dante-verification/testi_2_commento/Commento_ExpositionesComedi...

1591 lines
572 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains ambiguous Unicode characters

This file contains Unicode characters that might be confused with other characters. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Scribitur Danielis, quinto capitulo, quod cum Baltassar rex Babillonie sederet ad mensam, apparuit contra eum manus scribens in pariete: Mane, Thechel, Phares. Ista manus est noster nouus poeta Dantes, qui scripsit, idest composuit, istam altissimam et subtilissimam Comediam, que diuiditur in tres partes: prima dicitur Infernus, secunda Purgatorium, tertia Paradisus. His tribus partibus correspondent illa tria que scripta sunt in pariete. Nam Mane correspondet Inferno; interpretatur enim Mane numerus; et iste poeta in prima parte sue Comedie numerat loca, penas et scelera damnatorum. Thechel correspondet Purgatorio; interpretatur enim Thechel appensio siue ponderatio; et in secunda parte sue Comedie appendit et ponderat penitentias purgandorum. Phares autem correspondet Paradiso; interpretatur enim Phares diuisio; et iste poeta in tertia parte sue Comedie diuidit, idest distinguit, ordines beatorum et angelicas ierarchias. Igitur manus, idest Dantes; nam per manum accipimus Dantem. Manus enim dicitur a mano, manas, et Dantes dicitur a do, das; quia sicut a manu manat donum, ita a Dante datur nobis istud altissimum opus.
Scripsit dico in pariete, idest in aperto et publico, ad utilitatem omnium: Mane, idest Infernum, cuius penas et loca numerauit; Thechel, idest Purgatorium, cuius penitentias appendit et ponderauit; Phares, idest Paradisum, cuius situm ab infimis eleuatum esse monstrauit, et cuius beatitudines ordinate distinxit. Omnia enim ista, secundum quod scribitur in Libro Sapientie UIIIIo, posuit iste egregius poetarum in numero, pondere et mensura. Posuit namque iste poeta Infernum in numero, quia peccata et penas numerat; Purgatorium in pondere, quia penitentias ponderat et appendit; Paradisum in mensura, quia mensurat celos et distinguit ordines beatorum. Ad istum certe poetam et ad suam Comediam potest referri illa uisio, quam uidit Exechiel propheta; de qua uisione sic scribit idem propheta: *Ecce manus missa ad me in qua erat liber scriptus intus et foris: et scripta erant in eo Lamentationes, Carmen et Ue*. Ista manus est iste poeta. Liber istius manus est sua altissima Comedia, que ideo scripta dicitur intus et foris, quia continet non solum licteram, sed etiam allegoriam. Scripta sunt autem in isto libro tria, scilicet Lamentationes, Carmen, et Ue. Ue, quod est interiectio dolentis et desperantis, refertur ad Infernum. Ue enim in Sacra Scriptura eternam damnationem notat, ut dicunt sancti super illo uerbo: *Ue homini illi per quem filius hominis tradetur*; et est sensus: peribit eternaliter. Lamentationes, que sunt note uoluntarii et assumpti doloris, ad Purgatorium referuntur. Carmen uero, quod idem est quod laus et iubilatio ad Paradisum refertur.
Ista re uera Comedia figurari potest etiam in archa Noe, que fuit tricamerata. In inferiori enim camera erant animalia siluestria et serpentes; in media erant animalia domestica atque mitia; in superiori uero erant homines et aues. Per primam cameram possumus accipere Infernum, in quo sunt animalia siluestria et inmitia, idest homines damnati et serpentes, idest demones. Per secundam cameram possumus accipere Purgatorium, in quo sunt animalia mitia, idest anime mites, que patienter sustinent passiones. Per tertiam uero cameram possumus accipere Paradisum, in quo sunt homines et aues, idest sancti et angeli in gloria sublimati. His uisis, sex in ista Comedia breuiter indagemus: primo subiectum, idest causam materialem; secundo formam, idest causam formalem; tertio auctorem, idest causam agentem; quarto finem, idest causam finalem; quinto genus philosophie, idest sub quo genere philosophie ista Comedia comprehendatur siue decurrat; sexto et ultimo libri titulum, idest quo titulo liber iste debeat intitulari. Circa primum nota quod subiectum huius operis est duplex, scilicet licterale et allegoricum. Si enim accipiatur licteraliter, dico quod subiectum huius operis est status animarum post mortem simpliciter sumptus; qui quidem status diuiditur in tres partes, prout conditio animarum est triplex. Primus status siue conditio est illarum animarum que eternaliter sunt damnate, et que in penis habitant sine spe aliqua euadendi ex illis; et ista pars appellatur Infernus. Secundus status siue conditio est illarum animarum que uoluntarie stant in penis, ut Deo satisfaciant de commissis, et sunt in ipsis penis cum spe ad gloriam ascendendi; et ista pars Purgatorium appellatur. Tertius status siue conditio est illarum animarum que sunt in beata gloria, ipsi summo et eterno bono eternaliter, hoc est sine fine, coniuncte; et ista pars appellatur Paradisus. Et sic patet quomodo subiectum huius operis est status animarum post mortem, simpliciter sumptus. Nam de illo et circa illum totius huius operis uersatur processus. Si uero subiectum accipiatur allegorice, dico quod subiectum siue materia est ipse homo prout merendo uel demerendo per arbitrii libertatem, iustitie premiandi et puniendi obnoxius est, propter quod meritum siue culpam tribuitur ipsi homini gloria siue pena. Nam de pena siue gloria ipsi homini attributa nobis narranda siue manifestanda intentio uersatur autoris. Et sic patet quod est subiectum in hoc opere, siue causa materialis. Circa secundum uero, idest circa causam formalem, nota quod causa formalis in hoc opere est duplex, scilicet forma tractatus et forma tractandi. Forma tractatus est triplex, secundum triplicem diuisionem quam recepit siue continet liber iste. Prima diuisio est qua totum opus diuiditur in canticas, et iste sunt tres. Secunda, qua quelibet cantica diuiditur in cantus: nam prima cantica diuiditur in cantus XXXIIIIor; secunda in cantus XXXIII; et tertia in totidem. Et sic totum opus continet centum cantus.
Tertia autem diuisio est qua quilibet cantus diuiditur in rithimos. Est autem rithimus quoddam genus uersuum, quorum fines ad inuicem ternatim copulantur, et concordibus sillabis concorditer colligantur. Et iste est unus ex tribus dulcissimis sonis qui magis delectant et mulcent animum auditoris; et oritur ex musica, cuius partes sunt tres, scilicet armonica, rithimica et metrica, sicut dicit beatus Ysidorus tertio Ethimologiarum libro. Tria sunt uero quantum ad presentem Comediam genera rithimorum. Primum est illud cuius rithimus continet tantummodo decem sillabas; et iste est ille cuius ultima sillaba est longa et accentuata, ut ibi: {d'Abel su' fillio et quella di Noe}; item ibi: {Abraham patriarca et Dauid re}; item ibi: {Et con Rachele, per cui tanto fé}; item in tertia cantica: {Osanna sanctus Deus Sabaoth}. Isti enim rithimi non recipiunt nisi decem sillabas. Secundum genus est cuius rithimus habet XII sillabas, et iste est ille cuius penultima sillaba est breuis, ut ibi: {ch'era ronchioso, stretto et malageuole}; item ibi: {Parlando andaua per non parer fieuole}; item ibi: {a parole formar disconueneuole}. Tertium uero genus est cuius rithimus habet XI sillabas; et iste est ille cuius penultima sillaba est longa, ut communis usus demonstrat, sicut ibi: {Nel mezzo del cammin di nostra uita}.
Adhuc nota, Lucane de Spinolis, cui istam expositionem ascribo, quod rithimi primi generis in una tantum debent sillaba siue lictera concordare, hoc est in ultima; secundi uero debent concordare in tribus sillabis, idest in penultimis et ultimis; et tertii in duobus, hoc est in duobus ultimis, ut in lictera manifestissime demonstratur. Et sic patet que est forma tractatus. Forma uero siue modus tractandi est poeticus, fictiuus, descriptiuus, disgressiuus et transumptiuus; et cum hoc diffinitiuus, diuisiuus, probatiuus, improbatiuus et exemplorum positiuus. Et sic patet que est forma siue modus tractandi.
Circa tertium uero, idest circa causam agentem, nota quod agens siue autor huius operis est Dantes. Fuit autem Dantes natione florentinus, nobili et antiquo sanguine natus, descendens de illis gloriosis Romanis qui ciuitatem Florentie, destructis Fesulis, fundauerunt; moribus insignitus et multis scientiis clare fultus, et maxime scientiis poetarum. Ipse enim mortuam poesiam de tenebris reduxit ad lucem. Et in hoc fuit imitatus Boetium, qui philosophiam mortuam suo tempore suscitauit. Circa quartum, idest circa causam finalem, nota quod autor istud opus composuit ad hunc finem principaliter, licet et multi alii possint assignari fines. Est autem principalis eius intentio remouere uiuentes a statu miserie, relinquendo peccata, et sic composuit Infernum; reducere ad uirtutes, et sic composuit Purgatorium; ut sic eos perducat ad gloriam, et sic composuit Paradisum. Fines uero alii qui possunt assignari in hoc opere sunt tres: Primus, ut discant homines polite et ordinate loqui; nullus enim mortalis potest sibi in lingue gloria comparari. Re uera, potest ipse dicere uerbum prophete dicentis: *Deus dedit michi linguam eruditam*; et illud: *Lingua mea calamus scribe uelociter scribentis*. Ipse enim fuit calamus Spiritus Sancti, cum quo calamo ipse Spiritus Sanctus uelociter scripsit nobis et penas damnatorum et gloriam beatorum. Ipse etiam Spiritus Sanctus per istum aperte redarguit scelera prelatorum et regum et principum orbis terre. Secundus finis est ut libros poetarum, qui erant totaliter derelicti et quasi obliuioni traditi, in quibus sunt multa utilia et ad bene uiuendum necessaria, renouaret, quia sine ipsis ad cognitionem sue Comedie accedere non ualemus. Tertius finis est ut uitam pessimam malorum hominum, et maxime prelatorum et principum, exemplariter condemnaret, bonorum autem et uirtuosorum, per exempla que ponit, multipliciter commendaret. Et sic patet que est causa finalis in hoc opere.
Circa quintum, sub quo scilicet genere philosophie ista Comedia decurrat, nota quod istud genus est morale negotium, siue ethyca, quia non ad speculandum, sed ad opus inuentum et fictum est totum et pars. Nam etsi in aliquo loco uel passu pertractatur ad modum speculatiui negotii, hoc non est gratia speculatiui negotii principaliter, sed operis, quia, ut ait Philosophus, secundo Methaphysice: *Ad aliquid et nunc speculantur pratici aliquando*. Et sic patet sub qua philosophia comprehendatur ista altissima Comedia. Circa sexto uero et ultimum, hoc est circa titulum, nota quod libri titulus est iste: Incipit profundissima et altissima Comedia Dantis, excellentissimi poete. Que quidem Comedia in tres canticas est diuisa: prima dicitur Infernus, secunda Purgatorium, et tertia Paradisus. Profundissima dicitur quia tractat de inferis; altissima uero quia tractat de superis. Comedia autem ideo dicitur quia in principio est horribilis, sed in fine delectabilis. Ad cuius maiorem et clariorem euidentiam te uolo scire, Lucane, quod IIIIor sunt genera poetarum, quorum quodlibet genus propriam habet scientiam. Quidam enim dicuntur poete lirici, qui in operibus suis omnes carminum uarietates includunt; et dicuntur lirici apotulirin greco, idest a uarietate carminum; unde et lira dicta que habet uarias cordas. Hoc genere carminum usus est Dauid in componendo Psalterium. Unde Arator, Sancte Romane Ecclesie Cardinalis, super Actus Apostolorum ait: *Psalterium lirici composuere pedes*. Quidam dicuntur satirici eo quod pleni sunt omni facundia, siue a saturitate uel copia. De pluribus enim rebus simul loquuntur, et dicuntur satirici siue satiri a quadam scientia poetica que dicitur satyra, sicut dicit quedam glosa super Persium: *Satyra est lauta mensa multis generibus frugum repleta, que consueuit offerri Ueneri in sacrificio*. Et ista de causa istud secundum genus poetice narrationis dicitur satira, quia abundat reprehensione uitii et commendatione uirtutis; uel satyra dicitur a Satyro, deo siluarum. Satyri enim sunt quedam animalia ab umbilico supra formam hominis habentia, sed ab umbilico deorsum habent formam caprinam; in capite habent duo cornua, et nasum uncinatum. Sunt autem isti satyres leues et saltatores, nudi et dicaces, et omnium subsannatores. Sic ista scientia poetarum est leuis, quia cito saltat de uitio in uirtutem et de uirtute in uitium; nuda et dicax dicitur, quia aperte uitia reprehendit; subsannatrix est quia deridet uitiosos.
Quidam dicuntur tragedi, et eorum scientia dicitur tragedia. Est autem tragedia quedam poetica narratio, que in principio est admirabilis et grata, in fine uero, siue exitu, est fetida et horribilis; et propter hoc dicitur a tragos, quod est hircus et oda, quod est cantus inde tragedia quasi cantus hircinus idest fetidus ad modum hirci, ut patet per Senecam in suis tragediis. Uel, ut dicit beatus Ysidorus octauo libro Ethymologiarum: *Tragedi dicuntur eo quod initia canentibus premium erat hircus, quem Greci tragos uocant*. Unde et Oratius: *Carmine qui tragico uilem certauit ob hircum*. Quidam uero dicuntur comici, et eorum scientia comedia. Est autem comedia quedam narratio scientia poetica que in principio habet asperitatem alicuius miserie; sed eius materia prospere terminatur, ut patet per Terrentium in suis comediis. Dicitur autem iste liber Comedia quia in principio sue narrationis siue descriptionis habet asperitatem et horribilitatem, quia tractat de penis Inferni, in fine uero continet iocunditatem et delectationem, quia tractat de gaudiis Paradisi. Inter poetas liricos, Boetius et Symonides obtinent principatum; inter satyros, Oratius et Persius; inter tragedos, Homerus et Uirgilius; inter comicos autem, Plautus et Terrentius. Dantes autem potest dici non solum comicus propter suam Comediam, sed etiam poeta liricus, propter diuersitatem rithimorum et propter dulcissimum et mellifluum quem reddunt sonum; et satyricus, propter reprehensionem uitiorum et commendationem uirtutum quas facit; et tragedus, propter magnalia gesta que narrat sublimium personarum. Et hoc demonstrant duo uersus sui epytafii, quos ad suam memoriam fabricaui:
*Hic iacet excelsus poeta comicus Dantes,
Necnon et satirus et liricus atque tragedus.*
Et sic patet libri titulus.
Postquam manifestata sunt illa sex que in quolibet doctrinali opere sunt querenda, est sciendum quod ista Comedia continet quatuor sensus, quemadmodum et scientia sacre theologie. Currit enim in hoc poesia cum theologia, quia utraque scientia quadrupliciter potest exponi; imo ab antiquis doctoribus ponitur poesia in numero theologie. Scribit enim beatus Augustinus UIIo libro De Ciuitate Dei quod Marcus Uarro tria genera theologie esse posuit: unum scilicet fabulosum, quo utuntur poete; alterum naturale, quo utuntur philosophi; tertium uero ciuile, quo utuntur populi. Primus namque intellectus siue sensus quem continet Comedia dicitur hystoricus, secundus allegoricus, tertius tropologicus, quartus uero et ultimus dicitur anagogicus. Primus dico intellectus est hystoricus. Iste intellectus non se extendit nisi ad licteram, sicut quando accipimus Minoem iudicem et assessorem Inferni, qui diiudicat animas descendentes. Secundus intellectus est allegoricus, per quem intelligo quod lictera siue hystoria unum significat in cortice et aliud in medulla; et secundum istum intellectum allegoricum, Minoes tenet figuram diuine iustitie. Tertius intellectus est tropologicus siue moralis, per quem intelligo quomodo me ipsum debeo iudicare. Et secundum istum intellectum, Minos tenet figuram rationis humane, que debet regere totum hominem, siue remorsus conscientie, qui debet malefacta corrigere. Quartus uero et ultimus intellectus est anagogicus, per quem sperare debeo digna recipere pro commissis; et secundum istum intellectum Minos tenet figuram spei, qua mediante penam pro peccatis et gloriam pro uirtutibus sperare debemus. De illis autem personis quas ibi ponit hoc accipe, quod non debemus credere eos ibi esse, sed exemplariter intelligere quod, cum ipse tractat de aliquo uitio, ut melius illud uitium intelligamus, aliquem hominem qui multum illo uitio plenus fuit, in exemplum adducit. His omnibus uisis, ad aliqualem expositionem lictere accedamus. Ista Comedia, ut dictum est, diuiditur in tres canticas: prima dicitur Infernus, secunda Purgatorium, et tertia Paradisus. Sed primo de prima, cuius titulus talis est: Incipit prima cantica Comedie Dantis.
Incipit prima cantica Comedie Dantis. In ista prima cantica autor tractat de peccatoribus et peccatis, et in ea secundum rationem humanam penas peccatis adaptat. Continet autem ista prima cantica XXXIIIIor cantus; cuius primi cantus titulus talis est:
Incipit primus cantus prime cantice Comedie.
In isto primo cantu autor prohemizat ad totam uniuersaliter et generaliter Comediam, et ponit in hoc cantu principaliter duo: Primo, quomodo ipse uolens ad montem uirtutum ascendere, fuit a tribus uitiis impeditus, scilicet a luxuria, superbia et auaritia; que quidem uitia figurantur et designantur per tres feras que sibi apparuerunt, scilicet per lonzam, leonem et lupam. Secundo, ponit quomodo Uirgilius, maximus poetarum, in auxilium suum uenit, qui tenet typum et figuram rationis humane, qua mediante promittit sibi ostendere Infernum et Purgatorium. Sed quia ad diuina et celestia contemplanda humana ratio non potest attingere, ideo promittit ei non per se, sed per celestem ductorem siue ducem, ostendere Paradisum. Uiso titulo, licteram indagemus. Sed nota quod non est mea intentio procedere in hoc opere in omni passu uel loco more sermocinalis, seu naturalis, seu moralis scientie, singulariter et multipliciter diuidendo, sed insistere circa licteram cuiuslibet scilicet cantus, summam summarie declarando, et demonstrando per quemlibet cantum qualem uiam autor descendendo uel ascendendo facit, quot historias, quot questiones ac etiam prophetias, cum occurrerint, et quot comparationes siue similitudines ac etiam notabilia ponit.
Anno enim Domini MCCCo quo scilicet anno fuit Rome generalis remissio omnium peccatorum, sedente in Sacrosancta Sede Romana Bonifatio papa UIIIo, sacro autem Romano uacante Imperio, de mense Martii, die ueneris sancti, hoc est illa die qua mortuus fuit Christus, in aurora iste poeta more poetico fingit se istam Comediam, hoc est uniuersa que continentur in ea, in uisione uidisse. Unde ait in textu:
{Nel mezzo del cammin di nostra uita}
Medium namque uite humane, secundum Aristotilem, somnus est. Quod autem in aurora suas ceperit uisiones uidere, patet per textum ibi: {Temp'era dal principio del matino}. Quod uero de mense Martii fuerit istud quod dicit, patet per illud quod immediate subsequitur:
{e 'l sol montaua su con quelle stelle
ch'eran con lui quando l'amor diuino
mosse da prima quelle cose belle.}
Amor enim diuinus, quando in creatione mundi primum fecit celum et astra moueri, tunc sol erat in signo Arietis. Et in istud signum semper intrat quartodecimo Kalendis Aprilis, idest decimonono die mensis Martii, quo die creauit Deus celum et terram, secundum quod Romana tenet Ecclesia. Sed quod die ueneris sancti, idest tali die qua Christus passus est, hanc habuerit uisionem, demonstrat infra, cantu XXIo, dicens:
{Ier, più oltre cinque ore che quest'octa.
mille dugento con sesanta sei,
anni compiè che qui la uia fu rotta.}
Nam die ueneris sancti, hora scilicet nona, qua Christus in cruce moriens expirauit, petre scisse sunt, ut sacra euangeliorum testatur ystoria. Incipiens autem uniuersa que uidit per ordinem enarrare, dicit quod in medio itineris nostre uite, hoc est in somno, inuenit se in una silua obscura, que mundi errores et uitia prefigurat. Et assignat causam quia a recto itinere deuiarat, quod quidem rectum iter uiam significat uirtuosam. Que autem et qualis fuerit ista silua, subiungendo declarat dicens:
{Et quant'a dir qual era è cosa dura,
esta selua seluagia et aspra et forte
che nel penser rinnuoua la paura.}
Hoc est, dicere de ista silua quanta et qualis sit, est arduum et difficile. Sed tantum dico de ipsa quod adeo est aspra, siluestris et dura, quod quando recordor, etiam in illo cogitamine rennouat michi timorem pariter et pauorem. Concludit autem omnia que in ista silua conspexit et sensit, que quidem enarrare non potest uno solo uerbo, dicens:
{Tant'è amara che poco è più morte;
ma per tractar del ben ch'i' ui trouai
dirò dell'altre cose ch'i' u'ò scorte.}
Hoc est: tantum est amara ista silua, quod ipsa mors, que est amarior omni amaritudine, modicum amarior esse censetur. Sed ut enarraret nobis bona que elicere inde potuit, promittit se dicturum de aliis rebus quas ibidem esse conspexit. Causam autem quare uniuersa que uidit in ista silua narrare non potest assignat, dicens:
{I' non so ben ridir com'i' u'entrai,
tant'era pien di sonno in su quel punto
che la uerace uia abandonai.}
Hoc est in illo punto in quo ego deserui uiam rectam, in tantum eram graui sopore grauatus, quod ego nescio dicere mee principia uisionis. Ambulans uero autor, siue potius deuians atque errans per confusionem istius silue, tandem ad radicem unius collis deuenit, ad quem habet terminum ista uallis, que timore horribili uulnerauerat cor ipsius. Et tunc oculos eleuauit ad montem quem illius planete, qui omnem hominem per omnem callem uia recta deducit, uidit radiis coopertum. Unde ait in textu:
{Ma po' ch'i' fu' al più d'un colle giunto,
là doue terminau'a quella ualle
che m'auea di paura il cor compunto,
guardai in alto et uidi le sue spalle,
uestite già de' raggi del pianeta
che mena dricto altrui per ogni calle.}
Et tunc ille timor, qui in lacu durauerat sui cordis, propter obscurum transitum quem de nocte fecit, que quidem nox nil aliud sonat quam horribiles tenebras que obscurant et horrificant illam siluam, quia ibi nullus dies sed perpetua nox est, uiso monte clarissimis radiis illustrato, fuit aliquantulum qietatus. Et nota quod dicit aliquantulum et non totaliter quia accidit sibi sicut solet accidere nauiganti, qui postquam euasit pericula maris et ad ripam descendit, pre timore nondum digesto adhuc habet anelitum fatigatum, et cum tali anelitu, statim quod de naui descendit, se uertit ad marina pericula que euasit. Unde ait in textu:
{Allor fu la paura un poco queta
che nel lago del cor m'era durata
la nocte ch'i' passai con tanta pieta.
Et com'è quei che con lena affannata,
uscito fuor del pelago a la riua,
si uolue a l'aqua perigliosa et guata,}
Posito exemplo nautarum, dicit quod animus suus, qui adhuc illa pericula siluestria fugiebat, se retro conuertit ad reuidendum passum quem nunquam euasit persona aliqua certe uiuens. Quasi dicat: Ego me uerti ad considerandum et ymaginandum peccata et scelera que reliqui, que quidem nullus uiuens euadere potest, quia non est qui uiuat et non peccet. Ideo ait in textu:
{Così l'animo mi' c'ancor fuggiua,
si uols'a dietro a rimirar lo passo
che non lasciò giammai persona uiua.}
Posita autor euasione siluana, ponit quod postquam ad radicem montis applicuit duo fecit: primum est quod aliquantulum fesso corpori pausam dedit; secundum est quod, corpore recreato, reincipit aggredi operibus illam uiam deserte ripe, quam prius incipere animo cogitabat. Quem uero modum in ascendendo tenuerit, demonstrat dicens quod pes inferior firmior semper erat. Et hoc est quod ait in textu:
{Poi ch'èi posta'un poco 'l corpo lasso,
ripresi uia per la piaggia diserta,
sì che 'l piè fermo sempr'era il più basso.}
Et ecce, dum sic gradiens uersus illius montis se altitudinem autor sulleuaret, in principio quasi ripe una lonza leuis et compta multum, que tota diuersis erat maculata coloribus, sibi apparuit a sua facie non recedens, imo tantum suum iter quod inceperat impediuit, quod ipse fuit pro retrogradiendo pluribus uicibus fere uersus. Sed quia iam noctis tenebre recedebant et aurora surgebat, uidens illas prefulgidas stellas que in societatem Arietis ascendebant, cepit ex tali uisione aliquantulum confortari, et contra illam bestiam uigore spiritus roborari. Et hoc est quod intendit in textu ibi:
{Et ecco, quasi al cominciar dell'erta,
una lonza legera et presta molto,
che di pel maculato era couerta;
et non mi si partia dinanzi al uolto,
anz'impediua tanto il mio cammino,
ch'i' fui per ritornar più uolte uolto.
Temp'era dal principio del mattino,
e 'l sol montaua in su con quelle stelle
ch'eran con lui quando l'amor diuino
mosse da prima quelle cose belle;
sì c'a bene sperar m'era cagione
di quella fiera la gaietta pelle,
l'ora del tempo, et la dolce stagione;}
Quasi dicat: Sol qui iam ab inferiori emisperio ad nostrum superius emisperium ascendebat, et aurora, que ipsum preibat, michi contra illam feram deceptibilem et fraudulentam fiduciam ministrabant, sed non tantam quod timorem michi non daret etiam unus leo qui contra me cum capite eleuato et fame rabiosa tam uelociter ueniebat, quod aer inde contremiscere uidebatur. Ideo in textu inmediate subsequitur:
{ma non sì che paura non mi desse
la uista che m'apparue d'un leone.
Questi parea che contra me uenesse,
con la test'alta et con rabiosa fame,
sì che parea che l'aer ne temesse.}
Positis autor impedimentis que a lonza sustinuit et leone, ad enarrandum tertium manum mittit, dicens quod una lupa, que onerata omni auiditate et fame in sua macilentia uidebatur, et que multas gentes fecit iam uiuere luctuosas, tantum sibi grauaminis irrogauit, quod ipse autor spem perdidit quam habebat ad illam altitudinem saliendi. Unde ait in textu:
{Et una lupa, che di tutte brame
semblaua carca ne la sua magrezza,
et molte genti fe già uiuer grame,
questa mi porse tanto di grauezza
con la paura c'uscia di sua uista,
ch'i' perde' la speranza dell'altezza.}
Qualiter autem ex uisione illius lupe autor fuerit contristatus, exemplificando subiungit dicens quod, quemadmodum ille qui libenter lucratur, uel aliquid aliud uoluntario et ardenti animo operatur, cum tempus sue intentioni contrarium appropinquat in suo corde medullitus contristatur, sic eodem modo fuit ipse ad uisionem illius bestie contristatus; et hoc totum quia illa bestia sine pace, sibi obuiam ueniendo, paulatim paulatim impellebat ipsum ad illam obscuram siluam, ubi splendor et presentia solis tacet. Et hoc est quod resonant uerba textus:
{Et qual è quei che uolontieri acquista,
et giugne il tempo che perder lo face,
che 'n tutti i suo' pensier piange et s'attrista;
tal mi fece la bestia senza pace,
che, uenendomi 'ncontro, a poco a poco
mi ripingeua la'doue 'l sol tace.}
Dum autem sic ruendo reuerteretur ad yma, ante suos oculos quidam se obtulit, qui uidebatur quod propter longum silentium esset raucus. Quem cum uidisset autor, suspirando clamauit: Miserere mei, quicumque tu es, uel umbra uel homo certus. Unde ait in textu:
{Mentre ch'i' ruinaua in basso loco,
dinanzi alli occhi mi si fu offerto
chi per lungo silentio parea fioco.
Quand'i' uidi costui nel gran diserto,
Miserere di me, gridai a lui,
qual che tu sii, od ombra od omo certo.}
Rogatus iste qui apparuit ab autore, manifestat se esse Uirgilium per quinque signa; sed primo respondet dubitationi autoris. Dubitabat enim autor utrum iste qui sibi apparuit esset uerus homo in corpore uiuens, an esset anima a corpore separata. Cui dubitationi respondens ait: Non homo subaudi sum, quia homo componitur ex anima et corpore sed sum anima a meo olim corpore separata. Ideo sequitur: Homo iam fui. Cuius autem anima fuerit, per quinque signa breuiter manifestat: Primo, per locum ubi fuit genitus atque natus, quia in ciuitate Mantue, que est antiquissima et famosissima ciuitas in prouincia Lombardie. Unde ait in textu: Ambo mei parentes fuerunt lombardi, patria mantuani. Secundo, per tempus quando natus fuit, quia tempore Iulii Cesaris, dicens: Natus fui sub Iulio, quamuis tarde; tarde ideo dicit, quia prope mortem ipsius Iulii. Tertio, per locum ubi uixit, studuit et conuersatus est, quia Rome, sub secundo imperatore Romano, Octauiano scilicet Augusto. Unde ait: Et uixi Rome sub bono Augusto, tempore scilicet deorum mendacium atque falsorum. Quarto, per officium quo in mundo refulxit, quia poeta. Ideo ait: Poeta fui. Sed quia multi poete fuerunt tempore illo, ideo quinto et ultimo, se manifestat per librum Eneydorum, quem de gestis Enee, Anchisis filii, composuit et descripsit. Ideo ait in textu: Cecini de illo iusto filio Anchisis, qui uenit a Troya postquam superbum Ylion extitit concrematum. Unde ait in textu:
{Risposemi: Non homo, homo già fui,
et li parenti miei furon lombardi,
mantuani per patria amendui.
Nacqui sub Iulio, ancor che fosse tardi,
et uissi a Roma sotto 'l buono Augusto,
nel tempo delli dèi falsi et bugiardi.
Poeta fui, et cantai di quel giusto
filliuol d'Anchise che uenne da Troya,
poi che 'l superbo Ylion fu combusto.}
Postquam uero se manifestauit autori, Uirgilius uidens ipsum ex pugna ferarum ad ea que euaserat pericula remeare, ipsum autorem dulci locutione inducit ad duo: Nam primo incutit ei timorem, qui retrahit hominem a peccatis, dicens: Sed tu quare reuerteris ad tot et talia nocumenta de quibus supple Dei adiutorio euasisti? Secundo, ipsum allicit ad amorem, qui facit hominem scandere ad uirtutes, dicens: Quare non ascendis delectabilem montem, qui est causa et principium omnis boni? Et hoc est quod habetur in textu:
{Ma tu perchè ritorni a tanta noia?
perchè non sali il dilettoso monte,
ch'è principio et cagion di tutta gioia?.}
Delectatus autor benigna uisione Uirgilii, et eius dulci colloquio confortatus, cum quadam admiratione et reuerentia filiali incipit sibi loqui. In qua quidem locutione breuiter tria facit: Nam primo, captat suam beniuolentiam; secundo, exprimit suam miseriam; tertio, implorat suum adiutorium siue gratiam. Primum ibi: Es tu nunc ille Uirgilius et ille fons qui tam largum fluuium scientiarum expandis? Et ibi: 0 aliorum poetarum honor et lumen, tu es meus magister et meus autor; tu es solus ille a quo ego accepi illum pulcrum stilum qui michi fecit honorem. Secundum ibi: Uide bestiam pro qua ego ad ea que reliqueram me conuerti. Tertium ibi: Adiuua me ab illa, famose sapiens, que uenas et pulsus contremiscere michi facit. Et hec tria patent in lictera.
{Or se' tu quel Uirgilio et quella fonte
che spandi di parlar si largo fiume?
rispuos'i' lui con uergognosa fronte.
O delli altri poeti honore et lume,
ualliami il lungo studio e 'l grand'amore
che m'à fatto cercar lo tuo uolume.
Tu se' lo mi' maestro e 'l mio autore,
tu se' solo colui da cu' io tolsi
lo bello stile che m'à fatto onore.
Uedi la bestia per cu' io mi uolsi;
aiutami da lei, famoso saggio,
ch'ella mi fa tremar le uene e' polsi.}
Postquam uero Dantes beniuolentiam magistri captauit, suam miseriam explanauit, et dicti magistri gratiam implorauit, Uirgilius ipsum ad sui sequelam inducit. Et ut eum magis alliciat ad sequendum, duo breuiter facit: Nam primo incutit ei timorem, exarando sibi maliuolas proprietates illius tertie fere, scilicet lupe, dicens: Tibi conuenit tenere aliam uiam, si uis euadere de isto loco siluestri, quia illa bestia pro qua uociferando tu clamas non permittit aliquem transire per suam uiam, imo tantum eum impedit quod ipsum occidit; et habet naturam ita maliuolam atque ream, quod nunquam implet suam auidam uoluptatem, et post pastum habet maiorem famem quam prius. Multa sunt enim animalia quibus exhibet se uxorem, et plura erunt adhuc quousque ueniat ille uelter qui eam mori faciet cum dolore. Iste uero uelter non cibabit subaudi neque alios neque se terra uel peltro, sed amore, sapientia et uirtute subaudi cibabit et hoc quia sua natio erit inter feltrum et feltrum. Illius etiam humilis Ytalie erit salus, pro qua mortua fuit uirgo speciosa Camilla, necnon et Curialus et Turnus et Nisus. Iste enim uelter ipsam lupam expellet de uilla in uillam, quousque ipsam in Infernum remittet, unde primo inuidia ipsam traxit. Secundo, postquam Uirgilius autori timorem incussit, nunc eum allicit ad amorem, promittendo sibi ostendere secreta omnia que sunt in Inferno, Purgatorio, ac etiam Paradiso, dicens: Unde ego pro tuo meliori cogito et discerno quod tu me sequaris et ego ero tuus dux, et traham te hinc per locum eternum, ubi stridores audies desperatos, uidebisque spiritus antiquos dolentes atque gementes, qui ad secundam mortem, hoc est ad corporum coniunctionem, exclamant. Et post hec uidebis eos qui in igne subaudi Purgatorii sunt contenti. Et causam quare contentantur in igne assignat dicens, quia sperant ascendere, purgatis offiensis, ad gaudia Paradisi, ad que si ascendere postea uolueris, anima subaudi alia dignior ad hoc erit, et cum ipsa te in meo recessu dimittam. Causam uero quare ad ostendenda celestia se dicit indignus assignat immediate cum dicit: Quia ille imperator, qui superius ibi regnat, quia ego fui sue legi rebellis non uult quod in suam ueniam ciuitatem. Et quia Dantes poterat dicere, secundum opinionem quorundam hereticorum, dicentium Deum in Inferno potentiam non habere: Tu qui es damnatus quid habes facere cum Deo? respondet Uirgilius: In omnibus, inquit, partibus imperat et ibi regit. Ibi est sua ciuitas et alta sedes. O felicem illum quem eligit ipse ibi. Istarum autem duarum partium, prima incipit ibi: {A te conuien tener altro uiaggio}; et finit ibi: {là onde inuidia prima dipartilla}. Secunda uero pars incipit ibi: {Ond'io per lo tu' me' penso et discerno}; et finit ibi: {o felice colui cu' iui elegge}.
Allectus autor ex promissionibus sibi factis, statim se offert liberaliter ad eundum, et quod maius est, Uirgilium deprecatur ut statim adimpleat que promisit, et, ut citius eum moueat, per Deum quem ipse Uirgilius non agnouit adiurat. Unde ait in textu: O poeta, ego te requiro per illum Deum quem tu minime cognouisti, ad hoc ut ego fugiam istud malum et peius, quod tu me ducas quo modo dixisti, ita ut ego uideam ianuam Sancti Petri, et illos quos tu facis taliter esse mestos. Tunc Uirgilius, omni curialitate et solicitudine plenus, statim se mouit ad iter, et Dantes, non minori solicitudine, secutus est eum. Unde ait in textu:
{Allor si mosse, et io li tenni retro.}
{Nel mezzo del cammin di nostra uita.} Per istud dimidium nostre uite accipe somnum, in quo, secundum Macrobium super Somnio Scipionis , quinque uisionum speties siue genera contemplantur; hoc est: oraculum, uisio, somnium, insomnium et fantasma. Cuiusmodi autem spetiei uel generis fuerit ista uisio quam habuit ipse Dantes, transcurrendo ista quinque genera uisionum uidebimus manifeste. Oraculum enim, secundum eundem Macrobium, est cum in somnio parens, idest pater aut mater, uel alia sancta persona grauisque, seu sacerdos, seu angelus, seu etiam ipse Deus, aperte aliquid demonstrat euenturum uel non euenturum, faciendum siue uitandum. Uisio est cum id quod quis uidet in somnio eodem modo illud respicit uigilando; ut cum in somnio uidi me in cathedra sublimatum, facto die sum electus uel factus episcopus siue abbas. Somnium proprie uocatur illa uisio que figuris tegitur et ambagibus nubilatur, et que non nisi per interpretationem potest intelligi uel cognosci. Huius autem somnii U. sunt speties: aut enim est proprium, aut alienum, aut commune, aut publicum, aut generale. Tunc enim somnium dicitur proprium quando quis aliquid somniat tantum modo de se ipso. Alienum somnium est quando quis non circa se nec de se, sed circa alium et de alio, uidet aliquid in quiete. Commune tunc somnium est quando quis aliquid uidet quod et alium et se tangat. Publicum somnium est quando quis sue ciuitati uel foro uel teatro seu quibuslibet publicis ianuis menibus actibusue triste uel letum aliquid uiderit euenire. Generale uero somnium est cum circa solis orbem lunaremque globum seu sydera, siue celum, siue aerem, siue maria, siue terras, quis somniat innouatum.
Hec autem uisio quam uidit in somnio iste autor potest dici: Primo oraculum, quia grauis persona, ut puta Uirgilius, in prima cantica, sanctaque, ut puta Cato et Statius, in secunda, parensque, ut puta Cacciaguida, et sacerdos, ut puta sanctus Bernardus, angeli, et ipse Deus in tertia, clara sunt sibi uisione monstrati. Secundo potest dici uisio, quia ipsa loca, ad que anime post mortem corporum uadunt, ymaginaria uisione conspexit. Tertio potest dici somnium: et primo proprium, quia multa in Inferno, Purgatorio ac etiam Paradiso de se audiuit, uidit et sensit; secundo potest dici alienum, quia multa circa alienos et de alienis sibi reuelata fuerunt, uel quia quem statum aliorum sortite sunt anime deprehendit; tertio potest dici commune, quia multa que sibi mixtim et aliis contingere debebant aspexit, uel quia eadem loca tam sibi quam ceteris eiusdem meriti didicit preparari; quarto potest dici publicum, quia uarietates et mutabilitates non solum sue ciuitatis, sed aliarum quam plurium, audiuit et uidit; quinto potest dici etiam generale, quia Infernum, Purgatorium, celum, celique ciues, ipsamue beatissimam Trinitatem, sibi adhuc in carne uiuenti sunt uidere concessa. Alia autem duo genera uisionum, insomnium scilicet et fantasma, a sua uisione penitus excluduntur. Sed nichilominus quid de ipsis idem Macrobius sentiat uideamus. Insomnium enim est quotiens homo, cum cura oppressi animi, siue corporis, siue fortune, uadit cubitum siue dormitum. Cum cura enim animi uadit ille dormitum, qui uulneratus amore, cogitaminibus uenereis totus plenus, que minime habet, somniat se habere. Unde Hero in epystola ad Leandrum ait:
*Me miseram breuis est hec et non uera uoluptas,
Nam tu cum somno semper abire soles.*
Et regina Dido ait ad Annam, ut scribit Uirgilius in quarto libro Eneydorum: *Anna soror, que me suspensam insomnia terrent* . Amorem quoque describens, cuius curam semper sequuntur insomnia, ait quarto libro:
*Herent infixi pectore uultus
Uerbaque, nec placidam membris dat anima quietem.*
Fantasma autem est cum inter uigiliam et quietem in quadam, ut aiunt, prima somni nebula, adhuc se uigilare extimans qui dormire uix cepit, ex quibusdam fumositatibus cerebrum obnubilantibus, aspicere uidetur in se irruentes uagantesque formas, a natura seu magnitudine seu spetie discrepantes. Ista duo ultima genera uisionum cura interpretationis indigna sunt. Reliqua uero tria aliquid ueri significant et important.
In dimidio igitur nostre uite, idest in somno, secundum quem nichil differt stultus a sapiente, prout Philosophus uult in fine primi libri Ethicorum, fingit autor suas uisiones uidisse. Quidam autem opinantur dimidium nostre uite etatem in qua erat autor, quando istam incepit condere Comediam. Dicunt enim ipsum XXXU annos habuisse, uel circa; et secundum istum modum ponunt etatem hominis usque ad annum septuagesimum protelari. Sed iste numerus siue limes humane uite a Diuina uidetur discrepare Pagina etiam et pagana. Diuina enim Pagina narrante didicimus quod Deus, iratus peccatis hominum, humane uite cursum post diluuium breuiauit; sed non posuit septuagesimum annum fuisse postea limitem nostre uite, cum post inueniatur homo uixisse centum quinquaginta annis et ultra. Nostris etiam temporibus uidemus quod, in multis partibus, multi centesimum uigesimum annum non solum attingant, sed etiam excedant. Statius etiam, primo libro Thebaidos, humane uite terminum ponit centesimum et uigesimum annum esse, ubi loquitur de etate regis Adrasti, dicens:
*Rex ibi tranquille, medio de limite uite
In senium uergens, populos Adrastus habebat.*
Ubi dicit glosa quod medius limes uite nostre est annus sexagesimus. Cum hoc etiam concordat Iosephus dicens: Hunc terminum uite a Deo post diluuium fuisse homini constitutum. Sed, re uera, cursus humane uite nullo potest termino terminari, quia, licet etates hominis limitentur, ultima tamen nequaquam a sapientibus limitatur; ut habetur infra, cantu XXUII, super illo uerbo:
{Quando mi uidi giunto in quella parte
di mia età doue ciascun dourebbe
calar le uele et raccollier le sarte,}
Autor autem cursum humane uite annorum numerum esse non ponit, sicut patet ex textu primi cantus et penultimi ac etiam ultimi Comedie. Nam in isto primo cantu dicit:
{I' non so ben ridir com'i' u'entrai,
tant'era pien del sonno in su quel punto
che la uerace uia abandonai.}
Et in penultimo cantu, in quo introducit beatum Bernardum sibi in illa uisione dicentem:
{Ma perchè 'l tempo fugge che t'assonna
qui farem punto,} etc.
Deinde etiam in ultimo cantu, premissa comparatione: {Qual è colui che sognando uede}, rem comparatam, idest se ipsum, cum dicit: {cotal son io, che quasi tutta cessa / mia uisione,} etc.. Unde per hoc patet quod autor dimidium uite nostre somnum esse prefingat.
{Mi ritrouai per una selua 'scura.} Ista silua in qua autor errasse se dicit, est iste mundus plenus arboribus peccatorum: qui dicitur silua obscura per ueri ignorantiam, siluestris per boni carentiam, aspera per mali adherentiam, et fortis per detinentiam, quia fortiter et tenaciter hominem detinet irretitum. Uel per istam siluam asperam et confusam possumus huius autoris accipere ciuitatem, que suo tempore plena fuit erroribus, diuisionibus atque guerris; nam multo tempore bellis fuit ciuilibus conquassata; in qua quidem diuisione et errore iste autor propriis laribus fuit pulsus.
{Ché la diritta uia era smarrita.} Hoc dicit quia in confusione et errore uitiorum homo a recto uirtutum tramite deuiando discedit. Nam uirtus inter duo extrema, hoc est inter plus et minus, consistere comprobatur. Unde Philosophus dicit quod uirtus est medium superfluitatis et indigentie. Per hanc itaque uiam homo debet incedere uirtuosus, ut non declinet neque ad dexteram superfluitatis neque ad sinistram indigentie. Unde ait Moyses ad regem Edon, ut habetur in libro Numerorum: Uia regia gradiemur, non declinabimus ad dexteram neque ad sinistram. Dicitur autem uirtus uia regia quia per uirtutem deuenitur ad ciuitatem regiam summi regis, quam uiam ideo Christus dicit in Euangelio esse strictam, licet sit regia, quia, secundum Tullium, uirtus est circa arduum et difficile.
{Ma per tractar del ben ch'i' ui trouai.} Queri potest hic, cum in mundi confusionibus et erroribus nichil boni ualeat reperiri, que bona autor conspexerit in hac silua? Et dicendum quod homo sapiens, dum mala mundi considerat et ipsum instabilem esse cernit, dumque in peccatis satietatem et requiem inuenire non potest, mundus et ea que in mundo sunt sibi incipiunt displicere. Et tunc, quia cor hominis sine desiderio esse non potest, ad uirtutes incipit anelare, et sicut ait beatus Gregorius: Gustato spiritu, desipit omnis caro.
Iste planeta, qui suis radiis montem uestit, est prefulgida stella Uenus, que tenet typum et similitudinem caritatis, que est omnium uirtutum fulgidum ornamentum, sicut humilitas stabile fundamentum. Ad euidentiam autem predictorum clarius et perspicacius enodandam, est allegorice attendendum quod ista silua adeo tenebrosa statum peccati, mons uero luminosus uirtutis statum, figuratiue tipiceque designant. Inter que duo, siluam uidelicet atque montem, autor, qui humane nature liberum arbitrium representat, se inuenisse confingit. Nam Deus, quando humanam naturam libero dotauit arbitrio, apposuit sibi bonum et malum, iuxta illud: Ignem et aquam apposui tibi ad quoduis extende manum tuam. Dantes uero, uolens instruere hominem inter premissa contraria constitutum, exemplo sui poetice hic inducit, ut relicta silua malorum ad montem bonorum accedat. Qui quidem mons prefulgide stelle radiis illustratus dicitur et uestitus, quia caritas in stella Ueneris, inquantum ad amorem disponit, hic allegorice figuratur.
Utraque comparatio est moralis et summiter: prima a nautis siue marinariis, qui dum euadunt pericula maris, statim quod ad terram peruenerint, ad ea que euaserunt pericula se reuoluunt. Sic autor, postquam euasit pericula silue, statim quod ad montem peruenit, ad illa pericula que euaserat se conuertit. Alia comparatio a mercatoribus summi potest, qui dum libenter et solicite acquirunt, statim quod tempus lucrationi contrarium appropinquat, medullitus contristantur. Sic fecit autor, qui dum montem ascenderet, postquam fuit ab illa fera tertia prepeditus, cepit mirabiliter contristari.
{sì che il piè fermo sempr'era 'l più basso.} Facit hic autor sicut faciunt ascendentes, qui quando aliquam uiam arduam saliunt uel ascendunt, semper habent pedem inferiorem firmiorem. Qui quidem pes, moraliter exponendo, accipitur pro timore; habet enim timor talem proprietatem, quod hominem firmat ne in peccata labatur. Ubi nota quod duo sunt necessaria homini uolenti ascendere ad uirtutes: Primum est timor, qui firmat hominem ne peccet. Unde Salomon: Per timorem Domini declinat omnis homo a malo. Et prouerbium uulgare: Paura guarda uigna, ma non mala famillia. Secundum est amor, qui mouet et incitat ad agendum; operatur enim magna si est. Unde beatus Gregorius, loquens de illo amore quem homo debet habere ad Deum et ad quem omnes alii amores debent regulariter regulari, ait: Amor Dei non est otiosus; operatur enim magna si est; si autem operari negligit, amor non est. Per timorem itaque et amorem efficitur homo bonus. Pes igitur inferior, qui stat firmus, timorem; pes uero superior, qui mouetur, amorem significat et importat.
Hic tangit autor, figuratiue loquendo, tria uitia que impediunt omnem hominem uolentem scandere ad uirtutes; que quidem tria uitia radices sunt omnium uitiorum et omnibus bonis operibus aduersantur. Prima namque fera dicitur lonza, diuersis depicta coloribus, et signat luxuriam, que adolescentes maxime ad se trahit. Secunda fera dicitur leo, qui propter suam audaciam et propter coleram quam habet adustam, propter quam dicitur pati quartanam, superbiam prefigurat, que quidem maxime habet iuuenes impedire; quia talis etas auida est honoris, sicut adolescentia est auida uoluptatis. Tertia uero fera dicitur esse lupa, que propter sui ingluuiem et insatiabilem famem habet auaritiam figurare. Que quidem senescentes habet spetialiter impedire, et semper ipsa cum ipsis senescentibus iuuenescit, nunquamque senescit. Et hoc est quod resonant uerba textus, ubi loquitur de lupa predicta:
{et à natura sì maluagia et ria,
che mai non empie la bramosa uollia,
et dopo 'l pasto à più fame che pria.}
Et ideo beatus Ieronimus bene ait: *Cum cetera uitia in homine senescant, sola auaritia iuuenescit*. Legitur enim de naturis luporum quod quanto magis etate senescunt, tanto magis se uitia iuuenescunt. Et, ut ista tria clariori luce mistice uideamus, est notandum quod Dantes tenet in hoc loco typum et figuram hominis uniuersales etates humane nature currentis. Que quidem etates, licet sint septem, ad ternarium tamen numerum reducuntur, uidelicet ad adolescentiam, iuuentutem et senectutem. Quas tres etates ponit a tribus principalibus uitiis, que omnia alia uitia intra se continent, impediri: Primo a luxuria, que sui delectabili uenustate maxime, prout supra dicitur, allicit hominem in adolescentia constitutum. Ideoque dicitur eius pellis uariis coloribus esse picta, que pellis allegorice intellecta illa signa uenerea prefigurat, que carnali amore hominem detinent irretitum, prout sunt lasciui: uisus, colloquia, risus et tactus.
Et hoc est quod resonat textus: Quasi dicat; Licet uellem ad montem uirtutum ascendere, illius fere uariata depictio me a bono proposito reuocabat.
Sic allegorice est summendum. Licet enim autor ad aspectum lonze que, ut dictum est, luxuriam prefigurat, plurimum titubaret, tamen, ut prudens somniorum interpres, concepit in sue tempore uisionis per illam uariatam pellem, que delectationem et pulcritudinem in se gestat, ad meliora, hoc est ad summam pulcritudinem delectationemque posse transire. Iuxta quod ad Romanos scribit Apostolus: *Inuisibilia Dei per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur*. Nam si tanta pulcritudo in creaturis ac etiam tanta delectatio reperitur, quorum primum est uanum reliquum uero insatiabile, quanta debet esse pulcritudo firma celestis et delectatio duratura? Idcirco sic construe textum: {Temp'era dal principio del mattino}; idest matutinali tempore quo ab oriente aurora incipit emicare, michi apparuit illa fera. Et ad istud tempus clarius declarandum, quo scilicet anni tempore istam habuit uisionem, ait:
{e 'l sol montaua in sù con quelle stelle
ch'eran con lui quando l'amor diuino
mosse da prima quelle cose belle;}
Hoc est, illo enim tempore atque hora sol ad nostrum emisperium ascendebat cum illis, scilicet stellis, que erant cum ipso quando amor diuinus, qui, secundum Boetium, stabilis manens dat cuncta moueri, ipsum cum ipsis a primordio primum mouit. Et hoc fuit quarta die creationis mundi, iuxta beatum Ambroxium in himno dicentem: Quarto die qui flameam solis rotam constituens, lune ministrans ordinem uagosque cursus syderum, fuit autem sol creatus in signo Arietis; quod quidem signum intrat circa decimum nonum Martii. Dicit igitur autor concludendo quod illa dulcis hora, quia tempore matutino, quo uera somnia et non falsa, utilia et non damnosa, solent plurimum apparere, sibi melioris spei causam intulit, ut, considerata pulcritudine pellis fere, posset ad meliora procedere. Ideo sequitur in textu:
{sì c'a ben sperar m'era cagione
di quella fiera la gaetta pelle,
l'ora del tempo et la dolce stagione;}
Quasi dicat: Illud dulce tempus et hora michi spem ac fiduciam ministrarunt, ut illius fere pellis gaetta, idest delectabilis et iocunda, optimum esset signum a carnalibus ad spiritualia et a terrenis ad celestia respirare.
Sic est intelligendum: Quamuis enim in bonam partem sumpserim illius fere uisionem, ratione temporis matutini michi bonam fiduciam ministrantis, non tamen tantam quantam michi expediebat, quia michi apparuit unus leo, quo uiso perdidi fiduciam iam conceptam. Circa quem leonem, secundum licteram quatuor considerare debemus: Primum est quia non dicit eum absolute fuisse leonem, sed habuisse effigiem leoninam, ibi: {la uista che m'apparue d'un leone}. Secundum, quia dicit ipsum contra se erecta ceruice uenisse, ibi: {Questi parea che contra me uenisse}. Tertium est quod ponit in ipso rabiosum ac famelicum appetitum, ibi: {et con rabiosa fame}. Quartum est quod ex suo aspectu aeri timorem ingerere uidebatur, ibi: {sì che parea che l'aer ne temesse}. Ista quatuor allegorice exponendo, peccatum superbie prefigurant; nam peccatum superbie dicitur habere effigiem leoninam, non tamen ipsum esse leonem. Uidetur enim leo, sed non est. Nam superbia, cuius appetitus est propria excellentia, uidetur in se habere maxime tria: Primo altam excellentiam et maiestatem, sed deducit ad infimum precipitium et immanitatem, et hoc est ualde cecum appetere. Seneca, octauo Tragediarum: *Ceca est temeritas que petit casum ducem*. Secundo uidetur habere securitatem et firmitatem, et habet in se periculum et uarietatem. Rami enim arboris, secundum Crisostomum, qui sunt in ymo sunt in quiete et securitate; qui autem sunt in uertice, facile a uentis agitantur atque franguntur. Unde monet Seneca dicens: Redige te ad yma a quibus cadere non potes. Refert Ualerius quod dum quidam rex coronari deberet, coronam manu tenens, ad principes suos ait: O nobilem magis quam felicem coronam, quam si quis cognosceret quam multis periculis et solicitudinibus plena sit nec humi iacentem tollere uellet. Seneca, secundo Tragediarum: *Dum excelsus steti nunquam pauere destiti*. Tertio uidetur habere durabilitatem et habet status et uite breuitatem; Ecclesiastici X: Omnis potentatus breuis uita. Seneca, nono Tragediarum, loquens de Neronis imperatoris superbia ait: Licet extruat marmoribus atque auro tegat superbus aulam limen, ducis seruent armate coortes, mittat immensas opes exhaustus orbis, supplices cruentam dexteram parthi petant. Regna diuitias ferant, ueniet dies tempusque quo reddat animam nocentem sceleribus suis, iugulum hostibus desertus et destructus ac cunctis egens. Et sic patet primum. Ideo bene ait autor in textu: {la uista che m'apparue d'un leone}.
Circa secundum, nota quod superbia erecta ceruice contra omnem hominem semper uadit; et non solum contra hominem, sed etiam contra Deum. De primo Plautus, poeta comicus, in persona superbie loquens ait: Minores despicimus, maioribus inuidemus, ab equalibus dissentimus. De secundo, Propheta inuehens in superbos: Ambulant, inquit, contra Deum extento collo. Ideo bene ait in textu: {Questi parea che contra me uenesse / con la test'alta}. Nam semper superbus se erigit contra Deum. Psalmista: *Superbia eorum qui te oderunt ascendit semper*. Exemplum regis Capanei gigantis, de quo habetur infra, circulo UII, cantu XIIII. Circa tertium, nota quod superbia nunquam honoribus et dignitatibus satiatur. Exemplum habemus in primo angelo, qui positus a Deo in tanto culmine dignitatis, superueniente superbia contentari non potuit; et ideo rabiosam dicitur pati famem. Exemplum Alexandri, de quo narrat Ualerius, libro octauo, capitulo de cupiditate glorie, quod habebat tam insatiabile pectus, quod nullis honoribus nullisque uictoriis repleri ualebat. Nam cum quidam suus comes, nomine Anaxarcus, sibi semel dixisset quod suus preceptor Democritus dicebat innumerabiles mundos esse, ait: *Heu me miserum, quod nec uno quidem adhuc sum potitus*. Et addit Ualerius: Angusta uni homini possessio fuit que deorum omnium domicilio suffecit. Ideo ait in textu: {et con rabbiosa fame}. Circa quartum uero et ultimum est notandum quod ipsa superbia molestat et infestat maxime cum in tirannidem conuertitur. Etiam sanctos Dei, qui per aerem figurantur quia a terrenis eleuati, solum celestia concupiscunt. Et licet ipsam infestationem diligant pro se ipsis, quia est eis, secundum Gregorium, sicut lima ferro et fornax auro, tamen pro timidis et tepidis ipsam timent. Unde Christus in sua passione, Iudeis et militibus Pilati querentibus ipsum capere et tenere, ait: Si me uultis, ego sum; sinite hos abire. Sciebat enim quod apostoli nondum fortes erant ad tolerantiam passionis. Ideo ait in textu: {sì che parea che l'aere ne temesse}.
Sic primo construe: Non solum illa leonina effigies, que superbiam prefigurat, me a bono proposito reuocabat, sed etiam una lupa, que propter sui ingluuiem auaritiam preostendit, tantum michi grauedinis irrogauit, quod ego perdidi spem ad celestia ascendendi.
Circa uero istam auaritiam, que naturam dicitur habere lupinam, quatuor secundum licteram considerare ualemus, duo in se et duo extra se. In se enim habet: primo, insatiabilem uoluptatem; secundo, insanabilem infirmitatem. Extra se autem: primo, nullam in animo securitatem; secundo, nullam de suis diuitiis felicitatem. Circa duo prima, est notandum quod auaritia habet in se ista duo periculosa: primum est insatiabilis uoluptas; nunquam enim mens auari hominis satiatur. Unde Salomon: Auarus non implebitur pecunia. Et Seneca: Auaro tam deest quod habet quam quod non habet. Ideo ait in textu: {che di tutte brame}. Secundum est insanabilis infirmitas, quia auarus a sua infirmitate diuitiis uel paupertate, ut ait philosophus, curari nequit. Nam si efficitur pauper, in auaritiam uergit; si uero diues, nunquam satiatur. Et in hoc auarus ydropico similatur, qui quanto plus bibit, plus bibere concupiscit. De quo poeta: *Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque*. Ideo ait in textu: {sembiaua carca nella sua magrezza}. Quasi dicat: licet auaritia sit onerata diuitiis, nunquam efficitur inde pinguis. Et ista duo intra se concludit auarus.
Extra se uero duo alia considerare debemus. Primum est quod auarus nullam habet in animo securitatem; nam auarus in congregando habet laborem, in custodiendo habet timorem, in perdendo uero dolorem. Et beatus Augustinus dicit quod auarus dum dormit latrones somniat. Et hoc est quod resonant uerba textus: {et molte genti fé già uiuer grame}. Secundum est quod auarus nullam habet de suis diuitiis felicitatem; nam, ut manifeste uidemus, de bonis congregatis auarus gaudere uel letari non potest; et hoc quia diuitie sunt onera animum hominis aggrauantia. Et in hoc felicior est pauper quam diues, qui nullo in animo onere pregrauatur. De quo Iuuenalis: *Cantabit uacuus coram latrone uiator*. De diuite autem per respectum ad pauperem ait Seneca, X libro Tragediarum:
*Cispes tyrio mollior ostro
Solet impauidos ducere somnos.
Aurea rumpunt tecta quietem
Uigilesque trahit purpura noctes.
O si pateant pectora ditum!
Quantos intus sublimis agit / fortuna metus!...
Pectora pauper secura regit.*
Ideo ait autor in textu:
{questa mi porse tanto di grauezza
con la paura c'uscia di sua uista,
ch'i' perde' la speranza de l'altezza.}
Timor enim qui exit de auaritia, quia semper timet homo deficere si terrena relinquat, solicitudinem suggerit homini de eternis. Et ideo Christus in Euangelio: Non potestis Deo seruire et Mammone. Est autem Mammona, ut dicit glosa, nomen demonis, qui de diuitiis temptat hominem in hac uita. His allegorice de auaritia, que prefiguratur in lupa, conspectis, aliqua de natura lupina secundum tres solummodo autores, Ysydorum uidelicet, Aristotilem et Homerum, breuiter sub compendio uideamus. Natura enim lupi, secundum Ysidorum, est rapacitas, crudelitas, et tolerantia famis; sic auaritia facit hominem in alios rapacem, in suos crudelem, et in se inhumaniter esse parcum. Nam, ut in libro De Proprietatibus Rerum scribitur: Lupus famem diutius tolerat ut possit melius et auidius laniare. Sic auarus etiam non expendit, ut possit melius pecuniam aggregare. Scribit etiam beatus Ambrosius quod quidam diues auarus dum sibi semel sua uxor ouum coctum portasset ad mensam, suspirans ait: Heu mulier, quid fecisti? Ex isto ouo poterat oriri gallina. Aristotiles autem dicit quod lupus quanto senior tanto peior. Sic auarus, ut superius dictum est, quanto plus etate senescit, tanto plus auaritia iuuenescit. Et hoc est ualde stultum, in itinere unius diei portare cibaria ad uictum suficientia toti anno. Unde Seneca: Auarus quid sibi uelit non intelligo. Dicit etiam Aristotiles quod in India est lupus qui habet faciem hominis, pedes leonis, caudam scorpionis, uelocitatem cerui, uocem tube, et duos ordines dentium in ore, superius et inferius ordinatos. Istud monstrum indicum uere auarum hominem prefigurat. Habet enim auarus faciem hominis, quia blanditur at adulatur illis a quibus intendit aliquid extorquere; pedes leoninos, quia semper suus affectus ad rapiendum intendit; caudam scorpionis, quia semper in fine deceptionum uenena perfundit; uocem tube, quia a remotis partibus mercatores et mercantias faucibus hyantibus ad se uocat; duos ordines dentium, quia dum bona temporalia rapaciter coaccruat, crudeliter sepelit et occultat. Ipsaque sic coaccruata et occultata aliquando a tiniis et erugine demoliuntur, et aliquando a furibus effodiuntur pariter et furantur, ut ait Christus in Euangelio, Mathei UIam. Homerus autem dicit quod lupus est animal ualde uigil et parum dormit; sic auarus, dum uigilat inquerendo quietem, perdit internam pariter et externam. Fugit enim somnus ab oculis eius. Exemplum igitur de quodam paupere, qui quotidianum uictum labore manuum acquirebat, et semper letus et iocundus apparebat, et totam contratam cantu nimio fastidiebat. Cuius letitiam suus conuicinus admirans, et sciens diuitias libertati fore contrarias, quandam tascam plenam pecunia in domum illius pauperis clam proiecit. Qui cum illam inuenisset, statim letitiam perdidit, tristitiam et melancoliam incurrit, et nec cantare nec dormire, neque requiem inuenire ualuit quamdiu apud se tenuit illam tascam. Reddita uero domino suo tasca, sibi rediit leta quies. Ideo bene ait quidam doctor: Thesauros inuenisti, requiem perdidisti. Ideo, his omnibus attente consideratis, bene in consequentibus ait Uirgilius ad autorem ibi:
{ché questa bestia, per la qual tu gride,
non lasci'altrui passar per la sua uia,
ma tanto lo 'mpedisce che l'uccide;
et à natura sì maluagia et ria
che mai non empie la bramosa uollia,
et dopo 'l pasto à più fame che pria.}
Utraque comparatio est moralis et summiter: prima a nautis siue marinariis, qui dum euadunt pericula maris, statim quod ad terram peruenerint, ad ea que euaserunt pericula se reuoluunt. Sic autor, postquam euasit pericula silue, statim quod ad montem peruenit, ad illa pericula que euaserat se conuertit. Alia comparatio a mercatoribus summi potest, qui dum libenter et solicite acquirunt, statim quod tempus lucrationi contrarium appropinquat, medullitus contristantur. Sic fecit autor, qui dum montem ascenderet, postquam fuit ab illa fera tertia prepeditus, cepit mirabiliter contristari.
Raucus uidebatur autori Uirgilius, quia multa per secula ipse Uirgilius et alii poete, per longum silentium, hominibus ignoti erant. Sed autor ipsum et alios qui per negligentiam et ignauiam in eis non studentium mortui uidebantur, suo tempore suscitauit.
{Ad te conuien tenere altro uiaggio.} Nota quod autor, postquam uitia que hominem ad bene agendum impediunt designauit, ponit quomodo Uirgilius, maximus poetarum, sibi apparuit, et quomodo eum ab illis tribus uitiis liberauit. Ubi est notandum quod Uirgilius in hoc loco tenet figuram et similitudinem rationis humane, qua mediante autor penas peccatis adaptat. Unde si in aliquo loco uel passu uideatur contra catholicam fidem loqui, non miretur aliquis, quia secundum rationem humanam poetice pertractando dirigit uias suas. Et ego, simili modo exponens et glosans, non nisi itinera sua sequar. Quia ubi loquitur poetice, exponam poetice; ubi uero theologice, exponam theologice, et sic de singulis. Non autem intendo uel contra fidem uel contra Sanctam Ecclesiam aliquid dicere siue loqui. Si autem aliquid inepte dicerem, uolens textum autoris exponere, ne aliquid remaneat inexcussum, ex nunc reuoco et annullo, et Sancte Romane Ecclesie et eius officialium correctioni et ferule me submitto. Quia si in ista Comedia esset aliquod hereticum, quod per poesiam seu aliam uiam sustineri non posset, non intendo illud tale defendere uel fouere, immo potius, uiso uero, totis conatibus impugnare. Rogo te autem, o lector, ut autorem non iudices siue culpes, si tibi uideatur quod ipse autor in aliquo loco uel passu contra catholicam fidem agat, quia poetice loquitur et fictiue. Et ideo iste liber dicitur Comedia, que est quoddam genus poesie ad quam spectat uera integumentis poeticis et propheticis ambagibus nubilare. Unde iste autor, quamuis theologus et fidelis, tamen ad cognoscendum Deum et adscendendum ad ipsum poeticas scalas facit. Et in hoc imitatus est non solum Platonem et Martialem, sed etiam Salomonem, qui more poetico condidit Cantica Canticorum, ex quibus gentiles sibi epythalamia uendicarunt. Et tanto maior poeta omnibus aliis est censendus, quanto magis sublime opus ipse composuit, non solum de Inferis, ut simplex poeta loquendo, sed ut theologus de Purgatorio ac etiam de Paradiso, quantum homo aliquis subtilius ymaginari potest, ad utilitatem omnium uiuentium uenustissime pertractando.
Istud notabile, licet contra appetitum et desiderium auarorum principaliter se extendat, nichilominus potest extendi et dirigi contra omnem cuiuscumque rei insatiabilem appetitum. Habet enim quilibet appetitus insatiabilis istam naturam, quod quanto plus habet, tanto appetit et desiderat plus habere. Unde poeta:
*Quo plus sunt pote, plus sitiuntur aque.*
Postquam Uirgilius contra auaritiam locutus est Danti, ponit quoddam uaticinium, dicens quod uenturus est quidam dominus qui auaritiam exterminabit e mundo, ipsamque in Infernum reducet, de quo loco inuidia dyabolica concitauit, ac per totam mundi machinam seminauit. Iuxta quod in Libro Sapientie dicitur secundo capitulo: Inuidia dyaboli mors introiuit in orbem terrarum. Hoc est, per inuidiam dyaboli mors, hoc est auaritia, que totum mundum occidit, introiuit in orbem terrarum. Sed circa istud uaticinium tria principaliter sunt uidenda: primo, quare iste uenturus dominus canis leporarius nominetur; secundo, quid uult dicere quod sua natio erit inter feltrum et feltrum; tertio, quare potius debet esse salus Ytalie quam aliarum prouinciarum, cum de mundo ipsam debeat extirpare. Circa primum nota quod iste uenturus dominus dicitur canis leporarius propter quasdam laudabiles conditiones quas habet canis leporarius. Nam canes leporarii, inter omnes canes, sunt magis nobiles et generosi, ut uult Philosophus in libro De Animalibus. Unde, propter eorum generositatem, duo maxime laudabilia habent: Primum est quod non latrant. Unde Philosophus dicit quod canes generosi non latrant. Secundum est quod captam predam non comedunt, sed uenatoribus seruant. Per primum accipere possumus nobilitatem Romani Imperii, quod quidem inter omnia regna obtinet principatum. Per secundum uero, personam possumus accipere imperantis, qui quidem ita largus erit quod nichil sibi preter honorem et gloriam reseruabit, sed omnia rei publice et suis militibus assignabit. Sicut Scipio Africanus qui, subiugata Affrica, que est tertia pars mundi, senatoribus et uniuerso consilio Romanorum inquit: Cum totam Affricam uestre dominationi subiecerim, nichil ex ea preter nomen et gloriam reportaui. Habent etiam canes alia duo mirabilia, propter que merito iste uenturus dominus sub figura canis figuraliter figuratur: primum est quod parcunt prostratis; secundum est quod insiliunt in rebelles. Et de his duabus proprietatibus dicitur in libro De Proprietatibus Rerum: Canum mitigatur seuitia homine humi consedente, inflamatur autem et accenditur homine impugnante. Et ista duo pertinent ad sacrum imperium, sicut prophetatum fuit longo ante tempore, prout scribit Uirgilius libro UI Eneydorum. Et beatus Augustinus etiam ponit in primo libro De Ciuitate Dei: Parcere subiectis et debellare superbos. Circa secundum est notandum quod iste poeta, more poetarum, futura uaticinatur; unde poeta idem est quod propheta. Nam quos Sacra Scriptura prophetas appellat, hos pagani denominabant poetas, et aliquando uates. Uates autem a ui mentis dicuntur, ut ait Uarro. Uaticinando igitur dicit autor istum uenturum dominum nasciturum inter feltrum et feltrum. Hoc est quia ista exterminatio quam faciet de auaritia erit uirtualis et essentialis, non uitiosa et apparens; ideo dicit ipsam oriundam a corde. Cor autem medium est inter duas subascellas. Abscella autem lingua hyspana feltrum uocatur. Dicit itaque: {la sua nation sarà tra feltro et feltro}; hoc est, sua operatio, propter quam uirtus renouabitur in hoc mundo, exiet de corde puro, conscientia bona, et fide non ficta, ut ait beatus Paulus Apostolus. Circa tertium uero nota quod, licet ipsam auaritiam iste uenturus dominus de toto mundo debeat effugare, nichilominus iste uates ponit uaticinando quod erit salus totius Ytalice regionis, quia in Ytalia magis auaritia uiget, et in laycis et clericis et maxime propter symoniam prelatorum et presidum sacrosancte Romane Ecclesie cupidorum. Ea propter, ubi magis abundat infirmitas, ibidem succurrere magis debet efficacia medicantis. Ueniet itaque uenturus dominus qui auaritiam et symoniam de Ytalia ac orbe etiam uniuerso repellet. Uel aliter anagogice exponendo: Per istum leporarium accipere possumus Christum, qui uenturus est ad iudicium, cuius natio, idest apparitio, erit inter feltrum et feltrum, hoc est inter bonos et reprobos, ibique auaritia, que secundum Apostolum ydolorum est seruitus, cum omnibus aliis uitiis in Inferno recludet cum dicet: *Ite, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est dyabolo et angelis eius*, ut habetur in Euangelio beati Mathei, XXU capitulo.
Hic tangit autor tria prelia que fuerunt inter montes ubi nunc est Roma et regnum Rutilorum, quod quidem hodie Campania nominatur. Ista autem prelia fuerunt inter Eneam, uenientem de Troya, et Turnum regem Rutilorum per annos CCCC et ultra, antequam Romulus et Remus, qui de ipsius Enee stirpe regia descenderunt, alme urbis fundamenta iecissent. Pugnauit autem utraque pars pro Ytalia possidenda ac etiam sublimiter sublimanda. Nam Eneas, ut sacrum Romanum fundaret Imperium, quia per artem astrorum et oracula deorum preuiderat illud solummodo in Ytalia duraturum ac etiam regnaturum, licet esset totus pius et dulcis, et quia cum Turno pacem habere non poterat, se ad bella conuertit. Turnus etiam, ut liberaret Ytaliam de manibus Troyanorum, et quia ab oraculis receperat in responsum quod quicumque Lauiniam, uirginem filiam regis Latini, duceret in uxorem, filii eius et descendentes ex ipso totius mundi imperium possiderent, et Eneas ad illud matrimonium totis uiribus aspiraret, et maxime, quia dicta Lauinia sibi fuerat desponsata, tantum Ytaliam ferro defendit, quod ipse et Camilla, regina Uulscorum ex una parte et ex alia parte Eurialus et Nisus in diuersis preliis ceciderunt. Fuerunt autem inter ipsos plura et diuersa prelia, et maxime tria: Primum scribit Uirgilius, UIIII libro Eneydorum, in quo bello ceciderunt Eurialus ac Nisus; secundum scribit libro XIIo, in quo cecidit ipsa uirgo Camilla; tertium uero scribit libro XIIo, in quo mortuus fuit Turnus. At ego, uolens sequi ordinem Uirgilii, licet autor primo ponat Camillam, primo ponam Eurialum et Nisum. Eurialus enim fuit quidam nobilis adolescens, unus de numero principum Troyanorum; nam ex parte matris de stirpe regia descendit, sicut ipse ait ad Iulum, Enee filium, ut nono Eneydorum uolumine continetur: Est michi genitrix Priami de gente uetusta . Fuit autem tante pulcritudinis ac etiam uenustatis quod nullus in toto exercitu Enee pulcrior poterat reperiri. Unde, eodem libro, ait Uirgilius:
*Comes erat Nisi Eurialus, quo pulcrior alter
Non fuit. Eneadum Troyana nec induit arma,
Ora puer prima signans intonsa inuicta.*
Huic erat comes, ut dictum est, quidam nobilis princeps Troyanus, nomine Nisus. Quorum exitus describit Uirgilius in hunc modum: Eneas enim posuit filium suum Iulum et Nisum et Eurialum ad unius portae custodiam ciuitatis illius, scilicet quam in honore Troye fundauerat in ripa Tybris quando applicuit ibi primo, mandans eis quod, pro nulla re que accidere posset, se a dicte ciuitatis custodia absentarent. Et ipse, nauem ascendens, ciuitates et loca Tuscie adiit contra Turnum ipsarum auxilia petiturus. Turnus uero, sentiens Eneam de illis partibus recessisse, totum nauigium ipsius Enee, quod erat in litore Ardee, combussit, et ad expugnandam ciuitatem in qua erant Iulus, Eurialus et Nisus, uiriliter se conuertit. Sed postquam uidit quod nec Troyanos ad pugnam poterat prouocare nec menia expugnare, in circuitu castra locat. Isti autem duo principes, scilicet Eurialus et Nisus, electi sunt a Troyanis ut irent ad querendum Eneam, et sibi significare qualiter Rutuli suam nouam obsederant ciuitatem. Sed ante composuerunt ad inuicem aggredi castra Turni. Erat enim ipsis cor unum et anima una; nam unus sine alio esse uel uiuere non ualebat. Unde Uirgilius: His amor unus erat, pariterque in bella ruebant . Et sicut ordinauerant intra se, ita quadam nocte, aperientes ianuas ciuitatis in castra ipsius Turni, somno et uino sepulta, tanquam duo leones audacissimi irruerunt, et hic inde reges et principes trucidantes et sine nomine plebem, dum uellent prosequi suum iter trecentos milites sub Uulscente magistro ex urbe latina reuertentes, ad Turnum obuiam habuerunt. Quos ut uiderunt Eurialus et Nisus de itinere exeuntes per quandam siluam dempsissimam et obscuram, fuge presidium petierunt. Qui, propter siluestrium arborum dempsitatem, unus ab alio deuiauit. Tunc Nisus, uidens se dilecti amici societate nudatum, cepit conqueri et clamare, dicens: *Euriale infelix, qua te regione reliqui? Quare sequar?* Et talibus querimoniis se reuoluens, totum iter fallacis silue simul ac uestigia retro obseruata legit, dumisque siluestribus errat. Et dum sic errando socium quereret predilectum, audit equos, audit strepitus, et uidet milites insequi uestigia fugientum. Et non post multum sibi clamor peruenit ad aures quomodo Rutili inuenerant Eurialum. Et tunc, quasi amens effectus, nescit uere
*Quid faciat, qua ui iuuenem, quibus audeat armis
eripere? an sese medios moriturus in hostes
inferat, et pulcram properet per uulnera mortem?*
Et sic, talia in pectore uoluens, lanceam iecit, que in unius militis confixa lateribus fuit fracta, ferro in uulnere remanente. Et ecce, dum milites starent attoniti, quia non uiderant unde hasta uenisset, subito Nisus aliam hastam iecit, que alium militem in capite uulnerauit. Tunc Uulscens, accensus ira, Eurialum protinus trucidauit. Unde Uirgilius:
*Transadigit costas et candida pectora rumpit.
Uoluitur Eurialus leto pulcrosque per artus
It cruor inque humeros ceruix collapsa recumbit.
