat et se ipsum affligat propter scelera commissa. Unde dicit: nunc sonent pectora percussa Herculeis manibus; quasi dicat: more dolentium percutiat pectus suum manibus suis; uerbera uictrice manu pulsent lacertos solitos ferre mundum, id est celum; quasi dicat: brachia sua percutiantur uerberibus; audiat ether uastos, id est magnos, gemitus, audiat regina atri, id est nigri, poli, id est inferni, quem fingunt poete habere sub se polum antarticum, ut supra tactum est carmine quinto, feroxque Cerberus latitans imo antro qui gerit colla uincta uastis, id est magnis, cathenis, supple: audiat uastos gemitus Herculis. Resonet chaos, id est infernus, mesto clamore, scilicet propter gemitus Herculis, undaque patens lati profundi, scilicet fluminis inferni; et ether, scilicet resonet, qui tamen senserat melius tua tela: o Hercules, ether, id est superior mundus, melius sensit tela Herculis quam infernus, quia ad maiorem utilitatem domata sunt monstra, quam canis infernus raptus. Pectora obsessa tantis malis, o Hercules, sicut tua sunt, non sunt ferienda leui ictu: uno planctu, scilicet tuo, sonent tria regna, scilicet etheris, in quo est regnum Iouis, maris, in quo est regnum Neptuni, terre, in qua est regnum Plutonis. Et optans ut puniatur armis propriis subdit: et tu, arundo fortis, collo suspensa decus ac telum - hoc dicit quia Hercules portauit hanc arundinem et ad decorem et ut uteretur ea pro telo -, leuesque pharetre, date sera uerbera tergo fero, scilicet Herculis, quia uobis usus est ad perpetrandum scelus quod fecit; cedant robora fortes humeros stipesque potens oneret nodis, scilicet suis, duris pectora, scilicet Herculis; et isto modo omnia que solebant esse Herculis arma plangant tantos dolores, quantos scilicet meruerunt scelera sua. Deinde cum dicit: non uos, plangit filios Herculis occisos, dirigens sermonem ad eos et dicens: non uos, o pueri, comites patrie laudis ulti reges seuo uulnere, id est non fuistis socii patris uestri in laude ad ultionem capiendam de regibus, non fortesque manu flectere membra Argiua, id est Greca, palestra, id est lucta, id est non fuistis fortes ad luctandum cum Antheo libico, sicut fuit pater uester, ut supra habitum est carmine tercio; et dicit Argiua palestra, quia ludus ille, scilicet lucta, apud Argos, id est Grecos, fuit primo inuentus. Et resume: non fortes manu, scilicet fuistis, flectere fortes forti cestu, scilicet sicut Hercules flexit et deuicit cestibus Ericem, ut patuit supra carmine tercio, tamen ausi iam; quasi dicat: etsi non fuistis comites patris in talibus magnis, tamen tales eratis quando pater uos occidit, quod eratis ausi leue telum Scithici Coriti - Coritus nomen ciuitatis est in Scithia, ubi fiebant talia tela leuia -, missum librare certa manu figereque ceruos tutos fuga, id est qui se tuentur fugiendo, nondumque terga fere iubate, scilicet ausi figere - cuiusmodi fera fuit leo, quem pater interfecit -, ite, umbre, id est anime corporibus exute, ad portus Stigios, ite, innocue, id est innocentes, quas scelus, scilicet paternum, patriusque furor oppressit, id est opprimendo corpora uulneribus expulit, in primo limine uite, id est in etate iuuenili. Ite, o pueri, genus infaustum, id est generatio infelix, per iter triste noti laboris, id est famosi laboris - descensus enim Herculis ad infernum fuit labor inter alios famosus -; ite, uisite reges iratos, scilicet qui sunt iudices in inferno, sicut Eacus, Radamantus et Minos.
|
|
|
|
In carmine decimo, quod est ultimum et scribitur metro iambico archilochico, ponitur actus quintus huius tragedie, et est reuersio Herculis ad sensum suum, dolentis super commissis. Et primo inducitur Hercules inquirens de cede facta et ad uindicandum inardescens; secundo cognoscens se reum et se occidere uolens, ibi: *miserere*; tercio a sua morte desistens, fugam tamen et latibulum querens, ibi: *iam parce*. Circa primum tria facit, quia primo uelut ignorans querit ubi sit; secundo cedem suorum iam factam animaduertit, ibi: *certe redimus*; tercio de hiis que acta sunt inquirit, ibi: *ubi est parens?