1343 lines
216 KiB
Plaintext
1343 lines
216 KiB
Plaintext
Amicitie uirtus profecto ingens est: expertus loquor. Ecce, rogatu tuo M.M.F.L. coactus, in medium cogor exhibere quod penes me latere uolebam.
|
|
|
|
Postquam sic est ut uoluisti, euagari paululum liceat, michique paruulo in principio harum collectionum pauca prefari fas sit: quod scilicet ueterum reuolutione gestorum ullum unquam tempus nostro par seculo non legimus contigisse. Bone quippe artes, sepositis lucratiuis, et studia licterarum nunquam uilius habite sunt; nulli preter aurum quicquam cure est; tradere se posteris nemo uult, tantaque desidia prorogandi nominis mortales inuasit, ut supra uitam hanc, quasi Epycurum sequantur, nichil existiment.
|
|
|
|
Hinc fit, cum non sint quas dixi artes in pretio, sed in persecutione potius et ignominia, ut ingenia nobiliora torpescant. Paucissimis enim ex nobilibus antiquis legimus contigisse non appetere penes posteros de se loqui et conari post naturalem mortem uiuere: enque cura et sollicitudine studiorum labores et res difficiles aggressi sunt.
|
|
|
|
Quod etiam sanctis contigit uiris qui ad calamum manum apposuerunt, non solum ut mortalium erroribus consulerent, sed ut et ipsi, deposita carnis sarcinula, longioribus seculis perdurarent.
|
|
|
|
Ego difficillimum puto tantam humilitatem in puro homine posse reperiri que qualiquali dulcedine glorie contacta non fuerit. Hanc contagionem ueritatis Magister non ut suis metueret discipulis, sed ut exemplum preberet christianis, pedes eorum lauit, ne inanium laudum puluere fedari uiderentur.
|
|
|
|
Neque tamen pauor nimius latenter ualde subintrantis uitii huius laudabilis est, neque censura uulgi, ferme semper in deterius iudicantis, pusilli animi uilitate declinanda est, neque oblatrantis inuidi furor improbus corripientis asperius que ignorat timendus est. Impie siquidem cum posteris ageretur, ubi horum metus de scribentis manu calamum extorqueret!
|
|
|
|
Nos, hac deprehensi etate tali qualis est, syderibus nostrorum temporum inherentes, studia nostra latentia in sue incorrectionis inuolucro, preuenti decrepite etatis infirmitate, potius maluimus foris exire, illum sequentes qui sic uoluit, quam taciturnio tineas inertes depascere.
|
|
|
|
Uiri utique antiqui, rerum gestarum magnitudine illustres, solebant studia alere poetarum, quum hii nequaquam uacarent mercibus, neque scientiis lucratiuis, sed famosis; quibus ita laurea, sicut imperatoribus qui sibi ui bellica orbem subegerant, senatus iudicio parabatur. Illustres nostri temporis, qui Ytaliam subigere conantur, cura anxia circa rem militarem operam impendunt, adeo circa picturam capti, ut scripturam negligere uideantur. Unde michi placuit sublimi Deo a quo uenerunt inuenta dedicare mea, qualiacumque sint, quam indignis parumque gratis pompis.
|
|
|
|
Uobis igitur, quibus cure fuerit strepentis seculi laqueolos euadere, et ubi recipere uolueritis, quod gratis accepimus uobis gratis etiam impertimur, non ut de nostro preter quam simplex haustum haurire possitis, sed quo ingenia altiora, nostros corripiendo errores, cogantur edere meliora et ueriora depromere: ipsis enim colla submictimus non erubescentes correptionis ferulam.
|
|
|
|
Deprecatos tamen uelim ut, pro dignitate poete de quo plus quam de alio dici potest Omnia diuino monstrauit carmine uates, feliciorem manum suam ad aperitionem sacrorum integumentorum poete non dedignentur apponere. Et si quid super inuenta cui sic contigerit inuenire, sciat multum cogitaminis poetam nostris uigiliis reliquisse.
|
|
|
|
An sacrarum Scripturarum secreta reuelantes promereantur in conspectu Dei et hominum.
|
|
|
|
Occurrit nobis, et non indigne fortasse, indagare an cura et sollicitudo conantis illud quod potest, secundum datam sibi a Domino gratiam, de latebris Scripturarum in lucem ducere aliquid promereantur. Questioni huic sufficiant pauca testimonia que de sacris Licteris habentur.
|
|
|
|
*Prophetica siquidem auctoritate docemur: Beati qui seminant super aquas: semen enim uerbum Dei est, et aque multe, populi multi. Et, per contrarium, maledictus est qui frumentum ascondit in populo et qui suffodit in terra talentum. Et alibi habetur: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta uocem tuam.
|
|
|
|
Admirabilis quippe est clamor predicatoris et magni meriti apud Deum: quandoquidem uirtute sua animam de errore reuocat ad ueritatem, de uitiis ad uirtutes, praua commutat in recta et aspera conuertit in plana, et instruit fidem, erigit spem et roborat caritatem, euellit uitia et nociua, et plantat utilia, et fouet honesta. Ipse uia uite est, scala salutis et ianua paradisi*. Hec pauca de multis ab Innocentio subripuisse sufficiat.
|
|
|
|
Penes me scribens, predicans, docens et elucidans ut laudes uenetur humanas nichil omnino poterit promereri, quia ypocrita est. At si solum peragat ut fratrem instruat, inuenientur multi meriti apud Deum et laudis digne penes proximum.
|
|
|
|
Cui noster poeta, pietatis intuitu, secutus orientalium regum ymaginem qui Christo infantulo obtulerunt, esennium tradidit mirre asperrime in Inferno, thuris odoriferi in Purgatorio et auri purissimi in Paradiso.
|
|
|
|
Cur poete gentiles sub mistico sensu eorum inuenta tradiderunt, et quot sint sensus quibus locuti sunt.
|
|
|
|
Uiso bene et laudabiliter agere illos qui secreta Scripturarum manifestant, bene est uidere quare poete eorum inuenta, iuxta utramque phylosophiam, apologicis uelaminibus operuerint.
|
|
|
|
Et sane poetis gentilibus eorum studia et que multis laboribus et uigiliis inuenissent, uilescere uisa fuere si in promptu et quasi ad manum ignobili cuique ingenio haberentur; que uero ardenti studio cum difficultatibus uestigari oporteret, cara esse atque haberi gratie et honoris.
|
|
|
|
Unde, ne per desidiam obsolescere preclara ingenia paterentur, sed ipsa tamquam ad chotem acuerent, sub integumentis et fabulosis fictionibus omnem ferme scientiam tradiderunt, uario multiplicique sensu uelantes. Et, ut sic, cessat curiosa inquisitio querentium an sensus poetarum unicus sit, an polysemus, id est multiplex: nam multorum esse profitemur.
|
|
|
|
Similiter et nostri theologi quatuor dumtaxat in sacris Licteris posuerunt theotoricos intellectus, uidelicet hystoricum, allegoricum, moralem et anagogicum; quos, in expositione uersus Prophete dicentis: *In exitu Israel de Egipto, domus Iacob de populo barbaro*, exemplariter ostendunt.
|
|
|
|
Nam, si simplicis ystorie ueritatem uelimus agnoscere, liberatio ebrayci populi de seruitute Pharaonis facta per Moysem apparebit.
|
|
|
|
Huic et persimilem licteralem poterimus applicare, qui nichil affert significati citra uerborum sonum, de quo dicit Aurelius Augustinus: *Non enim omnia que in complexione orationis costructionis gratia inseruntur significare aliquid morale putanda sunt, sed propter ea que aliquid significant attexuntur*.
|
|
|
|
Si uero de licterali hystoricoque allegoriam uelimus elicere, tropum intelligemus, quo aliquid nobis dicitur et aliud significatur; iuxta illud: *Eua fabricata est de latere Ade dormientis*, hoc est Ecclesia producta est de latere Christi pendentis in cruce. Similiter in uersu nostro figuratur nostra redemptio facta per Christum.
|
|
|
|
Ceterum allegorie species secundum gramaticos septem sunt, uidelicet: yronia, enigma, anthifrasis, carientismos, paroemia, sarchasmos et astismos. Sed horum uestigationem peritis gramatice derelinquo, cum non sit intentionis poete uulgariter docere gramaticam, sed moralem tradere phylosophiam.
|
|
|
|
Audi Gregorium romanum pontificem de se dicentem dum Iob exponit: *Non motacismi collisionem fugio, non barbarismi confusionem deuito, situs motusque etiam prepositionum casus seruare contempno, quia indignum uehementer existimo ut uerba celestis oraculi restringam sub regulis Donati*. Ego intellectum potius considerans, quam exquisitam gramaticam, sicubi error inueniretur gramatice discipline in scripturis meis, si uerborum intellectum uerum capiant, oro pios lectores ne curent.
|
|
|
|
Et, prosequendo, dico quod grecum nomen allegoria est, compositum ab allon, quod alienum seu diuersum latine sonat, et gore, quod est intellectus. Et sub isto generali nomine omnes sensus, ab hystorico licteralique differentes, allegorici nuncupantur.
|
|
|
|
Post allegoricum in specie sua subsequitur moralis, in quo in uersu Prophete ostenditur anime conuerse ymago de luctu miseriaque peccati ad statum gratie.
|
|
|
|
Uerumtamen huic poterimus sotiare apologicum, hoc est fabulosum, qualem efferunt elegantes Esopi fabule, quo transumptiue ad instructionem nostram, si rationabilium nature, collocutiones gestaque trasferuntur. Hiis duobus adicitur tropologicus, id est conuersiuus, in quo per illud quod factum est, quod fieri debet datur intelligi, et sic resoluitur in moralem. Nam dum inuehit poeta in peccatores, ad instructionem nostram sermo conuertitur.
|
|
|
|
Post moralem, theologi anagogicum posuerunt, id est spiritualem, pro quo uersus Prophete nobis significat exitum anime sancte exute corpore a corruptionis seruitute ad eterne glorie libertatem. Hinc motus, dicebat Apostolus: *Cupio dissolui et esse cum Christo*. Super istos quatuor theotoricos intellectus principales, per prudentes uersus editi sunt qui dicunt:
|
|
|
|
*Lictera gesta refert; quid credas, allegoria;
|
|
moralis, quid agas; quid speres, anagogia*.
|
|
|
|
Ex istis colligere possumus in hoc opere duplex fore subiectum, circa quod alterni sensus isti decurrunt. Nam, si spectemus ad licteram, erit pro materia et subiecto status animarum exutarum corpore simpliciter sumptus: nam circa ipsum totius operis processus uersatur. Si uero ad allegoriam mentis oculos inflectamus, subiectum atque materia erit homo uiator prout merendo uel demerendo per arbitrii libertatem iustitie premiandi et puniendi erit obnoxius.