Purpureus ueluti cum flos succisus aratro
Languescit moriens, lapsoue papauera collo
Demisere caput pluuia cum forte grauantur.*
Nisus autem, cum uidisset super dilectum amicum Uulscum et milites deuolutos, prorupit in medium, et illum qui interfecerat Eurialum sui furoris impetu interfecit. Tunc Uulsci milites ipsum uallant, et hinc inde gladiis eum necant. Ipse uero, uicinam mortem sentiens, super exanimem se proiecit amicum; et ibi demum placida sic morte quieuit. In secundo bello, sicut in XI libro Eneydorum scribit ipse Uirgilius, mortua est Camilla, uirgo nobilissima, Uulscorum regina, que in duobus maxime commendatur: Primo in uirginitate, quam quidem dilexit intantum quod licet esset et pulcra et iuuenis et regina, nunquam tamen uoluit habere maritum. Et propter suam laudabilem uirginitatem, decus et pulcritudo totius Ytalie dicebatur. Unde beatus Ieronimus, primo libro Contra Iouinianum, de hac regina sic ait: Reginam Uulscorum Camillam Uirgilius insignis poeta describit. Quam Turnus, cui auxilium dare uenerat, laudare uolens, non habuit quod amplius diceret nisi uirginem nominaret. O decus, inquit, Ytalie uirgo Camilla. Secundo commendatur in arte pugnandi. Fuit enim adeo bellicosa et in armis instructa, quod contra potentiam Troyanorum cum multitudine uirorum et mulierum in auxilium uenit Turno. Que postquam multas strages de Troyanis et Tuscis fecisset, et ipsos in multis et diuersis preliis debellasset, tandem ab uno tusco qui uocabatur Aruns, ut XIo libro ponit ipse Uirgilius, fuit lancea in pectore perforata. Tunc concurrunt trepide comites sue, scilicet socie bellatrices, dominamque de equo ruentem suscipiunt manibus tremebundis. Illa uero moriens, manu sua hastam de pectore traxit; sed inter costas remansit ferrea cuspis fixa. Et sic inter brachia sociarum ultimum clausit diem. Uirgilius:
*Labitur exsanguis, labuntur frigida leto
Lumina purpureus quondam color ora reliquit;
Uitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.*
In tertio uero bello, sicut habetur in XIIo Eneydorum, mortuus fuit Turnus. Iste Turnus fuit rex Rutilorum, et Lauiniam, regis Latini filiam, desponsauerat, sed nondum duxerat eam. Eneas uero, ueniens in Ytaliam et pacem habere desiderans cum Latinis, ipsam habere Lauiniam affectabat. Unde isti duo reges, Eneas et Turnus, ab inuicem dissenserunt, et unus alium multis preliis laniauit. Tandem, sicut scribit Uirgilius XIIo Eneydorum, Eneas post multa bella Laurentum, ciuitatem Latini regis, obsedit. Et dum ipsam instrumentis conaretur bellicis conquassare, regina, mater ipsius Lauinie, ne filiam suam Enee uideret uxorem, laqueo se suspendit, sicut dicetur infra, secunda cantica cantu XUII. Tunc Turnus, audiens Eneam ciuitatem Latini ferro et igne uastare, et sentiens reginam propriis manibus sui amore necatam, dolore cordis accensus, uolat cece per hostes, et uelut saxum de montis uertice cadens, sic urbis ruit ad muros, et eleuata manu ait tam obsidentibus quam obsessis: *Parcite iam, Rutuli, et uos tela inhibete, Latini; quecumque est fortuna, mea est*. Quasi dicat: Pro Lauinia atque regno ista bella consurgunt. Sed pugnemus nos ipsi duo, scilicet Eneas et ego, et cui fortuna uictoriam dederit, Lauiniam largiatur et regnum. Ad has uoces pars utraque deposuit arma, et ipsi solummodo duo duello pugnare ceperunt. Uirgilius XIIo libro Eneydorum:
*Procursu rapido, coniectis eminus hastis,
Inuadunt Martem clipeis atque ere sonoro.
Dat gemitum tellus; tamen crebros ensibus ictus
Congeminant. Sors et uirtus miscetur in unum.*
*Concurrunt clipeis; ingens fragor ethera complet.*
Postquam uero lanceis et gladiis fuerunt ad inuicem preliati, Eneas ad ultimum lanceam in ipsius Turni femora figens ipsum regno simul et sponsa uitaque priuauit.
{C'a la seconda morte ciascun grida.} Nota quod duplex est mors, temporalis uidelicet et spiritualis. Temporalis mors est illa que separat animam a corpore. Spiritualis uero mors est illa que separat animam ab ipso Deo, que quidem mors nil aliud est quam mortale peccatum. Et hec etiam est duplex: Prima in presenti, quando scilicet homo mortaliter peccat; sed ab ista morte potest homo per penitentiam surgere; de qua resurrectione dicit beatus Apostolus: Surge qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. Secunda est in futuro, quando scilicet homo, cum peccato mortali decedens, eternis suppliciis mancipatur. Et ista etiam duplex est: Prima est illa qua in Inferno sola anima cruciatur. Et de hac habetur in Euangelio beati Luce XUI: Mortuus est diues, et sepultus est in inferno. Secunda est illa qua simul cum corpore anima post generalem omnium resurrectionem cruciabitur in Inferno. Et de hac ait beatus Iohannes in Apocalipsi XXo: Beatus qui habet partem in resurrectione prima; in hiis secunda mors non habet potestatem. Ad hanc igitur mortem clamant damnati quia optant ut compleatur numerus damnatorum, quia, ex inuidia quam habent, uellent quod omnes homines damnarentur.
{Anima fia a ciò di me più degna.} Uolens Uirgilius autorem ad sui sequelam inducere, promittit sibi ostendere Infernum et Purgatorium. Sed quia ad secreta celi et diuina humana ratio, quam prefigurat Uirgilius, non attingit, ideo non promittit sibi ostendere Paradisum, sed dicit quod ad hoc demonstrandum una alia anima erit dignior eo, et ista est Beatrix. Que quidem Beatrix tenet typum et figuram uite spiritualis; ubi nota quod Beatrix in ista Comedia accipitur quatuor modis: interdum enim accipitur licteraliter pro quadam uidelicet nobili domina florentina, que sua pulcritudine et morum honestate mirabiliter emicuit in hac uita; aliquando accipitur allegorice pro sacra scilicet scientia theologie; aliquando accipitur moraliter, siue typice, pro uita scilicet spirituali; aliquando uero accipitur anagogice pro gratia scilicet diuina, homini infusa, et uita beata homini attributa. Que quatuor in lictera perspicaciter intuenti clarius apparebunt.
Postquam in superiori cantu ad iter suum persequendum preparatum autor se ostendit iamque inibi iter arripiens, in isto secundo horam sue progressionis per hec uerba describit: {Lo giorno se n'andaua, et l'aer bruno}. Hoc est: In mei processus initio lux diurna uergebat, et per consequens aer nocturnis nebulis caligatus animalia ab eorum laboribus remouebat. Ueruntamen ego solus ad tolerandum guerram pietatis et gressus me siquidem exponebam, quam mens nequaquam a ueritate exorbitans figurabit. Et quia nunc habet ardua et difficilia enarrare, diuinum implorans auxilium ait ita: O musa, o sublime ingenium michi suffragium ministrate. O mens etiam que scripsisti omnia per me uisa, hic tua nobilitas patefiet. Facta itaque inuocatione, ut poetarum moris est, ad Uirgilium se conuertit. O poeta, inquiens, qui me ducis, meam uirtutem intuere si est ualens, antequam ad iter arduum me secures. Dicis enim quod Siluii parens, dum adhuc corruptibilis foret, ad immortale seculum sensibiliter penetrauit. Ideoque si aduersarius omnis mali sibi extitit curialis, altum effectum premeditans ex eodem prosilire debentem, nequaquam homini intelligenti uidetur indignum. Quia ipse Siluii genitor, alme urbis suique imperii in celo fuit empyreo preelectus. Que et quod ad ueritatem uolendam exprimere, pro loco sancto stabilita fuere ubi Petri maioris successor assistit in trono. De isto itinere unde ipsum laudibus dignum facis, ni mirum quidam intellectui demandauit, que sue causam uictorie contulerunt, ac etiam ammanti papalis. Iterum illuc uas electionis descendit, ut illi fidei robur adiceret et referret, que principium ad uiam salutis existit. Sed ego cur uel ad quid illuc descenderem et uenirem, aut quis hoc concedendo permittit? Ego certe nec sum Eneas, nec Paulus, ac dignus ad hoc nec ego nec alius certe credit. Propter quam causam, si ad ueniendum me imprudenter expono, incautum, trepido, meum fore processum. Itaque, quia prudens, quam eloquar longe melius intus legis.
Ueruntamen quare autor et qualiter a primo proposito sit mutatus, sic exemplificando declarat cum subdit: Et qualis est ille cui displicet quicquid uelle proposuit, et pro nouo arbitratu resiliens a primo proposito totaliter se euellit, talem in illa obscura costa me reddidi, quia nouo superueniente cogitatu consumaui, idest expleui, et ad finem deduxi id quod in principio tam uelociter apprehendi. Audiens autem magnanimus Maro autoris propositum immutatum, ait illi: Si bene percipio uerba tua, anima tua pusillanimitate grauatur, que quidem pusillanimitas multotiens taliter inuadit hominem, quod ipsum ab honorata inceptione reuoluit, sicut falsus aspectus reuoluit bestiam umbre causa trepidantem. Et ut ab isto timore te soluas, tibi mei aduentus causam reserabo, et etiam illud quod intellexi in puncto primo quo tibi fui certe compassus. Eram enim inter illos qui suspensi consistunt, et una domina me uocauit, taliter curialis et pulcra quod ipsam ut michi preciperet requisiui. Lucebant enim sui oculi plus quam faciat una stella, et incepit michi dicere suauiter atque plane, cum angelica uoce, iuxta sue locutionis ritum: O curialis anima mantuana, de qua in mundo adhuc fama peruiget, et tam diu certe durabit quam diu motus, hoc est celorum reuolutio, creditur permansurus, amicus meus siquidem et non fortune adeo in deserto est litore prepeditus quod, timore perterritus, ab itinere resiliuit. Et quod ita non sit deuius, reformido quod tarde ad eius non surrexerim nunc succursum, per ea que de ipso in celo auditu percepi. Itaque iter arripias et, tuo ex polito sermone, ac cum omni eo quod ad sue uite euasionem necessarium esse cernis, ipsum iuua taliter quod ex inde ualeam consolari. Ego enim sum Beatrix, que tibi ut uadas suadeo. Uenio de loco ad quem gestio remeare. Pietas me mouit, que quidem pietas me ad loquendum compellit. Quando in Domini mei conspectum rediero, me sibi de te laudabo frequenter. His autem prelibatis Beatrix uerbis, silentium posuit et poeta respondit: O domina, inquit, uirtutis per quam solummodo humana species omne quod continetur, ab illo celo uidelicet qui minoris ambitus circulos habere perhibetur, excedit, tantum michi tuum gratificatur mandatum, quod mea, etiam si tarda, obedientia foret. Ulterius nichil dicere opus est nisi ut michi tuam aperias uoluntatem. Sed michi causam manifesta, cur tibi non caues in hunc centrum descendere ab illo loco, uidelicet, ad quem redire festinas. Cui illa respondit: Postquam ad tam profunda penetrare desideras, breui tibi sum affamine responsurus cur huc declinare non titubo. Timenda sunt enim illa solummodo que possunt inferre alicui nocumenta; e contra de aliis, nam formidabilia non existunt. Ego enim a Deo, sua benignitate, facta sum talis quod nec uestra miseria me contingit, nec huius flamma incendii me inuadit. Domina siquidem nobilis est in celo, que ex impedimento ad quem remouendum te micto sic compatitur, adeo quod durum iudicium frangit illam. Istam Luciam sua petitione petiuit et dixit eidem: Modo tuus fidelis eget tui, et ego tibi eum fideliter recommendo. Itaque Lucia, cuiuscumque inimica crudelis, se mouit et ad locum ubi eram peruenit, que cum antiqua Racchele sedebam, et ait: O Beatrix, uera diuina laus, cur non illi succurris, qui te adeo predilexit quod a uulgari se comitiua subtraxit? Nonne tu audis sui gemitus pietatem? Nonne etiam uides mortem in ipsum insultantem super flumina fluctuantia, adeo quod ipsorum comparatione mare nichil esse uidetur? Quibus auditis, dico tibi Uirgili quod nunquam in mundo persone adeo fuere ad eorum utilitatem et profectum uelociter operandum, nec ad eorum damnum celeres euitandum, sicuti me ipsum celerem post hec reddidi que fuere narrata. Hucque de meo trono beato delapsa perueni, de tua confidens morali honestaque facundia, que te non modo, uerum illos etiam qui eandem intellectui demandarunt. Postquam uero Beatrix suis sermonibus finem fecit, Uirgilius referendo prosequitur dicens: Cumque Beatrix predicta narrasset, oculos auertit lacrimando lucentes. Cuius siquidem lacrimatu solertius in tuum presidium anelaui. Et sicut illi placuit, ad te ueni et ab illius bestie te conspectu seposui, que pulcri cachuminis tibi surripuit iter breue. Ergo quid habes? Cur, cur immobilis permanes atque fixus? Cur tantam in corde congeris uilitatem? Cur audaciam securitatemque non habes? Postquam tales tres domine benedicte in aula celesti tui uigilem curam habent, et tantum tibi boni mea spondet oratio?
Ad hec autem fuit autor a secundo proposito totaliter immutatus ad primum, dicens quod quemadmodum flosculi siue flores a nocturno gelu declinati et clausi, postquam a sole fuerint calefacti, erigunt in eorum stipitibus se apertos, talem utique se reddidit in sua fessa uirtute et tantum bone audacie suo in corde resumpsit, quod sicut audax et proba persona fuit ipsum Uirgilium taliter allocutus: O piam supple dico illam que meo succursui properauit et te curialem supple dico, qui uerbis ueracibus tibi ab eadem directis rapido cursu obtemperare maluisti. Tu quidem adeo tuis orationibus cor meum cum desiderio ad iter concitasti neglectum, quod primum propositum iam resumpsi. Procede nunc igitur, nam amborum una solummodo est uoluntas. Tu dux, tuque dominus, tu magister. Quasi dicat: Tu dux ad ducendum et ego sequar, tu dominus ad precipiendum et ego obediam, tu magister ad docendum et ego adiscam. Quod audiens, Uirgilius statim iter arripuit, et Dantes secutus est eum. Ideo ait in textu:
*intrai per lo cammino alto et siluestro.*
{Et io sol uno,} idest ego solus inter homines otio et negligentia uacantes, me preparabam ad tot et tales labores diuersimode tolerandos. Ideo dicit: {m'apparecchiaua a sostener la guerra / sì del cammino et sì de la pietate, / che ritrarrà la mente che non erra}. Hoc est, ego me preparabam, idest paratum exhibebam, ad labores non solummodo corporales uerum etiam animales: in corpore, dico, quantum ad itineris asperitatem, eo quod asperum et pericolosum iter erat; in mente uero, siue in anima, quantum ad penarum diuersitatem, eo quod diuersa ac uaria penarum tormenta conspexi, que quidem ad pietatem et misericordiam me mouebant. Nam semper pietas ad misericordiam commouetur. Quod autem dicit: {che ritrarrà la mente}, etc., sic intellige: Mens mea, que uisiones prefatas tenaciter adnotauit, easdem forma poetica explicabit, et quia multa ardua inspidaque conspexit, immediate Musarum implorat suffragium, ut ipsarum adiutorio melius suam queat retexere uisionem.
{O musa, o alto 'ngegno, or m'aiutate.} More poetarum, in sue narrationis principio inuocat iste Musas. Ubi nota quod, sicut legitur in quadam glosa super libro Eneydorum, ad poetam spectant tria, scilicet inuocare, narrare, et inuenire. Inuocant enim diuinum adiutorium, sine quo *nullum rite fundatur exordium*, ut ait Boetius, libro De Consolatione. Narrant enim res gestas, sicut narrauit Uirgilius gesta Enee, Lucanus gesta Cesaris et Pompei, et Statius gesta septem regum qui Thebas obsiderunt. Inueniunt, idest fabulas ex ueris gestis et fictis componunt. Unde beatus Ysidorus, UIII libro Ethymologiarum ait: Officium poete in eo est ut ea, que uere gesta sunt, in alias speties obliquis figurationibus cum decore aliquo conuersa transducant. Iste itaque autor et inuocat Musas et narrat res gestas, et multa fabulosa pulcra et uenusta compositione componit et fingit.
Quia, secundum Aristotilem, actus actiuorum sunt in patiente disposito, ideo Dantes scire uoluit a Uirgilio utrum ipse esset ita dispositus ad sequendum, ut erat ipse Uirgilius ad ducendum et precedendum.
Licteram sic construe: O Uirgili, tu dicis quod pater Siluii, dum adhuc esset corruptibilis, idest dum adhuc uiueret in mortali corpore, iuit ad seculum immortale, hoc est ad Infernum, in quo uiuunt anime immortales; et hoc iter sensibile fuit, non per uisionem uel ymaginationem. Iste pater Siluii fuit Eneas, qui ex Lauinia uxore sua, filia Latini regis, habuit filium, qui dictus est Siluius Postumus. Dictus est enim Siluius quia in siluis natus fuit; postumus uero, quia post mortem patris natus. Unde omnes qui nascuntur post mortem patrum postumi uocantur. Et fuit iste Siluius Postumus tertius rex Latinorum, et ab isto omnes reges latini Siluii denominati sunt. Ubi nota quod de stirpe Troyanorum regnauerunt in Ytalia XU reges antequam Roma esset. Quorum nomina sunt ista: primus Eneas, qui edificauit Lauinium; secundus Ascanius, ipsius Enee filius ex uxore sua Creusa, qui Albam condidit; tertius Siluius Postumus, filius Enee ex Lauinia; quartus Siluius Latinus, frater Siluii Postumi; quintus Siluius Eneas, filius Siluii Postumi; sextus Siluius Alba, filius Siluii Enee; septimus Siluius Achis; octauus Siluius Capis; nonus Siluius Carpentus; decimus Siluius Tiberinus, a quo fluuius qui transit per Romam dictus est Tyberis, quia in eo mortuus est; qui quidem fluuius prius dicebatur Albula; undecimus Siluius Agrippa; duodecimus Siluius Aremulus; tertius decimus Siluius Auentinus, a quo unus ex septem montibus qui sunt intra muros urbis dicitur Auentinus, quia iste Siluius Auentinus ibi est mortuus et sepultus; quartus decimus Siluius Procas; quintus decimus Siluius Amulius. Huius Siluii Amulii fuerunt nepotes Romulus et Remus, qui Romam edificauerunt. Isti enim sunt XU reges de stirpe Troyanorum, qui regnauerunt in Ytalia per CCCCLII annos, antequam Roma edificaretur. Ante quos regnauerant in ipsa Ytalia quinque reges, per annos circiter CL. Primus fuit Ianus, qui edificauit Ianuam. Huic Iano gentiles omnem introitum et exitum sacrauerunt; unde Lucanus: *Ferrea belligeri compescat limina iani*. Huic etiam Iano primus mensis a Romanis consecratus est, scilicet Ianuarius. Secundus fuit Saturnus, pater Iouis, qui iuxta Ianiculum saturninum fecit. Tertius fuit Picus; quartus fuit Faunus; quintus uero Latinus, pater Lauinie, que fuit uxor Enee.
Quasi dicat: O poeta, duo homines leguntur ad inferos cum corporibus descendisse, Eneas scilicet, duce Sibilla, et apostolus Paulus, duce angelo. Sed istis duobus ideo concessum fuit, quia primus fundator esse debebat Romani Imperii, secundus uero summus doctor Ecclesie. Primus, idest Eneas, uidit in Inferno qualiter et quomodo fundare debebat imperium; secundus uero, scilicet Paulus, uidit penas quas peccatoribus predicabat. Sed ego neque Eneas sum, neque apostolus Paulus; et ideo uellem scire unde michi conceditur, et a quo. Respondit ei Uirgilius, et dicit unde ueniat quod ad inferos possit secure descendere, ibi: {S'i' ò ben la parola tua intesa}.
Sic construe licteram: O domina, propter cuius uirtutes solummodo humana natura excedit omnia que continentur ab illo celo quod habet sub se minores circulos. Celum enim stellatum continet intra se omnes circulos, qui quidem dicuntur minores respectu circulorum superiorum. Omnes autem istos circulos minores, et omnia que continentur ab eis, humana natura excedit solum propter beatitudinem ad quam participandam et percipiendam fuit a Deo creata. Et Beatrix huius beatitudinis typum gerit.
{Ma dimmi la cagion che non ti guardi / de lo scender qua giuso in questo centro}, etc. Hic mouet Uirgilius unam questionem Beatrici. Questio autem talis est: Ponatur quod unus beatus descendat in Infernum, nunquid sentiet ibi penam? Respondit Beatrix Uirgilio et dicit quod homo debet timere solummodo illa que habent nocendi potentiam. Penam autem Inferni nullus beatus timere potest, quia est a Deo in beatitudine confirmatus. Et similiter ubicunque est damnatus, est in damnatione. Et sic tenendum est quod, si sanctus Petrus descenderet in Infernum, quod nullam penam ibi sentiret; et si unus damnatus, permissione diuina, in celum ascenderet, quod non sentiret ibi aliquid de gloria, sed solummodo penam suam. Unde in libro Iob legitur quod dum quadam die assisterent filii Dei, idest angeli, ante Deum, affuit inter eos et Sathan; qui quidem, licet esset ante Deum, non de minus damnatus erat, ut est. Et ideo bene beatus ait Anselmus: Quilibet debet magis eligere in Inferno esse sine culpa quam in Paradiso cum culpa; quia in Inferno innocens non sentiret penam, et peccator in Paradiso de gloria non gauderet.
In isto notabili nos autor admonet quod illa timere solummodo nos debemus que possunt inferre aliquid nocumentum. Illa uero que nocere non possunt nullatenus timere debemus. Nam fortitudo, que est una ex quatuor uirtutibus cardinalibus, hoc habet proprium, quod nec ad nimiam audaciam nec ad pusillanimitatem aliquatenus se extendit. Stat enim ista uirtus fortitudinis inter ista duo extrema, scilicet inter audaciam nimiam et pusillanimitatem uecordem. Ipsa uero ad ista extrema non tendit, sed audenda audet, et non audenda non audet. Similiter, et timenda timet et non timenda non timet. Et sic patet secundus cantus prime cantice Comedie.
{Donna è gentil nel ciel che si compiagne.} Hic ponitur a Beatrice quod in Paradiso sunt tres domine, que de Dante pereunte solicitam curam habent, quarum ultima, que fuit ipsa, descendit in Limbum rogans ipsum Uirgilium ut in succursum properet pereunti. Prima domina non habet nomen, quod patet ibi per textum: {Donna è gentil nel ciel che si compiange}, etc. Secunda uocatur Lucia, quod patet ibi: {Questa chiese Lucia in suo domando}, etc.; et ibi:
{Lucia, nimica di ciascun crudele,
si mosse, et uenne al loco dou'io era,} etc.
Tertia uero dicitur Beatrix, quod patet ibi: {I' son Beatrice che ti faccio andare}. Prima, que est sine nomine, mouit sua oratione Luciam; Lucia, mota ab ista prima, mouit Beatricem; Beatrix uero, a Lucia sic mota, descendit in Limbum et mouit Uirgilium; et sic Uirgilius motus in auxilium uenit ei. Ad quorum omnium euidentiam est sciendum quod nos non possumus beatitudinem celestem acquirere nisi habeamus in nobis tria, ut simus scilicet spirituales, quia, teste Apostolo, animalis homo non percipit que Dei sunt. Et Christus ait Petro: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Sed quia sine uirtutibus spirituales esse non possumus, ideo oportet nos uirtutibus adornari. Est enim uirtus, teste Ysidoro, cultus diuinitatis et eterne beatitudinis meritum. Cuius sunt quatuor partes principales, que designantur per quatuor Paradisi flumina: prudentia, fortitudo, iustitia, et temperantia. Quarum uirtutum diffinitio, secundum Ysidorum . In secundo tempore dedit legem, que consistit in duobus, scilicet in declinare a malo et facere bonum, que duo uirtutes superius posite plenissime nos edocent. In tertio uero tempore dedit legem euangelicam, que docet nos temporalia et carnalia relinquere, et spiritualibus inherere. Prima igitur lex ducit nos ad rationem, secunda ad uirtutes, tertia uero ad spiritum. Et ideo oportet quod primo simus rationales, secundo uirtuosi, et tertio spirituales.
Et secundum istum modum iste poeta summus suam Comediam in tres canticas diuidit et distinguit. In prima enim ducit eum Uirgilius, qui ponitur pro ratione. In secunda, licet Uirgilius eum associet, tamen Cato, qui ponitur pro uirtute, qua mediante seruus de seruitute ad libertatem progreditur, sibi uiam ostendit, et sine sua licentia ratio ulterius non procedit. In tertia uero cantica ducit eum Beatrix, que ponitur pro uita spirituali et scientia sacre theologie, que docet quod qui facit peccatum seruus est peccati, qua seruitute per uirtutes liberamur, et sic liberati in Dei filios adoptamur. Et est Beatrix una ex illis tribus dominabus que de eo solicitam curam habere dicuntur in celo. Ubi nota, tu deuote Lucane, qui informari uirtutibus concupiscis et gratiis protegi celestibus optas, quod Dantes in se ipso assummit personam hominis penitentis, hominis dico de peccato exire uolentis, ad uirtutes hanelantis, et ex hoc beatitudinem celestem habere sperantis. Sed ad hoc ut peccator recte exeat de peccato et ad Deum totaliter se conuertat, indiget tribus gratiis, scilicet gratia preueniente, gratia illuminante, gratia cooperante. Primo dico quod indiget gratia preueniente, sine qua bene et recte non possumus penitere. Sed quia nescimus unde ueniat ista gratia, ideo prima domina, que signat istam gratiam, non habet nomen. Non enim scire possumus unde ueniat quod homo, existens in actu uel uoluntate peccandi, a diuina gratia preueniatur, quia tunc gratia diuina non uenit ad hominem propter merita sua; et hoc apparet in beato Paulo apostolo, qui dum iret, summa autoritate Iudeorum munitus, ad persequendum et capiendum illos qui inuocabant nomen Christi, dum appropinquaret Damascum subito circumfulsit eum lux de celo, que eum totaliter ab actu et uoluntate persequendi retraxit, et huius nominis quod prius persequebatur, predicatorem effecit. Unde Ananie ait Dominus: Uas electionis est michi iste, ut portet nomen meum coram regibus et principibus et filiis Israel. Et quia ista gratia primo uenit ad hominem quam homo illam suis meritis mereatur, ideo gratia preueniens appellatur. Secundo indiget gratia illuminante, sine qua nescimus quid agere debeamus; et ista secunda gratia signatur per secundam dominam, que uocatur Lucia, que ipso nomine demonstrat gratiam illuminantem siue proficientem. Et ista gratia etiam in Apostolo apparuit, qui postquam fuit a Deo in terram prostratus et lumine oculorum priuatus, in quo apparuit gratia preueniens, tribus diebus et tribus noctibus non manducauit neque bibit; et tunc a Deo plenissime illuminatus fuit in euangelica lege. Unde ipse ait: Neque ab homine accepi illud, neque didici, sed per reuelationem Iesu Christi. Et quia ista gratia in uiam mandatorum Dei nos dirigit, ideo gratia illuminans nominatur; et quia illuminat, ideo sub nomine Lucie ponitur ab autore. Tertio indiget gratia cooperante siue consumante, quia quantumcunque simus illuminati et bene sciamus quid agere debeamus, tamen ad bene operandum debiles et pigri atque tardi, ut plurimum, sumus. Unde Dominus ait discipulis suis: Seruus sciens uoluntatem domini sui et non faciens, plagis uapulabit multis . Sine gratia enim cooperante siue consumante, nullum opus perfectum possumus operari. Ideo in Euangelio ait Iesus discipulis suis: Sine me nichil potestis facere. Et ista tertia gratia signatur per tertiam dominam, que uocatur Beatrix, que suo nomine gratiam cooperantem demonstrat; quia non gratia preueniens nec gratia illuminans, sed gratia cooperans efficit nos beatos. Multi enim fuerunt et preuenti et illuminati, et tamen dannati. Istam etiam tertiam gratiam se habuisse Apostolus manifestat cum ait: Omnia possum in eo qui me confortat. Igitur, cum ista sit illa gratia sine qua homo beatificari non potest, ideo ab autore hic ponitur sub nomine Beatricis.
Adhuc nota, Lucane, quod prima gratia facit hominem exire de uitiis et ad uirtutes accedere; secunda facit proficere de uirtute in uirtutem; tertia facit transire de miseria ad gloriam. De prima ait Exechiel propheta: Exite de medio Babilonis. De secunda ait psalmista: Ibunt de uirtute in uirtutem. De tertia idem immediate: Uidebitur Deus deorum in Syon. Sub figura istarum trium gratiarum dixit Moyses ad Pharaonem: Ibimus uiam trium dierum ut sacrificemus Domino Deo nostro. Primus dies est peccata relinquere; secundus, uirtutes adipisci et in eis proficere; et tertius, de hac miseria ad gloriam transfretare. Et tunc offertur uerum sacrificium Deo, cum anima suo sponso perpetuo in illa uera requie copulatur.
Hec etiam tres gratie figuraliter continentur sub triplici phase idest pascate, quod celebrauerunt filii Israel ab exitu de Egypto usque ad introitum terre promissionis. Nam illud festum quod ebrei uocant phase, nos christiani uocamus pasca. Mandauerat enim Dominus Moysi, ut habetur in libro Numeri, quod omni anno filii Israel celebrarent phase in memoriam quod egressi erant de Egipto, et ipsi ab exitu de Egipto usque ad terre promissionis ingressum per annos quadraginta non celebrauerunt nisi tria phase. Quod ideo, permissione illius qui mandauerat, non fuit nisi ter celebrandum, ut esset figura istius triplicis transitus spiritualis. Egyptus enim significat mundum et peccata; desertum significat penitentiam et bonam operationem; terra uero promissionis significat Paradisum. Et sicut filii Israel non poterant terram promissionis intrare nisi transirent per desertum, et desertum intrare non poterant nisi de Egypto exirent, sic et nos non possumus uitam beatam habere nisi per bonam et uirtuosam operationem. Operationes autem bonas operari non possumus nisi exiuerimus de Egypto. Oportet, ergo, ut tres transitus siue saltus, unum post alium, faciamus: primus transitus est exire de Egypto, idest de uitiis, et in desertum ire, idest uirtuosas operationes operari; secundus, per desertum ire, idest de uirtute in uirtutem proficere; tertius, terram promissionis intrare, idest per bona opera que facimus uitam eternam sperare. Horum autem transituum et harum gratiarum figuram continent illa tria phase que celebrata sunt a filiis Israel ab exitu de Egypto usque ad terre promissionis introitum, ut dictum est. Primum nanque phase celebrauerunt in finibus Egypti, circa Ramasse, ut habetur Exodi, XIIo capitulo. Et ex tunc intermissum fuit usque ad ingressum terre promissionis, ut habetur Iosue, quinto capitulo Et tunc in introitu terre sancte celebrauerunt tertium phase. Iste itaque tres solemnitates phase significant istos tres transitus, quos facere nequimus sine tribus gratiis superius nominatis, quibus indigemus ab exitu de Egipto usque ad introitum terre sancte. Primo nanque ut exeamus de Egypto, idest de uitiis, indigemus gratia preueniente. Secundo, ut possimus per desertum ire et ibi non deficere, idest de uirtute in uirtutem proficere, indigemus gratia illuminante, siue proficiente, que est uelut manna a Domino pluens; quo manna in deserto penitentie anima ne deficiat sustentatur. Tertio, in introitu terre sante, que beatam patriam prefigurat, indigemus gratia cooperante siue consumante.
Et secundum istam triplicem diuisionem gratie, sua Comedia diuiditur in tres partes: In prima nanque parte, dum autor tractat de Inferno, prima gratia excludit eum a uitiis et exire facit. In secunda, dum tractat de Purgatorio, secunda gratia facit eum proficere de uirtute in uirtutem. Et ideo in introitu Purgatorii apparuit sibi in uisione Lucia, in figura unius aquile auree, que secundam gratiam prefigurat. In tertia uero parte, dum tractat de Paradiso, tertia gratia facit eum transire de miseria ad gloriam, et ideo, lustrato paradiso terresti sic, Beatrix cum septem nimphis ad eum descendit et per se solam ad celestia ipsum uehit. Sed postquam uidimus istas tres gratias in utroque sacre pagine testamento figuraliter contineri, uideamus quid Sancta Mater Ecclesia sentiat de eisdem. Sancta enim Ecclesia primam et tertiam gratiam omni die implorat in hora prime, dicens: Actiones nostras quaesumus quas Domine aspirando preueni et adiuuando prosequere, ut cuncta nostra oratio et operatio a te semper incipiat, et per te cepta finiatur, per Christum Dominum nostrum. Et in dominica XUII post Trinitatem: Tua nos, Domine, gratia semper et preueniat et sequatur, ac bonis operibus iugiter prestet esse intentos. Et de hiis duabus gratiis ait beatus Augustinus: Gratia preuenit ut uelimus, subsequitur ne frustra uelimus. Sed quia, positis principio atque fine, intelligitur medium, ideo secundam gratiam quotidie implorat in psalmo dicens: Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte.
{Che mi sedea con l'antica Racchele.} Cum Racchele uxore Iacob Beatrix sedere se dicit, quia beatitudo nil aliud est quam contemplari Deum, et per Racchelem uita contemplatiua, sicut per Liam sororem suam actiua uita signatur. Habuit enim patriarca Iacob duas uxores que erant ambe germane, ut legitur Genesis, XXUIIIIo capitulo. Una dicebatur Lya, que erat lippis oculis; altera dicebatur Racchel, que erat pulcra facie et uenusto aspectu. Iste due uxores Iacob, secundum expositiones doctorum, duas uitas in ecclesia significant: actiuam scilicet et contemplatiuam. Lia significat primam, scilicet uitam actiuam; Rachel uero secundam, scilicet uitam contemplatiuam. Iste enim sunt due sponse ueri nostri Iacob, idest Christi, ex quibus duabus uxoribus generat in Ecclesia suos filios. Nam omnes filii Dei aut nascuntur ex uita actiua aut ex contemplatiua. Uita actiua est seruire alteri in operibus misericordie, que opera sunt X: primum est cibare famelicum, secundum potare sitibundum, tertium uestire nudum, quartum hospitari peregrinum, quintum redimere captiuum, sextum uisitare infirmum, septimum sepelire mortuum, octauum ieiunare pro mortuis, nonum elemosinam dare pro eis, decimum orare pro ipsis. Et de his decem operibus accipe duos uersus:
*Colligo poto, cibo, redimo, tego, uisito, condo,
et uice defuncti ieiuno largior oro.*
Spectant etiam ad uitam actiuam predicare, euangelizare, confessiones audire, et omnia alia tam spiritualia quam temporalia, in quibus inuenitur utilitas proximorum. Uita uero contemplatiua est omnia relinquere et soli Deo uacare. Sed nota quod in hoc mundo utraque uita uiuit; in celo uero uita actiua moritur, et efficitur contemplatiua. Non enim in celo datur indumentum, quia nullus est ibi nudus; non cibus, quia nullus ibi famelicus; et sic de aliis. Et ideo cum sola Rachele sedet Beatrix, quia in contemplando Deum beatus quilibet requiescit.
{C'uscì per te de la uolgare schiera.} Amore adipiscende beatitudinis homo sapiens de scientiis secularibus exit et studio sacre theologie intendit. Unde dicit: qui exiit propter te de uulgari acie, idest propter amorem tuum scientias liberales omisit, et philosophiam et alias scientias uniuersas, que ideo uulgares dicuntur, quia uulgi famam et gloriam consequuntur. Non enim reputantur in uulgo nisi qui uel philosophi uel medici fuerint, aut iudices. Et ideo tales, quia uulgi famam habent, mundi gloriam, idest pecuniam, apprehendunt. Scientia uero sacre theologie nec mundi gloriam querit, nec marsupia proximorum uacuare intendit. Solum enim querit illum in quo sunt omnia que possunt satiare hominis appetitum; cetera uero, preter ipsam famem, potius quam satietatem inducunt. Et hoc considerans, Augustinus aiebat: Si Deus uniuersa que habet michi daret, non me satiaret nisi se ipsum dare promitteret. Et idem: Inquietum est cor nostrum donec in te requiescat. Et ideo bene dicit Ieronimus: Uana est omnis scientia in qua non queritur Christus.
In hac comparatione notatur quam sit liberalis et curialis animus diligentis. Ille enim qui uere diligit alium, statim quod audit uel cernit necessitatem amici, sine tarditate aliqua currit uelociter ad succursum. Unde beatus Augustinus: Sufficit, inquit, amanti solummodo nuntiare.
Nos uidemus quod omnes flores, preter florem cucurbite, in nocte propter gelu clauduntur, et in die propter calorem aperiuntur. Dicit ergo autor quemadmodum flores a gelu nocturno inclinati et clausi, ad calorem solis aperiuntur et eriguntur, ita ego, qui prius timore et desperatione in animo cecideram, ad uerba Uirgilii exurrexi. Et ideo ait: {Io cominciai come persona franca: O pietosa colei chemmi soccorse}, etc.
Dum in superiori cantu, ex cura beniuola Beatricis, autor, omni timore deposito, ad eundum se pronto animo Uirgilio obtulisset, dicens: {Or ua, c'un sol uolere è d'amendue}; et post oblationem iter arripuisset, ut patet per id quod ait in fine cantus: {intrai per lo cammin alto et siluestro}; nunc in isto sequenti cantu ponit quod ad portam per quam intratur ad inferos deuenerunt. Supra quam portam dicit se uidisse et legisse quandam scripturam obscuram, quam cum legisset, et expositionem ipsius scripture a Uirgilio recepisset, dicit quod ipse Uirgilius cum leta facie ipsum cepit per manum, et per portam descendendo ad inferos introduxit. Eisdem autem ingressis inuenit autor quendam fluuium, qui fluuius totam uallem circuit infernalem. Et in prima ripa istius fluminis per circuitum ponit se inuenisse multitudinem maximam animarum, cum illis angelis mixtam qui in illa pugna que fuit in celo, neque cum Deo neque cum Lucifero tenuerunt. Pena autem istorum est ista, quod cum suspiriis et gemitibus aliisque clamoribus nudi currunt in circuitu per hanc ripam. Cum uero istam multitudinem attente respiceret, uidit ibi unam animam, uidelicet animam Celestini pape, qua uisa et cognita statim cognouit quod illa multitudo erat secta hominum miserorum qui in hoc mundo nec Deo nec dyabolo placuerunt, et ideo nec in inferno positi sunt nec in celo. Post hec, dum uersus fluuium respiceret, uidit in ripa ipsius fluuii quandam gentem que ad transeundum ualde auida et desiderans uidebatur. Et dum ad fluuium appropinquasset, ecce quidam senex cum una nauicula ueniendo, alta uoce clamabat: Ue uobis, o anime praue. Non speretis unquam celum aspicere. Ego uenio ad ripam alteram uos portare, in tenebras eternas ubi est calor et gelu. Et postquam sic illis animabus miseris exprobauit, dixit ad Dantem: O tu qui es istic anima uiua, recede ab istis qui sunt mortui. Sed postquam uidit quod non recedebat, ait ad eum: Per alias uias et per alios portus ibis ad ripam. Quasi dicat: Cum saluandus sis, quare cum dannatis uis descendere in Infernum? Tunc ait ad eum Uirgilius: O Caron, noli turbari istum, licet uiuum, in naui portare, quia istud est placitum ibi ubi est possibile omne uelle. Tunc Caron ipsum cum omnibus illis animabus recepit in nauim et ad ripam alteram transportauit; et cum descendissent ad terram, inuenit ibi tria, scilicet pluere, uentum, et fulgura; propter que, totus attonitus, in terram cecidit, sicut homo solet cadere somnolentus. Unde ait in textu: {et caddi come l'om cui sonno pillia}.
{Per me si ua ne la città dolente.} Sicut dicunt philosophi, uoces sunt note earum que sunt in animo passionum. Que autem et quales passiones sint in Inferno, uoces, idest scripture huius ianue, manifestant. Inuenit enim Dantes in fastigio dicte porte UIIII rithimos, in quibus rithimis porta ipsa loquitur omnibus per eam intrantibus. Et nota quod isti rithimi continent quinque: Primum est quod per ipsam portam est iter ad inferos, ibi: {Per me si ua ne la città dolente}. Secundum est causa quare factus fuit iste carcer infernalis, que causa fuit diuina iustitia, ibi: {Iustitia mosse 'l mi' alto factore}; supple ad me creandum. Tertium est autor siue factor huius carceris, et dicit quod fuit ipsa beata Trinitas, que omnia ex nichilo produxit in esse. Et distinguit hic Trinitatem personarum: Nam primo ponit personam Patris, cui attribuitur potentia, ad quam pertinet creare, ibi: {fecemi la diuina potestate}. Secundo, personam Filii, cui attribuitur sapientia, ad quam pertinet creata disponere et ordinare, ibi: {la somma sapientia}. Tertio, personam Spiritus Sancti, cui attribuitur clementia, ad quam pertinet creata et disposita gubernare, ibi: {e 'l prim'amore}. Quartum est tempus quando iste carcer factus fuit; et dicit quod fuit creatus in prima creatione, ibi: {Dinanz'a me non fur cose create / se non eterne}, idest ante me nichil fuit, nisi Deus qui est eternus, et ego etiam post meam creationem duro in eternum. Ubi nota quod eternum accipitur pro sempiterno, quia eternum est illud quod caret principio et fine; et secundum hoc nichil eternum nisi Deus. Sempiternum uero est illud quod habet principium sed non finem, sicut sunt angeli, et anime hominum, et celum, et mundus, et Infernus. Que quidem omnia, licet habeant principium, quia creata sunt, tamen nunquam deficient; et tunc sempiternum tantum ualet quantum *semper eternum*. Quintum et ultimum est quod illi qui intrant limina huius porte nunquam inde exibunt, ibi: {Lasciate ogni speranza, uoi ch'entrate}. Ubi est aduertendum quod poete multa cum fide catholica persenserunt, quia inferos esse crediderunt, sceleratos ibi posuerunt, eorumque penam eternam esse predicauerunt. Non enim solummodo hec ponit iste, sed etiam omnes alii summi poete gentilium, a quibus ipsa porta Inferni greco uocabulo trenaris appellatur, quod latine sonat *lamentatio*. Unde Uirgilius UI Eneydorum ait: *Trenareas etiam fauces, alta hostia Ditis, / et caligantem nigra caligine lucam / ingressus, maneque adiit*. Et Statius, primo Theybaidos: *Trenaree limen petit irremeabile porte*. Ouidius etiam, ubi loquitur de descensu Orphei ad inferos, sic ait in Xo libro Metamorphoseos: Ad Stigia Trenarea ausus est descendere porta. Quod autem isti antiqui poete greco uocabulo trenarem posuerunt, hoc iste nouus latina lingua posuit lamentationem, dum ait: {Per me si ua ne la città dolente}. Nam ex doloribus lamentationes insurgunt. Et nota quod lamentationes Ieremie in greco treni uocantur. Et sunt treni quedam carmina lamentabilia que primo aput hebreos composuit Ieremias; apud grecos autem Symonides, poeta lyricus, ut scribit beatus Ysidorus, libro primo Ethimologiarum. Dicens igitur autor: {Per me si ua ne la città dolente}, trenareas insinuat, idest lamentationes eternas.
Istud notabile est morale, et potest cuilibet arduo et difficili negotio adaptari. Quandocunque enim homo habet aliquod arduum uel difficile incipere uel facere, tunc debet omnem suspitionem et cordis timiditatem a se penitus remouere.
Hic Dantes, duce Uirgilio, ingreditur portam.
Iste fuit Celestinus papa, qui de heremo fuit abstractus, et in Summum Pontificem ordinatus post mortem Nicholai quarti. Sed propter ignauiam cordis, quia nesciebat nauem Ecclesie in fluctibus gubernare, ad petitionem et instantiam cardinalium, ac etiam Karoli secundi, in Neapoli se ipsum deposuit, et papatui renuntiauit. Unde dicit autor: {ke fece per uiltate il gran rifiuto}. Sed re uera, non cordis ignauia ductus, sed humilitate deiectus, dum multorum utilitati intendere non ualebat, suam animam humilitate studuit conseruare. Unde post mortem per papam Clementem fuit canonizatus et sanctorum numero aggregatus, ac sanctus Petrus Confessor appellatus. Sed quia Dantes istam Comediam tempore Bonifatii composuit, ante scilicet quam ipse sanctus Petrus canonizatus fuisset, ideo ipsum hic posuit, habens respectum solummodo ad suam ignauiam et miseriam cordis, qua fuit taliter obumbratus, quod in romana sede sedere nesciuit.
{Questi sciagurati, che mai non fur uiui.} Uere omnes homines qui de hac uita sine fama decedunt miseri et mortui merito appellantur. Unde infra, cantu XXIIIIo, ait autor:
{Omai conuien che tu così ti spoltre,
disse 'l maestro; ke segendo in piuma,
in fama non si uien, né sotto coltre;
sanza la qual chi sua uita consuma,
cotal uestigio in terra di sé lascia
qual fummo in aere et in aqua la schiuma}.
Omnes enim sapientes ita se in hac uita exercitare conantur, ut per gloriosa facta que fecerunt in uita, post mortem in mentibus hominum semper uiuant. Et ad hoc bene Salustius in Catellinario nos inducit, dicens: Omnes homines qui sese student prestare ceteris animalibus summa ope niti decet, ne uitam silentio transeant ueluti pecora, que natura prona atque uentri obedientia finxit. Sed nostra uis in animo et corpore sita animi imperio, corporis seruitio magis utimur; alterum nobis cum diis, alterum cum beluis commune est; quo michi rectius esse uidetur ingenio quam uiribus gloriam querere, et quoniam uita ipsa qua fruimur breuis est, memoriam nostri quam maxime longam decet efficere; nam diuitiarum et forme gloria fluxa atque fragilis est, uirtus uero clara eternaque habetur. Huc usque Salustius. Quid enim sapientes facere debent, cum stulti semper famam petant et appetant operibus sceleratis, narrat beatus Ieronimus Contra Heluidium; narrat et Maximus Ualerius, libro octauo, capitulo de cupiditate glorie: Quod quidam ignotus, accensus glorie cupiditate, sacrilega ephesiane templum Diane succendit. Et nullo prodente prorupit in medium, clamans se incendium subiecisse. Sciscitantibus uero Ephesi principibus quam ob causam tam sacrilegum opus facere uoluisset, respondit: *Ut opere pulcherrimo consumpto, nomen eius per totum terrarum orbem diffunderetur*. Tunc decreto principes mandauerunt ut nomen tam teterrimi hominis, licet facti memoria remaneret, perpetuo damnaretur.
Ista uilia animalia, musce scilicet atque uespe, que ad istorum miserorum cruciatum perpetuum deputantur, tenent similitudinem et figuram uilissimarum cogitationum ac etiam operationum, quas cogitant et operantur in hoc mundo isti tales miseri et uecordes.
Autor in isto notabili tria ponit. Et primo ponit quod miseri et uecordes nunquam sunt uiui, licet comedant atque bibant. Nam uera uita, qua anima uere uiuit, est in uirtutibus occupari; de qua occupatione ait Tullius in libro Tusculanorum: Nichil dulcius otio licterato. Secundo ponit quod isti tales, qui se in bono occupare non uolunt, sunt omni bono et omni gratia denudati. Ideo ait in textu: {erano ignudi}. Tertio, respondet uni tacite questioni: Posset enim aliquis querere et dicere: Nunquid isti miseri et uecordes, qui nunquam per bonam operationem uiuunt, malum aliquod macinantur? Respondit quod quotidie molestantur et stimulantur a uilibus et inutilibus cogitationibus, que per muscas et uespes typice designantur.
{Ne le tenebre eterne.} Nota quod inuenimus in Sacra Scriptura duas tenebras, scilicet interiores et exteriores. Tenebre interiores sunt peccata et errores hominum; de quibus in Euangelio Iohannis primo: Et tenebre eam non comprehenderunt; idest peccatores diuinam lucem non ceperunt. Et Genesis primo: Tenebre erant super faciem abyssi; idest errores super cor hominis. Tenebre uero exteriores sunt pene infernales; de quibus Dominus in Euangelio: Ligatis manibus et pedibus mittite eum in tenebras exteriores. Et iste tenebre, quia sunt infernales, ideo sunt eterne.
Hic notatur summa felicitas beatorum, que consistit in hoc quod quecumque anima uult, breuiter potest. Sed nota quod non uult nisi ea que diuine consonant uoluntati. Et ista est causa quare anima in celo potest omne quod uult.
{Quinci fur quete le lanose gote.} Idest, propter uerba que dixerat Uirgilius Caroni, quietata fuit ipsius Caronis turbatio, que quidem turbatio apparebat in uultu.
Postquam in superiori cantu autor Acherontis fluuium transuadauit, et postquam posuit quomodo percussus fuit a quadam luce, ex qua percussione cecidit sicut solet cadere somnolentus, nunc in isto ponit quomodo unum graue tonitruum excussit eum a somno. Et sic, duce Uirgilio, abyssi uallem ingreditur; quam quidem uallem in nouem circulos poetando distinguit. Istud idem sentit Statius secundo Thebaidos. Stix, inquit, in nouem circunflua campos. Et uocat hic Statius infernum Stigem, quia ponitur pars pro toto. Uirgilius etiam: Nouies, inquit, Stix interfusa coercet. Ponit autem in isto circulo Limbum puerorum et habitationem tam uirorum quam mulierum, qui uirtutibus moralibus inherentes et in eis se totaliter exercentes, sine fide unius Dei de hac luce migrarunt. Pena quorum, secundum fidem catholicam, est solummodo carentia uisionis diuine; cui carentie alta suspiria adhibet autor iste. Uocatur autem iste circulus a poetis Elisium, a nobis autem christianis uocatur Limbus, quem locum Sacra Scriptura uocat *sinum Abrahe*. Est autem Elysium, secundum poetas, quidam locus semotus a penis, ubi quiescunt anime piorum, et dicitur Elysium ab e quod est extra et lision quod est miseria, inde Elysium, *locus extra miseriam positus*. Dum uero sic ab uno graui tonitruo esset excitatus a somno surrexit, et dum attente respiceret, inuenit se super ripam unius uallis que erat ita obscura, profunda, et nebulosa, quod licet oculum infigeret in profundum, nichil breuiter discernebat. Tunc Uirgilius dulcibus uerbis et exhortationibus ipsum ad descendendum induxit. Dum autem sic ambo per istum primum circulum ambularent, inuenit autor turbas grandes puerorum uirorum et mulierum. Tunc Uirgilius ait ad Dantem: Tu non requiris a me que anime sunt iste quas tu uides. Uolo enim quod scias quod iste anime non peccarunt, et si bene fecerunt, non sufficit, quia non habuerunt baptismum; qui quidem baptismus est pars illius fidei quam tu credis. Et si fuerunt antequam Christus ueniret in carnem, non adorauerunt debito modo Deum. Ubi est aduertendum quod antiqui iusti de populo paganorum credebant unum Deum esse, tamen distinctionem personarum ignorauerunt, et ideo non debite adorauerunt. Audiens autem Dantes quod ille locus ubi modo erant esset Limbus, et considerans atque ymaginans quod tempore quo Christus resurrexit a mortuis ille locus a Christo fuerat spoliatus, interrogauit ducem suum dicens: Dic michi, magister, dic domine mi: Exiuit hinc aliquis homo unquam? Et ille: Ego eram nouus in hoc statu, quando uidi huc uenire unum potentem, cum signo uictorie coronatum; qui quidem extraxit hinc umbram, idest animam, primi hominis et aliorum multorum qui continentur in textu. Et dum sic uidendo et loquendo ambularent per illam siluam spirituum antiquorum, uidit autor non multum a longe unum ignem, qui tenebrarum emisperium uinciebat, idest ligabat. In quo loco uidit honorabiles gentes ualde; de quibus honorabilibus gentibus quatuor umbras uidit obuiam sibi uenire. Que quidem umbre, postquam cum Uirgilio locute sunt in secreto, ipsum autorem honorabiliter salutarunt; et sic ipsum in quoddam castrum septem muris et uno fluuio circumdatum introduxerunt. In quo castro inuenit antiquissimos spiritus philosophorum, medicorum, poetarum, et uirorum iustorum, qui in hoc mundo, licet iuste uixerint, tamen, quia non debite Deum adorauerunt, ad inferos descenderunt. Quibus uisis et cognitis de isto castro luminoso, quod continetur in primo circulo, in secundum descendit.
{La sexta compagnia in due si scema:
per altra uia mi mena il sauio duca,
fuor de la queta, nell'aura che trema.
Et uegno in parte oue non è chi luca.}
{Che sanza speme uiuemo in disio;} hoc est, sine spe de istis tenebris euadendi uiuimus in desiderio, quia licet nunquam habeamus spem hinc exeundi, nichilominus tamen hoc naturaliter affectamus. Dico naturaliter quia sicut sunt due leges, una naturalis altera diuina, ita sunt due spes que oriuntur ab ipsis. Lex enim nature non uult ut non peccans condemnetur; lex autem diuina non uult ut qui non credit in Christum saluetur. Contra spem, igitur, que a lege diuina procedit, sperant isti in spem que oritur a natura.
{Di Moise legista et ubidente.} Moyses mitissimus hominum in Egypto est natus et a filia Pharaonis in filium adoptatus. Huic enim, dum oues pasceret in deserto, apparuit Deus in rubo. Qui dum esset annorum octaginta, ex precepto Dei stetit coram Pharaone decem, plagis Egyptum percussit, Mare Rubrum diuisit, in montem Synai legem a Deo accepit, XL annis in heremo populum manna parauit. Et sic CXXo anno uitam finiens, diuinis manibus est sepultus.
{Et con Rachele, per cui tanto fé.} Rachel, filia Laban et pulcherrima mulierum, fuit una ex uxoribus ipsius Iacob, quam tantum dilexit Iacob quod, amore ipsius, XIIII annis pauit pecora soceri sui, sustinens frigus et gelu. Ideo dicitur in textu: {per cui tanto fé}, ipse scilicet Iacob.
{Et altri molti.} Hoc est omnes superius nominatos extraxit Christo de Limbo quando spoliauit infernum, et multos alios, idest omnes iustos utriusque sexus qui ante aduentum Christi ad inferos descenderunt.
Hoc est, uolo quod scias quod antequam isti educti fuissent de Limbo, humani spiritus saluati non erant. Hoc dicit ad angelorum differentiam, qui quidem semper salui fuerunt postquam fuerunt in gratia confirmati. Confirmati uero fuerunt in gratia statim quod de celo mali angeli ceciderunt. Spiritus autem humani, ante Christi aduentum, quia ianua celi omnibus erat clausa, omnes ad inferos descendebant, mali in profundum Inferni et boni in Limbum; qui quidem Limbus in isto primo superiori circulo continetur. Christus autem per suam passionem et ianuam celi aperuit, et sanctos patres de Limbo extraxit, et eos in celestem patriam introduxit.
{Non lasciauam l'andar perch'e' dicessi.} Hoc est, non dimittebamus iter nostrum propter ea que Uirgilius loquebatur, sed simul et loquebamur et siluam spissam illorum spirituum transibamus.
{Non era lung'ancor la nostra uia / di qua dal sonno.} Hoc est, non multum per istum circulum descenderam postquam fueram a somno per tonitruum excitatus, quando uidi a longe unum ignem, quem quidem ignem tenebrarum emisperium uinciebat, idest ligabat. Est autem emisperium illa pars celi quam uidemus supra nos. Et nota quod emisperium est duplex, scilicet superius et inferius; pars enim celi que supra nos est dicitur superius emisperium; pars autem illa celi que sub terra est dicitur emisperium inferius, quam quidem uidere non possumus quamdiu sub terra latet, ut dicit Ysidorus tertio libro Ethymologiarum. Simili modo ponit hic autor quod supra illum ignem qui est in isto primo circulo est unum emisperium tenebrarum, quod quidem emisperium ligat et circumdat illum ignem; et similiter est aliud emisperium tenebrarum inferius positum.
{Intanto uoce fu per me udita.} Idest, interim quod loquebamur, audiui quandam uocem loquentem et dicentem: Honorate altissimum poetam, nam ecce sua umbra, idest anima, que a nobis recesserat, ad nos redit.
Et statim, finita uoce, dicit autor se uidisse quatuor magnas umbras, idest animas, uenire eis obuiam, quod autem dicit: {sembianza aueano né trista né lieta}. Hoc est, quod in Limbo anima neque bonum patitur neque malum, sed solum carentiam uisionis diuine. Sed, re uera, ista carentia, licet non sit pena in paruulis, est pena maxima in adultis. Et exemplum habemus de duobus hominibus, quorum unus nunquam fuit diues, alter de summis diuitiis descendit in paupertatem. Primo, paupertas ipsa non est pena; sed secundo, est pena et summa miseria. Et hoc est quod Boetius allegat tertio libro De Consolatione, dicens: *Hoc est quod recolentem uehementius quoquit; nam in omni aduersitate fortune infelicissimum genus infortunii est fuisse felicem*. Et ideo carentia tanti boni, de quo aliquam notitiam antiqui philosophi habuerunt in mundo, est eis pena maxima iudicanda, hoc dico si in Limbo sunt. Sed nostra fides non tenet quod ibi sint nisi paruuli innocentes. Iste autem poeta in hac parte, et in quibusdam aliis, loquitur non theologice sed poetice. Et ideo per Infernum non Beatrix, que typum tenet teologie, sed Uirgilius eum ducit, qui tenet figuram rationis humane. Sed si uere et lucide autoris uerba pensamus, istum primum circulum bipartitur. In prima namque parte ponit Limbum, ubi collocat paruulos innocentes, quem locum dicit expoliatum a Christo, tempore scilicet sue uictorie, quando resurrexit a mortuis. In secunda uero parte, hoc est in loco magis infimo, quia in suo descensu semper tendit ad centrum, ponit quandam partem luminosam in qua ordinat quoddam castrum, septem muris et una aqua munitum, ubi collocat antiquos iustos et sapientes de populo paganorum, qui tres uirtutes theologicas ignorantes, in quatuor uirtutibus cardinalibus siue moralibus studuerunt.
In ista comparatione demonstrat autor quante excellentie fuit Uirgilius in hac uita, inquantum comparat eum aquile uolanti, dicens quod quemadmodum aquila uolat super omnes aues, ita Uirgilius uolauit, idest locutus est, super omnes poetas.
{Uenimo a piè d'un nobile castello,} etc. Per istud castrum, septem muris et uno fluuio sic uallatum, in quo stant antiqui principes, uirtuosi philosophi et poete et multi alii, accipere possumus gloriosas uirtutes, quibus ipsi in mundo fulserunt; que quidem uirtutes armant hominem contra uitia et errores. Unde per castrum accipe uirtutes; per UII muros UII scientias liberales; per fluuium uero solidum diuitias intellige conculcatas: quia nisi diuitias, que sunt labiles et hominem labilem faciunt, homo conculcauerit, ad uirtutes et scientias peruenire non poterit. Unde beatus Ieronimus in epistola ad Paulinum refert quod Crates, philosophus thebanus, homo quondam ditissimus, cum ad phylosofandum Athenas pergeret, magnum auri pondus in mari proiecit; nec putauit se posse et uirtutes simul et diuitias possidere. Refert Ualerius, libro UIII, capitulo de studio et industria, quod cum Anaxagoras rediret a studio et suas possessiones desertas uidisset, ait: Non essem ego saluus nisi iste perissent. Et subdit Ualerius: Nam si prediorum potius quam ingenii culture uacasset, dominus rei familiaris intra penates suos mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.
In isto notabili ponit autor tria que reddunt homines, et maxime principes et barones, maiestate mirabili reuerendos. Primum est tarditas et grauitas oculorum, nam principes et barones debent in oculis tarditatem et grauitatem habere. Secundum est autoritas et maiestas in nutibus atque signis. Debent enim principes habere gestus et motus corporis ponderosos. Tertium est raritas et suauitas in loquendo. Non enim decet magnos uiros nisi raro loqui, quia eorum uerba melius ab auditoribus retinentur. Hec autem in Scipione fuisse, dum loquebatur ad populum, in libro De Amicitia Tullius asseuerat. Quanta, inquit, o dii immortales, fuit illi grauitas, quanta in oratione maiestas.
{Tra' quai conobi Hectore.} Hector fuit primogenitus filius Priami regis Troyanorum, qui fuit in armis fortissimus et in moribus gloriosus, et fuit intantum pulcher et gratiosus quod ab omnibus qui eum uidebant mirabiliter amabatur. Nam, ut scribit Homerus, non filius hominum sed deorum in ipsa sua pueritia credebatur.
{Et Enea.} Eneas fuit filius Anchisis, de stirpe regia Troyanorum, qui ad Ytaliam ueniens post destructionem Troye, Lauiniam filiam regis Latini in uxorem accepit; Lauinium in honorem uxoris condidit; duos filios, Iulum Ascanium et Siluium Postumum, dereliquit. Ascanius Albam condidit, ex qua ciuitate alma urbs originem duxit.
{Cesare armato,} etc. Cesar Iulius, secundum Uirgilium et Ouidium, a Iulo Enee filio originem traxit et nomen. Hic primus Romanorum imperatorum mundi monarchiam gubernauit. Quante autem uirtutis et nobilitatis atque magnificentie fuerit, Salustius in Catellinario faciens mentionem de ipso Iulio et Catone sic ait: Hiis duobus genus etas et eloquentia prope equalia fuere, magnitudo animi par, item gloria, sed alia alii. Cesar beneficiis ac munificentia magnus habebatur; integritate uite, Cato. Cesar mansuetudine et misericordia clarus factus est; Catoni seueritas dignitatem addiderat. Cesar dando, subleuando, ignoscendo; Cato nichil largiendo gloriam adeptus est. In Cesare profugium miseris erat; in Catone malis pernities. Cesaris facilitas, Catonis constantia laudabatur. Postremo, Cesar in animo induxerat laborare et uigilare negotiis amicorum intentus, sua negligere. Nichil denegare quod dono dignum esset; sibi magnum imperium exercitum bellum nouum exoptabat ubi sua uirtus enitescere posset. At Catoni studium modestie, decoris, et maxime seueritatis erat. Non diuitiis cum diuite, nec factione cum factioso, sed cum strenuo uirtute, cum modesto pudore, cum innocente abstinentia certabat. Et malebat esse quam uideri bonus. Ita quo minus petebat gloriam, eo magis illam assequebatur. Hucusque Salustius de laudibus Cesaris et Catonis. Tante enim nobilis uirtutis extitit iste Cesar quod etiam in hora mortis, in qua solet homo omnia obliuisci dum uita priuaretur, uirtutibus priuari non potuit, sicut demonstrat Ualerius libro quarto, capitulo de uerecundia, in hec uerba: Quam precipuam in Gaio Cesare uerecundiam quoque fuisse et sepe numero apparuit et ultimus eius dies significauit. Cum pluribus enim parricidariis uiolatus mucronibus, inter illud ipsum tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur a corpore, ne tribus quidem et uiginti uulneribus quin uerecundie obsequeretur absterreri potuit, siquidem utranque manum toga dimisit, ut inferior pars corporis tecta conlaberetur. In hunc modum non homines expirant, sed dii immortales sedes suas repetunt. Hucusque Ualerius. Obiit autem Cesar anno etatis sue LUI, cum per triennium et menses UII tenuisset principatum. Fuerat quidem Rome imperatum a Romulo sub regibus septem, annis CCLX. Post sub consulibus imperatum est Rome annis CCCCLXIIII, et sic ab urbe condita usque ad mortem Cesaris fluxerunt anni DCCXXIIIIor. Mortuo Cesare, corpus eius in foro ubi fiebant consilia combustum est. Statuit autem populus romanus in foro solidam columnam lapidis numidici, idest marmoris de Numidia, super quam tumulatus est, que et Iulia dicta est. Magister autem in historiis scolasticis ponit tria mirabilia signa que in morte eius apparuerunt. Centesimo enim die ante mortem eius fulmen cecidit iuxta statuam eius in foro, et de nomine eius superscripto C licteram capitalem abrupit. Nocte precedenti diem obitus, fenestre thalami eius cum tanto strepitu sunt aperte, ut exiliens de lecto ruituram domum extimaret. Eadem die cum iret in capitolium date sunt ei lictere, in quibus continebatur quod a suis carioribus consiliariis debebat occidi, que lictere dum referretur occisus, in manu eius nondum aperte inuente sunt. Die sequenti apparuerunt tres soles in oriente, qui paulatim in unum corpus solare redacti sunt, significantes quod dominium Lucii Antonii et Marchi Antonii et Octauiani Augusti in unam monarchiam rediret; uel potius quia notitia trini Dei et unius toti orbi futura imminebat. Hucusque magister in ystoriis scolasticis.
{Armato.} Armatum ideo dicit se Cesarem inuenisse, quia nullus unquam homo romanus ita fuit fortis aut ita fortunatus in bello. Nam quinquageties sic uexillis explicitis dimicauit in campo; cuius opera bellicosa autor breuiter comprehendit infra, tertia cantica, cantu qui incipitur: {Poscia che Costantin l'aquila uolse}.
{Da l'altra parte uidi 'l re Latino.} Latinus fuit rex Ytalie, a quo Ytalici Latini dicti sunt. Ante quem regnauerunt in ipsa Ytalia Ianus, Saturnus, Picus et Faunus; post quos regnauit iste Latinus. Post Latinum uero regnauit Eneas, post Eneam regnauerunt reges Albanenses, quorum nomina superius sunt expressa. Post Albanenses autem regnauerunt Romani.
{Ke con Lauinia sua fillia sedea.} Lauinia fuit filia regis Latini et uxor Enee; in honorem istius Lauinie Eneas condidit ciuitatem et a suo nomine Lauinium appellauit.
{Uidi quel Bruto che cacciò Tarquino.} Quia duo fuerunt Bruti famosissimi in Roma, unus summe bonus, alter summe bonus et malus, ideo autor, uolens de primo facere mentionem, ait: Uidi illum Brutum qui expulit Tarquinium. Iste Brutus primo uocatus est Iunius, in cuius honorem mensem qui sequitur madium Romani iunium uocauerunt. Brutus autem ideo dictus est quia, ut tyrannidem superbi Tarquini auunculi sui euaderet, qui omnes potentes Romanos occiderat, se brutum foris moribus ostendebat, cum esset interius omnium uirtutum genere decoratus. Quod maxime patet per illud quod refert de illo Titus Liuius Ab Urbe Condita, libro I, et Ualerius, libro UII, capitulo de uafre factis aut dictis, sic dicens: Quo in genere acuminis in primis Iunius Brutus referendus est? Nam cum a rege Tarquinio auunculo suo omnem nobilitatis indolem excerpi interque ceteros etiam fratrem suum, eo quod uegetioris ingenii erat, interfectum animaduerteret, obtunsi se cordis esse simulauit, eaque fallacia maximas uirtutes suas texit. Profectus etiam Delphos cum Tarquinii filiis quos is ad Apollinem Phytium muneribus et sacrificiis miserat honorandum, aurum Deo nomine doni clam cauato baculo inclusum tulit, quia timebat ne sibi celeste numen aperta liberalitate uenerari tutum non esset. Peractis deinde mandatis patris Apollinem iuuenes consuluerunt quisnam ex ipsis Rome regnaturus uideretur. At is penes cum summam urbis nostre potestatem futuram respondit, qui ante omnes matri osculum dedisset. Tum Brutus perinde atque casu prolapsus de industria se abiecit terramque, comunem omnium matrem existimans osculatus est. Quod tam uafre telluri impressum osculum urbi libertatem, Bruto primum in fastis locum tribuit.
Iste enim Brutus fuit primus consul Romanorum, qui tante iustitie fuit, quod duos suos filios, Titum scilicet et Tyberium, quia contra patriam coniurauerant, in oculis suis uirgis cedi et securi feriri mandauit, sicut scribit Titus Liuius, Ab Urbe Condita libro secundo. Et Ualerius, libro quinto, capitulo de seueritate parentum in liberos, per hec uerba: Brutus, gloria par Romulo, quia ille urbem, hic libertatem romanam condidit, filios suos dominationem Tarquinii a se expulsam reducentes summum imperium obtinens, comprehensos proque tribunali uirgis cesos et ad palum religatos, securi percuti iussit. Exuit seueritas patrem ut consulem ageret, orbusque uiuere quam publice uindicte deesse maluit. De istius consulatu et de punitione filiorum loquens, Uirgilius UI libro Eneydorum inducit Anchisem patrem Enee ueluti futuram laudem Bruti pronuntiantem his uersibus:
*Consulis imperium primus hic seuasque secures
Accipiet, natosque pater noua bella mouentes,
Ad penam pulcra pro libertate uocabit.
Infelix! utrunque ferent ea facta minores:
Uincet amor patrie laudumque immensa cupido.*
Tarquinius, cognominato Superbus, fuit septimus et ultimus rex Romanorum; nam primus fuit Romulus, secundus Numa Pompilius, tertius Tullius Hostilius, quartus Ancus Martius, quintus Tarquinus Priscus, sextus Seruius Tullius, septimus uero Tarquinius Superbus. Hunc Tarquinium propter uiolationem Lucretie, Brutus cum tota sua progenie de Roma fugauit. Iste Tarquinius primus genera tormentorum excogitauit, primusque fuit qui exilia adinuenit, et ipse prior ex regibus exilium meruit, ut scribit Titus Liuius Ab Urbe Condita, libro primo.
{Lucretia.} Dux romane pudicitie Lucretia, ut scribit Ualerius libro UI, capitulo de pudicitia, uirilem animum habuit, sed maligno errore fortune muliebre corpus sortita est. Tam siquidem uirilem animum habuit, quod postquam fuit a filio Tarquinii corrupta, sicut dicit beatus Ieronimus libro primo contra Iouinianum, nolens uiuere uiolata, maculam corporis proprio cruore deleuit. Hanc ystoriam plene tractat Titus Liuius Ab Urbe Condita, libro primo, sic dicens: Dum Tarquinius Ardeam ciuitatem Rutilorum obsideret, regii iuuenes interdum otio, conuiuiis, et commessationibus se occupabant, forte potantibus his aput Sextum Tarquinium filium Tarquinii Superbi, ubi et Collatinus, Lucretie coniunx, cenabat, Tarquini egregii filius incidit de uxoribus mentio, suam quisque laudare miris modis cepit. Inde certamine accenso, Collatinus negat uerbis opus esse, paucis his quidem horis posse sciri quantum ceteris prestet Lucretia sua. Quin, si uigor iuuente est, conscendamus equos uxores uisuri tendamus, et quod inopinato uiri aduentu occurrerit oculis uideamus. Incaluerant uino omnes, citatis equis euolant Romam. Quo cum intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatinam, ubi Lucretiam non quanquam ut regie nurus quas in conuiuio luxuque cum equalibus uiderant tempus terentes, sed deditam, lane inter lugubrantes ancillas in medio edium sedentem inueniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Maritus inuitat comiter regios iuuenes, ipsum Sextum Tarquinum mala libido per uim strupende Lucretie capit. Tum forma, tum spectata castitas incitat. Et quidem cum a nocturno iuuenili ludo in castra redeunt, paucis interiectis diebus, Sextus Tarquinus, inscio Collatino, cum comite uno Collatinam uenit. Ubi exceptus benigne, cum post cenam in hospitale cubiculum ductus esset, amore ardens, postquam satis tuta omnia, sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam iuit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso: Tace, Lucretia, inquit, Sextus Tarquinus sum; ferrum in manu est; moriere si emiseris uocem. Cum pauida e somno mulier surrexisset et nullam opem preter mortem imminentem uideret, mortem potius quam uitam impudicam elegit. Tum Tarquinus fateri, amorem orare, miscere precibus minas cepit. At ubi muliebrem animum obstinatum uidit et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus, cum mortua iugulatum seruum positurus ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam, uictrix libido, profectus inde Tarquinus ferox expugnato muliebri decore recessit. Lucretia mesta tanto malo nuntium Romam ad patrem, eundemque Ardeam ad uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant, scientes ipsam rem atrocem incidisse, unde omnes oportere ita mature uenire. Brutus cum Ualerio, Collatinus cum Lucretio uenerunt. Lucretiam mestam sedentem in cubiculo inuenerunt, aduentu suorum lacrime oborte. Querentique uiro: Salua es, Lucretia? Minime, inquit. Quid enim salui est mulieri, amissa pudicitia? Uestigia uiri alieni, Collatine, in lecto tuo sunt. Ceterum corpus est tantummodo uiolatum, animus insons, mors testis erit; sed date dextras fidemque non impune adultero fore. Quod cum illi dextras fidemque dedissent ait Lucretia: Sextus Tarquinus qui hostis pro hospite hac transacta nocte ui armatus michi sibique, si uos uiri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium. Dant ordini omnes fidem. Consolantur egram animaduertendo noxam mentem peccare, non corpus. Tunc Lucretia: Uos, inquit, uideritis quid illi debeatur. Ego uero, si peccato me absoluo, supplicio non libero. Nec ulla deinde impudica exemplo Lucretie uiuet. Cultrum statim quem sub ueste absconsum habebat in corde defixit, prolapsaque in uulnus moribunda cecidit. Conclamat uir paterque Brutus. Illis luctu occupatis, cultrum ex uulnere Lucretie extractum, manantem cruore Brutus tenens: Per hunc inquit castissimum sanguinem iuro, uosque dii testes facio, me Tarquinium superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe, ferro, igne, et quacumque ui potero, destructurum. Cultrum deinde Collatino tradit. Inde Lucretio atque Ualerio stupentibus miraculo rei, iurant omnes totique a luctu uersi in iram, Brutum ad expugnandum regem sequuntur ducem. Elatum de domo corpus Lucretie, in forum deferunt. Omnes concurrunt atque arma capiunt, Romam tendunt, et Brutus contra regem Romanos mouet. Clauduntur porte regi, et ei et filiis perpetuum exilium indicitur. Brutus et Collatinus consules procreantur. Sextus Tarquinus Gabios fugiens a Gabinis occiditur. Tarquinius uero Superbus, pulsus a regno, cum filiis in Etruscos iuit, cum regnasset XLU annis. Fluxerant autem a condita urbe usque ad liberatam anni CCXLIIII. Hucusque Titus Liuius.
Iulia fuit filia Iulii Cesaris et uxor Magni Pompei. De qua Ualerius, libro quarto, capitulo de amore coniugali, sic ait: Iulia, Cesaris filia, cum Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset allata, exanimis concidit partumque, quem in utero conceptum habebat subita animi consternatione et graui dolore corporis eicere coacta est, magno quidem cum totius orbis detrimento terrarum, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo furore perturbata non esset, si Cesaris et Pompei concordia comunis sanguinis uinculo constricta mansisset. Et Lucanus in primo:
*Nam pignora iuncti
Sanguinis et diro ferales omine tedas
Abstulit ad manes Parcarum Iulia seua
Intercepta manu. Quod si tibi fata dedissent
Maiores in luce moras, tu sola furentem
Inde uirum poteras atque hinc retinere parentem,
Armatasque manus excusso iungere ferro,
Ut generos soceris medie iunxere Sabine.
Morte tua discussa fides, bellumque mouere
Permissum est ducibus Cesari scilicet et Pompeo. *
Tantum namque ista Iulia Pompeum amauit, quod istum amorem ad inferos secum tulit. Unde sibi in uisione apparens, ait, ut scribit Lucanus in tertio:
*Me non Lethee, coniunx, obliuia ripe
Immemorem fecere tui.*
{Martia.} Ista Martia fuit uxor posterioris Catonis, que ex Catone tres filios generauit. Quam Cato cum ad senectutem uenisset, quia in tali etate luxurie uacare nolebat, ipsam Ortensio uiro sanctissimo tradidit in uxorem, ut ex ipsa filios urbi et orbi utiles procrearet. Ipsa uero, post mortem Ortensii, rediit ad Catonem, petens ab ipso ut ipsam reciperet, ad hoc solum ut ipsa mortua posset scribi in suo sepulcro: Hic iacet Martia sancti marita Catonis. Unde Lucanus in secundo ponit quod Martia uenit ad Catonem miseranda concita uultu.
*Effusas laniata comas contusaque pectus
Uerberibus crebris cineresque ingesta sepulcri,
Non aliter placitura uiro, sic mesta profatur:
Dum sanguis inerat, dum uis materna, peregi
Iussa, Cato, et geminos excepi feta maritos;
Uisceribus lapsis partuque exhausta reuertor
Iam nulli tradenda uiro. Da federa prisci
Illibata thori, da tantum nomen inane
Connubii; liceat tumulo scripsisse: Catonis
Martia; ne dubium longo queratur in euo,
Mutarim primas expulsa, an tradita, tedas.*
Quasi dicat: Recipe me ne queratur in posterum, sicut de dubiis queri solet, utrum ego mutauerim primas tedas expulsa a te pro mea culpa, an tua tradita uoluntate. Quia si me recipies, et in meo sepulcro scriptum fuerit id quod dixi, uidebor tibi placuisse Catoni.
{Et Corniglia.} Due fuerunt Cornelie famosissime in urbe: Prima fuit filia superioris Affricani et uxor Gracchi, que dicta est mater Gracchorum. Alia fuit filia alterius Scipionis et uxor Gnei Pompei. Prima miris laudibus extollitur quod nulla uanitas umquam in ea uisa fuit. Nam uniuersas quas mulieres solent appetere uanitates, ista mirabilis femina respuebat. De qua Ualerius, libro quarto, capitulo de paupertate sic ait: Maxima ornamenta esse matronis liberos. Apud Pomponium Rufum collectorem librorum sic inuenimus. Corneliam Gracchorum matrem cum Campana matrona apud illam hospitata ornamenta sua ei pulcerrima illius seculi ostenderet, traxit ea sermonem dum e scola redirent liberi. Et hec, inquit, ornamenta sunt mea. Omnia nimirum habet qui nichil concupiscit, eo quidem certius quo cuncta possidet, quia dominium rerum collabi solet, bone mentis usurpatio nullum tristioris fortune recipit incursum.
Secunda uero Cornelia fuit filia alterius Scipionis, de qua Lucanus in UIIIo.
Femina tantorum titulis insignis auorum quam Pompeius, mortua Iulia, in uxorem accepit. Ista Cornelia primo fuit nupta Crasso, deinde Pompeio, et utrique attulit malum omen. Nam Crassus, infuso auro in os eius, mortuus est apud Carras. Pompeius uero, capite truncatus, mortuus est in Egypto. Et hoc est quod de ipsa Iulia dixit in uisione Pompeio, ut scribit Lucanus in tertio:
*Coniuge me letos duxisti, o Magne, triumphos:
Fortuna est mutata thoris, semperque potentes
Detrahere in cladem fato damnata maritos
Et nupsit tepido pellex Cornelia busto.*
Tepido busto dicit, quasi nondum extincto rogo quo more antiquo corpora cremabantur; inde sepulcrum dicitur bustum, quasi ustum. Corneliam autem pellicem ideo uocat, quia ante decem menses post mortem Crassi nupsit Pompeio. Ipsa etiam Cornelia, postquam Pompeius fuit acie pharsalica deuictus a Cesare, hoc testatur, ut ait in octauo Lucanus.