*. Quantum ad primum dicit: quis hic locus, scilicet est ubi ego sum, que regio, scilicet est ista, que plaga mundi?, scilicet est ista. Ubi sum? Sub ortu solis, id est sum ego in oriente, an sub cardine, id est polo, glacialis Urse?, id est sub polo in quo est Ursa, sub qua est continua glacies: iste est polus septemtrionalis; quasi dicat: sum ego in aquilone? Numquid extrema tellus maris Hesperii, id est occidentalis, dat hunc modum Occeano?, id est numquid ista terra, in qua sum, est terminus occidentalis Occeani, id est numquid sum ego in occidente? Quas trahimus auras?, id est cuius terre aerem respiramus? Quod solum, id est que terra, subest fesso?, scilicet michi. Deinde cum dicit: certe redimus, aduertit Hercules cedem suorum iam factam. Unde dicit: certe redimus, id est rediuimus, scilicet de inferno, sed unde uideo prostrata domo, scilicet mea, cruenta, id est sanguinolenta et cruore infecta, corpora?, scilicet meorum. An nondum mens, scilicet mea, exuit inferna, id est infernalia, simulacra? Post reditus quoque feralis turba, id est mortifera turba, oberrat oculos meos?; quasi dicat: an est ita, quod uideo domum meam prostratam, filios et coniugem interemptos, uel adhuc errat uisus propter ymagines simulacraque monstrorum, que uidi in inferno? Pudet fateri: paueo, scilicet ex uisis; et nescio quod malum, nescio quod grande animus presagit michi; quasi dicat: cor meum dictat aliquod magnum malum michi futurum. Deinde cum dicit: ubi est parens?, inquirit ut certior reddatur de hiis que acta sunt. Et circa hoc tria facit: primo admiratur et inquirit auctorem eorum, que gesta sunt circa se ipsum; secundo auctorem cladis suorum, ibi: *quod nephas*; tercio patris sui et Thesei admiratur gestum et uultum, ibi: *cur meos*. Quantum ad primum dicit: ubi est parens?, meus scilicet Amphitrion. Ubi illa coniunx animosa grege tot natorum?, id est Megera uxor mea, que de multitudine filiorum superbire solebat. Cur latus leuum, scilicet meum, uacat spolio leonis? Quonam abiit tegmen meum idemque thorus mollis Herculeo sompno? Pelle enim leonis utebatur de die pro tegmine contra arma impetentia et de nocte pro strato. Ubi tela? Ubi arcus? Quis potuit detrahere arma michi uiuo? Quis tanta spolia, scilicet sicut sunt arma mea, abstulit, et quia dici poterat, sicut et uerum fuit, quod ipso dormiente fuerunt ablata, hoc quasi euacuans subdit: ipsumque sompnum Herculis quis non horruit?; quasi dicat: tam horrendus fui dormiendo, quod nullus auderet michi appropinquare. Unde ex hoc arguit quod Iupiter aliquem de nouo genuerit, qui talia ausus fuit facere: libet, libet meum uictorem uidere. Exurge, uictor, scilicet meus, et ostende michi quem nouum, scilicet filium, genuit pater, scilicet Iupiter, celo relicto; quasi dicat: non potest hoc esse, quod aliquis hoc fecerit, nisi aliquis genitus nouiter a Ioue; cuius incestu, id est illicita generatione, stetit nox longior quam nostra, ratione cuius scilicet ille sit me fortior et possit me uincere. Deinde cum dicit: quod cerno nephas?, inquirit auctorem cladis suorum. Et circa hoc duo facit: primo quis fuerit auctor cladis inuestigat, unde dicit: quod cerno nephas?, id est quam crudele. Nati, scilicet mei, iacent confecti cruenta cede, id est crudeli morte, perempta coniunx, scilicet est. Quis Licus regnum obtinet?; quasi dicat: ubi est ille Licus qui regnat? Quis ausus est moliri, id est machinari, Thebis tanta scelera reuerso, scilicet de inferno, Hercule?, scilicet me. Quisquis colis loca Hismeni, id est illius fluuii, quisquis Actea, id est Greca, arua, scilicet colis, qui colis regna Pelopis Dardanii, id est Frigii, regna dico pulsata gemino mari, Ionio et Frixeo - Isthmos est mons uel promunctorium distinguens duo maria predicta et spectat ad regnum Thebanorum, quod tenuit Pelops post patrem suum Tantalum, qui ex parte matris Frigius erat -, quisquis ergo colis loca predicta, succurre michi et indica auctorem seue cladis, que michi contigit. Et nisi michi indicaueritis, ruat ira, scilicet mea, in omnes, id est in omnes deseuiam, nisi indicaueritis quis fecerit hoc; unde subdit: quisquis michi non monstrat hostem hostis est michi. Secundo cum dicit: uictor, hostem quasi latentem ad pugnam prouocat. Unde dicit: o uictor Alcide, id est Herculis, lates? Procede, scilicet in publicum, seu, scilicet tu talis es, quod uindicas currus truces, id est crudeles, Tracis cruenti, scilicet sicut ego feci - Tracem cruentum uocat Diomedem regem Tracie, qui equos currum pauit humanis carnibus, quem Hercules interfectum posuit pabulum equis suis -, siue Gerionis pecus, scilicet sicut ego qui Gerionem regem Hispanie triformem interfeci et armentum eius abduxi, ue, id est uel, Libie dominos, scilicet uindicas tibi, scilicet Antheum et tales, quos ego deuici; quasi dicat: tu, uictor, etiam si talis et tam fortis sis, quod audes tibi uindicare quod possis talia facere, qualia iam tacta sunt, procede ad congrediendum mecum; nulla mora pugnandi est, scilicet a parte mea. En nudus asto, scilicet paratus ad excipiendum hostem; uel, id est saltem, licet, id est licitum sit, scilicet tibi, petas inermem, scilicet armis meis, que michi abstulisti et habes penes te. Deinde cum dicit: cur meos, miratur et stupescit de gestu et uultu Amphitrionis et Thesei. Et circa hoc duo facit: primo enim hanc admirationem ponit; secundo auctorem cladis huius sibi indicari ab Amphitrione et Theseo petit, ibi: *quis meos*. Quantum ad primum dicit: cur Theseus paterque fugit uultus meos? Cur condunt, id est abscondunt, ora sua? Differte fletus. Deinde cum dicit: quis meos, auctorem necis requirit. Et primo a patre dicens: genitor, profare quis omnes meos dederit simul neci; quid siles? Secundo petit idem a Theseo dicens: at tu, Theseu, ede, id est profer auctorem cladis, et hoc fideliter, unde subdit: sed tua fide, Theseu, supple: ede quis sit auctor cladis. Tercio utriusque taciturnitatem et uultum arguit; unde dicit: uterque, scilicet uestrum, tacitus ora pudibunda obtegit furtimque fundit lacrimas in tantis malis, cum tamen manifeste magis esset flendus uel indicandus auctor, ut haberetur uindicta; quod est pudendum, scilicet propter quod obtegitis uultus uestros. Numquid potens dominator urbis Argiue, id est Grece, scilicet est nobis pudendus, numquid agmen infestum michi tanta clade obruit uos pereuntes?, scilicet ut debeatis sic flere. Quarto cum dicit: per te meorum, adiurat patrem ut indicet auctorem cladis. Et circa hoc duo facit, quia primo adiurat; secundo subdit de hoc breuem dialogum inter patrem et Herculem, ibi: *tacita*. Quantum ad primum dicit: o genitor, precor te per laudem facinorum, id est factorum, meorum numenque nominis tui semper michi secundum, id est prosperum, fare, id est dic. Quis domum, scilicet meam, fudit? Cui preda iacui?, id est quis me depredauit auferens arma mea? Deinde cum dicit: tacita, subdit dialogum Amphitrionis et Herculis. Et primo respondet Amphitrion adiuratus, quasi consulendo dicens: tacita sic abeant mala; quasi dicat: peiora erunt si dicantur. Secundo obicit Hercules dicens: ut ego sim inultus?; quasi dicat: debent mala sic taceri, quod ego non possim uindicari? Tercio respondet Amphitrion dicens: sepe uindicta obfuit, id est nocuit, et ita noceret michi et etiam tibi, si uindicares. Quarto obicit Hercules dicens: quisquisne segnis tanta tolerauit mala?; quasi dicat: ista mala sunt ita magna, quod unus homo segnis non toleraret ea sine ultione. Quinto respondet Amphitrion dicens: maiora quisquis timuit, scilicet et timendo ne maiora euenirent mala, destitit ab ultione. Sexto obicit Hercules dicens: o pater, etiam quicquam timeri potest maius aut grauius hiis?; quasi dicat: non uidetur. Septimo respondet Amphitrion et docet quod sic; unde dicit: ista pars cladis quam nosti quotane est?; quasi dicat: uel modica respectu illius quod nescis; latet enim te quod tu ipse furiosus hoc fecisti; unde patet quod potest esse quod sit aliquid grauius illo quod tu scis. Deinde cum dicit: miserere, Hercules se ipsum reum cladis facit et cognoscit et in se ipsum seuire incipit. Et circa hoc duo facit, quia primo se reum cognoscendo a patre ueniam petit; secundo in se ipsum deseuire incipit, ibi: *nunc parte*. Circa primum duo facit: primo enim genitori suo, ut auctorem cladis indicet, humiliat