|
|
|
|
De causis queri solitis in principio libri ab expositore. Rubrica.
|
|
|
|
Nunc ad inquisitionem causarum ueniamus. Et utique prisco de more comenta dictantes, boni Dei auxilio inuocato - quod et nos pia deuotione humilique deprecatione exposcimus -, antequam ad lictere planationem peruenirent, de septem agebant circumstantiis, quas Greci periochyas appellant, que locum, tempus, personam, rem, qualitatem, causam et facultatem continent. Amplius de libri titulo agebant, et in poeticis querebant quos fuisset auctor imitatus.
|
|
|
|
Harum plerique tres solummodo considerabant, unde scilicet auctor ageret, et cur, et qualiter, ut inde sibi auditores beniuolos, dociles et actentos compararent .
|
|
|
|
Noster uero poeta, in quodam introductorio suo super cantu primo Paradisi ad dominum Canem de la Scala destinato, de sex agere uidetur, que fatum, agentem, formam, finem, libri titulum et genus phylosophie comprendunt.
|
|
|
|
Causas istas ferme omnes moderni ad quatuor redegerunt, querentes de efficiente, de materia, de forma et postremo de fine.
|
|
|
|
Michi placet antiquorum diligentiam reuocare in medium et nouissima cum ueteribus commiscere. Et primo de loco queramus ubi, spiritu Dei tactus, opus hoc poeta ceptitauerit, deinde ubi ipsum fuerit prosecutus, postremo ubi ipsum consummauerit.
|
|
|
|
Et sane poeta in ciuitate Florentie diuinum hoc opus feliciter inchoauit et, cum odam septimam prime partis implesset, indigne et sine causa coactus est exulare.
|
|
|
|
Et utique primo ad Moruellum marchionem Malaspina defugiens, ubi cum compassione benignissime receptus est, cum extimaret inuentum siue materiam, cum septem capitulis prefatis, furentium emulorum fatuitate et ignorantia deperisse, merens, operis reformationem, resumptionem et prosecutionem penitus desperauerat.
|
|
|
|
Ceterum, ubi opera nobilis uiri Dini domini Lambertuccii de Frescobaldis recolendique uiri preter spem et ipsum materie inuentum et odas septem recuperasset suum resumpsit opus dicens: Io dico seguitando, che assai prima.
|
|
|
|
A Moruello deinde honesta necessitate secedens, Casentinum applicuit, ubi aliquamdiu manens, multum operis edidit. Et inde recedens, Uerone per quadriennium continuum operi studiose uacauit.
|
|
|
|
Postremo a Guidone Nouello Rauenne receptus est, ubi cum dierum suorum residuo residuum operis feliciter consummauit.
|
|
|
|
De tempore quo incepit et prosecutus est poeta opus suum. Rubrica.
|
|
|
|
De tempore uero distinctio debet haberi: quo scilicet poeta excogitando materiam inuenerit et, qua inuenta, metrice modulando atque expoliendo ediderit.
|
|
|
|
Ubi scire debemus, anno gratie millesimo ducentesimo sexagesimo quinto, exeunte maio, in hanc regionem caducorum uenisse poetam, annoque uigesimo quinto etatis sue cepisse operam impendere in inuentione et ordinatione materie, in cuius inquisitione et ordine decennium continuum erogauit, ut ipse testatur dicens:
|
|
|
|
{Tanto erano gli occhi miei fixi e attenti
|
|
a desbramare la decenne sete} etc.
|
|
|
|
In millesimo uero trecentesimo, anno Iubilei, et in die Ueneris Sancti, fingit poeta cepisse metro rithmico opus modulare, ipsumque annis uno et uiginti compleuit.
|
|
|
|
De ingenio, moribus et uita poete. Rubrica.
|
|
|
|
Circa personam efficientem causam denotantem, quoniam De origine, uita, studiis moribusque poete Iohannes Boccaccii libellum edidit, et nobis eo libro quo scripsimus De hedificatione ciuitatis Florentie et de suis illustribus ciuibus referre contigerit, sufficienter extiterit pertractatum.
|
|
|
|
Circa articulum istum satis hic sit scire nobilissimis parentibus natum fore poetam, quorum origo uetustior manauit de sanguine patritio Romanorum qui senatus iussu ad incolatum ciuitatis Florentie, per Iulium Cesarem nuper edite, concesserunt. Hoc innuere subtiliter intuentibus poeta uidetur in collocutione domini Farinate de Ubertis, qui se profitetur de originali stirpe Lucii Cathylline dum, in responsione quam Danti facit dominus Farinata genealogiam utriusque tacite commendans, ait:
|
|
|
|
{Ed elli ad me: - Assai furono aduersi
|
|
ad me e ai miei primi -},
|
|
|
|
L. Cathyline in urbe romana.
|
|
|
|
Huius igitur Dantis maiores fortasse Portie fuere familie, qui, in urbe ea diu antique seruato nomine familie, tandem beneficio suo promeruerunt Frangipanes appellari.
|
|
|
|
Igitur, cum de talium stirpe Florentie subrexisset uir insignis, nomine Helyseus, et multis honoribus pro rebus bene gestis gloriose obisset, placuit domui sue, antiquo relicto nomine, Helysei nomine titulari; et, procedente tempore, capite nominis breuitatis gratia mutilato, Lysei dicti sunt, postremo accidentaliter etiam Allegherii.
|
|
|
|
Hic noster poeta, non secus grauitate et bonis moribus preditus et scientiarum multarum peritia quam uetustiores sui gestorum magnitudine, familiam nobilitauit.
|
|
|
|
Huic in fontibus sacris Durante nomen fuit, sed de more florentine facetie sincopato nomine dictus est Dante.
|
|
|
|
De materia super qua poeta fundauit opus suum. Rubrica.
|
|
|
|
Rem, hoc est materiam, auctoris hactenus prefati sumus iuxta et secundum sensum, duplicem subiectum ponentes: ad licteram, animam exutam corpore et, secundum allegoriam, uiatorem hominem secundum arbitrii libertatem promerentem et demerentem.
|
|
|
|
De qualitate, seu formali causa operis. Rubrica.
|
|
|
|
Qualitatem dicentes, formalem causam geminam dicimus, quarum prima spectat ad formam tractatus, secunda ad formam tractandi. Prior est triplex, iuxta triplicem operis totius diuisionem: nam diuisione primaria Comedia scinditur in tres canticas, et deinde cantice in cantus centum, cantus in rithimos et rithimi uero in uersus.
|
|
|
|
Quantum uero ad formam tractandi eiusque modum, processus est poeticus, fictionibus atque integumentis redundans, in quo describit, transsummit et sepe digreditur atque diuidit et diffinit, probat et improbat, multas similitudines et exempla ponendo ut eius intentio et clarius elucescat.
|
|
|
|
Cur et ad quem finem motus fuerit poeta ad opus. Rubrica.
|
|
|
|
Causam uero, hoc est cur et ad quem finem tam laboriosum et difficile opus poeta fuerit aggressus, et ad duplicem certe ducere poterimus: propinquam scilicet ac remotam.
|
|
|
|
Subtilitatibus tamen modernorum, uolentes apparere, explosis, causam fuisse dicemus ut in uia uniuerse carnis peregrinantibus hominibus de turpi miseroque statu uitiorum doceret effugere, et ad felicem uirtutum statum peruenire; uel ut errantes a uia recta reuocaret ad semitam ueritatis :
|
|
|
|
*Oderunt siquidem peccare boni uirtutis amore,
|
|
oderunt peccare mali formidine pene*.
|
|
|
|
Cui parti phylosophie opus principaliter supponatur. Rubrica.
|
|
|
|
Facultatem , que spectat ad cuius phylosophie partem opus supponatur, dicimus, idem auctore dicente in suo introductorio super cantu primo Paradisi, in toto opere et partibus suis esse morale negotium. Non enim ad speculandum, sed ad morum institutionem opus inuentum est, et totum, et eius partes. Ubi uero contigerit in aliquo loco uel passu ad modum speculatiui negotii pertractari, nequaquam id fit speculandi gratia, sed operis: ad aliquid enim quandoque et pratici speculantur, ut uult Phylosophus Methaphysice.
|
|
|
|
Et quod non agat de essentiali, sed de morali inferno, purgatorio et etiam paradiso, satis uidentur ostendere gradus distinctionesque penarum: nam hereticum, tyrannum, homicidam et peccatorem contra naturam, supra lenonum, adulatorum et meretricum circulum remotius a centro punit, ad honesti faciem, ad famam et infamiam habendo respectum. Probi siquidem illustresque uiri secundum mundum homines tales, ceu turpissimos et abominabiles, ominantur, et eos iuxta se uideri maxime dedignantur. Igitur in republica transeuntis mundi infames habentur et a cetu nobilium depelluntur persone tales.
|
|
|
|
De libri titulo. Rubrica.
|
|
|
|
Hactenus de circumstantiis, nunc ad libri titulum ueniamus, qui super uniuerso opere talis est: *Incipit Comedia Dantis Allegherii feliciter*.
|
|
|
|
Ad quorum intelligentiam scire debemus quod ab hoc greco nomine comos, quod latine uilla sonat, et oda, cantus, dicitur comedia, hoc est uillanus cantus.
|
|
|
|
Et est comedia narrationis poetice genus a reliquis differens: nam tragedia in materia sua, in principio est admirabilis et quieta, in fine uero turbulenta, orribilis et fetida, ut ostendit similitudo animalis a quo deducitur tale nomen; nam tragos grece, latine yrcus dicitur et, ut supra dictum est, oda, cantus: unde tragedia grece, latine yrcinus cantus.
|
|
|
|
Et sane yrcus prima fronte et pulcer et imperiosus ostenditur, at, cum posteriora conuerterit, turpis et fetidus inuenitur. Hanc bestie figuram et figurata per bestiam omnes Senece tragedie sane intelligentibus ostendunt, et id Boetii uerba confirmant dicentis: *Quid enim aliud tragediarum clamor deflet, nisi incerto ictu fortunam felicia regna uertentem?*.
|
|
|
|
Bene igitur, si diligenter opus totum nostri comici spectetur, rite Comedia titulabitur, cum in sui principio, hoc est in Inferno, orribilis sit, tremenda et fetida; in medio uero, hoc est in Purgatorio, bone spei et aliquid gratie promictens; in fine, hoc est in Paradiso, prospera, desiderabilis et amena. Et, ut sic, comedie materia in principio pauida et tremebunda est, in medio bone promissionis et spei, in ultimis felix et plena dulcedinis et letitie.
|
|
|
|
Modus uero loquendi poete, quantum ad comicum actinet, humilis, remissus et uulgaris est, mulierculis quodammodo peruius, ubi apud tragedos elatum et sublime.
|
|
|
|
Sunt et alia poeticarum narrationum genera, buccolicum scilicet, et elegiacum ac satiricum: que qui uelit cognoscere et in Poetria Oratii poterit inuenire.