*Infelix coniunx et nulli leta marito.
Bis nocui mundo.*
{Et solo in parte uidi il Saladino.} Saladinus fuit soldanus Babilonie, et fuit, ut dicitur suo tempore, sapientior homo mundi.
Iste est Aristotiles, inter philosophos summus princeps; omnes enim mortales in scientiis naturalibus subtilitate ingenii et mentis acumine antecessit. Fuit autem Platonis auditor, et secte peripatetice adinuentor. De quo beatus Augustinus octauo libro De Ciuitate Dei. Aristotiles, inquit, discipulus Platonis, uir excellentis ingenii, eloquii uero Platoni impar, sectam peripateticam condidit, plerosque discipulos preclara fama excellentes, uiuo adhuc preceptore, in suam heresim congregauit. Huius autem tam summi philosophi tria precepta moralia collige que Ualerius tradit. Primum preceptum est istud: Callisteno enim discipulo suo, quem ad Alexandrum misit, mandauit ut aut cum Alexandro raro loqueretur, aut cum loqui uellet, ea que Alexandro sciret iocunda uel beneplacita loqueretur; causam assignans quod apud regias aures uel silentio esset tutior, uel beneplacito sermone acceptior. Secundum preceptum est quod se laudare est uanum, uituperare uero stultum. Tertium uero preceptum est istud: Ut uoluptates abeuntes consideremus quas considerando inutiles et uacuas esse cernemus.
{Quiui uid'io et Socrate.} Socrates, magister Platonis, non solum sapiens, sed ipsa sapientia reputabatur in mundo. Nam, ut scribit Ualerius, libro tertio, capitulo qui intitulatur *Qui humili loco nati, clari euaserunt*, ipse Socrates non solum hominum consensu, uerum etiam Apollinis oraculo, sapientissimus iudicatus est. Iste primus ethicam ad corrigendos componendosque mores instituit, diuidens eam in quatuor uirtutibus anime, scilicet in prudentiam, iustitiam, fortitudinem, et temperantiam, ut ait beatus Ysidorus, secundo libro Ethimologiarum. Huius philosophi quatuor precepta moralia ponit Ualerius libro UIIo, capitulo de sapienter factis aut dictis. Primum est istud quod recitat idem Ualerius his uerbis: Socrates humane sapientie quasi quoddam terrestre oraculum, nichil ultra petendum a diis immortalibus arbitrabatur quam ut bona tribuerent, quia hii demum scirent quid unicuique esset utile. Et subdit Ualerius: Nos autem plerumque id uotis expetere, quod non impetrasse melius foret. Etenim dempsissimis tenebris inuoluta mortalium mens inque leta sic patentem errorem cecas precationes tuas spargis! diuitias appetis que multis exitio fuerunt. Honores concupiscis, qui quam plures pessundederunt. Regna tecum ipsa uoluis, quorum exitus sepe numero miserabiles cernuntur. Splendidis coniugiis inicis manus; at hec ut aliquando illustrant, ita non nunquam domos euertunt. Desine igitur stulta futuris malorum tuorum causis quasi felicissimis rebus inhiare, et totam te celestium arbitrio permitte, quia qui tribuere bona ex facili solent etiam eligere aptissime possunt. Secundum: Idem Socrates expedita et compendiaria uia eos ad gloriam peruenire dicebat qui id agerent ut quales uideri uellent, tales etiam essent. Qua quidem predicatione aperte monebat ut homines ipsam potius uirtutem haurirent quam umbram eius consectarentur. Tertium: Idem Socrates ab adulescentulo quodam consultus utrum uxorem duceret, an se omnium matrimonio abstineret, respondit quod si aliquid istarum duarum rerum quas petebat faceret, peniteret. Hinc te, inquit, solitudo, hinc orbitas; hinc generis intentus, hinc heres alienus excipiet. Illinc perpetua solicitudo querelarum contextus, dotis exprobatio affinium grauem supercilium, garrula socrus lingua, subsessor alieni matrimonii, incertus liberorum euentus. Quartum: Idem Socrates cum uenisset ad mortem, fortique animo et constanti uultu potionem ueneni e manu carnificis accepisset, admoto iam labris poculo, uxori Xantippe inter fletum et lamentationem uociferanti innocentem eum periturum, ait: Quid ergo? nocenti michi mori satius esse duxisti? Et subdit Ualerius: O immensam sapientiam, que ne in ipso quidem uite excessu obliuisci sui potuit. Galienus etiam refert quod Socrates potionem uenenatam accepit et diu de immortalitate anime disputans, potionem illam letus hausit. Causam autem quare Atheniensium scelerata dementia tantum philosophum interfecit, assignat beatus Augustinus in libro De Uera Religione, dicens quod quia Socrates hominibus prohibebat iurare per deos, et etiam quia deos adorare nolebat, dicens: *Ego adorarem potius canes, qui sunt opera nature, quam ydola, que sunt opera manuum hominum*, ab Anetio duce Atheniensium positus est in carcerem, et ut scribit Seneca, sumpta ibi cicuta, interiit. Hoc idem asserit Macer in libro De Uiribus Herbarum, capitulo de cicuta, dicens: Publica pena reis hec esse solebat Athenis; hac sumpta, Socrates magnus fuit exanimatus. Uixit autem Socrates nonaginta nouem annis, sicut scribit beatus Ieronimus in epistula ad Nepotianum, sic dicens: Socrates nonaginta nouem annos in docendi scribendique dolore laboreque compleuit. Et quia iste philosophus inter omnes antiquos philosophos sapientior habebatur, ideo quosdam flores dictorum suorum tibi, Lucane, disposui describendos, quos quidem utiles in uiuendo reperies, si eos in memoria retinebis, et opere adimplebis.
*Age sic alienum ut tuum non obliuiscaris negotium.
Amico ita prodesto ne tibi noceas.
Quod habes ita utere ut alieno non egeas.
In tuo quam in alieno labore sarcinam suscipe.
Pecunie querende et tuende modum habere oportet.
Uelox consilium sequitur penitentia.
Duo maxime sunt contraria consilio, ira et festinatio.
Cum amicis breues orationes amicitiasque
longas habere oportet, quia inter ueros carosque
amicos multa effundere non est opus, nam est
signum diffidentie; cum amanti solum sufficiat intimare.
Negat sibi ipsi qui quod difficile est petit.
Malum alienum tuum ne feceris gaudium.
Principium amicitie est bene loqui; exordium
uero inimicitiarum est male dicere.
Amicus raro acquiritur, cito amittitur.
Nulli imponas quod ipse pati non possis.
Hoc exhibe quod tibi optaueris exhiberi.
Presentem laudare minime decet.
Sepultus apud te sit sermo quem solus audieris.*
{Et Platone.} Plato, discipulus Socratis, magister uero Aristotilis, inter omnes philosophos magis cum catholica fide nostra concordat. Asserit enim beatus Augustinus libro UIIo Confessionum, se in libris platonicis inuenisse non quidem hiis uerbis, sed similibus: In principio erat uerbum, et uerbum erat apud Deum, et Deus erat uerbum; et huiusmodi que ibi sequuntur. Hucusque Augustinus. Non est ergo mirum si de eo signa et prodigia magna legantur.
Refert enim Ualerius, libro primo, capitulo de prodigiis, quod dum Plato dormiret in cunis, apes in ore eius mellificauerunt. Qua re audita, prodigiorum interpretes singularem eloquii suauitatem ore eius emanaturam esse dixerunt. Et subdit Ualerius: At michi ille apes quidem non montem Hymettum timi flore redolentem, sed Musarum Elyconios colles omni genere doctrine uirentis dearum instinctu depaste maximo ingenio dulcissima summe eloquentie instillasse uidentur alimenta. In libris quoque Apulei quos de uita et moribus Platonis composuit legitur quod, cum Ariston, pater Platonis, ipsum Platonem deferret ad Socratem instruendum, nocte precedenti somnium uiderat Socrates quod pullus eximii candoris et uocis canore in sinum suum de ara cupidinis aduolabat, et de sinu suo postea uolabat ad celum. Cum igitur uidisset puerum Platonem ad se a patre deferri, sui somnii interpretationem statim dixit esse completam.
De hoc summo philosopho tria moralia narrat Ualerius. Primum, libro quarto, capitulo de moderatione. Audiuit enim a quodam de se Xenocratem discipulum suum impie multa locutum; sine ulla cunctatione criminationem respuit. Instabat certo uultu iudex causam querens cur sibi fides non haberetur. Adiecit Plato non esse credibile ut quem tantopere amaret ab eo inuicem non diligeretur. Postremo cum ad iusiurandum inimicitias asserentis malignitas confugisset, ne Plato de eius periurio disputaret, affirmauit nunquam Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. Et subdit Ualerius: Non in corpore mortali, sed in arce celesti certe armatum animum eius uite stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna repellentem, cunctosque uirtutis sue numeros altitudinis sue sinu clausos custodientem. Secundum, libro UII, capitulo de sapienter dictis aut factis: Iam, inquit, Platonis uerbis astricta sed sensu preualens sententia; qui tum demum beatum orbem terrarum futurum esse predixit cum aut sapientes regnare, aut reges sapere cepissent. Tertium, libro UIII, capitulo de studio et industria: Plato ingenii diuini instructus abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque, ut, si ipse Iupiter de celo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia usurus uideretur, Egyptum peragrauit ibique a sacerdotibus eius gentis geometrie multiplices numeros celestium obseruatione numerorum percepit; eo scilicet tempore quo a studiosis iuuenibus certatim Athene Platone doctorem querentibus petebantur.
{Diogene.} Diogenes, philosophus naturalis, nichil in mundo breuiter possidebat. Dicit enim Seneca de eo: Potentior erat Dyogenes Alexandro omnia possidente. Plus enim erat quod Dyogenes nollet accipere quam quod posset tribuere Alexander. Et hoc est quod refert Ualerius, libro quarto, capitulo de abstinentia et continentia, dicens quod Alexander, qui omnia uicit, Diogenis continentiam uincere non potuit. Ad quem cum in sole sedentem accessisset, hortareturque ut si qua uellet beneplacita indicare(t), ait: Rogo ut michi a sole non obstes. Dicitur de Dyogene quod pallio usus sit propter frigus, peram pro cellario, et clauam ob corpusculi fragilitatem habuerit. Beatus quoque Ieronimus de eius continentia sic scribit, libro primo contra Iouinianum: Dyogenis uirtutem et continentiam mors quoque indicat. Nam cum ad Agonem olimpiacum, qui magna frequentia Grecie celebratur, iam senex pergeret, febre in itinere dicitur apprehensus. Uolentibus autem eum amicis aut in iumentum aut in uehiculum tollere, non acquieuit; sed transiens ad arboris umbra, locutus est eis dicens: Abite, queso, spectatum pergite. Hec me nox aut uictorem probabit, aut uictum. Si febrem uincero, ueniam ad Agonem; si uero me uicerit, ad inferos properabo. Fulgentius autem dicit quod Diogenes cum dolore animi torqueretur, et uideret homines ad amphiteatrum concurrentes aiebat: Qualis hominum stultitia currunt spectare feris homines repugnantes, et me pretereunt naturali dolore certantem.
{Anaxagora.} De isto Anaxagora tria mirabilia exempla in memoria retinenda narrat Ualerius. Primum exemplum libro U, capitulo de parentibus qui obitum filiorum forti animo tulerunt. Ait sic Anaxagoras audita morte filii: Nichil michi, inquit, inexpectatum aut nouum nuntias. Ego enim illum ex me natum sciebam esse mortalem. Et subdit Ualerius: Has uoces utilissimis preceptis imbuta uirtus mittit. Quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse procreandos ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi eodemque momento temporis legem dari; atque ut mori neminem solere qui non uixerit, ita ne uiuere aliquem quidem posse qui non sit moriturus. Secundum exemplum, libro UII, capitulo de sapienter dictis aut factis. Interroganti namque cuidam Anaxagoram quisnam esset beatus: Nemo, inquit, ex his quos tu felices extimas, sed eum in illo numero reperies qui a te ex miseriis constare creditur. Tertium exemplum libro UIIII, capitulo de studio et industria: Quali porro studio Anaxagoram flagrasse credimus? Qui cum e diutina peregrinatione patriam repetisset, possessionesque suas desertas uidisset, *Non essem, inquit, ego saluus nisi iste perissent*. Et subdit Ualerius: O uocem perite sapientie compotem. Nam si prediorum potius quam ingenii culture uacasset, dominus rei familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.
{Et Tale.} Tales Milesius fuit unus ex septem sapientibus Grecorum qui in omni sapientia ceteros philosophos excedebant. Hic primus apud Grecos philosophiam adinuenit. Hic enim ante alios celi causas atque uim rerum naturalium contemplata ratione suspexit; quam scientiam postmodum Plato in quatuor diffinitiones distribuit, in arismetricam, scilicet, geometriam, musicam et astronomiam, sicut scribit beatus Ysidorus, secundo libro Ethimologiarum. Huius philosophi habetur illa sancta sententia quam recitat Ualerius libro UII, capitulo de sapienter dictis aut factis in hec uerba: Interrogatus Tales an facta hominum deos fallerent, ait: Nec etiam cogitata. Inducens nos ut non solum manus, sed etiam mentes puras habere uellemus; cum secretis cogitationibus nostris celeste numen adesse credidissemus. Septem uero sapientes sunt isti: Tales Milesius, Pittagoras Miletes, Bias Piareus, Piander Corinthius, Pilon Periandrus, Solon Atheniensis, et Ligurgus. Quorum accipe septem uersus in quibus summe sententie continentur.
*Que casta? De qua mentiri fama ueretur. TALES
Que dos matrone pulcherrima? Uita pudica. PITTAGORAS
Quid stulti proprium? Nec posse et uelle nocere. BIAS
Quid sapientis opus? Cum possit, nolle nocere. PIANDER
Quis diues? Qui nichil cupiat. Quis pauper? Auarus. PILON
Quenam summi boni est? Que mens sibi conscia ueri. SOLON
Pernities hominum quam maxima? Solus altus homo. LIGURGUS*
{Empedocles.} Iste Empedocles fuit antiquissimus philosophus, cuius tres egregias sententias scribit Aristotiles in libro de uegetalibus, dicens: Tria sunt, ut ait Empedocles, in tota rerum uarietate precipua: nobilis affluentie contemptus; future felicitatis appetitus; mentis illustratio. Quorum primo, nil honestius; secundo, nil facilius; tertio, nil ad amborum ademptionem efficacius. Dum fuisset a quodam interrogatus Empedocles cur uiueret, respondit, ut ait Bernardus Siluestris: Uiuo ut astra respiciam. Celum subtrahe, nichil ero.
{Eraclito.} Eraclitus fuit philosophus bene uiuens, qui quotiens prodibat in publicum, considerans circa se multitudinem male uiuentium imo male pereuntium flebat. Sed e contra Tales Democritus deridebat.
{Et Zenone.} Zenon fuit philosophus ystoicus, cuius est illa famosa sententia: Sapientis est non posse turbari. Iste Zenon sibi ipsi manus iniecit ut post mortem felicissimus uiueret, ut ait Lactantius. Beatus enim Augustinus dicit Zenonem et Chrisippum principes ystoicorum fuisse. Cuius Chrisippi, ut ait Seneca, est illa sententia: Sapiens nulla re eget; stulto nulla re opus est; nulla enim re scit uti, sed omnibus eget. De isto Zenone scribit Ualerius, libro tertio, capitulo de patientia, quod cum ipse Zenon esset in contemplanda rerum natura maxime prudentie atque in exercitandis ad uigorem iuuenum animis prontissimus, preceptorum fidem sue uirtutis exemplo mirabili publicauit. Patriam enim egressus, in qua frui secura poterat libertate, Agrigentum miserabili seruitute Falaris obrutum petiit. Tanta fiducia ingenii ac morum suorum fretus, ut sperauerit et tyranno et Falari uesane mentis feritatem a se deripi posse. Postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam consilii salubritatem ualere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis adolescentes cupiditate liberande patrie inflammauit. Cuius rei indicium cum ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo, torquere eum uario cruciatus genere cepit, subinde querens quosnam consilii participes haberet. At ille neque eorum quemquam nominauit et proximum quemque ac fidissimum tyranno suspectum reddidit, increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem, effecit ut subito mentis impulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent. Senis ergo unius eculeo impositi non supplex uox nec miserabilis eiulatus, sed fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit. Fuit et alius Zenon qui, ut scribit idem Ualerius, libro et capitulo ut supra: Cum ab Archo tyranno de cuius nece consilium inierat torqueretur supplicii pariter atque indicandorum gratia sociorum doloris uictor sed ultionis cupidus, esse dixit quod secreto audire eum ualde expediret; laxatoque eculeo, postquam insidiis oportunum tempus animaduertit, aurem eius morsu corripuit, nec ante dimisit quam et ipse philosophus uita et ille tirannus parte corporis priuaretur.
Hic enim Diascorides librum quendam de rerum qualitatibus compilauit. Ideo autor dicit: {accoglitor del quale}.
{Et uidi Orpheo.} Orpheus, sicut scribit Ouidius, X libro Methamorphoseos, et Boetius, tertio De Consolatione, fuit quidam cytharista de Tracia. Est autem Tracia quedam prouincia Grecie. In hac itaque prouincia natus est Orpheus, qui a poetis fingitur fuisse Phebi filius et Caliope; et ideo uates appellatus est. Uates autem aliquando a ui mentis dicitur, ut ait Uarro, et tunc uates tantum ualet quantum sacerdos. Aliquando uates dicitur a uieo, -es, et tunc tantum ualet quantum propheta. Aliquando dicitur a uieo, -es, quod est ligare, et tunc uates tantum ualet quantum poeta. Dicitur itaque Orpheus uates a uiendo, idest ligando, quia carmina sua metris et pedibus ligabat. De quo fabulose dicitur quod cantu uocis et sono cithare non solum homines, sed etiam animalia ad se trahebat, siluas euocabat, et flumina stare faciebat. Hic habuit uxorem Euridicem quam, cum Aristeus quidam pastor amaret, et cum ipsa iacere uellet, fugiens per prata, calcato serpente, interiit et ad inferos properauit. Quam uolens reducere ab inferis, Orpheus modulationibus suis deos celestes placare uoluit, sed nequiuit. Unde ad infernum descendit, et tanta dulcedine infernales deos liniuit, quod concessa est ei uxor, ista conditione, ut non uerteret se retro. Cum uero prope exitum esset, amore allectus flexit oculos retro, sicque uxorem perdidit. Ideo ait Boetius: *Quis legem det amantibus, maior lex amor est sibi*. Quasi dicat: Amor est ita fortis quod nulla lege alia frangi potest. Allegorice uero, sicut exponit Fulgentius in mitologia, Orpheus uir sapiens et eloquens suauitate citare, idest eloquentie, homines brutales et siluestres reduxit ad normam et regulam rationis. Cetera require in Fulgentio.
{Tullio.} Tullius fuit flos et decus romane eloquentie, qui de Arpino traxit originem, que fuit rethorum ciuitas prope Romam, de qua fuit etiam Maximus Ualerius et Titus Liuius, licet quidam dicant ipsum Titum fuisse de Padua. Sed, re uera, ut ait Tullius, non de Padua sed de Arpino fuit, de quo etiam fuit ipse Tullius. Unde in suo epythafio sic habetur:
*Hic iacet Arpinas, manibus tumulatus amici,
Qui fuit orator summus et eximius,
Quem nece crudeli mactauit ciuis et hostis.
Nil agis Antoni scripta deserta manent,
Uulnere perpetuo Ciceronem conficis, at te
Tullius eternis uulneribus lacerat.*
Item alii uersus:
*Corpus in hoc tumulo magni Ciceronis humatum
Contegitur, claro qui fuit ingenio.
Quique malis grauis hostis erat tutorque bonorum
Quo pene indigere consule Roma fuit.
Sed uigili cura detectis hostibus urbem
Supplicioque datis prestitit incolumen.*
Item alii:
*Unicus orator lumenque decusque senatus,
Aspice quo iaceat conditus ille loco,
Ille uel orator uel ciuis maximus idem.
Clarus erat facie, clarior eloquio,
Ac ne quid fortuna uiro nocuisse putetur,
Uiuus in eternum docta per ora uolat.*
Fuit itaque, ut patet, de Arpino, sed Rome educatus et instructus, ad tantam perfectionem deuenit quod fuit consul et summus orator; in qua quidem arte illo tempore studebatur. Fecit autem multos libros, et spetialiter istos: De Officiis, libros tres; De Amicitia, librum unum; De Senectute, librum unum; De Oratore, libros nouem; De Paradoxis, librum unum; De Phylippicis, librum unum; Rethoricorum, libros duos; De Tusculanis, librum unum; Orationum, libros duodecim; Inuectiuarum, libros sex; De Legibus, libros tres; De Fine Boni et Mali, libros quinque; De Natura Deorum, libros tres; De Diuinatione, libros duos; De Fato, libros nouem; De Creatione Mundi, libros nouem; Dialogorum ad Ortensium, librum unum; De Partitione Oronis, libros nouem; De Achademicis, librum unum. Tempore uero sui consolatus, a coniuratione Catelline urbem mirabili sagacitate defendit, sicut narrat Salustius in Catellinario. Unde Lucanus in UIIo:
*Cunctorum uoces Romani maximus autor
Tullius eloquii, cuius sub iure togaque
Pacificas seuus tremuit Catellina secures,
Pertulit,* etc.
Et licet fuerit flos eloquentie romane et urbem in suo consulatu magnifice rexerit, tamen fuit de Roma expulsus et in Gaeta occisus. Unde Ualerius, libro U, capitulo de ingratis, dicit quod quidam qui uocabatur Popilius Lenas, de regione pycena, dum esset accusatus in urbe in causa ualde dubia, fuit adiutus a Tullio ac etiam liberatus. Hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone lesus audacter, Marcum Antonium rogauit ut ad Tullium Ciceronem, qui erat proscriptus in Gaeta, mitteretur ad persequendum ac etiam iugulandum. Impetratisque detestabilis ministerii licteris, gaudio exultans Gaetam cucurrit, et uirum tam amplissime dignitatis iugulum prebere iussit. Ac protinus caput romane eloquentie et pacis clarissimam dextram per summum et securum otium amputauit, eaque sarcina, tanquam opimis spoliis, oneratus, alacer in urbem reuersus est. Neque enim portanti onus scelestum occurrit illud se caput ferre quod pro capite suo quondam perorauerat. Sed inualide ad hoc monstrum sigillandum lictere, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat. Et quia Cicero fuit ita bonus et eloquens, ideo quosdam flores suorum librorum hic proposui inserendos. In Philippicis: Te miror Antoni, quorum exempla imitaris, eorum exitus non pertimescere. Male parata male dilabuntur. Omne malum nascens facile opprimitur; inueteratum uero plerumque fit robustius. In libro De Officiis: Fundamentum primum iustitie est ne alicui noceatur, deinde ut comuni utilitati seruiatur. Fortes et magnanimi sunt illi habendi, non qui faciunt, sed qui propulsant iniuriam. Fortis et constantis animi est non turbari in rebus asperis. Cauendum est ne assentatoribus siue adulatoribus aures patefaciamus, in quo falli facile est. Luxuria, cum in omni etate sit turpis, in senibus maxime est turpissima. Male se res habet cura quod uirtute effici debet; id pecunia tentatur. Omnia ficta tanquam flosculi celeriter decident, nec simulatum quicquam potest esse diuturnum. Qui ueram iustitie gloriam adipisci uoluerit, iustitie fungatur officiis. In libro De Amicitia: Amicitia omnibus rebus humanis preponenda est; nichil est enim tam nature aptum tamque conueniens ad res prosperas uel aduersas. Scipio nichil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum uite diem permanere. Interdum enim dirimitur amicitia contentione, luxuria, uel aliquo commodo, quod idem adipisci uterque non potest. Nulla est excusatio peccati si amici causa peccaueris. Hec lex in amicitia sanciatur, ut neque rogemus res turpes, neque rogati faciamus. Non minoris cure est michi qualis res publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit. Monendi et obiurgandi sepe amici sunt, tali tamen conditione, ut monitio acerbitate et obiurgatio careat contumelia. Caueamus ne nimis cito diligere incipiamus, neque indignos. Digni sunt amicitia in quibus est causa cur diligantur. In libro De Senectute: Nemo tam senex est qui se per annum posse uiuere non putet. Ut contra morbum, sic contra senectutem est obpugnandum; utendum est ergo exercitationibus modicis et tamen cibi et potus adhibendi sunt ut uires reficiantur, non opprimantur. Auaritia senilis quid sibi uelit non intelligo. Quid enim absurdius esse potest, quam quo minus restat uie, eo amplius uiatici querere? Frustra sperat adolescens uiuere uel promictit se diu uicturum; facilius enim in morbos incidit, grauius egrotat, tristius curatur. In his enim melioris conditionis est senex, quia quod sperat adolescens ipse iam consecutus est. Ille uult diu uiuere; iste diu uixit. Mors etiam contingit adolescentibus auersante et repugnante natura; et ideo grauis. Sicut enim poma ex arboribus, si cruda sunt, ui auelluntur, si uero matura et cocta, decidunt; sic uis adolescentibus uitam aufert, senibus maturitas. Non est lugenda mors quam immortalitas sequitur. Sapientissimus quisque equissimo animo moritur, nec eum uixisse penitet, quia ita uixit ut non frustra se natum existimet. In libro De Paradoxis: Sicut in improbo stulto et inerti bene esse non potest, sic uir bonus et sapiens miser esse non potest. Omnis sapiens est liber, omnis stultus seruus. Nunquid ille est liber cui mulier imperat, cui lex imponit, iubet, uel uetatur; ego istum non tantummodo seruum, sed nequissimum seruum appellandum puto, licet ex amplissima familia natus sit. In libro Rethoricorum: Sapientia sine eloquentia parum prodest; eloquentia uero sine sapientia nunquam prodest, sed plerunque nimium obest. In libro Tusculanorum: Stultitie proprium est aliorum uitia cernere, suaque obliuisci. Quemadmodum misericordia est egritudo ex alterius rebus aduersis, sic inuidentia est egritudo ex alterius rebus secundis. Quid dulcius otio licterato? In libro De Natura Deorum: Stulti nec uitare uenientia nec ferre presentia mala possunt. Amicitiam si ad fructum nostrum referimus et non ad illius commodum quem diligimus, non est amicitia, sed mercatura quedam utilitatum suarum: prata, et arua et pecudes. Hoc modo diliguntur eo quod ex eis fructum capiunt. Hominum autem caritas gratuita est. In oratione sua Pro Marcello: Nulla corporis tanta uis est que non ferro et uiribus debilitari frangique possit. Animum uero uincere, iracundiam cohibere, uictoriam temperare, aduersarium non tantum modo iacentem extollere, sed etiam ampliare eius pristinam dignitatem; hec qui fecerit, non ego eum summis uiris comparo, sed simillimum Deo iudico.
{Et Alino.}
{Et Seneca morale.} Seneca fuit philosophus moralis natione yspanus, de quadam ciuitate que dicitur Corduba, cuius nepos fuit Lucanus poeta. Fuit autem adeo moralis et uirtute preclarus quod a Nerone imperatore, discipulo suo, quia sua uitia arguebat, ad eligende necis fuit compulsus arbitrium. Fuit etiam a deo moralis et uirtute preclarus quod a Nerone imperatore, discipulo suo, quia sua uitia arguebat, ad eligende necis fuit compulsus arbitrium. Fuit etiam beati Pauli apostoli uinculo dilectionis adstrictus, ut per epystolas constat, quas sibi mutuo destinarunt, quibus epistolis beatus Ieronimus prouocatus ipsum Senecam in sanctorum cathalogo adnotauit. Et quia fuit ita moralis et bonitate conspicuus, ideo quedam sua dicta notabilia exarabo: Si scirem deos ignoscituros et homines ignoraturos, adhuc dedignarer peccare. Leta afflictio non est afflictio; leta paupertas non est paupertas. Unum exemplum mali multa mala facit. Remisse imperanti melius obeditur. Indiscrete precipit qui nimia uel nimis ardua precipit. Gloriosum genus uindicte est ignoscere, et magni animi est iniurias in summa potestate pati. Magnanimus non est ille qui de alieno liberalis est. Concordet sermo cum uita. Ad summam totius sapientie uolo te esse breuiloquum et rariloquum, et summissa uoce loquentem. Nulla res carius emitur quam que precibus empta est. Prouidi cultoris est colligere poma antequam marcescant. Optimum est mori cum iuuat uiuere. Lex prima sapientie est uelle mori, secunda uero scire mori. Omitte excusationem, nemo peccat inuitus. Lauda parce, uitupera parcius; nam sicut reprehensibilis est nimia laudatio, sic immoderata uituperatio. Quid enim stultius quam in homine aliena laudare? Nemo gloriari nisi de suo debet. Non faciunt meliorem equum aurea frena. In homine laudandum est quod ipsius est: generosus est, laudet parentes; diues est, laudet fortunam; pulcer et fortis est, expectet paulisper et non erit; bene morigeratus est, nunc demum laudasti hominem. Copia ciborum subtilitas impeditur. Si uis amari, ama. Noli decipere, ne decipiaris. Quietissime uiuerent homines si hec duo pronomina tollerentur, meum et tuum. Si ad naturam uiuas, nunquam pauper eris; si ad opinionem, nunquam diues; exiguum enim natura desiderat, opinio uere immensum. Palatum tuum fames excitet, non sapores. Si prudens fuerit animus tuus, tribus temporibus dispensetur: presentia ordina, futura preuide, preterita premeditare. Amicum meum non amo si cum offenderit non corrigo.
{Ypocrate.} Iste Ypocras fuit Grecus, inter medicos summus princeps, qui secundum Galienum in libro De Regimine Acutorum commento libri primi, fuit primus omnium medicorum qui scientiam medicine amphoristice atque ordinarie adinuenit. Nam, licet plures medici ante ipsum fuerint, nullus fuit ante eum qui scientiam medicine ita ordinate et utiliter compilauit. Fecit autem in dicta scientia plures libros, et spetialiter istos: Librum Amphororum, Librum De Regimine Acutorum, Librum Pronosticorum, Librum de Natura Fetus, Librum de Humana Natura, Librum de Lege, Librum de Aere et Aqua. In quibus libris amphoristice uniuersam tradidit scientiam medicine. Est autem amphoris locutio breuis.
{Auicenna.} Hic fuit saracenus yspanicus et, ut dicitur, rex Saracenorum. Fuit autem tempore Auerrois, qui omnes libros Aristotilis commentatus est. Fuit enim iste Auicenna in scientia naturali peritissimus, nec non et in medicinali probatissimus, nam omnes Galieni libros elucidauit; unde se Galieni interpretem attestatur. Fecit enim in medicina librorum plura uolumina, et maxime Librum Canonum, qui continet quinque libros; Librum Canticorum; Librum de Uiribus Cordialibus. In quibus libris homines optime ordinauit.
{Et Galieno.} Galienus fuit de Grecia, et intantum etiam dum uiueret notus in mundo, quod Rome insonuit fama eius. Unde ipse refert in Libro de Interioribus: Fama, inquit, mea diuulgata est Rome, et ab imperatoribus cognitus extiti, non sophisticis rationibus, sed quia ueritatem dilexi. Huic Galieno hoc nomen medicus, quod est omnibus medicis generale, attribuit Auicenna. Nam, sicut cum dicimus prophetam intelligimus Dauid per anthonomasiam, idest per excellentiam, et cum dicimus apostolum intelligimus Paulum, et cum dicimus euangelistam intelligimus Iohannem; et cum dicimus philosophum intelligimus Aristotilem; et cum dicimus poetam intelligimus Uirgilium; ita, cum Auicenna dicit medicum, intelligit Galienum. Fecit autem, ut fertur, a medicis in ipsa scientia medicine plus quam C uolumina, de quibus habentur fere uolumina sexaginta, quorum nomina omitto propter tedia euitanda.
Postquam in superiori cantu autor de primo circulo pertractauit, nunc in isto cantu intendit de secundo tractare. In quo quidem circulo ponit homines luxuriosos qui a quodam uento impetuoso continue, sine requie aliqua, mouentur et agitantur. In introitu autem ipsius circuli dicit se inuenisse Minoem tanquam iudicem et assessorem Inferni; qui quidem Minos culpas examinat, et examinatas executionibus mandat, quia cuilibet peccatori, secundum culpas, locum assignat. Cum autem Dantes in istum circulum descendisset, ait ad eum Minos: O tu qui uenis ad istud hospitium dolorosum, respice qualiter intras, et cuius auxilio tu confidis. Caueas bene ne te ingressus amplitudo decipiat. Tunc Uirgilius: Quare tantum clamitas, inquit, Ne impedias suum fatale iter. Quasi dicat: A fato est sibi concessum, idest a uoluntate diuina (quia quod pagani uocant fatum, christiani diuinam asserunt uoluntatem) ut ante mortem secreta uideat inferorum. Ideo ait in textu: {uuolsi così colà doue si puote / ciò ke si uuole, et più non dimandare}. Assignata autem causa propter quam possunt secure descendere, per istum circulum iter arripiunt, semper ad infima descendendo. Et cum sic ambo descenderent, dicit autor uenisse ad locum omni luce priuatum et omni tempestate repletum. In tali uero loco sic obscuro, sic tempestuoso, dicit carnales homines habitare, qui continue pre doloribus strident, plorant, lamentantur, et diuinam uirtutem blasphemant. Dicit etiam quod cateruatim per illum aerem caliginosum, quemadmodum sturni a uento uoluuntur et agitantur; et sicut grues in isto mundo de se faciunt longas rigas per aerem eiulando, sic ille anime uadunt per illum infernalem aerem semper flendo. Quarum uolatum et conditionem dum Dantes attente consideraret, ait ad Uirgilium: O magister, que sunt ille gentes que in isto nigro aere castigantur? Et Uirgilius ait ad eum: Prima illorum de quibus noua uis scire fuit imperatrix multarum linguarum, que sic ad uitium luxurie fuit fracta, quod fecit in suis legibus licitum quicquid libet. Que autem sit ista, habetur in textu ibi: {Ell'è Semiramis, di cui si legge}. Cuius conditionem et aliorum sequentium ponam cum ad lictere expositionem accedam. Cum uero sic illas animas uolantes respiceret, uidit ibi duas singulari societate coniunctas; quarum fortunam scire uolens, ait magistro suo: O poeta, libenter loquerer illis duobus qui sic insimul uadunt. Et poeta ait ad eum: Respice quod quando erunt magis prope nos, tunc eos exora ut, propter amorem qui eos exagitat atque ducit, ad nos ueniant locuturi. Dantes autem, statim quod uidit locum et tempus secundum preceptum sui magistri, illos benigne rogauit, ut secum loqui aliquantulum dignarentur. Tunc ille anime uolatu celerrimo ad eum descendunt, cum eo dulciter fabulantur, et eorum conditionem atque fortunam suspiriis explicant atque uerbis. Ad quorum uerba tanta compassione motus est Dantes, quod defecit tanquam si moreretur; et tandem cecidit sicut mortuum corpus cadit. Ideo ait ipse in textu: {Et caddi come corpo morto cade}.
{Cingesi con la coda tante uolte.} Per caudam cum qua se cingit in iudicando Minos, accipere debemus intentionem cuiuslibet peccatoris, quia per solam intentionem, et non per operationem, punit diuina iustitia peccatorem. Nam, secundum Aristotilem, si duo homines carnaliter peccant, unus propter concupiscentiam, alter uero propter auaritiam, primus censendus est luxuriosus, sed secundus auarus. Unde beatus Ambrosius: Intentio tua operi tuo nomen inponit.
Istam similitudinem sic expone tu Lucane, qui multotiens parambulas semitas maris. Iste enim locus, in quo carnales homines cruciantur, caret omni luce, ibique homines mugiunt pre dolore, quemadmodum mugit mare tempore tenebroso, quando scilicet uentis contrariis agitatur.
Secundo ponit quod a uento tempestuoso continue agitantur et commouentur.
{Intesi c'a così fatto tormento,} etc. Hic autor de peccatis mortalibus incipit pertractare, quia propter peccata solum mortalia, homo eternaliter condemnatur. Et primo incipit a luxuria, que est primum peccatum descendendo, sed ultimum ascendendo. Sed antequam ad ipsam luxuriam ueniamus, duo breuiter sunt uidenda: Et primo, quid sit peccatum; secundo, quare sunt septem peccata capitalia et non plura uel pauciora. Circa primum nota quod peccatum habet tres diffinitiones: Prima est beati Augustini in libro De Natura Boni et in libro Unde Malum; et est talis: *Peccatum est auersio a bono incommutabili, et conuersio ad bonum commutabile*. Et hec diffinitio data est secundum quod peccatum est in uoluntate. Secunda diffinitio est beati Ambrosii, sic dicentis: *Peccatum est preuaricatio legis diuine et celestium inobedientia mandatorum*. Hec diffinitio tangit peccatum prout est in uoluntate et opere. Tertia diffinitio est beati Augustini, Contra Faustum; ait enim sic: *Peccatum est omne dictum, uel factum, uel concupitum, contra legem Dei*. Et hec diffinitio tangit omnem illam materiam in qua, uel contra quam, peccamus. Et dicitur peccatum quasi ad penam aptum, ut dicit Haymo super Ysaiam. Circa secundum nota quod peccata criminalia siue capitalia, a quibus omnia alia deriuantur, sunt UII, iuxta septenarium quod in homine reperitur. Homo enim componitur ex anima et corpore; sed nos uidemus quod in anima sunt tres potentie, et in corpore quatuor elementa. Iuxta igitur istud septenarium sunt UII peccata capitalia, que ab isto hominis septenario deriuantur. Tria pertinent ad animam, et quatuor ad corpus; quorum primum est superbia, incipiendo a grauioribus. Et est superbia deformitas siue corruptio potentie rationalis, siue obcecatio intellectus. Unde Apostolus, Ad Romanos Io: Obscuratum est insipiens cor eorum. Et Ad Ephesios IIIIo: Tenebris obscuratum habentes intellectum. Quod autem superbia sit excecatio rationis, patet per beatum Gregorium: Tumor, inquit, mentis est obstaculum ueritatis. Et beatus Augustinus, UII libro Confessionum: Tumore mentis mee Domine, separabar a te et nimis inflata facies mea claudebat oculos meos. Hec potentia data est anime ad Deum cognoscendum, sed cum obcecata fuerit, Deum uidere non potest. Secundum peccatum est inuidia, que est deformitas siue corruptio potentie concupiscibilis, que potentia data est anime propter bonum appetendum, secundum Augustinum, et Boetium in libro De Consolatione: Insita est, inquit, mentibus nostris naturaliter ueri boni cupiditas, sed ad deuia falsus error adducit. Cum ergo amor boni sit in potentia concupiscibili, odium boni, quod est inuidia, erit in ipsa eadem potentia, quia opposita sunt in eadem, ut dicit Phylosophus. Et est inuidia prima ex superbie filiabus, quia ex eo quod aliquis appetit aliquid sibi singulariter, hoc idem inuidet alii, ut dicit beatus Gregorius. Tertium peccatum est ira, que est deformitas siue corruptio potentie irascibilis, que potentia data est anime ad uitia detestanda, non uirtutes. Ex ira nascitur turbatio mentis, que triplex est: Prima, cum quis irascitur uel turbatur contra uitia, et hec perturbatio est meritoria; Psalmista: Zelaui super iniquos, pacem peccatorum uidens. Hec perturbatio non solum conceditur, sed precipitur. Psalmista: Irascimini et nolite peccare; idest, cum sic irascibimini, non peccabitis. Secunda est cum quis irascitur subito, sed in ira non perseuerat; de qua Apostolus: Sol non occidat super iracundiam uestram. Ista subita animi perturbatio est permissa, quia sine subitis motibus animi presens hec uita non ducitur; quia, ut ait beatus Ieronimus: Qui nulla animi perturbatione mouetur, ut simpliciter dicam, uel Deus uel lapis est. Et Tullius, in libro De Amicitia: Si cadit in sapientem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo extirpatam humanitatem arbitremur, etc. Et sequitur: Quid enim interest, motu animi sublato, non dico inter hominem et pecudem, sed inter hominem et truncum aut saxum? Tertia uero mentis perturbatio est cum quis irascitur contra bonum, de qua prima canonica Iohannis primo: Qui odit fratrem suum homicida est, uel cum subitus ire motus diu in homine perseuerat, et tunc talis uertitur in odium. Unde beatus Bernardus: Odium est ira inueterata. Hec tria uitia, scilicet superbia, que deformat in anima uim rationalem, inuidia, que deformat uim concupiscibilem, et ira, que deformat uim irascibilem, dicuntur uitia spiritualia, que, ut dicit beatus Gregorius, sunt minoris infamie et maioris culpe.
Sequuntur peccata carnalia, que sunt quatuor: quorum primum est accidia, que oritur ab elemento terre; nam melon Grece, terra uel nigrum Latine, inde melancolici, qui magis sunt accidiosi. Et licet accidia peccatum carnale dicatur quia procedit a corpore, tamen, quia medium est inter tria et tria, et medium sapit naturam extremorum, ut dicit Philosophus, dicendum est uitium anime et corporis; quia ut ait beatus Augustinus: Licet accidiosus nichil operis exterius faciat, tamen sub cordis sui pondere uehementer desudat. Unde accidia est molestia anime et corporis; corrumpit enim utrumque. Unde Salomon: Ad tristitiam festinat mors; et iterum: Spiritus tristis exiccat ossa. Secundum peccatum est auaritia, que oritur ab elemento terre, que frigida est et sicca. Unde senes in quibus calor et humor naturalis deficit maxime sunt auari. Unde beatus Ieronimus: Cum cetera uitia in homine senescant, sola auaritia iuuenescit. Tertium peccatum est gula, que oritur ab elemento ignis et aque. Ignis enim calidus est et siccus, et fames est appetitus calidi et sicci, ut dicit Philosophus. Aqua autem est frigida et humida, et sitis est appetitus frigidi et humidi, ut dicit Philosophus. Quartum peccatum est luxuria, que oritur ab elemento aeris et aque. Hec enim duo elementa cum sint media, magis sunt temperata, et magis sunt de substantia sanguinis de quo est genitura corporis humanis. Quod autem luxuria ortum habeat ab aqua et aere, patet per Diuinam Scripturam. De primo, Genesis XLIIII: Ruben effusus est sicut aqua. De ii Ecclesiastici 9: Caue ne sanguine tuo labaris in peccatum. Et sic patet quare sunt tantum UII peccata criminalia siue capitalia.
Cum igitur autor uelit de istis UII tractare, incipit a minori, scilicet a luxuria. De qua tria breuiter sunt uidenda: Primo, quid sit; secundo, que et quot mala ex inde proueniant; tertio, de spetiebus eius. Quantum ad primum: Luxuria est, ut ait beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei, libido que est in genitalibus. Uel aliter: Luxuria est de immundis cogitationibus et desideriis descendens lubrica et effrenata mentis prostitutio. Quantum ad secundum, nota tria mala que principaliter facit, que in isto uersiculo continentur: Tollit opes, famam, sensum, uiresque libido. Primo, tollit opes: Prouerbiorum XXUIIII: Qui nutrit scortum perdit substantiam suam. Exemplum de filio prodigo qui luxuriose uiuendo consumpsit suam substantiam, ut habetur Luce 19: Secundo, tollit famam; nam, ut ait beatus Gregorius: Luxuria est minoris culpe sed maioris infamie. Et quia maioris est infamie, ideo magis fit in occulto; nullum enim peccatum ita querit latebras sicut istud. Unde ait Iob: Oculus adulteri obseruat caliginem. Tertio, tollit sensum et uires; luxuria enim, ut dicit beatus Ysidorus, carnem frangit, et fractam ducit celerius ad senectam. Dicunt enim medici quod id in quo maxima est delectatio est maxima nature consumptio. Et ratio huius est: In genitura enim, secundum Philosophum, fit decisio ex omnibus iuncturis et uenis et musculis. Unde dicit quidam philosophus quod plus debilitat corpus unus coitus quam due minutiones; et ratio huius est quia cerebrum perturbat et minuit. Nam secundum naturales, semen est sanguis purissimus descendens a cerebro, qui per colationem uenarum albescit. Unde illi qui immoderate luxurie deseruiunt fatui fiunt, ut patet in Salomone, qui cum esset senex, stultus factus est, et deprauatum est cor eius per mulieres ut sequeretur deos alienos. Quantum ad tertium nota quod U peccata a luxuria oriuntur: Primum est fornicatio, secundum est adulterium, tertium est defloratio siue stuprum, quartum est incestus, quintum est peccatum contra naturam. Que autem sint ista peccata et unde dicantur, breuiter uideamus. Fornicatio est duplex: alia est enim spiritualis, alia corporalis. Spiritualis fornicatio, large sumpta, comprehendit omne peccatum mortale, ut in Psalmista: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te. Stricte uero sumpta est ydolatria, ut ibi: Fornicati sunt cum diis alienis. Corporalis uero fornicatio, large sumpta, est omnis illicitus actus carnis; stricte uero sumpta, est peccatum quod committit cum soluta solutus. Et dicitur fornicatio, quasi forme necatio. Necat enim animam, que est forma corporis, secundum Philosophum, uel necat formam, idest pulcritudinem corporis: formos enim Grece, Latine pulcrum; inde formosus, idest ualde pulcer. Unde sponsa in Canticis: Nigra sum, sed formosa. Uel dicitur fornicatio a fornice, qui est arcus triumphalis, et solet erigi in uictoriis. Unde Salomon in Prouerbiorum 28: Rex sapiens incuruat super impio fornicem. Ad cuius similitudinem solent fornicatores sibi erigere tentoria, ut delectabilius peccent. Secunda speties luxurie est adulterium. Et est adulterium peccatum quod committitur in alienam uxorem uel in alienum maritum; et dicitur adulterium quasi ad alterum ire, eo quod uir uel uxor diuidant se et uadant ad alios, qui prius erant una caro, ut dicitur Genesis 2o: Erunt duo in carne una. Uel dicitur adulterium quasi uiolatio thori, quia in isto peccato uiolatur thorus et copula maritalis. Tertia speties dicitur defloratio; et est defloratio peccatum quod committitur in uirginem, et dicitur defloratio quasi floris ablatio, uel floris corruptio. Tollitur enim uel corrumpitur in isto peccato flos pudicitie uirginalis. Uel secundum canonones sic dicitur stuprum, idest stupor; magnus enim stupor est uirginem deflorare, que quidem reparari non potest. Unde beatus Ieronimus: Cum cetera possit Deus, non potest de corrupta facere incorruptam. Licet enim Magdalenam glorificauerit, non tamen ei abstulit quin peccatrix fuerit. Quarta speties dicitur incestus, et est incestus peccatum quod committitur in consanguineum uel consanguineam. Et dicitur incestus quasi incista, ab in quod est contra et cista, idest in cistam, prohibitam introire. Quinta speties est peccatum contra naturam, quod committitur quatuor modis: primo inter masculum et masculum; secundo inter feminam et feminam; tertio inter masculum et feminam; quarto inter hominem et bestiam. Et dicitur contra naturam, quia in qualibet spetie huius peccati natura impeditur ne multiplicetur, secundum preceptum Dei: Crescite et multiplicamini, et replete terram.
{Che la ragion sommetton al talento.} Homo enim carnalis rationem subicit uoluntati: qua ratione subiugata, homo, qui prius erat rationalis, efficitur totus carnalis, idest bestialis, admodum bestie que carnaliter uiuit.
{L'altr'è colei che s'ancise amorosa.} Ista fuit Dido, filia Beli, non illius Beli qui fuit pater Nini regis, sed alterius Beli, illius scilicet qui fuit filius Agenoris. Hec Dido habuit fratrem regem, nomine Pigmalionem, qui dedit eam in uxorem Sicheo regi Tyri. Sed postquam Pigmalion interfecit cognatum suum, cupiditate potiundi regni, ad admonitionem uiri sui qui sibi in somnis apparuit, accepit Cyneres sui uiri et thesaurum incomparabilem et cum multitudine puerorum suorum in Affricam transmeauit, ibique urbem Cartaginem condidit. Applicantem autem Eneam ad litora sua benigne recepit, ipsumque in uirum accepit, et eius amore uulnerata, quia Eneas contradicente Didone recessit, se propriis manibus interfecit, ut libro quarto Eneydorum scribit Uirgilius. Sed beatus Ieronimus in primo libro Contra Iouinianum dicit quod Dido se interfecit amore casto et non amore polluto. Ait enim sic: Dido soror Pigmalionis multo auri et argenti pondere congregato, Affricam nauigauit, ibique urbem Cartaginem condidit. Et cum a Iarba rege Libie, in coniugium peteretur, paulisper distulit nuptias donec conderet ciuitatem. Que non multo post extracta in memoriam mariti quondam Sichei, pira maluit ardere quam nubere. Casta mulier Cartaginem condidit, et rursum eadem urbs in castitatis laude finita est. Nam Astrubalis uxor capta et incensa urbe cum se cerneret a Romanis esset capiendam, apprehensis ex utroque latere paruulis filiis, in subiectum domus sue deuolauit incendium. Hucusque Ieronimus.
{L'altra è Cleopatra luxuriosa.} Cleopatra, ut in Sacra Pagina inuenitur, fuit regina Egypti, quam Ptholomeus frater eius in uxorem accepit, ut scribit Ualerius libro 9, capitulo de luxuria, dicens: Quid huius Ptholomei nequitia nequius? Sororem enim suam natu maiorem comuni fratri nuptam sibi nubere coegit. Postea deinde filia eius per uim strupata filiam ipsam dimisit, ut uacuum locum nuptiis puelle faceret. Huic enim Cleopatre Ptholomeus frater eius atque maritus communem filium nomine Menephiten membratim dilaceratum obtulit tanquam munus, ut scribit idem Ualerius eodem libro, capitulo de crudelitate, dicens: Iterum Ptholomeus emergit paulo ante libidinose amentie teterrimum exemplum. Idem est inter precipua crudelitas indicia referendus. Quid enim hoc facto truculentius? filium suum nomine Menephiten quem ex Cleopatra, eadem sorore et uxore, sustulerat, liberalis forme, optime spei puerum, in conspectu suo occidi iussit; protinusque caput eius et pedes precisos et manus in cistam clamide opertos pro munere natalitio matri misit, perinde quasi ipse cladis, quam illi inferebat, expers, ac non infelicior, quod in omni orbitate Cleopatram miserabilem cunctis, se inuisum reddiderat. Adeo ceco furore summa quoque efferuescit crudelitas, cui monumentum ex se ipsa reperit: nam cum animaduertit quanto suo odio patria teneretur, timori remedium scelere petiuit quoque tutius plebe trucidata regnaret, frequens iuuentute gymnasium armis et igni circundedit, omnesque, qui in eo erant, partim ferro et partim flamma necauit. Hucusque Ualerius. Re uera ista fuit crudelissima et luxuriosissima omnium feminarum. Omnes enim Romanos principes Egyptum intrantes, ad sui luxuriam prouocabat, et hoc non solum propter suam concupiscentiam explendam, sed etiam quia mortem orientalium moliebatur regum ut ipsis mortuis ipsa sola cum Romanorum fauore regnaret. Diuum siquidem Iulium Cesarem, dum Egyptum intraret, ad sui concupiscentiam intantum Cleopatra inflammauit, quod illud prouerbium ore diuino promebat, sicut legitur in Policrate: In bello corpora gladiis, in pace uoluptatibus uulnerantur. Et subitur ibidem: Senserat gentium triumphator uoluptatem nullo alio modo tam facile superari posse quam fuga, eo quod ipsum qui gentes domuerat, uenereis nexibus innodauit Cleopatra mulier impudica. Tandem Cesar Augustus intrans Egyptum, dum ipsa ornatu impudico ei obuiam ueniens ipsum sua pulcritudine inflammare ad luxuriam conaretur, ipsam despexit. Qua propter, uidens se ipsam ab Augusto contemptam, mortem uoluntariam ipsa subiuit, ut dicetur infra in tertia cantica, cantu UI.
{Uidi Pari.} Iste Paris fuit binomius, nam uocatus est Paris et Alexander. Iste enim fuit Priami regis filius et Hecube regine troyane, de quo Paride unam mirabilem fabulam composuerunt antiqui poete. Sed re uera, si ipsa fabula allegorice exponatur, non fabula a poetis ficta siue composita, sed uera prophetia siue parabula a sanctis prophetis conscripta et a Sancto Spiritu inspirata reputabitur a lectore. Dicunt enim, immo fingunt poete, quod dum ipse Paris esset in Yda troyana et solus esset in camera sua, fuit sibi proiectum unum pomum aureum incomparabiliter pretiosum. Quo proiecto, tres dee mirabiliter pulcre ad ipsum Paridem de celo uenerunt: Iuno scilicet, et Uenus, atque Minerua; unaqueque ipsum rogando ut ipsum pomum sibi liberaliter condonaret, et si hoc liberaliter faceret, quelibet eidem Paridi in munere ualde munifico responderet. Iuno enim ait sibi: Ego, ut nosci, sum dea diuitiarum. Si istud igitur pomum michi dederis, thesauros innumerabiles et diuitias tibi dabo. Post Iunonem Uenus alloquitur Paridem in hoc modum: Cum amoris dea et colar et dicar, et a meis sagittis atque uulneribus nullus se possit abscondere, si michi pomum dederis, dabo tibi in uxorem Helenam, Grecorum pulcerrimam omnium mulierum. Dehinc ait Minerua: Cum sim dea sapientie et de capite Iouis nata, si pomum michi elargiri uolueris, dabo tibi sapientiam, qua mediante non solum terrena sed et celestia, ipsumque etiam Iouem, de cuius capite nata sum, sine difficultate cognosces. Tunc Paris, allectus pulcritudine Elene et abiecta sapientia atque diuitiis, Ueneri pomum dedit.
Allegoria uero istius fabule talis est: Paris enim tenet figuram cuiuslibet hominis; quilibet enim homo, quia ad ymaginem et similitudinem Dei factus est, Paris dicitur, idest par Deo. Pomum autem aureum est liberum arbitrium, incomparabiliter pretiosum. De quo thesauro ait poeta:
*Non bene pro toto libertas uenditur auro;
Non sit alterius qui suus esse potest.*
Per istas uero tres deas accipimus tres uitas in quibus se occupat uniuersa gentium multitudo. Nam per Iunonem uitam actiuam accipimus, per Mineruam uitam contemplatiuam, per Uenerem autem uitam uoluptuosam atque delitiosam. Per Iunonem dico accipimus uitam actiuam, nam Iuno pro dea diuitiarum accipitur a poetis. Habet enim ipsa bona temporalia congregare, et hoc secundum paganos. Secundum uero christianos, uita actiua habet ipsa bona temporalia dispensare. Per Mineruam autem, que est dea sapientie, et de capite Iouis a Grecis fingitur esse nata, accipimus uitam contemplatiuam, qua mediante cognoscimus Deum et substancias separatas. Per Uenerem uero, matrem cupidinis atque ioci, uitam uoluptuosam accipimus, siue carnalem. Igitur Paridi tres iste dee apparent, quelibet suum pomum aureum appetendo, dum quelibet istarum trium uitarum ad se conatur liberum hominis arbitrium inclinare. Et hoc est quod dicitur a Deo ipsi homini in suo proprio arbitrio constituto: Ecce ignem et aquam apposui tibi ad quod uolueris extende manum tuam. In arbitrio hominis est flectere suum arbitrium siue ad actum uite actiue, siue ad actum uite contemplatiue, siue ad actum uite uoluptuose. Paris autem, tenens figuram hominis in libero arbitrio constituti, dat pomum aureum Ueneri, dum liberum flectit arbitrium non ad bene agendum, non ad Deum contemplandum, sed ad carnalia exercendum. Et ideo mare transnatat, in Greciam applicat, et Helenam amat; amatam autem per uiolentiam rapit, cum rapta in patriam redit; unde bellum decennale consurgit.
{Tristano,} etc. Iste Tristanus fuit mirabiliter filocaptus: unde cum ista multitudine hic ab autore ponitur. Cuius Tristani gesta non explico, quia sunt omnibus quasi nota; nam note sunt hystorie que in illo libro leguntur qui uulgo Rotunda Tabula nuncupatur.
Utitur hic autor similitudine columbarum, que quando audiunt desideria filiorum piulantium et cibum unde pascantur expectantium, statim uolatu celerrimo descendunt ad eos; tali itaque similitudine et forma predicti ad uocem Dantis exiuerunt de acie ubi est Dido et uenerunt ad eos, cum eis affectuosissime locuturi.
{Quanti dolci penseri, quanto disio / menò costoro al doloroso passo!} Uere omnis dulcedo et omnis delectatio que in actu uenereo prelibatur, in amaritudinem conuertitur et dolorem. Unde Salomon in Prouerbiis: Fauus distillans labia meretricis, nouissima autem illius amara quasi absinthium. Et beatus Ieronimus: Uoluptas presens non satiat, futura cruciat, preterita non delectat.
Postquam in superiori cantu autor de secundo circulo pertractauit, in quo carnales homines puniuntur, nunc in isto cantu intendit de tertio circulo pertractare; in quo ponit homines gulosos, et penam describit que magis competit eis. Ingrediens autem istum tertium circulum, dicit quod in introitu ipsius inuenit quendam canem qui habebat tria capita, qui cum omnibus tribus super illas animas canine latrabat. Et antequam per circulum uadat, duo ponit: primum est qualitas pene istius circuli; secundum est conditio istius canis. Quantum ad primum, describit penam per istum modum: quod ibi est pluuia eterna, frigida, atque adeo grauis quod nec regula nec qualitas ibi modo aliquo innouatur. Et ad maiorem declarationem istius pluuie, dicit quod ibi sunt tria que maximam generant tempestatem, scilicet grando grossa, aqua turbulenta, ac etiam nix. Quantum ad secundum, dicit quod ille canis habet tria capita, oculos rubeos, os unctum atque crudele, uentrem largum, et manus ungulatas, cum quibus laniat spiritus, deglutit, et lacerat. Propter istam uero tempestatem illi spiritus qui ibi puniuntur ululant uelut canes, et ut unum latus a tempestate defendant, aliud latus obiciunt tempestati et per istum modum sepe sepius se uoluunt in miseras tempestates. Sed quando Cerberus de descensu eorum aduertit, iracunda totus plenus, contra eos aperuit ora et dentibus subsannauit. Tunc Uirgilius manus suas terra compleuit, ipsamque in eius fauces iniecit. Et dum ille dyabolicus canis circa deuorationem intenderet, ambo ad infima descenderunt. Cum uero illum circulum peragrarent, dicit autor quod omnes anime per terram sub tali tempestate iacebant, et nulla se breuiter erigebat preter unam; que quando uidit iuxta se Dantem, statim ad sedendum celeriter se erexit, et ait ad eum: O tu qui transis per istum infernum, recognosce me, si scis; tu prius fuisti factus quam ego consumptus. Et Dantes ad eum: Angustia quam tu habes forsitan te abstrait de mente mea, adeo quod nunquam recolo te uidisse. Sed dic michi quis es tu qui in tam dolenti loco es positus, et ad talem penam subiectus, quod si alia maior est, nulla tamen est magis displicibilis seu grauis. Tunc illa anima se manifestauit autori per tria signa: Primo per ciuitatem unde fuit oriunda, ibi: {La tua città, ch'è piena / d'inuidia}, etc. Secundo, per nomen suum, ibi: {Uoi cittadini mi chiamaste Ciacco}. Tertio, per culpam quam commisit in mundo, et propter quam damnatus est in Inferno, ibi: {per la dannosa colpa de la gola, / come tu uedi, a la piogia mi fiacco}. Postquam uero cum isto Ciacco de quibusdam que in lictera exponentur locutus est autor, ab eo recessit et in septimum circulum de isto UIo descendit. Ideo ait autor in textu: {Noi agiramo a tondo quella strada, / parlando più assai ch'i' non ridico: / uenimmo al punto doue si digrada: / quiui trouamo Pluto, il gran nimico}.
{Al tornar de la mente, che si chiuse,} etc. In superiori cantu dicit autor quod, audiens infortunatum amorem illorum duorum qui erant singulari societate coniuncti, tanta fuit pietate commotus quod defecit uelut adeo moreretur, et cedidit in mente sua propter dolorem quem sensit, sicut mortuum cadit corpus. Nunc autem in isto cantu dicit quod mens sua, que ita propter pietatem defecerat, ad sui status rectitudinem est reuersa, dicens: {Al tornar de la mente, che si chiuse}. Et est continuatio ad precedentia. Et dum sic in se ipsum reuersus est, uidit in isto tertio circulo noua tormenta et nouos ibidem pariter tormentatos. Que quidem tormenta enumerando declarat, dicens: {I' son al terzo cerchio, de la pioua / eterna}, etc. Ubi est notandum quod, quemadmodum in hac uita gulosi loca amena et omnia que possint gulam delectare desiderant, ut sunt cibi delicatissime preparati, prata, fontes et uiridaria, et odio atque fastidio habent tam cibos non bene paratos quam loca non bene apta, ac etiam pluuiam, fumum, uentum, et malum tempus, ita e contrario in Inferno habent penuriam omnis cibi et omnis potus, et habent loca tristia plena continua pluuia, continuo uentu, et continua aque turbide tempestate, grandinis etiam atque niuis.
Uolens autor demonstrare quomodo et qualiter quieuerunt latratus illi terribiles quos Cerberus super animas damnatas emittit et tum magis super eum emisit, dicit quod quemadmodum canis, dum latrat, si proiciatur in os eius aliquod frustrum panis, statim quietatur, intendens solummodo ad cibum quem dentibus conterit deuorandum, sic Cerberus, postquam Uirgilius terram in eius ora proiecit, statim siluit a latratu. Per hoc innuens quod gulosus nisi proiectum fuerit aliquid in os eius, ut ait Propheta, sanctificat super eos bellum.
In hoc notabili euidenter apparet quomodo angustie deformant hominem a statu pristino consueto in tantum quod dum uidetur a notis recognosci non potest.
Uult hic dicere autor quod, licet alia peccata sint maiora quam gula, tamen nullum est ita displicibile et ita uituperabile. Nam gula de homine rationali facit totaliter bestialem. Et hoc manifeste apparet in ira Dei qua exarsit contra primos parentes, quando propter peccatum gule fecit eis tunicas pelliceas, dicens yronice: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis. Quasi diceret: Ecce Adam, qui Deo uoluit similari, factus est uelut animal brutum; et hoc demonstrat indumentum quod consui super cutem suam.
In hoc notabili demonstratur quantum sit uile et displicibile gule peccatum, quia licet alia uitia sint maiora, nullum tamen reddit hominem ita uilem. Et ideo Seneca: Quosdam uentri obedientes loco animalium numeremus, non hominum.
Circa peccatum gule quatuor utiliter inuestigare ualemus: Primo, quid sit peccatum gule; secundo, quot sunt speties eius; tertio, quot modis in gula peccatur; quarto, quid facere debemus dum comedimus ne in peccatum gule cadamus. Circa primum sciendum est quod gula est immoderatus edendi et bibendi appetitus. Uel aliter: gula est immoderata qualiumcunque ciborum hyantis concupiscentie satisfactio. Et ideo, quia modum et mensuram non habet, merito ab autore damnosa culpa uocatur. Tauri enim, secundum beatum Ieronimum, paucorum iugerum pascuis aluntur; una silua pluribus elefantis sufficit. Homo uero mari et terra satiari non potest. Nam, ut manifeste uidemus, omnes pisces maris, fluuiorum, lacuum, et stagnorum, omnes uolucres aeris, omnes bestias agri, omnes feras siluarum, omnes herbas et fructus terre et quicquit terra alimentorum gignit, gula hominis uorat pariter et consumit. Circa secundum nota quod sex sunt gule speties: Prima speties est ebrietas; et est ebrietas, ut dicit beatus Ambrosius, uile sepulcrum rationis, et subdit: Quid enim aliud est quam spontaneus furor? Cum quo concordat Seneca dicens: Ebrietas est uoluntaria insania. Patet ergo per istas diffinitiones quod ebrietas tollit de anima ymaginem Dei, que rationali potentie est impressa, aufert usum rationis et infatuat eam, et ideo hominem assimilat bestiis, ut nec discretionem habeat nec uerecundiam. Ecclesiastes 3o. Ostendit Dominus de filiis hominum quod similes sunt bestiis. Secunda speties gule est mentis ebetudo, quia gula tollit acumen ingenii, quia ex multa fumositate cerebrum perturbat. Ieronimus, in libro de uita et honestate clericorum: Uenter pinguis non gignit tenuem sensum. Tertia speties est uoracitas, que transit mensuram edendi, et modum quem in se ipso reprehendit; Ecclesiastes UIIo: Quis ita uorabit et delitiis affluet ut ego, sed qui deuorant deuorabuntur, secundum Ieremiam XXXo; quoniam illorum finis est infernalis uorago. Quarta speties est languor, idest humorum distemperantia ex superfluitate proueniens, quia in multis escis non deerit infirmitas, ut habetur Ecclesiastici XXXUIII. Et poeta: Languorem peperit cibus imperfectus ab herculis ardentis stomaco. Quinta speties est obliuio, que est preteritorum immemoratio. Gulosus enim et ebriosus multotiens nescit uespere quid fecit in mane. Genesis XLo: Pincerna pharaonis oblitus est interpretis sui. Sexta speties est crapula, que est ciborum indigestio uel eorundem deiectio. Secundum enim Ysidorum XXo libro Ethymologiarum: Crapula est immoderata uoracitas, quasi cruda epula, cuius cruditate grauatur cor, et stomacus indigestus efficitur. Unde ex ipsa crapula multi infirmantur et moriuntur. Ecclesiastici XXXUII: Propter crapulam multi perierunt, et qui abstinens est adiciet uitam. Plures enim occidit cibus et potus quam gladius, secundum Almansorem. In huius figura dicit autor in textu de gulosis:
{Urlar li fa la piogia come cani;
de l'un de' lati fanno a l'altro schermo;
uolgonsi spesso i miseri profani.}
Nam ex istis spetiebus gule consequuntur homines uiscerum tortiones et membrorum dolores, unde sequuntur dolorosi clamores. Circa tertium nota quod in peccatum gule U modis incurrimus, quos ponit beatus Gregorius in Moralibus, quique in hoc uersu comprehenduntur: *Prepropere, laute, nimis, ardenter, studiose*. Primus modus est horam prandendi preuenire; ideo dicit prepropere. Unde Ionatas, filius regis Saulis, sententiam mortis meruit, quia gustauit mel ante tempus constitutum edendi. Ideo Ecclesiastes X: Ue terre cuius rex puer est, et cuius principes mane comedunt. Terra est ipse homo, cuius rex est ipsa ratio. Principes uero eius sunt U sensus, qui uoluptatem suggerunt, et necessitati intendunt, ut dicit Gregorius. Secundus modus est cum quis delicate cibaria querit. Ideo dicit laute: Hoc modo peccauit diues epulo, qui epulabatur quotidie splendide, ut habetur Luce XUIo. E contra dicit Seneca: Palatum tuum fames excitet, non sapores. Tertius modus est cibi nimietas. Ideo dicit nimis. Hoc uitio Sodoma maculata fuit, de qua dicitur Ezechielis XUIo: Hec fuit iniquitas Sodome, saturitas panis et otium. Ubi dicit Gregorius: Sodoma salutem perdidit, quia cum superbie uitio mensuram moderate refectionis excessit. Ieronimus: Pluuia illa oportuna est, que sensim descendit. Subitus autem et nimis preceps hymber terram subuertit, et similiter nimius potus nocet. Quartus modus est auiditas comedendi; ideo dicit ardenter. Hoc redarguitur in Exau, qui pre fame se iam morientem reputauit dicens, ut habetur Genesis 69: En morior. Gregorius: Exau primogenitorum gloriam perdidit quia magno estu lenticulam concupiuit. Contra quod dicitur Ecclesiastici XXXUI: Noli esse auidus in omni epulone. Quintus modus est studiositas, que pertinet ad solicitudinem et curiositatem cibos preparandi. Ideo dicit studiose. Pro quo peccato redarguunt filii Heli, qui ut habetur primo Regum UIIo: Carnem crudam rapiebant a populo ut eam sibi delicatius prepararent. De tali studio dicit beatus Ysidorus: Tota die epulas ruminant, qui ad explendam gulam uespere delitias parant. Et sic patet tertium. Circa uero quartum et ultimum est sciendum quod XU nos habere oportet in mensa si in gula peccare nolumus. Que in his uersibus continentur:
*Sit timor in dapibus, benedictio, lectio, tempus,
Sermo breuis, uultus hillaris, pars detur egenis;
Absint delitie, detractio, crapula, murmur,
Ebrietas, nimius affectus, et hystrionatus;
Finitoque cibo reddatur gratia Christo.*
Ista XU autoritate sunt Sacre Pagine fulcienda. De primo Ecclesiastici 9: In timore Dei sint tibi et conuiuia. De secundo habetur in Euangelio: Benedixit et fregit. De tertio, Gregorius super Iob, primo, ubi Iob orauit pro filiis suis conuiuantibus, ait: Semper solet epulas comitari loquacitas et uoluptas. Ideo contra loquacitatem est silentium, contra uoluptatem uero lectio, que docet abstinentiam. De quarto admonemur in Actibus Apostolorum: Oram prandii non preuenire; intellige absque necessitate. De Uo ait Cato: Pauca in conuiuio loquere. De UIo ait Paulus ad Corinthios 9o: Hyllarem datorem diligit Deus. Et Ouidius: Super omnia uultus accessere boni. De UII, Esdre UIII: Comedite pinguia et bibite uinum et mittite partes eis qui non habent. De UIIIo, Ecclesiastes X: Uescendum est ad reficiendum non ad luxuriandum. De UIIIIo ait Augustinus:
*Si quis amat dictis absentum rodere famam,
Hanc mensam indignam nouerit esse sibi.*
De Xo, Luce XXI: Attendite ne grauentur corda uestra crapula et ebrietate. De XIo, Ecclesiastici tertio: In nequissimo pane murmurabit ciuitas. De XIIo, Paulus ad Effeser, U: Nolite inebriari uino in quo est luxuria. De XIIIo, Ecclesiastici XXXUIII: Non te effundas super omnem escam . De XIIIIM, Esodi XXXUII: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere, idest ydolum adorare. Nam hystriones pascere uel ystrioniter uiuere est demonibus immolare. Ieronimus: Paria sunt demonibus sacrificare et hystrionibus dare. De XUM uero et ultimo, habetur in Psalmo: Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum, etc.. Et sic patent quatuor superius requisita. Sed quia dubitabile est an liceat conuiuare propter peccatum gule, sciendum quod quatuor de causis conuiuia fiunt. Prima est causa misericordie; secunda causa beniuolentie; tertia causa mercimonii; quarta causa lasciuie. Circa primum nota quod conuiuia fiunt aliquando causa misericordie, et de hoc habetur Luce quarto: Cum facis prandium uoca pauperes, claudos, et debiles, et tale conuiuium tunc est meritorium uite eterne. Unde sequitur in autoritate premissa et habebis mercedem in celo. Circa secundum nota quod conuiuia aliquando fiunt causa beniuolentie amicorum, scilicet cum quando inuitat quis amicos et parentes, et tunc tale conuiuium, si fiat causa amicitie uel parentele, est indifferens. Si autem fiat propter pacem et concordiam, tunc est meritorium, ut dicit Augustinus super epistulam ad Corinthos. Circa tertium nota quod conuiuia aliquando fiunt causa mercimonii, ut homo sic remuneretur, et tunc est indifferens, sicut Balthassar, rex Babillonie, fecit conuiuium optimatibus suis, ut habetur Danielis Uo. Circa quartum uero et ultimum nota quod conuiuia aliquando fiunt causa lasciuie, ut mali uitia sua et loquantur et expleant; tale conuiuium meritorium est pene eterne. Ideo monet Salomon in Prouerbiis: Noli esse in conuiuiis potatorum nec in commessationibus eorum qui carnes conferunt ad uescendum. Glosa: Illi carnes conferunt ad uescendum qui in conuiuiis conferunt uitia proximorum.
Hoc est dicere, ista pars Nigrorum per longum tempus regnabit, tenendo frontes erectas more regnantium, et aliam partem, scilicet Alborum, tenebit pondere graui depressam tanquam omnino deuictam, dato sic quod exinde dedigneris et plores; et hoc dicit quia ipse erat de parte Alborum, que fuit postea una cum ipso pariter expugnata.
Ad secundam uero interrogationem dicit quod in ciuitate Florentie non sunt nisi duo iusti, ibi: {Iusti son due, ma non ui sono intesi}; quorum nomina non declarat. Sed nos istos duos iustos intelligere possumus primum Dantem, autorem istius altissime et profundissime Comedie, secundum uero Guidonem de Caualcantibus: qui duo soli illo tempore, quo ciuitas Florentie fuit intus et extra bellis conquassata ciuilibus, iusti et amatores patrie sunt reperti, et rei publice defensores. Quorum primus, propter ingratitudinem et alia peccata que in ciuitate Florentina uigebant, fuit, prout superius annotatur, expulsus, et alter immatura morte preuentus. Ad tertiam autem interrogationem dicit quod tria peccata, que uigent et regnant in Florentia, sunt causa et materia sue diuisionis: Primum peccatum est superbia, secundum inuidia, tertium uero auaritia. Ista enim tria peccata corda Florentinorum, uelut tres facule ardentissime, succenderunt. Unde ait autor in textu: {superbia, inuidia et auaritia sono / le tre fauille c'ànno i cuori accesi}.
Hoc est dicere, sic uidendo et sic loquendo transiuimus per turpem animarum mixturam et pluuie. Nam iste tertius circulus est mixtus et compositus ex duobus, scilicet ex animabus gulosorum et terribili tempestate, ibi ab alto continue descendente.
{Con la uoce chiocia.} Nota hic duo pulcra moralia: Primum est quod, non ualens Pluto in suo episcupatu impedire autorem, autoritatem sui maioris implorat; quemadmodum episcopi nostri ea que ipsi non possunt ad Dominum Papam significant, quia ipsi de minoribus et ipse habet de maioribus iudicare. Secundum est quod Pluto, dum clamare uoluit, non alta uoce sed fracta clamauit. Et hoc est ad derisionem prelatorum nostrorum qui, statim quod sunt facti episcopi, dum cantant missas habent uoces debiles atque fractas admodum campane, que dum est fracta non clare sonat. Ideo ait in textu: {con la uoce chioccia}.
{Non è sanza cagion l'andare al cupo.} In hoc notabili in fide catholica confirmamur, que credit et predicat quod nichil in mundo accidit sine causa. Nichil enim fit sensibiliter et uisibiliter quod non de inuisibili atque intelligibili summi imperatoris aula aut iubeatur aut permittatur, ut ait Augustinus.
{Piloso al capo papi et cardinali.} Cum omnes clerici habeant capita rasa, quare ponit autor quod pape et cardinales capita pilosa habeant? Respondeo: Capilli enim, qui sunt superfluitates corporis, diuitias et bona temporalia prefigurant. Et quia clerici debent a se auaritiam et amorem pecunie remouere, ideo capita rasa gerunt; et quia clericis secularibus sunt possessiones concesse, ideo concessum est eis longiores portare capillos quam religiosis, quibus nichil conceditur possidere. Habent igitur omnes clerici capita pilosa, quia omnes bona temporalia auare desiderant, auare procurant, auare tenent, auare dispergunt, et auare dimittunt.
{Et questi con i crini mozzi.} Hic tangit clericos prodigos et auaros qui capitibus rasis in derisionem eorum de sepulcro in resurrectione generali resurgent: et sic implebitur illa cominatio quam facit eis Dominus per Prophetam dicens: In die illa decaluabit Dominus uerticem filiarum Syon, idest animas clericorum qui debent super populum cura solicita uigilare. Nam Syon specula interpretatur, et signat ecclesiam, in qua tanquam in specula ponuntur clerici ut super populum uigilent et ipsum custodiant et defendant.
Mal dare et mal tener lo mondo pulcro. Hic autor tractat de duobus uitiis sibi inuicem oppositis, de auaritia uidelicet et prodigalitate: circa que tria breuiter uideamus. Et primo, utrum ista uitia sint opposita; secundo, de ipsis uitiis; tertio, quid istorum grauius iudicatur. Circa primum sequamur sanctum Thomam doctorem. Queritur enim, secundum eundem, utrum prodigalitas et auaritia opponantur, et uidetur quod non; triplici argumento. Primum enim tale est: Opposita enim non possunt esse simul in eodem, sed aliqui sunt simul prodigi et liberales; ergo prodigalitas non opponitur auaritie. Preterea, opposita sunt circa idem; sed auaritia, secundum quod opponitur liberalitati, est circa passiones quasdam quibus homo afficitur ad pecuniam; prodigalitas autem non uidetur esse circa aliquas anime passiones; non enim afficitur circa pecunias nec circa aliquid aliud huius modi; non ergo prodigalitas opponitur auaritie. Preterea, peccatum principaliter recipit spetiem a fine; sed prodigalitas semper uidetur ordinari ad aliquem finem illicitum, propter quem bona sua expendit, et precipue propter uoluptates. Unde et Luce XU dicitur de filio prodigo quod dissipauit substantiam suam luxuriose uiuendo. Ergo uidetur quod prodigalitas opponatur magis temperantie et insensibilitati quam auaritie et illiberalitati. Sed contra est quod Philosophus in secundo et quarto Ethycorum ponit, prodigalitatem oppositam liberalitati et illiberalitati, quam nunc auaritiam dicimus. Respondeo dicendum quod in moralibus attenditur oppositio uitiorum ad inuicem et ad uirtutem secundum superabundantiam et defectum diuersimode. Nam in affectione diuitiarum auarus superabundat plus debito eas diligens; prodigus autem deficit minus debito earum solicitudinem gerens. Circa exteriora uero, ad prodigalitatem pertinet excedere quidem in dando, deficere autem in retinendo et acquirendo; ad auaritiam autem pertinet, e contrario, deficere quidem in dando, superabundare autem in accipiendo et retinendo. Unde patet quod prodigalitas auaritie opponitur. Ad primum ergo dicendum quod prodigalitas attenditur circa passiones pecunie, non sicut abundans in eis, sed sicut deficiens. Ad secundum dicendum quod nichil prohibet eidem inesse opposita secundum diuersa; ab illo tamen aliquid magis denominatur quod est principalius. Sicut autem in liberalitate, que medium tenet, precipua est datio, ad quam acceptio et retentio ordinantur, ita etiam auaritia et prodigalitas precipue attenduntur secundum dationem. Unde ille qui superabundat in dando uocatur prodigus, qui autem deficit in dando, qui tamen non excedit in accipiendo, ut Philosophus dicit in quarto Ethicorum. Similiter etiam contingit quod aliquis excedat in dando, et ex hoc est prodigus, et simul cum hoc excedat in accipiendo; uel ex quadam necessitate, quia dum superabundant in dando, deficiunt eis propria bona, unde coguntur indebite acquirere, quod pertinet ad auaritiam; uel etiam propter animi inordinationem, dum enim non dant propter bonum, quia, contempta uirtute, non curant undecumque et qualitercumque accipiant. Et sic enim secundum istud sunt prodigi et auari. Ad tertium dicendum quod prodigus non semper abundat in dando propter uoluptates, circa quas est intemperantia; sed quandoque quidem ex eo quod taliter est dispositus ut diuitias non curet, quandoque autem propter aliquid aliud, ut frequentius tamen temperantias declinant. Tamen, quia ex quo superflue expendunt in aliis, etiam in rebus uoluptuosis expendere non uerentur, ad quas magis inclinat concupiscentia carnis; tunc etiam, quia non delectantur in bono uirtutis, querunt sibi delectationes corporales, et inde est quod Philosophus dicit in quarto Ethycorum, quod multi prodigorum fiunt intemperati.