dicens: o genitor, miserere, scilicet mei, ut non plus celes quod peto scire, tendo supplices manus, scilicet rogando ut petitioni mee annuas. Secundo cum dicit: quid hoc?, se reum cladis cognoscit; unde dicit: quid hoc?, scilicet est quod in manu mea apparet. Manus refugit, scilicet ne extendatur, quia infecta est sanguine - hic, id est in manu mea, errat scelus, id est apparet error sceleris mei. Unde hic cruor?, scilicet qui apparet in manu mea. Et quasi respiciens circa se et uidens arma sua ait: quid illa arundo, id est sagitta, tincta Lernea nece, scilicet quando interfeci ydram in Lerna, madens leto, id est morte, puerili? Iam uideo tela nostra. Non quero manum, scilicet que hoc fecit, quia ego reus sum et non alius, quia quis potuit arcum tendere - quasi dicat: nullus alius a me -, aut que dextra sinuare, scilicet trahendo ad se, neruum, scilicet potuit, uix michi cedentem. Tercio cum dicit: ad uos, se reum exclamat dicens: ad uos reuertor, o genitor, scilicet ut me reum cognoscam; nostrum scelus est, scilicet quod factum est; iacuere, scilicet filii et uxor mortui: scelus nostrum, scilicet illud, est. Deinde cum dicit: luctus, pater Amphitrion scelus Herculis attenuat et excusat dicens: istic, id est in hoc, luctus est tuus, scilicet pro coniuge et filiis; crimen nouerce, scilicet Iunonis, que te in furiam egit et furentem ad hoc compulit: hic casus culpa caret, scilicet a parte tua. Deinde cum dicit: nunc parte, inducitur Hercules in se ipsum deseuiens. Et circa hoc tria facit, quia primo deos ut ipsum puniant exorat; secundo arma exigit, ut illa comburat, ibi: *dira Furiarum*; tercio exigit arma, ut se interficiat, ibi: *non sic*. Circa primum duo facit, quia primo deos ut ipsum puniant exorat; secundo pater ipsum tamquam iterum furentem deplorat, ibi: *nondum*. Quantum ad primum dicit Hercules: o genitor, scilicet Iupiter, oblite nostri, nunc tona ex omni parte iratus, scilicet contra me, uindica nepotes, scilicet filios meos occisos, saltem sera manu. Sonet mundus stelliger, per tonitrua tua, hic polus et ille iaculetur flammas, id est fulgurando; Caspie rupes, scilicet que sunt multum scopulose uersus Indiam, trahant corpus, scilicet meum, ligatum atque auida ales, scilicet ad cadauere, id est uultur uel Arpia, de qua supra habitum est, uel aquila, que posita est ad cor Promethei, qui dicitur homines de luto finxisse et in celum ascendisse ignemque inde furto sublatum hominibus dedisse; unde dii irati ipsum in monte Caucaso ligauerunt ad saxum et cordi eius apposuerunt aquilam. Ideo subdit: cur uacant scopuli Promethei?; quasi dicat: utinam non uacent, sed alligetur eis corpus meum. Paretur uertice immenso latus abruptum Caucasi nudumque siluis pascens feras uolucresque - supple: ut ego ibi alliger -, et illa Simplegas: Simplegas nomen indeclinabile est et est nomen periculi marini; est enim locus ubi apparent quasi rupes uage, que nunc mouentur ad litus, nunc ad inuicem colliduntur, ex quarum collisione aqua exprimitur in altum; unde dicit: Simplegas illa, scilicet parte, qua artat pontum Scithen, id est Scithie, distendat alto, scilicet mari, manus, scilicet meas, uinctas hinc et hinc, cumque reuocata uice in se coibunt actisque, id est motis, utrimque rupibus inquieta mora montium, id est rupium magnarum ad modum montium, saxa expriment in celum, id est in aerem, mare medium, scilicet per collisionem, ego iaceam, scilicet in medio; quasi dicat: uinciantur manus mee ad istas rupes et cum ab inuicem mouentur distrahant me, quando coeunt ut inuicem collidantur, iaceam in medio, ut conterant me. Quin, id est cur non, aceruans congesto nemore aggerem structum corpus, scilicet meum, sparsum cruore impio, scilicet coniugis et filiorum, cremo?, id est comburo. Deinde cum dicit: nondum, pater Amphitrion deplorat Herculem, tamquam iterum furentem. Unde dicit: pectus, scilicet Herculis, attonitum nondum tumultu, scilicet furioso, caret, mutauit iras, scilicet conuertendo eas in se ipsum; unde dicit: quodque furor habet proprium, in se deseuit. Deinde cum dicit: dira Furiarum, poscit Hercules arma ut comburantur in mortuorum exequias. Et