|
|
|
|
Quos fuerit poeta imitatus, et de triplici uita: uoluptuosa, actiua et contemplatiua. Rubrica.
|
|
|
|
Iam de septem periochiis et libri titulo diximus, nunc de immitatione dicemus. Et licet non inepte dicere possimus comicum nostrum in inuento materie Homerum immitasse, presertim in Odixea, ubi de Ulixis peregrinatione tractatur, tamen, quia Maro simile negotium altius ac plenius in Eneyde pertractauit, commodius rectiusque dicemus Uirgilium immitasse, ut ipse idem poeta ostendit in prothemate suo.
|
|
|
|
De intentione siquidem, fuit Homeri, libro quo supra, uitam hominis studiosi seque rectificantis per decursum communis uite usque ad emeritam mortem, sub figmentis poeticis ingeniis melioribus ostendere, hominemque rectum secundum morales uirtutes componere, in quibus phylosophi, presertim peripathetici, felicitatem uiatoris hominis reponebant, extimantes unumquemque uirtutibus suis iustificari posse.
|
|
|
|
Amplius, cum hominum antiquissimi, longa consideratione, clementia longioris etatis, animaduertissent uitam hominis multipliciter uariari pro etatis cuiusque uariatione, triplicem uiuendi modum et ordinem perpenderunt.
|
|
|
|
Uidentes siquidem pronitatem fragilitatis humane in delectabile secundum uoluptates et desideria carnis, et quod adolescentia in tale uitium primum facillime et latenter quodammodo incurrebat, talem uitam refertam lasciuiis, et uoluptatibus seruientem atque carnis blanditiis inherentem, sensualem et lubricam, morali procedentes inspectione, qui diligentius actus intuerentur humanos brutalem, uoluptuosam et concupiscibilem appellauerunt, et penitus sensualem.
|
|
|
|
Cumque animaduerterent uenientes ad iuuentutem, pubertate relicta, indignatione quadam propemodum naturali qua se homines et non belluas intelligerent, conari adolescentie lubricum sistere, et uitia abolere carnalia, studioque uirtutem uite prioris labem diluere, proindeque ardua atque difficilia aggredere, egregiaque moliri facinora; ipsaque exteriora bona, que adolescentem illecebris adolere consueuerunt, non sibi ut sua ascribere, sed fortune, duceque liberalitate, clementer, pulcre atque utiliter dispensare, ut sibi imperium pararent orbique leges darent; atque ob id, inualescente nomine, futuris se prebere, mortique obuiam ire, omniaque peragere quibus se dignificare mortales solent, uitam talem actiuam periti ueteres uocauerunt, quum gestorum celebritate floreret.
|
|
|
|
Postremo cum, tum in senium uergentes, uoluptuose uite impetum atque actiue ambitum omnes ferme defugere solerent meliorique temperamento melioribus studere; quum uel tunc maxime intelligerent, frigore artus occupante, quid cessent, suique partem meliorem originem habere celestem, atque futurum, e uestigio, ut in limum et puluerem reuertantur, unde ratione duce scirent sumptum esse mortale quod ferunt, amplius unum omnium esse principium ad quod cuperent recta degentia ratione reuerti desiderio naturali, quod primam causam uocauerunt et causam causarum, uitam meditantium talia et que hiis similia speculatiuam seu contemplatiuam dixere.
|
|
|
|
Poete uero, quibus proprium est inuenta phylosophie sub figmentis occulere et integumentis inuoluere et uelare, tale inuentum sub trium dearum differentia clauserunt. Et sensitiuo appetitui obedientem uitam, petulanti Ueneri tradiderunt, cui cupidinem cum adolescentia sotiarunt; operatiuis insistentem negotiis, Iunoni, dee regnorum temporalium, concesserunt simul cum ualitudine et robore iuuentutis; speculatiuam, seu contemplatiuam, que rerum diuinarum et humanarum meditationibus operam impenderet, Palladi, dee sapientie nate de Iouis cerebro, tradiderunt.
|
|
|
|
Per harum trium decursum Homerus in Odixea deducit Ulixem. Nostri tamen inuento poete, Ulixes, hoc est phylosophia gentilis dum Christi contemplationi uacaret, in mari demergitur.
|
|
|
|
Maro, ordinatius uberiusque procedens, cadentem Eneam de matris utero proiecit in mare, hoc est in hac caducorum regione instabili ac procellosa, per ordinatas tamen hominis etates, ut sic doceret rectum hominem componere longanimem, siquidem et infractum Eneam, naturali obmissa, narratione artificiosa per ipsas etates ad consummationem atque plenitudinem humane prudentie et uirtutis, ad quas propriis naturalibus ingeniosus et studiosus homo potest euadere, ordinate traducit.
|
|
|
|
Digressio considerans in genere particularia quedam que operis speculator diligenter debet aduertere. Rubrica.
|
|
|
|
Habito sermone de imitatione, deinceps quedam alia prenotemus circa uniuersalem poete intentionem, quorum notitia ad particularia operis plurima uiam substernent.
|
|
|
|
Diligenter siquidem operis speculator considerationem debet apponere ad contionatrices personas que secundum materie uarietatem introducuntur sparsim in opere, quo scilicet pacto materiei de qua agitur conrespondeant uita, officio et ministerio suo; ad comparationes, quarum scientia, locis suis coaptata secundum interiorem sensum, multum splendoris afferunt; ad temporum descriptiones et statuum celi, ac distributiones dierum, noctium et horarum;
|
|
|
|
ad circumlocutiones in quarum latitudine allegoriarum nobilitas inuoluitur; ad digressiones materiam utiliter ampliantes; ad ethimologias et interpretationes uerborum, et ad similitudines ethimologiarum quas latina uocabula uidentur afferre secundum nominum consonantiam, atque ad ipsorum uerborum proprietates et significata; ad multiuocationes et equiuocationes que multos depellunt errores;
|
|
|
|
ad figurationes fluminum, et de cursu eorum, et de loco eorum, quorum occulti sensus pro uarietate materie mirabiliter opus illustrant; ad mores insuper comicorum, qui unumquemque ad collocutionem introducunt super materia sue profexionis et uite; et ad horum similia in quibus allegoriarum multarum semina asconduntur.
|
|
|
|
Ceterum, cum materia auctoris ardua sit et sublimis et poetica sobrietate parco metrorum numero coartata, narratio hystorica, si bene consideretur, non minus habet occulte doctrine, quam que sub apologica fictione traduntur. Nam omnia ferme uerba poete integumentis inuoluta sunt et misticum aliquid introducunt. Ferme dixi propter uerba que pro intelligentia importantium figurarum operi attexuntur.
|
|
|
|
Scire amplius oportet aliquando poetam proferre sermonem in persona totius humane speciei, in qua per successiuam generationem corpus sumus Ade; aliquando in persona indiuidui speciei, hoc est hominis specialiter introducti, seu particularis; aliquando in persona prothoplaustri et nostri capitis Ade secundum carnem; aliquando membrorum eius; aliquando pro tempore gratie, aliquando pro tempore ire, aliquando mistim pro utroque; aliquando in persona fornicatricis Sinagoge; aliquando Ecclesie uel nascentis, uel adulte, uel senescentis, uel etiam future; ita tamen, ut in ipsius poete typo omnium sit ingenium unicum uiatoris hominis, pro temporis qualitate diuersimode uariatum.
|
|
|
|
Tempus uero ire sub noctis unius transitu discurrit; gratie uero sub dierum et noctium alternatione, tum in statu prescitorum, tum predestinatorum se purgantium; peregrinantium uero in statu innocentie et decore meritorum, sub perpetua die semper ascendenti.
|
|
|
|
Quid in sensu mistico in toto poete opere representet ipse Dantes, Maro, Beatrix, Statius sanctusque Bernardus. Rubrica.
|
|
|
|
Insuper opere pretium reor fore necessarium, uolentibus indagare allegorie profunditates, indagare quid mistice in toto opere representent personarum introductiones, presertim ipsius Maronis, Statii, Beatricis sanctique Bernardi.
|
|
|
|
Et sane noster comicus et altissimi ingenii uiatoris fert typum, sublimia, quantum fert hominis naturalis potentia, indagantis. Quid autem sit ingenium, suo loco paulo post dicemus, ne cogamur eadem sepe repetere.
|
|
|
|
Uirgilius uero agentis intellectus et rationis humane apporta ymaginem: non illam quidem que in indiuidui compositione seu unione naturaliter inest, sed que studio et diligentia ueterum eo concessit, quo altius per naturales hominis potentias et uirtutes ascendere potuit. Et, ut sic, in Uirgilio poesis altissima fingatur, que inuenta phylosophorum moralia, presertim in Ethicis a Phylosopho plene tradita, fabulosis integumentis fictionibusque uelauerit.
|
|
|
|
Statium, christianum poetam symiamque Uirgilii, pro dono intellectus in hoc opere poni perspicaciter intuentibus oportebit, ad supplendum intellectum agentis supra uires proprias et uirtutes non ualentis ascendere. Quod enim ingenium et humana ratio per naturales eorum potentias inuenire non possunt, christiana religio, diuino illustrata lumine, demostrauit: de largitate siquidem latissima Creatoris sancti Spiritus carismata peruenerunt.
|
|
|
|
Hinc fit ut, tacente Uirgilio, de creatione et infusione rationalis anime in fetu, articulato cerebro, Statius contionetur; atque deinde, Danti Uirgilioque factus comes et itineris sotius, cum ipsis ad Beatricem ueniens, umbra euanescente Maronis, cum Mathylda, id est uita actiua christiana, et Dante, hoc est ingenio cathecumino, ipsis itinerantibus commanserit sotius.
|
|
|
|
Beatricem reuelate scientie, hoc est sacre theologie beantis hominem, typum gerere, poete uerba se ipsum glosantis ostendunt, cum dicit in persona Uirgilii:
|
|
|
|
{Ed elli ad me: - Quanto ragione qui uede
|
|
dir ti posso io; da indi in su taspecta
|
|
pure a Beatrice, chè opera di fede -}
|
|
|
|
In quibus quidem uerbis glosatiuis colligitur manifeste Maronem allegorice signum facere rationis humane que in documentis phylosophicis ibi ascenderit, ubi hominis intellectus, ut dictum est, per suas naturales potentias potuerit peruenire, et Beatricem sacre theologie, uiatorem hominem sua doctrina et institutione beantis.
|
|
|
|
Amplius et textum Noui et Ueteris Testamenti etiam possumus dicere designare Beatricem, ipsumque textum naturalis moralisque phylosophie.