Circa secundum, primo uideamus de auaritia, secundo de prodigalitate. Circa uero auaritiam tria summarie uideamus: primo, ipsius diffinitionem; secundo, ipsius dannificationem; tertio, ipsius parturitionem. Quantum ad primum, taliter auaritia diffinitur: Est enim auaritia, secundum Augustinum De Ciuitate Dei, immoderata libido habendi. Secundum uero theologos, auaritia est multa perquirere et superflua pauperibus non erogare. Secundum autem Philosophum, auaritia est glorie siue quarumlibet rerum insatiabilis et inhonesta cupido. Et dicitur auarus quasi eris, uel auri cupidus. Non est enim auaritia auri uitium, sed hominis peruerse amantis illud, ut XIII De Ciuitate Dei dicit Augustinus. Uel auaritia dicitur ab a quod est sine, et uarex, quod est neruus in poplite, qui succisus facit claudicare; et auaritia facit hominem claudum ad celestia et curuum ad terrena: Abacuch tertio. Incuruati sunt colles mundi, idest diuites, superbi ab itineribus eternitatis eius, quia non procedunt ad ullas diuitias future beatitudinis. Quantum uero ad secundum, nota quod auaritia iniuriatur Deo, ledit suum subiectum, et defraudat proximum. Iniuriatur enim Deo, quia aufert ei summum amorem, debitum honorem, et diuinam ordinationem. Primo, aufert sibi summum amorem, qui sibi debetur a creatura rationali, quia cum Deus sit summe bonus, summe est ab homine diligendus; bonitas quidem est causa amoris summi, et summa bonitas est causa summi amoris. Ideo Deus summe diligendus est. Unde Mathei XXII precipitur: Diliges Dominum Deum tuum ex tota anima tua et ex tota mente tua. Quam autoritatem sic exponit Augustinus: Ex tota anima, idest ex tota uoluntate, sine contradictione; ex tota mente, idest ex tota memoria sine obliuione. Hec omnia aufert auarus Deo et conuertit in terram: ideo in celo nullum habet premium. Ieronimus: Rogo quo pudore mercedem laboris uel obsequii speret in celo cui in terra orta fuit solicitudo. Secundo, aufert Deo summum honorem, scilicet latriam que est seruitus Deo debita a sua creatura, et facit eos aureos et argenteos contra legem; Exodi XX. Unde merito ipsa auaritia ydolatria appellatur, Ad Effeser U: Auaritia que est ydolorum seruitus. Et poeta: Quod quis colit et ueneratur, hoc illi deus est. Tertio, auaritia nititur peruertere diuinam ordinationem. Deus enim ordinauit sursum celum et terram deorsum, sed auaritia preponit terram celo et lutum stellis. Materia nempe auri et argenti lutum est, ut dicit Philosophus. Cum ipsa terra sit sex elementorum lutum, eius est aurum et argentum. Fit etiam aurum per artificium ex stercoribus quorundam animalium; unde anime recte disposite procul abiciendum est aurum, et non amore aliqualiter complectendum. Modici enim flores herbarum multo sunt nobiliores auro et argento, que humana facit cupiditas pretiosa. Item auaritia ledit suum subiectum, idest hominem in quo regnat. Homo enim auarus in acquirendo diuitias sustinet multos labores; in custodiendo ipsas metum patitur et timorem; in perdendo uero eas uel in morte relinquendo affligitur dolore. Unde uersus:
*Diues diuitias non congregat absque labore,
Non tenet absque metu, non perdit absque dolore.*
Sed nota quod U modis peccat auarus in diuitiis: primo, nimis ardenter appetendo; secundo, iniuste uel illicite acquirendo; tertio, auare retinendo; quarto, prodigaliter dispergendo; quinto et ultimo, in morte non debite relinquendo. Omnia ista sunt autoritatibus fulcienda. De primo Psalmista: Filii hominum usquequo graui corde? ut quid diligitis uanitatem, et queritis mendacium? De secundo, Abacuch secundo: Ue qui congregat auaritiam domui sue; usquequo aggrauat contra se dempsum lutum. De tertio, Ecclesiastici Uo: Est et alia infirmitas quam uidi sub sole: diuitie congregate in malum Domini sui. De quarto, Luce XU: Reprobatur filius prodigus qui consumpsit substantiam lasciuiose uiuendo. De Uo et ultimo, habetur in Psalmo: Relinquent alienis diuitias suas. Item auaritia dannificat proximum. Nullus enim auarus multum diues effici potest sine multorum depauperatione. Unde Seneca, in epistula LXXUII ad Lucilium contra diuitias sic arguit: Ex malis bonum non fit; diuitie ex multis paupertatibus fiunt; ergo diuitie bone non sunt. Circa tertium uero nota quod auaritia parturit multos filios, uidelicet fraudem, dolum, inimicitiam, lites, mendacia, periuria, usuras, symonias, inquietudinem, et proditionem. De quibus cum occurrerit suis locis dicetur. Circa prodigalitatem uero est notandum quod prodigalitas ita est opposita auaritie, ut ex superioribus patet, quod quemadmodum auaritia omnia tenaciter tenet, ita prodigalitas omnia uane dispergit. Sed circa hoc queritur quod istorum duorum sit grauius peccatum. Et sic deueniemus ad ultimum.
Uidetur enim quod prodigalitas sit grauius peccatum quam auaritia, quod sic probatur: per auaritiam enim homo nocet proximo, quia bona sua ei non comunicat; per prodigalitatem uero homo nocet sibi ipsi. Dicit enim Philosophus in quarto Ethycorum quod corruptio diuitiarum per quas homo uiuit est quedam ipsius esse perditio. Grauius autem peccat qui sibi ipsi nocet quam alii, secundum illud Ecclesiastes XIIII: Qui sibi nequam est, cui bonus erit? Ergo prodigalitas erit grauius peccatum quam auaritia. Sed contra est quod Philosophus dicit 2M Ethycorum, quod prodigus multum uidetur melior illiberali, idest auaro. Respondeo dicendum quod prodigalitas secundum se considerata minus peccatum est quam auaritia. Et hoc triplici ratione: Primo quidem, quia auaritia magis differt a uirtute opposita quam prodigalitas. Magis enim ad liberalitatem pertinet dare, in quo superabundat prodigus, quam retinere, in quo superabundat auarus. Secundo, quia prodigus est multum utilis quibus dat; auarus autem nulli, sed nec sibi ipsi, ut in quarto Ethycorum habetur. Tertio, quia ut ait Seneca, illud peccatum est grauius cuius est insanabilior egritudo. Sed prodigalitas curatur uel curari potest duobus modis: primo, paupertate, quia si prodigus efficitur pauper, erogare non potest; secundo modo, senectute, quia naturaliter auaritia sequitur senectutem. Sed auaritia nullo istorum modorum curatur; nam si auarus efficitur pauper, magis in auaritia induratur. Si autem efficitur senex, magis in ipso senio uitium iuuenescit. Ad argumentum uero in contrarium positum, dicendum quod differentia prodigi et auari non attenditur secundum hoc quod est peccare in se ipsum et in alium. Nam prodigus peccat in se ipsum dum bona sua consumit, unde uiuere debet. Peccat etiam in alterum consumendo bona ex quibus aliis prouidere deberet; et precipue hoc apparet in clericis, qui sunt dispensatores bonorum Ecclesie, que sunt pauperum, quos defraudant prodige expendendo. Similiter etiam auarus peccat in alios inquantum deficit in dationibus; peccat et in se ipsum inquantum deficit in sumptibus. Unde dicitur Ecclesiastes U: Uir cui Deus dedit diuitias nec tribuat ei potestatem ut comedat ex eis. Sed tamen in hoc superabundat prodigus, quia sicut et sibi quibusdam aliis nocet, quod tamen aliquibus prodest. Auarus autem nec aliis nec sibi prodest, quia non audet uti etiam ad suam utilitatem bonis suis. Propter ista itaque duo peccata ait autor in textu:
{Mal dare et mal tener lo mondo pulcro
à tolto loro, et posti a questa zuffa:}
Ista enim duo peccata auaris et prodigis auferunt Paradisum, et ponunt eos ad illam rixam que superius est taxata. Ideo ait in textu: {à tolto loro lo mondo pulcro}. Et qualis sit illa rixa adiungit dicens: {qual ella sia, parole non ci apulcro}, idest uerba ad hoc exprimendum non pulcrifico.
Hic tangit autor quomodo bona fortunalia non sunt stabilia, immo fluxa. Ad cuius rei clariorem euidentiam est sciendum quod, sicut dicunt philosophi, quelibet spera siue celum mouetur, gubernatur, et regitur per unam substantiam separatam, idest per unum angelum. Motus uero primi mobilis causatur a mente diuina, unde Philosophus: Oportet, inquit, uirtutem mouentem celum habere potentiam infinitam, et sicut Deus omnia celestia per se aut per angelos gubernat et regit, ita rebus temporalibus rectorem et gubernatorem instituit. Iste autem rector et gubernator non est aliud nisi uelle suum; et ista sua uoluntas bona temporalia dat, diuidit et commutat secundum beneplacitum suum. Unde beatus Augustinus ait: Uoluntas Dei est prima et summa causa omnium corporalium atque spiritualium motionum. Nichil enim fit sensibiliter et uisibiliter quod non de inuisibili atque intelligibili summi imperatoris aula aut iubeatur aut permittatur, secundum ineffabilem iustitiam premiorum atque penarum gratiarum et retributionum in ista totius creature amplissima quadam immensaque re publica. Hucusque Augustinus. Et Daniel ait ad regem Nabuchodonosor: Est excelsus in regno hominum et cui uoluerit dabit illud. Ista autem dispensatio et diuisio siue prouisio temporalium bonorum a paganis antiquitus, et etiam a mundanis hodie, fortuna uocatur. Quam, re uera, catholicus uerus, licet credat mutabilitatem in rebus esse fortunam, confiteri non debet. Unde Augustinus: Linguam corrige, sententiam tene. Quasi dicat: Licet in sententia teneas omnia temporalia esse mutabilia atque fluxa, hoc dicas a uelle diuino non a fortuna uel fato procedere. Fortuna enim nichil aliud est nisi temporalis dispositio prouisorum, uel ipsarum rerum temporalium mutabilitas secundum quod a uoluntate diuina procedit; et hoc non solum sentiunt catholici sed etiam prudentissimi paganorum. Nam Seneca, licet fortunam nominet, tamen Deum mutare omnia dicit. Ait enim secundo libro Tragediarum:
*Quicquid a nobis minor extimescit
Maior hoc uobis dominus minatur;
Omne sub regno grauiore regnum.
Nemo confidat nimium secundis.
Nemo desperet meliora lapsis,
Miscet hoc illis, prohibetque Cloto
Stare fortunam; rotat omne fatum.
Nemo tam diuos habuit fauentes;
Crastinum ut posset sibi polliceri:
Res deus nostras celeri citatas
Turbine uersat.*
Hucusque Seneca. Pingebatur autem ab antiquis ipsa fortuna in rota, in forma mulieris oculos cecos habentis. In forma mulieris ideo pingebatur, quia bona temporalia fragilia sunt et fluxa. Ideo ceca, quia bona temporalia hominem excecant, dum se extollit in prosperis et deprimit in aduersis. Uel ceca ideo pingebatur, quia ad modum hominis ceci bona sua inordinate dispergit. Unde quarto Tragediarum ait Seneca:
*Res humanas ordine nullo
Fortuna regit, spargitque manu
Munera ceca, peiora fouens;
Uincit sanctos dira libido,
Fraus sublimi regnat in aula.
Tristis uirtus peruersa tulit
Premia recti; castos sequitur
Mala paupertas uitioque potens
Regnat adulter.*
Pingebatur et gemino uultu. Nam anterior facies erat alba propter prosperitatem, sed posterior nigra propter aduersitatem. In rota autem ideo pingebatur, quia in rota sunt quatuor diuersitates. Est enim una pars recte summa; est alia infima; est tertia que descendit de summo deorsum; est et quarta que scandit ab ymo sursum. Similiter in temporalibus quidam sunt in summa prosperitate, quidam in infima aduersitate, quidam descendunt a prosperitate in aduersitatem, quidam uero de aduersitate eriguntur in prosperitatem. Autor autem, cum antiquis cupiens concordare fortunam, idest mutabilitatem rerum temporalium, sub nomine cuiusdam dee designat. Et est hic quedam figura que dicitur prosopopeia. Est autem prosopopeia formatio noue persone. Ista uero fortuna omnia bona temporalia mutat. Et ideo qui bonis temporalibus inmituntur oportet, secundum sententiam beati Gregorii, ut cum ipsis corruentibus corruant. Unde Philosophia ait ad Boetium, secundo De Consolatione: *Si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impelleret promouereris. Si aruis semina crederes, feraces inter se annos sterilesque pensares. Fortune te regendum dedisti; domine moribus oportet obtemperes. Tu uero uoluentis rote impetum retinere conaris?*. Et infra, eodem libro, ait ipsa fortuna ad Boetium: *Rotam uolubili orbe uersamus, infima summis, summa infimis mutare gaudemus*. Et poeta:
*Ex humili ad summa paruum fastigia rerum
Extollit quotiens uoluit fortuna iocari.*
Uere omnes thesauri qui sunt sub luna mentem auari hominis satiare non possent; et hoc quia, ut ait Seneca: Auaro tam deest id quod habet quam quod non habet. Ea uero que sunt supra lunam, sicut sunt celestia, possunt mentem hominis quietare. Unde beatus Augustinus ait: Quicquid Deus potest michi dare non me satiaret nisi se ipsum dare promitteret. Et alibi: Inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Et Psalmista: Satiabor cum apparuerit gloria tua.
{Che d'è occulto come in erba l'angue.} Uult hic dicere autor quod iudicium fortune est nobis occultum sicut occultatur aliquando anguis, idest serpens, in herba, quam dum homo uult carpere, pungitur a serpente. Uel sicut uenenum est occultum in herba, que licet appareat pulcra, odorifera, et suauis, si est uenenosa interficit comedentem. Et sic bona temporalia, licet uideantur pulcra, delectabilia et utilia, multotiens tamen anime quam corpori sunt nociua. Quod noceant anime patet quia bona temporalia Dei obliuionem inducunt. Unde Psalmista: Incrassatus est dilectus et recalcitrauit: incrassatus, inpinguatus, dilatatus. Dereliquit Deum factorem suum et recessit a Deo salutari suo. Quod uero noceant corpori patet quia quanto homo ascendit in altum, tanto magis cum cadit descendit ad ymum. Unde poeta Claudianus: Tolluntur in altum ut lapsu grauiore ruant. Idcirco beatus Gregorius dicit quod cum omnis fortuna sit timenda, magis est timenda prospera quam aduersa. Aduersa enim multotiens hominem corrigit et ad Deum deducit. Unde idem Gregorius: Mala, inquit, que nos hic premunt ad Deum nos ire compellunt; sed prospera, ut iam dictum est, totum contrarium operatur.
Dicit hic autor quod nulla humana sapientia potest obuiare uel resistere uoluntati diuine. Unde Apostolus: Non est sapientia contra Dominum. Et Salomon ait ad Deum: Non est qui tue possit resistere uoluntati. Quod autem dicit: {Questa prouede / suo regno come il loro li altri dèi}, sic est exponendum: Quemadmodum enim Dei, idest Angeli, mouent sua regna, idest celos, ita Fortuna mouet regnum sibi commissum. Angeli enim dicuntur Dii, ut ibi: Deus stetit in synagoga Deorum, idest Angelorum.
More mundanorum loquitur hic autor, contra clericos uerba dirigens; qui quidem, ut manifeste uidemus, pro maiori parte indigni, de infima paupertate ad ditissimas prelaturas, et de infimo statu ad statum excellentissimum extolluntur, et semper istam fortunam condemnant, a qua tota die bonus et sapiens eicitur, et malus et inscius subleuatur. Unde poeta: Tolluntur ad astra nefandi.
{Or discendiamo omai a magior pieta.} Hic finit quartus circulus. Et finito hoc circulo, dicit Uirgilius ad autorem: Descendamus admodo ad uidendum maiora tormenta. Maiora enim dicit, quia quanto magis descendit, tanto magis maiora inuenit et grauiora peccata. Et assignat causam quare debent descendere, nec hic debeant ulterius immorari, dicens: {Già ogni stella cade che saliua / quando mi mossi}. Ad cuius euidentiam est sciendum quod autor, quando intrauit Infernum, dies recedebat et nox ueniebat. Unde supra, secundo cantu: {Lo giorno se n'andaua et l'aer bruno}, idest nox supple ueniebat; et non erat ei concessum stare in Inferno nisi quantum Christus stetit in Limbo. Unde illa hora qua tenebre facte sunt super uniuersam terram, quando scilicet Christus in Limbum descendit, autor ingressus est Infernum; et illa hora qua Christus resurrexit a mortuis, autor de Inferno exiuit. Et nota quod totum illud tempus quod autor in Inferno consumpsit, ab illa scilicet hora qua intrauit, usque ad illam qua inde exiuit, computat unam noctem. Et hoc quia ibi nulla est dies sed perpetua nox; in celo autem est dies sine nocte; in mundo autem sunt dies et noctes. Et quia istud tempus breue erat ad tot et tanta uidenda, ideo ait Uirgilius autori: Quando nos incepimus nostrum iter, nox surgebat, et ille stelle que ascendebant a parte orientali iam incipiunt cadere uersus occidentem; idcirco oportet nos iter nostrum accelerare. Ideo sequitur in textu: {e 'l troppo star si uieta}.
Ut in superiori cantu patet, postquam autor de quarto circulo, in quo puniuntur auari et prodigi, pertractauit, dicit se per unum fossatum de quarto in quintum circulum descendisse. Qui quidem Uo circulus non est aliud nisi una palus obscura, liuida, fetida, et lymosa, iuxta quam dum animas contemplando transirent, deuenit ad quandam turrim que in ripa istius paludis erat. In cuius cachumine antequam ad ipsam turrim appropinquaret uidit duas faculas accensas, sicut in processu istius cantus declarat, et etiam unam aliam tertiam, que respondit istis, uidit tam a longe demonstrari quod uix poterat eam oculus contemplari. Tunc ait autor ad Uirgilium: Iste ignis quid dicit, et qui sunt illi qui eos fecerunt? Et Uirgilius ad eum: Iam, inquit, super sucidas undas discernere potes id quod ab istis faculis expectatur, si fumus paludis illud non tibi celat. Et statim facta responsione Uirgilii, dicit autor se uidisse uersus eos unam nauiculam uenientem sub gubernaculo unius solummodo galeoti, qui ueniendo clamabat: {Or se' giunta, anima fella}. Cui Uirgilius ait: O Fregias, o Fregias, tu clamas in uacuum ista uice, quia nil aliud habebis nisi quod lutum transibis. Et his dictis, descendit in barcam, et post ipsum secutus est Dantes; et statim fuit propter grauidinem corporis onerata. Ideo dicit: {et sol quando fui dentro parue carca}. Et quia tunc magis onerata erat, ideo magis de aqua secabat. Hoc uidetur de UIo libro Eneydorum extractum, ubi de descensu Enee in barcam loquitur Mantuanus dicens: *Gemuit sub pondere cimba / subtilis et multam accepit rimosa paludem*. Natura enim nauium est quod quando non sunt onerate modicum secant aquas, quando uero sunt onerate tunc magis, propter honera, demerguntur et aquas secant; et sic cum nauicula Fregias portat solummodo animas, tunc leuiter transit aquas; sed cum portauit Dantem, quia in anima et corpore erat, ideo nauicula aquas dicitur secuisse. Unde in textu dicitur: {Tosto che 'l duca et io nel legno fui, / secando se ne ua l'antica prora / dell'acqua più che non fa con altrui}. Et dum sic per illam aquam mortuam nauigarent, unus qui erat in illa palude submersus surrexit et ait ad Dantem: Quis es qui ante horam supple mortis uenis? Et Dantes ad eum: Si ego uenio, non remaneo. Sed tu quis es, qui factus es ita turpis Cui ille respondit: Sicut tu uides, sum unus qui plango. Et cum Dantes sibi respondisset dicens: Cum planctu et luctu, spiritus maledicte, remaneas, ille ut nauiculam submergeret ambas manus ad ipsam extendit. Quod ut Uirgilius perpendit, statim illum in aquam reiecit dicens: Uade istac cum aliis canibus. Et postea cum brachiis amplexatus est sibi collum, et dans sibi osculum ait: O anima que abhorres et dedignaris superbos, benedicta sit illa que te concepit. Iste enim, sicut fuit in mundo persona arrogans et superba, et nullum bonum memoriam suam ornat, sic sua umbra est hic furiosa. Et dico tibi quod multi superius, hoc est in mundo, se reputant magnos reges, qui in ista palude stabunt sicut porci in uolutabro suo. Tunc Dantes ait ad Uirgilium: Magister, multum delectarer uidere istum in ista aqua lymosa submergi. Et Uirgilius ad eum: Antequam aliam ripam uideas, erit de hoc tuus animus satiatus. Et ecce non multo post ab aliis damnatis iste damnatus capitur, deridetur, et in aqua submergitur, clamantis omnibus: Ad Phylippum Argenti de Florentia, spiritum bizarrum, idest inconuersabilem ac iracundum. Et ille, iracundia ductus, semetipsum dentibus attrettabat.
His omnibus uisis, dicit autor quod illum spiritum in tali pugna derisoria dereliquit, et ad quamdam ciuitatem ferro ignito muratam, que dicitur Ditis, sic nauigando peruenit. Ad quam cum appropinquassent, Fregias ad eos alta uoce clamauit dicens: Exite de naui. Hic est introitus ciuitatis. Et tunc illi ambo, scilicet Uirgilius et Dantes de nauicula descenderunt. Et hic finitur quintus circulus.
Quo finito, facit autor preambulum ad sextum, dicens quod ad clamorem Fregias uidit super portas ciuitatis plus quam mille demones, qui superstitiose dicebant: Quis est iste qui sine morte, hoc est antequam moriatur, uel sine morte, idest sine peccato, uel sine morte, idest sine pena Inferni, uadit per regnum mortue gentis Uirgilius autem fecit signum quod secrete alloqui uellet eos. Tunc illi dixerunt ei: Ueni tu solus et ille recedat, qui tam audaciter per istum regnum intrauit. Solus reuertatur per fatuam stratam. Probet si per eam scit reuerti, quia tu hic remanebis, qui eum per tam obscuram duxisti contratam. Quod audiens, autor tanto fuit timore ac pauore simul arreptus, quod nunquam inde credidit ad propria remeare, et totus pauidus ad Uirgilium ait: O mi care dux, qui plus quam septem uicibus me in periculis securasti, et de eisdem me protinus extraxisti, noli me hic dimittere, queso, taliter desolatum; et si transire nobis ulterius est negatum, reinueniamus statim uestigia nostra simul. Cui Uirgilius ait: Noli timere, quod nostrum iter non potest nobis quisquam auferre, a tali nobis domino est concessum. Sed hic me expecta, et spiritum tuum fessum conforta et ciba spe bona, quod ego te in mundo infimo non relinquam. Et his dictis, a Dante recedit et uersus ianuam ciuitatis, demonibus locuturus, accedit. Qui cum eis modicum loquendo stetisset, et nichil cum eis profecisset, quia in faciem eius portas clauserunt, melancolia plenus reuersus est ad autorem, dicens: Licet ego irascar, tu fili, noli timere, quia ego uincam pugnam, malis gratibus quorumcumque qui intus ad defensionem se uoluant. Non enim est noua michi ista eorum superbia, quia iam usi sunt ea michi in illa porta sacrata que adhuc sine clauibus aperitur. Super quam portam tu uidisti mortuam scripturam, et iam citra eam per descensum descendit transeundo per circulos sine duce unus talis, quod per eum aperietur nobis ciuitas, iuxta uotum. Unde ait autor in textu: {tal che per lui ne fi' la terra aperta}.
Continuatio est ad precedentem cantum. Superius nanque dixit: {Uenimo al piè d'una torre al da sezzo}. Nunc uero continuando dicit quod antequam ad pedem turris uenissent, uidit in cacumine ipsius turris duas accensas faculas eleuari. Quem quidem ignem ideo demones qui ibi habitant ostenderunt, ut signum darent demonibus ciuitatis que in medio paludis est sita, ut barcam mitterent, que eos ad ripam aliam transportaret. Duas autem ideo faculas ostenderunt, ad ostendendum quod due anime ueniebant, quia quot anime ueniunt, tot facule accenduntur. Illi uero demones qui super portas habitant ciuitatis, uisis faculis, unam faculam eleuarunt ad respondendum quod nauicula ueniebat.
{Meschite} proprie lingua sarracenica sunt phana et templa ipsorum. Hic autem ponuntur pro turribus et meniis ciuitatis.
{Et già di qua da lei discende l'erta.} Quando demones in faciem Uirgilii clauserunt ianuas ciuitatis, statim missus fuit de celo unus Angelus ut, malis gratibus illorum spirituum malignorum, ciuitatem aperiret, et eis liberum introitum exhiberet.
Sicut in superiori cantu habetur, quando demones clauserunt portas ciuitatis Uirgilio, reuersus est ipse Uirgilius ad autorem totus melancolicus et quasi totus in mente prostratus; quod attendens et considerans ipse autor totus pusillanimus est effectus, et ista talis pusillanimitas colorem pallidum in faciem eius pinxit; qui quidem pallor similem colorem quem habebat Uirgilius tunc restrinxit. Ideo continuando, sic incipit istum cantum:
{Quel color che uiltà di fuor mi pinse
uegendo 'l duca mio tornare in uolta,
più tosto dentro il suo nouo ristrinse.}
Hoc est, ille color quem pusillanimitas exterius in me depinxit, uidendo ducem meum reuerti sconfictum, citius suum nouum colorem restrinxit interius. Et bene dicit nouum, quia sapiens non ita de leui a passionibus conmouetur. Et statim illo colore pallido interius ad se tracto, attente se firmauit ipse dux, sicut solet facere auscultans et expectans aliquid quod uidere non potest. Et sic auscultans si ueniret, scilicet id quod expectabat, quia a longe uidere non poterat, propter aerem caliginosum et nebulam spissam, ait ut confortaret autorem: Omnino sine dubio nos uincemus, sin autem talis fuit punitus. O quantum uidetur michi tardum quod id quod expecto huc ueniat. Audiens autem Dantes ista uerba Uirgilii, quorum principium cum fine minime concordabat, ne momentum aliquod pertransiret quod ipse cum magistro non proficeret, ex quo non ibant quia aliquid expectabant, ait ad eum: In istum fundum Inferni descendit unquam aliquis de primo gradu? hoc est de primo circulo? in quo quidem circulo non est alia pena nisi spes protinus detruncata? Et Uirgilius ad eum ait: Raro de nobis qui habitamus in primo circulo in castro, scilicet illo aliquantulum luminoso, aliquis uadit per istud iter per quod nos uadimus modo. Uerum est quod una alia uice huc inferius fui adiuratus ab illa auida Eritone que antiquitus, dum uiuebat, animas ad sua corpora reuocabat. Et fecit me intrare, modicum post mortem meam, in illum circulum ubi habitat Iudas Scarioth, ut extraherem inde unum spiritum quem uolebat. Ille enim locus in quem descendi est obscurior et magis elongatus a celo quam locus aliquis infernalis. Unde, quia alias inferius huc descendi, bene scio istud iter, et idcirco facio te securum.
Et dum sic autorem huiusmodi locutionibus et demonstrationibus confortaret, dicit ipse autor se uidisse in chacumine unius turris excelse tres Furias infernales, sanguine tinctas, ydris uiridissimis cinctas, et cerastibus coronatas; quarum una uocatur Alecto, altera Thesiphon, et tertia Megera. Que quidem Furie, quia succursum de celo missum uenire sciebant, cum unguibus pectora sua scindebant, manibus se percutiebant, et alta uoce Gorgonem clamabant dicentes: Ueniat Medusa, ut ipsum conuertat in lapidem. Male enim fecimus non uindicando nos de Theseo. Tunc Uirgilius ait ad Dantem: Uolue te retro et tene uisum clausum, quia si Gorgon se ostenderet et tu eum uideres, nunquam posses reuerti superius. Et hoc dicto, statim Dantem conuertit ad se ipsum et propriis manibus cooperuit sibi uisum. Et quamuis Dantes aliquid oculis discernere non ualeret, tamen auditu persensit super aquas Stigias unum sonum terribilem, tanto pauore repletum quod ambe ripe illius paludis ex tali conmotione tremebant. Et ille rumor tam terribilis et tam pauidus nichil aliud erat nisi aduentus Meduse, que ad clamorem Furiarum ueniebat, ut Dantem in lapidem conmutaret. Sed postquam pertransiit talis tremor, Uirgilius soluit oculos ipsi Danti. Et tunc uidit quendam benignum nuntium super aquas Stigias siccis pedibus ambulantem, ante cuius faciem omnes anime que sunt in illa palude submerse, contuse, timore terribili fugiebant. Quem cum uidisset Uirgilius innuit Danti ut ei inclinato capite reuerentiam exhiberet. Et ille nuntius sic super aquas Stygias ambulando deuenit ad ianuas ciuitatis, quas cum una uirgula reserans, ait ad illos demones qui clauserant eas: O expulsi de celo, gens despecta, unde ista superba arrogantia in uobis allicitur? Cur recalcitratis illi uoluntati, cui nunquam potest finis esse truncatus? Quid iuuat cum fronte percutere petram? Cerberus enim uester, si bene recolitis, propter hinc simile gestat adhuc mentum depilatum et guttur. Et hiis dictis, per uiam qua uenerat est reuersus. Et tunc, uidentes portas ciuitatis apertas, intus sine impedimento aliquo intrauerunt. Quibus ingressis, dicit autor quod tota illa ciuitas erat plena sepulcris, et sepulcra interius adeo plena flammis, quod nulla ars reperitur in mundo que ferrum magis requirat ignitum. Et de istis sepulcris terribiliter tam ignitis, quia erant omnia opertoria subleuata, exibant ita dure lamentationes, quod bene uidebantur lamentationes protinus miserorum. Quas uoces miseras audiens, autor ait ad Uirgilium: Que sunt iste gentes que sepulte in istis archis se faciunt sentiri cum suspiriis dolentibus? Cui ait ipse Uirgilius: Hic sunt heresiarche, cum eorum sequacibus cuiuscunque secte, et multo plus quam tu credas ex eis sunt iste tumbe replete. Similis hic cum simili est sepultus, et monumenta sunt calida secundum magis et minus, idest secundum quod magis et minus in hoc mundo heretici errauerunt. Et postquam Uirgilius assignauit Danti miseram conditionem istius misere ciuitatis, dicit ipse autor quod inter muros et sepulcra iter a dextris arripuerunt. Unde ait in textu: {Poscia c'a la man dextra si fu uòlto, / passamo tra' martiri}, idest sepulcra, {et li alti spaldi}, idest altos muros.
{Quel color che uiltà di fuor mi pinse.} Iste color, quem pusillanimitas in faciem Dantis pinxit, est color pallidus, qui quidem accidere solet duabus de causis: prima est quando homo interius concipit timorem; secunda est quando concipit amorem. Corpus enim, secundum philosophos, ad conceptionem anime commouetur; nam ad conceptionem rei terribilis totus homo pallescit. Et ratio huius est quia quando homo timet, totus calor naturalis fugit ad interiora, et sic exterius remanet pallidus ac etiam congelatus. Unde poeta: Calor exteriora reliquit. Et per istum modum uidens autor suum ducem a demonibus sic derisum, et quodammodo debellatum, quia erat ei suum iter ita rustice impedimentum ad conceptionem rei tam terribilis, totus pauidus est effectus. Sicut solent fieri milites pauidi dum uident suum ducem fugere uel timere in prelio, similiter quando concipit amorem, interius totus pallescit et frigescit exterius: et hoc etiam propter causam iam superius assignatam. Unde Ouidius: *Palleat omnis amans, hic est color aptus amanti*. Similiter, ad conceptionem rei uerecunde, homo exterius erubescit. Et ratio huius est: Quando enim homo facit uel recipit aliquod turpe quod sit uerecundia dignum, calor interior ad exteriora procedit, ut illum uerecundum a se proiciat et expellat. Unde, de primo, Ouidius in libro Methamorphoseos: *Heu quam difficile est crimen non prodere uultu*. De secundo idem Ouidius, eodem libro: *Nays ab his tacuit; pueri rubor ora notauit; / nescit quid sit amor, sed erubuisse decebat*. Quia nanque puer ille de turpi requirebatur a Nay, ideo totus in facie apparuit rubicundus.
In isto notabili duo moralia continentur: Primum est quod cum aliquis dux, siue capitaneus alicuius exercitus siue gentis, timorem ostendit in facie, facit suos milites timidos atque uiles. Quod totum contrarium faciunt boni duces. Nam si in corde timent, audaciam ostendunt in facie, sicut ponit exemplum Uirgilius de Enea, primo Eneydorum, dicens: Spem simulat uultu, premit altum corde dolorem. Secundum est quod bonus dux siue capitaneus, quando uidet suos milites perturbari siue timere, statim suum timorem palliat et occultat, sicut fecit Uirgilius, qui uidens Dantem pallidum in facie, statim colorem similem quem habebat interius ad se traxit. Ideo ait: Ille color qui michi timiditatem depinxit exterius, uidendo meum ducem reuerti sconfictum, suum colorem nouum restrinxit interius. Et bene dicit nouum, quia magna nouitas est quando unus sapiens dux, maxime in multis expertus, timet in corde uel in facie perturbatur.
Uirgilius sic turpiter a demonibus debellatus, de celo auxilium expectabat, et ideo dicebat: {Pur a noi conuerrà uincer la punga}, sin autem talis fuit punitus. Uult hic dicere Uirgilius: Si nos non uincemus, isti qui clauserunt portas terribiliter punientur, quia Cerberus non tantum peccauit in impediendo Theseum, quando momordit Caronem, quantum peccauerunt isti quando clauserunt ianuas ciuitatis. Et nichilominus erit nobis tandem ciuitas patefacta. Sed quia spes que differtur affligit animam, secundum sententiam Salomonis, ideo adiungit ipse Uirgilius: {O quanto tard'a me c'altri qui giunga}.
{Ke sol per pen'à la speranza cionca.} Illi qui habitant in primo circulo nullam aliam penam habent nisi solummodo spem truncatam: Ubi est notandum quod due sunt spes: una secundum naturam; altera secundum gratiam. Spes enim secundum naturam est illa, qua mediante, ex uno iuuene et una iuuene, uel altero iuuene et altero sene, nasciturus filius expectatur. Spes uero secundum gratiam est illa, qua mediante, de ambobus senibus filius generatur; sicut ex Abraham nonagenario et Sarra octagenaria natus est filius, scilicet Ysaach. Et de his duabus speciebus ait Apostolus, loquens de Abraham, qui contra spem in spem credidit ut esset pater multarum gentium, idest contra spem nature in spem gratie credidit Abraham ut esset pater multarum gentium, idest ut haberet filium multarum gentium genitorem. Sic eodem modo philosophi, et poete, et alii qui habitant in primo circulo, contra spem gratie, qua priuatos omnino se sentiunt, sperant in spem nature uel rationis. Non enim dictat lex uel ratio naturalis ut homo non peccans temporaliter nedum eternaliter puniatur. Cum itaque illi iusti qui sunt in primo circulo iuste et uirtuose uixerint in mundo, non debent secundum legem uel rationem humanam eternaliter condemnari. Sed lex diuina mandat quod quicumque in Christum non crediderit et baptizatus non fuerit, condemnetur. Et sic contra spem que procedit a gratia habent spem siue desiderium quod oritur a natura. Et ideo ait Uirgilius supra, quarto cantu, circulo primo: {Per tai difecti, non per altro rio / semo perduti, et sol di tanto offesi / che senza speme uiuemo in disio}. Et hic ait autor in textu: {che sol per pen'à la speranza cionca}.
Hic interrogat autor Uirgilium utrum aliquis de primo circulo, ubi pro pena est solummodo spes truncata, unquam descendit in alios circulos subsequentes. Quam responsionem require superius. Sed quia illa est licteralis, accipe nunc moralem. Raro enim accidit quod homo sapiens et uirtuosus de statu suo sublimi et luminoso descendat in statum infimum et tenebrosum. Unde aiebat Seneca: Si scirem deos ignoscituros et homines ignoraturos, adhuc dedignarer peccare.
Ista Ericto fuit quedam mulier de Thesalia, maga et uenefica ualde magna, que, ut scribit Lucanus in UIM, suis incantationibus animas mortuorum ad propria corpora reuocabat. Ad hanc enim Erictonem accessit Sextus filius Pompei, uolens ab ea scire quem finem habitura erant bella plus quam ciuilia, que in breui tractanda erant, siue potius finienda, inter Cesarem et Pompeum. Et ait ei:
*O decus Emenidum, populis que pandere fata
Queque suo uentura potes deuertere cursu,
Te precor, ut certum liceat michi noscere finem
Quem belli fortuna parat. Non ultima turbe
Pars ego Romane, Magni clarissima proles,
Uel dominus rerum uel tanti funeris heres.*
Ad cuius preces Ericto unam animam in corpus proprium reuocauit, ipsum admirans, ut sibi dicat quid de bello futuro senserit in Inferno. Tunc ille: Uidi Decios Curiosque tristes flentemque Camillum, pro destructione intelligas Romanorum. Uidi Scipionem, qui plorabat pro nepote suo qui erat interficiendus in Libia cum Catone. Solum autem Brutum qui Tarquinum fugauit, uidi gaudentem, quia Brutus, qui erat de domo sua, erat Cesarem occisurus. Tibi autem Sexte dico quod ducibus busta parantur, uni in Nilo, alteri uero in Tiberi. Et hoc dicit quia Pompeius erat interficiendus in Egypto, et Cesar in Roma.
Potest hic merito queri, cum sint tres Furie, scilicet Alecto, Thesiphone, et Megera, quare Megera eterni luctus regina uocatur. Respondeo: Peccatum enim quanto hic est maius, tanto maiorem penam et luctum in Inferno meretur; iuxta illud: Quantum se glorificauit et in delitiis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Et iuxta illud: Secundum mensuram delicti erit et plagarum modus. Cum itaque Megera peccatum inique operationis importet, merito eterni luctus regina uocatur. Interpretatur enim, ut dictum est, *magna in malo constantia*. Non enim praua cogitatio nec praua locutio, sed praua operatio hominem hereticum facit. Unde beatus Augustinus: Error non facit hereticum, sed erroris defensio. Et ideo bene Claudianus ipsam Megeram, tanquam reginam, dicit in Inferno sedere. Ait enim de ipsa, libro primo: Improba mox surgit tristi de sede Megera.
{Uegna Medusa, sì 'l farem di smalto.} Furie infernales, uidentes descendere ad considerationem Inferni hominem sapientem, Medusam inuocant alta uoce, ut suo aspectu homo carneus in lapidem commutetur, ne secreta que sunt in illa ciuitate sepulta uideat, et nec aliis reuelare queat. Ubi notandum est quod quidam rex nomine Phorcus habuit quandam filiam que dicta est Medusa, siue Gorgon. Huic Meduse pater regnum reliquit, que sua pulcritudine intuentes totaliter dementabat. Unde fabulose ponit Ouidius ipsam Medusam homines in lapides conuertisse. Sed re uera quedam lasciua mulier fuit, que tanta pulcritudine pollebat quod quicunque eam aspiciebat extra mentem statim fiebat. Hanc autem Medusam, ut ponit magister in ystoriis scolasticis, Perseus filius regis Athenarum interfecit. Ait enim sic super librum Iudicum: Perseus Gorgonam occidit meretricem, que ob nimiam pulcritudinem speculatores suos mentis impotentes reddebat. Huius autem Meduse dico fabulas consectando incredibilis pulcritudo et fama diuitiarum excitauerunt Perseum, qui in manu potenti regnum ipsius Meduse intrauit, regnum cepit, caput illi amputauit, uentrem eius ense aperuit, ex cuius sanguine, ut poetarum fabule ponunt, ortus est quidam equus alatus qui uocatus est Pegasus; qui equus ad montem Elycon currens ungula fodit terram, et fontem Musarum et poetarum produxit. Allegorice per Medusam, siue Gorgonem, accipimus terrorem et obliuionem quibus Perseus, idest homo sapiens, caput amputat, dum tenaci memorie terrorem fugiens semper intendit. Mortua autem obliuione pariter et terrore, Pegasus oritur qui, secundum Fulgentium, fama eterna interpretatur: qui ideo alatus dicitur, quia fama omnia uisibilia et inuisibilia cursu ueloci perlustrat; ad montem autem Elycon dicitur cucurrisse quia semper fama sapientiam querit; nam ex sapientia fama oritur, et orta sapientiam querit. Et postquam quesiuerit ipsam sapientiam, aliis propinare procurat. Unde bene Pegasus ex sanguine, idest ex morte terroris et obliuionis oritur, et ad montem sapientie currit, et fontem sapientie ungula, idest sua inuestigatione, producit; qui quidem fons etiam Pegasus, idest eterna memoria, nuncupatur. Unde non absurde Furie Medusam clamant, ut suo aspectu Dantes in lapidem conuertatur, ut Inferni secreta non uideat, et que iam uidit obliuioni tradere non omittat. Et sic uidemus quod non solum in principio sue uisionis ferarum aggredientium, sed etiam in medio impedimenta sustinuit perstrepentium Furiarum; inueniens per hoc quod homo in principio et in processu sui operis a bono opere impeditur, sed tamen propter impedimenta a bono incepto resilire non debet.
Iste sonus pauore plenus et omnia frangens, non erat aliud nisi illa maledicta Medusa, que ad clamorem Furiarum cum tanto impetu ueniebat, ut autorem in lapidem commutaret.
{Li occhi mi sciolse.} Postquam ille sonus terribilis et horribilis pertransiuit, Uirgilius soluit autori oculos et ait ad eum: Dirige neruum oculi super illam spumam antiquam et uide. Et tunc dicit autor se uidisse unum nuntium benignum missum de celo, super aquas Stigias siccis pedibus ambulantem, ante cuius faciem omnes illi maligni spiritus fugiebant. Qui cum ad portas ciuitatis uenisset, cum una uirgula quam gestabat in manu ipsam portam aperuit, demones qui ipsam clauserant increpauit, et eis liberum introeundi aditum demonstrauit. Iste enim Angelus tenet figuram et similitudinem ueritatis, que omnia secreta et abscondita producit in lucem. Et de hoc ait ueritas in Euangelio: Nichil secretum quod non reueletur, et absconditum quod non sciatur. Nullum enim secretum fuit in Inferno quod iste poeta nesciuerit, et nullum absconditum quod sibi non fuerit reuelatum.
Uolens autor designare nobis multitudinem sepulcrorum quibus est plena ciuitas infernalis, comparat ipsa sepulcra eterna ad sepulcra que sunt in duabus mundi partibus constituta. Prima sunt extra ciuitatem arelatensem in quadam planitie, in illa scilicet parte ubi Rodanus descendit in mare. Et dicitur quod illa sepulcra pluit Deus de celo ad orationem Karoli Magni. Karolus enim Magnus debellauit in illa planitie maximam multitudinem paganorum. Sed quia multi christiani in illo prelio ceciderunt, rogauit Karolus Deum ut fideles ab infidelibus discernere posset, ad hoc ut eos ualeret tradere sepulture. Et tunc ad preces suas tot sepulcra ceciderunt de celo quot erant fideles ab infidelibus trucidati. Et Angelorum ministerio omnia illa christianorum funera inuenit ipse Karolus suis posita sepulturis. Alia uero sepulcra sunt propre quandam ciuitatem que est in finibus Ytalie, que dicitur Pola, in quadam scilicet planitie, iuxta Quarnarum, in qua est etiam multitudo maxima sepulcrorum. Quorum sepulcrorum causa uel notitia non habetur. Exemplificat igitur autor et dicit quod quemadmodum illa duo loca sunt plena sepulcris, ita illa ciuitas infernalis est plena undique sepulturis.
{Qui son li heresiarche.} Heresiarcha est princeps hereticorum, sicut Arrius princeps Arrianorum, sicut Sabellius Sabellianorum, sicut Manicheus Manicheorum, et sic de aliis.
{Uedi là Farinata che s'è dricto.} Exemplificando ponit hic autor quendam nobilem militem florentinum, qui fuit uocatus dominus Farinata de Ubertis, qui, ut communiter creditur, fuit hereticus Epycurus. Hic est enim unus ex illis quinque de quibus autor interrogauit Ciaccum, ut habetur superius in tertio circulo, cantu UIo.
{Com'auesse l'inferno in gran dispicto.} Uere omnis homo peccator, et maxime hereticus, qui mortuo corpore animam mortuam confitetur, aliam uitam ubi anime perpetuo uiuant esse non credit. Idcirco huiusmodi homines nec Paradisum diligunt, nec illud, propter aliqua bona que faciant, habere se credunt. Similiter nec penas Inferni timent, nec propter aliqua scelera que committant ad illas penas ire formidant. Ideo figuratiue loquitur autor de isto heretico Farinata, quod fronte se in sepulcro et pectore erigebat, tanquam si pro nichilo haberet Infernum. Et hoc est quod dicit propheta: Ambulant contra Deum extento collo.
Hanc fortitudinem atque constantiam exhibet magnanimitas homini magnanimo atque forti, quod propter aliquos labores uel noua accidentia que occurrant, uir magnanimus a sui status rectitudine non mutatur.
Arbia est quidam fluuius paruus in Tuscia, qui transit per comitatum Senensem ad radicem Montis Aperti, ubi Florentini cum tota parte Guelforum fuerunt a comite Iordano, uicario regis Manfredi, uictoriose et triumphaliter debellati. Et quia dominus Farinata de Ubertis cum Senensibus et aliis Gebellinis de Tuscia fuit cum ipso comite in dicto conflictu, ideo autor ipsi domino Farinate, dicenti quare Florentini sunt ita impii contra meos consortes, dicit: {Lo stratio e 'l grande scempio, / che fece l'Arbia colorata in rosso, / tal oration fa far nel nostro tempio}. Quasi dicat: Propter sanguinem florentinum qui aquas Arbie colorauit, qui quidem sanguis uestro consilio et opere fusus fuit, talis in nostro templo oratio celebratur, ut, scilicet, nunquam uestri consortes possint aliqualiter rebanniri.
Audiens dominus Farinata ab autore quod propter conflictum quem habuerunt Florentini apud Montem Apertum nunquam sua prosapia dicitur reuersura, suspirando allegat atque inducit quandam maximam utilitatem quam operatus est ipse erga ciuitatem Florentinam. Que talis fuit: Dum quadam uice omnes extrinseci Florentini essent in Florentia ad inuicem adunati, ordinauerunt inter se, quia ciuitatem non bene coram illo populo poterant gubernare, ipsam ciuitatem incendere, mulieres capere, domos expoliare et homines trucidare, et alibi ex se ipsis solummodo ciuitatem edificare. Surrexit in consilio dominus Farinata, et aperta facie et libera uoce omnibus contradixit: et sic illo tempore ciuitatem suam a tanto periculo liberauit. Arguit itaque ciues suos quod memores sunt unius mali quem passi sunt, operatione non solum sua, quia in illo conflictu magis peccauerunt Abbates quam Uberti, sicut dicetur infra ultimo circulo, secunda parte Cociti, cantu XXXII; et non sunt memores tanti beneficii quod ipse solus operatus est erga eos. Memoria enim beneficiorum, ut ait Seneca, est labilis, iniuriarum uero tenax.
Ista enim, cuius pulcer oculus cuncta uidet, est Beatrix, cui tanquam summe scientie theologie reseruat autor cuncta dubia reseranda. Dixerat enim sibi dominus Farinata, quod non transirent quinquaginta menses quod ipse sciret quantum exulatio, siue a terra propria exitus, ponderaret; sed quia istud per uerba occulta predixit, ideo istud et alia reseruat exaranda et explicanda illi scientie que uidet Deum, qui cuncta uidet. Dicit enim beatus Gregorius, loquens de sanctis qui sunt in patria, scientia diuina repleti: Quid est quod non uideant qui uidentem omnia uident?
Hic facit autor mentionem de quodam Papa heretico qui uocatus est Anastasius, quem quidam hereticus, nomine Fotinus, de recta uia extraxit et ad suum errorem adduxit. Tempore nanque Anastasii imperatoris fuit quidam dyachonus thesalonicensis qui uocabatur Fotinus; et hic erat hereticus. Iste Fotinus ueniens Romam Anastasium Papam secundum, natione romanum, de uia catholica extraxit et hereticum fecit. Unde clerici Romane Ecclesie contra ipsum insurrexerunt, et maxime quia ad petitionem ipsius Fotini quendam hereticum nomine Achasium restituere uoluit, postquam damnatus fuerat per Ecclesiam Romanam. Hic autem papa Anastasius diuino iudicio est percussus; nam cum ad secreta nature iuisset, egerendo intestina miserabiliter expirauit, ut legitur in cronicis Pontificum Romanorum.
In hoc notabili admonemur quod quando in aliquo nostro opere uirtuoso uel arduo ab inconuenienti aliquo impedimur, quod illud tale opus dimittere non debemus, sed ad illud inconueniens paulatim assuescere nos oportet, quia tunc illud tale inconueniens propter usus frequentiam minuetur. Tanta est enim potentia usus quod conuertitur in naturam; et quod in naturam conuertitur, etiam si sit malum, ledendi potentia uacuatur.
Sic construe licteram: Omnis malitia, que odium in celo acquirit, ad iniuriam alicuius persone procedit, et sic iniuria est finis cuiuslibet malitie. Et omnis talis finis illum quem offendit cogit penitus contristari, aut cum uiolentia aut cum fraude; sed quia fraus est grauius peccatum quam uiolentia, ideo artiori loco retruditur. Stant itaque sub uiolentibus fraudulenti, ut ait in textu.
{Sodoma et Caorsa.} Iste sunt due ciuitates: Prima non est, sed fuit antiquitus in Penthapoli ante diluuium, que cum aliis quatuor submersa est propter peccatum contra naturam. Et ab ista omnes hoc uitio laborantes sodomite dicuntur. Secunda uero est in prouincia Prouincie, in qua multum abundant usurarii. Et ab ista omnes usurarii Caorsini uocantur.
{La froda, ond'ogni conscientia è morsa.} Fraus est duplex, secundum quod duplex est amor, scilicet naturalis et accidentalis. Amor naturalis facit hominem omnes homines equaliter diligere; accidentalis uero facit hominem uni uel pluribus singulariter adherere. Qui igitur facit contra primum amorem dicitur fraudulentus; qui uero contra secundum dicitur proditor. Ideo grauius puniuntur proditores quam fraudulenti. Et nota quod quanuis omne peccatum generet remorsum conscientie, in anima spetialiter tamen fraus et proditio. Unde ait autor in textu: {ond'ogni conscientia è morsa}.
In hoc sententioso notabili due sententie continentur: Prima est quod a fraude omnis conscientia remordetur. Nullus enim homo committens fraudem a remorsu conscientie est immunis. Secunda est ista, quod fraude potest quis uti aut in hominem qui confidit in eum aut in hominem qui confidentiam non requirit. Quorum uero sit peius in precedentibus est ostensum.
{Ma dimmi: quei de la palude pingue,} etc. Postquam Uirgilius infernale baratrum tripartitus est, autor eum interrogat cur illi qui mouentur a uento, idest luxuriosi, et illi qui percutiuntur a pluuia et grandine, idest gulosi, et illi qui sibi obuiant cum tam asperis linguis, idest auari et prodigi, et illi de palude pingui, idest accidiosi, iracundi, inuidi et superbi, non sunt puniti intra muros ignee ciuitatis.
Ad quod respondet Uirgilius et dicit quod incontinentia, sub cuius nomine septem radices peccatorum mortalium continentur, quia minus Deum offendit, extra ciuitatem punitur. Malitia uero et bestialitas, sub quibus uiolentia, fraus et proditio continentur, quia plus Deum offendunt, ideo intra ciuitatem durius puniuntur: uiolenti sub dominio Minotauri, fraudulenti sub dominio Gerionis, proditores uero sub dominio Luciferi.
Hoc est, phylosophia, illi qui illam intelligit, notat, idest dicit uel demonstrat, non in una solummodo parte tantum, sed in pluribus, quomodo natura accipit suum cursum ab intellectu diuino, idest operatur imitando ipsum diuinum intellectum; quia ipsa natura, quantum potest, omnia que facit et producit conatur facere et producere ordinate et perfecte, sicut Deus omnia fecit. Unde ipsa natura taliter diffinitur: Natura est uis quedam rebus insita, similia de similibus generans uel producens. Nam nichil generat uel producit nisi quod diuina bonitas primitus in prima creatione produxit, et sua opera facit diuinius operibus similia quantum potest.
Descendens autor in septimum circulum, duo principaliter facit: Nam primo designat descensum, qualiter scilicet factus est, dicens quod ille descensus est ita factus sicut est illa ruina que in partibus Lombardie, inter Triuisium scilicet et Tridentum, fluuium Attacis percussit. Et in isto tali ruinoso descensu Minotaurum inuenit, qui positus est ibi ut custodiat illam uiam. Qui Minotaurus, statim quod uidit autorem, iracundia totus accensus, se ipsum pre nimia ira momordit. Contra quem Uirgilius clamans ait: Tu forsitan credis quod iste qui mecum est sit dux Atheniensis, qui tibi mortem superius in mundo porrexit? Recede hinc, bestia, quia iste non uenit doctus a tua sorore, sed uadit uestra uidendo tormenta. Tunc Minotaurus, ad similitudinem tauri cum fuerit letaliter uulneratus, qui ire uel currere nescit, sed huc et illuc saltando discurrit, de illa quam custodiebat ruina recessit. Et tunc Uirgilius mandauit autori ut, interim quod ille erat in furia, uiam arriperet uersus yma. Dum autem sic ambo descenderent, et Dantes de illa ruina in sua mente aliquantulum cogitaret, ait ad eum ipse Uirgilius: Tu forsitan cogitas de ista ruina, que custodita est ab illa ira bestiali quam modo ego extinxi. Uolo enim quod scias quod alia uice quando ad yma descendi, quod ista roccia, idest ista petrosa ruina, adhuc ruinata non erat. Sed certe, si bene discerno uel recolo, modicum antequam uenisset ille qui magnam predam abstulit Diti de circulo primo, ex omni parte ista fetida uallis ita tremuit, quod ego cogitaui in corde meo quod uniuersum sentiret amorem, per quem est qui credat quod mundus in chaos pluribus uicibus sit conuersus. Et in illo puncto petre in Inferno hic et alibi scisse sunt. Secundo, postquam autor descensum descripsit, ad designandum septimum circulum manum extendit, dicens quod uidit unam amplam foueam in cuius circuitu centauri armati currebant, qui centauri uidentes istos descendere, se firmauerunt, et tres ex ipsis de acie exiuerunt. Et unus istorum trium clamauit ad eos a longe dicens: Ad quod martirium uenitis uos qui de coste descenditis? Dicatis istinc, alioquin arcum extendo. Ad quem Uirgilius ait: Responsionem faciemus istic de prope nos Chyroni. Semper enim fuit ad tuum damnum tuum desiderium ita uelox. Postea tetigit Dantem dicens: Ille enim est Nessus, qui mortuus est pro Deianira et fecit ipsemet de se ipso uindictam. Et ille qui est in medio, qui respicit sibi pectus, est magnus Chyron, qui nutriuit Achillem. Ille uero alius Folus est, qui fuit iracundia ita plenus. In circuitu nanque istius fouee uadunt ad mille ad mille sagittando qualemcunque animam que plus de sanguine se euellit quam culpa sua minime sortiatur. Et hec dicens appropinquauit ad illos. Chiron autem, uidens Dantem pedibus lapides conmouentem, ait ad socios: Perpenditis uos quod ille qui uenit retro mouet omne quod tangit? Non sunt ita soliti pedes facere mortuorum. Cui Uirgilius: Uere uiuus est et non mortuus, cui me oportet ostendere uallem nigram, uirtute et autoritate illius que ueniens de illo loco ubi alleluia cantatur, conmisit istud officium michi nouum. Sed per illam uirtutem per quam moueo pedes meos per tam siluestrem stratam, te adiuro ut de tuis des nobis unum in ducem, qui et uiam nobis demonstret, et hunc, quia non est spiritus qui uadat per aerem, portet. Tunc Chiron mandauit Nesso ut eos incolumes secum ducat. Qui cum Chironi per omnia paruisset, et eos portauit, et istum primum gironem curialiter confabulando monstrauit, et eos usque ad ripam aliam transuadauit. Dum autem sic iuxta fluuium sanguinis peregrarent, Centaurus monstrauit autori quasdam animas que erant usque ad cilium in illo sanguine bullienti submerse, quas dixit esse animas tyrannorum qui in hoc mundo contra bona subditorum ac etiam sanguinem tyrannide usi sunt. Et inter alios demonstrauit ei quatuor summos tyrannos, uidelicet Alexandrum imperatorem Grecorum, Dyonisium regem Syracusarum, Azolinum de Romano, et Opizum Marchionem Extensem; quorum primus tyrannizauit in toto orbe terrarum; secundus in regno Sicilie; tertius in Marchia Triuisana ac etiam in pluribus partibus Lombardie; quartus uero in ciuitate Ferrariensi et alibi. His autem uisis, autor una cum Uirgilio super Centaurum ascendit et fluuium transuadauit. Cum uero sic fluuium transuadarent, dicit autor se uidisse quasdam animas usque ad gulam ibi submersas. Quas cum attente respiceret, demonstrauit sibi Centaurus unam animam solam, dicens: Iste scidit in gremio Dei illud cor quod adhuc super Tamigium deploratur. Postea uidit quandam gentem que caput et totum corpus tenebant, exceptis tibiis et cruribus, extra riuum. Et sic quanto plus ibant, tanto plus ille sanguis in illo fluuio bassus erat, ubi animas solummodo in pedibus cruciabat, et ibi ad ripam aliam transuadarunt. Et antequam Centaurus eos deponeret, ait ad Dantem: Sicut ex ista parte tu uides fluuium ualde bassum, ita uolo quod pro certo tu credas quod ab ista alia parte fluuius profundatur, ubi peccatum tyrannidis condemnatur. In quo loco quinque alios summos uiolentos tyrannos atque predones similiter nominauit. Quorum primus fuit Totila, flagellum Dei; secundus Pirrus, rex Epyrotarum; tertius, Sextus, filius Magni Pompei; quartus, Raynerius de Corneto; quintus uero et ultimus, Raynerius Pazzo; qui duo ultimi fuerunt stratarum publici predatores. Postquam uero Centaurus autori omnia que sunt in isto primo girone monstrauit, ipsum ad terram deposuit, et per uiam quam transuadauerat transuadauit. Unde ait in textu: {Poi si riuolse et ripassossi 'l guazzo}.
Licteram sic construe: Ille locus ubi ripam descendere uenimus erat alpestris, idest ualde durus et arduus, sicut sunt loca in Alpibus, ubi nulla uia uel semita reperitur. Quasi dicat: Non solum propter asperitatem ille locus per quem descendimus erat horridus pedibus ad ambulandum, sed erat omni uisui terribilis et abominabilis etiam ad uidendum; et hoc propter illud quod erat ibi, scilicet precipitium quod erat adeo magnum, quod fundus ibi nullatenus uidebatur.
Exemplificat hic autor et dicit quod illa ruina, per quam descendit, est similis ille ruine que est in montibus citra Tridentum, que quidem ruina Attacis fluuium percussit, aut propter terremotum, aut propter debilem fundamentum. Istoria talis est: Inter Tridentum enim et Triuisium est quidam mons qui uocatur Marchus, et iuxta istum montem, ex latere Triuisii, transit quidam fluuius qui appellatur Attax; iste itaque mons in quadam sui parte, aut propter terremotum aut propter debile fundamentum, cum magna ualde ruina descendit in planum; et sic ad yma ruendo, ab una ripa fluuium Attacis percussit. Fluuius uero taliter a monte percussus, fere per miliare recessit; tanta enim fuit materia quam secum illa ruina contraxit, quando sic de monte ruendo descendit in planum. Et in capite istius ruine inuenit Minotaurum, qui tenet typum atque figuram malitie et bestialitatis. Et sub nomine malitie et bestialitatis ponit autor uiolentiam atque fraudem. Uiolentiam diuidit in tres partes, secundum quod homo potest ea tripliciter uti: uidelicet contra proximum, contra se ipsum, et contra Deum. Prima punitur in primo girone, in quodam scilicet fluuio sanguinis bullientis. Secunda ponitur in secundo girone, in quodam scilicet nemore prunis siluestribus et canibus nigris pleno. Tertia uero punitur in tertio girone, in quodam loco scilicet arenoso, ubi continue pluuit ignis. Fraus autem diuiditur in duas partes, scilicet in deceptionem et proditionem. Sed quia decem modis committitur fraus, ideo decem locis punitur; que loca malebulgie nuncupantur. Proditio uero, quia quadripartita est, idcirco in quatuor partibus collocatur siue includitur.
Lictera plana est et aperta, et nichilominus superius exarata.
Ista Cretensis infamia fuit quidam uir inhumanus, filius regis Minoys, qui dictus est Minotaurus. Cuius ystoria hec est: Dum Pasiphe, uxor Minois regis Cretensis, pulcritudine unius tauri, ut poete dicunt, plurimum capta esset, rogauit Dedalum, qui erat ualde ingeniosus, ut uiam inueniret et modum quomodo ipsa cum illo tauro, quem tantum amabat, concumbere posset. Dedalus autem, uir summi ingenii, uaccam ligneam uacuam intus fecit, quam corio unius pulcerrime uacce, quam ille taurus ardenter amabat, cooperuit, et ibi intus reginam Pasiphem abscondit. Taurus uero, uisa uacca, ad eam cucurrit, et ypsam ymaginans esse uaccam, cum regina concubuit. Unde Uirgilius in Bucholicis:
*Pasiphen niuei solatur amore iuuenci.
Ha, uirgo infelix, que te dementia cepit?*
Uirginem uocat eam Uirgilius, non quod uirgo esset, quia iam mater fuerat Fedre, Adriagnes, et Androgei, sed a uiridi et pulcra etate uirginem eam uocat. Ex quo concubitu fuit genitus Minotaurus, homo quidam, scilicet inhumanus, ut dicit magister in ystoriis scolasticis. Uidens autem Minos talem filium sibi natum, ipsum in laberinto reclusit. Unde Ouidius, 8 libro Methamorphoseos, in UII uersibus quatuor breuiter comprehendit, scilicet adulterium regine, partum ipsius adulterii monstruosum, laberintum a Dedalo fabricatum, et in ipso Minotaurum inclusum, dicens:
*Creuerat opprobrium generis, fedumque patebat
Matris adulterium monstri nouitate biformis;
Destinat hunc Minos thalami remouere pudorem
Multiplicique domo cecisque includere tectis.
Dedalus ingenio fabre celeberrimus artis
Ponit opus, turbaque notans, et lumina flexu
Ducit in errorem uariarum ambage uiarum.*
Et cum ipse Minos Athenienses tam atroci prelio subiugasset, quod tenebantur annuatim ipsi Athenienses suos pueros mittere deuorandos, post nonum annum tributi cecidit sors super Egei, regis filium, qui uocabatur Theseus, clamanti uniuerso populo Athenarum quod per illos nouem transactos annos filii eorum Minotauro deuorandi fuerant destinati. Theseus autem, ueniens in Cretam, ab Adriagne, filia regis Cretensis, diligitur, et ob hoc ab ipsa sagaciter edocetur quomodo ab ipso Minotauro non solum euadat, sed insuper, quomodo ipsum occidat et de ipso postea exeat laberinto. Dedit enim sibi unum globum fili cum quo, sicut intraret, exitum inuenire ualeret; ac etiam quasdam pallas, pice, lana et farina confectas, mandans ei ut cum Minotaurus os pre fame et bestiali iracundia aperiret, quod illas pallas proiceret in os eius.
Construe sic licteram: Quando Christus mortuus est, ex omni parte ista uallis tremuit infernalis, et intantum tremuit quod ego Uirgilius credidi quod uniuersum, idest celum et terra et omnia que in eis sunt, sentirent amorem; per quem amorem est qui credat, Empedocles scilicet philosophus, quod mundus sit pluribus uicibus uersus in chaos, idest in confusionem et sui destructionem. Ad cuius sententie euidentiam clariorem est sciendum quod quidam philosophus, qui uocatus est Empedocles, de quo fit mentio supra in primo circulo, cantu quinto, posuit quod omnia facta sunt ex duobus principiis, scilicet amore et odio. Et posuit quod quando odium est inter ipsa creata, tunc bene reguntur et gubernantur omnia, quia unum elementum alterius inuidia optime operatur. Sed quando inter ipsa creata esset amor, posuit quod tunc mundus dissolueretur, quia propter concordiam elementa ab inuicem dissentirent. Et sic per istum modum posuit quod pluribus uicibus mundus erat destructus et iterum erat factus. Conuenientia enim siue concordia, ut ipse ponit, est dissolutio uniuersi, sicut e contra, discordia est coadunatio et conseruatio omnium creaturarum. Unde ait in textu: {Io pensaua che l'uniuerso / sentisse amore per lo quale è chi creda / che il mondo più uolte sia conuerso in chaos}, idest in confusionem, siue in illam primam et primordialem materiam ex qua creatus est mundus. De qua primordiali materia ait Ouidius, primo libro Methamorphoseos:
*Ante mare et terras et quod tegit omnia celum
Unus erat toto nature uultus in orbe.
Quem dixere chaos: rudis indigestaque moles.*
Et nota quod chaos accipitur duobus modis: Primo enim accipitur pro distantia locorum, ut in Euangelio beati Luce dicitur: Inter nos et uos chaos magnum firmatum est. Secundo modo accipitur pro primaria rerum confusione, ut hic. Uult itaque dicere hic Uirgilius quod quando in passione Christi terra tremuit, quod ipse credidit, secundum opinionem Empedoclis, quod mundus sentiret dominium amoris, ex quo dominio deperiret.
Hic incipit primus giro, in quo tractat autor de uiolentia que exercetur in proximum. Cuius pena est quod punitur in quadam fouea plena sanguine bullienti; in circuitu cuius fouee ponit Centauros, arcubus et sagittis armatos, qui quidem tenent typum et figuram uiolentie, quia ipsi primo humanam libertatem cum equis per uiolentiam conturbarunt.
Centauri fuerunt primi homines qui equos primitus domuerunt: et quia centum homines fuerunt, ideo Centauri, idest centum armati, dicti sunt, uel quia ut aura uelociter discurrebant. Fuerunt autem de prouincia Thesalie, ubi mons Parnasus est olim Apolini consecratus. Ista Thesalia fuit origo Achillis et Laphytarum, idest centaurorum, ut ait beatus Ysidorus, XIIII Ethymologiarum. Ponuntur autem hic ab autore in circuitu sanguinis tanquam ministri et executores tyrannidis et uiolentie; nam hii primitus humanam libertatem cum equis per uiolentiam conturbarunt, ut dictum est. Et ideo merito hic ponuntur.
Centaurus ex duabus naturis componitur, equina scilicet et humana. Nam ab umbilico supra habet naturam hominis, ab umbilico uero deorsum in quatuor pedibus extat equus. Et ideo quilibet centaurus habet duo pectora, scilicet pectus humanum et pectus equinum. Ideo ponit autor quod quando Uirgilius applicuit ad centauros, cum capite pertingebat ad pectus equinum, ubi due nature coniunguntur in unum. Ideo ait in textu: {doue le due nature son consorti}.
{Chiron si uolse in su la dextra poppa.} Assignatis rationibus a Uirgilio quare in Infernum descenderunt, et facta adiuratione ut eis securum prestet ducatum, statim mandauit Nesso ut eos ducat et a uenientibus cuneis centaurorum eripiat et defendat.
Iste fuit Enzolinus de Romano, gener Frederici imperatoris, qui tyrannidem exercuit in Marcia Triuisana et in prouincia Lombardie. Nam inaudita supplicia et importabilia onera irrogauit, non solum laycis, sed etiam clericis et prelatis.
{Mostromm'un'ombra de l'un canto sola.} Iste est ille maledictus comes Montis Fortis, qui in ecclesia Sancti Siluestri de Uiterbio, dum eleuaretur corpus Domini nostri Iesu Christi, Henricum de domo regis Anglorum dente tyrannico trucidauit. Ad cuius pleniorem notitiam est sciendum quod, mortuo Corradino, electores Alamanie conuenerunt in unum, et regem Yspanie et imperatorem unanimiter elegerunt. Qui electus, Henricum de domo regis Anglie, qui erat nepos suus, pro approbanda sua electione ac etiam confirmanda ad Romanam Ecclesiam destinauit. Sed dum iste Henricus in romana curia, que tunc erat Uiterbii, moraretur, quodam mane dum per Uiterbium equitaret et per plateam Sancti Siluestri transitum faceret, audiuit pulsari ad Corpus Christi; qui statim de equo descendit, ecclesiam intrauit, et humiliter genu flexu iuxta altare manus oraturus extendit. At comes Montis Fortis, qui ex mandato regis Karoli olim comitis Andegauensis uite istius insidiabatur, occulte post ipsum in ecclesiam est ingressus; et cum Corpus immolabatur Dominicum, ipsum Henricum Deum adorantem nephario gladio immolauit. Qua propter clamant contra sacrilegum homicidam ianue ecclesie memorate, que nunquam aperiuntur nisi ad sportellum uiduitatem de tam crudeli homicidio ostendentes.
Iste Totila fuit quidam rex Gothorum qui totam fere Ytaliam deuastauit, Romam obsedit et cepit, et Siciliam transfretauit et ibi uitam et regnum amisit. Et propter multa mala que fecit, ideo Dei flagellum cognominatus est.
Postquam autor in superiori cantu de primo girone tractauit, in quo posuit illos qui exercent uiolentiam contra proximum, nunc in isto cantu intendit de secundo girone tractare, in quo ponit illos qui exercent uiolentiam in se ipsos. Et quia homo utitur uiolentia contra se ipsum duobus modis, scilicet uel se occidendo, uel sua bona dispergendo, ideo istos in duas partes diuidit et distinguit. Et continuat sic presentem cantum ad precedentem dicens: Nondum peruenerat Nessus ad aliam ripam quando nos intrauimus per unum nemus quod a nulla uia uel semita est signatum. Quales autem arbores sint in isto nemore, sic poetizando declarat: Non frondes uirides erant in arboribus illis, sed nigro colore perfuse. Ideo ait in textu:
{Non fronda uerde, ma di color fosco;} non rami obducti et recti, sed nodosi et curui. Ideo ait in textu: {non rami schietti, ma nodosi e 'nuolti}; non poma producebant arbores ille, sed cum ueneno festucas. Ideo ait in textu: {non pomi u'eran, ma stecchi con tòsco}. Intrans uero autor istud nemus, dicit se primo uidisse super illas arbores arpias, que sunt aues fedissime, que habent alas latas et plumosas, facies humanas, et pedes ungulatos; que quidem aues super illas arbores nidificant, frondibus ipsarum uescuntur, et ibi continue lamentabiles uoces emittunt. Et dum sic autor attente respiciendo illud iam nemus intrasset, dicit quod Uirgilius dixit sibi: Scias, antequam plus intres, quod tu es modo in secundo girone, et eris quousque horribile sabulum introibis. Et ideo bene respice, et sic uidebis quasdam res que tollerent fidem credulam sermonibus meis. Ipse autem autor sentiebat ex omni parte maximos ululatus, et non uidebat aliquam personam que istos ululatus emitteret; propter quod totus obstupefactus orriguit. Unde Uirgilius ait ad eum: Si tu trunces aliquam ramusculum ex una istarum plantarum, mutilabuntur cogitamina que tu habes. Tunc autor, ad persuasionem Uirgilii, collegit unum ramusculum ex una magna pruno; et statim uox exiuit de pruno dicens: Cur me dilaceras? Non habes tu spiritum aliquem pietatis? Homines enim fuimus, et modo sumus arbores siluestres effecti. Bene debuisset fuisse sic tua manus magis pia, etiam si serpentum anime fuissemus. Tunc Uirgilius, audiens uoces ex illa pruno tam querulosas exisse, et uidens Dantem totaliter obstupuisse, et propter hoc respondere non posse, ait ad eum qui loquebatur: O anima lesa, si iste qui te lesit potuisset credidisse sic solummodo uerbis meis ea que modo uidit et sensit, non ostendisset in te manum suam; sed res incredibilis me induxit ad opus de quo ipsemet doleo. Sed dicas illi quis fuisti, ad hoc ut uice alicuius emende, in mundo superiori renouet famam tuam.
Ad quem ait illa anima lesa: {Sì col dolce dir m'aeschi}; quasi dicat: quemadmodum piscis uel auis capitur esca, ita ego capior uerbis tuis, que tantum sunt dulcia quod ego non possum tacere et uos non grauere. Unde aliquantulum ad raciocinandum uobiscum me ipsum inuisco. Ego certe sum ille supple Petrus de Uineis qui cordis Frederici imperatoris tenui ambas claues, quas quidem claues ita uolui, claudendo et aperiendo, suauiter, quod a suis secretis omnem quasi uiuentem remoui, et tantam fidem officio glorioso quo in curia sua fungebar portaui, quod ego omnem sensum et motum inde perdebam. Sed meretrix illa, que nunquam ab hospitio Cesaris oculos meretriceos remouit, que quidem meretrix comune uitium atque mors omnium curiarum existit, inflammauit contra me animos omnes supple omnium principum et baronum et isti sic inflammati taliter inflammauerunt Augustum, quod leti honores conuersi sunt in tristes luctus. Unde animus meus, quia ex hoc indigna gustauit, credendo cum morte dedignationem uitare gustatam, me fecit iniustum contra me iustum. Quasi dicat: In omnibus aliis rebus fui iustus, sed in hoc solum, quia me occidi, fui iniustus. Sed per radices nouas istius ligni in quo sic crucior, tibi iuro quod nunquam fregi fidem domino meo, qui fuit honore tam dignus. Et si aliquis uestrum in mundum redit, rogo ut confortet memoriam meam, que iacet adhuc despecta et uulnerata, uulnere quod inuidia principum sibi dedit supple quia me infamauerunt quod fuissem proditor domino meo. Et cum finem fecisset uerbis suis, dixit Uirgilius ad Dantem: Ex quo iste tacet, ne perdas horam, sed loquere et pete ab eo si aliquid aliud scire uel discere concupiscis. Et Dantes ad eum: Pete tu, inquit, ab eo de omni eo quod credis quod michi debeat satisfieri, quia ego non possem supple loqui tanta sum cordis pietate constrictus. Tunc Uirgilius interrogauit illam animam de duobus: Primum est quomodo anima ligatur in illis plantis; secundum uero, si aliqua ipsarum a talibus unquam soluitur membris. Cui respondet spiritus ille incarceratus. Et primo de primo dicens: Quando anima ferox egreditur de corpore unde ipsamet se euulsit, Minos mittit eam ad septimum circulum, in quo est iste secundus giro. Et ista anima sic fulminata cadit in siluam, et non est sibi pars aliqua assignata, sed ubicunque ipsam fortuna balistat, ibi germinat sicut granum spelte. Surgit in uirgam et in plantam siluestrem, arpie pascendo postea de suis foliis faciunt tali plante dolorem, et dolori fenestram; quia per talem uiam exeunt suspiria atque plantus. Secundo respondet de secundo dicens: Sicut alie anime, ita nos in die supple iudicii pro nostris corporibus ueniemus, sed nulla suo corpore uestietur, quia non est iustum quod anima habeat corpus quod ipsa abstulit sibi ipsi. Per istam enim siluam corpora nostra trahemus et unumquodque corpus erit suspensum ad prunum umbre sue, idest proprie anime.