circa hoc duo facit, quia primo sibi ultimam penam optat; secundo arma, ut comburantur, postulat, ibi: *huc ensem*. Quantum ad primum dicit: dira loca Furiarum et inferorum carcer et plaga decreta turbe sonti, id est nocenti - isti nominatiui stant absolute -, et si quod exilium latet ulterius Erebo, id est inferno, ignotum Cerbero et michi, huc, id est in hoc exilium et in hec loca, abde, id est absconde, me, o Tellus; ibo mansurus ad ultimum finem Tartari. O pectus, scilicet meum, nimium ferum!, id est crudele. O liberi, quis uos sparsos per omnem domum deflere digne poterit? Nescit hic durus uultus, scilicet meus, lacrimari malis. Deinde cum dicit: huc ensem, postulat arma, ut comburantur in exequiis mortuorum. Et circa hoc duo facit, quia primo facit quod dictum est; secundo supponit breuem dialogum inter Theseum et Herculem, ibi: *quis nomen*. Quantum ad primum dicit: huc date ensem, huc date sagittas, huc date uastum stipitem. O puer, tibi frangam, id est in exequias tuas, tela nostra, tibi rumpemus arcus nostros; at grauis stipes ardebit tuis umbris; ipsa pharetra frequens, id est plena, telis Lerneis, id est quibus uulneraui ydram Lerneam, ibit in rogos tuos, id est comburetur cum corpore tuo; dent arma infausta, id est infelicia, penas, id est puniantur arma. Uos quoque, o pueri, quos interfeci, cremabo telis meis. In fine autem Iunoni, que eum ad hec mala impulerat, insultans execrando dicit: o nouercales manus, scilicet execror. Deinde cum dicit: quis nomen, breuem dialogum Thesei et Herculis ponit. Primo enim Theseus Herculem arguit de eo quod factum suum tamquam sceleratum plangit, cum non ex malicia culpe, sed ex errore ignorantie processerit; unde dicit: quis umquam addidit errori nomen sceleris? Et respondens Hercules ait quod etsi non sit scelus, tamen magnitudo erroris tenet locum sceleris; unde dicit: sepe error ingens sceleris locum obtinet. Tercio Theseus Herculi patientiam in tanto malo suadet; unde dicit: nunc Hercule opus est, id est ut sis Hercules, id est nunc indiges esse uir fortis ut uere dicaris Hercules; perfer, id est patienter et fortiter sustine, hanc molem mali. Deinde cum dicit: non sic, exigit arma Hercules, ut se interficiat. Et circa hoc duo facit, quia primo arma exigit; secundo docet quomodo ea obtinuit, ibi: *si uiuo*. Circa primum duo facit, quia primo instantiam Herculis in petendo arma ponit; secundo inter Theseum et Herculem dialogum subdit, ibi: *perimes*. Circa primum tria facit, quia primo inducitur Hercules arma ad se occidendum instanter petens; secundo Amphitrion scelus hoc obsecratione dissuadens, ibi: *per sancta*; tercio Hercules propositum suum defendens, ibi: *cur animam*. Quantum ad primum dicit: pudor furore extinctus, scilicet in me, non sic cessit, id est recessit, ut fugem omnes populos aspectu impio; quasi dicat: non ita ex furia totaliter pudorem perdidi, ut tam terribilis appaream, quod omnes homines fugiant me. O Theseu, flagito arma, arma subtracta redde michi propere, id est statim. Si mens est michi sana, reuerte, id est reporta, tela manibus, id est restitue manibus meis tela: potest enim hoc secure fieri; si furor remanet, pater, scilicet qui impedis ne arma reddantur, recede, scilicet ne pereas mecum: mortis inueniam uiam, scilicet quia occidam me. Deinde cum dicit: per sancta, Amphitrion obsecrando dissuadet Herculi, ne se occidat. Unde dicit: *o Hercules, precor per sancta sacra generis, id est per iura sanguinis ueneranda, perque utrumque ius nominis mei, scilicet quia dicor pater tuus, uel quia matrem uxorem habeo, uel quia auctor sum tui*; unde subdit: siue me auctorem uocas siue tu parentem, scilicet quia sum uir matris et educator tuus; perque canos, scilicet meos, uenerandos piis, scilicet filiis, parce deserte senecte, scilicet mee, annisque fessis, id est michi fesso multitudine annorum; reserua temet, scilicet in uita, unicum, scilicet existens, firmamentum domus lapse, unum lumen, scilicet tu existens, afflicto, scilicet michi, malis. Nullus fructus laborum, scilicet tuorum, ex te contigit, scilicet michi, scilicet quia numquam te in quiete frui