|
|
|
|
Igitur, sublimi hominis reperto ingenio, atque phylosophicis rationibus edocto, uitiorumque turpitudine enudato atque, purgatis uitiis, honestis moribus instituto, religioso insuper dono intellectus illustrato, intelligentia sacre theologie cum reliquis donis sancti Spiritus pie misericorditerque conceduntur. Cuius offitio, per opera meritoria, anima nostra supra uires proprias et naturales potentias exaltatur, excrescit et uigoratur, quoniam per ipsum felicitatem nostram ipsamque beatitudinem et summum bonum, dum peregrinamur, apprehendimus et tenemus.
|
|
|
|
Bernardus sanctus, in suffragium sic exaltati ingenii Beatrici succedens in uisione Altissimi, contemplationis et uisionis extatice gerit effigiem, cuius uirtute, auxiliante Uirgine gloriosa, Deus condescendit ad se ostendendum homini uiatori, secundum capaciam receptoris tanti luminis.
|
|
|
|
Nam, sicuti est in sua essentia, plene perfecteque nulla simplex creatura uidere potest, quum per naturam tantam potentiam sustinere non posset, sicut nec mortales oculi materialis solis contuitum: nam quod finitum est infinitum capere et continere non potest. Quod igitur uiatori theologia ostendere nequit oratio deuota in estasi animabus simplicioribus demostrabit.
|
|
|
|
Ad poete igitur ordinem redeuntes, hominis ingenium, quantumcumque sublime, si suis uiribus fiderit, efficitur errabundus et in tenebrosos errores de uia recta corruit, et presertim cum demostratiua uia in Uerbi incarnati cognitionem uoluerit ascendere, dyaboli astutia, per preparatam ab eo in quantum ad hoc naturalem phylosophiam, obuiante.
|
|
|
|
Hinc fuit ut, theologie lacrimis et rogatu, de sinu gentilium inuentorum, eidem ancillans phylosophia moralis presertim, in eius auxilium prouocetur, que docet uitia et peccata cognoscere, deuitare et purgare. Cui adicitur donum intellectus et intelligentie beantis auxilium. Postremo sacra et deuota oratio, que spiritum sursum leuans Deum uidere facit, debito ordine subrogatur.
|
|
|
|
Post hec, querere hic soliti de materia trigesimi capituli Purgatorii in fine, cantum istum in parte glosantis, agendo de tribus etatibus grossis, theologie, ingenii et rationis humane, silemus, postquam, cogentibus plerisque conciuibus nostris, cantum illum comentauimus. Inde, si uelint, capiant studiosi que uiderint pro declaratione huius primi cantus Inferni expedire.
|
|
|
|
De intellectu possibili, de ingenio et agenti intellectu, atque de adepto. Rubrica.
|
|
|
|
Imaginem perfecte formateque rationis, que in gentilibus phylosophis et poetis enituit, ferre Maronem in opere isto iam diximus, comicum uero nostrum illustris ingenii. Quales autem anime potentias et uirtutes hec important, pro multis poete locis scire opere pretium est.
|
|
|
|
Et licet paucis, secundum Phylosophum in Ethycis, nos possimus absoluere, ut duo scilicet sint humane anime operatiua principia, unum tamen in effectum dici possunt, propter finem unum in quem pariter tendunt. Uerumtamen ratio super ingenium adicit scibilium ueritatem moraliumque uirtutum institutionem.
|
|
|
|
Altius tamen paululum materiam ordientes, scire debemus de natura intellectus humani Platonem et Aristotelem omnesque recte phylosophantes conuenisse, ponentes partes quatuor, species, gradus, seu qualitates intellectus, dependentiam inter se habentes atque ordine in unitate anime obseruantes. Quarum potentiarum siue qualitatum illa ponitur prima que in anima ipsa prima potentia intellectualis est; secunda uero illa est que de tali anime potentia emanat in actum siue in effectum; tertia illa est que in ipsa anima est semper in actu uel in effectu; quarta uero et ultima est que demostratiua a phylosophis nuncupatur.
|
|
|
|
Secundum speciem primam seu qualitatem, talis anime potentia comuniter appellatur possibilis intellectus, secundum quem anima nostra potens est scibilium omnium notitiam adipisci et, ut sic, omnis est quoad omnia. Et secundum istum possibilem intellectum, Phylosophus dicit quod anima nostra est tamquam tabula rasa in qua nichil est pictum, possibilis tamen pingi.
|
|
|
|
Hinc intellectui naturali instintu inest, sibique connata est principiorum quorumdam notitia maxime per consensum: cum enim intellexerit quid sit totum quidue pars, statim, docente natura, consentit quod omne totum maius est parte sua et, ut sic, ueritati per se note consentit. Hic intellectus ferme per totum infantie tempus dormitare uidetur, Legis auctoritate que dicit quod etas illa quicquid uidet ignorat.
|
|
|
|
Secundum uero secundam speciem seu qualitatem, talis intellectus uel, ut proprius loquar, discursus intellectus de possibili, de quo supra diximus, in agentem, de quo paulo post dicemus, ingenium greco uocabulo dicitur: Greci enim naturam genium appellant. Talis igitur discursiua uirtus est acies subtilis intellectus penetrans per causarum inquisitionem in secreta nature, et quasi explorator atque precursor est intellectus agentis numptiusque possibilis.
|
|
|
|
Estque motus primus rationalis anime, ordinatione nature festine discurrens de fonte intellectus possibilis in agentem uestigatione sollicita causarum; ideoque penetratiuus et uelox quoniam ignee est nature et spiritualis motus, et ob id ferme semper inrequietus: hiis enim numquam, nisi experta ueritate, quiescit.
|
|
|
|
Et cum homo natura scire desideret, ipsumque scire sit res per causas cognoscere, ne uirtus torpescat ingenii, natura ei uirtutem aliam sotiauit, et utique erectricem, que irascibilis appellatur et de sydere Martis imprimitur, cuius potentia excitatur, impellitur et urgetur ad studium quo ignorantie caliginem nubemque depellit.
|
|
|
|
Hoc ipsum ingenium, si recta ratione moderetur atque reguletur, tendit in bonum suumque sibi reseruat nomen. Si uero peruersa ratione ducatur, relicto ingenii nomine, sibi nomen usurpat astutie, et fere semper dirigitur in malum.
|
|
|
|
Huiusce ingenii uirtutem plerumque nauicule supra flumina atque iusta maris litora nauiganti auctor assimilat, aliquando grandi nauigio altum mare sulcanti querentique portus uarios. Et hoc utique uariat pro subiecte materie qualitate: nam ydiotarum ingenium reponit in barchulis, quibus litora sunt amica, altum uero mare terrori; altissimum uero ingenium in ligno sublimi, profundissimum mare securius peragranti, ut in secundo cantu tertie cantice manifeste colligitur.
|
|
|
|
Nauis hec, quecumque sit, super intellectuales aquas remo ueloque uehitur celeritate mirabili: in uelo uoluntas, in remo uero temporis mensura recipitur; et ipsum tempus studioso ingenio dedicatur, cum omnia uiatori preter tempus aliena sint. Hunc remum si studiosa manus traxerit, tempus optime erogatur; si lenta, elabitur ac deperit anime. Uela insuper necessario exiguntur, in quibus nostre uoluntatis plenitudo ostenditur uehemensque anime desiderium connotatur: quo uehementi desiderio conamur amplectimurque studia licterarum. Igitur in electione erit uoluntas imperans, in dispensatione uero tempus, intraque duo hec hominum studia reuoluuntur.
|
|
|
|
Secundum uero partem tertiam seu speciem, intellectus, qui ferme una cum ingenio procedit, et in actione uersatur, et idem est cum rationis exercitio. Ipse intellectus agmina et uolumina causarum per ingenium adinuenta eique pernotata segregat et coniungit, atque ex eis elicit ueritatem, pensitatione librata procedens solerter; atque scibilium collatione precepta reducit in artem et inuenta nature, ratione morumque institutione preclara: inde certam scientiam pollicetur.
|
|
|
|
Erit siquidem officium rationis in indiuiduo, hoc est in homine simpliciter sumpto, rerum causas confuse per ingenium excogitatas distinguere, determinare et sub certis et diffinitis regulis tradere, ueri apparentia et falsitate reiectis. In comuni uero dicit et connotat scientiarum artiumque inuenta, sub certis terminis, demostrationibus atque clausulis licteris demandata. Hec in libris phylosophorum et poetarum aliorumque sapientum inueniuntur.
|
|
|
|
Hic uero agens intellectus, ad possibilem comparatus, sic se habet sicut lux ad colores: nam simulacra rerum in possibili intellectu recepta et sigillata ut in subiecto proprio, ceu dudum manentia in obscuro, operis sui radio collustrat atque facit intellectualibus oculis apparere; scire igitur facit discursiuo rationis obsequio.
|
|
|
|
Secundum uero partem quartam, seu speciem, uel qualitatem intellectus, quam supra demostratiuam diximus, intellectus adeptus est, qui postrema qualitas est, locumque ultimum in rationali possidet anima. Nam, post studium et scientiarum inuentionem atque morum, inde habitum facit: didicisse enim non sufficit, si que didiceris non fecerint in anima mansionem; quo tunc, quo steterint, ad sublimitatem suam peruenit intellectus.
|
|
|
|
Hanc uero intellectus speciem sensui Phylosophus assimilat propter propinquitatem sensus ad ueritatem, et quia sensui omnino comunicare uidetur.
|
|
|
|
Uolentes uero horum intellectuum successiuum ordinem exemplo simili demostrare, primum, seu possibilem intellectum, puero licterarum ignaro, potenti tamen discere et uolenti, comparant, qui omnia sibi preparat instrumenta que necessaria sunt ad discendum scribere. Emanationem uero atque discursum intellectus in opere scripture, dum incipit puer licterarum caracteres adsimilare ingenio cooperante, ipsi ingenio tribuunt.
|
|
|
|
Cum uero licteras effigiare atque componere orationemque producere puer studet, et agit ipsum opus, agenti intellectui comparant, quoniam licterarum rationem iam intelligit et quo ordine in compositione orationis debite collocentur. Cum uero hic usu et disciplina ita scribere nouerit, ut inde habitum atque scientiam fecerit, talis peritia uocabitur adeptus intellectus, id est acquisitus, mentique perfecte impressus cum facilitate manus, ita ut, iam factus magister, sine difficultate licteras faciliter educat in actu cum uoluerit.
|
|
|
|
An et quid sit infernus, et qualiter in ipsum descendatur, et de mostris et penis ibidem poetice figuratis. Rubrica.
|
|
|
|
Quoniam in libri titulo continetur hunc priorem canticum Infernum nuncupari, uidere debemus an et quid sit, et qualiter in ipsum descendatur.
|
|
|
|
Quod sit, hiis uerbis Ysaias attestatur: *Dilatauit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino*. Et Propheta: *In inferno autem quis confitebitur tibi?*. Iob: *In profundissimum infernum descendit anima mea*. Uirgilius in sexto Eneydos: *...inferni ianua regis*.