Et dum sic ille spiritus in illa planta inclusus ad illa duo de quibus interrogatus fuerat responderet, et ecce duo a sinistro latere silue ueniebant nudi et lacerati, ita fortiter unus post alium fugiendo, quod de silua quicquid tangebant protinus lacerabant. Et ille qui ibat ante, magnis uocibus atque clamoribus mortem in sui adiutorium inuocabat, dicens: {Or accorri, accorri morte}. Et alius qui ueniebat post eum clamabat dicens: O Lane, non sic fuerunt uelocia crura tua in conflictu plebis al Toppo. Et quia plus post eum currere non ualebat, et etiam quia post eos canes nigre et famelice ueniebant, iste spiritus in quodam cespite se abscondit. Canes autem istum insequentes ipsum membratim dilacerauerunt, non sine multo danno cespitis siue plante, quam totam ramis et foliis priuauerunt. Plorando enim ille cespes dicere cepit: {O Iacobe de Sancto Andrea, quid tibi profuit de me facere tibi schermum? Quam culpam ego habeo de tua uita praua?} Tunc Uirgilius cepit Dantem per manus et duxit illum ad illum cespitem qui plorabat et ait ad eum: Quis fuisti tu, qui per tantas puncturas effundis sermonem cum sanguine dolorosum? Et ille ad eos: O anime, inquit, que uenistis ad uidendum stratium inhonestum quod disiunxit a me taliter frondes meas, rogo ut ipsas ad pedem tristis cespitis adunetis. Ego enim fui de illa ciuitate que in Baptistam mutauit primum patronum. Unde ipse primus patronus, propter istam mutationem, semper cum arte sua facit ipsam tristem. Et nisi esset quod super passum Arni adhuc de eo remanet aliquod uestigium, illi ciues qui postea ipsam refundauerunt super cineres qui de Attila remanserunt, frustra laborari fecissent. Ego enim feci de propriis domibus michi furcas. Unde ait in textu:
{I' fe' giubbetto a me de le mie case.}
{Non er'ancor di là Nesso arriuato.} Nondum Nessus Centaurus in suum gironem redierat, quando autor secundum gironem intrauit. Qui quidem giro nil aliud est quam quoddam nemus siluestre, in quo quidem nemore ponit eos qui uiolentiam exercent contra se ipsos, corpus proprium occidendo et bona propria dissipando. Primos poetice conuertit in prunos; secundos uero ponit a canibus laceratos.
Exemplificando declarat hic autor quale nemus est istud, dicens quod bestie, siue fere, que habitant inter Cecinam et Cornetum, que odio habent loca culta atque domestica, non habitant in locis ita asperis et siluestribus sicut est istud nemus. Cecina autem et Cornetum sunt in maritima Tuscie. Et est Cecina quidam fluuius qui transit per comitatum pisanum et ibi descendit in mare. Cornetum uero est quoddam nobile castrum iuxta mare situm in patrimonio beati Petri. Inter Cecinam itaque et Cornetum sunt nemora ita siluestria quod uix in mundo reperiuntur equalia. In hiis itaque locis bestie siluestres que odiunt loca culta habitant atque recubant. Et tamen nichil sunt respectu istius nemoris, de quo hic autor poetando pertractat.
Lictera plana est, et superius explanata.
{Ale ànno late, colli et uisi humani.} Allegorice, rapina habet alas latas, quia est ad rapiendum solicita atque uelox, uisus humanos quia curialiter decipit atque fallit, pedes acutos unguibus, quia rapit, et magnum uentrem atque pennatum, quia multa recipit, et que rapit abscondit.
{quiui germoglia come gran di spelta.} Hic queritur quare autor potius ponit quod ad similitudinem spelte germinant desperati quam ad similitudinem seminum aliorum. Respondeo: Spelta, secundum naturales, dum seminatur multotiens conuertitur in frumentum, et sic a sua propria et pristina qualitate degenerat. Similiter homines desperati, dum uita sibi metipsis auferunt, a propria eorum natura siue qualitate degenerare uidentur. Ideo in Inferno seminati, non homines sed siluestres arbores oriuntur. Sed tunc queritur, cum spelta seminatur siue transformatur in melius, quare homo, cum sit animal rationale secundum Philosophum, et secundum Augustinum dignissima creaturarum, quare potius transformatur in peius. Uidetur enim, secundum istam comparationem, quod deberet in melius transformari. Respondeo: In damnatis enim non est beata sed damnata perfectio: ideo dum transformantur, non in melius sed in peius transformari dicuntur. In Inferno enim, secundum Iob, nullus est ordo, sed sempiternus horror inhabitat.
Quod autem ad secundam questionem respondet dicens: {Come l'altre uerrem per nostre spollie,} etc., resurrectionem non negat, nec etiam corporum coniunctionem, quia manifeste dicit quod ad iudicium ibunt pro suis corporibus rehabendis. Et manifestum est quod corpora rehabere non possent nisi prius de terre puluere surrexissent, et sic resuscitata corpora readsument. Quod autem dicit: {Qui le strascineremo}, hoc ponit ad maiorem penam quam in suis corporibus sustinebunt. Quia sicut illa corpora cum quibus anime melius meruerunt melius debent in celesti gloria munerari, sic, eodem modo, illa corpora cum quibus anime peius fecerunt, peius debent in infernali pena puniri. Quod autem dicit quod corpora talium debent ad suas umbras suspendi, hoc ponit ad ostendendum quod homines desperati, sicut sensu et ratione carere uidentur dum sibi manus iniciunt, ita post resurrectionem, in qua augmentabitur et duplicabitur penam, tantam penam habebunt quod corpora ex quibus se ipsos eiecerunt quasi non sentient; sicut freneticus qui, dum dolorem insoportabilem in capite patitur, sibi ipsi caput non habere uidetur.
Ciuitas ista est ciuitas florentina, que tempore paganorum habuit patronum Martem, qui a paganis dicitur deus belli, tempore uero christianorum habuit patronum Iohannem Baptistam. Ad quorum euidentiam clariorem est sciendum quod, quando Romani una cum Phesulanis ciuitatem Florentie hedificauerunt, uolentes diis templa erigere, sapientes consulerunt cuinam deo et in quo loco ciuitatis templum tali deo edificare deberent. Qui a Marte uictoriam de Phesulanis se habuisse credentes, et per astrorum scientiam contemplantes quod in quadam parte ipsius patrie ipse deus belli, siue potius ipse planeta, suam influentiam influebat, dederunt consilium quod ipsi Marti templum uenerabile consecrarent, in illa scilicet parte ubi, secundum astrologiam, suam influentiam cognouerunt, ut dictum est. Unde ciues pulcerrimum templum forma rotundum, ad honorem ipsius Martis, secundum habita oracula, construxerunt. Postquam uero Florentini ex paganis effecti sunt christiani, ab illo templo Martis spurcitiam eliminauerunt, et illud templum in nomen et honorem gloriosi Baptiste conmutauerunt. Unde, tempore paganorum, patronus illius ciuitatis fuit Mars; tempore uero christianorum est modo beatus Iohannes Baptista.
Quia Florentini claudicant in duas partes, secundum Elye sententiam, quia et beatum Iohannem in patronum assumunt et eum ut debent fideliter non honorant, et Martem totaliter non expellunt, ideo iusto Dei iudicio in manu primi patroni adhuc esse uidentur. Quod enim secundum patronum non bene et plene honorent patet, quia illo die in quo uenit festum sue decollationis nec ad bella procedunt, nec iter arripiunt, nec uxores ducunt, nec pannos incidunt, nec aliquod audent notabile exercere. Unde tali die per totum annum paganizare uidentur. Quapropter ipse beatus Iohannes suis maxime diebus ipsos Florentinos relinquit, nec ipsos a Marte defendit. Quod exemplariter summe patet. Nam in die sue decollationis a Pisanis debellati fuerunt apud Montem Catinum; in quo bello fuit debellatus dominus Phylippus, princeps Tarentinorum, filius scilicet Karoli Secundi, et dominus Petrus, germanus dicti principis fuit in Guisciana submersus, et filius suus, nomine Karolus, occisus. In die uere sue conceptionis fuerunt dicti Florentini a Lucanis apud Altum Passium debellati. Unde Mars cum uidet eos beati Iohannis auxilio et patrocinio spoliatos, ipsos in sua arte detinet occupatos. Ars autem Martis est effusio sanguinis. Nam ut ait beatus Ysidorus, XUIII libro Ethymologiarum: Romanorum uexillum ideo coceo, idest colore rubeo, decoratur, quia Mars gaudet in sanguine.
In capite nanque Pontis Ueteris, qui est in medio ciuitatis Florentie, adhuc est aliquod fragmentum siue uestigium unius statue siue ymaginis ipsius Martis, cui adhuc aliqualis reuerentia exhibetur; quia ponunt ibi in exitu mensis Martii florum serta cum ramis, propter quod ipse Mars non ita forsan contra eos aspere commouetur; aliter autem ipsam funditus destrueret ciuitatem.
In superiori nanque cantu autor tractauit de uiolentia quam homo exercet contra se ipsum in persona uel ere; nunc autem in isto cantu et in consequentibus tractat de uiolentia que exercetur uel contra Deum, sicut est blasphemia; uel contra naturam, que est filia Dei, sicut est sodomia; uel contra artem, que est neptis Dei, sicut est usura. Et incipit primo a blasphemis, quorum pena est quod in quadam planitie arenosa, ubi continue pluuit ignis, supini iacent. Et continuatur sic iste cantus cum precedenti. In fine nempe superioris cantus ponit autor quod ille Ruccho de Mozzis a canibus laceratus, rogauit Uirgilium atque Dantem ut folia sua sparsa ad pedem tristi cespitis adunarent. Unde Dantes, pietate motus, dictas frondes et folia adunauit in unum, et iuxta illius precamina ad pedem cespitis recollegit. Unde sic incipit cantus iste: Postquam caritas, idest amor natiui loci, quia uterque Florentinus, me strinxit, idest constrinxit, adunaui folia sparsa et reddidi illi qui, propter suspiria atque planctus, iam raucus erat effectus. Et sic inde recessimus et uenimus ad finem ubi diuiditur giro secundus a tertio. Qualiter uero sit factus iste tertius giro declarat dicens quod solum, siue lectus, istius gironis a se remouet omnem plantam. Et hoc propter duo: primum est quia ille locus totus est breuiter harenosus; secundum est quia super illam arenam continue pluuit ignis. Unde dicitur in textu:
{A ben manifestar le cose noue,
dico c'arriuamo ad una landa
che dal su' lecto ogni pianta rimuoue.}
Et quemadmodum primus giro circundat secundum, ita secundus circundat et tertium. In quo quidem tertio girone dicit autor se uidisse tria genera personarum: Quidam enim proni iacebant in terra, et isti sunt illi qui blasphemant Deum et sanctos suos. Quidam currebant continue per arenam, et isti sunt illi qui sodomitico uitio se exercent. Quidam uero sub illo igne sedebant, et isti sunt illi qui commodant ad usuram. Sed quia, ut predictum est, iste giro diuiditur in tres partes, primo tractat de blasphemis, secundo de sodomitis, tertio de usurariis. Uolens autem tractare de blasphemis qui in illa arena iacent sub igne supini, dicit se uidisse inter istos quendam, statura magnum et arrogantia ualde plenum; quem cum uidisset, ait ad Uirgilium: Magister, tu qui uincis omnia, exceptis demonibus duris qui in introitu porte contra nos exiuerunt, quis est ille magnus qui de incendio minime curare uidetur, et iacet ita despectuosus et tortuus quod ipsum ignea pluuia non maturat? Et illemet, statim quod perpendit quod autor interrogabat de ipso Uirgilium, sic clamando respondit: Qualis ego fui uiuus, talis sum mortuus. Ac si diceret: Licet Deus sua sagitta me interfecerit, sibi subesse non possum. Et plus: Si enim ipse Iupiter suum fabrum fatiget, a quo iratus accepit fulmen acutum cum quo ultimo die percussus fui, uel alios in monte Ethne fatiget similiter alternatim, Uulcanum in adiutorium inuocando, sicut fecit in pugna Flegre, et me cum toto suo posse sagittet, alacrem uindictam habere nullatenus inde posset. Tunc Uirgilius, contra istum sic superbe loquentem, magna uoce clamauit, dicens: O Capanee, in eo quod tua superbia non uincatur es tu magis inde punitus; nullum re uera martirium, excepta tua rabie, esset dolor tuo furori completus. Et his dictis, Uirgilius se uoluit ad Dantem et cum meliori facie sibi dixit: Ille fuit unus ex septem regibus qui obsiderunt Thebas, et habuit, et adhuc habere uidetur, Deum in dedignationem et modicum ipsum uidetur appretiari. Sed sicut ego dixi sibi, sui despectus sunt suo pectori satis debita frigia, idest debita ornamenta. Sed admodo ueni post me et caue ne mittas adhuc pedes in arenam combustam, sed semper ad nemus teneas pedes strictos.
Sic autem in confinio nemoris iuxta arenam cum silentio transeuntes, deuenerunt ad quendam paruum fluuium, qui de silua egrediens diffunditur per arenam. Qualiter uero sit factus iste fluuius declarat: Fundus, inquit, suus atque ripe erant de petra, et per ripas erat transitus in arenam. Sed antequam iter arriperent super ripam, ait Uirgilius ad Dantem: Inter omne aliud quod ego tibi demonstraui postquam nos intrauimus per illam portam cuius limen nemini est negatum, res non est ab oculis tuis uisa ita notabilis sicut presens fluuius, siue riuus, qui supra se omnes flammas extinguit. Ad quem Dantes: Rogo te, inquit, ut de illo de quo michi desiderium es largitus largiaris et pabulum. Tunc Uirgilius sibi poetando describit quatuor secula, siue tempora, a principio mundi usque ad finem currentia, sub similitudine unius statue quadriformis, dicens: In medio mari sedet unum paese destructum, quod appellatur Creta, sub cuius rege mundus antiquitus fuit castus. In ista itaque Creta est quidam mons, qui iam fuit amenus frondibus atque aquis, qui uocabatur Yda; sed modo ut res uetus, totaliter est desertus. Reha uero supple regina Cretensis elegit ipsam Ydam pro cuna fida sui filii, et ut celaret eum melius quando puer uagiebat in cuna, faciebat ibi fieri strepitus et clamores. In isto itaque monte, in interiori scilicet parte, unus magnus senior stat erectus, qui tenet spatulas uersus Dammiatam et faciem uersus Romam; cuius caput est aurum optimum, pectus et brachia de argento, uenter ex ere, tibie et crura ex ferro, pedum uero quedam pars ferrea, quedam lutea, quia pes dexter est terra cocta; et stat ista statua, siue iste senior, magis erectus super istum pedem terreum quam sinistrum. Quelibet autem pars istius statue, excepta aurea, dicitur esse fracta, et ex tali fractura lacrime pluunt, siue fluunt; que quidem lacrime insimul adunate perforant istam criptam. Quarum cursus in istam uallem dirigitur infernalem, et hic faciunt quatuor flumina siue aquas, scilicet Acherontem, Stygem, Flegetontem, atque Cocitum.
Tunc ait Dantes ad Uirgilium: Si presens aqua, de qua tu loqueris, deriuatur a nostro mundo, quare solummodo hic apparet? Et Uirgilius ad eum: Tu scis quod iste locus est rotundus; quam rotunditatem, licet multum descenderis, adhuc circuire minime ualuisti. Et ideo si tibi nouum aliquod appareret, de hoc admirari non debes. Tunc iterum ait Dantes: Magister, ubi inuenitur Flegeton et Lethe, de qua taces? Cui Uirgilius: Certe in omnibus tuis questionibus michi places; sed ebullitio aque rubee debebat certe unam soluere quam tu facis, quam quidem pre oculis tunc habebant sic. Lethe autem uidebis, sed extra istam foueam, quo uadunt anime ad sua scelera abluendum quando culpa, mediante penitentia, est remota. Et his dictis subiunxit: Admodo tempus est a nemore separandi; fac ut post me tu uenias. Margines enim non sunt arsi, quia omnis uapor igneus qui de alto descendit extinguitur super eos; idcirco uiam nobis poterunt ministrare. Unde ait in textu:
{Li margini fan uia, che non son arsi,
et sopra lor ogni uapor si spegne.}
Hic incipit autor de tertio girone tractare; quem quidem diuidit in tres partes: in prima namque parte ponit blasphemos, quorum pena est supinos iacere; in secunda ponit sodomitas, quorum pena est, continue currendo, illam arenam sine requie circuire; in tertia uero parte ponit usurarios, quorum pena est cum bursis ad collum sedere, ut superius est expressum.
Designat hic autor situm et qualitatem istius tertii gironis, et dicit quod adeo est aridus et propter arenam, quia locus arenosus est, et propter siccitatem, quia ibi continue ignis pluit quod a suo lecto remouet omnem plantam, quia nullam plantam potest producere. Uel aliter: remouet omnem plantam, idest prohibet, siue uetat, omnem pedem, quia nullus pes uiuus posset per illum locum aliqualiter ambulare. Landa uero est proprie planities, aliquando arenosa, omnino sicca et arida, in qua nulla planta oritur siue herba, ut hic; aliquando uero landa est locus amenus, herbis et floribus atque arboribus adornatus, ut infra in secunda cantica, ibi:
{Giouane et bella in sogno mi parea
donna ueder andar per una landa
colliendo fiori,} etc.
{Sopra tutto 'l sabbion, d'un cader lento;} usque ibi: {Quali Alexandro in quelle parti calde,} etc. Exemplificat hic autor et dicit quod in isto girone tales uapores ignei descendebant, quales descendunt niues in Alpibus sine uento. Et quales flammas Alexander uidit in India super suum exercitum cadere de celo, tales uidit hic autor in isto girone descendere; et quemadmodum sub calibe siue focile accenditur esca, ita sub istis flammis accenditur et arena. Ystoria uero Alexandri est ista: Legitur enim in gestis suis quod dum ipse Alexander castrametatus esset in India, in quadam scilicet parte calidissima, quod uapores calidissimi descenderunt de celo; unde ipse sagacissimus dux mandauit militibus suis ut cum equis uapores contererent, ne tantam potentiam haberent accendere solum terre.
Dum Dantes animas iacentes consideraret attente, uidit quendam statura magnum superbe et arroganter in igne iacentem; et admirans et stature magnitudinem et pectoris arrogantiam, interrogauit Uirgilium quisnam esset. Sed ille, dum audiuit Dantem Uirgilium interrogantem, superba uoce et actu se manifestauit eidem, dicens per quedam signa se esse Capaneum gigantem, qui in bello thebano ictu fulminis conflagrauit.
{Se Gioue stanchi il su' fabro.} Uult hic dicere Capaneus quod si Iupiter omnes fabros suos, qui sibi tela fabricant, fatigaret ut ipsum totiens sagittaret quotiens illi fulmina prepararent, non posset inde habere alacrem ultionem. Sed circa hoc duo breuiter sunt uidenda: primo quis fuit Iupiter, et si uere fuit homo, uel aliquod fictum, uel compositum a poetis; secundo, quis fuerit Capaneus. Circa primum, nota quod Iupiter fuit homo, et uere fuit homo; fuit enim rex Cretensis, sub quo a poetis argentea secula predicantur. A poetis autem fingitur summus deus. Unde propter ethimologiam nominis, ipsum patrem iuuantem appellant. Interpretatur enim Iupiter iuuans pater. Hunc et priuato et singulari titulo pagani post mortem suam Iouem optimum uocauerunt, et ei quandam stellam suo nomine appellatam in honorem sui nominis consecrarunt. Sed re uera, non deus nec bonus homo fuit, sed pessimus et sceleratus; cuius scelera Uirgilius in libro Georgicorum, partim hystorialiter et partim figuratiue, breui sententia comprehendit, dicens:
*Ante Iouem nulli subigebant arua coloni;
Nec signare quidem aut partiri limite campum
fas erat:
Ille malum uirus serpentibus addidit atris,
Predarique lupos iussit pontumque moueri,*
Et beatus Ysidorus, UIII libro Ethimologiarum: Iupiter, inquit, rex Cretensis expulit patrem Saturnum de regno. Incestor existens in suis, impudicus in extraneis; nam in forma tauri rapuit Europam; non quod mutatus fuerit in taurum, sed in naui ubi erat depictus taurus in uelis ad rapiendum dictam dominam nauigauit. Similiter per hymbrem auream descendit in thalamum Danays et ipsam uirginitate priuauit; non quod in hymbrem auream sit conuersus, sed debemus intelligere pudicitiam mulieris per aurum a Ioue fuisse corruptam. Similiter in forma aquile quendam puerum de stirpe regia Troyanorum nomine Ganimedem rapuit propter strupum. Et hoc intellige quod in quodam bello cum uexillo aquile puerum ipsum cepit. Iupiter enim fuit primus homo qui aquilam primo portauit in bello, sicut dicetur infra, tertia cantica, cantu UI. Et sic de Creta aquilarum insigna descenderunt in Troyam, quia fundatores Troye, Teucri scilicet, et Dardanus de Creta in Troyam secum aquilas portauerunt. Post cuius destructionem Eneas ipsas aquilas secum duxit in Ytaliam, que post mortem Enee in regno albano fulserunt. Romulus autem et Remus ipsas de Alba portantes in urbe Romana perpetuo firmauerunt.
Circa secundum uero nota quod Capaneus fuit quidam gygas et contemptor deorum, unus uidelicet ex UII regibus qui obsederunt Thebas; de cuius superba arrogantia scribit Statius, tertio libro Thebaydos, quod cum illi UII reges essent in obsidione thebana et quidam sacerdos Apolinis, qui uocabatur Euneus, uellet dictos reges ab obsidione retrahere, et sic eos ad pacem componere, dicens ut scribit idem Statius:
*Prohibete manus hec menia omine dextro
Thebana cyrrea monstrauit Apollo iuuenca;
Parcite in hoc ultro scopuli Uenere uolentes.
Gens sacrata sumus; gener huic est Iupiter urbi
Gradiuusque socer; Bacchum non mentitur alumnum
Et magnum Alcidem. Iactanti talia frustra
Turbidus aerea Capaneus occurrit in hasta.
Et ait, ut quidem femineis ullulatibus
Terrificas moriture uiuos? utinam ipse ueniret.
Cui furis!*
idest utinam Apollo ad cuius honorem loqueris ipse ueniret, quia ipsum libentius trucidarem; et hoc dicto ipsum Euneum sacerdotem in contemptum Apolinis interfecit. Cum uero quadam die Greci muros ciuitatis inuaderent et dictus Capaneus ipsos muros ascenderet et omnes deos superba arrogantia blasphemaret, soli fortune se committendo, dicens ut habetur 9. libro Thebaydos:
*Tu presens bellis et ineuitabile numen
Te uoco, te solam superum contemptor adoro.*
Fulmen cecidit de celo et ipsum de muro eiciens momento combusit; quam quidem superbiam ad inferos secum tulit. Idcirco ait autori: {Se Gioue stanchi lo suo fabro, da cui / crucciato prese la folgore acuta / onde l'ultimo dì percosso fui;} usque ibi: {non ne potrebb'auer uendetta allegra}. Faber principalis Iouis a poetis fingitur esse Uulcanus; fabri uero generales dicuntur esse Ciclopes. Fuit autem Uulcanus quidam homo dominus scilicet siue rex quarundam insularum que sunt prope Siciliam, que a suo nomine Uulcanie appellantur; quia ipsi Uulcano sunt dicte insule consecrate. De quibus insulis et ipso Uulcano sic ait beatus Ysidorus, UIII libro Eth.: Uulcanum pagani dicunt ignem, et dicitur uulcanus quasi uolans candor, uel quasi uolicanus, eo quod per etherem ignis uolet. Ignis enim ex nubibus nascitur. Unde etiam Omerus dicit ipsum Uulcanum precipitatum de aere in terram, eo quod omne fulmen de aere cadit. Idcirco Uulcanus de femore Iunonis dicitur natus, eo quod fulmina de ymo aere nascuntur. Claudus autem pingebatur ipse Uulcanus, quia nunquam per naturam rectus est ignis, sed quasi claudus. Ideo autem in fabrorum fornace eundem Uulcanum autorem dicunt, quia sine igne nullum metalli genus fundi extendique potest. Hucusque Ysidorus. Ciclopes uero, ut fabule tradunt, fuerunt quidam fabri qui iuxta montem Ethne habitantes in armis ipsi Ioui fauebant. Unde fabulose dicuntur Iouis fulmina fabricasse. Mons autem Ethne, qui uulgo dicitur Mongibello, est quidam altissimus mons in Sicilia qui continue ardet et fumat, licet propter nebulas incendium uideri non possit; de quo fabulose dicitur quod sit fabrica in qua ipsi Ciclopes fabri Iouis fulmina fabricant. Dicitur etiam quod ibi sit descensus ad inferos; sed re uera, sicut scribit beatus Ysidorus, XIIIIo libro Eth.: Iste mons Ethne ab ea parte qua Eurus flat, habet speluncas plenas sulphuris et usque ad mare deductas; que spelunce recipientes in se fluctus uentum creant, qui agitatus ignem gignit ex sulphure; unde fit quod uidetur incendium. Uult itaque dicere Capaneus: Si cum omnibus sagittis que a Uulcano in suis insulis, et cum illis que a Ciclopibus in Ethna similiter fabricantur, me Iupiter sagittaret, non propter hoc haberet inde alacrem ultionem.
Sì come fece a la pugna di Flegra. Flegra est locus ubi Iupiter cum gygantibus dimicauit; in qua pugna, dum ipsi gygantes contra Iouem aliquantulum preualerent, ipse Iupiter ad sagittas et balistas utiliter se conuertit; inde fingitur a poetis Uulcanum atque Ciclopes in suum adiutorium inuocasse. Unde istorum auxilio de gygantibus poetice finaliter triumphauit. Uult ergo dicere Capaneus: Si Iupiter totam suam potentiam contra me adunaret in unum, sicut fecit in pugna gygantum, meam superbiam non domaret.
{Rea la scelse già per cuna fida.} Rea fuit regina cretensis que alio nomine dicitur Opis, uel Cybele; que a paganis olim mater deorum appellata est; in cuius honorem et filiorum suorum Romani illud maximum templum fecerunt quod Pantheon antiquitus dicebatur. Huic itaque regine, dum grauida esset, Saturnus uir eius mandauit quod quicquid pareret mox sibi representaret. Habuerat enim ab oraculo in responsum quod ipse erat filium habiturus qui ipsum de regno fugaret; unde uolebat filium, si sibi nasceretur, occidere. Propter ea mandauit uxori ut sibi quicquid pareret presentaret. Sed regina, cum puerum peperisset, eius pulcritudine delectata, nimphis eum alendum in Yda cretensi studuit commendare. Ipsa uero a Saturno interrogata ubi erat et quid erat quod peperat, lapillum candidum panno inuolutum eidem regi monstrauit, dicens se illum lapillum candidum peperisse; quem lapillum statim Saturnus, ut fabule referunt, deuorauit. Puer autem natus a matre absconditur, Iupiter nominatur, et nimpharum studio in Yda cretensi celatur atque nutritur. Et lacte unius capre, que Amaltea dicebatur, lactatus est: cuius pelle scuto superextensa in bello contra tytanas, idest gygantes, ipse Iupiter dicitur postea esse usus. Propter quam uictoriam ipsa capra postea in celum translata est; et est quoddam signum inter alia signa celestia ualde notum. Sed ne uagitus infantis a longe audiretur, adhibiti sunt ei curites, qui dicuntur alio nomine coribantes, qui planctum pueri sonum eris prohiberent audiri. Unde coribantes sunt daimones magister sic matris deorum, quasi demones qui totum sciunt. Tunc etiam apes, eris sonum secute, Iouem dicuntur sua dulcedine aluisse. Et propter quam rem eis prestitit postea Iupiter atque concessit ut sine ullo concubitu filios procrearent. Iupiter uero adultus in armis se exercitans, patrem de regno expulit, sicut oracula predixerunt. Et sic, iuxta sententiam Senece, Uo libro Tragediarum: Multi ad fatum uenere suum dum fata timent. Et Ouidius, in libro Epistolarum:
*Certa prius eram, sed me mea fata trahebant.*
Dammiata est quedam ciuitas in partibus orientis, a qua statua superius designata faciem auertit, et Romam tanquam suum speculum intuetur. Circa quod tria utiliter sunt uidenda: Et primum est quare ista statua, que mundi dominia prefigurat, uersus Dammiatam dorsum, sed uersus Romam faciem tenere dicatur. Secundum est quare potius ipsam statuam ponit in Creta quam in aliqua alia parte mundi. Tertium est quare de ista statua dicit exire flumina infernalia. Quantum ad primum taliter respondetur: Manifestum est enim, tam per Diuinam Paginam quam etiam per poetas, prima tria regna, scilicet aurea, argentea et erea, in partibus ultramarinis dominia habuisse, sed regnum ferreum suum imperium in Ytalia possedisse. Cum itaque illa tria imperia, scilicet Babiloniorum, Persarum, et Grecorum, totaliter defecerint et regnum ferreum semper uigeat, quia imperium nunquam uacat, ut iura dicunt, merito auertit faciem a Dammiata, et Romam tanquam suum speculum contemplatur. Circa secundum uero, quare scilicet istam statuam potius ponit in Creta quam in aliqua alia parte mundi, est sciendum quod in Creta regnauerunt Saturnus, Iupiter, et Mars, et successiue successores eorum; quibus temporibus, secundum poetas et ystorias, tres prime cucurrerunt etates, ut in superiori glosa manifestissime est expressum. Circa tertium autem et ultimum, quare scilicet de ista statua aquas producit Inferni, est sciendum quod pene infernales ex peccatis oriuntur, quia si peccata non fuissent neque ab angelo neque ab homine perpetrata, Deus prescius futurorum infernalem carcerem non fecisset. Cum itaque tres etates ultime diuersis peccatis esse corrupte manifestissime conuincantur, merito ab ista statua ponit aquas descendere infernales.
{Maestro, oue si troua / Flegeton et Lethe.} Audiens Dantes designare Uirgilium quatuor fluuios infernales, et eius designationem non plene intelligens, ait ad eum: Magister, ubi inuenitur Flegeton, quem inter alios nominasti, et Lethe, de qua taces? Cui Uirgilius: In omnibus, inquit, tuis questionibus michi places: sed ebullitio aque rubee bene debebat istam tuam soluere questionem. Quasi dicat: Nonne superius Acherontem et Stygem uidisti? et quod uisurus es Cocytum audiuisti? Quare ergo ista aqua rubea quam ante oculos habes, non intelligis Flegetontem? maxime cum tibi dixerim quod de lacrimis que de statua cadunt non fiant nisi quatuor flumina, siue aque? Lethe autem uidebis, sed non in Inferno, sed extra supple in Purgatorio in quo fluuio anime a peccatis per penitentiam in unde lauantur, sicut dicetur infra in secunda cantica, cantu. His autem omnibus demonstrationibus et rationibus assignatis a luco recedunt et super unum duorum aggerum Flegetontis iter arripiunt uersus yma, ut sequens cantus clarius demonstrabit. Sed quia in isto cantu actum est de peccato blasphemie in Deum, idcirco de ipso peccato aliqua uideamus. Istud enim peccatum est grauissimum inter omnia scelera et peccata, et hoc potest patere triplici ratione. Et primo propter excellentiam dignitatis offense; secundo propter excedentiam feritatis canine; et tertio propter sententiam punitionis statute. Dico quod istud peccatum est grauissimum inter omnia alia peccata, primo propter excellentiam dignitatis offense, quia quanto persona que offenditur maioris dignitatis existit, tanto eius offensa maior et grauior iudicatur. Offensa enim que infertur uni militi uel baroni maior est quam illa que infertur uni laboratori. Unde uidemus, secundum iura, quod si unus det alapam uni regi et alius det etiam alapam uni plebeio, quod licet una et eadem sit offensa ex parte actus, non tamen una et eadem ex parte recipientium iudicatur. Ideo maiorem penam primus recipiet quam secundus. Isto itaque modo peccatum quod in Deum committitur, sicut est blasphemia, est peccatum maximum iudicandum. Unde in Exodo XXIII dicitur: Principem populi tui non maledices. Preterea, cum peccatum dicatur mortale eo quod tollit uitam spiritualem, et uita habeatur per caritatem et amorem, illud peccatum quod destruit maiorem amorem maius et grauius iudicatur. Sed talis ordo seruandus est in amore, quod primo et super omnia debet homo diligere Deum; secundo se ispum; tertio proximum. Et ideo grauius peccat qui occidit se ipsum quam qui occidit proximum, inquantum contra maiorem amorem facit. Simili modo, iniuria illata in Deum est maxima iudicanda. Preterea, iniuria que fit alicui famose persone uidetur esse grauior ex hoc quod in turbationem et scandalum multorum redundare uidetur. Sed Deus est persona ualde famosa, quia Deus et Dominus noster est; et ideo iniuria in ipsum commissa grauissima est censenda. Preterea, peccatum quod committitur in personam coniunctam iudicatur grauius illo quod committitur in personam solutam, uel minus coniunctam; sicut grauius est peccare cum matre uel filia, quam cum sorore, uel extranea. Sed Deus est nobis magis coniunctus quam sint alii quicumque parentes, quod sic patet: Nam pater, mater, fratres et sorores sunt nobis coniuncti secundum carnem; Deus uero secundum animam, quia ipse creauit eam ad suam ymaginem et similitudinem, et nichilominus dedit etiam nobis corpus. Unde magis est nobis coniunctus quam sint alii nostri parentes. Et ideo, cum Deus a nobis offenditur, sicut offenditur a blasphemo, grande peccatum committitur. Et idcirco Constantinus imperator, considerans diuinam maiestatem et quam sit detestabile illam blasphemare, in sua conuersione sanctissima lege sanciuit quod quicunque Christum blasphemaret, capite puniretur. Qualiter autem ista lex a christianis hodie obseruetur, manifeste uidemus. Nam citius puniretur qui blasphemaret simplici uerbo unum canem tyrannum, quam qui Christum Deum opprobriosis iniuriis laniaret. Item in aliis peccatis offendit homo Deum in seruis suis uel in rebus eorum; sed in blasphemia, immediate offenditur Deus. Sicut raptor offendit Deum in rebus serui sui, ita omicida offendit ipsum in seruo suo. Sed blasphemus offendit Deum in rebus serui sui. Homicida offendit ipsum in seruo suo; sed blasphemus offendit Deum.
Secundo patet grauitas huius peccati propter excedentiam feritatis canine. Excedit enim istud peccatum canis rabidam feritatem, quia canis nunquam latrat contra dominum suum; et si contra alios latrat, domino suo tamen applaudit, ipsum sequitur et defendit. Legitur de quodam cane quod, cum dominum suum quidam occulte maliuolus occidisset, et tota conuicinia ad uidendum mortuum confluxisset, ille homicida, ne suspectus de homicidio haberetur, illuc iuit. Canis autem, qui iuxta corpus astabat, uiso homicida mox irruit in eum, et dentibus, unguibus, et latratu ipsum adeo lacerauit, mortem sui domini uindicando, quod ille fuit ad tantam fidem canis tentus et capite detruncatus. Istud exemplum ualde uituperat christianos et illos qui Deum blasphemant et illos qui audiunt blasphemare, qui licet non blasphement, tamen audiunt et iniuriam Dei sui non uindicant; quod de Macumet facit contrarium Sarracenus.
Tertio potest considerari grauitas huius peccati propter sententiam punitionis statute. Legitur enim in libro Leuitici XXIIII quod egressus est filius mulieris Israel quem pepererat de uiro egyptio, et iurgatus est cum uiro israelita. Cumque nomen Domini blasphemasset, adductus est ad Moysen, quem Moyses misit in carcerem donec nasceret quid iuberet Dominus. Qui locutus est ad Moysen dicens: Educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui audierunt manus suas super caput eius, et lapidet eum populus uniuersus. Et hoc post modum confirmauit pro lege dicens: Qui blasphemauerit nomen Domini morte moriatur, lapidibus opprimet eum omnis multitudo populi. Ad grauitatem etiam huius peccati facit quod refert beatus Gregorius in libro Dyalogorum. Dicit enim quod quidam fuit Rome, qui quendam puerum U annorum suum filium tenerrime diligebat; qui puer consuetus erat nomen Domini blasphemare quotiens aliquid contra suum animum accidebat. Accidit autem quadam die quod pater ipsum tenebat in brachiis, puerque clamauit: Mali homines ad me ueniunt qui me tollere uolunt. Et cum hoc dixisset, nomen Domini blasphemauit, et statim puer subito expirauit. Si igitur Deus sic fecit puero U annorum, qualiter timere debent adulti lusores? Mirum est quod ipsos terra non deglutit, uel fulmina non discindunt. Sed misericordia Dei magna non currit uelociter ad uindictam. Sed hoc magis est timendum quia, quanto magis misericorditer sustinet, tanto magis terribiliter punit. Audi quid dicit Maximus Ualerius, qui fuit paganus, de longanimitate Dei, libro primo, capitulo de neglecta religione: Lento quidem gradu ad uindictam sui diuina procedit ira, tarditatemque supplicii grauitate pensat. Audisti sententiam, audi miraculum. Quidam lusor fuit in Sardinia qui in ludo solitus erat nomen Domini blasphemare. Hic cum esset sagyttarius, portabat arcum et sagittas, et cum una die ludendo omnes denarios perdidisset, sagittam in arcu ponens et uersus celum se erigens, illam contra Deum uerbis contumelie sagittauit. Sagitta uero emissa illa die non rediit, sed alia die cunctis uidentibus super alearium rediit cruentata.
Postquam in precedenti cantu Uirgilius statuam quadriformem et quatuor aquas Inferni Danti poetice designasset, dixit ad eum quod admodo erat tempus ab illo nemore recedendi, et per arenam ad alia contemplanda iter arripiendi. Ideo dixit ei ut habetur in textu:
{fa che dietr'a me tu uegnie:
li margini fan uia, che non son arsi,
et sopra lor ogni uapor si spegne.}
Nunc autem in isto cantu iter arripiunt per arenam dicens: {Ora cen porta l'un de' duri margini}; ac si diceret, modo super unum duorum marginum siue aggerum cepimus ambulare, et fumus qui ex aqua consurgit aquam et argines ab igne defendit, quia sua humiditate illos calidos uapores extinguit. Qualiter autem illi aggeres sint effecti, exemplificando designat dicens quod quales fiunt in Flandria contra fiottum et in comitatu Padue contra Brentam, tales sunt illi aggeres infernales; licet non sint nec ita alti nec ita grossi. Dum autem sic super illum aggerem ambularent, dicit autor quod iam tantum erant a silua remoti quod si retro se uoluisset ubi tunc esset nullatenus cognouisset quando obuiauerunt uni cuneo animarum que iuxta arginem ueniebant; et quelibet ipsarum in ipsos attentis et acutis oculis intendebat, sicut solet de sero unus alium respicere luna prima. Et dum sic ab omnibus ipse autor inspiceretur, per oram uestimenti fuit captus ab uno qui clamauit dicens: Quid mirum est istud? Tunc autor fixit ita oculos in faciem illius hominis sic cremati quod facies adusta non se defendit quin fuerit cognitus ab autore. Unde autor, manus uersus illius faciem inclinando, respondit: Estis uos hic, Ser Brunettus? Et ille: O fili mi, non tibi displiceat si Brunettus Latinus modicum reuertitur retro tecum. Cui Dantes: Quantum possum uos precor, et si uultis quod hic sedeam uobiscum, faciam, si est isti placitum cum quo uado. O fili mi, inquit ille; quicunque de isto grege uno puncto se firmat, iacet postea centum annis sine flabellare se ipsum quin ignea pluuia ipsum ferit. Idcirco procede et ego ueniam tibi ad pannos, et postea reiungam meam masnadam, que uadit plorando suos eternos dannos. Dantes autem de strata causa ignis descendere non audebat; uolebat enim, ut ipsum sua curialitas perurgebat, ire pariter iuxta eum; sed quia super arenam ignis pluebat, ideo non descendebat, sed capite inclinato cum omni reuerentia cum ipso pergebat. Cum uero ambo sic irent, incepit dicere Ser Brunettus: Qual fortuna ante ultimum diem huic inferius te deducit? et quis est iste qui tibi iter ostendit? Et Dantes ad eum: Superius in uita serena deuiaui in quadam ualle antequam etas mea totaliter esset plena. Heri nanque in mane solummodo spatulas sibi uolui. Iste apparuit michi in illo tunc et reducit me domum per istum callem. Et ille: Si tu sequeris tuam stellam, idest gratiam que tibi ab alto descendit et que te irradiat sicut stella, non potes fallere quin tu ad portum deuenias gloriosum, si ego bene perpendi in pulcra uita in qua supple iam fui tecum. Et si ego non fuissem ita mortuus tempestiue, uidendo celum tam tibi benignum, te in hoc opere confortassem. Sed ille ingratus populus et malignus qui descendit de Fesulis ab antiquo, et qui adhuc mores retinet montuosos, efficietur tibi pro tuis bonis operibus inimicus. Et est istud congruum rationi, quia inter sorbos ficus dulcedo esse non decet. Uetus enim fama in mundo uocitat eos orbos. Quasi dicat: Non mireris si te pro bono opere persequentur, quia sunt, iuxta ueterem famam, orbi. Et sicut oculis egris odiosa est lux, que puris est amabilis, ita tu lucidus odio eris eis. Unde autem ista cecitas sit in ipsis ostendit dicens: Ipsi enim sunt auari, inuidi, et superbi. Ista enim tria uitia habent hominem excecare. Et ideo ab eorum moribus te absterge. Et licet fortuna tibi taliter aduersetur, tamen tantum honorem ipsa tibi reseruat, quod utraque pars habebit famem de te, ut te scilicet uideant in suis iniquitatibus inuolutum; sed a rostro a longe fiet herba. Faciant autem de se ipsis stramen bestie phesulane et non tangant plantam, si aliqua in eorum stercoribus adhuc surgit; in qua quidem planta Romanorum sancta semina reuiuiscant, illorum dico Romanorum qui ibi remanserunt quando fuit tante malitie factus nidus. Postquam uero Ser Brunettus finem posuit dictis suis, Dantes sibi ad uniuersa respondit. Et primo captat suam beniuolentiam, dicens: Si meum petere totaliter esset plenum, uos non essetis de humana natura per mortem adhuc totaliter exbannitus. Quasi dicat: Si uos essetis uiuus, ego uos extraherem de isto uitio impudico, propter quod uos uideo sic combustum. Unde habeo mentem dolore confictam, et modo reducitur michi ad cor cara et bona ymago uestra paterna, quando ad horam ad horam me instruebatis quomodo homo supple uirtuose uiuendo per felicem memoriam eternatur; et quantum ego habeam istud gratum, conuenit ut quousque uixero in mea lingua cernatur. Quicquid uero de meo cursu narratis scribo, idest in mente repono, et reseruo ad glosandum cum alio textu uni domine supple scilicet Beatrici que glosare sciet, si ad eam potero applicare. Tantum uero uolo quod uobis sit manifestum, dum modo mea conscientia non michi garriat, quod fortune ictibus presto sum. Non enim est noua meis auribus talis arra; idcirco uoluat fortuna, sicut est sibi beniplacitum, suam rotam, et etiam rusticus suam marram. Quasi dicat: Non curo quid cogitent uel faciant contra me homines uel fortuna. Tunc Uirgilius, audito hoc uerbo tam libero tanque multipliciter uirtuoso, respexit Dantem et ait: Bene auscultat qui illud uerbum notat. Ac si dicat: Ego qui bene audiui, optime annotaui. Nec propter hoc minus autor cum Ser Brunetto raciocinando procedit et interrogat qui sunt sui socii magis noti et magis summi. Et ille ad eum: Scire de aliquibus erit bonum; de aliis uero laudabile est tacere, quia tempus esset curtum tanto sono. In summa autem scias quod omnes fuerunt clerici et licterati magni, et in mundo eodem peccato magna infamia maculati. Priscianus enim cum illa turba graditur lacrimosa, et Franciscus de Accursio, ac etiam ille episcopus florentinus qui a seruo seruorum Dei, idest romano pontifice, fuit translatus de Arno in Battillionem, idest de episcopio florentino in epyscopium Uicentinum, ubi dimisit supple per mortem male protensos neruos. Et his dictis adiunxit: De pluribus aliis dicerem, sed non possum, quia uideo ante me de sabulo surgere nouum fumum, qui fumus surgit ex adustionibus animarum, que ab igneis uaporibus sic cremantur. Gens enim uenit cum qua esse non debeo. Sit tibi meus Thesaurus, rogito, commendatus, in quo per famam et memoriam adhuc uiuo. Et nil aliud petens ab eo discessit, et uersus suos, more illorum qui Uerone in stadio currunt, uelocissimo cursu cucurrit. Unde dicit in textu:
{Poi si riuolse, et parue di coloro
che corron a Ueron'al drappo uerde
per la campagna; et parue di costoro
quelli che uince, non colui che perde.}
{Hora cen porta l'un de' duri margini.} Hic incipit secunda pars tertii gironis, in qua tractat autor de abominabili scelere sodomorum. Sed quia istud peccatum totum quasi genus humanum corrumpit, quia tam clericos quam laycos, primo tractat de clericis et licteratis, sicut patet in isto cantu; secundo tractat de laycis, sicut patebit clarius in sequenti.
Ponit etiam aliam similitudinem dicens quod ita erant facti illi aggeres sicut sunt illi quos faciunt Paduani iuxta fluuium Brente, qui descendit de Alpibus Carinthie. Cum enim Alpes Alamanie sint per totam hyemem niuibus cooperte, cum uenit extiuum tempus, quando sol dictas niues resoluit in aquas, tunc dictus fluuius Brente redundat intantum, quod nisi essent aggeres preparati, omnes uillas et castra Padue dissiparet. Carinthia est quidam magnus et nobilis ducatus in Alamania, iuxta Ytaliam situs.
Ista comparatio est plane et intelligibilis, et ideo expositione non indiget.
Ista acies continet clericos et licteratos qui in hoc mundo sodomie uitio laborarunt; in qua quidem acie inuenit autor quendam suum magistrum florentinum, qui uocatus fuit Ser Brunectus Latinus. Fuit autem iste Brunettus maximus licteratus, sed tamen isto uitio maculatus.
Iste populus, quem appellat ingratum et malignum ipse Ser Brunettus, est re uera populus florentinus, qui descendit de Fesulis ab antiquo, quando scilicet ciuitas fesulana fuit per Romanos bello consumpta. Ad cuius euidentiam est sciendum quod ciuitas florentina facta fuit ex duabus gentibus, Phesulanis scilicet et Romanis. Nam postquam destructa fuit ciuitas phesulana, Romani ciuitatem Florentie construxerunt ex Fesulanis scilicet et quibusdam nobilibus Romanorum; et sic ciuitas florentina facta est ex duabus gentibus multum extremis, uidelicet ex Phesulanis qui fuerunt homines ualde duri, ingrati, maliuoli, et maligni. Nam sicut legitur in ystoria beati Romuli, primi phesulani episcopi, quem beatus Petrus Apostolus misit de Roma ad predicandum Phesulas uerbum Dei, ipsi Phesulani erant homines malignissimi et crudeles. Unde populus florentinus, qui descendit de illis montibus ab antiquo, adhuc tenet mores et uestigia fesulana. Unde ait Ser Brunettus in textu: {et tien'ancor del monte et del macigno}; et Romanis, qui fuerunt homines amabiles, morigerati, et uirtutum omnium generibus adornati. Et sequitur: {ti si farà, per tu' ben far, nimico}.
Uult hic dicere ser Brunettus autori quod utraque pars, scilicet illa que descendit de Fesulis et illa que uenit de Roma, que iam degenerauerat a Romanis, ex quibus duabus partibus est constructa ciuitas florentina, ut superius est expressum, habebunt famem de te, idest optabunt te uidere in suis moribus et sceleribus inuolutum. Sed ab eorum ore a longe fiet herba, quia in eorum nequitiis nullatenus inuolueris. In nullo enim Dantes florentinorum uitia est secutus, licet esset de Florentia natus. Et hoc semper in suis licteris ostendebat dicens, Dantes Florentinus natione, non moribus.
Iste bestie phesulane sunt populares florentini, planta uero Romanorum sunt quedam antiquissime domus, de quarum numero est domus istius autoris, que fuit in edificatione primaria ciuitatis.
Proprium est enim hominis uirtuosi ictus fortune equo animo fortiter tolerare. Nam, ut ait Philosophus, fortitudo est uirtus retundens impetus aduersitatis. Exemplum beati Iob, qui ad ipsius fortune ictus nullatenus frangebatur, sed patienti animo respondebat: Dominus, inquit, dedit, Dominus abstulit; sit nomen Domini benedictum.
{In somma sappi che tutti fur cherci.} Omnes isti qui sunt in ista acie ubi est Ser Brunettus Latinus clerici dicuntur, quia omnes fuerunt in mundo multum licterati. Nam Gallici omnes licteratos clericos uocant. Et facit hic mentionem spetialiter de tribus, quorum primus est Priscianus. Fuit autem Priscianus quidam sacerdos qui de greco totam gramaticam transtulit in latinum. Secundus est dominus Franciscus de Accurso de Bononia, qui fuit in legibus summus doctor. Tertius est quidam episcopus florentinus qui uocabatur Andreas de Mozzis, qui a domino Papa fuit translatus de episcopatu Florentie in episcopatum Uicentie.
{Fu trasmutato d'Arno in Battilione,} idest de Florentia in Uicentiam. Nam Arnus transit per Florentiam, et Batillione per Uicentiam. Isti omnes in hac uita sodomitico fuerunt uitio maculati.
Postquam Ser Brunettus Latinus a Dante recessit, ipse Dantes iter suum prosequens dicit se in illa parte istius gironis tertii deuenisse unde auditur sonus aque, scilicet Flegetontis, in octauum circulum descendentis. Et dicit autor quod sonus illius aque est similis sonitui quem faciunt apes in alueariis laborantes. Ideo sic incipit iste cantus:
{Già era in loco onde s'udia il rimbombo
de l'aqua che cadea nell'altro giro,
simil a quel che l'arnie fanno rombo.}
Et in isto tali loco uiderunt a longe quandam aciem animarum que sub asperi martirii pluuia pertransibant; de qua quidem acie tres anime exeuntes uersus eos uelocissime cucurrerunt. Et quelibet earum clamando dicebat: Siste tu gradum, qui ad habitum uideris esse aliquis de nostra terra praua supple scilicet oriundus. Ad quorum clamores prestitit doctor Dantis et ad eum faciem uertens ait: Expecta, nam istis tibi esse conuenit curialis; et nisi esset ignis quem loci natura sagittat, ego dicerem quod citius tibi quam ipsis ista uelocitas conueniret. Illi uero, statim quod applicuerunt ad istos, duo fecerunt: primum est quod, quia licitum non est eis capere pausam aliquam uel quietem, ex se ipsis tribus pre consuetis doloribus eiulando fecerunt in circuitu unam rotam, qualem pugiles nudi et uncti antiquitus faciebant. Secundum est quod quilibet rotando, ut predicitur, tenebat faciem uersus Dantem; unde oportebat eos facere iter continuum collo contrarium. Et unus illorum cepit dicere ad autorem: Etsi istius locii miseria reddit in despectum nos et nostra precamina, fama tamen nostra animum tuum inclinet ad dicendum nobis quis tu es, qui uiuos pedes ita securus per infernum fricas. Et ut magis eum moueat ad petita, de suis sociis atque se notitiam prebet ei dicens: Ista enim uestigia istius, scilicet, qui ante me uadit, que quidem pedibus tritare me uides, quamuis nudus et depilatus incedat, fuerunt maioris excellentie quam tu credas. Nepos enim fuit bone Gualdrade; Guido Guerra fuit nominatus in uita; fecit multa cum prudentia atque spata. Alius autem qui post me tritat arenam, Aldobrandi Teghiaius existit, cuius uox, idest fama, deberet in mundo superius esse cara. Et ego, qui cum eis positus sum in cruce, fui Iacobus Rusticuccii; et certe uxor quam habui mala plus quam aliquid aliud michi nocet. Audiens uero Dantes et uidens tales famosos homines in Inferno, tanta fuit pietate simul et dolore commotus, quod nisi esset ignis qui super illos pluebat, se proiecisset inferius inter eos, ut ipsis et debitam reuerentiam exhiberet, et necessaria obsequia cumularet. Sed timor ignis uicit suam bonam et laudabilem uoluntatem, que ipsum ad amplexandum ipsos auidum faciebat. Sed quia ea que uolebat facere non ualebat, ait ad eos: Non despectum, sed dolorem, uestra conditio interius michi fixit, idest durum uel abominabilem in principio demonstrauit. Sed statim quod iste meus dominus michi dixit aliqua uerba, ego interius cogitaui quod uos essetis tales homines quales estis. De uestra terra sum, et semper opera uestra et honorata nomina cum affectione ad me traxi ac etiam auscultaui. Linquo fel et pro dulcibus pomis eo michi promissis per uerum ducem, sed usque ad centrum michi conuenit prius ire. Tunc Iacobus Rusticuccii adiuratorie rogauit autorem: Si longo tempore, inquit, conducat anima membra tua, et post te luceat tua fama, curialitas et probitas in nostra, ut solent, ciuitate morantur? aut inde totaliter se in simul abiere? Et hoc pro tanto dico quia Guilielmus Bursarius, qui dolet nobiscum pro modico, et cum sociis illuc uadit, satis suis relationibus nos conturbat. Dantes autem tunc, facie eleuata in altum, ei uoce libera sic respondit: Gens noua ac subita lucra genuerunt in te, o Florentia, audaciam absque mensura. Et tunc illi tres, audita tali responsione, cum tali affectione cum qua ueritas contemplatur, unus alium respexerunt. Unde ait autor in textu:
{guatar l'un l'altro com'al uer si guata.}
Et collaudantes istam liberam responsionem, adiungunt: Si aliis uicibus satisfacere aliis ita modicum tibi constat, o te felicem si ita ad tuam loqueris uoluntatem. Et ideo si de istis locis nigerrimis ad reuidendum stellas lucidas tu euadis, quando delectaberis dicere ego fui supple ad uidendum opera mortuorum fac ut de nobis gentibus tu loquaris. Et his dictis, rotam rapidam dissoluerunt, et adeo ueloci fuga fugerunt, quod eorum crura gracilia alis similia uisa sunt. Et ita cito ab eius oculis uanuerunt quod dici non posset ueridice unum Amen. Illis autem sic ad sua tormenta reuersis, Dantes sequitur suum ducem; et non multum eundo, sonum aque ita e uicino senserunt, quod loquendo uix se ad inuicem audiuissent. Qualiter autem et quali modo illa aqua ad yma descendat, exemplificando declarat dicens, quod sicut ille fluuius qui proprio itinere de monte Uerso descendit, uersus orientem a sinistro latere Apennini; qui quidem fluuius antequam descendat in planum Aqua Queta uocatur, postea uero Montonus iuxta Forliuium appellatur, super monasterium Sancti Benedicti de alpibus resonat descendendo, ita ista aqua fluuii Flegetontis de isto UIIo circulo in octauum cadendo descendit. Designato autem istarum aquarum sonitu et descensu, dicit autor quod cum uenisset ad locum descensus aquarum, quod Uirgilius sibi mandauit quod unam cordam qua ipse Dantes erat precinctus et cum qua ipsemet Dantes aliquando credidit capere lonzam coloribus maculatam, sibi inuolutam porrigeret et plicatam. Quam cum sibi ut imperauerat porrexisset, proiecit illam Uirgilius in illud baratrum infernale. Autor uero intra se metipsum considerando dicebat: Omnino oportet quod nouitas respondeat nouo signo quod magister cum oculo sequitur sic attente. Cui magister ait: Cito erit superius quicquid ego expecto; et quod tuum somniat cogitamen, cito conuenit quod tuo uisui sit apertum. Et his dictis, dicit autor quod uidit per illum grossum aerem et obscurum unam figuram uenire natando, miraculosam omni securo cordi. Et modum natandi exemplificando, declarat dicens quod ita de profundo superius ueniebat, sicut aliquando nauta, qui postquam soluerit anchoram que ab impedimento aliquo detinetur, ab inferioribus se eripit, et ad superiora uelociter se extendit. Unde ait in textu:
{sì come torna colu' che ua giuso
talor a soluer l'ancora c'agroppa
a scollio o altro che nel mare è chiuso,
che 'n sù si stende et da piè si ratrappa.}
Dicit hic autor quod illa aqua, que descendit siue cadit de UIIo circulo in octauum, talem sonum facit qualem faciunt apes in arniis siue in alueariis. Aluearia autem sunt domuncule et habitationes apum, in quibus ipse apes mellificant; que quidem aluearia a Florentinis arnie appellantur. Cum uero apes in ipsis arniis operantur, faciunt quendam sonitum confusum qui proprie susurrium appellatur. Exemplificat igitur autor et dicit quod sonitus illius aque similis est sonitui apum cum ad operandum in arniis congregantur.
Iste Guillielmus fuit quidam florentinus optimus ioculator siue hystrio, qui multum fuit isto uitio maculatus. Ideo Iacobus Rusticuccii, loquens de eo, yronice dicit autori: {lo qual si duol con noi per poco}, idest pro multo.
Quia de peccato contra naturam hic et in superioribus actum est, ideo de ipsius abominatione aliqua uideamus. Istud enim peccatum, quod in utroque sexu inuenitur, est abominabile et detestabile principaliter propter duo: Primo propter ipsius fetorem. Dicitur enim Genesis XIXo quod sodomite, idest homines de Sodoma, erant homines pessimi, et quod clamor eorum, idest fetor, ascendit coram Domino. Ubi nota quod duo sunt peccata que de terra usque ad celum clamant ad Deum: homicidium scilicet et sodomia; quia laborantes his duobus uitiis sunt Dei et humani generis inimici. Nam homicida occidendo hominem qui est factura Dei, destruit opus eius. Sodomita uero impedit ne Dei factura multiplicetur. Et idcirco ista duo peccata, que diuino operi contradicunt, suo fetore abominabili ad Deum clamare dicuntur. De homicidio enim ait Deus ad Caym: Uox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Et de sodomitis ait ad Abraam: Clamor sodomorum uenit coram me. Preterea, dicunt sancti quod etiam demonibus uitium istud fetet. Erubescunt enim, ut ait beatus Ieronimus, in numerorum magnitudine peccatorum; et hoc quia humana adinuentio uincit malitiam et immunditiam demonum. Istud enim uitium, secundum Gregorium, non a dyabolo sed ab homine est inuentum; et ideo de ipso demones erubescunt. Unde, secundum sententiam magnorum doctorum, quidam demones, memores antique nobilitatis, non tentant hominem de luxuria. Cuius signum est quod Lucifer in deserto de solis tribus uitiis tentauit Christum: de gula, scilicet, auaritia, et superbia; de luxuria uero non. Secundo, est abominabile et detestabile istud uitium ipsius multiplici considerata uindicta. Multipliciter enim istud uitium legimus esse punitum. Et primo per diluuium, quia secundum quod ait Methodius, mulieres in tantam uesaniam erant uerse quod supergresse uiris abutebantur; homines etiam exarserunt in alterutrum coeuntes. Secundo per subuersionem pentapolis, idest U ciuitatum, ubi nunc est mare mortuum, aqua fetens et sulphurea. Preterea paruuli ibi puniti sunt, etiam unius diei in detestationem huius peccati. Et in hoc misericorditer prouisum est eis ne diutius uiuentes maiori pene obligarentur paternorum scelerorum facti imitatores. Et nota quatuor penas in ista pena qua Deus regnum sodomorum submersit: prima pena fuit sulphur, contra fetorem istius peccati; secunda pena fuit ignis, contra ardorem. De primo Iob XUIII: Aspergatur in tabernaculo eius sulphur. De secundo, Ecclesiastici septimo: Uindicta carnis impii ignis. Tertia pena fuit patrie destructio contra prauum exemplum. Unde beatus Tadeus apostolus in canonica sua: Facti sunt exemplum ignis eterni. Quarta pena fuit et est sterilitas terre, que cum prius esset ualde fertilis, postea facta est multum sterilis, quia in mare salsum conuersa. Poma etiam que nascuntur in arboribus circumpositis, antequam sint matura, sunt coloris uiridis; maturata uero si aperias, fauillas intus inuenies. Et ista pena sterilitatis inflicta fuit contra ubertatem terre qua abusi sunt sodomite. Exechielis XUIo: Hec fuit iniquitas sodome: saturitas panis et otium. Nam nimia abundantia rerum temporalium qua utebantur, et otium in quo uiuebant, ipsos ad tam ignominiosum deduxerunt peccatum. Et de ista pena dantur uersus:
*Quam male peccauit sodomita ruina probauit
Comprobat esse reum sulphur et ignis eum.*
Tertio patet grauitas huius peccati ex lege tam diuina quam humana, quia utraque lex ipsos condemnat ad mortem. Lex enim diuina per Moysen ait, Leuitici XXo: Qui coierit cum masculo, morte moriatur. Lex uero humana, spiritu sancto inspirata et per ora principum promulgata, huic uitio exardescentes iubet igne cremari. De illis etiam bestialibus hominibus qui conmiscentur bestiis, siue masculus fuerit siue femina, pena statuta est a Deo eodem libro et eodem capitulo: Qui cum iumento et pecore coierint, morte moriantur; pecus quoque occidite. Mulier que subcubuerit iumento, similiter interficiatur. Et nota quod condigna penitentia debet talibus imponi in foro penitentiali, ut ab usu et esu talium animalium abstineant toto tempore uite sue cum quibus peccauerunt, si animalia comestibilia sunt. Si uero non sunt comestibilia, sed equitabilia, debet eis imponi ne unquam super ipsa ascendant. Si autem sunt animalia delectabilia ad tenendum in gremio uel brachiis, debet eis iniungi ut nunquam talia animalia tangant, quia semper debent tale facinus detestari.
Superius in primo cantu autor allegorice demonstrauit quod iam fuit tribus uitiis maculatus, scilicet luxuria, superbia, et auaritia; que quidem tria uitia figurantur per illas tres bestias que sibi in ascensu montis impedimenta dederunt. Uirgilius autem, qui ponitur pro ratione humana, eum ab illis uitiis liberauit. Sed accidit homini a peccatis abluto queadmodum illi qui de graui est egritudine liberatus; qui licet sit liberatus, tamen remanent quedam reliquie, sicut est memoria peccati, in qua homo etiam post peccata aliquando delectatur, et sicut est nimius affectus ad carnalia et mundana. Et de hoc ait Dominus Petro: Qui lotus est et non indiget nisi ut pedes lauet et est mundus totus, tunc autem pedes sunt loti quando affectus nostri per omnia sunt purgati. Dantes igitur, licet a lonza recesserit maculata, que propter suas maculas tenet typum luxurie, tamen adhuc quedam reliquie remanserunt in eo; scilicet intentio fraudulenta, que per cordam, qua erat ipse precinctus, methaforice figuratur. Ista enim corda ab Homero zona Ueneris appellatur, quia cum ista zona, idest cum deceptione, ligat Uenus etiam hominem sapientem. Nam non est adeo sapiens qui possit sibi a luxurie deceptione cauere, si conuersationem primo ipsius Ueneris non cauebit. Unde Omerus: Deceptio, inquit, Ueneris furata est intellectum sapientis. Et ista tali corda utuntur luxuriosi ad suas lasciuias exercendas, ut infra, XUIII cantu, in Iasone patebit. Cum itaque Dantes ista corda se dicat esse precinctum, demonstrat quod, sicut Uenus contra luxuriosos deceptione utatur, sic e conuerso ipsi luxuriosi contra ipsam deceptione utantur et fraude. Et ideo dicit ipse in textu:
{et con essa pensai alcuna uolta
prender la lonza a la pelle dipinta.}
quia nullo meliori modo quam deceptione uel fraude ipsa fraus uel deceptio capi potest; quia isto modo, secundum poetam, sic ars deluditur arte. Uirgilius autem, cum ad octauum circulum propinquauit, in quo ipsa deceptio damnatur et fraus, illam cordam que est signum deceptionis et fraudis, ut dictum est, a Dante remouit et in illud baratrum infernale proiecit. Et statim quoddam terribile monstrum quod tenet typum et similitudinem ipsius deceptionis et fraudis, ac etiam proditionis, ut in sequenti cantu dicetur, uiso suo signo statim sursum uenit, credens portare ad infima aliquem, uel aliquos fraudulentos siue aliquos proditores.
Ad euidentiam istius notabilis est auertendum quod sunt quedam que sunt uera et habent faciem ueri; quedam sunt falsa et habent faciem falsi. Sunt itaque quedam que sunt uera et habent faciem ueri, ut cum dico: *Uidi leonem comedere agnum*. Ista propositio potest esse uera, quia naturale est ac etiam consuetum quod leo deuoret agnum. Et sic est uera et habet faciem ueri. Quedam sunt que sunt falsa et habent faciem falsi, ut cum dico: *Uidi asinum uolantem*. Ista propositio est falsa, quia asinus nunquam uolat, et sic est falsa et habet faciem falsi. Quedam sunt falsa et habent faciem ueri, ut cum dico: *Uidi Petrum comedere carnes die Ueneris*, et non comedit. Sed quia iste Petrus diebus ieiuniorum est solitus comedere carnes, ideo ista propositio, licet sit falsa, habet tamen faciem et similitudinem ueri. Quedam uero sunt que sunt uera et habent faciem falsi, ut cum dico: *Uidi unum asellum qui occidit leonem*. Ista propositio, licet sit uera, quia uerissimum est quod unus asellus necauit Florentie calce leonem, tamen quia non est consuetum, habet faciem falsi. Autor igitur, licet uerum fuerit quod retulit, tamen quia habet faciem falsi illud uerum quod protulit, protulit cum timore ne sibi scilicet crederetur. Unde ait nos admonens quod illi uero, quod habet faciem mendacii, debemus claudere labia quousque possumus, idest tantum tacere debemus quousque necessitas postulabit. Et ideo beatus Paulus Apostolus, licet raptus fuerit usque ad tertium celum, tamen quia illud uerum faciem falsi poterat in auribus audientium generare, ideo illud annis XIIII occultauit. Et Christus mandauit illis tribus apostolis qui suam transfigurationem uiderant, quod nemini dicerent uisionem quousque ipse fuisset a mortuis suscitatus. Nam si ante suam resurrectionem illam uisionem dixissent, audientes nullatenus credidissent. Sed probata et manifestata resurrectione, illud tale uerum iam non habuerit faciem falsi, sed ueri.
In superiori nanque cantu dicit autor quod statim quod Uirgilius illam cordam, qua ipse Dantes erat precinctus, in illud baratrum proiecisset, quod uidit ad superiora uenire natando per illum aerem tenebrosum unam figuram, idest feram, omni securo cordi miraculosam, idest timorosam. Nunc autem in isto cantu dicit quod Uirgilius figuram et formam illius fere poetando designat dicens: Ecce feram cum cauda acuta, que penetrat montes et rumpit muros et arma. Ecce illam que totum mundum putredine sua replet. Et fecit eidem fere signum ut applicaret ad ripam iuxta aggerem in quo erant. Ideo dicitur in textu:
{uicin'al fin de' passegiati marmi.}
Et tunc illa putrida fraudis ymago, ad petitionem ipsius Uirgilii, uenit ad ripam et posuit caput et corpus in terra, sed caudam per aerem baiulabat. Pretendebat autem ista fera pessima benignitatem in facie, sed malignitatem gestabat in cauda; nam facies sua erat uelut facies uiri iusti, tantum benignam habebat exterius suam pellem, sed totum corpus aliud serpentinum. Habebat etiam duas brancas pilosas usque ad subascellas; dorsum uero, pectus, et latera depicta erant nodis atque rotellis, quos nodos et rotellas comparando declarat, dicens quod nunquam Tartari siue Turchi cum pluribus coloribus pannos sericos contexerunt, nec unquam tales tele per Aragnem imposite extiterunt. Qualiter autem corpus tenebat in terra et caudam in aere, exemplificando declarat dicens quod quemadmodum burchi aliquando stant in ripis, quod partim stant in terra et partim in aqua, et sicut biuerus inter teutonicos lurcos, dum uult piscari, tenet totum corpus in terra et caudam in aquis, sic eodem modo illa fera pessima ibi stabat, tenens corpus in ripa, et in uano, hoc est in aere, caudam ducens, quam admodum scorpionis eleuabat in altum. Tunc ait Uirgilius ad Dantem: Modo conuenit ut nostra uia usque ad illam bestiam deuoluatur. Unde a dextero latere descendentes decem passus fecerunt super illam extremitatem, ut arenam et flammam bene cessarent. Et quando ad illam bestiam deuenerunt, dicit autor quod modicum plus ultra uidit quandam gentem super illam arenam igneam residere. Et ibi ait sibi magister: Ad hoc ut totam plenam experientiam de isto girone tu portes, uade et eorum conditionem attende. Tue autem raciocinationes sint breues, et ego interim quod ibis et reuerteris loquar cum ista bestia, ut nobis concedat humeros suos fortes. Tunc Dantes per extremitatem illius septimi circuli totus solus iuit ad uidendum illas animas que sedebant. Ille uero anime oculis plorabant et manibus a se uapores excutiebant; non aliter, ut ait, diebus extiuis faciunt canes, modo cum ore modo cum pede, quando sunt morsi a pulicibus, uel muscis, siue tafanis. Dantes uero, postquam istas animas dolorosas attente respexit, super quas ignis dolorosus descendit, non recognouit ibi aliquem, sed auertit quod quelibet ipsarum unam peram depictam habebat ad collum, et inde eorum oculi pascebantur. Et inter istos uidit tres, unum qui habebat ad collum unam bursam croceam, in qua erat unus leo de azurro; alium qui in bursa sua, que erat rubea sicut sanguis, unum album anserem demonstrabat; reliquus uero istorum trium qui in bursa sua alba habebat unam suem de azurro, dixit ad eum: Quid facis tu in ista fouea?
Or te ne ua. Quasi dicat: Tu hinc recedes, et quia adhuc uiuus es, scias quod meus uicinus Uitalianus sedebit a sinistro latere modo hic. Cum istis enim Florentinis sum paduanus. Sepe sepius in auribus michi tonant alta uoce clamando: Ueniat summus miles qui apportabit peram suam cum tribus hyrcis. Et his dictis, faciem distorsit et linguam pre doloribus foras traxit, sicut bos multotiens nasum lambit. Hic autem sic uisis et cognitis, timens autor ne si plus staret Uirgilium conturbaret, reuersus est ad eum; quem inuenit super illam bestiam ascendisse, sibique dicentem: Modo sis fortis et audax; admodo enim per sic descenditur factas scalas. Ascende anterius, quia ego uolo esse medius, ad hoc ut cauda tibi nocere non possit. Autor autem ad hec uerba deuenit sicut ille qui, quando est prope rigores febris quartane, habet ungues pallidos et totus tremens querit latebras thori. Sed uerecundia quam concepit genuit sic sibi minas que ante bonum dominum faciunt seruum fortem. Et idcirco super illam feram ascendit, et uolens dicere Uirgilio ut se amplecteretur, uox non uenit, quia a suis organis formari non potuit. Sed ipse Uirgilius, qui alias ei subuenit, statim quod ascendit brachiis ipsum uinxit ac etiam substentauit. Et ait ad feram: O Gerio, admodo mouere; rote sint large et modicus sit descensus. Cogita nempe nouum onus quod habes. Tunc illa fera, secundum precepta Uirgilii, arripuit iter suum. Cum uero Dantes se uidit et sensit in illo aere tenebroso, et de subter uidit ignes et audiuit gemitus, magis timuit quam timuerit Ycarus siue Feton, quorum uterque de aere ad terram ruendo descendit. Et postquam ipse Gerio cum largis rotis et suaui descensu ad infima descendisset, ipsos ambos deposuit et abscessit. Unde dicitur in textu:
{così ne puos'al fondo Gerïone
a piede a piè de la stalliata rocca,
et, discarcate le nostre persone,
si dileguò come da corda cocca.}
Istoria biueri talis est: In Alamania est quoddam animal quadrupedum quod ipsi teutonici biuerum appellant. Habet autem caudam longam et latam et semper habitat iuxta riuos, quia piscibus pascitur et nutritur. Cum autem ad guerram se preparat contra pisces, stat totus in ripis et caudam percutit inter aquas; de qua cauda, quia pinguissima est, exit quedam pinguedo ad similitudinem olei siue lactis; ad quam pinguedinem se trahunt pisces, et dum talem pinguedinem lambunt, ab illo tali animali quod biuerus dicitur capiuntur.
Iste qui habebat ad collum marsupium rubeum et anserem album fuit quidam etiam florentinus de domo Ebriacorum, qui fuit etiam maximus usurarius, cuius arma sunt campus rubeus et anser albus.
Iste qui dixit autori quid facis tu in ista fouea? fuit quidam paduanus de Scrouegnis, maximus usurarius, cuius arma sunt campus albus et sus de azurro. Et iste predixit autori de duobus maximis usurariis qui adhuc uiuebant, quorum quilibet debebat cum ipsis similiter concremari; unus quorum uocabatur Uitalianus del Dente, natione etiam paduanus.
Alius autem uocabatur dominus Iohannes Buiamonte de Florentia, cuius arma sunt campus de auro et tres hyrci nigri.
Miles autem summus dicitur hic per anthifresim, que est una figura que interpretatur contraria locutio. Et hoc facit ad ostendendum quod est multum contrarium rationi et omni ciuili moralitati usurarios sacramentis militaribus decorari. Iste autem Iohannes Buiamonte fuit non solum maximus usurarius, sed fuit maior lusor ad zardum qui suo tempore reperiretur in mundo. Sed hic est sagaciter aduertendum quod licet in Inferno sint usurarii omnium linguarum ac etiam nationum, autor non nisi paduanos et florentinos ibi agnoscit. Hoc autem ideo fecit ut ostenderet quod Florentini et Paduani communiter sunt omnes maiores feneratores de mundo.
Exemplificat itaque autor et dicit quod, quando Ycarus miser perdidit alas, non tantum timuit quantum ipse, cum super Gerionem in aere tenebroso se uidit.
Postquam autor in superiori circulo, hoc est in UIIo, de peccato uiolentie quam malitiosus homo tripliciter operatur, in Deum, scilicet, proximum, et se ipsum, egregie pertractauit, nunc in isto UIIIo de peccato malitie et bestialitatis, prout per fraudem committitur, pertractare intendit. Sed quia fraus siue deceptio committitur X modis, ideo iste octauus circulus in quo punitur ipsa deceptio siue fraus, in X malas bulgias distinguitur ab autore. In prima nanque malabulgia ponit lenones et seductores; in secunda adulatores; in tertia symoniacos; in quarta ydolatras atque magos; in quinta barattatores; in sexta ypocritas; in septima latrones; in octaua fraudulentos consiliarios; in nona scismaticos; in decima uero et ultima falsatores. Incipiens autem a prima, facit quoddam prohemium, designans situm octaui circuli, dicens: Locus est in Inferno qui dicitur Malebolge, totus petrosus in materia et ferreus in colore, sicut murus qui in circuitu uallat eum. Et in medio istius campi maligni, idest octaui circuli, est unus puteus satis largus et profundus, de quo qualiter sit ordinatus suo loco infra dicetur. Et in medio, hoc est inter altitudinem illam de qua de UII circulo cum Gerione ad infima descenderunt et puteum illum, est octauus circulus in X malasbulgias distinctus atque diuisus. Et super unamquanque bulgiam, ut de una in aliam possit iri, est unus pons ferreus et petrosus. Facto prohemio, in quo situm istius octaui circuli designauit, ad primam bulgiam manum ponit, dicens, cum superiori cantu continuando, quod statim quod illa putrida fraudis ymago ipsos ad terram deposuit, Uirgilius tenuit a sinistris, et autor secutus est eum. Dum autem ambo sic iuxta ripam prime bulgie pertransirent, dicit autor quod a manu dextera uidit in ista prima bulgia noua tormenta et nouos tortores. Erant enim ibi in fundo nudi peccatores qui sine aliqua requie in illa fouea per circuitum decurrebant; et erant distincti isti currentes in duos ordines siue partes. Nam una pars, et isti erant lenones, ueniebant iuxta ripam per quam ipse autor una cum Uirgilio ambulabat. Ideo dicit in textu:
{dal mezzo in qua ci uenian uerso 'l uolto.}
Alia uero pars iuxta aliam ripam ibat. Et isti erant seductores, qui quia magis quam lenones peccauerunt, ideo magis ad tormenta decurrunt. Ideo ait in textu: di là con noi supple ueniebant ma con passi magiori. Et ponit hic autor quandam similitudinem Romanorum, ut melius ymaginari possimus quomodo illi ambulabant contra se; quam similitudinem ego ponam quando comparationes finaliter exarabo. In utrisque autem ripis dicit autor cornutos demones se uidisse, qui cum magnis ferulis illas animas crudeliter uerberabant. Et tam magnos ictus cum illis ferulis illis dabant, quod illi, recepto primo ictu, iam nullus ipsorum nec secundos nec tertios expectabat. Et interim quod autor sic ibat inter illas animas sic a demonibus uerberatas, unum militem de Bononia recognouit, qui propter peccatum lenocinii quod de sorore carnali commisit, cum aliis lenonibus est damnatus. Et ad aliqualem excusationem sui dixit ille miles autori quod omnes sui conciues sunt isto uitio lenocinii maculati. Et dum sic loqueretur cum Dante, unus demon qui erat in ripa ipsum percussit cum ferula sua, dicens: Uade leno, hic non sunt femine meretrices. Autor autem illum dimittens Uirgilium est secutus, et ad quendam pontem qui operit istam primam bulgiam deuenerunt. Et illum pontem leuiter ascendentes, in pontis medio aliquantulum pausauerunt. Dum autem sic pausarent, dixit Uirgilius ad autorem: Facias quod istos ex ista parte alia uenientes attente respicias, quorum facies, quia nobiscum uenerunt, uidere minime potuisti. Et dum inde respicerent illam gentem, que propter peccatum deceptionis et fraudis quod in mulieres quas deceperunt perpetrarunt, ait Uirgilius ad autorem: Respice illum magnum qui uenit; et licet dolore sit plenus, tamen propter suam magnanimitatem lacrimas non expandit. Respice quantum aspectum regalem in penis etiam ipse tenet. Ille enim est Iason, qui audacia et prudentia sua magna regnum Colcorum aureo uellere spoliauit. Et ut Dantes sciret causam quare tantus homo in ista bulgia sic punitur, narrat sibi Uirgilius quomodo ipse Iason decepit duas maximas mulieres, Ysiphilem uidelicet et Medeam; quarum prima fuit filia regis Lempni et altera filia regis Colcorum. Unde ait: Ipse transiuit per insulam Lempni postquam audaces femine omnes suos masculos morti sine pietate aliqua tradiderunt. Et ibi cum signis et uerbis ornatis Ysiphilem iuuenculam tunc decepit, que omnes alias primitus deceperat mulieres. Dimisit enim eam ibi grauidam et desertam, et ideo talis culpa ad tale martirium ipsum damnat, et de Medea ibi etiam fit uindicta. Cum ipso etiam uadit qui cum tali uitio decipit mulieres. Et istud de prima ualle et de istis qui ibi sunt scire siue uidere sufficiat nunc ad presens.