potui; semper aut dubium mare aut monstrum timui, scilicet quia pro remedio contra talia oportuit mittere Herculem; quisquis rex seuus toto orbe nocens furit manibus, id est agitatus diis infernalibus, qui manes dicuntur, aut aris, id est agitatus sacris penetralibus, a me timetur, scilicet quia ad eum domandum oportet mitti Herculem; semper absentis pater, scilicet sum, peto fructum tui aspectumque et tactum. Deinde cum dicit: cur animam, inducitur Hercules intentionem suam de se ipso occidendo defendens. Unde dicit: nichil est, id est nulla ratio est, cur detineam morerque amplius animam, scilicet meam, in luce ista, id est in ista uita: cuncta iam amisi bona, mentem, arma, famam, coniugem, natos, manus, etiam furorem, qui saltem, dum affuit, dolorem, quem habeo, exclusit. Nemo mederi queat, id est poterit, animo polluto, scilicet scelere, qualis est animus meus: scelus morte sanandum est. Deinde cum dicit: perimes, ponit dialogum Thesei et Herculis. Primo ergo obicit Theseus dicens: perimes, id est occides, parentem, scilicet si perstiteris in hac ira. Respondet Hercules: ne possim facere, scilicet occidere parentem, occidam, id est occumbam, scilicet interficiendo me ipsum. Tercio obicit Theseus dicens: genitore coram?, id est uis tu occidere te in presentia patris? Quarto respondet Hercules quod non debet patri esse horrori, quia tam crudelia fecit alia coram patre; unde dicit: hunc, scilicet patrem, docui cernere nephas, scilicet quando in presentia eius interfeci coniugem meam et nepotes suos. Quinto Theseus ut sibi indulgeat rogat dicens: intuens pocius facta, scilicet tua, memoranda omnibus peto a te ueniam unius criminis, scilicet ut indulgeas tibi hoc unum crimen. Sexto arguit Hercules hoc non esse faciendum; unde dicit: ipse dabit sibi ueniam, qui nulli dedit?, quasi dicat: non est hoc iustum. Laudanda feci iussus, scilicet ab alio; hoc unum, scilicet crimen, meum est, id est a me ipso feci. Et conuertens sermonem ad patrem obsecrando petit arma dicens: succurre, genitor; siue te pietas mouet, scilicet quam debes habere erga nurum et nepotes, seu triste fatum, scilicet quod nunc euenit de morte eorum, siue decus uirtutis, scilicet mee, uiolate, scilicet nunc per scelus commissum; effer arma; uincatur fortuna, scilicet michi aduersa, dextera mea. Septimo inducitur Theseus adhuc instans ut Hercules sibi parcat; unde dicit: patrie quidem preces sunt satis efficaces, scilicet quantum in ipso est, sed tamen, o Hercules, mouere quoque nostro fletu, scilicet ut parcas tibi. Surge et solito impetu perfringe aduersa. Resume nunc tuum animum nulli malo imparem, nunc agendum est tibi magna uirtute, scilicet ut tuum impetum compescas: ueta Herculem irasci, scilicet quia non decet hoc uirum tante uirtutis. Deinde cum dicit: si uiuo, ostendit quomodo Hercules arma obtinuerat. Et diuiditur hec pars in quatuor, quia primo inducitur Hercules sibi, nisi arma reddantur, peiora comminans; secundo Amphitrion arma Herculi restituens, ibi: *uox est*; tercio Hercules ad se occidendum telum applicans, ibi: *hoc nunc*; quarto Amphitrion Theseo conquerens et ab eo auxilium postulans, ibi: *ecce quam*. Circa primum tria facit: primo enim mortem sibi preeligendam demonstrat dicens: si uiuo, feci scelera, et ita erat uita mea scelerata; si morior, tuli, id est passus sum scelera; quanto ergo melius est pati scelus quam facere - sicut probat Boetius IIII Consolationis; cui consonat illud Epistularum Ouidii: *estque pati penam quam meruisse minus* -, tanto magis est mors mea melior quam uita. Secundo cum dicit: purgare, animat se ipsum in mortem propriam dicens: purgare terras, scilicet monstris, propero; quasi dicat: hoc est officium meum. Sed iamdudum oberrat michi monstrum impium, seuum et immite ac ferum, scilicet ego ipse, qui tamquam impius et seuus filios interfeci et coniugem; agedum, aduerbium exhortandi est, conare aggredi, scilicet illud monstrum, dextera, scilicet tua; ingens opus, scilicet erit illud, amplius, id est plus ualens, bis seno labore, id est duodecim laboribus meis. Tercio cum dicit: ignaue, tarditatem suam in aggrediendo se ipsum