|
|
|
|
Quod sint plures, sacris Licteris actestatur, scilicet superior, medius et infimus. Quorum primus ille est in quo in uia carnis erumpnosa peregrinamur; et de ipso Psalmista sic ait: *Circumdederunt me dolores mortis et pericula inferni inuenerunt me*; et alibi etiam: *Descendent in infernum uiuentes*, hoc est in huius uite miserias, erumpnas et labores. Cuius gratia a plerisque phylosophorum auctoritatis non contempnende determinatum est hominibus melius fore non nasci et, natis, quam ocissime aboleri.
|
|
|
|
De inferno isto sensere poete cum sanctis uiris se conformantes, ipsumque in profundo cordis hominis locauerunt.
|
|
|
|
Unde est qui sic dicat: *Antequam phylosophia ad id uigoris adolesceret, gentilis theologie profexores aliud esse inferos quam humana corpora negauerunt; inferos uero pro tanto corpora talia esse dixerunt, eo quod in rebus nichil aliud inferius inuenerunt.
|
|
|
|
Eorum enim que sunt, quedam sunt corporum et spirituum accidentia. Spiritu uero corpus esse inferius euidentissimum est, cum spiritus rationalis, immortalis et indiuisibilis, et corpus uero mortale et inrationale sit atque diuisibile. Item spiritus regit, corpus regitur. Accidentibus inferius est, cum illa sint incorporalia atque, ut ait Boetius, immutabilem sui substantiam sortita. Itaque corpus inferius est spiritibus et accidentibus.
|
|
|
|
Corporum iterum quedam sunt celestia, quedam caduca; sed caduca, que sunt dissolubilia, quis non uideat tum loco, tum natura esse inferiora?
|
|
|
|
Caducorum iterum quedam sunt hominum, quedam bestiarum, quedam herbarum uel arborum, quedam inanimata. Humanum uero reliquis est inferius: bestiali, quia corporea bona maiora sunt in eo, quam humano corpore. *Num enim - ut ait Boetius - elephantes mole, thauros robore, tygres uelocitate preibitis?*. Arboreis item corporibus inferius est humanum, quia arbor, si precisa fuerit, rursum uirescit et rami eius pullulant. Inanimatis est uero humanum corpus inferius: inter inanimata namque quid fragilius uitro est, quo humanum corpus inferius est? Corpus enim humanum collisione, morbo et senectute interire potest, illud autem collisione, et non morbo nec senectute.
|
|
|
|
Cum igitur nichil sit inferius humano corpore, infernum illud appellauerunt. Quod autem legimus in inferis animas coactione quadam teneri a spiritibus carceratas, hoc idem dicebant pati animas a uitiis: Suos enim quisque patitur manes*.
|
|
|
|
Et hic uerbis Iohannis Boccaccii utar dicentis: *In tali siquidem inferno poete, fictiones longius producentes, fecerunt Cerberum ianitorem, quem canem infernalem appellant et ipse deuorator interpretatur: pro quo appetitum desideriumque inexplebile intellexerunt, quoniam nequit impleri.
|
|
|
|
Huius ianitoris officium esse uoluerunt ingressum uenienti nemini prohibere, sed ne euadat: per que intelligunt quod, ubi libido diuitiarum, dignitatum, delectationum reliquorumque delectabilium mentem ingreditur, uel nunquam exeat, uel cum summa difficultate, fingendo canem istum ex Herebo ab Hercule tractum triplici cathena: nam talis inexaustus appetitus de uasta uoragine ab homine sapiente de corde depellitur*.
|
|
|
|
Insuper in huiusce inferno quatuor fluuios in se circulariter recurrentes esse dicebant: Flegetonta, qui ardorem irarum figurat; Lethem, qui mentis obliuionem sue maiestatem diuinitatis obliuiscentis ostendit; Stigem, qui odium sonat; Acherontem, qui tristitiam.
|
|
|
|
Hec apud inferos uerum est: sola, uero, falsum. Amplius asserunt ibi esse nautam Caronem, cymba animas trahicientem ad litus interius super flumine Acherontis, pro quo sentiunt labilem fluxamque caducorum delectationem. Pro ipsoque Carone, usque ad tempora nostri poete et usque nunc, communiter omnes tempus intelligunt, quod per uaria spatia dimensionesque spem et uoluntatem nostram de termino ad terminum defert; seu etiam uelimus dicere ipsum significare temporum uarietates, que cor nostrum huc illuc transferunt.
|
|
|
|
Ego, sic oppinantium pace, dixerim, iuxta integumenta Maronis, typare concupiscibilem appetitum sese efferentem super delectabile temporale atque, amenitate eorum que oriuntur et occidunt in regione instabili caducorum, comptum uero temporis siue bene, siue male dispensati tenere figuram, quo uel tarde uel festine pro uoto abutimur.
|
|
|
|
Adhuc in sinu Herebi Minos, Eacum et Radamanta sedere dicunt ad iudicium animarum, quoniam hii in uia hac fuere legum famosissimi conditores et singulares iustitie amatores atque cultores. In quorum typo coscientie stateram figurant, que sedet in mente hominis ad equilibrium: unius enim cuiusque coscientia sibi optimus et rectus est iudex; ipse enim coscientie uermis forti nimium dente corrodit.
|
|
|
|
Huius coscientie libram ut ostendant, ibi Tantalum, Frigie regem, cruciant, pro eo quod fabulata fuerit antiquitas ipsum diis proprium filium in epulum posuisse. Hunc in cruciatu immobilem stare ferunt in fluuio nitidissimo, super os suum odoriferis et suauibus pomis pendentibus: cumque se inclinet ut sitim leuiget unda, aquas effugere et se demergere in abissum, cumque assurgat ut famem pomis depellat, in altum defugere poma.
|
|
|
|
Pro Tantalo isto auari naturam qualitatemque tenemus: is, ne parta diminuat, sibi ipsi crudelis est cibum sibi denegans, quoniam uti quesitis ignorat soloque eorum splendore letatur.
|
|
|
|
Ponunt in eo insuper Ysiona, quem secretarium Iouis dicunt apologi poetarum, et ausum fore interpellare Iunonem que illi pro se nubem persimilem sibi submisit, indeque geniti sunt Centauri. Hic, pro presumpto scelere, apud inferos radiis rote uolubilis serpentibus religatur et perhenni rotatione uexatur.
|
|
|
|
Pro ipso intelligunt ardentes libidine dominandi et tyrampnidem ambientes: habet siquidem tyrampnis regni similitudinem, et regnis Iuno preest; tyrampni in continua suspitione degentes, Centaurorum, id est satellitum, presidio imbecillitatem suam roborare conantur contra populorum mentes. Sunt igitur sollicitudinum aculeis stimulati, rotatione inquieta semper instabiles, curis introrsus amarissimis et mordacissimis cruciati et stimulati: que afflictiones in rotis et serpentum morsibus figurantur.
|
|
|
|
Tytion ibi insuper esse fabulantur, qui Latonam appellasse confingitur: pro tali scelere ipsum apud inferos Phebus dampnauit, ut iecur eius, renascentibus continuo fibris, rostro depascentis uulturis laniaretur;
|
|
|
|
pro eo illos intelligentes poete qui, ex alto splendidoque loco cadentes, semper ad ipsum redeundi mordacissimis pensitationibus exuruntur, nec prius ab una sollicitudine relinquntur, quam recens superueniat, et sic irrequieti se affligunt. Alii uolunt afferre figuram illorum qui, cupidinis rostro continuo lacerati, dies atque noctes assiduis afflictionibus uentilantur.
|
|
|
|
Insuper etiam scelestes Danai filias que maritos necauerunt posuerunt, que uasis fundo carentibus dampnate sunt aquas perpetuo haurire; in ipsis mulierum inanem stultitiam figurantes que, ratione calcata, que ipsis pro uiro est, eorum corpus curant artificiis, ut pulcritudinem, quam eis natura negauit, reparent, ut scilicet turpes pulcre uideantur, et tamen in uanum laborare noscuntur.
|
|
|
|
Uel ut etiam illos figurent qui effeminata uirilitate ueneri satisfacere moliuntur, qui se continuo euacuant, ueneris uero inexplebile desiderium implere non possunt. Hec sufficiant pro modo circa moralis inferni materiam tetigisse.
|
|
|
|
Alii uero mundum diuidunt in duo: superius scilicet et inferius, superius ambylanon greco uocabulo appellantes, hoc est paradisus, quod latine ortus sonat, quoniam ab eo res oriuntur; hebraice uero eden, quod latine delitie dicere possumus, eo quod animarum delitias ibi constat esse sertas. Quod infra aplanem est, id est inferius, istam scilicet caducam et inferiorem regionem inferos uocauerunt. Qualiter autem in hac regione sint que apud inferos mistice legimus, sequentia exponentes dicemus.
|
|
|
|
Secundum uero infernum, qui inter utrumque medius est, limbum Christiani appellant, sacre uero Lictere Habrae sinum: et hic est a penalibus locis separatus, in quo, ante aduentum Messie, iustorum anime descendebant aduentum eius ardenti desiderio expectantes, et in quo nunc in suspenso manere egregias Gentilium animas et infantulos originalis peccati labe infectos poeta sentire uidetur. Qui a sinu differt Habrae, in quantum ibi sanctorum anime antiquitus relegate et sperabant, et desiderabant liberari: qui nunc ibi sunt desiderant, non sperant.
|
|
|
|
Tertium extimauere penalem et in centro terre sceleratorum animas eternis cruciatibus detinere; de quo Euangelium loquitur dicens: *Mortuus est diues et sepultus in inferno*; de quo ait Psalmista: *In inferno autem, quis confitebitur tibi?*, quasi dicat: *nullus*. Ex hoc diues multitudine peccatorum, super se Lazzarum uidens in sinu Habrae, clamat petens guctam aque in refrigerium pene. De quo iusta licteram noster poeta sentire uidetur in ista cantica prima.
|
|
|
|
De assertione inferni et eius pena secundum intentiones doctorum fidei christiane et sanctorum Patrum. Rubrica.
|
|
|
|
Essentialem infernum esse, autoritatibus plurimis et testimoniis sacrarum Scripturarum ostendimus, et id ipsum assertione doctorum fidei christiane et sanctorum Patrum comprobare, pie in Domino uiuentibus perutile erit, quamquam fortasse amatoribus breuitatis aliquantulum molesti simus.
|
|
|
|
Et primo sciendum, secundum eos, conari dyabolum de corde hominis fidem de inferno totaliter abolere, ut proinde facilius atque securius ipsum in culpam precipitari faciat. Idque persuadere nititur per auctoritatem que habetur Sapientie primo, que dicit: *Non est agnitus reuersus ab inferis*. Contra sic stulte oppinantes christiana fides infernum esse affirmat: quod tum rationibus naturalibus, ut infra subiciam, tum sacrarum Licterarum testimoniis et auctoritatibus ostendi potest, ut iam diximus.