Determinato autem peccato lenocinii et peccato deceptionis et fraudis, que duo peccata quodammodo unum sunt, et que in ista prima malabulgia condemnantur, ad secundam bulgiam, in qua punitur adulatio, dirigit autor gressus. Et dicit quod ista bulgia est multum profunda, intantum quod nisi homo pontem ascendat, nichil uidere breuiter potest ibi. Et ideo de primo ponte ueniens ad secundum, dicit quod in fundo secunde bulgie uidit quandam gentem in uituperosa et opprobriosa pena submersam. Erat enim illa fouea stercoribus putridissimis tota plena. Et cum autor ibi inferius cum oculo scrutaretur, uidit ibi quendam cum capite sic stercoribus coopertum, quod si erat laycus siue clericus minime uidebatur. Ille autem, dum se sic uidit conspici ab autore contra ipsum exclamauit dicens: Cur es tu ita auidus respicere me magis quam alios stercorosos? Et Dantes ad eum: Quia si bene recordor, iam te uidi cum capillis non madidis, immo siccis. Et es Alexius de Anterminellis de Luca; ideo te respicio plus quam omnes. Et ille tunc, percutiens sibi caput dixit: Adulationes mee hic inferius me merserunt, ex quibus linguam nunquam habui satiatam. Post hoc autem Uirgilius ostendit autori antiquam Taydam meretricem, que adulando amasio suo dicenti: Habeo aput te gratias magnas? Ingentes, inquit. Ideo ait in textu:
{Tayda è, la puttana che rispose
al drudo suo quando disse: Ò io gratie
grandi apo te? Anzi marauilliose!
Et quinci sian le nostre uiste satie.}
Dicit hic autor quod in medio illius campi maligni est unus puteus satis largus et profundus; sed quia in eo nichil a longe uidetur, ideo uocat ipsum uanum.
Adhuc declarat hic autor situm octaui circuli, dicens quod sicut puteus qui est in medio est rotundus, ita illud totum quod est inter puteum et illam altam ripam, de qua descenderunt, est rotundum; et istud tale rotundum in decem foueas, que una circuit aliam, est distinctum.
Hic incipit prima malabulgia, in qua tractat de prima deceptione et fraude quam quis in luxuria operatur. Sed quia in luxuria committitur duplex fraus, ideo isti qui in ista bulgia puniuntur in duas partes et ordines sunt distincti. Prima enim fraus, que committitur in luxuria, est illa que committitur per aliquod medium, sicut per ambaxiatam, ut puta lenones qui semper ad deceptionem ambarum partium tendunt. Quia, ut uidemus, lenones pulcritudinem, uenustatem, et iuuentutem mulieris homini magnificant, et mulieri hominis curialitatem, liberalitatem, et nobilitatem extollunt. Secunda uero fraus, que in luxuria committitur, est illa quam quis non per medium, sed per se ipsum immediate committit, ut puta quando homo suadet mulieri ut sue consentiat uoluntati, promittens ei dolose ipsam accipere in uxorem, uel ipsam nunquam derelinquere, uel sibi in omnibus prouidere; sed postquam suam perfecerit uoluntatem, ipsam deserit uel expellit. Qui primam fraudem committunt uocantur lenones; qui uero secundam, dicuntur deceptores. Et isti ambo in ista prima malabulgia puniuntur. Sed quia secundi magis peccare dicuntur quam primi, ideo maioribus ictibus uerberantur, ut patet in textu.
Comparatio talis est: Omni enim anno centesimo est Rome, ut tradit antiquorum uera relatio, non solum plena sed plenissima omnium peccatorum remissio, omnibus scilicet accedentibus ad limina beatorum apostolorum Petri et Pauli. Romani autem, propter infinitam multitudinem que illo anno Rome concurrit, talem modum super pontem Sancti Angeli gentibus transeuntibus inuenerunt. Nam in utroque capite pontis positi sunt custodes, qui taliter ordinant transeuntes ex una enim banda siue latere pontis: quidam habent faciem uersus castrum Sancti Angeli, quod quidem castrum est in capite pontis, et uadunt ad Sanctum Petrum; ex alia uero parte a Sancti Petri basilica uenientes uadunt uersus montem, qui quidem mons est ab alio capite pontis. Exemplificat itaque autor et dicit quod quemadmodum anno iubilei, dum Rome est generalis remissio omnium peccatorum, una gens uadit ad Sanctum Petrum et alia redit, sic in ista malabulgia ab una parte ibant lenones et ab alia deceptores.
Iubileus autem annus quid sit et unde dicatur breuiter est uidendum. Iubileus enim erat in ueteri testamento quilibet annus quinquagesimus, in quo anno, secundum quod legitur in Leuitico, omnis seruus efficiebatur liber, omnis possessio que uendita erat ad uenditorem redibat. In isto eodem anno quiescebat terra Iudeorum, quia non arabatur nec serebatur. Debita etiam isto anno dimittebantur. Habuit autem ortum siue initium a quadam uictoria quam habuit Abraam contra quattuor reges, scilicet regem Elamitarum, regem Babilonis, regem Ponti, et regem gentium; propter quam quidem uictoriam omnes captiuos quos ceperant illi reges, Abraam liberos abire permisit. Iobel enim lingua ebraica dicitur remissio; inde iubileus, idest remissiuus. Ob hoc autem institutus est quinquagesimus annus, quia tunc erat Loth quinquaginta annorum quando ipsum de manibus regum eripuit Abraam; uel tunc erat quinquagesimus annus ex quo locutus fuerat Deus Abrahe; uel Abraam peritus astrorum in quibus etiam, secundum quosdam, Zoroastem, magice artis inuentorem, instruxit, nouerat quod intemperies aeris que fit ex eleuatis uaporibus uel depressis planetis semper uersus ad L annos ad temperiem redeat. Et quod uidit fieri in astris uoluit imitare in terris. Christiani autem omni anno centesimo, quia centesimus numerus est perfectior quinquagesimo, faciunt Iubileum, in quo remittuntur omnia debita peccatorum et in quo omnes qui sunt serui peccato efficiuntur liberi Deo.
Iste leno, qui in ista bulgia cognoscitur ab autore, fuit quidam nobilis miles de Bononia, qui uocatus fuit dominus Ueneticus de Caccianimicis.
Hic Uenedicus ideo in ista bulgia reperitur, quia sororem suam germanam, nomine Ghisolam, Opizoni marchioni Estensi non erubuit mediante pecunia procurare.
{et non pur io qui piango bolognese.} Ad aliqualem sui excusationem et suorum ciuium abominabilem damnationem, dicit hic dominus Ueneticus Danti quod non ipse solus Bononiensis propter peccatum lenocinii plangit ibi, quia in illa malabulgia sunt plures Bononienses mortui quam sint in Bononia modo uiui.
Hic reddit dominus Ueneticus ueram causam propter quam Bononienses communiter sunt lenones, quia communiter sunt auari. Et ex hoc soluitur questio que fit, ex quo scilicet peccato ex septem principalibus istud peccatum lenocinii oriatur. Et patet quia ex peccato auaritie.
Postquam autor in ista prima malabulgia de lenonibus pertractauit, nunc in ista eadem tractat de deceptoribus, qui dolose decipiunt mulieres. Quorum peccatum ex quo ex UII principaliter oriatur, non bene clare apparet. Sed quantum ad presens, dico quod istud peccatum, scilicet decipere mulieres, aut oritur a luxuria aut ab auaritia. Nam quidam ipsas decipiunt, ut cum ipsis suas uuluptuosas expleant uoluntates; quidam uero, ut ab ipsis extorqueant quicquid possunt. Et tales, ut ait Aristoteles, non luxuriosi, sed auari potius sunt censendi. Et causa est ista, quia nullum peccatum denominatur nisi a fine uel intentione. Unde beatus Ambrosius: Intentio tua operi tuo nomen imponit. Et poeta: Quicquid agant homines, intentio indicat omnes.
Tractans autor de adulatoribus, duos maximos adulatores in exemplum adducit: Et primo quendam militem de Luca, qui uocabatur Alexius de Anterminellis. Iste enim isto uitio fuit mirabiliter maculatus. Unde percutiendo sibi caput, quod quidem zuccam, idest cucurbitam, nominat ipse autor, quia sicut cucurbita est leuis et uacua, ita adulatores, et maxime Lucani, habent capita leuia et uacua; ait ut habetur in textu
Uolens autor de symoniacis pertractare, more exclamatorio intonat contra ipsos, dicens: O Symon mage, o miseri sequaces, qui res diuinas, idest ecclesias et prebendas, que bonitate gratuita debent esse sponse Dei, uos lupi rapaces pro auro adulteramini et argento. Et ideo conuenit quod pro uobis, idest contra uos, modo intonet tuba mea; quia in tertia bulgia statis. Facta uero exclamatione more poetico, dicit ipse autor, quod iam deuenerat ad sequentem tumbam, idest ad tertiam bulgiam, in qua symoniaci stant sepulti; et uidens eorum penam, ad Deum admiratorie se conuertit, dicens: O summa sapientia, quam admirabilis est ars tua, quam ostendis in celo, in terra, et in inferno, et quantum iuste compartitur uirtus tua. Et postquam apostrophauit ad Deum, ad nos apostrophat in hunc modum, dicens: Ego uidi illam bulgiam per costas et fundum quibusdam foraminibus totam plenam. Et quodlibet foramen erat largum uniformiter et rotundum. Et cuiusmodi forme essent, exemplificando declarat, dicens: Non uidebantur michi illa foramina ampliora neque maiora quam illa que sunt in pulcro templo mei sancti Iohannis, facta pro locis baptizantium sacerdotum; unum quorum foraminum non sunt adhuc multi anni quod ego fregi propter unum puerum qui suffocabatur in illo. Et istud sit sigillum quod omnem hominem qui esset deceptus clarificet et declaret. Postquam autem illa foramina exemplariter declarauit, ostendit quomodo et qualiter in uno quolibet foramine stat una anima cum accensis pedibus transplantata, dicens quod extra os cuiuslibet foraminis superabant, idest exibant, unius peccatoris pedes et crura usque ad nates, et totum aliud a natibus usque ad caput interius ibi stabat. Plante autem cuiuslibet peccatoris erant ita accense, quod sic fortiter palpitabant quod fregissent strambas atque ritortas. Qualiter uero illorum plante arderent, exemplificando declarat dicens, quod quemadmodum lignum uel aliud aliquod unctuosum, dum inflammatur non statim comburitur, sed flammiger ignis lambit solummodo illam superficiem unctuosam, sic ille ignis diuinus pariter et eternus lambebat pedes illorum a calcaneis usque ad punctas pedum. Exemplificatis igitur tam locis penarum quam ipsis penis, dum ipse autor uniuersos attentissime respexisset, uidens unum qui plus aliis in suo foramine torquebatur, ait ad Uirgilium: Quis est ille, o magister, qui plus quam alii sui consortes palpitando turbatur, et quem rubicundior flamma lambit? Ad quem Uirgilius: Si tu uis quod ego te portem illuc inferius, per illam ripam que plus iacet, ab ipso scies de se et de suis tortis, idest ab ipso scies quis et que peccata commisit. Cui Dantes: Tantum est michi pulcrum quantum tibi placet. Tu es enim dominus meus et scis etiam desideria que tacentur.
Tunc Uirgilius ipsum suis brachiis dulciter apprehendit, et per illam ripam que minus est ardua ipsum portauit, usque ad illum qui sic dolorose pedum commotionibus condolebat. Cum autem Dantes applicuisset ad illum, ait: O quicunque es qui caput tenes inuersum, anima tristis sicut palus fixa, michi loquere, si tu potes. Stabat autem ipse autor iuxta illam animam sic defixam, sicut stat aliquando frater qui confessionem audit perfidi sicarii, et illa anima subito exclamauit: Es tu istic, Bonifatius? De duobus enim annis michi est scriptura mentita. Es tu sic tam cito illo ere satiatus atque repletus, pro quo non timuisti pulcram dominam fraudulenter auferre, et ipsam postea uituperabiliter pertractare? Tunc autor audiens ista uerba, talis est effectus quales efficiuntur illi qui non intelligunt id quod respondetur eisdem, quasi elusi, et nesciunt respondere. Quod aduertens Uirgilius, mox sibi ait: Dic sibi cito non sum ille, non sum ille quem tu credis. Et ille respondit sicut sibi a magistro fuerat imperatum. Unde ille spiritus transplantatus fortiter pedes torsit, et postea suspirando uoce lugubri ait ei: Si tu qui michi loqueris non es Bonifatius, quid ergo a me queris? Si enim tantum est tibi cure scire quis ego sum quod tu propter hoc ripam descenderis, scias quod ego fui iam magna clamide coopertus, et uere filius urse fui, sic cupidus et auarus quod ut possem ursiculos sublimare, superius in mundo es in bursa reposui, et istud es me in isto foramine imbursauit. Subter uero caput meum sunt alii mei predecessores qui symonizando me in uita alia precesserunt per istius petre fissuras absconsi. Illuc inferius etiam ego cadam, quando ueniet ille quem credebam te esse quando interrogationem subitam tibi feci. Sed plus est tempus quo pedes habeo sic combustos, et quo steti capite sic inuerso, quod ipse non stabit pedibus rubeis hic plantatus. Quia post ipsum ueniet operis turpioris ex parte occidentali unus pastor sine lege, cui conuenit quod me et ipsum cooperiat et excuset. Nouus enim Iason erit de quo legitur in Machabeis quod sicut sibi fuit mollis Anthyocus suus rex, ita erit ei mollis ille qui Franciam modo regit.
Postquam uero ille spiritus suis dictis finem imposuisset, autor ipsum mirabiliter increpauit; sed primo facit quandam sui excusationem dicens: Ego nescio si hic fui nimis presumptuosus et audax, quod ego respondi tantum huic metro, dicens: Dic michi: quantum thesaurum uoluit noster dominus Ihesus Christus a Sancto Petro antequam claues ecclesiasticas in sua poneret potestate? Certe non quesiuit ab eo nisi ueni post me; nec Petrus nec etiam alii apostoli acceperunt a Mathia aurum siue argentum quando sorte fuit electus ad locum quem perdidit anima praua, idest Iudas Scarioth. Et ideo hic remane; tu es enim, sicut decet, bene punitus; et custodias bene pecuniam male captam, que te fecit contra Karolum sic audacem. Et si non esset quod adhuc michi uetat reuerentia summarum clauium quas tu in uita alacri tenuisti, ego uterer uerbis adhuc grauioribus, quia auaritia uestra mundum contristat, deprimendo bonos et sulleuando prauos. De uobis enim pastoribus animaduertit Euangelista, quando illa que sedet super aquas meretricari cum regibus sibi fuit methaphorice in uisione monstrata; illa nempe que cum UII capitibus orta est, et circa X cornua habuit argumentum quousque uirtus placuit uiro suo. Fecistis enim, re uera, uobis deos aureos et argenteos. Et que differentia est inter uos et ydolatras? nisi quod ipsi ydolatre adorant unum, et uos adoratis centum? Finita uero curiosissima exprobatione quam contra symoniacos fecit autor, ad Constantinum imperatorem cum quadam admiratione pariter et dolore sua uerba conuertit, dicens: Hai Constantine, quanti mali fuit mater, non tua, dico, conuersio, sed illa dos quam a te recepit primus diues pater. Et interim quod autor tales notas illi spiritui decantabat, ille spiritus, siue ira siue conscientia morsus, fortiter cum ambobus pedibus se urgebat. Ideo ait in textu: {forte spingaua con ambo le piote}. His autem omnibus sic completis, Uirgilius cum ambobus brachiis cepit Dantem, et per illam uiam per quam descenderat reascendit; et ipsum non deposuit quousque super quartum pontem qui operit quartam bulgiam baiulauit. Ibique suauiter ipsum deposuit, suauiter dico propter arcum qui est adeo erectus quod esset capris uerissime durus passus. Et de illo ponte unum aliud uallum uidit. Ideo ait in textu: {Indi un altro uallon mi fu scouerto}.
Quia secundum Diuinam Scripturam, omnia in sapientia facta sunt, et secundum Philosophum, ad sapientem pertinet ordinare. Et ideo autor, uidens omnia que a Deo sunt sapientissime ordinata, cum quadam admiratione apostrophat, dicens quod omnia que sunt in celo, in terra, et in Inferno sunt optime ordinata.
Hic designat autor materiam et formam istius tertie bulge. Materiam ponit, dicens istam bulgiam de petra liuida esse factam; formam uero, cum ait quod ista petra liuida et obscura est, plena per costas et fundum quibusdam foraminibus uniformiter et rotundis.
Et ut ista foramina qualiter facta sint melius intelligere ualeamus, facit de ipsis quandam comparationem ad illa que sunt in ecclesia beati Iohannis Baptiste de Florentia. Ad cuius comparationis intelligentiam clariorem, est sciendum quod in ciuitate Florentie est unum admirabile templum, beato Iohanni Baptiste hodie consecratum; sed antiquitus fuit Marti paganorum tempore dedicatum, sicut dictum est supra, circulo UII, girone secundo, cantu XIII. In isto autem templo sunt fontes in quibus pascali tempore pueri baptizantur; in quorum fontium circuitu sunt quatuor puteoli, in quibus stant sacerdotes et leuite ad baptismatis officium deputati. Exemplificat itaque autor et dicit quod illa foramina que in ista bulgia uidit, in quibus sunt symoniaci transplantati, non sunt ampla minus nec maiora quam sint illi puteoli qui sunt in Sancto Iohanne Baptista.
Lictera plana est.
Comparatio talis est: Sicut quando aliquod unctuosum accenditur uel crematur, non statim comburitur, sed flammiger ignis lambit primo illam superficiem unctuosam, sic ille anime transplantate in pedibus, hoc est per planitiem pedis a pollice usque ad calcaneum, habent illam talem superficiem inflammatam.
In hoc notabili commendatur discipulus pariter et magister; discipulus, in eo quod que beneplacita sunt magistro, beneplacita sunt et sibi; magister, in eo quod non solum intelligit ea que sibi a discipulo proponuntur, sed etiam ea que, uel propter timorem uel propter ignorantiam occultantur. Multa enim in corde absconsa tenemus, que propter timorem siue uerecundiam propalare ueremur, uel propter ignorantiam manifestare nescimus. Ille igitur prudentissimus est auditor qui non solum intelligit id quod audit, sed considerat etiam id quod occultatur in corde.
Uult hic dicere autor quod ipse stabat iuxta illam animam sic euersa, sicut est solitus stare frater qui audit confessionem perfidi assessini. Et illa anima que stabat euersa, ita loquebatur et respondebat autori quemadmodum assessinus suo loquitur confessori, qui postquam est infixus in terra clamat ad eum, et hoc quia mortem refugit quantum potest.
Hic satis aperte Nicholaus ostendit quod nullus suorum successorum descendit ad inferos; et hoc quia nullus symoniacus fuit; sed Bonifatium expectabat tanquam symoniacum summum. Nam inter Nicholaum et Bonifatium omnes summi pontifices sine symonia fuerunt.
Uaticinatur hic Nicholaus et dicit quod quando Bonifatius ueniet in Infernum, non stabit tanto tempore cum accensis pedibus transplantatus quanto tempore stetit ipse. Et assignat causam, dicens quod post ipsum Bonifatium fuit papa Benedictus, post Benedictum uero papa Clemens, qui Clemens ei in hoc loco succedere debebat, sicut in papatu post illos duos in hoc mundo successit.
Iste pastor uenturus, de quo uaticinatur hic Nicholaus tertius, fuit dominus Bertrandus archiepiscopus Burdegalensis, qui post mortem Benedicti fuit factus summus Pontifex in hunc modum: Dum enim Romana Ecclesia post mortem dicti Benedicti uacaret, dictus archiepiscopus Burdegalensis composuit cum Phylippo rege Francorum, quod si sibi Romanum Pontificium cum cardinalibus procuraret, quod ipse faceret dicto regi omnia que sibi essent placita atque grata. Inter alia uero que sibi promisit fuerunt UII: Primum fuit quod promisit sibi Romanam Curiam de Ytalia extrahere et in partibus ultramontanis sub tyrannide dicti regis facere residere. Secundum, ad petitionem dicti regis creare duodecim cardinales. Tertium, ordinem Templariorum deponere. Quartum, magistrum Templi et Templarios igni tanquam hereticos et ydolatras condemnare. Quintum, omnes possessiones et bona Templariorum ipsi regi tribuere et regno Francie perpetuo confiscare. Sextum, decimam omnium ecclesiarum et bonorum ecclesiasticorum et regnorum et prouinciarum Alamanie, Anglie, Ispanie, et Francie dicto regi per X annorum spatium condonare. Septimum, corpus pape Bonifatii tanquam hereticum concremare. Tunc ipse rex Phylippus suos ambaxiatores Perusium, ubi erat Romana Curia, cardinalibus destinauit, cum quibus taliter fecit quod dominus Bertrandus archiepiscopus Burdegalensis summus pontifex efficitur et Clemens uocatur. Factus autem Papa, omnia que regi promisit et multa alia, preter septimum, quia illud implere non potuit, adimpleuit. Optime ergo dicit Nicholaus uocans ipsum pastorem sine lege: Nam sine lege intrauit, sine lege uixit, et sic, secundum Apostulum, sine lege damnatus de hac uita migrauit. Quod enim sine lege intrauerit, patet quia symoniace papatum emit a rege Francie. Quod sine lege uixerit, uniuerso mundo patet quomodo et qualiter Ecclesiam tyrannice rexit, luxoriose uixit, et guerram maxime per Ytaliam seminauit; finis autem suus ueridice scitur quomodo cum esset graui infirmitate grauatus, beatis apostolis Petro et Paulo uouit quod si sibi sanitatem restituerent, quod Romanam Curiam Romam reduceret sine mora. Recepta uero a Deo misericorditer sanitate, ipsa abutens in sui damnationem uotum taliter adimpleuit, quod sicut debebat ire uersus Romam, uersus Galliam se direxit. In quo itinere, dum esset serenitas summa, facta est tempestas uenti, pluuie, grandinis, tonitruorum et fulminum ita grandis, quod omnes milites et pedites illum in itinere reliquerunt. Sed post modicum, tranquillitate reuersa, reuersi sunt milites qui ad ipsius erant custodiam deputati. Et inuenerunt dictum papam de suo curru in terram a fulmine sic deiectum, quod nec uere uiuus nec uere mortuus apparebat. Quem cum ad proximam uillam duxissent, in nocte spiritum exalauit. Quod autem in textu dicitur: {lo qual conuen che me et lui ricopra,} duobus modis intelligi potest. Primus est iste: Tanta et talia mala faciet pastor iste, quod mala que nos duo, scilicet ego Nicholaus et Bonifatius fecimus, quasi pro nichilo uidebuntur. Secundus uero modus est iste: Iste enim Clemens me Nicholaum et Bonifatium cooperiet in Inferno.
Mala moneta, que Nicholaum papam contra regem Karolum effecit audacem, tripliciter accipitur in hoc loco. Primo modo accipitur sic: Maxime diuitie quas in papatu habuit Nicholaus, ipsum ad tantam superbiam et audaciam induxerunt quod non erubuit filiam regis pro nepote suo petere in uxorem, cuius petitioni rex nullo modo uoluit assentire. Secundo modo accipitur sic: Cum rex Karolus regnum Sicilie inuasisset et omnibus Siculis grauis esset, papa Nicholaus, propter pecuniam quam habuit ab imperatore Constantinopolitano, regnum Sicilie Petro regi Aragonum inuadere et capere occulte permisit. Tertio modo accipitur sic: Cum quadam uice Karolus esset Rome, Nicholaus ab inimicis regis accepta pecunia ipsi regi mandauit quod antequam sol occumberet, de Roma exiret et pontem Ciperanum transiret. Iste Karolus fuit primo comes Prouincie et postea rex Sicilie, qui Corradinum imperatorem electum una cum duce Austrie et comite Gerardo de Pisis decapitauit.
Uerba sunt Dantis contra prelatos symoniacos et auaros; in quibus uerbis condemnat prelatos qui tenent in mundo locum Christi et Apostolorum, sed eorum uitam minime imitantur. Et adducit hic contra eos duo gloriosa exempla. Primum est exemplum Christi, qui, quando dedit beato Petro apostolo claues regni celorum, non petiuit ab eo nisi solummodo Ueni post me, idest imitare uitam meam. Secundum exemplum est Apostolorum, qui quando beatum Mathiam loco Iude in apostolum elegerunt, nec aurum nec argentum ab eo protinus acceperunt, nec etiam petiuerunt.
In hoc notabili admonet nos hic autor, quod licet symoniacam perfidiam detestari et tanquam detestandam fugere debeamus, nichilominus, propter reuerentiam summarum clauium que nobis celum aperiunt atque claudunt, ipsos prelatos sustinere debemus; non propter ipsos, quia digni sunt morte, sed propter claues, quibus etiam in malis prelatis reuereri debemus. Unde habetur in iure, de excomunicatione que uirtute clauium fulminatur, quod siue sit iusta siue iniusta, timenda est.
Pia exclamatione autor inuehit in Constantinum, dicens: Non tua conuersio fuit mater tanti mali, sed illa dos quam a te recepit primus diues pater, idest beatus Siluester, cui primo bona temporalia ab ipso imperio sunt concessa; propter quam dotem Romana Ecclesia, quia male utitur ipsa, in Apocalypsi, ut dictum est, meretrix nominatur. Dotes autem quibus Constantinus Sanctam Romanam Ecclesiam tanquam magnificus et munificus sponsus dotauit sunt iste: primo nanque die quo in urbe romana a beato Siluestro baptisma suscepit, in quo quidem baptismo splendor quidam mirabilis super eum emicuit, ibique Ihesum suam lepram mundantem se uidisse asseruit, hanc legem per uniuersum romanum Imperium obseruandam instituit ut Christus, qui eum a lepra mundauerat, ab uniuersa urbe et uniuerso orbe tanquam uerus Deus creator et redemptor omnium coleretur. Secunda die hanc legem sacratissimam dedit, ut si quis Christum blasphemasset capite puniretur. Tertia, ut quicunque paganus alicui christiano iniuriam facere attemptaret, dimidia parte suorum bonorum omnium priuaretur. Quarta, ut sicut imperator romanus est caput et princeps omnium regum et principum orbis terre, sic romanus pontifex caput ab uniuersis episcopis et ecclesiis habeatur. Quinta, ut quicunque malefactor ad ecclesias christianas confugerit, ab omnibus curiis seruetur immunis. Sexta, ut nullus nisi de licentia sui antistitis ecclesiam edificet uel altare intra muros breuiter ciuitatis cuiuscunque. Septima, ut ad edificationem ecclesiarum decime possessionum regalium tribuantur. Octaua, ipse christianissimus imperator ad locum ubi iacebat corpus beati Petri apostoli accessit, ibique de suis culpis se lamentabiliter accusauit. Postmodum, accepto bidente, ad fundamentum basilice construende terram primus aperuit, et in suis scapulis in honorem XII apostolorum XII cophinos foras iecit. Priuilegia etiam tributa et uectigalia et possessiones magnificas ipsi Ecclesie Romane concessit. Fabricauit etiam multas ecclesias in urbe et spetialiter istas: ecclesiam lateranensem, que est episcopium urbis et orbis, in honorem Christi Domini Saluatoris, iuxta quam edificauit baptismum in quo fuit a lepra mundatus; et ab ipso baptismo ecclesia lateranensis Sanctus Iohannes ad Lateranum uulgariter nominatur; ecclesiam Sancti Petri extra urbem, que est de episcopatu portuensi; ecclesiam Sancti Pauli, similiter extra urbem, que est de episcopatu hostiensi; ecclesiam Sancti Laurentii, que dicitur foris muros; ecclesiam Sanctorum Marcellini et Petri, ubi mater sua, Sancta scilicet Elena, est sepulta; ecclesiam Sancte Agnetis, etiam extra muros, ubi sua filia beata Constantia sibi mausoleum fabricauit, in quo ipsa una cum beata Artemia et Athica requiescit. Infra muros uero fecit unam basilicam in honorem Sancte Crucis et aliam in honorem XII. Apostolorum, et iste sunt maiores et digniores ecclesie urbis.
In hoc notabili demonstratur quod multa bona possunt fieri bona intentione, que propter malum finem bona non sunt. Dotes autem quas Constantinus Augustus Ecclesie Romane concessit fuerunt bone, quia Deo et Ecclesie date et bona intentione donate, ut scilicet Deus laudaretur et Ecclesia honoraretur, et clerici et pauperes inde sustentarentur. Sed mali prelati finem alium inuenerunt, quia de ipsis bonis nec Deus laudatur, immo potius blasphematur, nec Ecclesia honoratur, immo potius uituperatur, quia ut habetur infra, in secunda cantica cantu: {cade nel fango, et sé brutta et la soma}. Nec etiam clerici et pauperes inde sustentantur, immo ribaldi, histriones, ioculatores, aues et canes, consanguinei et nepotes fouentur, nutriuntur atque ditantur. Et de patrimonio Ihesu Christi ipse Christus in suo clerico siue paupere nichil habet.
Dicit hic autor quod ille fluuius qui dicitur Mincius non multum elongatur a lacu, quando inuenit quandam planitiem decliuem in quam dilabitur, et facit paludem in cuius medio est sita ciuitas mantuana. Que quidem palus aliquando estiuo tempore habet egritudines generare.
Uult hic dicere autor quod Mantua fuit iam populo copiosa, magis quam illo tempore quo suam composuit Comediam. Et assignat causam quare sit gentibus diminuta, dicens discordiam que fuit in ciuibus esse causam. Ad cuius euidentiam est sciendum quod in Mantua erant due nobilissime tribus, uidelicet comites de Casalodi, et illi qui uocantur de Bonacosis. Cum autem non iste domus, sed quedam alie dominarentur in terra, dominus Pinamonte de Bonacosis, qui fuit auus domini Passerini, comitibus de Casalodi adhesit, promittens eis quod si sibi uellent dare fauorem, quod de dominio eiceret dominantes, et cum eis dominium partiretur. Quod cum comites dicto domino Pinamonti per omnia adhesissent, ille de aduersariis potitus uictoria et prelatione habita ciuitatis, comites dolo cepit et eos in exilium destinauit. Et sic iste dolus fuit causa diminutionis Mantue ciuitatis. Nam multi ciues, uidentes comites sic expulsos, et timentes tyrannidem domini Pinamontis, lares proprios relinquentes, se ad partes alias transtulerunt.
Hic docet nos autor quod in omni nostro exercitio semper utilia et honorabilia perscrutemur, et ipsa nostre memorie commendemus, sicut ipse, qui non nisi ea que digna sunt nota, idest laude et fama, scrutando querebat.
Uult hic dicere autor quod dum sic pontes transcenderent bulgiarum, quod multa alia ipse et Uirgilius loquebantur, que sua Comedia, idest iste liber, cantare non curat. Iste autem liber ideo dicitur comedia quia, ut dictum est supra in prologo, est quoddam genus poetice descriptionis. Et dicitur comedia a comos, quod est uilla, et oda, quod est cantus, inde comedia, quasi uillanus cantus; quia incipit a miseria et finit in felicitatem, sicut uillani qui in uilla uel comitatu habitantes, dum efficiuntur ciues, de rustico opere ad ciuile negotium transeunt. Ita poete comici sua opera incipiunt a uili materia et terminant ipsam in nobilem, idest incipiunt a miseria et aduersitate et finiunt in prosperitatem et felicitatem.
In ista itaque bulgia sic calida, sic obscura pariter et uiscosa, barattatores poetice puniuntur. Que quidem tria, scilicet caliditas, obscuritas, et uiscositas, peccato barattarie optime correspondent. Peccatum barattarie primo calefacit hominem ad rapinam. Est autem barattaria proprie dolosa et fraudulenta in occulto rapina, que contra rem publicam uel statum rei publice siue yconomice committitur fraudulenter. Et hec rapina committitur duobus modis: uel cum quando publica persona, ut puta potestas, capitaneus, iudex, uel alius quiuis officialis, per pecuniam peruertit rectum iudicium; uel cum quando persona priuata, ut puta ciuis in consilio, amore pecunie, bonum comune postponit, et reddit dolosa et fraudulenta consilia. Ista autem lucra, et quia sunt magna et quia cum modico labore quesita, calefaciunt hominem ad lucrandum. Ideo in pice que cum calefit multum est feruida collocantur. Secundo, peccatum barattarie semper secrete committitur et occulte, et hoc quia peccatum ualde uituperosum. Ideo in pice punitur, quia in pice, quantumcunque sit calida seu feruens, nichil uidetur in ea, sicut in aqua que omnia manifestat.
Est etiam aliud in pice: quia inquinat quicquid tangit, et talis inquinatio non de facili aboletur. Simili modo peccatum barattarie habet officiales et ciues turpiter inquinare, siue etiam infamare; et talis infamia est ualde difficilis, immo impossibilis ad lauandum. Ideo ait Salus: Qui tangit picem coinquinabitur ab ea. Tertio, peccatum barattarie est adeo uiscosum quod quicumque huic peccato se dederit, raro uel nunquam ab ipso poterit resilire. Pix cum calefit magis feruenter et aliter ebullit quam aqua. Quia enim pix est multum pinguis, et omne pingue est fomentum ignis, ideo cum calefit, magis quam aqua calefit. Ebullit etiam alio modo quam aqua. Nam aqua cum calefit, cum sono et inflatione magna calefit. Sed pix, propter suam tenacitatem, in altum eleuari non potest; et quia pinguis est, ideo non cum sono sicut aqua, sed in silentio bullit. Inflatur autem uirtute ignis; et illa talis inflatio in altum non eleuatur, sed statim deprimitur et descendit.
Iuxta ciuitatem Pisanam, ad U miliaria, est quoddam castrum quod uocatur Caprona, a quo castro illi nobilissimi inter omnes ciues Pisanos Capronenses denominantur. Propter guerram uero que olim, tempore istius autoris, fuit inter Pisanos et Tuscos, dicta Caprona a Tuscis fuit obsessa. In qua quidem obsidione fuit iste autor et uidit, oculis propriis, id quod in textu ad comparationem inducit. Nam ita acriter a Tuscis fuit obsessa dicta Caprona, quod pedites qui in castro erant inclusi coacti sunt compositionem facere cum illis de exercitu, et saluis personis, arcem reddere quam tenebant. Cum autem per media castra transirent, uidentes undique arma et malos uultus hostium, terribiliter timuerunt ne pacta uiolarentur ab ipsis. Exemplificat itaque autor et dicit: Ita timui ego cum uidi illos demones, sicut timuerunt pedites de Caprona quando in medio hostium se uiderunt.
{et elli auea del cul fatta trombetta.} Hic ostendit autor quomodo peccatum barattarie et ipsi barattatores sunt ab omnibus deridendi; nam uituperosus ille sonus derisionem significat.
Continuando materiam, autor continuat cantum similiter subsequentem. Precedentem enim cantum sic finiuit:
{et elli auea del cul fatta trombetta.}
Sequentem uero sic continuando incoat: Ego uidi iam milites sua castra mouere, rumorem incipere, acies ostentare, et aliquando pro eorum euasione de bello recedere. Uidi etiam in ciuitate aretina milites seditiose ad arma discurrere, insidiose alibi contra hostes procedere, in torneamentis unum alium uulnerare, et in giostris usque ad mortem appetere. Et omnes isti actus militares uidi moueri uel fieri cum signis quandoque tubarum, quandoque etiam campanarum, quandoque uero cum tympanis et quandoque cum signis que faciunt homines in castellis. Sed nunquam cum ita diuersa tibia seu etiam instrumento moueri milites, equites, uel pedestres, nec etiam nauem signo celesti uel terrestri exire de portu conspexi. Et hic facit autor quandam excusationem de societate, scilicet quam habebat, dicens quod aliam habere non poterat, quia societates inueniuntur secundum conditionem gentium uel locorum. Quod sic patet: In ecclesiis enim, ut ipse ait, inueniuntur sancti, et in tabernis gulosi. Et sic in Inferno aliam societatem quam demonum habere non poterat. Facta uero excusatione de societate pessima quam uitare non poterat, ad narrandum ea que uidit in ista malabulgia se conuertit. Et dicit quod in ista bulgia, licet ipsa propter nigredinem piceam sit obscura, uidit aliquos peccatores qui ad ipsorum penam aliqualiter subleuandam, se super pegolam erigebant, dorsum solummodo ostendendo; et statim more deficientis fulguris abscondebant. Et adducit hic quandam comparationem naturalem quorumdam piscium maris, qui delphynes uocantur. Qui quidem pisces, quadam naturali cognitione tempestates fluctuum preuidentes, crebris saltibus quos faciunt super aquam admonent nauigantes ut a uentura caueant tempestate. Isto itaque modo quo saltant delphines aliquando supra mare, saltabant supra picem isti etiam peccatores. Et quemadmodum runuculi iuxta ripas fluuiorum uel fouearum stant cum capite solummodo extra aquas, totum corpus aliud abscondendo, ita stabant, dicit autor, ex omni parte in illa fouea peccatores. Sed cum appropinquabat cum suis sociis Barbariccia, qui erat ipsorum decurio, statim inferius se trahebant. Hec autem attente considerans, uidit in illa ripa qua ibant duas animas simul iunctas, quarum una more ranarum inferius se trahente, alia in ripa suspensa remansit. Sed unus istorum decem spirituum, nomine Graffiacane, qui magis de prope illi erat, illam miseram animam per capillos cum unco quem gestabat in manu superius ad se traxit. Tunc unus alius ex decem, nomine Rubicante, ad clamorem omnium sociorum clamantium et dicentium: O Rubicante, facias quod tu in eum taliter tuos ungues inmittas, quod eum excories sua pelle. Quod uidens Dante ait ad Uirgilium: Magister, facias si tu potes, quod tu scias quis est iste infortunatus, qui ad manus suorum aduersariorum deuenit. Tunc Uirgilius, appropinquans ad ipsum, quisnam fuisset eum interrogauit. Et ille: Ego fui de regno Nauarre natus. Mater enim mea, que me de uno ribaldo genuerat, cum uno domino subaudi de regno Nauarre me posuit. Postea fui familiaris boni regis Thebaldi, in cuius curia ad faciendum barattariam me dedi, quo peccato in isto calore rationem subaudi uillicationis mee nunc reddo. Cyriattus autem, hoc audiens, de cuius ore ex omni parte una sanna ad similitudinem apri prodibat, illum infortunatum dente aprico lacerauit; et sic iste miser in medio istorum demonum ita stabat sicut stat mus aliquando inter captos. Unde ait autor in textu:
{Tra male gatte era uenuto il sorco;}
Quod animaduertens ipsorum decurio Barbariccia, illum miserum brachiis suis uinxit, dicens ad suos: State a longe et ego ipsum interim infurcabo. Et ad Uirgilium faciem uoluens ait: Interroga eum, si ab ipso aliquid discere concupiscis. Et Uirgilius ad eum: Cognoscis tu sub ista pice aliquem latinorum? Cui ille: Ego recessi modicum est ab uno, cum quo utinam adhuc essem sub pice coopertus, quia non timerem ibi ungulas neque uncos. Ad hec Libicoccus: Nimium sustinuimus, ait. Et percutiens illum in brachio suo unco, dilacerando abstulit unum lacertum. Draghignazus etiam illum uoluit in cruribus lacerare, sed illorum decurio contra illos se uoluit in circuitu malo uultu. Postquam autem illi maligni spiritus aliquantulum sunt pacati, ait ad illum miserum sine mora Uirgilius: Quis fuit ille a quo, tuo danno, ut dixisti, superius recessisti? Et ille: Fuit, inquit, frater Gomita de Galluri, uas omnis deceptionis et fraudis, qui habuit in manibus sui domini inimicos, et per barattariam subaudi quam fecit omnes ipsum commendant. Denarios enim ab ipsis recepit et sine scitu subaudi domini sui omnes in pace dimisit. In aliis etiam officiis quibus in curia sui domini fungebatur, barattator fuit non minimus sed suppremus. Conuersatur autem cum ipso Dominus Michael Zanche de Lugodorio, qui ambo ad loquendum de Sardinia suas linguas nunquam sentiunt esse fessas. Et hec dicens, sicut erat totus fraude et dolo plenus, ut falleret circumstantes ea que incepit dimisit et ait: Heu me, uidete alium qui subsannat. Ego dicerem adhuc, sed timeo manus eius. Contra quem decurio se uoluens, ipsum qui uocabatur Farfarellus minaci uultu et uerbis terribilibus increpauit. Tunc Nauarrensis, ut illos teneret in uerbis et sic falleret, consequenter adiunxit: Si uos uultis uel uidere uel audire Lombardos scilicet seu Tuscos, ego faciam ipsos uenire. Sed stent aliquantulum a longe Malebranche, ita quod ipsi non timeant subaudi superius apparere et ego stando solummodo in hoc loco, pro me qui sum unus, quando sibilabo secundum morem nostrum, septem superius apparebunt. Cagnazus autem ad hec uerba musum erexit, et caput mouendo: Audi, inquit, malitiam quam cogitauit iste ut inferius se immergat. Unde ipse, qui habebat laqueos subaudi dolosos in habundantia ualde magna, respondit: Malitiosus sum ego nimis, quando maioribus meis procuro inferre tristitiam. Ad hec Alichinus se continere non potuit, et uersus alios ait illi: Si tu hinc descendere attentabis, non consequar te ad passus, sed apertis alis te insequar supra picem. Idcirco nobis collis arginis relinquatur, et ripa sit scutum inter nos subintellige et uocandos ad uidendum si tu solus plus omnibus nobis uales. Finito uero Alichini colloquio, Dantes apostrophat ad legentem: O tu, inquit, qui legis subaudi istam rixam audies nouum ludum. Quilibet enim illorum decem oculos ad alteram costam uoluit, et primo ille qui ad hoc concedendum crudelior inter alios uidebatur. Dum autem sic omnes ab eo oculos remouissent, barattator Nauarrensis bene suum tempus elegit; firmauit enim pedes in terra et subito saltans, ab illorum preposito se absoluit. Unde quilibet illorum subito fuit dolore compuntus; sed ille magis qui fuit causa defecto subintellige Alichinus . Et ideo se mouit et Tu es captus, subito exclamauit. Sed modicum sibi ualuit, quia Nauarrensis in pegolam se immersit, et Alichinus uolando erexit superius suum pectus. Non enim aliter anas, quando falco sibi seu herodius appropinquat, in aquam subito se immergit, et falco reuertitur superius iratus et fractus. Calcabrina uero, quia Nauarrensis euaserat, conturbatus uolando insecutus est Alichinum. Et uidens illum barattatorem immersum, suum socium, scilicet Alichinum, manibus et pedibus ungulatis inuasit. Sed Alichinus fuit bene accipiter tunc grifagnus ad inuadendum ipsum; et sic ambo in feruentis stagni medium insimul ceciderunt. Tunc, propter calorem maximum quem senserunt, se ad inuicem dimiserunt. Ideo dicitur in textu: {Lo caldo schermitor subito fue}. Sed propter hoc de illa fouea, quia alas inuiscatas habebant, surgere nequiuerunt. Qua propter Barbariccia cum aliis suis condolens de duobus, quatuor demones ad aliam costam fecit celeriter conuolare; ita quod ipse cum tribus ex una ripa, et alii quatuor ex alia, suos uncos uersus illos duos, ut inde ipsos extraherent, conuerterunt. His autem sic uisis et actis, Uirgilius atque Dantes illos inibi dimittentes inde celeriter discesserunt. Unde ait in textu:
{Et noi lasciamo lor così 'mpacciati.}
Hic excusat se autor, dicens aliam societatem in Inferno habere non potuisse, quia non sunt ibi nisi demones uel dannati. Sed in illa bulgia homines pro ducatu uie habere non poterat, quia omnes erant in pice submersi. Non enim potest homo societatem habere nisi secundum conditionem loci, quia secundum Aristotilem locus et locatum sunt unigenia. Ideo declarando subiungit autor quod in ecclesiis stant sancte persone, et in tabernis gulose.
Delphini sunt pisces marini, qui ut aiunt philosophi naturales, futuram presentiunt tempestatem, quam ostendunt nauigantibus in hunc modum: Relinquunt enim, cum uenturam appropinquare sentiunt tempestatem, profundum maris et se superius super aquas attollunt; super quam saltando et ludendo, naturali quadam industria pariter et amore, nauigantibus signa dant ut uelocius terram petant. Dicitur etiam quod isti pisces hominem, naturali quodam instinctu, diligunt; et ideo quando futuram sentiunt tempestatem, homines signo docent ut a morte caueant et uitam in loco tuto reponant. Dicitur etiam de delphinis quod, si hominem in mari periclitantem inueniunt, quod ipsum ne submergatur eripiunt, et si mortuum inuenerint, eius carnem non tangunt; et ne ab aliis piscibus deuoretur, ad terram deducunt. Item dicit Plinius quod delphini per odorem sentiunt et cognoscunt si homo mortuus in mari unquam comederit de delphino; quod si comederit, comedunt ipsum; si uero non, ipsum ad terram deducunt.
Consuetudo est ranunculis, ut uidemus, quod quando stant in fluuiis uel fossatis, quod in ripa tenent capita extra aquam, et cetera membra celant. Simili modo dicit autor quod isti barattatores tenebant capita extra picem, et totum corpus reliquum occultabant. Sed cum decurio ipsorum appropinquabat, omnes inferius se trahebant.
Hic tacite demonstrat que differentia sit inter barattatorem et ribaldum. Barattator enim proprie est qui dolo uel fraude contra rem publicam uel yconomicam per pecuniam aliquid operatur. Ribaldus uero est ille qui ludendo, dispergendo, uel commessando, res et bona sua consumit. Et de istis fit mentio supra, circulo UII, girone secundo, cantu XIIIo. Demonstratur itaque quis et qualis iste fuerit Nauarrensis, quia uita barattator, natione uero ribaldus.
{Irato Calcabrina de la buffa,} etc. Uidens Calcabrina quod propter uerba Alichini ipsos deceperat Nauarrensis, ideo ira plenus alis expansis insecutus est Alichinum; sed ut uidit euasisse protinus Nauarrensem, contra socium unguibus arma mouit. Alichinus autem intrepidus inuasit inuasione simili Calcabrinam; unde autor ipsum Alichinum assimilat accipitri non domestico sed grifagno. Est autem accipiter grifagnus ille qui de nouo domesticus est effectus. Nam primo anno est maioris et audacioris uolatus quam sit secundo, et secundo magis quam tertio. De cuius natura in libro De Proprietatibus Rerum sic legitur: Accipiter est auis regia, animo plus armata quam ungulis; uirtutem maximam in corpore paruo gestat; hinc ab accipiendo uel rapiendo nomen sumpsit. Est enim auis in capiendis aliis auibus auida; ideoque uocatur accipiter, idest raptor, ut dicit Ysidorus. Dicit autem Ambrosius in Exameron, quod accipitres erga suos pullos sunt impii et crudeles. Nam uidentes eos posse uolare, nullas eis prebent escas, sed uerberant eos et a nido precipitant. Ad predam quoque ipsos exercitant, ne facti adulti pigrescant et marcescant, cibum magis expectare quam querere, ne nature sue deponant uigorem. Aristotiles autem in libro UI duas accipitrum speties esse ponit. Quidam enim accipitres aues tantum inuadunt quando super terram quiescunt; sed quando uolant, eis nullatenus appropinquant. Quidam uero aues per aerem uolantes inuadunt; cum autem in terra sedent uel quiescunt, ad eas non accedunt. Unde legitur de naturis columbarum quod columbe cognoscunt unumquodque istorum generum. Nam si columba quiescit in terra et uiderit in aere accipitrem qui aucupatur in terra, statim se sulleuat ad supprema. Si uero fuerit in aere et uiderit accipitrem qui in aere aucupatur, infima statim petit. Fertur autem quod accipiter hoc habet proprium, quod quando senescit et pennarum grauedinem sentit, flante austro, contra radios solis alas suas expandit, ut sic ex aura repente et calore resoluente aperiantur pori, quibus apertis excutit alas et ueteres penne exiliunt, noueque subcrescunt. Et sic nouitate pennarum efficitur leuior ad uolandum et aptior ad predandum.
Uult hic autor dicere quod, sicut de una cogitatione aliquando oritur alia, ita de illa sua cogitatione quam habuit de fabula Esopi orta est alia cogitatio, que sibi dupplicatum timorem incussit.
Ista comparatio est clara et aperta, et superius nichilominus lucidata.
Quapropter, si per aliquam uiam in aliam bulgiam poterimus declinare, ymaginata subaudi per me et te pericula fugiemus.
Et ecce nondum Uirgilius uerba finiuerat, quod ipsorum oculis se obtulit periculum cogitatum. Nam uiderunt illos demones uenire post se cum alis expansis, ad uindictam ira succensos.
In Colonia, que est quedam ciuitas supra Renum, est quoddam maximum monasterium monacorum, cuius monasterii monaci portant capas colore nigras et forma turpissima. Nam habent caputium tante amplitudinis, quod non caputii sed sacci formam representare uidentur. Et causa huius, ut uulgo dicitur, ista est: Antiquitus enim abbas illius monasterii, de uoluntate et consensu monacorum suorum, in tantam prorupit audaciam et superbiam, quod petiuit a Romana Ecclesia quod monaci dicti ordinis possent portare capas de scarleto et stapedes argenteas inauratas. Papa uero, ipsorum attendens uesaniam, mandauit quod capas portarent colore nigras et forma turpissimas, ut uidemus. Loco autem stapedarum argentearum quas petierant, portarent stapedes ligneas. Exemplificat itaque autor et dicit quod talem formam habebant cape illorum ypocritarum qui in ista sexta malabulgia puniuntur, qualem habent cape monacorum superius expressorum.
Ista comparatio est clara et aperta, et superius nichilominus lucidata.
Arnus est fluuius regni Tuscie qui transit per medium duarum ciuitatum, Florentie scilicet et Pisarum. Primam autem ciuitatem more gallico uocat uillam; nam Galli omnes ciuitates uillas appellant. Et uocat ipsam magnam uillam, quia magna ciuitas est, domorum, uirorum, artium mercimoniarum, ac etiam diuitiarum. De hac itaque uilla oriundus fuit iste poeta egregius, qui hanc Comediam, quam pre manibus nunc habemus, multo labore et sudore, ad utilitatem omnium uiuentium, sublimi stilo composuit.
{Frati Godenti fumo, et bolognesti.} Fratres Gaudentes sunt quidam homines penitentie, qui gestant habitum correspondentem habitui fratrum predicatorum, sicut bizoci habitum fratrum minorum. Et uocantur in eorum regula milites Uirginis Marie. In isto itaque ordine siue collegio fuerunt olim duo Bononienses, quorum unus uocabatur Catalanus de Catalanis et alter Loderingus de Carbonensibus; qui duo milites uiri esse sanctissimi per totam Ytaliam putabantur. Unde Florentini dum essent in summa discordia et de legalitate et sanctitate istorum duorum fratrum Gaudentium plurimum confidentes, pro ipsis miserunt ut ciuiles seditiones sedarent et ciuitatem in statum pacificum reformarent. Qui fratres Florentiam uenientes et autoritatem pacificandi discordias a ciuibus assummentes, lupinum animum qui sub ouina ipsorum pelle latebat manifestissime demonstrarunt. Nam sub specie sanctitatis opus diabolicum perpetrarunt. Ubertos enim et Lambertos et multos alios nobiles, bonos et antiquos ciues, de ipsa ciuitate Florentie partialiter expulerunt, et ipsorum domus et habitationes funditus destruxerunt. Que quidem destructio iuxta Guardingum specialiter nunc apparet. Est autem Guardingus quedam magna antiquitas in Florentia, iuxta ecclesiam scilicet sancti Petri Scaradii; in qua parte erant habitationes Ubertorum, qui illo tempore una cum aliis expulsi fuerunt.
Licteram sic construe: Nos duo fuimus a tua ciuitate electi pro conseruanda pace sua subintellige florentina sicut est solitum eligi unum hominem heremitam. Multotiens enim accidit quod unus sanctus solitarius de heremo uocabatur, uel ad ecclesiam gubernandam, uel ad quandam discordiam sopiendam; sicut beatus Martinus, qui a ciuibus Turonice ciuitatis fuit de monasterio extractus et in ipsorum episcopum consecratus; et sicut frater Petrus de Morrona, qui a cardinalibus Sancte Romane Ecclesie de cellula in qua in heremo habitabat fuit uocatus, et in Romanum Pontificem sublimatus. Exemplificant itaque isti duo ypocrite atque dicunt quod, sicut sancti solitarii pro bono et pacifico statu rei publice aliquando a ciuitatibus eliguntur, ita nos duo, propter sanctitatem quam exterius monstrabamus, a Florentinis fuimus conuocati, pro ipsorum pace ciuiliter conseruanda. Sed tales in opere nostro fuimus, quod adhuc apparet in circuitu Gardinghi, quia ibi domus bonorum ciuium sunt destructe.
{Et già le notti al mezzo dì sen uanno,} idest, circa medium martii, quo scilicet tempore noctes et dies pariter adequantur, quia tunc temporis est equinoctium uernale. Duo enim sunt in anno equinoctia, scilicet, uernale et autunnale. Equinoctium uernale est in principio Arietis, circa medium martii; equinoctium uero autunnale est in principio Libre, circa medium septembris. Istis enim duobus temporibus dies cum noctibus pares sunt. Et appellatur illud tempus equinoctium eo quod tunc dies et nox horarum spatio equali consistunt, ut ait beatus Ysidorus, U libro Eth.. In libro etiam spere appellatur equator diei et noctis, quia adequat diem artificialem nocti. Uult itaque dicere autor quod ab illo tempore quo sol intrat signum Aquarii usque ad martium sol iuuenculus appellatur, et illo tempore bruma siue pruina breuis et dissolubilis generatur.
Est autem bruma siue pruina uapor humidus congelatus, ut dicit Aristotiles, siue impressio generata ex uapore frigido et humido congregato in corpus nubis in medio interstitio aeris congelato, quidem per frigiditatem loci et temporis, in quibus non est aliqua pars caliditatis, ut dicit idem Aristotiles. Unde pruine accidit durities ex frigore loci et temporis; in quo scilicet loco et tempore generatur, quia frigus partes uaporis aggregat et contrahit, et sic pruine substantiam duram reddit. Ex nimia uero frigiditate albescit, et herbas et flores super quas cadit marcidos efficit et exurit. Admodicum autem solis radium euanescit et in rorem redit, quia pruina nil aliud est quam ros congelatus, ut ait Beda. Nam ros descendens ad terram frigiditate noctis spetiem albam, duram et frigidam recipit, et sic in pruine substantiam superficialiter se conuertit, ut asserit idem Beda.
Hic adducit autor unam pulcherrimam similitudinem uel figuram, que talis est: Illo nanque tempore quo magne pruine fiunt, inter signum Aquarii scilicet et Arietem, hoc est inter medium ianuarii et medium martii, pauper rusticus seu pastor, uidens terram albescere propter brumam, et suas ouiculas ducere ad pascua iam non ualens, dolore plenus hac et illac per domum discurrens percutit sibi ancam. Sed post modicum, rediens et uidens uirtute solis brumam liquefactam siue destructam, spe sibi reddita confortatur. Simili modo timuit ipse autor quando uidit sui magistri frontem, ut habetur superius, conturbari, ymaginans atque credens ipsum in mente propter signa frontis esse turbatum. Nam facies hominis seu frons habet representare animi passiones. Quod autem turbationem in fronte monstrauerit, habetur in precedenti cantu, ibi:
{Appresso 'l duca a gran passi sen gì,
turbat'un poco d'ira nel sembiante;}
His autem dicit quod cum quelibet bulgia sit in medio duarum riparum, semper secunda ripa ymior siue bassior est quam prima; et hoc quia omnes bulgie tendunt ad yma.
Narrato et designato suo laborioso ascensu quem per ruinam sexti pontis de sexta bulgia exiuerunt, dicit autor quod ad summum illorum scopulorum non sine magna anxietate finaliter deuenerunt.
Hic ponit Uirgilius talem comparationem siue similitudinem talem: Equus enim, cum primo est indomitus et lasciuus, uocatur pullus siue pultro. Cum autem est domitus et laboribus assuetus, pullus seu pultro ulterius non uocatur. Et istud uulgo dicitur spoltrato, quod in latino sonat de pullo siue pultrone exire et equus effici. Simili modo homo primum est puer siue adolescens; postea iuuenis seu uir. Hoc est quod primo operatur opera scilicet puerilia, postea uero uirilia. Moraliter autem hucusque Dantes in sua poesia quodammodo fuit pullus, quia leuia et agilia respectu illorum que sequuntur superius pertractauit, admodo uero ardua et difficilia prosequitur in processu. Nam in ista septima bulgia pertractare intendit de transformationibus, quomodo scilicet latrones in serpentes et serpentes in latrones poesia subtilissima et admirabili transformantur. Uult itaque sibi Uirgilius dicere: Admodo te oportet leuia relinquere et uersus ardua, sicut sunt ea de quibus tractaturus es, dirigere gressus tuos. Ut sic in eo illud uerbum beati Pauli uideatur impletum: Cum essem paruulus loquebar ut paruulus sapiebam ut paruulus. Cum autem factus sum uir, euacuaui que erant paruuli. Ideo sequitur: {che seggendo in piuma,} idest in otio, {in fama non si uiene}. Re uera enim, quia multi sunt qui ad Epycureorum sectam sectantur, et non nisi delectabilia et carni suauia adipisci conantur, idcirco uirtutes que hominem mortuum uiuere faciunt derelinquunt in otio marcescentes; quibus mortuis, talia post mortem uestigia de se linquunt, qualia spuma in aqua et fumus in aere derelinquunt.
{Più lunga scala conuen che si saglia.} Uere longam scalam dixit autorem Uirgilius ascensurum, quia tractaturus erat de monte Purgatorii, ubi sunt altissime scale usque ad lune globum pertingentes. Quibus omnibus superatis, ascensurus erat per omnes speras et celos usque ad illum qui ex nichilo omnia produxit in esse.
Hic incipit autor de septima bulgia pertractare, et dicit quod uidit in ea tantam multitudinem serpentum quod tres partes mundi que serpentibus plene esse dicuntur, scilicet Libia, Ethyopia, et desertum quod supra mare Rubrum est, tantam multitudinem noxiorum animalium non producunt. Sed antequam ad ipsa animalia ueniamus, de istis tribus partibus mundi, scilicet Libia, Ethyopia, et deserto maris Rubri, quia a remotis sunt, aliqua uideamus. Libia est una ex tribus partibus orbis que alio nomine Affrica nuncupatur. Nam mundus in tres partes diuiditur ab antiquis, scilicet in Asiam, Libiam, et Europam. Que quidem nomina a tribus mulieribus processerunt: Asia enim, ut XIIIIM libro Eth. scribit Ysidorus, ex nomine cuiusdam mulieris est appellata, que apud antiquos imperium tenuit orientis. Europa uero ab una alia muliere, que fuit filia Agenoris et soror Cadmi, uocabulum est sortita, de qua Ysidorus, libro ut supra: Europa fuit filia Agenoris regis, quam Iupiter ab Affrica raptam Cretam aduexit, et partem tertiam orbis ex eius nomine appellauit. Iste autem Agenor fuit filius Libie, ex qua et Libia, idest Affrica, fertur cognominata. Unde apparet quod prius Libia accepit nomen, postea uero Europa; Libia etiam a quadam muliere, ut iam dictum est, nomen accepit. Nam Epauus, filius Iouis, qui Memphym in Egypto condidit, ex Cassiota uxore sua quandam filiam nomine Libiam procreauit. Que Libia in Affrica regnum possedit, ex cuius nomine illa terra fuit postea Libia appellata, ut ait Ysidorus libro ut supra. Affricam autem, secundum eundem Ysidorum, ideo ipsam Libiam dicunt, quasi apricam, eo quod sit aperta celo et soli, et sine orrore frigoris. Alii uero dicunt istam terram Affricam appellari ab uno ex posteris Abrahe de Cethura, qui uocatus est Affer. Ista itaque Libia in quadam sui parte serpentibus dicitur esse plena, ut patet per Lucanum et alios scriptores qui de mundi conditionibus conscripserunt. Est etiam in ista Libia quedam prouincia siue regnum sub torrida zona situm, ubi propter nimium solis incendium nascuntur homines nigri, que quidem terra Ethyopia nuncupatur. De qua Iohannes Os Aureum: Ethyopum terras iam feruida torruit estas.
In hac prouincia regnauit illa sapientissima femina que, ut habetur in tertio libro Regum, uenit in Ierusalem audire sapientiam Salomonis. In ista itaque Ethyopia sunt animalia mirabiliter uenenosa ac etiam monstruosa.
Supra mare uero Rubrum est desertum Sur, per quod transierunt filii Israel sub ducatu Moysi. In isto autem deserto abundant animalia serpentina. Exemplificat igitur autor et dicit quod nec Libia, nec Ethyopia, nec desertum maris Rubri tantam multitudinem uenenatorum animalium non producunt, quantam in ista bulgia modo uidit. Facta qualicunque mentione de illis tribus partibus orbis que serpentibus et noxiis animalibus plene sunt, ad illa saltim animalia que hic gratia exemplorum autor adducit nostrum calamum conuertamus. Ponit enim hic autor quinque speties siue genera serpentina, scilicet chelydros, iaculos, phirias, centros, et amphysibenas. Chelidris est quidam serpens aquaticus et terrestris, unde dicitur a ceros, quod est terra, et ydor, quod est aqua; inde chelydris, serpens aquaticus et terrestris, cuius natura est quod ambulat a medietate corporis totus sursum erectus, aliam autem partem trahit per terram similiter totam rectam. Si autem aliquo modo se torserit, statim crepat. Cuius ueneni talis est operatio: tactu enim sui corporis terram per quam incedit taliter calefacit quod ipsam fumare facit. Unde Lucanus in UIIII: *Tactus uia fumante chelidris*. Et ille fumus est adeo uenenosus quod quicunque homo seu animal per illam uiam incederet, statim spiritum exalaret. Fugatur autem odore citrino. Idcirco Uirgilius in Buccholicis admonet pastores ut in stabulis faciant ignem de citro et galbano, dicens:
*Disce et odoratam stabulis accendere citrum
galbaneoque nidore graues agitare chelidros.*
Iaculi sunt serpentes parui et breues, qui admodum iaculorum de arboribus se emittunt, et quicquid uiuum, siue hominem siue animal, tangunt mox interimunt, ut dicit Ysidorus, XII libro Eth.. Ideoque iaculi appellantur. Unde Lucanus in nono: *Iaculique uolucres*. Pharias est quidam serpens qui, secundum Ysidorum, totus incedit erectus; nam sicut homo ambulat pede, ita pharias incedit et cauda. Inde dicitur pharias a phares, quod est transitus siue diuisio, quia eius natura incedit diuisa ab aliorum serpentum naturis. Unde Lucanus in nono: *Et contentus iter cauda sulcare pharias*. Et forte hoc genus serpentis, secundum quosdam, diabolus tunc elegit, quando primos parentes decepit. Quod cum Sacra Pagina minime concordare uidetur, que dicit serpentem qui decepit eos in maledictione fuisse prostratum. Potest autem dici quod omnis serpens ante peccatum incedebat erectus, ut facit modo pharias, sed in maledictione quam a Deo recepit fuit uel in totum uel in partem aliquam prostratus, excepto pharia, quem erectum ideo Deus forte dimisit, ut citius credere ualeamus omnem serpentem ante peccatum fuisse erectum. Centris est quedam serpens inflexuosa, que ambulat semper recta, non tamen erecta, sed per terram toto corpore serpit recta, contra naturam aliorum serpentum; nam si usquam se torserit, statim crepat. Unde centris dicitur quasi in centro, idest in medio crepans. De hac serpente ait Lucanus in nono: *Et semper recto lapsurus limite centris*. Amphysibena, secundum Ysidorum, XII libro Eth., habet duo capita sine aliqua cauda currens, utroque capite tractu corporis circulato, cuius oculi ueluti due lucerne lucent. De quo Lucanus in nono:
*Et grauis in geminum uergens caput amphysibena.*
Ideo ait autor in textu quod tot pestilentias nec sic prauas ostendit unquam Libia cum tota Ethiopia, nec desertum quod supra mare Rubrum est. Uel istum desertum uocat autor illam solitudinem inuiam et inaquosam per quam Moyses duxit exercitum Pharaonis contra Ethyopes qui uastauerant regnum Egypti, cuius hystoriam narrat magister in hystoriis in hunc modum: Cum adultus esset Moyses, Ethyopes uastauerunt Egyptum usque ad Memphin et mare. Quo circa conuersi ad diuinationes Egyptii responsum ceperunt ut auxiliatore uterentur hebreo. Et uix obtinuerunt a Thermuth filia Pharaonis, que ipsum educauerat et in filium adoptauerat, ut exercitui quem preparauerant Moysen preficerent ducem, prius tamen prestitis sacramentis ne ei nocerent. Erat enim Moyses uir bellicosus et peritissimus, qui fluminis iter tanquam longius pretermittens, per terram duxit exercitum itinere breuiori, ut improuisos Etyopes preueniret. Sed per loca plena serpentibus iter faciens, tulit in archis papiriis super plaustra ibices ciconias, scilicet egyptias naturaliter infestas serpentibus que rostro per posteriora immisso aluum purgant. Castraque metatus proferebat eas ut serpentes fugarent et deuorarent, et ita tutus per noctem transibat exercitus. Tandem preuentos Ethiopes expugnans inclusit eos fugientes in ciuitatem regiam Saba, quam post Cambises a nomine sororis sue Meroen denominauit. Quam cum quia inexpugnabilis erat diutius obsedisset, oculos suos iniecit in eum Tharmis filia regis Ethiopum et ex condicto tradidit ei ciuitatem si eam duceret in uxorem. Et factum est ita. Inde est quod Maria et Aaron iurgati sunt postea aduersus Moysen pro uxore eius Ethyopissa. Dum autem Moyses redire uellet in Egyptum, non acquieuit uxor. Proinde Moyses tanquam uir peritus astrorum, ymaginem sculpsit in duabus gemmis huius efficacie ut altera memoriam altera obliuionem conferret; cumque paribus anulis eas inseruisset, alterum scilicet obliuionis anulum uxori prebuit, alterum ipse tulit ut sicut pari amore, sic paribus anulis insignirentur. Cepit ergo mulier amoris uiri obliuisci, et tandem libere in Egyptum regressus est. Tante autem pulcritudinis fuit Moyses, ut ait Iosephus, ut nullus adeo seuerus esset qui eius aspectui non hereret. Multique dum cernerent eum per plateas et uias ambulantem opera in quibus erant occupati, ut ipsum respicerent, dimittebant.
{con serpi le man dietro auea legate.} Quia hic incipit autor de latronum conditionibus pertractare, ideo in principio sue poetice descriptionis siue narrationis ponit quod, sicut latrones in mundo dum uadunt ad furcas uadunt cum manibus retro uinctis, ita in inferno ponit ipsos habere manus a tergo serpentibus alligatas. Et quia pena inferni eterna censetur, ideo ad ostendendum quod pena latronum similiter sit eterna, dicit quod illi serpentes cum quibus ipsorum latronum brachia sunt ligata, renes ipsorum latronum, capitibus et caudis perforabant, et ipse caude sunt ante illorum pectora cum capitibus annodate.
Posita comparatione quomodo leuiter arserit latro iste, ponit autor quomodo iste latro sic incineratus subito in statum pristinum est reuersus, ponens quoddam exemplum de fenice.
Adducit hic autor exemplum de fenice, dicens quod quemadmodum fenix moritur et renascitur, ita ille latro a serpente percussus, postquam fuit incineratus in statum pristinum est reuersus. De natura autem et conditionibus fenicis sic habetur in libro De Proprietatibus Rerum: Fenix unica dicitur auis et in toto orbe terrarum singularis; apud Arabes autem, ubi fenix nascitur, singularis nominatur, ut dicit Ysidorus. De hac autem aue dicit quidam philosophus quod fenix est auis sine pari, uiuens quadringentis uel quingentis annis. Quibus completis, cum suum sentit defectum, nidum facit ex lignis aromaticis ualde siccis, que in estate et feruore solis, flante fauonio, accenduntur; quibus accensis fenix sponte nidum ingreditur et ibidem inter ligna ardentia incineratur; ex quo cinere infra triduum quidam uermiculus nascitur, qui paulatim plumescens in uolucrem reformatur. Istud idem dicit beatus Ambrosius in hec uerba: De fenicis humore siue cinere uermis surgit, paulatimque adolescit, et processu temporis induit alarum remigia, atque in auis spetiem reparatur. Est autem fenix auis pulcherrima, pauoni in plumis simillima, solitudinem diligens, granis et fructibus mundis uescens. De hac aue narrat Alanus quod cum Onias summus pontifex Elyopoleos in Egypto templum ad similitudinem templi Salomonis edificasset, primo die azimorum cum ligna multa aromatica super altare congessisset, et ad ignem ad offerendum sacrificium subiecisset; subito omnibus uidentibus descendit in medium rogi talis auis, que in igne sacrificii statim in cinerem est redacta. Remanente autem cinere et de precepto sacerdotis cum diligentia reseruato, infra triduum quidam uermiculus de predicto cinere est creatus, qui tandem recipiens formam auis ad solitudinem euolauit.
Ista comparatio est superius declarata.
Comparatio talis est: Due sunt passiones que ligant mirabiliter quemlibet patientem adeo quod dum passio incipit torquere, non aduertit patiens quomodo cadit. Similiter quando de terra, finita passione, se leuat, surgit totus attonitus propter magnam quam sustinuit passionem siue anxietatem, tali modo iste latro de sua anxietate surrexit.
Ista comparatio est superius declarata.
idest magno ictu percutit. Et est {croscia} uocabulum florentinum et tantum ualet quantum percutere magno ictu. Hic apostrophat autor ad diuinam potentiam, que in inferno adeo est seuera, idest iusta, sine aliqua misericordia, quia flecti non potest. Ubi est notandum quod diuina potentia est ubique, quia ubicunque est Deus est sua potentia. Sed Deus est ubique, iuxta illud Psalmiste: Si ascendero in celum tu illic es; si descendero in infernum ades, etc.. Ergo ubique est diuina potentia. Et ideo nulla creatura sue potest resistere uoluntati. Quantum autem in inferno sua potentia sit seuera, apostrophando ad ipsam nobis autor innuit.
Et ille peccator, intelligens uerba Dantis, non se finxit, sed erexit uersus eum animum atque uultum. Sed ut eum cognouit, statim tristi uerecundia se depinxit.
Quasi dicat: Quanto maiora peccata anima secum portat, tanto inferius collocatur. Cetera uero que sunt in lictera sunt plana, sed quod sequitur indiget clara luce. Reddita enim iusta et debita ratione quare non superius cum iracundis, sed hic inferius est iste cum latronibus sic dannatus, declarat qua furti specie siue quo genere in hac uita fuerit maculatus, dicens {Fui ladro a la sagrestia de' belli arredi}, idest fui latro quia furatus fui de sacristia supple maioris Pistoriensis ecclesie aliqua de pulcro thesauro qui continetur in ea. Ad cuius euidentiam clariorem est sciendum, quod in ciuitate Pistoriensi unde iste latro traxit originem est quidam nobilissimus thesaurus beato Iacobo apostolo dedicatus: cuius thesauri quandam partem iste Uannes Fuccii cum quibusdam suis complicibus fuit una nocte occulte furatus; quod quidem furtum non sibi nec sociis, sed quibusdam aliis hominibus impositum falso fuit. Propter istud itaque furtum ait autori sacrilegus iste latro.
Sed quia de furto hic mentio facta est, idcirco quot sunt genera furti et quot modis committitur uideamus. Furtorum enim aliud dicitur corporale, aliud spirituale. Corporale subdiuiditur, quia aliud dicitur generale, aliud dicitur peculatum, aliud dicitur plagium. Generale furtum est quod comuniter est de rebus quibuscunque; et est furtum attrettatio rei aliene, inuito domino. In qua diffinitione tria sunt notanda: primum est quod furtum dicitur attrettatio; secundum quod dicitur attrettatio rei aliene; tertium est quod ista attrettatio rei aliene fit inuito domino; domino dico illius rei que attrettatur. Est itaque furtum attrettatio, idest occulta ablatio uel captio, rei aliene, non proprie. Nam si quis attrettat quod suum est, uel credens suum esse, non committit furtum. Illicite tamen usurpatur sine iudicis arbitrio, ut dicit lex. Item inuito domino dicit, quia si credat dominum uelle uel permittere et subest iusta causa, non committitur furtum, ut dicit lex. Peculatum autem dicitur illud furtum quod committitur in rebus publicis, sicut est furari bona rei publice, idest communis uel communitatis, ut dicunt decretales. Plagium uero est illud furtum quod committitur in persona, puta quando quis furatur hominem, siue puerum uel puellam. Pena primi furti est multiplex, secundum iura; secundum scilicet quod uarie agitur de ipso; quia aut intendit iudex ad penam corporis iudicialiter infligendam, aut ad penam pecuniariam ciuiliter inponendam. Si ad penam corporis intendit, hoc facit dupliciter: aut per supplicium, ut sunt carceres et eculeum, aut per cruciatum, ut membri mutilatio et gule suspensio. Si uero intendit ad penam pecuniariam, tunc distingue: aut furtum est manifestum, aut non manifestum. Si est manifestum, reddi debet in quadruplum, ut habetur in Exodo LXX, ubi dicitur quod quinque boues pro uno ablato reddantur, idest quatuor cum illo qui fuit ablatus. Et sic intellexit Çacheus cum dixit ad Christum, ut habetur Luce XUIIII: Et si quid aliquem defraudaui reddo quadruplum. Si uero furtum non est manifestum pena imponitur in duplo, ut habetur in Decretalibus. Pena secundi furti est aliquando pecuniaria aliquando capitalis, secundum quod furtum fuerit graue uel leue, ut de prima pena dictum est. Pena uero tertii furti semper est capitalis, secundum iura. Et sic patet de furto corporali et eius pena. Si quis uero in ultima necessitate uictui necessaria furatus fuerit, nec alio modo uitam seruare potest, laborando uel mendicando, non peccat mortaliter, quia non summit alienum, sed proprium quod ei debetur de iure naturali. Unde Salomon in Prouerbiis, UIo capitulo: Non grandis est culpa cum quis furatus fuerit ut animam esurientem impleat. Et nota quod dicit: Non grandis est culpa, quia etiam in illa ultima necessitate, si furatur, aliqualiter peccat. Et hoc propter negligentiam prouidentie.
Est et aliud genus furti quod dicitur furtum spirituale, quod sacrilegium appellatur. Est autem sacrilegium sacre rei uiolatio uel usurpatio. Et dicitur sacrilegium quasi sacri ledium, quia ledit res sacras; uel a legendo, idest furando. Committitur autem tribus modis: primo ratione persone; secundo ratione loci; tertio ratione rei. Ratione persone tunc committitur sacrilegium quando quis uerberat clericum uel personam religiosam, ut dicunt Decretales. Ratione loci cum quis ecclesie uel cimiterii emunitatem uiolat. Et est ecclesie emunitas priuilegium libertatum, eius siue rerum ad ipsam pertinentium. Unde qui ecclesie uel rebus eius uiolentiam infert, sacrilegus est et demeretur tuitionem illius, si in ea uel in rebus eius committat crimen flagitiosum; quia ut dicunt iura, frustra legis auxilium inuocat qui in legem committit. Et indignum est eis ab ecclesia subueniri, per quos constat in ecclesia scandalum generari, ut habetur in Decretalibus. Qui autem incendit ecclesiam uel deicit siue frangit, ad sedem apostolicam mittitur absoluendus. Ratione uero rei committitur sacrilegium cum res sacras uel sacro usui deputatas quisquam attentauerit usurpare. Et circa hoc membrum est tripliciter distinguendum. Aut enim furatur quis sacrum de sacro, ut calicem de altari; aut sacrum de non sacro, ut calicem de domo sacerdotis; aut non sacrum de sacro, ut alia ornamenta ecclesie que sacrata non sunt. Et sic patet primum, quot sunt speties siue genera furti. Secundum uero, quot scilicet modis committitur, habebimus in sequenti cantu.
Moraliter plus dolet homo, et maxime nobilis homo, sicut fuit iste qui loquitur ad autorem, quando comprehenditur in uili peccato, quam si protinus moreretur. Unde uidemus quod multi fures, quando sunt in carceribus timentes suspendi, accipiunt uenenum si possunt, ut illam infamiam siue uerecundiam euadere queant.
In his duobus cantibus, precedenti uidelicet et presenti, autor de latronum transformationibus et ipsorum nequitiis poetizat. Sed quia in precedenti cantu de transformationibus et peccato latrocinii uisum est, nunc in presenti de modis ipsius latrocinii uideamus. Peccatum nanque latrocinii tribus modis committi uidetur, sicut ex tribus specificatis transformationibus uidetur innuere nobis autor. Primo enim modo committitur latrocinium siue furtum per habitum: sunt enim quidam ita ad latrocinium habituati, quod a cogitatione furandi et opere nunquam uel raro recedunt; immo semper ad furtum corde et cogitatione intendunt, et quicquid oculis uiderint, furto rapere concupiscunt; et si possibilitas adsit, sua desideria statim implent. Audiui enim ego de quodam magno uiro qui dupliciter erat magnus, quia natione nobilis et dignitate prelatus; quod cum a quodam clerico familiari amico suo redargueretur quod tantus homo suam nationem et prelationem latrocinio macularet, respondit: Ego re uera sub tali constellatione fui genitus siue natus, quod per unum diem stare non possum quin aliquid furer. Et illa die qua aliquid furari nequeo, non quiesco, manus meas tanta prurigine corrodente. Isti nanque tales omnibus sensibus interioribus et exterioribus ad furta labuntur. In cuius figuram composuit iste autor tertiam transformationem illius, scilicet cuius uniuersa membra humana in serpentina transformata fuerunt. Secundo modo committitur furtum per impulsum, cum quando scilicet aliquis, necessitate cogente uel aliquo placibile impellente, labitur ad furandum. Et isto itaque modo secunda transformatio siue mutatio facta est, in qua ille Agnellus a serpente totus ligatus et uinculatus in illa tali mixtura, qua se ad inuicem miscuerunt, nec serpens uidebatur nec homo. Et iste secundus modus furandi, qui scilicet perpetratur uel necessitate cogente uel aliquo placibile impellente, postquam in hominem uenerit, uidetur ei tenaciter adherere; sicut exemplum ponitur hic de hedera que tam tenaciter adheret arboribus et uirgultis. Tertio modo committitur furtum a casu, cum quando aliquis inuenit aliquid et tunc allectus inuento, cogitat utrum rapiat uel dimittat; et si mala concupiscentia conculcauerit rationem, ad rapiendum manus extendit. Sed statim eos sequitur penitudo, et maxime si aliqua sacra rapiunt uel furantur, conscientia remordente; et isto modo figuraliter ostendendo componit autor primam transformationem, ponens exemplum de illo sacrilego Pistoriensi qui ad tactum serpentis fuit in cinerem sic redactus et ad statum pristinum mox reuersus. Et quantum et qualiter inter speties furti sacrilegium Deum offendat, patet per ficas quas iste sacrilegus Deo fecit. Nam sacra uiolare uel rapere est proprie Deo iniuriam irrogare.