arguit, improperando ferocitatem in coniugem et prolem; unde dicit: ignaue, cessas, scilicet aggredi te ipsum, in pueros modo pauidasque matres fortis?, scilicet fuisti. Quarto cum dicit: arma nisi, Hercules sibi peiora comminatur, nisi arma reddantur; unde dicit: nisi arma dentur michi, aut excidam omne nemus Tracis Pindi - Pindus est nomen montis nemorosi in Thessalia, que est pars Tracie, ubi nimphe habitabant -, lucosque Bachi, id est qui consecrantur Bacho et in quibus celebrantur orgia eius, et iuga Citheronis - Citheron mons est iuxta Thebas -, mecum cremabo, aut tota tecta cum domibus, id est familiis, suis dominisque, templa Thebana cum omnibus deis supra corpus meum excipiam atque uersa urbe condar, id est sepeliar, et, si media, id est ea que sunt in medio ciuitatis, immissa, super me, incident humeris fortibus leue pondus, id est si omnia posita super humeros meos sint pondus leue fortibus humeris, septemque portis, scilicet ciuitatis Thebane, non satis premar, omne onus quo mundus sedet media parte uertam in caput meum dirimamque, id est scindam uel frangam, superos, id est superiorem partem mundi. Redde arma, scilicet si uis quod iste non faciam. Deinde cum dicit: uox est digna, inducitur Amphitrion hiis permotus ostendens arma. Unde primo sub yronia loquens dicit: uox est digna, scilicet ista, qua indicabo ubi sunt arma, genitore Herculis; quasi dicat: non est digna, quia magis debet uelle genitor Herculis quod Hercules non habeat arma, quam quod habeat, et ideo inuitus dico quod sequitur: en puer cecidit peremptus hoc spiculo, scilicet quod tibi ostendo et trado, Iuno emisit hoc telum manibus tuis. Deinde cum dicit: hoc nunc, inducitur Hercules ad occidendum se telum acceptum applicans. Unde dicit: ego nunc utar hoc, scilicet telo contra me ipsum. Deinde cum dicit: ecce quam, inducitur Amphitrion Theseo conquerens et ab eo auxilium postulans. Et hec pars habet duas: primo enim conquerens a Theseo auxilium postulat; secundo conuersus ad Herculem comminatur se uelle se ipsum occidere, nisi Hercules a se occidendo desistat, ibi: *sic statue*. Quantum ad primum conquerendo de Hercule dicit: ecce quam miserum cor, scilicet meum, palpitat metu, scilicet ne Hercules se occidat; ferit, id est percutit cor palpitans, corpus, scilicet meum, sollicitum, scilicet circa Herculem. Arundo est aptata, scilicet ab Hercule ad se occidendum. Ecce iam facies, scilicet Herculis, uolens scelus sciensque, dum uult scilicet se occidere. Pande, o Theseu, quid fieri iubes?, id est quod das consilium? Nichil rogamus, scilicet Herculem, quia rogando non proficimus: dolor in tuto est, id est securi sumus de dolore nostro. Tu, o Theseu, natum potes seruare michi, tu solus, necdum euasi ipse, scilicet ego, maximum metum: haut potes, id est non potes, me miserum facere, quia iam miserrimus sum, felicem potes, scilicet facere, seruando scilicet Herculem. Deinde cum dicit: sic statue, conuersus ad Herculem minatur sibi mortem, si Hercules se occidat. Unde dicit: o Hercules, sic statue, quicquid statuis, id est quicquid in proposito tuo firmas, ut scias, id est consideres, causam tuam, scilicet pro qua te uis occidere, famamque in arto, id est in stricto, et in ancipiti, id est in dubio, stare; quasi dicat: dubium est ualde et artum utrum causa tua, pro qua te occidis, et fama tua sit approbanda apud posteros uel non, et si approbetur, ualde arte, id est inter ualde paucos erit approbata; et ideo tu, qui ad laudem et gloriam uis occidere te, bene debes hoc scire et considerare: aut uiuis aut occidis, scilicet me, quia tecum moriar. Teneo in primo ore, id est in primo uerbo oris tui, quia si dixeris te uelle mori, moriar, si dixeris te uelle uiuere, uiuam - in primo ergo ore teneo hanc animam, scilicet meam, leuem, quia faciliter expelletur a corpore, fessamque senio nec minus quassam malis, scilicet quam senio. Tam tarde dat aliquis uitam patri?, scilicet sicut tu, qui differs dicere unum uerbum, quo consolatus uiuam; quasi dicat: numquam aliquis sic. Non feram ulterius moram, scilicet quin moriar; unde subdit: pectus letale, id est mortale, induam ferro impresso: hic, hic iacebit, scilicet me mortuo, scelus Herculis sani; quasi dicat: dicetur quod Hercules in sana mente existens occidit patrem, quod est maior insania quam interficere aliquem in furia. Deinde cum dicit: iam parce, inducitur Hercules a se occidendo desistens et patri ne moriatur suadens. Et circa hoc duo facit: primo enim suadet patri ne se occidat, promittens se uelle uiuere; unde ait: parce, genitor, iam parce, scilicet ne occidas te, iam reuoca manum. Succumbe, uirtus, id est fortitudo Herculis, succumbe, id est obedi patri; unde uelut exponens subdit: perfer imperium patris. Eat hic labor, scilicet quo resisto proposito meo pro saluando patre, ad labores Herculeos, scilicet alios, id est computetur hic labor inter alios labores: uiuamus, o pater. Secundo Hercules conuersus rogat Theseum ut patrem leuet. Et circa hoc duo facit: primo enim rogat Theseum ut patrem leuet, manum suam pollutam allegans; secundo inducitur Amphitrion illam manum specialiter apprecians, ibi: hanc ego. Quantum ad primum dicit: o Theseu, alleua solo, id est a terra, artus parentis afflictos. Dextera, scilicet mea, scelerata refugit contactus pios, scilicet quales sunt contactus paterni. Deinde cum dicit: hanc ego, inducitur Amphitrion manum Herculis apprecians. Unde dicit: hanc ego manum, scilicet quam tu sceleratam dicis, amplector libens, hac nisus, id est appodiatus, ibo, pectori, scilicet meo, ego hanc admouens dolores pellam, id est expellam. Deinde cum dicit: quem locum, inducitur Hercules pro pudore sceleris fugam et latibulum querens. Et circa hoc duo facit: primo enim inducitur Hercules fugam querens; secundo Theseus dissuadens, ibi: nostra te. Quantum ad primum dicit: quem locum profugus petam? Ubi me recondam, id est abscondam, quaue tellure obruam?, me scilicet, ne cognoscar. Quis Tanais - Tanais secundum Ysidorum Ethymologiarum XIII fluuius est a Ripheis montibus descendens, diuidens Europam ab Asia et intermedius duarum partium mundi currens -, aut quis Nilus, qui est fluuius Egypti, aut quis Tigris unda Persica uiolentus - est enim ualde preceps et uelox, unde a uelocitate dicitur Tigris, et est fluuius diuidens Mesopotamiam a Persida -, aut Renus ferox, fluuius Germanie, Tagusue turbidus fluens gaza Hybera, id est Hispana - Tagus est fluuius Hispanie trahens arenas aureas -, quis ergo istorum fluuiorum poterit abluere dexteram?, scilicet meam; quasi dicat: nullus. Et hoc probat dicens: licet Meotis gelida - palus est in Scithia -, artoum, id est aquilonare, mare in me transfundat et tota Thetis, id est mare Occeanum, per meas currat manus, nichilominus altum facinus herebit. In quas terras tu, impius existens, recedes?: ad se loquitur tamquam ad alium. Ortum, id est orientem, an occasum, id est occidentem, petes? Ubique notus perdidi locum exilio, id est non inuenio locum ubi exulare ualeam. Orbis me refugit, astra obliqua, scilicet michi, agunt cursus transuersos, scilicet in odium et detestationem mei, Titan, id est sol, meliore uultu uidit Cerberum, scilicet canem infernalem, quando traxeram eum ad superos, quam modo uidet me. O fidum caput, Theseu, quere latebram longinquam, abditam, scilicet ut in illa abscondar; et o arbiter, id est iudex, alieni sceleris, qui semper amas nocentes, id est Pluto rex inferni, refer gratiam uicemque meritis nostris. Et specificans quam gratiam uult sibi fieri subdit: precor, redde me reductum infernis umbris, id est infernalibus spiritibus, restitueque me subiectum uinculis tuis: ille me abscondet locus. Et quasi nec illud latibulum sufficiat subdit: sed et ille, scilicet locus, nouit me, et ita non possum latere ibi ignotus. Deinde cum dicit: nostra te, inducitur Theseus dissuadens omnem talem fugam. Unde dicit: nostra tellus te manet, id est expectat. Illuc Gradiuus, id est Mars sic dictus, quia gradatim incedatur ad bellum - Mars enim est deus belli -, manum solutam, id est absolutam a cede restituet armis: o Alcide, illa terra que superos facit, id est ubi dii nascuntur, cuiusmodi est ista, uocat te facere innocentes, id est ut facias innocentes destruendo homines crudeles et uiciis monstruosos. |