|
|
|
|
Et primo, sancti Patres affirmant esse in Deo misericordiam et iustitiam, quarum iustitia sine misericordia crudelitas est, misericordia sine iustitia fatuitas: quod ideo esse et de Deo credere, non solum absurdum, sed nephas est. Igitur, sicut Deus per misericordiam bonos in uita eterna remunerat, ita malis retribuit per iustitiam eternam penam.
|
|
|
|
Ceterum, cum in presenti uita non inueniatur eterna pena, necessario oportet quod sit alius locus ubi mali eternis cruciatibus puniuntur. Talem locum infernum communi uocabulo nuncupamus, de quo Dominus in Euangelio dicit: *Ibunt in supplicium eternum, iusti autem in uitam eternam*.
|
|
|
|
Arguunt sic et alia ratione: nam quotienscumque inuenitur unum duo contraria in se continens, uno per se inuento, inuenitur et reliquum contrariorum, siquidem eadem est disciplina. Modo, si in hoc sensibili mundo, in quo ad mortem continuo properamus, inueniuntur indigentia et habundantia, tristitia et letitia, sanitas et imfirmitas, claritas et obscuritas, sic et, secundum dicta sanctorum, celum, ubi beata uita est, locus est ubi est habundantia sine indigentia, letitia sine tristitia, sanitas sine discrasia, claritas sine nebula: nam, sicut Bernardus dicit, ciuitas celestis totum continet quod delectat.
|
|
|
|
Ergo oportet alium locum esse ubi omnia contraria istis inueniuntur, scilicet indigentia sine aliqua habundantia, tristitia et nulla letitia, infirmitas et nulla sanitas, et obscuritas et nulla claritas. Et locus iste tam multis repletus miseriis infernus dicitur.
|
|
|
|
Amplius in igne due sunt qualitates: splendor et calor; sed in celo est splendor sine calore. Ergo oportet esse alium locum ubi sit calor sine splendore. Item, si in natura est unum oppositorum, et reliquum.
|
|
|
|
Sed locus reperitur ubi est bonum sine aliquo malo, et amor sine aliquo timore seruili. Ergo oportet inueniri locum alium ubi est malum culpe sine aliquo bono gratie, et ubi est timor sine aliquo amore. Et hic locus infernus est, quia opposita oppositis condictionibus disponuntur; sicut etiam patet in parte superiori et inferiori orbis: nam pars superior est luminosa et inferior est obscura.
|
|
|
|
Et secundum hunc modum se habent locus felicitatis et glorie, et locus miserie: nam locus glorie locus est quietis et tranquillitatis, iuxta illud Ysaie: *Sedebit populus meus in pulcritudine pacis*; sic locus inferior turbatus et tempestuosus est: et hoc accidit ex penarum diuersitate.
|
|
|
|
Hinc dicimus quod aer est turbatus quando est ibi pluuia, grando et nix multa. Et sic, quia in inferno sunt diuerse pene sibi inuicem succedentes, et sunt dampnatorum clamores, locus ille tartarus, id est turbatus, merito nuncupatur.
|
|
|
|
De assertione inferni quedam uidimus que rationibus naturalibus comprobantur; nunc autem sacrarum Licterarum auctoritatibus id ipsum comprobemus. Unde dicitur in Abdya secundo: *Dilatauit quasi infernus animam suam*, et loquitur de dyabolo, et patet in Euangelio Luce.
|
|
|
|
Ostendam etiam multis testimoniis: dicit enim beatus Augustinus quod Lazarus, discumbens ad mensam cum Christo, multa de penalibus locis narrauit.
|
|
|
|
Item in epistola quam misit Pylatus ad Tyberium Cesarem de passione Christi asseritur quod duo filii Simeonis iusti, qui resurrexerunt tempore paxionis Christi, narrauerunt multa de inferno, e quo Christus inde suos eduxit.
|
|
|
|
Item apud Christianos hoc patet manifestissime de Trayano, quem beatus Gregorius suscitauit. Hoc patet etiam testimoniis prophetarum, ut sepe dictum est. Dicit etiam Ysaac quod homines non colentes iustitiam et obscenis actibus dediti retruduntur sub orbem tristem: et aliis etiam multis.
|
|
|
|
Uiso quod infernus est, uidere superest quomodo a sanctis Patribus distinguatur. Et sane Doctores nostri et sancti Patres in partes, ad similitudinem domus que loca superiora et inferiora habet, inferos distinxerunt, quas habitationes uocant. Quarum infima uere et proprie dicitur infernus, ubi est habitatio dampnatorum.
|
|
|
|
Secunda habitatio dicitur purgatorium, ad quam descendunt anime que debent a macula uenialis peccati purgari, uel suam implere satisfactionem, quia pena purgatorii est in supplementum satisfationis que plene in corpore facta non fuerat neque consummata; et est ibi pena sensibilis, sed temporalis. Tertia habitatio uocatur limbus puerorum, ad quem descendunt anime que sine baptismo de hac uita recedunt. Quarta habitatio uocatur limbus Patrum, ubi fuerunt sancti Patres qui decesserunt usque ad Christi aduentum.
|
|
|
|
Differunt autem iste due habitationes, quia in limbo puerorum est pena damni eterni, quia in eternum carebunt uisione diuina, sed in limbo Patrum est pena damni temporalis, quia Patribus in limbo existentibus aderat spes uite beate; in quibus etiam lumen fidei et gratie refulgebat, quod non adest pueris, et quia sancti Patres, in quibus minimum de ratione culpe fuit, suppremum et minus tenebrosum locum habuerunt omnibus puniendis.
|
|
|
|
Et ad hunc locum Christus descendit, et dicitur locus iste infernus quia, secundum situm, quasi continuus est limbus et infernus, ut supra diximus de domo, que diuersis habitationibus distinguitur et una domus dicitur.
|
|
|
|
Omnes igitur homines de hac uita decedentes, aut decedunt sine culpa mortali et ueniali et originali, et cum perfecta satisfactione, et sic statim euolant ad celum; aut cum culpa ueniali et cum gratia, et sic uadunt ad purgatorium ut ibi uenialia peccata purgentur; aut decedunt tum cum gratia et cum obligatione peccati nature, et sic fuerunt sancti Patres qui descenderunt ad limbum, quia nondum erat peccatum nature purgatum, quod fuit per paxionem Christi deletum;
|
|
|
|
aut decedunt sine gratia et cum originali peccato, sicut pueri qui moriuntur sine baptismo, qui non habent peccatum ueniale quia non habent usum liberi arbitrii, nec habent gratiam quia non sunt per baptismum renati, sed tantum peccatum originale quod contraxerunt per generalem generationem: et isti uadunt ad limbum puerorum. Alii uero sunt qui decedunt sine gratia et cum mortali culpa, et tales uadunt ad inferiorem infernum, iuxta illud Euangelii: * Mortuus est diues, et sepultus in inferno*.
|
|
|
|
Uidimus auctoritate sanctorum Patrum infernum esse et diuersas habere mansiones: superest uidere de pena. Et, ut uolunt christiani Doctores, locus ille penarum Auernus nuncupatur, quod, iuxta nominis consonantiam, dicitur ab a, quod est sine, et uere, temperantia: nam omnis pena est ibi in excessu.
|
|
|
|
Nam ibi summum frigus; scriptum quippe est: *Transibunt de aquis niuium ad calorem nimium*, ut dicitur in Iob; in cuius signum erit ibi *stridor dentium*, ut in Euangelio dicitur. De hoc potest naturalis ratio assignari.
|
|
|
|
Cum enim motus orbis habeat calescere, quanto aliquid magis distat ab orbe, magis est frigidum; et quia spera ignis est immediate sub orbe, ignis calidissimus est; et quia aer magis distat quam ignis, ideo calor in eo remictitur; et quia aqua multo magis distat quam aer, ideo in ea frigus generatur; et quia terra maxime distat ab orbe, ideo in ea maxime frigus intenditur et maxime in medio, hoc est centro, quod a celo longinquius est. Et sic patet quod naturaliter summum frigus est in inferno.
|
|
|
|
Item est ibi summus calor, quia ex nulla parte exalare potest, sicut patet in furno qui neque spiraculum habet, neque fenestram; propter quod dicitur in Propheta: *Pones eos in clibanum ignis*. Et ille ignis, cum sit corporeus, agit in spiritum: quod contra nature ordinem esse uidetur, quia, secundum quod dicit Sapiens, *quod non tangit, non angit*.
|
|
|
|
Sed ignis corporeus non potest tangere animam separatam a corpore, et ideo dicendum quod ignis ille est tante uirtutis et efficacie, quod potest animam separatam a corpore et spiritus alligare. Nam, sicut dicit Augustinus, XXI De ciuitate Dei, non enim hoc est contra naturam, spiritus corpori alligari, cum uideamus animam naturaliter corpori ad uiuificandum ipsum alligari.
|
|
|
|
Possunt etiam spiritus similiter alligari diuina uirtute igni corporeo, ut accipiant ab eo penam, sicut idem Augustinus dicit: *Sed quia illud quod est minoris uirtutis non potest sua uirtute ligare illud quod est maioris uirtutis, inde est quod nullum corpus potest ligare spiritum, nisi aliqua superiore uirtute*. Et propter hoc dicitur quod ignis corporeus agit in animam separatam a corpore non uirtute propria, scilicet alterando et corrumpendo, sed in quantum est instrumentum diuine iustitie iudicantis.
|
|
|
|
Cuius exemplum habetur a baiulo regie, qui eum mictit ad aliquem nobilem principem citandum: non citat uirtute propria, sed agit in uirtute regis. Et sic etiam contingit de quolibet instrumento quod agit uirtute principalis agentis, sicut calor naturalis conuertit cibum in carnem non propria uirtute, sed uirtute anime dirigentis eum.
|
|
|
|
Supra frigoris rigorem et ignis incendium, ibi carentia est omnium bonorum: nam anime a Deo non sperant recipere misericordiam, nec a celo possunt habere aliquam luminis refulgentiam, nec a mundo possunt eis prodesse aliqua suffragia. Et ideo dicit Bernardus: *Quid erit cum se uiderit misera illa condictio omni consolatione priuata?*.
|
|
|
|
Superest et alia consideratio, quo scilicet pacto fieri possit quod in finito illo spatio infinita hominum multitudo resurgens locari possit. Et respondetur quod rotunda figura capacissima est omnium figurarum, et propter hoc in Ysaia dicitur: *Uallis profunda et dilatata*.
|
|
|
|
Amplius fieri poterit, ex parte damnatorum, quod colligabuntur ad inuicem: et de hoc multa habentur testimonia in sacra Pagina. Nam dicit Dominus in Euangelio: *Ligatis manibus et pedibus, proicite eum in tenebras exteriores*. Item in Ysaia: *Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum*. Et Dominus in Euangelio: *Colligite primum zizania, et ligate ea in fasciculos ad comburendum*.