Nichil certe in tota rerum natura est tam placibile et delectabile sicut uirtus, quia non solum in se ipsa delectabilis et placibilis reperitur, unde allicit ad amandum, sed, quod maius est, ipsa facit nos diligere quos nunquam uidimus; et, quod mirabilius est, in illis quos odimus ipsa etiam nobis placet, et propter ipsam aliquando diligimus etiam inimicos. Et hoc manifeste in hoc notabili innuit nobis autor, dicens quod serpentes, quos naturaliter homo odit, quia naturaliter odium est inter hominem et serpentem, iuxta sententiam Dei qua dicitur ad serpentem, ut habetur in libro Genesis: Inimicitiam ponam inter te et mulierem, et inter semen tuum et semen illius, a more illius serpentis qui se iactauit ad gulam illius qui diuinam excellentiam blasphemabat. Ab illo tempore citra sibi amici fuerunt.
Iste qui de muris cecidit Thebanorum fuit unus gygas nomine Capaneus, contemptor deorum, unus scilicet ex septem regibus qui obsederunt Thebas, de cuius superba arrogantia et celesti uindicta habetur supra cantu XIIIIo, circulo UII, girone tertio.
Iste centaurus rabie plenus fuit quidam latro nomine Cachus, qui ideo centaurus dicitur quia humanam libertatem, more centaurorum, cum equo in illis ubi nunc Roma est partibus infestabat: sed quia non aperte, sicut faciebant centauri, sed occulte, ut faciunt fures, aliena uastabat, ideo ponitur inter fures. Qui a longe sentiens illum sacrilegum diuinam excellentiam blasphemare, cum uno dracone et serpentum multitudine infinita ad illum puniendum celeriter festinabat dicens: Ubi est ille acerbus? Uocabat autem ipsum acerbum quia sua pena ipsum non poterat maturare, more illorum fructuum, qui nunquam in arbore maturantur.
Dicit hic autor quod non credit quod in tota Maritima, que est una contrata marina plena serpentibus et reptilibus uenenosis, inter Pisas posita atque Romam, sit tanta multitudo reptilium uel serpentum quantam ille centaurus habebat super groppam subaudi equinam usque ad renes humanos.
{Intoppa,} idest obuiat. Lictera plana est. Draco est reptile serpentinum, tamen maior cunctorum animantium super terram atque serpentum. Hunc Greci Dracontam uocant; unde deriuatum est in latinum ut draco dicatur; qui sepe a speluncis extractus fertur in aerem, et concitatur aer propter eum. Uim autem non in dentibus sed in cauda dicitur possidere, et uerbere potius quam ictu nocet; quia si quem ligauerit occidit, a quo nec elephas tutus est sui corporis magnitudine. Nam circa semitas dilatescens per quas elephantes soliti sunt transire, crura ipsorum nodis ligat ac perimit suffocatos. Gignitur autem in Ethiopia et India, et in ipso incendio uiget estas.
Iste Cianfa fuit quidam miles florentinus de Donatis, qui in hac uita fuit latrocinio maculatus.
Dicit hic autor quod iste serpens qui contra uentrem istorum duorum latronum sic uelociter ueniebat, sicut granum piperis erat niger. Sed nota quod granum piperis nusquam de sui natura inuenitur esse nigrum. Est autem piper arbor in India nascens in latere montis Caucasi, cuius siluas serpentes custodiunt. Sed incole regionis, cum piper maturum fuerit, eas incendunt et serpentes igne fugantur: et sic ex flamma efficitur piper nigrum, nam natura piperis alba est. Cuius quidem diuersus est fructus: nam quod immaturum est, piper longum uocatur; quod incorruptum ab igne seruatur, est album; quod uero cute rugosa et horrida est, ex calore ignis procedit. Sarraceni etiam, postquam piper collectum est, ponunt illud in clibano calido et hoc faciunt duabus de causis: primo, ut diutius seruetur; secundo, ne in aliis locis possit seminari et fructificare.
Ille locus unde primo homo accipit alimentum est umbilicus, secundum Constantinum, ex neruis, uenis, et arteriis compositus; quo mediante puer in utero matris sanguinem subtilem ad sui attrahit nutrimentum, et per ipsius arterias spiritum recipit.
Hic incipit istorum transformatio. Et incipit ab inferioribus, dicens quod serpens caudam in duo diuisit; et iste due partes conuerse sunt in duos pedes, et in duo crura, et in duas tybias humanas. Et ille latro tybias, crura, et pedes ad inuicem iunxit, et ex tali coniunctione in caudam serpentinam fuerunt ista membra conuersa.
Hic dicit quod cauda serpentis in duo diuisa tollebat, idest accipiebat, figuram. Quam figuram? Illam certe que in homine perdebatur, quia ille homo iam amiserat figuram pedum, crurium, ac etiam tybiarum, et istam talem figuram serpens in sua cauda tollebat. {E la sua pelle si facea molle}, idest pellis istorum humanorum membrorum efficiebatur mollis; {et quella di là dura,} hoc est pellis caude efficiebatur dura, quia durior est pellis serpentis quam pellis humana. Immo, quod plus est, nullum animal habet ita duram pellem sicut habent serpentes: exemplum serpentis quem inuenerunt Romani in Affrica, de quo narrat Titus Liuius De Primo Bello Punico; et Ualerius libro primo, capitulo de miraculis, quod tempore Marchi Reguli quidam serpens tante magnitudinis in Affrica est repertus, quod totum romanum exercitum in dicta Affrica commorantem a fluminis accessu arceret. Et quod mirabile est, plus dictus serpens romana castra infestabat quam tota potentia Cartaginensium militum robustorum. Cum quo serpente cum pluries Romani pugnarent, ipsum nec lanceis nec sagittis perforare aliquatenus ualuerunt. Tandem cum saxis et magnis lapidibus ipsius dorsum frangentes, de tanta peste uictoriam habuerunt. Cruor autem ipsius ita fluuium infecit quod coacti sunt Romani inde sua castra mouere. Corium autem eius sale conditum Romam ob miraculi magnitudinem transmiserunt. Fuit uero longitudo dicti corii centum uiginti cubitorum.
Hic ponit quod sicut ille homo brachia retraxit, ita serpens de duobus pedibus anterioribus duo brachia humana produxit.
Hic ponit quod pedes posteriores serpentis insimul torti effecti sunt membrum uirile, et ille miser de suo membro uirili protulit duos pedes subintellige serpentinos.
Uult hic dicere autor quod intantum quod fumus qui exibat de ore serpentis et de plaga umbilici latronis unum et reliquum uelat, idest induit nouo colore, quia homo efficitur serpens et serpens homo, et super colorem unius, idest hominis, generat pilos, et super colorem alterius, idest serpentis, depilat, unus, idest serpens, surrexit, quia excepto capite iam factus erat homo; et alius, idest homo, cecidit, quia et ipse excepto capite factus erat serpens. Et dum sic unus se erexisset et alius cecidisset, unus in alium impiis oculis intendebat, et sub tali uisione ille qui surrexerat os ad se traxit, et de tali materia intus tracta, aures humane, nasus et labia sunt formata.
Facta mentione serpentini capitis in humanum, sequitur humani capitis in anguinum. Nam ille qui iacebat in antea os producit, et aures retrahit infra caput, sicut cornua facit limax.
Hic ponitur ultima istorum duorum transformatio; nam lingua hominis, que prius erat una et ad loquendum apta, scinditur et efficitur bifurcuta, et lingua serpentis, que prius erat bifurcuta, recluditur, unitur, et ad loquendum apta efficitur. Sed quia istorum amborum transformatio mediante fumo facta est, ideo, transformatione finita, desinit ille fumus.
Uult hic dicere autor, quod uidens tales et tantos uiros de sua ciuitate oriundos inter latrones, quod oculi sui fuerunt ex tali uisione confusi et animus doloratus. Sed licet esset intus et extra taliter alteratus, non potuerunt illi fugere ita clausi, quod ipse non cognouerit Puccium Sciancati. Fuit autem Puccius etiam Florentinus, et iste solus de tribus sociis non fuerat immutatus.
Postquam autor in duobus precedentibus cantibus de fraude et dolo furium, ac etiam de eorum transformationibus prosecutus est, nunc in isto cantu et in sequenti de fraudulentis consiliariis et dolosis loquacibus ac etiam oratoribus uersipellibus prosequitur in hunc modum, presentia cum precedentibus concordando: Letare, inquit, Florentia, postquam es ita grandis quod per terras et maria pandis alas, et per infernum tui nominis titulus dilatatur. Inter latrones enim inueni quinque tales tuos ciues quod inde in mente confundor et in facie uerecundor, et tu in honorem maximum non ascendis. Sed si prope auroram uera somnia somniantur, tu senties citra modicum tempus id quod Pratum, nedum alii, tibi optant. Et si iam esset ipsorum optatum desiderium adimpletum, non esset nimium tempestiuum; quod utinam iam adesset, ex quo omnino sine dubio esse debet, quia quanto magis senuero, tanto magis inde grauabor. Facta ista exclamatione contra suam ciuitatem, yronice iste autor ad nos dirigit uerba sua, sic dicens: Nos inde recessimus subaudi a septima malabulgia et per illas scalas quas nobis fecerant uestigia nostra prius reascendit magister meus, me subaudi debilem post se trahens. Et sic uiam solitariam prosequendo inter acutas silices et frusta scopoli pes sine manu non poterat expediri. Tunc dolui, et nunc similiter dolore constringor, quando dirigo mentem ad id quod uidi, et magis ingenium nunc refreno quam sim solitus refrenare, ad hoc ut non currat sine ducatu uirtutis; ita quod si aliqua bona stella seu res melior tribuit michi bonum quod ego more inuidi illud datum bonum non auferam michi ipsi. Quare autem ista premiserit, subiungendo declarat dicens quod quemadmodum rusticus, quando diebus estiuis in quibus sol, qui mundum clarificat sua luce, minus absconsam suam faciem nobis tenet, in aliquo podio requiescens, uidet in uallibus, ubi forte areas et torcularia sua habet noctilucas infinitas; illo dum taxat, tempore quo culici musca cedit, ita tot flammis octaua bulgia resplendebat, sicut perpendi statim quod fui in illa parte unde fundus subaudi istius bulgie uidebatur. Et sicut ille qui se uindicauit cum ursis, uidens currum Elye, quando equi se ipsos ad celum fortiter erexerunt, ipsum non poterat oculis tantum sequi quod uideret aliud quam solam flammam, tanquam nubeculam ascendentem; tali re uera modo quelibet anima mouet per istam bulgiam se metipsam, quia nulla monstrat furtum, et quelibet flamma unum in se continet peccatorem. Ego autem stabam supra pontem ad uidendum totus inferius reclinatus, intantum quod si ego unum cespitem uel scopulum non cepissem, cecidissem inferius, sine spe aliqua inde protinus exeundi. Tunc dux meus qui me uidit in tanta mentis solicitudine sic intentum, ait: Infra ignes quos cernis spiritus sunt absconsi; quilibet enim illo se igne circumdat, quo ut conspicis est incensus. Ad quem ego: Magister, audita tua responsione, sum ego magis certificatus; sed iam michi uidebatur quod ita esset, et tibi dicere iam uolebam. Quis est in illo igne qui uenit in suo cacumine sic diuisus, quod uidetur surgere de pira in qua Ethyocles cum suo germano subaudi Polinice fuit missus? Et ille michi: Interius, inquit, ibi Ulixes et Dyomedes puniuntur, et ita uadunt insimul ad uindictam, idest ad penam, sicut ad culpam soliti erant ire. Et intra ipsorum flammam planguntur insidie illius, scilicet equi, qui fecit portam unde exiuit semen nobile Romanorum. Ploratur etiam ibi intus causa propter quam Deydamia adhuc condolet de Acchille, et de Palladio pena ibi etiam irrogatur. Ad quem ego: Magister, si infra illas scintillas isti spiritus ualent loqui, te rogo et iterum rogo ut istud unum meum rogamen a te pro mille rogaminibus acceptetur, ut non facias isto desiderio me priuatum, quousque flamma ueniat huc cornuta; uides enim quod uersus eam ex magno desiderio me inclino. Et ille michi: Tua precamina multa laude sunt digna. Idcirco ipsa accepto, sed facias quod lingua tua aliquantulum requiescat. Permitte nanque me loqui, quia iam habeo in mente conceptum quicquid tu uis, quia forte de tua loquela dedignarentur, eo quod Greci fuerunt.
Postquam autem flamma illa cornuta ad ipsos applicuit, dicit autor quod Uirgilius, captato loco et tempore, in ista forma ad illos sua uerba direxit: O uos qui estis in uno igne: si ego de uobis merui quando uixi, si de uobis dico merui modicum siue satis, quando in mundo alta carmina fabricaui, non uos moueatis, sed unus ex uobis dicat quo ad moriendum per ipsum perditum itum fuit. Tunc maius cornu illius antique flamme cepit se ipsam murmurando mouere; illo namque dico murmure, quo flamma ignis fatigatur a uento. Indeque hac et illac ducendo cachumen, sicut esset lingua que loqueretur, iecit uocem foras et ait: Quando ego recessi a Circe, que me uno anno et plus detinuit uiolenter, ibi prope Caetam, prius quam sic Eneas nominasset eandem, nec dulcedo filii, nec pietas senis patris, nec debitus amor qui Penolopen letificare debebat, uincere potuerunt ardorem quem habui maxime circa tria, uidelicet circa mundum, circa uitia, circaque uirtutes, ut ex hiis tribus certam experientiam reportarem; sed alto maris pelago me committens, solum cum uno nauigio et cum illa societate modica a qua nunquam extiti derelictus, utrumque litus usque in Ispaniam et usque in Morrocco et insulam Sardorum ac etiam usque alias insulas quas illud mare in circuitu circundat aspexi. Ego autem et socii mei eramus ueteres atque tardi quando uenimus ad illas fauces strictas ubi Hercules posuit sua signa, ad hoc ne aliquis ulterius se immittat. Et ibi a manu dextera dimisi Sobiliam, a sinistra uero iam dimiseram Sectam. Et tunc sociis loquens dixi: O fratres, qui per centum milia pericula applicuistis ad occidentem, nolite uestrorum sensuum isti tam modice uigilie que est de remanentibus experientiam denegare, post solem mundi sine gente. Considerate id quod in uobis extitit seminatum. Non enim facti estis ueluti bruta animalia ad uiuendum, sed ut sequamini intelligentiam et uirtutes. Cum ista itaque modica oratione sic meos comites acui ad eundum, quod non sine difficultate ipsos postea tenuissem. Et uoluentes matutino tempore nostram proram, de remis fecimus alas uolatui temerario, semper sinistro lateri applicando, et tantum tenuimus a sinistris litora relinquentes et nos alto pelago committentes, quod de nocte uidebamus illas stellas que alterum polum undique circumcingunt. Tantumque illud mare meridianum sulcauimus quod lunam uidimus extinctam suo lumine quinquies et accensam. Et tunc apparuit nobis una montana, que nigra propter sui distantiam uidebatur, et uisa est michi altitudinis tante fore quante meis temporibus aliquam aliam unquam uidi. Quam uidentes, fuimus de nostra uisione letati. Sed tam cito ipsa letitia fuit in merorem et tristitiam commutata, quia de noua terra unus turbo exiuit, qui in parte anteriori percutiens nostrum lignum, ipsum tribus uicibus cum uertigine girauit aquarum, et quarta uice ipsum in circuitu sic girando, puppim sulleuando et proram inclinando, aquarum fuit uoragine deglutitum. Ideo ait in textu:
{Tre uolte 'l fè girar con tutte l'acque;
a la quarta leuar la poppa in suso,
et la prora ire in giù, com'altrui piaque,
infin che 'l mar fu soura noi richiuso.}
{Et se già fosse, non saria per tempo.} Quasi dicat: Tantum inualescit Florentinorum nequitia, quod si iam puniretur, non esset nimium tempestiue. Quod utinam iam istud tempestiuum adesset, ex quo quin omnino eueniat cessare non potest. Et hoc quare uellem? Non utique ex odio uel uindicta, sed quia quanto plus ista sententia differetur, tanto plus efficiar senex; et quanto plus senuero tanto plus cognoscam; et quanto plus cognouero tanto plus ex inde contristabor.
Tractaturus autor de dolosis actibus qui ab ingeniis subtilibus oriuntur, propter que ipsorum autores tam atroci tormento in ista octaua bulgia puniuntur, sibi et ipsis condolet admirando: ipsis quia considerauit et uidit quod tam magni principes et famosi, sicut fuerunt Ulixes et Dyomedes et Guido comes de Montefeltro, propter subtilia ipsorum ingenia in dolosos actus et dolosa consilia inciderunt: sibi uero, quia formidauit ne suum ingenium, quod erat inter mortales tam splendidum et subtile, ad omnia humana et diuina opera inuestiganda, ac etiam exercenda, in similia laberetur.
Dicit hic autor quod quelibet flamma infra se unum continet peccatorem, et nulla ostendit furtum, idest nulla flamma demonstrat id quod continet intra se. Sed hic oritur questio, quomodo scilicet anima possit in flammis comburi et non consumi. Huic autem questioni respondit beatus Augustinus in libro De Ciuitate Dei, ostendens per quinque exempla quod anima potest in igne comburi et non consumi. Et primo exemplo uermium, dicens: nonnullum genus uermium in aquarum calidarum scaturigine reperitur, quarum feruorem nemo impune contractat. Illi autem non solum ibi sunt sine ulla lesione, sed extra non possunt uiuere. Secundo exemplo montium Sicilie dicens: Notissimi montes Sicilie qui tanta temporis uetustate usque nunc flammis estuant et integri perseuerant, satis ydonei testes sunt non omne quod ardet consumi. Tertio exemplo carbonum, qui ignis operatione sic fiunt incorruptibiles, ut in terra humida suffossi, dum essent ligna putrescerent, modo facti carbones corrumpi non possunt. Quarto exemplo pauonum; quis, inquit, nisi Deus dedit carni pauonis mortui non putrescere? Et narrat ibi, quod dum semel hec auis cocta sibi fuisset oblata, de pectore eius usque ad annum seruari mandauit, et nullam lesionem incurrit, nisi quod aliquantulum corpulentie siccioris et contractioris fuit. Quinto exemplo salamandre dicens, sicut dixerunt qui de naturis animalium curiosius indagarunt: salamandra in ignibus uiuit, de cuius etiam pellibus fiunt corrigie pretiose que, dum sunt uetustate consumte, si proiciantur in ignem ex ueteribus fiunt noue. Patet ergo per ista exempla que posuit Augustinus quod non omne quod ardet consumitur in ardore.
{Catun si fascia di quel ch'elli è inceso.} In isto notabili, moraliter exponendo, continetur quod quilibet homo exterius operatur bonum siue malum, secundum quod interius concupiscit. Nam si calore uirtutum interius inflammatur, oportet quod ipsarum uirtutum luce atque fulgore exterius adornetur. Quia uidemus, iuxta sententiam Salominis et beati Gregorii pape, quod si ignis ponatur in palea, statim exardescit. Si uero quis malo ardore concupiscentie, cupiditatis, inuidie, siue ire comburitur, oportet etiam quod secundum illum exterius operetur opera, scilicet carnis et mortis. Qualis enim est unusquisque, talis et finis uidetur ei, ut ait Philosophus.
Uerba sunt Dantis ad Uirgilium in quibus ipsum rogat ut si illi duo principes, Dyomedes uidelicet et Ulixes, possunt in illis flammis loqui, quod sibi concedat ut illos audiat colloquentes.
Hic ostenditur in uerbis Uirgilii quod homo sapiens suo subtili ingenio corda penetrat aliorum, dum ex signis que foris apparent considerat ea que interius sunt sepulta. Nam sicut ex fumo manifestatur ignis, licet non uideatur, ita ex quibusdam signis manifestatur cor, quod quidem uideri non potest. Ideo Philosophus dicit quod uoces sunt note earum que sunt in anima passionum. Et quia Dantes ostendit per signa extrinseca magnum desiderium loquendi cum illis, ideo Uirgilius statim fuit ymaginatus quid petere uellet illis. Ideo ait:
{Lascia parlar a me, ch'i' ò concetto
ciò che tu uuoi;}
Et causam propter quam non uult ut ipse Dantes loquatur cum illis assignat, dicens: {ch'ei sarebbero schiui,} idest quia forte dedignarentur loqui tecum quia fuerunt Greci, et tu ignoras protinus linguam grecam. Tante enim autoritatis fuit antiquitus lingua greca, et spetialiter ante Romam, quod Greci nolebant respondere nisi loquentibus ipsam linguam. Quam maiestatem secuti postea sunt Romani. Nam subiugato uniuerso, orbe terrarum statuerunt ipsi Romani ut nullus ambaxiator seu alia que uis persona in ipsorum consilio siue cetu nisi ytalice loqueretur. Et nichilominus semper fuit lingua greca aput Italicos in honorem. Nam omnes quasi libros latinos ipsi autores latini grecis titulis titularunt, ut patet per Uirgilium, qui omnibus suis operibus grecos titulos assignauit, sicut librum de pastorali regimine intitulauit Bucholicam, librum de agricultura Georgicam, et librum de preliis Eneiden nominauit. Similiter Ouidius librum de transformationibus Methamorphoseos appellauit, et librum de regibus et consulibus Fastos nominauit. Diuine etiam Pagine libri grecis nominibus adornantur, ut Bibliotheca, Penthasis, Euangelium, et Apocalipsis.
Hic ponit Ulixes confinia illarum faucium sic strictarum, dicens quod ex parte Europe est quedam ciuitas que uocatur Sibilia, et ista est in terra firma; et ex alia parte, scilicet ex parte Libie, est quedam terra que uocatur Septa; et fuit ista Septa antiquitus insula, mari undique circumcincta, que alio nomine dicitur Gadis. Et ista Gadis, ut ait beatus Ysidorus XIIIIM libro Ethimologiarum, dirimit Affricam ab Europa. In ista itaque insula posuit Hercules columnas mirabiles et insignes, ut nauigantes ab oriente in occidentem ulterius non transirent. Erat autem antiquitus proxima terra CXX passibus separata, nunc uero cum terra firma coniuncta, quam Tyrii, de mari Rubro profecti, occupantes in lingua sua Gadis, idest Septam, nominauerunt pro eo quod mari esset undique circunsepta. Fuit autem insula fructibus et spetiebus ditans multas partes mundi, et precipue occidentis.
{Tutte le stelle già dell'alto polo.} Nota quod duo sunt poli in celo super quos uoluitur totum celum: unus dicitur articus, qui semper apparet; alter uero dicitur antarticus, qui a nobis uideri non potest, quia est ex opposito artici, qui articus uulgo dicitur tramontana. Tramontana autem semper est super caput nostrum, et idcirco cum alius polus sit australis et semper sit ex opposito tramontane, nullo modo potest uideri, quia sub pedibus nostris est. Potest autem uideri in duabus partibus orbis, uidelicet ex ipsa parte australi, uel ex paradiso terrestri. Nam pars australis est subiecta ipsi polo antartico, sicut septentrionalis pars in qua habitamus subiecta est artico, et ideo ex ipsa parte australi potest uideri. Sed sicut dicunt philosophi, illa pars australis est ita calida quia propinqua et uicina soli, quod illuc pergi non potest nisi fabulose. Ideo de illa parte mundi nulla noua habemus per ueras ystorias, sed solum per fabulosa figmenta. Et isto modo autor in parte ista fabulatur tam de illa patria quam de morte ipsius Ulixis. Potest etiam uideri ille polus antarticus de monte paradisi. Et ratio est ista: Ille enim mons supereminet omnibus montibus mundi, usque ad globum lunarem attingens. Et ideo est tante altitudinis, quod gibbositas ipsa mundi que nos impedit ne illum polum uidere possimus, est subiecta pedibus dicti montis. Nec etiam ad hunc montem, propter peccatum primi hominis, est accessus. Et quia de isto monte potest polus antarticus uideri, ideo autor fingit in secunda cantica, cantu primo, illum polum antarticum se uidisse.
Modo dicit Ulixes quanto tempore nauigauit per illud mare per quod nullus unquam fuerat ausus nauigare. Et dicit quod stetit ibi quinque mensibus. Ideo dicit: Quinquies accensum et totidem extinctum erat lumen lune de subter. De subter dicit quia tantum per illud occeanum nauigauit quod ad polum antarticum, quod est oppositum nostro artico, appropinquauit. Et ideo illud mare est subter nos.
Et nunc apparuit illi quidam mons tante altitudinis, quante nunquam in nostro mundo habitabili circunspexit. Ideo ait Ulixes in textu:
{quando ci apparue una montagna, bruna
per la distantia, et paruem'alta tanto
quanto ueduta non aue' alcuna.}
Que autem terra sit ista quam a longe in plaga meridiana uidit Ulixes non bene sciri potest, quia de illa terra nulla uera ystoria reperitur; tum quia nullus unquam de illis partibus ad nos uenit, nec de nobis unquam illuc iuit qui ad nos postea sit reuersus. Tamen beatus Ysidorus dicit, XIIIIo libro Eth., quod extra tres partes orbis, Asiam scilicet, Affricam et Europam, quarta pars transocceanum interior est in meridie, que propter solis ardorem incognita nobis est, in cuius finibus anthipodas fabulose inhabitare produntur. Anthipode autem dicuntur homines qui subter nos habitare fabulose finguntur, qui tenent plantas contrarias nostris plantis.
Postquam Ulixes finem imposuit uerbis suis, cachumen siue summitas sue flamme que dum loquebatur se ipsam uibrauerat more lingue, iam rectus et quietus in apice sue flamme, a Uirgilio de ipsius licentia recedebat. Et hoc est quod taliter incipit cantus iste. Iam erat flamma subaudi Ulixis erecta superius et quieta ut plus non diceret, et iam a nobis recedebat cum licentia dulcis uatis, quando una alia subaudi flamma que post ipsam ueniebat, nos fecit uoluere nostros oculos ad sui apicem uel cachumen propter unum confusum sonitum qui egrediebatur ex illa. Qualiter autem esset confusus ille sonus, exemplificando declarat dicens: Sicut bos siculus qui mugit primo cum planctu illius et hoc fuit iustum, quia ipsum temperauerat lima sua mugiebat cum uoce afflicti, ita, licet cum toto quod esset ex ere, ipse subaudi bos ereus omnino uidebatur a dolore trafixus; simili modo, quia non habebat uiam nec foramen subaudi illa flamma per quam uiam uel foramen possent exire uerba a principio, idest ab apice ignis, uerba dolorosa exibant et in suum conuertebantur taliter ydioma. O tu, ad quem dirigo meam uocem, et qui loquebaris modo lombarde dicendo: {Istra ten ua,} idest modo recede, {più non t'aizzo,} idest plus fatigationem tibi ingerere nolo, quamuis ego uenerim aliquantulum tarde, non te tedeat aliquantulum stare mecum; uides quod non tedet me et ardeo. Si tu modo solum in istum cecum mundum de illa dulci terra latina, de qua totam meam culpam porto, nouiter cecidisti, dic michi si Romandioli habent pacem uel guerram, quia ego fui de illis montibus interioribus qui sunt inter Urbinum et iugum de quo fluuius egreditur Tiberinus. Tunc Uirgilius, quia sibi loquebatur ille spiritus inflammatus, tetigit Dantem dicens: Loquere tu, quia iste est latinus. Dantes autem, quia iam habebat responsionem in promptu, sine mora ei illico sic respondit: O anima que inferius es absconsa, Romandiola tua non est, nec unquam fuit, sine guerra in suorum cordibus tyrannorum. Sed nullam manifestam modo ibidem dereliqui. Qui autem fuerint illi tyranni qui illo tempore in ipsa Romandiola tyrannidem exercebant, per ordinem autor in sua responsione subiungit dicens: Rauenna stat sicut stetit multis annis; Aquila enim de Polenta taliter ipsam fouet quod Ceruiam cooperit suis pennis. Terra autem illa que iam sustinuit longam obsidionem et de Gallis fecit cruentatum coadunamen, sub bracchiis uiridibus inuenitur. Et Mastinus uetus et nouus de Uerrucchio, qui fecerunt de Montagna malum gubernamen, ubi fit de dentibus suchium, idest sucum. Ciuitas autem Lamonii et Santerni conducunt leoninum de nido albo, qui mutat partem ab estate ad hyemen. Et illa subaudi ciuitas cui Sauium undat latus, sicut ipsa sedet inter planum et montem, inter tyrannidem uiuit in statu libero nunc ad presens. Nunc autem, quis tu sis edissere nobis rogo; non sis durus magis michi quam fuerim ego tibi, ut nomen tuum in mundo teneat altam frontem.
Postquam uero ille ignis aliquantulum mugiit more suo, acutam cuspidem hac illacque commouit, et talem postea dedit flatum: Si ego crederem quod mea responsio dirigeretur ad personam que unquam reuerteretur ad mundum, ista flamma immobilis permaneret; sed quia de isto fundo nunquam reuersus est aliquis uiuus, si audio uerum, responsionem sine timore infamie tibi do. Ego enim fui homo armorum et postea cordellerius, credendo sic cinctus omnia subaudi que male feceram emendare. Et certe meum credere integrum ueniebat, nisi fuisset magnus sacerdos, cui male eueniat, qui me in primas culpas recidiuare coegit, et quomodo et quare uolo quod intelligas. Quando osseus et pulpeus ego eram, que duo, scilicet ossa et pulpas, michi dederat mater mea, opera mea non fuerunt leonina breuiter sed uulpina. Perpendimenta autem et coopertas uias protinus sciui omnes, et ita duxi artes ipsarum, quod ad fines terre exiuit sonus eorum. Sed quando me uidi in illa parte mee etatis in qua quilibet deberet deponere uela et recolligere sartas, quicquid michi prius placuerat tunc displicuit, et penitentem me reddidi et confessum; ha me, miserum lapsum, et ueraciter ualuisset. Princeps autem nouorum Phariseorum, habendo guerram prope Lateranum et non cum Sarracenis nec etiam cum Iudeis, quia quilibet suus inimicus erat protinus christianus, et nullus ex ipsis fuerat ad uincendum Achon, nec mercator in terra soldani; nec summum officium, nec ordines sacros considerauit in se, nec in me illum chamum qui solitus erat suos cinctos facere macriores; sed sicut Constantinus intra Siraptim Siluestrum consuluit pro sua lepra curanda, ita iste me, tanquam magistrum, consuluit ut curari posset a sua febre superba. Petiuit enim a me consilium et ego tacui, quia sua uerba michi ebria uidebantur. Sed ille, hoc uidens, statim intulit: Cor tuum nullatenus suspicetur. Ex nunc te absoluo, et tu me doce quomodo Penestre ad terram deiciam et prosternam. Celum enim possum ego claudere et reserare, sicut tu scis. Ideo sunt due claues quas caras meus non habuit antecessor. Tunc me argumenta grauia impulerunt, unde tacere fuit michi uisum peius, et dixi: Pater, ex quo tu me lauas ab illo peccato in quo dicadere nunc debeo, longa promissio cum breui obseruatione in alta sede te faciet triumphare. Franciscus uenit postea pro me, statim quod fui mortuus, sed unus nigrorum cherubin illice sibi dixit: Noli portare subaudi istum nec iniuriam facere michi uelis. Uenire debet inferius inter meos afflictos, quia dedit consilium fraudulentum, a quo citra semper sibi steti ad crines; quia absolui non potest qui non penitet de commisso, nec penitere et uelle insimul homo potest propter contradictoriam, que non consentit. Heu me dolentem, quomodo me concussi quando me rapuit dicens: Forsitan tu non cogitabas quod ego logicus essem. Ad Minoem me portauit, et ille dorsum durum cum cauda octies circumdedit, et postquam ipsam cum magna rabie momordisset, ait: Iste est de reis furis ignis. Unde, sicut uides, perditus hic existo et ita uestitus, eundo, deploro.
Quando uero iste spiritus suum dicere sic compleuit, flamma dolorando et se uibrando recessit. Nos autem transiuimus ultra, ego scilicet et dux meus, super scopulum, idest pontem, usque super alium arcum qui operit fossam, in qua soluitur feudum illis qui scismata seminando grauamen acquirunt. Ideo dicitur in textu:
{a quei che scommettendo acquistan carco.}
Uerba sunt autoris in quibus tria breuiter dicit: Primum est quod illa flamma in qua loquebatur Ulixes, finito suo sermone, se sursum erexit et quietauit, et hoc ne amplius loqueretur. Secundum est quod sic erecta et quietata, ab ipsis de licentia Uirgilii recedebat. Tertium est quod, post ipsam flammam in qua erat Ulixes et Dyomedes, una alia flamma cum quodam confuso sonitu ueniebat; ad quem sonitum Uirgilius et Dantes se illico cum oculis conuerterunt. Qualis autem fuerit ille confusus sonitus exemplificando declarat.
Superius dixit autor in principio istius cantus quod Ulixes de Uirgilii licentia recedebat; hic autem ponit quid sibi dixit cum ipsum abire permisit.
Dic itaque michi, queso, si tu modo nouiter de illa dulci terra latina descendis, si Romandioli habent pacem uel guerram.
Quasi dicat: Ut tibi pandam citius nomen meum, me non solum per facta beneficia sed etiam per fienda sagaciter adiurasti, dicendo: {se 'l nome mio nel mondo tegna fronte}. Sed ego dico tibi quod, si ego crederem respondere alicui qui reuerteretur ad mundum, nichil tibi de meo statu manifestarem. Sed quia nunquam, si uerum audio, aliquis de isto fundo ad superos est reuersus, ideo tibi sine timore infamie respondebo.
Sed postquam toto tempore quo uixit in armis gloriosus et uictoriosus fuit in mundo, tandem cum deuenit ad senectutem se ipsum totum Deo et suo seruitio dedicauit. Nam cuncta que prius sibi placuerant tunc despexit et, mundo ualefaciens, habitum minorum assumpsit.
Hac itaque peruersa conscientia deprauatus et arroganti superbia eleuatus, cupiens tyrannica rabie ipsos Columnenses funditus extirpare, consuluit comitem memoratum qualiter posset ciuitatem quandam ipsorum Columnensium quam hostili Marte obsederat, que Penestre uocatur, terre planitiei equare. Et in hoc actu non habuit respectum ad se, qui erat uicarius illius regis pacifici qui pacem in mundum portauit, pacem nascendo adnuntiauit, uiuendo predicauit, moriendo in testamento sue familie dereliquit, et resurgendo eisdem pacem obtulit atque dedit. Nec etiam habuit respectum ad ipsum comitem qui mundi guerras reliquerat, et religionis pacem quesierat, nec ad habitum suum, qui corda non ense precinctus, pacem amare et imitari uidetur.
Per cingulum in Sacra Scriptura continentiam accipimus, que religiosos maxime carnali et terreno desiderio cohibet et constringit. Unde ipsos admonet Christus dicens: Sint lumbi uestri precinti. Ubi dicit beatus Gregorius: Lumbos nostros precingimus cum carnis luxuriam per continentiam coartamus. Uult itaque hic dicere comes Guido quod fratres minores non sunt hodie ita a terrenis desideriis et actibus uacui siue macri, sicut in sue religionis exordio iam fuerunt.
Sed quia prius fuit absolutus quam peccasset, ideo in morte dannatus ponitur exemplariter uel figuraliter ab autore. Licet mortem istius comitis poetice fingat autor, tamen creditur, et sic in multis libris sanctorum autenticis reperitur, quod ad mortes hominum et boni angeli atque mali conueniunt. Nam beatus Nicholaus in hora mortis uidit ad se sanctos angelos uenientes. Beatus autem Martinus in hora sue mortis uidit sibi dyabolum assistentem. Cui Martinus: Quid hic astas, cruenta bestia? Nichil in me funestum reperies, Abrahe sinus me recipiet. Ad mortem autem beati Forosci episcopi, sicut scribit uenerabilis doctor Beda, et boni et mali angeli aduenerunt et multa prelia inter se pro habenda illa anima commiserunt.
Quis posset unquam, inquit autor, cum uerbis solummodo absolutis, dicere de sanguine atque plagis ad plenum quas nunc pluries ego uidi? Omnis lingua certe ad istud deficeret enarrandum, quia noster sermo ac etiam mens ad tantum comprehendendum modicum sinum habent. Quales autem plagas ibi conspexerit, exemplificando declarat. Si adunaretur adhuc, inquit, tota illa gens que in infortunata terra Apulie de suo sanguine fuit dolens per Romanos et per longam guerram que de anulis tam alta spolia reportauit, sicut scribit Liuius, qui non errat, cum illa subaudi gente que sensit penas ictuum bellicorum quando Roberto Guiscardo se opponere fuit ausa; et altera subaudi, si adunaretur cum istis cuius ossa adhuc colliguntur apud Ciperanum, ubi quilibet Apulus fuit mendax, cum illa subaudi etiam que fuit ad Tagliacozzo, ubi sine armis uicit senex Alardus; et istarum gentium unus suum membrum perforatum et alius ostenderet mutilatum, ad adequandum modum none bulgie esset nichil.
Postquam uero autor exempla induxit plagarum et uulnerum in bellis Apulis inflictorum, ad enarrandas plagas et uulnera istius none bulgie manum tendit. Iam, inquit, ueges non sic perforatur uel aperitur quando perdit tympanum uel assidem lateralem, sicut ego uidi unum fractum et apertum a mento usque ad illam partem unde homo trullat. Inter tibias enim intestina pendebant, et tristis uenter, qui saccus efficitur stercoris, uidebatur. Et in tantum quod ego in eum totus intendo me respexit, et cum manibus aperiens sibi pectus ait: Uide quomodo me dilanio. Uide quomodo diuisus est Macumet; ante me uadit plangendo Ali, scissus a mento usque ad sinciput. Et omnes alii quos tu uides hic seminatores fuerunt scandali et scismatis dum uiuebant; et ideo taliter scissi sunt. Unus diabolus est retro post nos qui ita crudeliter nos trucidat acie sui ensis, cuilibet istius cunei uulnera iterando. Et hoc quia quando completam habemus dolentem stratam, nostra uulnera sunt prius reclusa quam ante ipsum aliquis nostrum uadat. Postquam uero Machumet ista enarrasset autori, ipsum interrogat dicens: Sed tu quis es, qui super scopulum quasi otiosando moraris, forte quia differs ire ad penam que super tuas accusationes noscitur iudicata? Ad que uerba Uirgilius sic respondit: Nec mors eum adhuc inuasit, nec ad tormentandum culpa aliqua ipsum ducit. Sed ut dem illi plenam experientiam, michi qui sum mortuus conuenit ipsum ducere per infernum huc inferius de giro in girum, et hoc est uerum sicut est uerum quod tibi loquor. Tunc plus quam centum anime que ista uerba Uirgilii audiuerunt in illo fossato se firmarunt ad contemplandum autorem, pro quodam quasi mirabili sua martiria obliuioni tradendo. Audiens autem Macumeth responsionem a Uirgilio sibi factam, ait ad Dantem: Dicas ergo fratri Dulcino, o tu qui forte uidebis solem in breui, quod si non uult hic cito me sequi, quod uictualibus sic se armet, quod coartatio niuis Noarensibus uictoriam non reportet, quia aliter nequaquam acquirere leue esset. Et hoc dicto, Macumeth ab autore recessit.
Post recessum uero Machumeth, unus alius qui habebat gulam perforatam et nasum usque sub ciliis detruncatum, et qui non habebat nisi unam auriculam solam, firmatus cum aliis ad uidendum admiratiue autorem, ante alios aperuit guttur quod erat ex omni parte exterius rubicundum, et ait: Tu quem culpa non condemnat, et quem ego in terra latina conspexi, si similitudo nimia me non fallit, recordare Petri de Medicina, si unquam reuerteris ad uidendum dulce planum qui a Uercellis ad Marchabo declinat. Et facias notum duobus melioribus de Fano, domino scilicet Guidoni et Angelello, quia si preuidere hic non est uanum, eiecti erunt de ipsorum uase et submersi prope Catholicam, proditione unius iniqui tyranni nequiter operante. Inter insulam certe Cypri et Maiorice nunquam uidit tam grande scelus Neptunus subaudi perpetratum non a pyratis, non a gente Argolica, idest Greca. Ille enim proditor, qui cum uno subaudi oculo uidet solum, et tenet terram quam, talis est hic mecum ieiunus uidendi protinus esse uellet, faciet ipsos ad colloquendum secum uenire, postea faciet sic quod aduentum Focarie non erit opus uota facere siue preces. Auditis autor uerbis et uaticinio Petri de Medicina ait ad eum: Demonstra michi, et me, queso, declara, si uis ut tua uerba superius ego portem, quis est ille uisionis amare. Tunc ille posuit manum ad mandibulam unius sui socii, et os illius aperiens exclamauit: Iste, inquit, est ille de quo supple tibi dixeram et non fatur. Iste expulsus subaudi de Roma dubitare submersit, idest fugauit, in Cesare, affirmando quod munitus cum danno semper sustinuit expectare. Et hic exclamat autor contra illum qui sibi fuerat demonstratus. O quantum, inquit, michi uidebatur attonitus cum lingua in faucibus amputata Curio, qui ad dicendum adeo fuit audax.
Et unus alius qui ambas manus habebat incisas, eleuando per fuscum aerem brachia mutilata, ita quod sanguis faciem deturpabat, exclamauit ad Dantem: Reminiscaris etiam de Musca, heu qui dixi Res facta caput habet; quod quidem dictum pro gente tusca fuit subaudi exemplariter malum semen. Et Dantes illico sic subiunxit: Et mors etiam tue tribus. Unde ille Musca, accumulando dolorem cum dolore, recessit ab eo sicut persona tristis et uicta. Sed ego subaudi Dantes remansi ad uidendum exercitum subaudi qui per illam bulgiam pertransibat et uidi unam rem quam ego timerem solus sine pluri probatione idest autentico testimonio decantare, nisi quod meam conscientiam bona societas subaudi Uirgilii assecurat, que quidem bona societas hominem facit francum sub lorica sentiendi se puram. Quid autem uiderit, subiungendo declarat dicens: Ego uidi certe, et adhuc michi uidetur ut uideam, unum corpus humanum sine capite ita ire sicut ibant alii mesti gregis. Et caput truncum tenebat per crines suspensum cum manu ad modum laterne, et illud respiciebat nos et dicebat: Heu michi. De se faciebat sibi ipsi lucernam, et erant duo in uno et unus in duobus. Quomodo istud potest esse, ille scit qui se gubernat. Quando autem ad pedem pontis fuit, brachium in altum cum toto capite eleuauit, ut appropinquaret ad nos uerba sua, que fuerunt: Uide, queso, penam molestem, tu qui spirando uadis uidendo defunctos. Uide si est grandis aliqua sicut ista. Et ad hoc ut tu de me noua reportes, scias quod ego sum Beltramus de Bornio, ille scilicet qui dedi regi Iohanni malas confortationes. Ego feci patrem et filium in se ipsos rebelles. Achitophel certe de Absalone et Dauid cum iniquis persuasionibus non plus fecit. Et quia ego diuisi ita coniunctas personas, ideo porto, heu me miserum, cerebrum meum a suo principio separatum; quod quidem principium in isto trunco consistit. Et sic in me obseruatur contrapassus. Ideo ait in textu:
{così s'osserua in me lo contrapasso.}
Uere tota illa gens superius nominata de suo sanguine per Romanos fuso atque deleto fuit dolens. Postquam uero autor generalia prelia que fuerunt inter Apulos et Romanos sub quadam generalitate tetigit, sicco pede subsequenter ad specialia sic descendit.
Quartum bellum fuit etiam in Apulia, in loco qui dicitur Talliacozzo, inter regem Corradum et Karolum antedictum. In quo bello dictus Karolus non armis, sed astutia unius sui militis, qui uocabatur Alardus, uictoriam reportauit. Sed ut istius belli notitia habeatur, ipsam hic breuiter et succinte ponemus. Corradinus enim dum esset in imperatorem electus, cum multitudine militum copiosa Ytaliam intrauit, et uolens prius cum inimicis certare quam coronam acciperet, in Apuliam contra Karolum pugnaturus accessit. Karolus autem obuiam sibi uenit, et uidens potentiam Corradini, ad bellum procedere dubitabat. Cui Alardus ait: Noli timere, sed fac id quod tibi dixero et bene tibi erit. Elige quidem unum militem tui habitus et stature et indue eum armis tuis, et ipsum tanquam regem cum tota gente tua mitte contra Theotonicos pugnaturum. Nos autem duo post talem montem cum quingentis militibus stabimus latitantes. Corradinus autem, dum uidebit se esse potentiorem tua gente, contra tuos indisciplinate procedet; et dum tua gens aduersariis terga dabit et Theotonici erunt ad spolia colligenda dispersi, nos uniti contra ipsos dispersos audacter et uiriliter insurgemus. Quod cum omnia que ipse Alardus prouiderat euenissent, Corradinus a Karolo debellatus fugam iniit et ad quoddam castrum quod uocatur Asturi deuenit. Intrans autem dictum oppidum, Corradinus ad quendam qui tenebat hospitium introiuit et ait ad eum: Quis est in hoc oppido maior homo? Cui ille: Ista terra est sub potestate et dominio duorum fratrum nobilium Romanorum, uidelicet Iohannis et Iacobi de Frangepanis. Ad quem Corradinus: Duc me, rogo, ad unum istorum. Ille autem continuo duxit illum ad Iacobum. Quem cum uidisset, Corradinus ait ad eum: Domine, ego uenio de exercitu Corradini et habeo in secreto aliqua uobis loqui. Quem ille apprehendens, in cameram suam duxit. Cui Corradinus; Iacobe, ego scio te nobilem inter omnes esse Romanos, ideo tibi tanquam fideli principi Romani imperii manifestare me uolo. Ego enim sum Corradinus, qui sicut Deus uoluit de bello, licet debellatus, euasi. In tuis itaque manibus me committo. Ille autem illum recipiens dolose et callide sic respondit: Domine mi, uenisti ad seruum tuum et ego te recipio tanquam dominum meum. Noli igitur timere et nec in aliquo contristeris, quia licet sis a Karolo debellatus, ex quo tua maiestas diuina protegente gratia uiuit illesa, adhuc poterimus exercitum instaurare et contra inimicos feliciter triumphare. Et his dictis, ipsum in quandam camaram introduxit, et ibi fecit eum occulte manere. Accipiensque unum nuntium ipsum cum suis licteris ad Karolum destinauit, significans sibi quomodo ad suum beneplacitum Corradinum habebat atque tenebat. Quod Karolus audiens, cum magna letitia cordis quingentos Gallos milites pro Corradino transmisit. Quem cum habuisset, statim una cum duce Austrie, comite Gerardo de Pisis et uno de Spinolis de Ianua uinculauit. Quos omnes post annum decapitari mandauit; quorum corpora iacent Neapolim apud locum nostrum ordinis de Carmelo. Et sic patet quomodo Carolus uicit Corradinum, non armis sed astutia senis Alardi, ut dictum est.
Sed quia mentionem fecimus de isto proditore romano, ideo remunerationes quas exinde habuit hic breuiter explicemus. Mortuo itaque Corradino, immo potius immolato, ille proditor de Frangepanis, qui totum suum sanguinem maculauit, ad Karolum remunerationem sui sceleris expectans accessit. Quem Karolus in signum derisionis comitem sine comitatu effecit. Ille autem uerecundia ductus in castro de Asturi, quia nemo ipsum uidere uolebat, uiliter se inclusit. Germanus autem suus per medium castri unum murum fecit, ne uiderent sui oculi proditorem. Mortuo autem illo proditore, fuit sepultus apud ecclesiam Sancte Marie Noue de Urbe, ubi omnes Frangepani ex consuetudine tumulantur. Uxor uero sua supra illud sepulcrum fecit pingi Uirginem gloriosam suum filium in gremio baiulantem, et ad pedem ipsius Uirginis fecit etiam pingi istum proditorem, genibus flexis et manibus iunctis ad Uirginem eleuatis; in qua pictura statim apparuit unum signum mirabiliter tremebundum. Nam ille manus scelerate que talem iuuenem in manus Karoli posuerunt statim in sua pictura effecte sunt nigerrime sicut carbo. Quod uxor illius proditoris audiens, statim pro pictore misit ut illas manus iterum dealbaret. Quas cum pictor colore superposito dealbasset, statim in pristinam nigredinem sunt reuerse. Uxor autem dolens ac etiam uerecundans, iterum et iterum ipsas manus dealbari mandauit; que semper in eandem nigredinem uertebantur. Ad ultimum autem pictor illas manus amputauit, colores et calcem usque ad muri parietem extrahendo, et de nouo calcem candidam ibi ponens, illas manus sacrilegas colore quantum potuit niueo resarciuit. Que ut prius in nigredinem sunt mutate. Frater autem eius, quando uenit ad mortem, in testamento suis heredibus sic precepit: Relinquo uos bonorum meorum heredes, hoc uidelicet pacto, ut me in sepulcro proditoris me ponere nullatenus debeatis. Si uero ibi sepultus fuero, ex nunc mea hereditate uos priuo. Et istud testamentum omnes alii de dicta domo postea sunt secuti.
Hic incipit de scismaticis exemplariter pertractare. Et primo facit mentionem de Machumeth, qui magnam diuisionem seminauit in mundo. Scisma enim tantum ualet quantum diuisio. Ipse enim Macumeth magnam diuisionem fecit in mundo quando tantam gentem que sarracenice uiuit ab utero Ecclesie separauit. Et quia uterum uiolauit Ecclesie, ideo diuisus in uentre a mento usque ad anum hic ponitur ab autore. Sed quia ystoriam ipsius Machumeth multi ignorare probantur, ideo ipsam hic elucidare proposui. Imperante enim Eraclito, quidam Saracenus de Arabia, falsus propheta et grandis magus, Agarenos siue Ismaelitas seu Sarracenos in suam sectam et heresim taliter congregauit. Nam tribus spetialiter nominibus nominantur, scilicet Agareni ab Agar, famula Abraham, de qua nati sunt, Ismaelite ab Ysmaele, filio Abrahe, quem de Agar genuit Abraham. Ipsi autem, se nobilitare uolentes, dicunt se natos de Sarra, uxore Abraham; ideo se Sarracenos appellant. Quidam enim clericus ualde sapiens et famosus, uel ut alii dicunt quidam monacus nomine Sergius, uel secundum alios quidam archidiaconus Anthyocenus, cum in curia Romana honorem quem cupiebat assequi non ualeret, in Arabiam est profectus; ibique sua predicatione et simulata sanctitate innumerabiles populos ad se traxit. Hic itaque, siue clericus siue monacus, quendam Sarracenum puerum, Machumeth nomine, educauit; quem ad suos mores trahens, ipsum de Nouo et Ueteri Testamento instruxit. Et quandam columbam candidam ita nutriuit, quod nisi in aure Macumeth cibum nullatenus capiebat. Populisque predicans aiebat quod natus erat inter ipsos quidam summus propheta, in cuius nomine gens ipsa saluari debebat; et quod Deus sibi reuelauerat quod in quadam sua predicatione populo adunato ipsum prophetam per descensum Spiritus Sancti in spetie columbe manifestaret. Sicque factum est ut, illo predicante, ista columba sicut iste clericus ordinauerat super populum est emissa. Que circumuolans super humerum Machumet, qui erat in populo, mox descendit, et iuxta morem suum rostrum in aurem illius infixit. Unde populus ludificatus Spiritum Sanctum esse credidit, et sibi tanquam uero Dei nunctio obediuit, intantum quod ipse Machumeth una cum ipsis Saracenis regnum Persidis ac orientalis imperii usque ad Alexandriam inuaserunt. Macumeth igitur magistrum suum in secreto deinceps occulte tenebat, et secundum sua consilia in omnibus se habebat, ipsumque esse Michaelem Archangelum cum quo loqueretur fingebat, propriasque leges condens ipsas a Spiritu Sancto, qui in spetie columbe que sepe, uidente populo, super eum uolabat, se recepisse mentiebatur; in quibus legibus quedam de utroque Testamento inseruit. Unde, secundum ritum Iudeorum, Sarraceni circunciduntur, carnesque porcinas non comedunt. Cuius rei rationem cum uellet Machumeth populo assignare, dixit quod ex fimo cameli porcus post diluuium fuerit procreatus; et ideo, tanquam immundus, a mundo populo est uitandus. Cum Christianis autem conueniunt, quia credunt unum solum Deum omnium creatorem. Asseruit etiam quod Moyses fuit magnus propheta, sed Christus maior, et summus omnium prophetarum, natus ex Maria Uirgine uirtute Dei, absque operatione humana. Ait etiam in suo Alcorano quod Christus, dum adhuc puer esset, uolucres de limo terre creauit et ipsas uolare fecit. Sed uenenum immiscuit, quia Christum non uere passum nec uere resurrexisse dixit. Multas etiam leges promulgauit, quarum multas de mosayca lege accepit. Sepe nanque Sarraceni se lauant, et maxime cum orare debent. Uerenda enim sua, manus, brachia, faciem, et os et omnia membra corporis abluunt, ut mundius orent. Orantes autem unum confitentur Deum, qui nullum equalem uel similem habeat. In anno quoque integrum mensem ieiunant; ieiunantes autem nocturno tempore comedunt, diurno uero ieiunant. Sextam feriam solennizant, sicut Iudei sabbatum et Christiani diem dominicam uenerantur. Et hoc quia tota gens Arabum ante Machumeth Uenerem adorabant; hinc est quod usque hodie diem Ueneris uenerantur. Semel autem per singulos annos, causa recognitionis, ad domum Dei qui est in Meccha ire precipiuntur; quam domum dicunt Adam construxisse, omnibusque filiis eius et Abraham et Ismaeli locum orationis fuisse.
Quatuor uxores legitimas ipsis habere licet, et quamlibet tertio repudiare et rursus recipere, ita tamen ut quaternarium numerum non transcendant. Macumeth autem dixit sibi a domino angelo Gabriele nuntiante fuisse concessum quod ad aliorum uxores posset accedere, ut uiros uirtuosos et prophetas in illo populo generaret. Quidam autem Sarracenus unam pulcram uxorem habebat quam Macumeth intime diligebat, quam quia Macumeth loquentem inuenit, ipsam a se eiecit. Quam Macumeth recipiens, ipsam inter suas uxores alias manere mandauit. Timens uero ex hoc murmur populi, cartam sibi de celo delatam confinxit, in qua continebatur quod quilibet Sarracenus posset alienam uxorem a suo uiro repudiatam pro sua recipere et tenere. Quod Sarraceni usque hodie pro lege obseruant. A uino autem semper abstinere iubentur. Seruantibus uero hec et alia legis mandata promisit Deus ut asserunt paradisum, idest ortum delitiarum, aquis preter fluentibus irrigatum; in quo sedes habebunt perpetuas, nec frigore aut estu aliquo affligentur; omnibus ciborum uescentur generibus. Quicquid appetierunt statim inuenient coram se; uestimentis sericis induentur, et speciosis uirginibus coniungentur. In delitiis omnibus accubabunt, quibus angeli more pincernarum cum uasis aureis et argenteis ministrabunt. Hunc pseudo prophetam, scilicet Macumeth, Sarraceni tenebris inuoluti spiritum prophetie super omnes prophetas habuisse affirmant; et decem angelos sibi fauentes et ipsum custodientes eum habere predicant. Aiunt quoque ipsi miserrimi Sarraceni quod antequam Deus celum et terram creasset, nomen Macumeth in conspectu Dei astabat, et nisi ipse Macumeth futurus fuisset, nec celum nec terram nec paradisum unquam fuisset. Uenenum insuper sibi in carne agnina oblatum fuisse dicunt, agnus autem locutus est ei dicens: Caue ne me comedas, quia in me uenenum habeo. Et tamen post plures annos ueneno uitam finiuit.
Propter scisma igitur quod seminauit in mundo, propter quod filii Agar a Christianitate sunt diuisi, Macumeth a mento usque ad anum diuisus in ista nona bulgia ponitur ab autore. Ideo ipse Macumet ait in subsequentibus ad autorem: {Uedi come scoppiato è Macometto!} et loquitur de se tanquam de alio.
In hiis uerbis dicit Macumeth quod omnes de ista bulgia fuerunt seminatores scandali et scismatis; et ideo omnes sunt ita diuisi. Ubi nota quod in ista bulgia duo peccata poetice sunt locata, scilicet scisma et scandalum. Et est scisma peccatum quo quis aliquem uel aliquos ab unitate Ecclesie separat, uel seiungit. Scandalum uero est offensio qua quis uerbo uel facto societatis uel amicitie diuidit unitatem. Scandalum enim grece, latine dicitur offendiculum. Si autem queras unde ista duo oriuntur peccata, dico quod oriuntur a malitia. A propria enim hominis malitia procedit, que dyabolicam malitiam imitatur, scismata et scandala seminare.
Uerba sunt Macumeth ad autorem. Et loquitur hic Macumeth de quodam scismatico ualde magno, qui circa annos domini MCCC maximum scisma in Ecclesia uoluit seminare. Sed operante clementia Saluatoris, qui suam Ecclesiam super firmam petram fundauit, ille scismaticus sua fuit intentione frustratus. Istoria talis est: Anno enim millesimo trecentesimo, tempore scilicet Bonifatii pape, fuit in prouincia Lombardie quidam scismaticus nomine frater Dulcinus, qui in nigromantia plurimum preualebat. Hic itaque in montibus Nouarie, quia locus fortis erat, cum quibusdam suis complicibus ad habitandum se posuit; ibique quosdam clericos et laycos congregauit; quibus congregatis se papam fecit et cardinales aliquos ordinauit. Sibi autem et cuilibet cardinali ac etiam cuilibet clerico uxores singulas assignauit. Omnes etiam ad se uenientes clericos recipiebat, et cuilibet uxorem propriam assignabat. Laycis autem stipendia ministrabat. Ab omni uoto et ab omni peccato ad se uenientes protinus absoluebat; montes uero in quibus habitabat diabolica custodia per artem magicam sic muniuit, quod nullus uiuens terminos ab ipso positos modo aliquo poterat pertransire. Pecunia autem quam suis stipendiariis dabat, aurea apparebat infra terminos montium predictorum. Sed si quis uellet ab eo recedere statim quod terminos suos transibat, non de auro sed corio illa pecunia uidebatur. Multos exercitus contra se uenientes per artem magicam de suis terminis effugauit. Totam contratam per circuitum derobabat. Solummodo uictualia et homines capiebat, quibus captis non pecuniam sed solum frumentum, uinum, oleum et cetera que ad uictum pertinent imponebat. Et ideo ait Machumeth in uerbis premissis autori: Dicas fratri Dulcino quod si non uult hic cito me sequi, quod se muniat uictualibus unde uiuat, et hoc faciat antequam niues montes operiant; quia si niues impedient ipsum ne ualeat suos milites pro uictualibus mittere discurrendo, Nouarienses qui montes obsident de ipso uictoriam obtinebunt. Quod sic factum est. Nam mortuo Bonifatio ac etiam Benedicto, qui sibi in papatu successit, Clemens quintus, qui post Benedictum fuit pastor Ecclesie, misit in Ytaliam dominum Neapoleonem sancti Adriani cardinalem diaconum pro legato; qui quidem cardinalis cum potentia Lombardorum et balistariis Ianuensium scismaticum illum obsedit. Quem cum auxilio Dei cepisset, cum suis clericis concremauit.
Iste alius, qui habebat gulam perforatam, nasum detruncatum, et unam auriculam amputatam, fuit unus de comitatu Bononiensi, qui uocatus fuit in uita Petrus de Medicina. Est autem Medicina unum castrum in comitatu Bononie. Hic itaque Petrus delectabatur sussurando scandala seminare; et quotquot uidebat aut consanguinitate aut beniuolentia iunctos, diuidere conabatur. Et quando audiebat scandala aliorum, summo gaudio exultabat. Idcirco in tribus partibus sui corporis est punitus: primo in gutture, unde sursurrum sic procedit et unde risus oritur fraudulentus; secundo in aure, quam scandalosis relationibus porrigebat; tertio in naso, quia de confusione que ex scandalis nascitur letabatur. Nam de nullo membro perdito faciei homi ita confunditur ut de naso. Et quia iste letabatur de confusione alterius, ideo suo est honore priuatus.
Iste igitur scandalosus, uidens autorem et ipsum recognoscens, duo breuiter sibi facit. Nam primo se manifestat eidem.
Secundo, imponit sibi unam ambaxiatam quam portet duobus nobilibus uiris de Fano, qui adhuc uiuebant, quorum unus uocabatur Guido et alius Angelellus.
Fanum est quedam ciuitas in Marchia Anconitana, iuxta Romandiolam, que quidem ciuitas est sita in medio duarum terrarum. Nam ex parte Marchie est Uercelli; ex parte uero Romandiole, in ipsa scilicet Romandiola, est Marcabò, et in planitie que est in medio istarum terrarum est Fanum. Dicit itaque uaticinando, idest futura predicendo, Petrus de Medicina ad autorem: Si unquam redibis ad uidendum Fanum, notifica duobus melioribus uiris illius terre quod, si preuidere hic non est uanum, ipsos iam uideo in mari submersos. Et modum et locum declarando subiunxit.
Iste fuit unus miles de Lambertis de Florentia, qui uno solo uerbo tantam diuisionem et tantum scandalum in Florentia seminauit, quod nunquam dicta Florentia postea quieta pace quieuit. Suo enim tempore Guelfi et Gebellini in Florentia simul erant. Accidit autem quod Gebellini parentelam cum Guelfis contrahere uoluerunt. Unde quandam nobilem puellam ex ipsis uni militi Guelfo, domino scilicet Buondelmonti de Buondelmontibus, in uxorem dederunt. Guelfi autem in tantum dictum dominum Buondelmontem contra Gebellinos incitauerunt, quod ipse dictam parentelam contra promissiones et pacta noluit obseruare. Qua propter Gebellini, rationabiliter indignati, de se ipsis consilium collegerunt. In quo quidem consilio, cum unus diceret uulneretur in facie dominus Buondelmonte, et alius diceret immo in maiorem suum uituperium detur sibi per faciem cum uno uentre stercore pleno castrati, predictus dominus Mosca de Lambertis surrexit in medium et ait: Uos nescitis quicquam, nec cogitatis si de isto qui nostram parentelam tam uiliter recusauit, iustam uolumus excipere ulctionem; non cum gladio neque cum stercore ipsum uituperemus, sed illi protinus uitam auferamus; nam res facta caput habet. Isto igitur consilio ab omnibus acceptato, occiderunt dictum dominum Bondelmontem, sicut habetur infra in tertia cantica, cantu XUI. Occiso itaque domino Bondelmonte, nunquam postea ciuitas florentina quieuit. Nam semper postea fuit seditionibus et bellis ciuilibus molestata. Ideo ait autori dominus Mosca:
{Io dissi, lasso! Capo à cosa fatta,...
che fu il mal seme per la gente tosca.}
Nam Tusci postea, illud prouerbium acceptantes, semper modicas iniurias mortibus uindicarunt. Audiens autem autor a domino Musca illud uerbum quod dixit, quod suum consilium pro gente tusca fuerat malum semen, illi improperando subiunxit: {et morte di tua schiatta}. Quasi dicat: Illud tuum consilium fuit non solum malum semen pro Tuscis, sed etiam destructio tue gentis. Propter illud enim consilium domus sua de Lambertis ad nichilum est redacta.
Postquam uero autor dicit propter bonam societatem quam habebat id quod uiderat cantare, secure illud quod uidit mirabile sic decantat. Ego, inquit, uidi unum bustum humani corporis sine capite per istam bulgiam pertransire. Et istud tale bustum caput suum detruncatum manibus baiulabat, cum quo capite admodum laterne lumen suis gressibus exhibebat. De se enim, idest de suo capite, sibi ipsi faciebat lucernam, et erant duo in uno subaudi coniuncti quia caput et corpus erant intantum coniuncta inquantum illud bustum caput manu tenebat; et unum in duobus inquantum, scilicet unus et idem homo, erat in duo diuisus. Quomodo autem istud potest esse, ille nouit qui se ipsum gubernat. Iste enim, de quo loquitur autor, filium diuisit a patre; et ideo per suam penam nouit quam graue peccatum sit inter patrem et filium guerram et discordiam seminare; quia sicut patrem separauit a filio, ita ipse caput suum separatum portat a corde. Sicut enim pater est principium filii, ita cor est principium capitis ceterorumque membrorum, ut in fine istius cantus clarius apparebit.
Iste siquidem Beltramus de Bornio fuit quidam magnus homo in curia Aduardi regis Anglorum qui, sua operante malitia, tantam discordiam et scandalum inter regem Aduardum et Iohannem eius filium seminauit, quod filius contra tam bonum et reuerendum patrem publice arma mouit. Et ad detestationem sue malitie declarandam, dicit quod Achitophel non plus peccauit quando Absalonem a Dauid alienauit, quam ipse quando regem Iohannem a rege Aduardo tam nequiter separauit.
Dicit hic autor, quod propter multitudinem gentium et magnitudinem plagarum quas in ista bulgia uidit, quod ita erat pietate commotus quod a lacrimis non poterat abstinere, licet superius cantu XXo, malabulgia quarta, de hac pietate a Uirgilio sit reprehensus. Animus enim naturaliter bene dispositus abstinere non potest quin bonis rebus gaudeat et contrariis contristetur, licet utrumque in suis inimicis aliqualiter contempletur. Et tamen non mouet eum persona talis, sed passio prospera nobis auersa. Unde moltotiens accidit quod homo, uidens inimicum suum nimis depressum, pietate, licet non debita, commouetur, et erga ipsum aperit uiscera pietatis. Et hoc spectat spetialiter ad magnanimos, qui de sui natura sunt faciles ad parcendum.
Loquitur hic Uirgilius ad autorem de Beltramo de Bornio, qui in precedenti bulgia est damnatus, dicens: Quando ille tuus consors tibi digito minabatur, tu eras ita occupatus in uidendo illum qui iam tenuit Altamfrontem, quod illum uidere nequisti. Altafronte uero est quoddam castrum in Anglia, quod quidem castrum dictus Beltramus tenuit dum uiuebat.
In ista comparatione ponit autor tres contratas que extiuo tempore, et maxime in augusto, naturaliter sunt infirme. Prima est Uallis Clane. Est autem Clana quedam aqua in Tuscia, mortua, fetida, et ualde corrupta; cuius castra et uille, estiuo specialiter tempore, infirmantur. Secunda est Marittima Tuscie, que est hora maris ad austrum posita inter Romam scilicet et Pisas; que quidem contrata extiuis diebus mirabiliter est infecta. Tertia est Sardinea, insula quidem in mari Mediterraneo posita, que propter malum aerem et aquas metallinas multum estiuo tempore habitatoribus est infesta. De hac insula habes supra cantu XXII, malabulgia Uo. Dicit itaque hic autor quod quales infirmitates sunt in hospitalibus Uallis Clane, Maritime, et Sardinee de mense augusti, tales in ista decima bulgia nunc aspexit.
Poete enim pro firmo habent quod illi populi Mirmidones appellentur, et quod naturam habeant formicarum. Et sic habent pro firmo ystoriam, sed non fabulam. Sed ipsorum mos est ystorias fabulose narrare.
In his rithimis duo insimul continentur, scilicet comperatio sic et notabile. Comparatio talis est, quod nunquam aliquis scutifer, expectatus a domino suo, uel cum male libenter uigilat, ita uelociter et festinanter duxit strigilem super equum, sicut illi duo leprosi super se ipsos ungues propter pruritus rabiem deducebant. Notabile uero est quod duo sunt illa principaliter que seruum solicitum faciunt: primum est quando a suo domino expectatur; secundum uero, quando post seruitium domini proprie utilitati intendit.
Causa autem propter quam fuit combustus est ista, que etiam tangitur in lictera. Dum quodam tempore iste Grifolus moraretur in Senis, dixit uni Senensi qui uocabatur Albarus, causa ioci: Ego scirem me leuare per aerem et uolare. Unde ille Albarus hec audiens, quia uanitate multa uigebat, rogauit eum ut sibi ostenderet illam artem. Quem postquam Griffolus multis diebus tenuisset in uerbis, ille ad episcopum senensem, cuius filius iste Albarus dicebatur, accessit; et dictum Griffolum de heresi infamauit ac etiam accusauit. Episcopus autem istum Griffolum posuit in manibus inquisitoris heretice prauitatis. Qui inquisitor ipsum, secundum allegata et probata contra eum, cremari mandauit.
Tertium exemplum est domini Nicholai de Bonsignoribus, qui tanta uanitate plenus fuit quod gariofolis anguillas et alia cibaria impleri faciebat, et hoc non ad sanitatem, sed ad uanitatem fieri mandabat. Cuius mores uanos multi postea in Tuscia sunt secuti. Hoc est, extrahe adhuc de societate uana Senensium Nicholaum de Bonsignoribus, qui diuitem morem gariofilorum primitus adinuenit; et istud tale semen in orto uanorum hominum pullulat atque crescit.
Iste Capocchius qui loquitur ad autorem fuit de Florentia, et fuit maximus alchimista in tantum quod omnia que uolebat facere breuiter faciebat.
In precedenti nanque cantu autor incepit de falsariis pertractare, et in fine ipsius cantus ponit quod quidam ex ipsis, nomine Capochius, multas uanitates sibi de Senensibus enarrauit. Nunc autem in isto cantu sic continuando procedit. Dicit enim quod, dum sibi Capochius loquebatur, quod due anime pallide atque nude ita per istam bulgiam egrotos detruncando rabiose currebant, sicut porcus quando de stabulo se excludit. Et una istarum ad Capochium perueniens, ipsum in nodo colli adeo dente perfodit quod ille terram uentre percussit. Et ad declarandum istarum furias animarum, inducit in principio cantus exemplum Furiarum que agitauerunt Athamantem, regem Thebarum, et Eucubam, reginam troyanam, sic inchoans istum cantum:
Illo tempore quo Iuno erat turbata propter Semelem contra sanguinem Thebanorum, sicut una uice et alia demonstrauit, Athamas in tantam insaniam deuenit quod uidendo uxorem suam utraque manu duobus filiis oneratam, furiose clamauit: Tendamus retia, ad hoc ut ego capiam leenam et leunculos ad transitum ad quod tendunt. Et hoc dicto, impios ungues extendit, arripiendo unum ex filiis qui uocabatur Learcus, quem rotando per aerem percussit ad saxum; et illa subaudi regina cum alio onere, idest filio, se submersit in mare. Et quando fortuna Troianorum altitudinem, idest Ylion, flamma comburente deuoluit ad yma, ita quod rex una cum regno defecit, Eucuba tristis, misera et captiua, postquam uidit Polixenam mortuam et sui Polidori in ripa maris dolorosa perpendit extra memoriam facta, latrauit ut canis, tantum nempe suam mentem dolore mutante. Sed nunquam Troyanorum furie uel Thebarum bestias stimulando nedum membra humana uise sunt in aliquem tantum crude, quantum ego uidi duas umbras pallidas atque nudas que mordendo currebant, illo modo quo porcus quando de stabulo se excludit. Una quarum uenit ad Capochium et ipsum in nodo colli dentibus sic momordit, quod morsum ad se trahendo illum cum uentre terram fricare coegit. Et Aretinus qui tremendo remansit dixit michi: Ille follettus est Iohannes Schicchi et uadit rabiosus alios sic aptando. Ad quem ego: Si alius non immittat in te modo simili suos dentes, queso ne tibi tedium uideatur michi dicere quis est ille antequam hinc a meis subaudi oculis elongetur. Et ille: Illa est anima antiqua Mirre scelerate, que patri suo contra amorem debitum amica deuenit. Ista nempe ad peccandum cum ipso ita uenit, falsificando se in alterius formam, sicut alius subaudi socius suus qui cum ipsa sic furiose decurrit, sustinuit, ut turme dominam lucraretur, falsificare in se Buosum Donati, testando et testamento pariter dando normam. Et postquam illi duo rabiosi ulterius processerunt, oculum quem ego super Aretinum tenueram reuolui ad uidendum alios male natos. Et dum sic respicerem, uidi inter eos unum factum ad modum leiuti, sicut si habuisset inguinem protinus detruncatum, in illa scilicet parte in qua homo forcutus existit. Grauis enim ydropisis, que humore male conuerso ita disparia membra facit quod uentri facies non respondet, faciebat illi tenere labia sic aperta sicut ethycus facit qui propter sitim unum labium uersus mentim et aliud uertit superius uersus nasum. O uos, inquit iste ad nos, qui in mundo doloroso sine aliqua pena estis, et, nescio ego quare, respicite et attendite ad miseriam magistri Adami, ego habui uiuus satis de eo quod uolui; et modo, heu miser, unam guttam aque habere non possum. Torrenticuli enim qui de uiridibus collibus Casentini in Arnum ad yma descendunt, sua canalia frigida et humida faciendo, semper stant ante me, et non frustra; quia ymago ipsorum satis plus me desiccat quam malum unde sum ita in facie macilentus. Rigida enim iustitia que me stimulat, trahit causam de loco in quo peccaui, ad mittendum mea suspiria plus in cursum. Ibi est Romena, ubi ego falsaui legam sigillatam Baptiste, propter quod meum corpus superius dimisi combustum. Sed si ego uiderem hic animam tristem Guidonis, seu Alexandri, seu eorum fratris, pro fonte Branda talem uisionem non darem. Intus enim in ista bulgia iam est una, si rabiose umbre que uadunt in circuitu dicunt uerum; sed quid michi ualet, ex quo membra habeo sic ligata? Si ego tantum agilis adhuc essem quod ego possem in centum annis una uncia peragrare, iam incepissem per istam semitam iter meum, scrutando ipsam inter istam gentem turpem, quamuis ista bulgia XI miliariis in suo circuitu longa sit. Ego sum per eos inter talem familiam ut uidetis; ipsi me induxerunt ad cudendum florenos qui habebant bene tria carata mondiglie, idest scorie.
Tunc ego aio ad eum: Qui sunt illi duo miseri qui fumant sicut manus balneata in hyeme, iacendo a tuis dexteris confinibus ita stricti? Et ille: Hic eos inueni quando huc ueni, et se postea non uoluerunt, et non credo quod se uoluant in sempiternum. Unus quorum est illa falsa que accusauit Ioseph; alius uero est falsus Synon grecus de Troya; pro febre acuta tantam putredinem sic exalant. Tunc unus illorum duorum, habens pro malo se ita obscure ab illo forsitan nominari, uentrem illius rigidum pugillo percussit. Uenter autem illius sonuit uelut si timpanum extitisset. Et magister Adamus, brachio non minus duro, Synonem percussit in uultu dicendo: Quamuis motus sit michi corporis propter membra que sunt grauia denegatus, habeo egro brachium ad tale ministerium sic solutum. Unde Synon respondit: Quando tu ibas ad ignem, tu non habebas illud taliter expeditum, sed sic et plus habebas quando cudebas. Et ydropicus: Tu dicis bene uerum de isto; sed tu non fuisti ita uerus testis quando de uero apud Troyam requisitus fuisti. Ad quem Synon: Si ego dixi falsum, tu falsificasti conium; et sum hic ego pro uno defectu et tu pro pluri quam aliquis alius demon. Recordare, periure, de equo, respondit ille qui uentrem habebat inflatum, et sit tibi hoc reum, quia totus mundus hoc nouit. Et tibi sit reum, dixit Grecus, unde lingua tibi crepat, ac etiam aqua marcida que de uentre tuis oculis facit sepem. Tunc monetarius inquit: Ita dilatatur os tuum pro tuo malo sicut solet, quia si ego sitio, sum tamen humore repletus. Tu habes arsuram subaudi febris et caput dolentem, et ad lambendum speculum Narcissi iam non multa rogamina expectares.
Ad auscultandum istos eram ego totus intentus quando magister meus dixit michi: Respice bene quod pro modico est quod tecum non irascor. Quando sensi ipsum michi loqui cum ira, uersus eum cum tali uerecundia me conuerti, quod per memoriam adhuc uoluitur ipsa michi. Et qualis est ille qui somniat suum dannum, qui somniando desiderat somniare, ita quod id quod est sicut non esset optat, talem me feci non ualendo loqui, quia desiderabam me excusare et me nichilominus excusabam, sed tamen hoc facere non credebam. Maiorem defectum minor uerecundia lauat, dixit magister, quam fuerit iste tuus. Ideoque ab omni tristitia exonera te metipsum. Et cogita quod ego sim tibi semper ad latus, si plus accidit quod infortunium te conducat in locum ubi gentes in simili causa sint. Quia talia uelle audire est yma uoluntas. Ideo ait in textu: {ché ciò uoler udir è bassa uollia}.
Romena est quoddam castrum in dictis partibus Casentini, in quo castro iste magister Adamus falsificauit florenos auri ad petitionem trium comitum de Romena, scilicet Guidonis, Alexandri, et Aghinulfi.
Fons Branda est quidam fons in ciuitate Senarum qui magnis aquis abundat intantum quod totam illam ciuitatem abundantissime refocillat. Uult itaque dicere hic magister Adamus, quod potius uellet uidere in illa pena secum istos comites, quam habere illum uberrimum fontem, licet ardeat magna siti.