|
|
|
|
Notabiliter dicit fasciculos, quia e diuersis generibus peccatorum fient diuersi fasciculi. Sicut enim dicitur de sanctis, qui resurgent unusquisque in suo ordine, id est sicut apostoli in ordine apostolorum et martires in ordine martirum, ita omnes peccatores, qui erunt infecti uno genere peccati, erunt in uno fasce constricti; nam de omnibus usurariis fiet unus fascis, de omnibus adulteris alius et de omnibus superbis alius, et sic de singulis. Noster uero poeta, per circulos se ipsos ambientes in baratrum descendendo, de ipsis disponit.
|
|
|
|
Ubi poete finxerunt esse ianuam inferni. Rubrica.
|
|
|
|
Quesitum est a gentili poeta ubi ianua sit inferni et unde sit aditus in ipsum. Et Homerus in XI Odissee fingit Ulixem naui missum a Circe ad oram Occeani, ut inde descenderet ad inferos a thebano Thyresia de futuris suis euentibus instruendus, ipsumque ad scitios populos peruenisse, ubi nunquam solis radius uidetur, ibique inferni ianuam inuenisse.
|
|
|
|
Uirgilius, imitatus Homerum in fictione Herebi, aditum ad inferos esse ponit ad Auernum, qui quis lacus in Ytalia est inter Bayas et Puteolum, per hec uerba:
|
|
|
|
*Spelunca alta fuit uastoque immanis yatu,
|
|
scrupea torua lacu nigro nemorumque tenebris;
|
|
quam super haut ulle poterant impune uolucres
|
|
tendere iter pennis: talis sese halitus atris
|
|
faucibus effundens supra ad connessa ferebat.
|
|
Unde locum Grai dixerunt nomine Auernum* etc.
|
|
|
|
Per hanc speluncam descendisse Eneam ad inferos post Sibillam Uirgilius refert.
|
|
|
|
Statius in primo Thebaydos dicit aditum talem fore in insula quadam non longe ab extremis Achaye, que insule Cretarum propinquior est, que Trenaron uocitatur; unde affirmat Edippi rogatu uenisse Thesiphonem, cuius hec sunt uerba:
|
|
|
|
*... illa per umbras,
|
|
et caligantes animarum examine campos
|
|
trenarie limen petit inremeabile porte* etc.
|
|
|
|
Cui concordat Seneca tragicus in Furentis Herculis tragedia, ubi ait Cerberum tractum per Herculem et Theseum per os spelunce trenaree, sic dicens:
|
|
|
|
*Post quam est ad os Trenari uentum, et nitor
|
|
percussit oculos lucis* etc.
|
|
|
|
Huic oppinioni consentire uidetur conciuis noster, poeta nobilis et antiquus, Claudianus in initio sui De raptu Proserpine dicens:
|
|
|
|
*Inferni raptoris equos, afflataque curru
|
|
sidera Trenario caligantesque profunde
|
|
Iunonis thalamos* etc.
|
|
|
|
Pomponius Mela in primo Cosmographie ianuam Herebi esse astruit penes populos habitantes penes ingressum Maioris maris, per talia uerba: *In ea primum Maritudinee urbem inhabitant, ab argiuo, ut ferunt, Hercule datam; Eraclea uocitatur, id fame fidem adicit. Iuxta specus est Acherusia, ad manes, ut aiunt, peruius; atque exinde extractum Cerberum existimant*.
|
|
|
|
Alii putauerunt aditum talem prebere Etnam uel uulcanum Strongilem, fabellis obprobantes inconuenientibus mulierculis. Quidquid tamen delirantes senserint, hoc apud omnes receptum est: locum admirabilis esse terroris, dictu uisuque orribile et tremendum, in ipso siquidem *nullus ordo, sed sempiternus orror inhabitat*.
|
|
|
|
Hec gentilis existimatio stultissime cogitauit, cum spiritibus exutis corpore materiale obstaculum nequeat obuiare. Undecumque ad inferos festinant anime, diuina urgente iustitia: quare christiane religioni capitulum hoc superfluit. Quomodo, quaue forma infernum poeta figuret, in expositione lictere locis suis conabimur demostrare, et etiam cui seruiat.
|
|
|
|
Quibus nominibus uocetur infernus per poetas et cur sic. Rubrica.
|
|
|
|
Quibus uero nominibus et cur sic in integumentis poeticis uocitetur, paucis referamus ex sexto Eneidos excerptis. Et primo uocatur Auernus, ut ibi: Thros Anchisiades, facilis descensus Auerni: sicque dicitur ab a, quod sonat sine, et uernos, letitia, hoc est locus sine ulla letitia.
|
|
|
|
Tartarus, ut ibi:
|
|
|
|
*... tum Tartarus ipse
|
|
bis patet in preceps* etc.;
|
|
|
|
et sic dicitur a tortura, quum ibi nequissime anime torquentur; et proprie Tartarus est profundior locus Abissi.
|
|
|
|
Ditis ibi: Perque domos Ditis... et inania regna; sicque a suo rege uocatur, diuesque et habundans sonat propter animarum multitudinem ibi continuo descendentem.
|
|
|
|
Orcus ibi: Uestibulum ante ipsum... in foribus Orci;
|
|
|
|
et sonat obscurum. Herebus ibi: Uenimus et magnos Herebi transnauimus amnes; et secundum Uguccionem a uerbo hereo descendit, qui fortiter tenaciterque inheret illis quos in se recipit.
|
|
|
|
Baratrum insuper eum noster poeta uocat dum dicit: Cotale di quel baratro era la scesa - licet alia lictera dicat *burrato* - et questo baratro e l popol che l possiede Et est baratrum uas scirpeum, rotundum os et latum habens, proportionatum ad fundum similiter rotundum, sed breue, super quo sedet.
|
|
|
|
Abyssus etiam dicitur ab a, quod est sine, et bisse, quod apud Egiptios genus est candidissimi lini, unde sine candore interpretatur, scilicet tenebrosus.
|
|
|
|
Beatus Petrus in secunda Canonica consentit infernum Tartarum uocitari, dum dicit: *In Tartharum tradidit cruciandos*.
|
|
|
|
De quadruplici descensu ad inferos. Rubrica.
|
|
|
|
Descensus uero ad inferos quadrifarius inuenitur, quorum alter nature, alter uirtutis, alius uitii et alius est artificii.
|
|
|
|
Naturalis est natiuitas hominis, eo enim quo naturaliter anima incipit esse in hac regione caduca, atque ita ad inferos de sue maiestatis gradu descendere uidetur, et a deitatis imagine et similitudine elongari, atque paulatim in uitium declinare et carnis uoluptatibus consentire: et iste omnium communis est, qui per ianuam originalis culpe habet ingressum.
|
|
|
|
Uirtutis uero descensus est dum sapiens ad mundana per considerationem descendit, non ut in ipsis considerationem defigat, sed ut, eorum agnita fragilitate et miseria, eis abiectis, per bonam intentionem ad bona inuisibilia penitus se conuertat et per creaturarum cognitionem cognoscat euidentius creatorem. Et hic descensus intellectualis et moralis est, secundum quem Orpheus et Hercules, qui sapientes habiti sunt, descenderunt.
|
|
|
|
Est et tertius uitii, qui est uulgaris et notus, quo ad fruitionem temporalium deuenitur, atque intentio in eis tota disponitur eisque tota mente deseruitur, nec ab eis amplius dimouetur. Taliter Euridicem legimus descendisse, et talis inremeabilis est.
|
|
|
|
Quartus est artificialis quia, dum nigromanticus aliquis artificio nigromantico per aliquod execrabile sacrificium demonum colloquia expetit eosque consulit de futuris, ad inferos descendere uidetur.
|
|
|
|
De secundo maxime in hoc opere agitur, ut diximus supra ubi egimus de subiecto et materia auctoris. Secundum ultimum, iuxta hystoriam, Eneas, Miseno tybicine diis manibus litato Sibille consilio, cum spiritibus immundis de futuris euentibus consuluit. Similiter noster poeta fingit Hericonem animam Maronis magia diris carminibus excitasse, ut de Herebo animam nuper mortui ad corpus reuocaret.
|
|
|
|
Nos in opere isto, ut dixi, secundum sequentes, que ferat sub cortice lictere integumenta conabimur demostrare. Et sane solum de morali inferno in quo uersamur, non de essentiali sensisse et tractasse poetam plusquam certum est, licet aliquando multa interserat secundum christianam fidem que non nisi ad essentiale infernum referri possunt.
|
|
|
|
Et in morali pro summa pena ponit infamiam et uerecundiam exinde surgentem, famam uero pro bono precipuo et uiris illustribus expetibili. Hinc diligenti et acuto ingenio satis liquet cur lenonem, adulatorem et meretricem in gradu, infra hereticum, tyrannum et sogdomitam, homicidam et usurarium collocet: infamia scilicet et uerecundia in uniuersali hac re publica uiatoris suadente.
|
|
|
|
Hec ex locis multis in opere poete diligenter obseruatis facile colliguntur. Audi Ciaccum: {- Fa che alla memoria altrui mi rechi -}; audi dominum Caualcantem: {- Mio figlio ouè? e perchè non è elli teco? -}. Dominus uero Filippus Argenti, inuidens, nauim uoluit subuertere que ad eius pergebat infamiam. Ruccus suum subticuit nomen, quia se suspendit.
|
|
|
|
Ser Brunectus Latini rogat poetam dicens:
|
|
|
|
{- Sieti raccomandato il mio Thesoro,
|
|
nel quale io uiuo anchora, e più non cheggio -}.
|
|
|
|
Comes Guido Guerra, Theghiaius Aldobrandi et dominus Iacopus Rusticuccii poete dicunt: {- Fa che di noi alla gente fauelle -}, quasi peccatum contra naturam non habeat egregiorum gestorum famam conuellere, sed elidere. Non rogant baracterii, neque latrones.
|
|
|
|
In cornu preterea fama notatur, ideo de Ulixe dicit: {Lo maggior corno della fiamma antica}. Et Nimbrot Maro dicit: {- Tienti col corno, e con quel ti disfoga -}. Et rursum: {Quando io senti sonare un alto corno}. Et Antheo Maro dicit: {- Questi può dare di quello che qui si brama -}. Et comes Guido de Monte Feretro inquit: {- Senza tema di infamia ti rispondo -}.
|
|
|
|
Et dominus Bocca de Abbatibus:
|
|
|
|
{- nè mostrerolti
|
|
se mille uolte in sul capo mi tomi -}.
|
|
|
|
Et magister Adam, dum improperat Sinoni malum ingens equi, dicit: {-E sieti reo che tucto il mondo sallo! -} Et de domino Uenedico de Caccianimicis: {E quel frustato credecte celarsi}; et rursum: {Ed elli ad me: - Mal uolontieri il dico -}
|
|
|
|
Pro bono igitur et felicitate moralis mundi ponit famam, pro summo malo, infelicitate et pena ponit infamiam in prescitis. Et ad hoc operis speculator debet aduertere, alioquin circa essentiale infernum deciperetur.