Dicit hic magister Adamus quod iam unus illorum trium comitum ibi erat, secundum quod umbre que per illam bulgiam currunt, idest Iohannes Schicchi et Mirra, sibi ferebant. Sed quid sibi hoc ualebat, qui membra ligata habebat? Moraliter omnes damnati in inferno ligati dicuntur, et hoc quia nullum bonum opus possunt ibi penitus operari, licet expediti et liberi sint ad mala. Habent enim omnes potentias catenatas atque ligatas. Et primo potentiam operatiuam; quia, ut dictum est, nullum bonum possunt facere. Ideo dicitur Mathei XXIIM: Ligatis pedibus. Nam, secundum Augustinum, pedes anime sunt affectus. Tertio habent ligatam potentiam intellectiuam, quia Deum nec aliquod bonum possunt ibi cognoscere; et hoc quia sunt in terra obscuritatis et obliuionis. Ideo dicitur ibidem: Mittite eum in tenebras exteriores. Et ideo, iuxta consilium Ecclesiastici UIIIIM: Quodcunque potest manus tua instanter operare, quia nec opus, nec scientia, nec sapientia, erunt apud inferos quo tu properas.
Circa istam comparationem, que naturalis est, potest fieri una questio; quare scilicet potius in hieme quam in estate fumat manus balneata. Respondeo: In hieme enim pori corporis ratione exterioris frigoris constringuntur, idcirco calor interius adunatur. In lotione uero, quantumcumque aqua sit frigida, propter fricationem manuum pori aperiuntur, ex qua apertura calor egrediens aquam calefacit intantum quod manus fumare facit. In estate autem propter exteriorem calorem pori stant aperti; et ideo cum homo balneat sibi manus, ipsa manus fumare non potest, quia calor interior non est unitus, sed extra uaporabiliter est egressus. Et ista est causa quare potius in estate quam in hieme homo infrigidatur, quia in estate pori sunt aperti. Istud idem uidemus in elemento terre. Terra enim in estate est tota aperta; ideo pullulat. In hieme uero constringitur propter frigus; unde calor interius in terre uisceribus adunatur. Et idcirco nichil pullulat, terram exteriore frigore constringente, sed per puteos fumum emittit: quod in estate non accidit, ut uidemus.
Ideo continuando, sic incipit istum cantum: Una et eadem lingua primitus me momordit, ita quod ex utraque parte michi faciem colorauit, sed statim michi obtulit medicinam. Taliter nempe audio quod lancea Achillis suique patris solita erat esse primo tristis postea boni signi. Inducta ista comparatione, dicit autor quod a decima bulgia, que est in fine octaui circuli, recederunt et uersus nonum et ultimum circulum processerunt, dicens: Nos dedimus dorsum misero ualloni, et super ripam que ipsum circumdat, recta uia, sine aliquo sermone, arripuimus iter nostrum. Ibi enim erat minus quam nox et minus quam dies, ita quod oculus meus ibi modicum penetrabat. Sed ego sensi unius cornu tam altum sonum, quod fecisset omnem tonitruum certe raucum. Ad cuius sonitum uersus unum locum pedes et oculos mox direxi. Post dolorosum nempe conflictum, quando Carolus Magnus perdidit sanctam gestam, non sonuit terribiliter sic Orlandus. Modicum uero portaui faciem uersus illac, quod michi fuit uisum multum altas turres uidere, propter quod dixi Uirgilio: Magister, que terra est ista? Et ille michi: Quia per tenebras nimis a longe tu transcurris, ideo euenit quod postea tua ymaginatio errare te facit. Tu uidebis bene, si illuc coniunges te ipsum, quantum sensus decipitur de longinquo. Et ideo aliquantulum punge te ipsum. Postea care me cepit per manum et ait: Prius quam nos simus ibi plus prope, ad hoc ut factum istud tibi minus extraneum uideatur, scias quod non sunt turres, immo gigantes, et sunt in puteo in circuitu ripe ab umbilico deorsum. Et sicut quando nebula diradatur, et uisus oculi paulatim recipit figuram illius rei quam uapor, qui stipat aerem, celat, ita quod ego penetrando auram grossam et obscuram magis et magis uersus spondam putei propinquando, fugiit a me error et creuit michi timor. Quia sicut Monsreggione per circuitum suorum murorum turribus coronatur, ita prodam que puteum circumcingit turritabant cum media persona horribiles gigantes, quibus de celo adhuc quando tonat Iupiter comminatur. Et ego alicuius faciem, spatulas, pectus, uentrisque magnam partem et per tybias inferius amba brachia iam uidebam. Natura certe, quando dimisit artem talium animalium, satis bene fecit, ad hoc ut tolleret tales executores Marti. Et si ipsam elefantorum et balenarum non penitet, qui subtiliter respicit plus iustam ipsam retinet et discretam. Quia ubi uel quando argumentum siue subtilitas mentis cum mala uoluntate coniungitur atque posse, nullam reparationem potest facere ibi gens. Facies enim sua uidebatur michi ita longa et grossa sicut est pinea Sancti Petri de Roma, et ad suam proportionem alia membra erant; ita quod ripa, que erat perizoma a medietate inferius, ostendebat bene tantum superius, quod tres frisones se male iactassent pertingere ad locum subaudi perizomatis usque ad caput. Quia ego uidebam bene triginta magnos palmos ab illo loco inferius ubi homo fibulat clamidem seu uestem.
Iste itaque tam magnus et ferus, ut uidit autorem, cepit ignota lingua clamare: {Raphèl maì amèc zumbrì almi}. Ad quem Uirgilius: O anima stulta, tene te cum cornu, et cum illo rabiem tuam satia, quando ira seu alia passio te tormentat. Scrutare etiam tibi collum, et inuenies ibi funem qui tenet illum ligatum, o anima confusa, et respice illum qui tuum magnum litiat tibi pectus. Postea dixit ad Dantem: Iste se ipsum accusat. Iste nempe est Nembroth, propter cuius malum cogitatum solummodo uno linguagio homines non utuntur. Dimitte illum et non loquamur in uanum, quia ita est sibi quodlibet linguagium sicut suum alteri, quod nulli est notum. Post hec, ait autor, nos uoluimus a sinistris et ad tractum unius baliste inuenimus alium satis plus ferum atque maiorem; ad cingendum ipsum nescio dicere quis esset ille magister, sed ipse tenebat succintum anterius leuum et posterius brachium dextrum cum una catena que ipsum tenebat uinctum a collo inferius, ita quod a discoperto superius se reuoluebat usque ad girum quintum. Iste superbus uoluit esse expertus sue potentie contra summum Iouem, dixit michi dux, propter quod taliter muneratur. Fialtes est suum nomen, qui operatus est maximas probitates quando gigantes timorem diis superis ingesserunt. Ideo manus quas tunc mouit nunquam de cetero sibi licere mouebit. Et ego ad eum: Si esse potest, ego uellem quod de immenso Briareo experientiam haberent oculi mei. Unde ille respondit: Tu uidebis Antheum hic prope qui loquitur et est solutus, et qui nos in fundo omnis mali deponet. Ille enim, quem tu uis uidere, est multum plus illac, et est ligatus et factus sicut iste, excepto quod plus ferox apparet in uultu. Non fuit unquam terremotus horribilis tantum, qui excuteret unam turrim ita fortiter, sicut Fialtes ad se excutiendum fuit solicitus et attentus. Tunc timui ego plus quam timuerim unquam mortem, et non erat opus plus quam dubitatio, si non uidissem catenas quibus est tam fortiter colligatus. Post hec processimus magis ultra et uenimus ad Antheum, qui bene quinque allis exibat, excepto capite, de cauerna. Ad quem Uirgilius: O tu qui in fortunata ualle que fecit heredem glorie Scipionem, quando Anibal cum suis spatulas illi uoluit, reportasti iam mille leones pro preda, quia si tu interfuisses alteri guerre tuorum fratrum, adhuc creditur quod uicissent filii terre; non te tedeat mittere nos deorsum, ubi Cocitum frigiditas coadunat et stringit. Non facias nos ire ad Titium nec ad Tyfum. Iste potest dare de eo quod hic optatur; ideo te inclina. Adhuc potest in mundo reddere tibi famam, quia uiuit, longamque famam adhuc expectat, si ante tempus a gratia non uocatur. Ad ista itaque uerba ille manus cum festinantia mox extendit, a quibus Hercules iam sentiit penosos amplexus, cepitque cum ipsis ducem meum. Uirgilius uero, quando se capi perpendit, dixit michi: Ueni huc, ita quod te capiam. Post hec ita fecit quod ipse et ego eramus protinus unus fascius. Et qualis uidetur Carisenda cum ex parte qua pendet respicitur, quando una nubes uadit super ipsam, ita quod ipsa pendeat in contrarium, talis michi uidebatur Antheus cum ipsum inclinari respiciebam. Et fuit talis hora quod ego uoluissem per aliam stratam ire. Sed leuiter in fundo qui deuorat Luciferum cum Iuda nos deposuit, nec sic inclinatus ibi fecit moram, sed sicut malum eleuatur in naui, ita se inde celeriter eleuauit. Unde dicitur in textu: {et com'arbor in naue si leuò}.
Dicit hic autor quod una et eadem lingua subaudi Uirgilii ipsum autorem pupugit atque unxit; quia ipsum de suo defectu primitus reprehendit, postea uero, uidens ipsum correctum, ipsum dulciter confortauit: Et adducit hic similitudinem lancee Achillis, que istas duas naturas diuersas habebat: Nam lancea Achillis suique patris in principio pugne mala omina ostendebat, in processu uero uictoriam obtinebat. Sed ista uerba premissa, moraliter exponendo, denotant et ostendunt quod lingua hominis sapientis scit uulnerare pariter et mederi; uulnerare dico hominem quando peccat, et uulnerando mederi, hoc est moderata et ordinata uti correctione. Dicit enim Seneca quod leuiter castigatus reuerentiam exhibet castiganti; nimia uero asperitas castigationem nec recipit nec salutem.
Fabulose dicitur quod Peleus, rex Thesalie, qui fuit pater Achillis, habebat quandam lanceam cum qua quicunque fuisset in prelio uulneratus, sanari non poterat nisi iterato in illud uulnus ista lancea mitteretur. Sed rei ueritas ista fuit, quod Peleus et filius eius Achilles in principio belli male pugnabant, sed in progressu eis melius succedebat. Erant enim in principio infortunati, sed in processu optime fortunati. Nec deuiat hoc a uero, quia multi sunt qui, secundum sententiam sapientum, a celestibus influentiis fortunati et infortunati existunt. Exemplum de Anibale qui multotiens uicit, sed ultimo uictus fuit. Et quidam sunt qui semper uictores existunt, ut patet in Iulio Cesare, qui semper uictorias reportabat. Quidam uero sunt qui nunquam pugnant quin eis male succedat, ut patuit nostris temporibus de principe Tarentino. Unde Sanctus Thomas de Aquino in libro Contra Gentiles de hac materia ait: *Uidemus quod inanimata corpora quasdam uires et efficacias a corporibus celestibus consequuntur, sicut magnes attrahit ferrum, et lapides quidem et herbe occultas uirtutes habent, que similiter a celestibus corporibus consequuntur. Unde nichil prohibet quod etiam aliquis homo habeat ex impressione corporis celestis aliquam efficaciam in aliquibus corporalibus faciendis, quam alius non habet: puta medicus in sanando, agricola in plantando et miles in pugnando*. Comparatio uero ad quid inducatur clare apparet in textu.
Uolens autor de superba gigantum arrogantia pertractare, incipit ab illo superbo gigante per cuius superbiam una lingua in LXXII linguas fuit adeo diuisa. Et ad narrandum de ipso poetice sic procedit: Ego sensi a longe in illa obscuritate abyssi pulsari tam alte unum cornu, quod omne tonitruum istius comparatione iudicaretur protinus esse raucum; et tam alte sonuit qui sonabat, quod non sic terribiliter Orlandus sonuit quando Karolus Magnus perdidit sanctam gestam.
Orlandus fuit quidam strenuissimus miles Christi, qui tempore Karoli Magni contra Sarracenos strenue multa fecit. Erat autem solitus semper in bello unum cornu gestare ad collum. Cum itaque tota gens Karoli que dicitur sancta gesta a Sarracenis undique esset pressa, Orlandus multum in illo prelio laborauit. Et tantum sonuit cum suo cornu ut Karolus subueniret, quod labore et siti defecit. Uult itaque dicere autor quod iste Orlandus non sic terribiliter sonuit, sicut sonuit Nembroth quando uiuum hominem uidit descendere per infernum.
Ista comparatio est naturalis et est talis: quando enim aliqua nebula grossa et spissa aerem obnubilat uel constipat, potentia uisiua impeditur, quia talem aerem spissum et grossum penetrare non potest. Sed quando talis nebula incipit dissipari et diradari, tunc oculus paulatim uidere incipit id quod prius sibi nebula abscondebat. Isto itaque modo, dum autor iret per tenebras infernales, uisum fuit sibi uidere a longe magnas turres. Sed postquam cepit paulatim appropinquare ad oram putei, uisiua potentia illam auram grossam et obscuram potuit melius penetrare. Et ideo dicit quod fugit error ab eo et creuit sibi timor, quia illas quas prius credidit esse turres, uidit esse gigantes.
Tunc ego errore uacuatus et timore repletus, cepi illos gigantes qui michi turres primitus uidebantur subtilius intueri.
Sed quia hic de elephantis et balenis fit mentio ab autore, ideo de ipsorum animalium naturis aliqua uideamus.
Elephas, elephantis, uel elephantus, elephanti, est animal tante magnitudinis apud Indos quod montis similitudinem representat. Unde quidam:
*Corpore tam grandes apud Indos sunt elephantes;
Si bene firmares, montibus esse pares.*
Est autem animal bellicis rebus ualde aptum. In eis enim Indi medi et perse ligneis turribus collocatis, tanquam de muro iaculis dimicant et sagittis. Intellectu et memoria pre ceteris animalibus uigent; gregatim incedunt, auersi coeunt, in aquis uel insulis pariunt. Biennio fetus portant, nec amplius quam semel gignunt, nec plures quam unum pariunt. Uiuunt autem trecentis annis, ut dicit Ysidorus. Plinius autem dicit quod elephantes in noua luna conueniunt congregati et in flumine se abluunt, et sic loti nouo syderi se inclinant. Iuuenes uero suos, quos diligenti cura custodiunt, instruunt ad simile faciendum. Item, quando egrotant, quasdam herbas sibi salubres querunt; sed antequam ipsis utantur, supino capite eas ad celum leuant, et quadam religione a numinibus sibi adiutorum postulant et requirunt. Item sunt animalia ita docilia, quod regem cognoscere et quasi adorare docentur. Item dicit Plinius quod elephas, si uiderit hominem in deserto errare, primo ne ipsum terreat aliquantulum de uia se subtrahit, et postea ipsum precedens uiam ei ostendit. Et si draco homini nocere uoluerit, pugnat pro homine, defendendo et pro liberando ipsum uiriliter se opponit. Est enim elephas animal naturaliter benignum, et hoc quia caret felle, ut dicit Aristoteles. Accidentaliter tamen efficitur seuum, quando scilicet nimis prouocatur ad iram; uel quando nimis inebriatur uino, prouocatur ad bellum. Dicit autem Solinus quod elephantes seruant syderum disciplinam, et luna crescente petunt flumina, et sparsi aqua solis ortum salutant, motibus quibus possunt. Duos dentes magnos habet elephas, quos quando a uenatoribus insequitur, frangit ut ebore ipsis dato ab eorum infestationibus liberetur, hanc enim periculi sibi sentiunt esse causam. Pro feminis nunquam pugnant, nulla enim noscunt adulteria. Quando uero casu aliquo dimicant, fessos et uulneratos in medio sui recipiunt, et ipsos plus quam se protegunt et defendunt. Quando capiuntur haustu ordei, mansuescunt. Capiuntur autem isto modo; fit enim fouea subterranea in quam elephans incidit ignoranter; ad quam ueniens unus ex uenatoribus, ipsum elephantem percutit atque pungit; alter autem uenatorum ueniens, primum percutit uenatorem et admonet eum ne percutiat elephantem, et dat ei comedere ordeum. Quod cum ter uel quater fecerit, diligit se liberantem et ei deinceps obediens mansuescit.
Balena uero est quidam piscis qui est ita magnus, quod montibus et insulis uidetur equalis, qualis fuit cetus qui excepit Ionam, cuius aluus tante fuit magnitudinis ut instar inferni obtineret, dicente propheta: De uentre inferni exaudiuit me. Et est cetus idem quod balena. Declinatur autem in singulari hic cetus, ceti, in plurali uero hec cete, iuxta illud Genesis: Creauit autem Deus cete grandia. Dicitur autem cetus uel cete a corporis immanitate, quia magni corporis est. Balena uero dicitur ab emittendo et fundendo aquas. Plus enim omnibus aliis marinis beluis altius iacit aquas. Dicitur autem in libro Iorath quod quando balena multum esurit, uaporem odoriferum ad modum ambre ex ore suo emittit, in quo pisces delectantur, et propter ipsius uaporis redolentiam orificium eius intrant, et sic ab ipso capiuntur et deuorantur. In hoc pisce, ut ibidem dicitur, terrestris materia dominatur plus quam aque, et ideo multe est corpulentie et pinguedinis. Unde in senectute, pre magnitudine corporis, in eius dorso coadunatur puluis et condempsatur in tantum quod erbe et fructices ibi crescunt, ita ut balena similis insule uideatur; ad quam si nauigantes incaute appropinquauerint, sine periculo uix euadunt; nam aquam in tanta quantitate ex ore eicit super nauem, quod ipsam aliquando horruit et submergit. Tante etiam est pinguedinis, quod cum piscatorum percutit uenabulis siue telis, uulnus non sentit nisi prius pinguedo sua totaliter perforetur. Sed quando caro interior leditur, tunc facillime capitur, quia amaritudinem aque salse non sufferens, litus petit; tante autem est quantitatis, quod quando capitur, tota patria ex sua captura repletur. Catulos suos balena miro amore diligit, et eos in pelago longo tempore circumducit, quod si eos ab arenarum cumulis impediri contigerit, multitudinem aque in ore collectam super ipsos fundit, et sic eos a periculis liberans, ad profundum pelagi reuocat et reducit. Contra omnes occursus nociuos pro filiorum defensione se opponit, et semper inter se et mare ipsos in parte tutiori reponit. Et quando inualescit tempestas, fetus suos adhuc iuuenes et teneros in uentrem suum contrahit; quos, tranquillitate facta, uiuos euomit iterum et emittit. Dicit etiam Iorath quod contra balenam pugnat quidam piscis serpentinus et uenenosus sicut corcodrillus. Pisces autem fugiunt ad caudam ceti, qui si deuictus fuerit, pisces predicti moriuntur. Quod si non poterit ille piscis pestifer deuincere cetum, fumosum et fetidissimum odorem ex ore eicit in aquam. Cetus uero fumo odorifero de ore suo emisso, fetidum odorem illius repellit, et sic se et suos protegit et defendit.
Et ecce, dum sic respicio, uidi illum qui ore tanquam cum cornu sonuerat, quod caput habebat tante magnitudinis quante est pinea enea Sancti Petri de Urbe, et ad proportionem capitis cetera membra erant.
Hic intendit ostendere figuraliter autor magnitudinem forme gigantum, dicens quod caput istius gigantis erat longum et grossum sicut pinea sancti Petri de Roma, et ad proportionem capitis cetera membra erant. Rome enim ante basilicam beati Petri est quedam pinea enea, magne magnitudinis, quam quicunque uidet uel uidit, ymaginari potest formam quam habuerunt gigantes, et adhuc, ad maiorem demonstrationem et declarationem, subiungit autor dicens quod tres Frisones, unus super alium positi, a loco serrabularum unius ex istis gigantibus non pertigissent ad caput. Adhuc aliam nobis mensuram designat dicens quod, a gula usque ad femur, perpendit istum gigantem triginta fuisse palmorum. Et ne alicui hoc incredibile uideatur, quod scilicet gigantes tante altitudinis fuerint, legant in primo libro Regum, ubi ponitur quod Golias, qui fuit de semine giganteo, fuit altitudinis sex cubitorum et palmo, et intellige cubitum geometricum. Legant etiam in legenda beati Christofori et inuenient ipsum stature XII cubitorum. Frisones autem sunt quidam homines de Frisia. Frisia, uero, prouinciola est in finibus inferioribus Germanie, super litus occeani constituta, cuius incole Frisones a Germanicis nuncupantur. In habitu autem et moribus plurimum differunt a Germanis, nam uiri fere omnes in coma circulariter sunt attonsi, qui quanto sunt nobiliores tanto altius circumtondiri gloriosius arbitrantur. Est autem gens uiribus fortis, magni corporis, seueri animi et ferocis, corpore agilis, lanceis utens ferreis pro sagittis. Est insuper gens ualde libera extra gentem suam alterius dominio uix subiecta. Nam morti se exponunt gratia libertatis, et potius mortem diligunt quam iugo opprimi seruitutis. Ideo militares dignitates renuunt et aliquos inter se in sublime erigi sub militie titulo non permittunt. Subsunt tamen iudicibus quos annuatim de se ipsis eligunt, qui rem publicam inter ipsos ordinant et disponunt. Castitatem multum zelant; impudicitiam seuerius punientes; filios suos et filias usque ad completum fere adolescentie terminum castos castasque conseruant. Ex quo contingit quod tunc temporis data nuptui ipsorum soboles prolem completam generant et robustam.
Alla est quedam mensura apud Gallicos mensurandi pannos, que continet duas ulnas, siue duo brachia.
Uerba sunt Uirgilii ad Antheum; in quibus uerbis ipsum taliter deprecatur: O tu qui in fortunata ualle, idest in planitie Libie, que fecit Scipionem heredem glorie, quando Anibal fugit ab ipso prostratus et debellatus, iam duxisti mille leones pro preda, etc. Ystoriam istam de Scipione et Anibale plene tractat Titus Liuius in decada De Secundo Bello Punico, sed quia longissima materia est, ideo ipsam abbreuiabimus iuxta posse. Anibal enim, propter odium Romanorum, sedecim annis Ytaliam bello pressit. Et in isto annorum spatio uires romanas adeo debellauit, et specialiter apud Cannas, quod Roma fuit in articulo quasi mortis. Sed magna probitate et industri prudentia Scipionis, qui suam patriam in cineres redigi non est passus, Roma non solum manus ipsius hostis euasit, sed insuper de ipso hoste et sua ciuitate Cartagine uictoriosissime triumphauit. Nam dictus Scipio quartum et uigesimum annum agens contra Cartaginensium potentiam se potenter opposuit, exercitum ytalicum congregauit, in Affricam transmeauit et prope Cartaginem romana castra locauit. Cartaginenses uero, quando romanas aquilas ex eorum menibus conspexerunt, pro Anibale mittunt, ut cum exercitu quem habebat in Ytalia ad patriam remearet; qui, cum ad affricana litora e nauibus descendisset, ad colloquium cum Scipione conuenit, uolens sine periculo gladii pacem componere cum Romanis. At Scipio, uir prudentissimus, considerans et attendens quanta mala in Ytalia Anibal fuerat operatus, et quod fides aliqua ab ipsis affricanis non fuerat obseruata, eius uerba exaudire contempsit. Sed ait: Crastina die scietur in mundo que ciuitatum istarum duarum, Cartaginis siue Rome, debet uniuersis gentibus iura dare. Dehinc alio die ante menia Cartaginensium est pugnatum; in qua pugna Cartaginenses ipsi totaliter defecerunt. Anibal uero cum paucis equitibus inter tumultum elapsus fugit. Cesa sunt eo die de Cartaginensibus supra uiginti milia; par fere numerus captus est. Ex qua uictoria Romani facti sunt, duce Scipione, domini orbis terre; Scipio uero ad laudem et gloriam suam dictus est ex illa uictoria affricana Affricanus. Ideo in textu hic ponitur heres glorie esse factus; nam secundum Tullium, gloria est frequens fama cum laude. Et iste Scipio, qui dicitur superior Affricanus, super omnes Romanos fama et gloria frequentatur. Fuit et alius Scipio nepos suus, qui dictus est etiam posterior Affricanus, quia Cartaginem ipsam caput affricani imperii omnino deleuit. Nam primus ipsam domuit, sed posterior ipsam deleuit.
Uerba sunt Uirgilii ad Antheum in quibus uerbis, ut suam beneuolentiam captet, in duobus ipsum commendat. Et primo in pugna leonum, quia leones in uita sua, sicut dictum est superius, uenabatur. Secundo, quod si interfuisset in pugna Flegre cum suis fratribus, idest gygantibus, contra Iouem, quod ipsi filii terre Iouem protinus deuicissent. Dicuntur autem gigantes filii esse terre quia, secundum fabulas, geniti sunt a terra contra deos irata. Secundum uero ueritatem, filii sunt terre quia omnis carnalis potentia de terra oritur et de terra uires summit, ut in ystoria ipsius Anthei superius est expressum: ideo gigantes, idest a terra geniti, appellantur. Nam geos grece terra latine. Sed circa istam partem oritur questio, utrum scilicet sit uerum quod gigantes fuerint; quia multi credunt quod quicquid dicitur de gigantibus sit protinus fabulosum. Et dicendum quod sine aliquo ambiguo gigantes multis et diuersis temporibus fuerunt in mundo. Et primo inuenimus in Sacra Scriptura quod gigantes fuerunt ante diluuium. Dicit enim Moyses in libro Genesis, ubi tractat de diluuio et causis ipsius, quod cum cepissent homines multiplicari super terram, uiderunt filii dei, idest filii Seth, filias hominum, de stirpe Cayn, et uicti concupiscentia acceperunt eas uxores, et nati sunt inde gigantes. Iosephus autem dicit quod multi angeli, cum mulieribus coeuntes, iniuriosos filios genuerunt; qui propter confidentiam sue fortitudinis, gigantes a Grecis dicti sunt. Methodius etiam, tractans de causa diluuii, dicit quod filii Seth concupierunt filias Cayn, ex quibus nati sunt gigantes. Magister uero in ystoria scolastica dicit: Potuit etiam esse ut incubi demones genuerunt gigantes a magnitudine corporum denominatos; sic dictos a geos quod est terra, sed et immanitati corporum respondebat immanitas animorum. Incubi uero sunt demones qui de nocte solent opprimere mulieres. Succubi autem sunt demones qui in specie mulierum se in somnio subiciunt uiris. Post diluuium uero nati sunt alii gigantes in Ebron. Et post fuerunt in Thannis, ciuitate Egypti, a qua ciuitate et titanes dicti sunt. De quorum stirpe fuit Enachim, cuius filii habitauerunt in Ebron, de quibus ortus est Golias, quem Dauid occidit dum esset puer in funda et lapide, ut habetur in primo libro Regum. Legimus etiam, in libro Numerorum, quod Moyses ex precepto Dei misit de deserto Pharan XII exploratores in terram promissionis; qui ascendentes explorauerunt terram, et uenientes in Ebron, uiderunt tres uiros de genere Enach, uel Enachim, idest de genere giganteo, quales etiam uiderant in Thannis, ciuitate Egypti.
Fuit autem Ebron, ut dicit Magister ystoriarum, UII annis edificata ante urbem Thannis. Unde et ab Ebron semen giganteum in Egiptum creditur descendisse. Reuersi autem exploratores ad Moysen, dixerunt ad populum: Terra quam lustrauimus habet cultores fortissimos, urbes grandes et muratas. Stirpem quoque Enach uidimus ibi, quibus nos comparati quasi locuste uidebamur. In ystoriis etiam Grecorum legitur quod, tempore Iouis, regis Cretensis, multi gigantes contra ipsum Iouem, ut dictum est, apud Flegram conuenerunt. Tempore etiam gratie, idest postquam Christus uenit in mundum, in sacris libris reperimus sanctum Christoforum gygantem fuisse; ubi nota, Lucane, quod nullum gigantem sanctum inuenimus nisi istum. Et ad hoc accipe unum uersum, quem ad pedes unius picture ipsius sancti Christofori uidi Rome:
*Solus de sanctis formam tenet iste gigantis.*
Et sic patet quod multis et diuersis temporibus fuerunt uere gigantes. Sed quia malitia hominum nimium creuit in terris, ad hoc ut ipsa malitia, si cum fortitudine gigantea coniuncta fuisset, mundo ultra modum nequiter nocuisset, ideo diuina pietas prouidens ipsi mundo tale semen de terra protinus extirpauit. Ideo bene autor in superioribus ait:
{Natura certo, quando lasciò l'arte
di sì fatti animali, assai fé bene
per torre tali executori a Marte.
Et s'ella d'elefanti et di balene
non si pente, chi guarda sottilmente,
più giusta et più discreta la ne tene;
ché doue l'argomento de la mente
si giunge al mal uolere et a la possa,
nessun riparo ui po' far la gente.}
{questi puo dar di quel che qui si brama.} Moraliter omnes superbi nominari appetunt et laudari. Ideo Uirgilius ait ad Antheum, ut ipsius patrocinium ualeat impetrare: Iste, qui uiuus est, te poterit superius collaudare, et de te noua portare, quod scilicet inter omnes alios gigantes catenis ligatos tu solus solutus existis. Sed si queris quare solus Antheus est solutus et non ligatus ut alii, duplex potest ratio assignari. Prima est licteralis; secunda uero allegorica uel moralis. Licteralis ratio ista est, ut scilicet sit qui possit proditorum animas deponere in profundum. Alia ratio est quia Antheus in pugna Flegre non affuit: et ideo brachia que contra deos non mouit, ligata non habet.
Deueniens Dantes ad nonum et ultimum circulum infernalem, qui est positus in profundo, uolensque nobis situm et modum dicti circuli designare, facit in principio istius cantus trigesimi secundi quoddam prohemium in hunc modum: si ego haberem rimas asperas, duras, et fractas, sicut tristi foramini, idest puteo, conueniret, super quem puteum uel foramen circuli alii omnes premunt, ego exprimerem de meo conceptu plenius suum sucum. Sed quia non habeo illas rimas, non absque timore ad narrandum ea que debeo me conduco. Quia non est hoc opus quod fieri debeat sine multa prouidentia et cautela, describere scilicet uel designare fundum toti uniuerso, nec etiam est hoc opus summendum uel narrandum a lingua que matrem nominet seu patrem. Sed ille domine adiuuent meum uersum que adiuuerunt Amphionem ad claudendum Thebas, ita quod a facto mea narratio non sit diuersa. O super omnes male creata plebs, que stas in loco de quo loqui est durum, melius fuisset uobis quod hic fuissetis pecudes siue capre. Facto uero prohemio, ad narrandum accedit dicens: Quomodo siue quando nos fuimus inferius in puteo obscuro sub pedibus, scilicet gyganteis, plus satis in ymo, et ego respiciebam adhuc ad altum murum subaudi putei michi audiui dici: Respice quomodo transis; uade sic quod tu non calces cum plantis capita fratrum miserorum atque lassorum. Ad quas uoces ego me reuolui, et uidi ante me et subtus pedes meos unum lacum qui, propter gelu, habebat uitri similitudinem et non aque. Et inducit hic autor quandam comparationem, ut congelationem illius lacus melius intelligere ualeamus, dicens: Nunquam fecit suo cursui tam grossum uelum in hieme Danubium in Austria, nec Thanais sub frigido celo, sicut erat ibi. Quia si Tambernich seu Petrapana super illum congelatum lacum cecidisset, solummodo in ora eius alicuius crepitationis sonitum non fecisset. Et sicut ad cloassandum stat rana, cum ore extra aquam, quando femina rusticana somniat spicas colligere in estate, ita uidi ibi umbras dolentes confictas in illa glacie usque ad partem uerendam, mittendo dentes in notam ciconie, siue cantum. Quelibet autem ipsarum umbrarum tenebat inferius faciem reuolutam, ab ore quarum frigus et ab oculis cor triste subaudi uidetur et inter ipsas testimonium procuratur.
Postquam uero autor generalem conditionem istarum animarum narrauit, ad singularia et specialia sic procedit dicens: Quando in circuitu aliquantulum ego uidi, reuolui me ad pedes et uidi duos ita strictos quod habebant pilos capitis simul mixtos. Ad quos ego inquiens: Dicatis michi, o uos qui sic pectora constringitis, qui uos estis. Tunc illi ad autorem capita erexerunt, quorum oculi, qui primo interius molles erant, usque ad ora lacrimas profuderunt. Sed propter gelu ita lacrime in oculis congelarunt quod glacies oculos eis clausit. Modum autem quo istorum oculi clausi sunt, comparando declarat, dicens quod nunquam due ligna, siue due tabule, ita una linea sunt unite sicut illorum palpebre cum illa glacie clause sunt. Tunc illi habentes oculos ita clausos, quia autorem respicere nequiuerunt, iracundia uicti, more duorum hyrcorum se ad inuicem cum frontibus percusserunt. Et unus, qui propter frigus perdiderat ambas aures, non eleuando faciem, sed potius ipsam tenendo depressam, ait ad Dantem: Quare tantum specularis in nos? Si uis scire qui sunt isti duo, scias quod uallis unde fluuius Bisentii ad yma descendit patris eorum Alberti et ipsorum fuit. De uno enim corpore exiuerunt, totamque Caynam poteris perscrutari, et non inuenies umbram que magis sit digna in glacie ista figi. Certe non illa cui fuit fractum pectus et umbra cum uno ictu per manum regis Arthu; non Focacia; non iste qui me suo capite ita premit quod ultra uidere non possum; et fuit nomatus Sassolus Mascheroni: si tuscus es, bene scis admodo quis fuit subaudi in uita. Et ad hoc ut me non plus teneas in sermone, scias quod ego fui Camiscione de Pazzis, et expecto Karlinum qui me subaudi cum tempus uenerit excusabit. Post hec, dicit autor, uidi mille uisus propter frigora factos nigros, unde irruit in me rigor, et irruet semper cum recordatus, subaudi, fuero de gelidis illis aquis. Et hic finit prima pars Cociti.
Interim uero quod Dantes ibat uersus medium ad quod omnis grauedo undique adunatur, et ipse propter frigus eternum tremabat; si uoluntas, inquit supple diuina fuit, seu predestinatio, uel fortuna, nescio; sed transeundo inter capita proditorum fortiter pede impegi in faciem unius. Ille autem plorando clamauit, dicens: Quare me calcas? Si tu non uenis ad crescendum uindictam Montis Aperti, quare me molestas? Et tunc ego dixi magistro: Magister mi, hic modicum me expecta, ita quod ego de uno dubio exeam nunc per istum; postea facies quantumcunque uolueris michi festinantiam in eundo. Tunc dux stetit, et ego dixi illi qui adhuc duris imprecationibus blasphemabat: Quis es tu, qui taliter alii imprecaris? Et ille: Sed tu quis es, qui uadis per Anthenoram percutiendo facies alienas, ita quod si uiuus esses, nimium adhuc esset? Uiuus sum ego, et carum tibi esse potest, fuit mea responsio, si famam queris ut nomen tuum ponam inter alias notas. Et ille michi: Totum, inquit, contrarium concupisco. Idcirco recede hinc et noli me amplius molestare, quia male scis per istam gelidam foueam adulari. Tunc per capillos capitis cepi eum et dixi: Necesse erit omnino ut aut te nomines, aut capillus hic non remaneat tibi ullus. Unde ille michi: Quantumcunque tu mea coma me priues, non dicam tibi quis ego sim, nec etiam demonstrabo, si super caput meum millesies tu tomabis. Ego autem iam habebam suos capillos in manibus aduolutos, et iam sibi extraxeram plus quam unum crinem, ipso latrante, cum oculis inferius reuolutis, quando unus alius exclamauit: Quid habes tu, inquit, Bocca? Non sufficit tibi cum mandibulis personare, nisi tu latres? Qualis autem te diabolus tangit modo? Tunc ego: Admodo nolo quod tu loquaris, nequam proditor, quia, malis gratibus tuis de te uera noua portabo. Et ille: Uade hinc, et quicquid uis ad libitum tuum narra; sed noli tacere, si tibi liceat hinc exire, de illo qui ita nunc habuit linguam promptam. Ipse enim plangit hic argentum Francorum. Poteris ergo dicere: Ego uidi illum de Duera, in illo certe loco ubi stant madidi peccatores. Et si interrogatus fueris Nunquit alius erat ibi? Tu habes iuxta te illum de Beccheria, cuius caput Florentia amputauit. Iohannes de Soldaneriis credo quod sit magis ultra cum Ganellone et etiam Tribaldellus, qui aperuit Fauentiam tempore quo alii dormiebant. Hiis autem sic per ordinem contemplatis, dicit autor quod dum inde recessissent, quod uidit duos in quodam foramine congelatos, et ita stricte sibi inuicem adherentes, quod caput unius erat galerium socio cum quo erat. Et, quemadmodum panis causa famis famelice manducatur, ita dentes super illum posuit, in illa scilicet parte in qua cerebrum cum nuca coniungitur. Et inducit hic autor, comparatiue loquendo, ystoriam Tydei et Menalippi, dicens: Non enim aliter Tydeus Menalippi per indignationem tympora corrosit, quam ille corrodebat caput illius et collum. Ad quem ego: O tu qui ostendis per tam bestiale signum odium super illum quem tu rodis, dic michi quare, per talem conuentionem; quod si tu rationabiliter erga illum te habes, sciendo ego qui uos estis et suam offensam, ego uicem in mundo superius tibi reddam, si illa cum qua loquor non siccetur. Unde ait in textu:
{se quella con ch'i' parlo non si secca.}
Tunc Dantes oculos ad yma deiecit, et uidit sub pedibus suis unum lacum adeo congelatum, quod potius uitreus quam aqueus uidebatur.
Postquam uero in superiori de Cayna tractatum est, ad secundam partem Cociti, que dicitur Anthenora, dirigit autor gressum. In ista parte autor tractat de secunda parte Cociti, que dicitur Anthenora, in qua ponit proditores sue patrie seu partis; et denominatur ab illo proditore troyano qui, secundum ystorias, suam Grecis prodidit ciuitatem. Hic enim fuit Anthenor, qui operante dolosa et uersipelli astutia Dyomedis et Ulixis et multo auro recepto a Grecis, Palladium, quod erat presidium Troyanorum, extra Troyam transduxit ad Grecos. Quo presidio ciuitas spoliata, ipso proditore agente, in manus deuenit obsidentium Argiuorum. Ipse uero capta et incensa sua urbe, cum multitudine Troyanorum ad partem illam applicuit que tunc dicebatur Gallia Cisalpina; ibique ciuitates duas fecit, Paduam scilicet et Uenetias. Unde in suo sepulcro tale epytaphium, ut dicitur, extat scriptum:
*Hic iacet Anthenor, paduane conditor urbis;
Proditor ille fuit, quique sequuntur illum.*
In ista itaque Anthenora autor ponit octo eorum patrie, uel eorum partis, sceleratissimos proditores. Et primo ponit dominum Boccam de Abbatis de Florentia, qui apud Montem Apertum, in quodam exercitu, prodidit Florentinos.
{O tu che mostri per sì bestial segno}, etc. In isto notabili demonstratur quod omnis actus in quo bestias imitamur est bestialis protinus iudicandus: nam rodere hominem dentibus, uel unguibus lacerare, non est actus humanus, immo protinus bestialis. Ulterius nota quod iste actus bestialis quem comes Ugolinus contra archiepiscopum facit, tenet figuram sue bestialitatis qua usus fuit in suo dominio et quam operatus fuit contra Pisanos. Nam dum esset dominus ciuitatis pisane frumentum occultabat ut fame populi morirentur. Et in hoc imitatus est bestias, que filios uel non nutriunt, sicut corui, uel ipsos occidunt, sicut multotiens facit musipula siue canis. De uipera etiam legitur quod femina, dum concipit, marem occidit; filii autem concepti, uentrem matris rodunt et sic inde exeunt. De multis etiam animalibus legitur quod erga suos filios sunt impii et crudeles. Fuit etiam crudelis et impius erga partem suam et contra nepotem suum ex filia, contra quos coniurauit ad mortem. Sed mentita est iniquitas sibi, nam in foueam cecidit quam alii preparauit, ut in sequenti cantu de his omnibus clarius apparebit.
Autor in fine superioris cantus descripsit quomodo inuenit duos peccatores in quodam foramine Anthenore insimul congelatos, et quomodo unus illorum alterum dentibus lacerabat. Quorum conditionem et nomina scire uolens, ait illi qui socio inferre iniuriam uidebatur: O tu, qui demonstras per tam bestiale signum odium super illum quem manducas, dic michi causam, et ego promitto tibi quod si sciuero qui uos estis, et peccatum illius propter quod tu illum corrodis, quod ego de uobis in mundo noua portabo, si illa cum qua loquor non siccetur. Ad que uerba ille qui socium corrodebat caput eleuauit ad Dantem, et sic ipse Dantes cum precedenti continuat istum cantum. Os remouit a fero pastu ille peccator, tergendo illud ad capillos capitis quod ex parte posteriori deuastauerat, et postea sic incepit: Tu uis quod ego renouem desperatum dolorem qui cor meum premit, iam solummodo cogitando, prius quam eloquar inde. Sed si uerba mea debent esse semen quod producant infamiam proditori quem rodo, loqui et lacrimari insimul me uidebis. Ego certe nescio quis tu sis, neque per quem modum huc inferius ueneris; sed michi uideris uere, quando te audio, florentinus. Tu debes scire ex quo subaudi es florentinus quod ego fui comes Ugolinus, et iste est archiepiscopus Rogerius. Nunc ergo tibi dicam quare sibi talis uicinus existo. Uerumtamen non est necesse tibi dicere quomodo et qualiter, per effectum suarum malarum cogitationum, ego confidendo in eum fuerim captus et morti postea adiudicatus; quia ista subaudi duo, captio scilicet et mors manifesta existunt. Et ideo illud quod audire non potuisti, hoc est quomodo mors mea fuit crudelis, audies illam, et postea scies si me iste offendit. Breue pertusium quod est intra mutatorium, quod per me titulum habet famis, et quod conuenit quod adhuc alteri recludatur, monstrauerat michi per suum foramen magis leue iam quando feci malum somnium quod de futuro michi scripsit sic uelamen. Iste uidebatur michi magister et dominus, uenando lupum et lupicinos ad montem propter quod Pisani Lucam uidere non ualent. Cum canibus macris, studiosis, et comptis, Gualandos cum Sismondis et cum Lanfranchis sibi miserat ante frontem. In modico cursu michi uidebantur fessi pater et filii, et cum acutis dentibus uidebatur michi ipsorum latera, seu ylia, lacerari. Quando fui excitatus a somno ante mane, plorare sentii in somnio filios meos, qui erant mecum, et petere panem. Bene es crudelis si iam inde non doles, cogitando quicquid cor meum sibi annuntiabat; et si non plangis, de quo plangere soles?
Iam erant excitati, et hora appropinquabat in qua solitum erat quod cibi nobis apportabantur, et per suum somnium quilibet dubitabat. Et ego sentii clauari inferius hostium horribilis turris; et tunc respexi sine loquela in faciem filiorum meorum. Ego certe non plangebam, ita interius induraui. Plangebant ipsi, et Anselmuccius meus dixit: Tu respicis ita, pater. Quid habes? Nec propter hoc fui lacrimatus, nec respondidi ego tota illa die et nocte sequenti, quosque alius sol in mundum exiuit. Sed statim quod unus modicus radius in dolorosum carcerem introiuit, ego uidi per quatuor facies qualis meus erat aspectus. Tunc ambas manus pre dolore momordi. Et illi, cogitantes quod hoc facerem pre uoluntate siue desiderio comedendi, subito surrexerunt atque dixerunt: Pater, satis inferes nobis minorem dolorem si tu nos manducas. Tu nos induisti istas miseras carnes, et tu nos ipsis, si placet, expolia. Quieui tunc, ne ipsos facerem tristiores. Illo die et alio stetimus omnes muti: Ha dura terra, quare non te aperuisti? Postquam uero ad quartum diem deuenimus, Gaddus michi se proiecit ad pedes dicendo: Pater mi, ut quid me non adiuuas? Ibi obiit, et quomodo tu me uides, ita uidi ego cadere alios tres, unum post alium. Unde inter quintum diem et sextum ego me dedi, iam cecum et pronum, manibus et pedibus super ipsos, et duobus diebus eos uocaui postquam fuerunt mortui. Ex quo plus quam dolor potuit ieiunium.
Quando uero sua uerba compleuit, cum oculis tortuosis iterum dentibus cepit caput; qui quidem dentes fuerunt illi capiti, siue osso, sicut unius canis fortes. Et in ista parte inuehit autor contra ciuitates ytalicas, que tam generosum sanguinem tali morte damnatum tanquam tepide uindicare hucusque non curant. Inuehit etiam contra ciuitatem Pisanam, que innocentes filios pro peccato patris tam crudeli morte damnauit. De primo sic ait: Ha Pisa, uituperium gentium, pulcre patrie in qua subaudi patria tale facinus insonuit, ex quo uicini ad te puniendum tepidi cognoscuntur. De secundo uero: Moueant se Capraria et Gorgona et faciant in faucibus Arni sepem, ita quod in te subaudi ciuitate Pisana persona quelibet demergatur. Quia si comes Ugolinus habebat uocem, idest famam, te prodendi, tua castra inimicis tuis largiendo, non debebas tu propter hoc ponere suos filios ad talem crucem. Innocentes enim faciebat, o noua Thebe, noua etas Uguicionem, et Brigatam, et alios duos subaudi Anselmuccium et Gaddum quos iste cantus superius nominauit. Et hic finitur secunda pars Cociti, que dicitur Anthenora.
Sequitur de tertia, de qua sic procedit: Nos transiuimus ultra ad quendam, scilicet locum, ubi congelata glacies unam aliam gentem frigidissime fasciat, uel inuoluit; non quidem inferius reuolutam, sed totaliter resupinam. Plantus autem eos plorare non sinit, quia dolor qui inuenit super oculos oppositum se reuoluit interius, et facit crescere anxietatem, quia lacrime in oculis congelantur, et sicut uisiere cristalli rumpunt sub cilio in circuitu totam pellem. Postquam uero posuit autor conditionem proditorum tertie partis Cociti, dicit quod licet nichil quasi, pre nimia frigiditate, sentiret, sicut non solet sentire caro callosa, tamen aliquantulum uenti sibi uidebatur sentire. Unde ait ad Uirgilium: Magister mi, istud quis mouet? Non est huc inferius omnis uapor extinctus? Et Uirgilius ad eum: Cito eris ubi de hoc tibi faciet oculus responsiuam, uidendo causam que flatum mouet. Et unus tristium proditorum clamauit ad eos: O anime, inquit, crudeles, quibus interim dabitur ultima pena, eleuate a facie mea dura uela, ita quod dolor qui cor michi grauat aliquantulum exaletur, prius quam planctus, sicut est solitus, congeletur. Cui Dantes ait: Si uis quod tibi subueniam, dic michi quis es. Et si hoc non fecero, ad fundum glaciei michi ire contingat. Ille autem respondens ait: Ego sum frater Albericus. Ego sum ille de fructibus mali orti, qui hic recipio dactilum pro ficu. Tunc ait Dantes: Es tunc adhuc mortuus? Et ille ad eum: Quomodo corpus meum stet in mundo superius, nullam scientiam uere porto. Tale nanque habet ista preconium, siue priuilegium, Tholomea, quod multotiens anima cadit in ipsam antequam Antropos ipsam moueat more suo. Et ad hoc ut tu libentius radas uitreas lacrimas ab oculis meis, scias quod statim quod anima tradit, idest proditionem aliquam facit, sicut feci ego, corpus suum sibi aufertur ab uno demone, qui postea illud corpus gubernat, interim quod totum suum tempus uoluatur, siue decurrat. Ipsa uero anima ruit in sic factam cisternam et forte uidetur adhuc corpus superius umbre, que post me hyemat. Tu debes scire, si tu uenis modo inferius, quod ipse est Ser Branca Aurie, et sunt plures anni postea transacti quod ipse fuit ita reclusus. Tunc Dantes ait ad illum: Ego credo quod tu me decipis, quia Branca Aurie non est mortuus adhuc, et comedit, et bibit, et dormit, et uestibus operitur. Ad quem ille: In fossato, inquit, Malebranche, in quo bullit tenax pix, nondum uenerat Micheri Zanche, quod iste dimisit unum demonem in corpore suo, et etiam unus suus propinquus qui proditionem cum ipso similiter fecit. Sed extende uersus me admodo tuam manum et aperi michi oculos. Sed Dantes sibi oculos aperire contempsit, immo dicit quod curialitas fuit se erga illum rusticum extitisse.
In hac autem parte inuehit ipse Dantes contra Ianuenses; et sic Cociti tertiam partem finit. Ha, inquit, Ianuenses, homines diuersi ab omni more, et pleni omni nequitia, quare non estis uos de mundo submoti? Et hoc dico quia cum peiori spiritu Romandiole inueni de uobis unum talem qui, suo opere, in Cocito iam in anima balneatur, et in corpore uidetur superius adhuc uiuus. Ideo ait in textu:
{Ché col pegiore spirto di Romagna
troua' di uoi un tal, che per su' opra,
in anima in Cocito già si bagna,
et in corpo par uiuo ancor di sopra.}
Hic uaticinatur comes Ugolinus autori dicens quod illa turris, que causa sue mortis titulum habet famis, quia uocata est postea turris famis, oportet quod adhuc alteri recludatur. Et re uera istud uaticinium iam uidemus ex parte impletum. Nam reclusi fuerunt ibi omnes nobiles et magnates qui capti fuerunt in bello Montis Catini, ex quibus multi in ea turri mortui sunt; et specialiter Bolgaruccius, comes de Marciana. Postea, tempore Henrici Septimi serenissimi Romanorum imperatoris, ex sententia dicti principis fuit in ea reclusus unus ex ducibus Austrie, qui scilicet predecessorum suum Rodulfum, uidelicet regem Romanorum, gladio interfecerat; et in ea ultimum clausit diem. Utrum autem ex uindicta illius famis quam passus est ipse comes cum suis, in ea turri debeat aliquis recludi et fame similiter cruciari, nescimus. Cum autem illud tempus uenerit, si uenerit, uidebitur uaticinium clarius adimpletum.
In his XXXUIIII rithimis texitur modus et ordo crudelis mortis comitis Ugolini ac etiam filiorum. Quando uero comes fuit excitatus a somno, audiuit filios qui in somno panem petebant. In illa uero hora in qua erat solitum ipsis comitibus cibaria portari, Pisani hostium carceris clauis ferreis clauauerunt et claues in fluuium proiecerunt. Et sic illa die sine cibo steterunt. Sequenti uero die, orto iam sole, comes in facies filiorum aspexit et uidit ipsos pre debilitate nimia pallidos et consumptos. Tunc comes, dolore commotus, ambas manus sibi ipsi momordit. Et illo die atque sequenti sine loquela, tanquam muti, steterunt. Et ecce quod iam tribus diebus sine cibo steterunt. Quarto autem die obiit comes Gaddus. Iste Gaddus fuit filius ipsius comitis Ugolini. Mortuo uero primo, alii tres unus post alium obiuerunt, uidelicet Uguicio, qui erat etiam filius comitis, Brigata, qui erat filius comitis Guelfi, et Anselmuccius, qui erat filius comitis Lotti, filiorum ipsius comitis Ugolini. Mortuis uero filiis et nepotibus, ipse comes duobus diebus superuixit, tamen pre debilitate iam cecus effectus. Et ne alicui hoc impossibile uideatur, quod sex diebus uiuere potuerit sine cibo, audiant Macrobium Super Somnio Scipionis. Dicit enim quod uita hominis ultra UII dies sine cibo durare non potest. Patet ergo quod usque ad diem potest septimum protelari. Dicit etiam ibi quod homo sine haustu spiritus ultra UII horas uiuere iam non ualet.
Quia homo est naturaliter compassibilis, ideo compati debet miseriis iniuste et inique inflictis. Et si ipsius non compatitur, non habet animum bene ordinatum. Nam secundum Tullium, proprium est animi bene dispositi gaudere bonis rebus et dolere contrariis.
Hic inuehit autor contra ytalicas ciuitates, dicens quod ex quo ipse non uindicant, seu puniunt, talem mortem, quod ipsa ciuitas Pisana est uituperium ipsarum.
Iste sunt due insule propinquiores litoribus Pisanorum. Hic inuehit autor contra Pisanos, optans diuinam uindictam ut submergat in ipsam ciuitatem Pisanam aquis diluuii omnem carnem. Sed hic oritur una questio, que talis est. Ipse autor condemnat Pisanos, qui filios et nepotes comitis Ugolini, qui erant innocentes, pro peccato patris condemnauerunt ad tam crudelem mortem, et hic optat submersionem omnium Pisanorum, cum non omnes consenserint in hanc mortem. Respondeo: Iuste et rationabiliter optat autor destructionem et mortem omnium Pisanorum, et hoc quia omnes peccauerunt in comites memoratos. Nam principes et maiores peccauerunt quia ipsos occiderunt; populus etiam peccauit quia ipsos non defendit. Si uero dicis quomodo desiderat siue optat submersionem paruulorum, qui omnino erant innocentes, cum ipse damnet peccatum commissum in filios dicti comitis innocentes, respondeo: hoc optat in confusionem et maiorem penam patrum; ut sicut ipse comes Ugolinus fuit plus cruciatus in morte filiorum atque nepotum, quos fame suis oculis uidit mori, quam in morte sua, ita optat quod ipsi Pisani in suis filiis cruciantur morte, scilicet temporali non eterna. Et nota quod hoc optat ordine diuino, qui aliquando punit filios pro peccatis patrum et e conuerso pena scilicet temporali, non autem eterna. Unde ipse ait: Ego sum Deus zelotes, qui iudico peccata patrum in filios usque in tertiam generationem et quartam. Hoc dicit quia patres multotiens tantum uiuunt quod uident tertiam et quartam generationem. Maximam namque penam debemus credere quod habuit iste comes quando uidit, propter peccatum suum filios fame mori. Quod autem alibi dicit Deus: Filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii, hoc dicit quia nullus pro peccato alieno eterna pena damnatur.
Uerba sunt autoris contra ciuitatem Pisanam, quam uocat nouas Thebas. Nam sicut ciuitas Thebana, propter ciuiles discordias, de libertate et statu regio deuenit in seruitutem, et de seruitute postea ad nichilum est redacta, ita Pisana ciuitas a magno et quasi regio statu, propter discordias ciuium, in statum infimum iam deuenit. Regnum enim Sardinee, quod de manibus Sarracenorum potenter abstulerat, et quod multis temporibus in manu ualida rexerat, propter discordias ciuium suorum uiliter prodidit et dannose. Dominium maris, in quo regnare et triumphare solebat, non solum amisit, sed per illud sua uexilla transire non possunt. Nobilitatem illam egregiam qua in nobilibus ciuibus suis ubique pollebat ac etiam resplendebat, et propter quam nobilis predicabatur in orbe, cum sui destructione perdidit et amisit. Et, ut manifeste uidemus, in manus deuenit nouorum ciuium aduenarum, qui ipsam omni suo antiquo honore et alto statu priuarunt, ita quod de ipsa possumus dicere quod dixit Christus in Euangelio de illo qui descendebat a Ierusalem in Ierico, quod incidit in latrones qui eum expoliauerunt, uulnerauerunt, et semiuiuum reliquerunt. Simili modo Pisana ciuitas incidit in latrones, uidelicet nouos ciues, qui eam omni suo honore, statu, diuitiis, et gloria expoliauerunt; ciues suos nobiles et antiquos, tam Guelfos quam Gibellinos, aut fame peremerunt aut in carceribus mori permiserunt, aut in exilium miserunt, aut diuersis mortis generibus occiderunt. Et sic a capite usque ad pedes undique uulnerata heu nunc iacet, quasi semiuiua relicta. Cuius statum tam miserum et confusum nec sacerdos respicit nec leuita. Sed placeat nostro pio Samaritano ipsam oculo sue pietatis respicere, sibi per compassionem appropinquare, sua uulnera opportunis remediis alligare, uinum correctionis et oleum miserationis infundere, in iumentum sue longanimitatis ipsam imponere, et ad stabulum pristinum temporum antiquorum ad laudem et gloriam nominis Christiani cito deducere; ut ego, qui sum oriundus ex ipsa, ante tempora mee mortis possim ex reformatione sui status, tanquam ciuilis filius, gratulari.
Ab istis itaque Tholomeis, qui amicitias et nouas parentelas dolosis proditionibus uiolarunt, tertia pars Cociti, in qua eorum similes puniuntur, iuste et merito appellatur. In qua quidem parte et loco ponit autor tres maximos proditores: unum Romandiolum et duos Ianuenses, quorum duo uiuebant quando autor istam condidit comediam. De primo poetice sic pertractat: Dicit enim quod dum appropinquaret ad centrum, ambulans per Tholomeam, sentiit aliquantulum uenti, et ait ad Uirgilium: Istum uentum quis mouet? non est huc inferius omnis uapor extinctus? Sentiens enim autor uentum in centro terre, miratus est; et hoc quia, per suam soliditatem et compactam naturam, uentum creare non potest. In cauernis autem ipsius terre bene generatur uentus, scilicet in hunc modum, secundum Bedam: Aer enim labilis est nature, et ideo subintrat cauernas terre et exit. Cum autem una pars nititur exire et alia subintrare, fit conflictus inter aerem intrantem et aerem exeuntem; et ex tali conflictu uentus taliter generatur. Et ideo insule Eolie dicuntur regiones esse uentorum, quia sunt totaliter cauernose. Centrum uero terre, quia ibi est terra solida, et compacta et ab aere multum distans, uentum, nisi fictione poetica, habere non potest. Fingit autem hic autor Luciferum in centro terre infixum, oculis lacrimantem, tres peccatores dentibus corrodentem, et motu suarum alarum ad penam proditorum Cociti glaciem congelantem. Ex tali igitur motu alarum uentus ibidem sentitur. Unde poeta ait ad poetam:
{Auaccio sarai doue
di ciò ti farà l'occhio la risposta,
uegendo la cagion che 'l fiato pioue.}
Antropos sic est unum ex tribus Fatis, que pagani cursui et statui humane uite a diis esse data dicebant. Nam statum et cursum humanum a tribus Fatis ordinatum esse credebant. Et dicitur primum Fatum Cloto, secundum Lachesis, tertium uero Antropos. Cloto ponebatur ab ipsis super generationem humanam; Lachesis super uitam; Antropos uero super mortem. Unde ad modum trium dominarum antiquitus pingebantur. Prima colum portabat; secunda nebat; sed tertia occabat. Unde uersus: Cloto colum baiulat Lachesis attrahit, Antropos occat. Prima habet producere de non esse ad esse. Ideo Cloto interpretatur euocatio, quia habet euocare id quod non erat, sicut in generatione apparet, in qua fetus producitur, qui non erat. Secunda habet protrahere de tempore ad tempus, sicut de infantia ad pueritiam, de pueritia ad adolescentiam, de adolescentia ad iuuentutem, et de iuuentute ad senectutem. Ideo Lachesis interpretatur protractio, quia uitam protrahit et extendit. Tertia habet uitam per mortem finire; ideo Antropos interpretatur sine conuersione, quia post mortem homo non redit ad prima.
Hic inducit autor unam comparationem, ad designandum modum per quem in illis tenebris uidit Luciferum. Comparatio autem talis est: Aliquando accidit quod ex uapore terrestri surgit nebula iuxta crepusculum, cum nostrum, scilicet, emisperium incipit obscurari; que cum agitatur uel mouetur, uidetur a longe molendinum quod a uento giratur. Tale nanque edificium Lucifer uidebatur, et propter magnitudinem et propter multas et magnas alas quas habet. Quid autem est emisperium, et quot sint emisperia, iam superius est expressum.
Ubi nota quod licet omnes proditores in Cociti glacie puniantur, tamen in ea diuersimode stant infixi. Nam illi qui habitant in Cayna stant in superficie glaciei: uultibus, pectoribus, et uentribus congelati. Illi uero qui in Anthenora sunt, usque ad caput in illa glacie stant infixi. Illi autem qui sunt in Tholomea, stant resupini iacentes. Isti uero ultimi, qui in circuitu Luciferi puniuntur, alii iacent a glacie undique cooperti; alii stant cum capite inferius infixi; alii capitibus eleuati, alii uero habent ad pedes capita reuoluta.
Et sic patet quomodo isti, elongati a celo, frigore intolerabili cruciantur. Et circa istam particulam, nota quod omnes pene que in isto inferno poetice designantur, aut procedunt a frigore, aut a calore aut ab utroque; et in hoc autor a Diuina Pagina non recedit. Nam Christus in Euangelio, ubi loquitur de penis inferni, ait: Ibi erit fletus et stridor dentium. Glosa: Fletus causatur ex fumo qui ab igne procedit; stridor uero dentium causatur a frigore. Et beatus Iob, ubi loquitur de animabus damnatis ait: Transibunt ab aquis niuium ad calorem nimium. Istis itaque duabus penis autor cruciari dicit animas damnatorum; quod sic patet: nam in secundo circulo, cantu quinto, ubi puniuntur luxuriosi, ponit buffaram que animas mouet, agitat, et impellit. Sed quia talis uentus est frigidus, ideo habent frigus; et quia ex motu generatur calor, ideo a frigore transeunt ad calorem. In tertio circulo, cantu sexto, ubi puniuntur gulosi, ponit pluuiam, grandinem, atque niuem; sed ista pena tota est frigida. In quarto circulo, cantu septimo, ubi puniuntur prodigi et auari, ponit quomodo magna continue contra se mouent saxa; sed talis pugna habet generare calorem. In quinto circulo, cantu octauo, ubi puniuntur quatuor genera peccatorum, ponit paludem fetidam et obscuram, in qua ille anime stant submerse: sed talis pena frigida est credenda. In sexto circulo, cantu nono et decimo, ubi puniuntur heretici, ponit ciuitatem ignitam et sepulcra ignita: sed ista pena calidissima iudicatur. Ueniam ad girones qui in septimo circulo continentur. Nam in primo girone, cantu XIIo, ubi puniuntur tyranni, homicide, et predones, ponit fluuium sanguinis calidum; et ista pena calida est. In secundo girone, cantu tertiodecimo, ubi puniuntur desperati et lusores, ponit arpias, que pascendo lacerant animas arbores factas; et ponit etiam ibi canes, que insequuntur animas fugientes: sed ista pena calida et frigida est censenda. In tertio girone, in quo puniuntur blasphemi, cantu XIIIIo, sodomite cantu quintodecimo et sextodecimo, et usurarii cantu decimo septimo, ponit igneam pluuiam super illum gironem ab alto cadentem; et ista pena calida est.
Uisis gironibus, ad bulgias, que sunt in octauo circulo, accedamus. In prima bulgia, cantu decimo octauo, in qua puniuntur lenones et deceptores, ponit demones cornutos, animas uerberantes; sed ex talibus ictibus calorem oriri credendum est. In secunda bulgia, cantu ut supra, ubi puniuntur adulatores, ponit fossatum stercorum; sed ex tali materia anime habent frigus, ex fetore autem et anxietate, calorem. In tertia bulgia, cantu nonodecimo, ubi puniuntur symoniaci, ponit quod ille anime habent plantas accensas, et sic patiuntur calorem. In quarta bulgia, cantu XXo, ubi puniuntur magi, augures, et diuini, ponit quod habent facies retrouersas et quod cum magna anxietate incedunt. Sed talis pena partim frigida, partim calida est censenda: frigida propter locum, et calida propter modum. In quinta bulgia, cantu uigesimoprimo et uigesimosecundo, ubi puniuntur barattatores, ponit pegolam calidam in qua anime dequoquuntur; sed talis pena calidissima iudicatur. In sexta bulgia, cantu XXIIIo, ubi puniuntur ypocrite, ponit quod habent capas plumbeas exterius inauratas, ex quo pondere calor maximus procreatur. In septima bulgia, cantu uigesimoquarto et uigesimoquinto, ubi puniuntur latrones, ponit conuersionem animarum in serpentes et e conuerso; sed talis conuersio habet generare, ex magna anxietate, calorem, et ex magno timore habet generare rigorem; et sic isti calorem patiuntur et frigus. In octaua bulgia, cantu uigesimosexto et uigesimoseptimo, ubi puniuntur dolosi oratores et fraudulenti consiliarii, ponit animas eorum in flammis ardentibus concremari. In nona bulgia, cantu uigesimooctauo, ubi puniuntur scismatici, ponit quod tales ab uno demone diuersis uulneribus uulnerantur; sed talis pena calorem generat atque frigus. In decima uero et ultima bulgia, cantu uigesimonono et trigesimo, ubi puniuntur falsatores, ponit omnes infirmitates febrium et leprarum; sed talis pena est omnino calida et frigida iudicanda. In isto uero nono et ultimo circulo, qui magis distat ab orbe, est frigus intolerabile, sicut iam dictum est. Et sic patet quod omnes pene inferni aut procedunt a frigore, aut a calore, aut mixtim ab utroque.
In hoc loco Uirgilius ostendit autori primum angelum, qui habuit tantam pulcritudinem quod fuit signaculum similitudinis Altissimi, uestitus omni lapide pretioso. Qui quidem, propter suam ingratitudinem et appetitum peruerse excellentie, quia suo Domino uoluit, ultra quod non erat, indebite similari, factus est dyabolus; idest, deorsum ruens et cadens de celo, retrusus est in inferno. Qui diuersa sortitur uocabula: nam dicitur theologice Lucifer in sua prima creatione, quasi lucem ferens; poetice uero dicitur Ditis, qui secundum paganos erat maior demon inferni, scilicet Pluto. Autor autem istud nomen Ditis et imponit Lucifero, quia imperator inferni, et imponit ciuitati ignee, quia continet regna sua. Omnium autem malorum angelorum caput et dux Lucifer est, qui secundum Gregorium sic est dictus pro eo quod angelis clarior est creatus. Unde item Gregorius: Primus angelus ideo lapide pretioso ornatus extitit, quia dum cunctis angelorum agminibus prefuit, ex eorum comparatione clarior fuit; sed contra conditorem suum superbiens, lucem et claritatem perdidit et formam deformem et obscuram apostasie sue merito acquisiuit. Damascenus autem libro primo, capitulo 18: *Ex his*, inquit, *angelicis uirtutibus ille qui aliis preerat et cui terre custodia a Deo commissa erat, non natura malus factus, sed bonus existens, nequaquam ab ipso conditore semitam malitie in se habens, non ferens illuminationem et honorem quem sibi ipse conditor largitus fuerat, elatione liberi arbitrii sui uersus est, ex eo quod est secundum naturam in id quod est preter naturam. Unde Deo rebellare uolens, primo a bono deficiens in malum uenit*. Et infra: *Lumen igitur creatum a conditore, propria uoluntate tenebra factum est. Simul autem cum eo euulsa est et consecuta angelorum qui subordinati erant sub ipso infinita multitudo; et uoluntarie facti sunt mali, ex bono ad malum declinantes*. Item dicit idem Damascenus, quod non habent potestatem neque uirtutem contra aliquem, nisi a Deo permissiue et dispensatiue concedatur; sed diuina permissione transfigurant se in quamcunque uoluerint imaginem siue figuram. Omnis etiam malitia et immunde passiones ex ipsis cogitate sunt; quas quidem mittere, idest suggerere possunt, sed uiolentiam inferre non preualent. Item idem: *Quod hominibus est mors, hoc angelis est lapsus; post casum enim, non est eis penitentia, quem admodum post mortem hominibus non est uita*. Item Gregorius dicit: *Dyabolus a gratia desertus obstinatus in malitia permansit, ita quod nichil boni uelit bona uoluntate. Liberum siquidem arbitrium habet, sed depressum et ad malum incessanter inclinatum; ita quod semper bonum refugit, malum uero eligere non desistit. Et ideo accidit sibi ut a summo bono caderet in summum malum*. Cassiodorus: Cupiebat rapere diuinitatem et amisit felicitatem. Item quia altitudinem sibi inconuenientem et indebite appetiit, ideo iusto ordine ad yma ruit; ut qui se iuste non tenuit in summo, secundum iustitie ordinem se teneat nunc in ymo. Propter quod et diabolus, idest deorsum ruens, a sanctis nuncupatus est. Circa quod nota quod propter diuersas naturas quas habet, uel diuersa tentamenta que facit, diuersis nominibus nominatur. Quando enim tentat de superbia, dicitur dyabolus, idest deorsum ruens, idest ruere faciens. Quando de inuidia, dicitur Sathan, idest aduersarius plasmationi, quia inuidet nobis, eo quod ad illam felicitatem ascendimus, de qua ipse extitit fulminatus. Quando de ira, dicitur exterminator, quia ira ponit hominem extra terminos suos. Quando de accidia, dicitur demonium, idest sufficiens iniquitas, quia ipsa accidia sufficit ad damnationem hominis. Quando de auaritia, dicitur leuiathan, idest additamentum, quia, ut dicit Gregorius: Malum malo addit, et penam pena addere non desistit. Quando de gula, dicitur uehemoth, idest animal, quia gula reddit hominem bestialem. Quando uero de luxuria, dicitur Asmodeus, idest facture iudicium, quia propter luxuriam iam Deus iudicauit mundum. Plato autem in Thimeo uocat ipsum cachodemonem; cachodemon autem interpretatur mala sciens, a cacho, quod est malum, et demon, quod est sciens. Dicitur itaque cachodemon propter scientie qua uiget naturaliter perspicacitatem. Uiget enim sensu nature, experientia temporis, et intelligentia scripture, sicut dicit Beda et Damascenus. Beatus etiam Ysidorus dicit quod Greci uocant demones peritos et scientes: presciunt enim multa futura, unde solent dare aliqua responsa. In ipsis enim est cognitio rerum plus quam in hominibus, partim subtilioris sensus acumine, partim experientia longissime uite, partim Dei iussu et angelica reuelatione. Hii corporum aereorum natura uigent. Ante transgressionem uero celestia corpora gerebant; lapsi uero in aeream qualitatem conuersi sunt, et ista aeris caliginosi spatia tenere permissi sunt, qui eis carcer est usque ad iudicium. Item preter ista nomina multipliciter demonis malitia in Sacra Pagina denotatur. Dicitur enim serpens, uel draco, propter ipsius uirulentam astutiam, Apocalipsis XIIo; leo, propter eius apertam uiolentiam; prima Petri, ultimo; uectis, propter eius obstinatam duritiam, Ysaias 79; coluber tortuosus, propter ipsius in isto aere caliginoso latentiam. Ideo ab Augustino recitatur opinio Platonis de cachodemonibus Super Genesim ad Licteram, libro tertio: *Demones*, inquit, *aerea dicuntur animalia, quia corporum aereorum natura uigent; nec per mortem dissoluuntur, quia preualet in eis elementum aptum ad patiendum potius quam ad agendum*. Item dicit idem Augustinus, tertio libro De Ciuitate Dei, quod demones sunt *animalia omnino passiua; mente rationalia; tempore, idest duratione, eterna; corpore aerea*. Hec quidem ab Augustino opinatiue et recitatiue dicta sunt, insinuare uolens qualiter demon de loco summe luminoso, scilicet celo empireo, sit expulsus, et in hoc aere caliginoso reclusus, ut ibi patiatur. Mali igitur angeli, consentientes uoluntati Luciferi cadentis, irrecuperabiliter in hoc aere caliginoso, uelut in carcere, sunt reclusi. Ceciderunt autem de luce in tenebram, de scientia in ignorantiam, de dilectione in odium et inuidiam, de summa felicitate in summam miseriam, ut dicit Gregorius. Item demones presunt demonibus secundum maiorem scientiam, et secundum minorem aliis subsunt, ut dicit beatus Ambrosius Super Lucam. Quamuis enim obstinati sint in malo, a uiuaci tamen sensu non sunt penitus spoliati. Nam, ut dicit Ysidorus, demones uigent triplici acumine: nam quedam sciunt subtilitate nature, quedam experientia temporum uel diuturnitate, quedam sanctorum spirituum reuelatione. Item demones, ut dicit Augustinus in Enchiridion, uiuacitate ingenii cognoscunt seminales rerum uirtutes nobis occultas, quas per congruas et temperatas elementorum commixtiones spargunt, et sic diuersas rerum speties producunt. Quod enim per se posset facere natura successiue, hoc potest diabolus facere subito per accelerationem operum nature. Unde per artem demonum magi Pharaonis serpentes et ranas subito produxerunt, sicut super Exodum dicit glosa. Item demonum intentio tota est ad malum et fatigationem bonorum; et ideo elementa sepe perturbant, tempestates in mari et in aere concitant, fructus terre corrumpunt et deuastant; item peiora facerent, si boni angeli eorum malitiam non cohiberent. Et ideo continue peccant, et quocunque uadunt, penam suam continue secum portant, ut dicit Gregorius. Item Gregorius, in libro XIIIIM Moralium: Secundum diuersas diuersorum complexiones uarias, diuersis parant tentationum deceptiones; nam letos tentant de luxuria, tristes de discordia, timidos de desperatione, superbos de presumptione. Item in libro XUII: Primo antiquus hostis tentans quasi consulendo blanda et illicita animo suggerit, post ad delectationem pertrahit, ad extremum consensum possidens uiolenta consuetudine premit. Item in libro 33: Apparente iudicio, cuncto assistente celestis curie ministerio, ille hostis dyabolus bellua crudelis et fortis in medio captus adducetur; et cum suo toto corpore eternis gehenne incendiis mancipabitur. Ubi utique inauditum erit spectaculum, quando hec immanissima bellua electorum oculis ostendetur. Pena autem ipsorum est quod diuinam gratiam et beatam patriam perdiderunt, quod mala semper appetunt et quantum possunt illa perficiunt, et quod in isto aere caliginoso incarcerati existunt. In fine autem mundi omnes in inferni carcere cum Lucifero retrudentur.
Ex premissis igitur patet quare Dantes ita modicum locutus est de demonibus in inferno, quia sunt pro maiori parte in isto aere obscuro locati. Creditur tamen quod Lucifer sit in profundo terre reclusus, et quod inulti demones, ut damnatos crucient, sint similiter in inferno. Si uero queritur utrum de ordine angelorum quolibet quidam ceciderint et quot fuerint qui ceciderunt, audi quid de istis duabus opinionibus sentiat beatus Ugo de Sancto Uictore. Et primo de prima: *Nouem*, inquit, *ordines angelorum ab initio conditi sunt, et ex singulis ordinibus aliqui ceciderunt*. Unde Apostolus, cum de malignorum spirituum tyrannide faceret mentionem, principatus et potestates tenebrarum nominauit, ut uidelicet ostenderet, quia idem nunc quisque in malo ministerium ex peruersitate exerceret, quod ad bonum perficiendum ex conditione accepit. *Nusquam tamen Scripturarum nequam spiritus seraphin appellatos inuenio, quia licet cetera dona post ruinam adhuc in malo possideant, caritatem tamen in dilectione dei nequaquam habere potuerunt*. Secundo de secunda: *De numero autem lapsorum certa autoritas nulla inuenitur; omnino autem probabile uidetur plures remansisse quam cecidisse*. Propheta enim, cum demonstraret currus igneos, consolans ait: Plures sunt qui sunt nobiscum quam qui cum illis sunt. Hinc conicimus plures esse electos angelos quam reprobos. Sunt qui dicunt tot electos ex hominibus ad angelorum numerum ascensuros quot constat electos ibi angelos remansisse; propter Scripturam que ait: *Statuit terminos populorum iuxta numerum angelorum Dei. Quod si uerum est, cum multo plures sint in hominibus reprobi quam boni, plures erunt reprobi quam electi angeli. Si autem homines reprobi plures sunt quam electi angeli, cum electi angeli plures sint quam reprobi, plures erunt homines reprobi quam reprobi angeli. Quomodo ergo uerum est quod dicitur unusquisque hominum duos angelos habere deputatos sibi, unum malum, ad impugnationem, et unum bonum, ad defensionem? cum numerus hominum transcendat numerum angelorum? Ista autem inter occulta melius deputantur, et ubi ignorantia non culpatur, presumptio arguitur*. Hucusque Ugo de Sancto Uictore. Et ista de Lucifero et angelis eius sufficiant quoad presens.
In hoc notabili moraliter declaratur, quod cum aliquis sua culpa ab alto statu descendit ad ymum, quod bene stat sibi omne malum quod habet.
Tres facies dicitur primus angelus habere, quia per appetitum peruerse excellentie appetiit excellentiam trinitatis. Deus enim, licet sit unus in substantia, est tamen trinus in persona; qui quidem maxime habet tria, scilicet: summam et infinitam potentiam, qua mediante cuncta ex nichilo produxit in esse, et qua uniuersa et singula que uult facere potest; et ista potentia attribuitur Patri. Secundo, habet Deus summam et infinitam sapientiam, qua mediante omnia creata ordinate distinxit, et qua cuncta suis locis debitis collocauit; et ista sapientia attribuitur Filio. Tertio, habet Deus summam et infinitam clementiam, qua mediante omnia creata a potentia et ordinata a sapientia sua ineffabili pietate et bonitate regulat et gubernat; et ista clementia attribuitur Spiritui Sancto. Lucifer autem, dum in superbiam est elatus, diuinam excellentiam affectauit, et ideo de potentia cecidit in impotentiam; quia, iuxta Gregorium, ita debilis factus est, quod non potest uincere nisi uolentem. De sapientia cecidit in malitiam et ignorantiam, quia licet habeat scientiam, non utitur ea nisi in malo. De clementia uero et bonitate cecidit in odium et inuidiam, quia omne bonum odit et omni bono inuidet. Et hiis tribus sententiis seu penis, quibus subiacet ipse demon, correspondent facies sue trine. Nam facies rubea correspondet impotentie et fragilitati sue; quia homo, dum de suo defectu uerecundatur, rubicundus efficitur. Facies uero nigra correspondet obscuritati ignorantie. Facies autem pallida odio et inuidie correspondet. Ideo dicitur in textu: {L'una dinanzi, et quell'era uermiglia}.
Nilus est unus ex quatuor fluuiis paradisi qui de Arabia, ubi nimio estu solis Ethiopes oriuntur, per Egyptum descendit in mare, diuidens Asiam a Libia, ut superius dictum est.
In hac parte agit autor de tribus summis proditoribus, qui suos reuerendos dominos prodiderunt: uidelicet de Iuda, qui prodidit Christum, filium Dei uiui, de quo actum est supra, et de duobus principibus romanis, Bruto scilicet et Cassio, qui Iulium Cesarem prodiderunt. Iulius enim Cesar dolo istorum duorum, quos intime diligebat, fuit occisus. De qua morte habes supra, circulo primo, cantu uero quarto.