|
|
|
|
Quod falso existimant de poetis qui hystorias fabulasque secuntur et negligunt allegoriam. Rubrica.
|
|
|
|
Amplius stulte existimant qui, negligentes allegoricos sensus, poetas credant dies atque noctes fabularum ludibriosis corticibus erogasse, ut pernoctantibus ieme ad ignem mulierculis alluderent orchique fabellis indociles puerorum aures lepidarent, uel, quod longe indignius est, iocosis ludibriis ad risum plebeculam excitarent. Hii siquidem falso de magnis ingeniis oppinantes pulcerrimam operis superficiem findere non audent, ut quod introrsum latet inspiciant. Ex quo accidit ut, inani refecti aura, in errores permaximos corruant.
|
|
|
|
Quorum deliramentis occurrere magnopere iuris doctis studendum est, presertim ne uulgares et idiote scripturas ignorantes, quibus opus poete placidissimum est, inde in tenebras deorsum cadant, unde in sapientie speculam extimauerunt se salire, quod persepe uidemus accidere. Huiuscemodi uiris poeta misertus, in principio secundi cantus Paradisi sic dulciter consulit eis: O uoi che siete in piccolecta barcha, cum reliquis que secuntur, sorte sua uolens unumquemque esse contentum.
|
|
|
|
Et sane iudaizare Christiani diuinis monitis prohibentur: Iudei siquidem, sacrarum Licterarum textui pertinaciter inherentes, nil preter licteralem sensum exinde conantur elicere: eapropter uelatos habent occulos intellectus.
|
|
|
|
Quorum perfidie succensere uidetur modernorum acutissimus Moyses Ben Maimon, in libro quem ipsi ebrea lingua Annebochin uocant, quod latine sonat directio neutrorum, uel, ut proprius loquamur, nutantium, ubi sic loquitur: *Scito - inquit -quod clauis intelligentie uniuersorum que dixerunt prophete est intelligere parabolas atque methaphoras, similitudines atque enigmata.
|
|
|
|
Scis enim quod dictum est Osee XII: *Et in manu prophetarum assimilabo*; et iterum Ezechielis XUII: *Fili Adam, enigmatiza enigma et parabolizza parabolam* etc. Scis iterum quod dixit Sapiens, Prouerbiorum XXU: *Poma auri in mazquioth argenti*, uerbum dictum secundum ambas facies suas.
|
|
|
|
Audi, queso, expositionem huius sententie: mazquioth sunt cancellature reticulate in quibus sunt oculi minutissimi, ita tamen quod sunt penetrabiles uisui. Est ergo sensus quod uerbum dictum secundum ambas facies suas, hoc est secundum interiorem et exteriorem sensum, est sicut pomum auri in retiaculo argenti, ac si dicat necessarium esse ut sit sensus exterior pretiosus et bonus uelut argentum, interius uero multo melior, donec se habeat exterior ad interiorem, sicut se habet argentum comparatum ad aurum.
|
|
|
|
Necesse quoque est quod sit aliquid in exteriori sensu quod ducat atque trahat considerantem ad interiorem, quemadmodum pomum auri uetitum retiaculo argenti, cum a remotis inspicitur, uel absque multo contuitu, totum uidetur argentum; cum uero, ob ualorem argenti atque decorem, habens uisum acutum prouocatus accesserit, uidebit profecto aureum pomum interius latere.
|
|
|
|
Sic itaque sunt uerba prophetarum: *Pax sit super illos*. Frequenter enim ea que sunt exterius sunt sapientia utilia ad multa, ut ad compositionem morum et status congregationum hominum, sicut patet in superficie Prouerbiorum Salomonis, et interius eorum sapientia est perutilis in credendis secundum ueritatem*. Hec rabi Moyses.
|
|
|
|
De portis somniorum et quid somnia poetarum integumenta significant. Rubrica.
|
|
|
|
Arte poetica persepe noster poeta somniare se fingit. Ea propter hoc in loco placet adicere que de ianuis somniorum uidetur allegorice Maro sentire in fine sexti Eneydos, ubi sic Seruius dicit: *Sunt gemine somni porte pro somniorum. Est autem in loco secutus Homerum, hoc tamen differt, quod ille per utramque portam somnia exire dixit, hic umbras ueras, per quas somnia indicat uera, per corneam. Et poetice apertus est sensus: uult autem intellegi falsa esse omnia que dixit.
|
|
|
|
Physiologia uero hoc habet: per portam corneam oculi significantur, qui et cornei sunt coloris et duriores ceteris membris: nam frigus non sentiunt, sicut et Cicero dicit in libris De deorum natura. Per eburneam autem portam os significatur a dentibus; et scimus quia que loquimur falsa esse possunt, ea uero que uidemus sine dubio uera sunt.
|
|
|
|
Ideo Eneas per eburneam mictitur portam. Est et alter sensus: Somnum nouimus cum cornu pingi, et qui de somniis scripserunt dicunt ea que secundum fortunam et persone possibilitatem uidentur habere effectum: et hinc uicinia sunt cornu, unde cornea uera fingitur porta; ea uero que supra fortunam sunt et habent nimium ornatum uanamque iactantiam dicunt falsa esse: unde eburnea, quasi ornatior porta, fingitur falsa*. Hinc *Insomnia*: hec Seruius.
|
|
|
|
Ego aliter sentio. Pro cuius intellectu illud poterimus assummere quod, sub integumentis, in operis sui principio Persius uulterranus locutus est dicens:
|
|
|
|
*Nec fonte labra prolui caballino,
|
|
nec in bicipiti somniasse Parnaso
|
|
memini, me ut sic repente poeta prodirem.
|
|
Helyconiadas pallidamque Pirenem
|
|
illis relinquo, quorum lambunt ymagines
|
|
edere sequaces; ipse semipaganus
|
|
ad sacra uatum carmen offero nostrum,*
|
|
|
|
quoniam, ut satirus, somnia, id est integumenta tragedorum, deuitauit.
|
|
|
|
Hec tamen uerba poete sub cortice uidentur ostendere quid debeat bonus poeta moliri. Moris siquidem poetarum tragedorum presertim fuit prius artificiosam excogitare materiam, et hinc est quod Persius dicit se adhuc in caballino fonte labia minime immersisse.
|
|
|
|
Equus enim Persei, qui dictus est pegaseus, pro heroum fama recipitur: is enim, Gorgone capite mutilata ab illustri Perseo, ex gucta sanguinis de tali capite cadentis in terram natus est et confestim, emissis alis, per orbem deuolauit. Tandem in bicolli Parnaso, monte uicino Beotie, eum poete resedisse ferunt, atque ungulis terram effodisse, indeque fontem Castalium erupisse in medio circularis laureti, ipsumque datum dicunt in custodiam nouem uirginum quas ipsi Musas appellant.
|
|
|
|
Quod ideo fictum, quoniam equus, bellicosum animal, famosus est numptius glorie militaris, qui egregia facinora Persei regis per orbem diuulgauit. Et sane preclara heroum gesta sunt materia poetarum, presertim tragedorum: hinc Persius in fonte caballino nondum labia posuisse se fingit, hoc est nondum heroycam excogitauit uiam.
|
|
|
|
Adicitque deinde se recordari non somniasse in bicipiti Parnaso. Gemino colle Parnasus adsurgit: in quorum celsiori, sed graciliori, cui nomen est Elicon, templum erat Apollinis, in inferiori, pinguiori tamen, erat Bachi templum; et inter utrumque Castalius fons scatebat, habundantie, sapientie et eloquentie typum ferens.
|
|
|
|
Ceterum Nixa Indie mons est, sic dictus a Nixa, Liberi sorore, qui erat Dyonisio consecratus, in quo Gentiles ferebant eius esse crepundia. Cirra alius mons est consecratus Apollini, laureo nemore circumdatus; de quibus Lucanus: *... nec, si te pectore uates*. Dicterium *cirrea in naso*, bone fame odorem tam sapientie, quam eloquentie, que in poeta concurrere debent, ostendit. Sapientia enim sine eloquentia quasi muta res est, eloquentia uero sine sapientia, gladius in manu furiosi.
|
|
|
|
Cum Persio noster poeta satis concordare uidetur oda XUIII Purgatorii, in fine, ubi sic dicit: {Nouo pensero dentro ad me si mise}, in excogitatione et super excogitatione noue materie in processu operis, {Del quale più altri nacquero e diuersi; E tanto duno in altro uaneggiai, Che gli occhi per uaghezza ricopersi}, uelamento poetico inuentam materiam palliando, {E l pensamento}, hoc est materie inuentum, {in somnio}, id est in integumentum et inuolucrum apologicum, {trasmutai}, de naturali uel hystorico sensu in apologicum uelamentum.
|
|
|
|
Somnia, ut ad propositum reuertamur, cum interpetratione indigeant, ut docent somnia Nabucodonosor et Pharaonis, inuolucra et integumenta poetarum uelantia sapienter inuenta phylosophorum merito representant. Habent enim poetarum figmenta longe amplius in recessu, quam in fronte promictant.
|
|
|
|
Horum somniorum, hoc est integumentorum, poete ferunt ianuas esse duas, quarum una eburnea, altera cornea est. Per ianuam lares etiam domesticos ingredimur: sic et in Christum, poetarum inuolucro, per portam allegorice intentionis ingredimur, si ipsam ingenii acumine reseremus.
|
|
|
|
Harum una fores se habet ex ebore nitidissimo, quod adeo subtiliari nequit, ut uisui sit peruium, nisi oculo linceo penetretur, ut sunt integumenta Maronis in sexto Eneydos, que candidissima sunt, et profundissima omnisque phylosophie grauitate referta;
|
|
|
|
altera cornea, que, ex bouino cornu extenuato, sine multa difficultate foris reddit que intus latent more lanterne. Talia sunt inferiora integumenta que maxime ad mores pertinent, ut sunt ille elegantes Esopi fabule et multa poetarum loca intellectui etiam mediocri propemodum aperta. Hinc est quod Maro fingit ex Herebo per eburneam portam cum Enea exisse Sibillam, quoniam altissima sexti libri integumenta non, nisi altissimis ingeniis, peruia sunt.
|
|
|
|
Sic et comicus noster aliquando ebore tegit, aliquando corneo folliculo. Ecce in IX cantu Inferni, altissima excitando ingenia, sic agit:
|
|
|
|
{O uoi chauete li ntellecti sani,
|
|
mirate alla doctrina che si asconde
|
|
socto l uelame delli uersi strani}
|
|
|
|
Et in XXXIII Purgatorii:
|
|
|
|
{Dorme lo ngegno tuo, se non extima
|
|
per singulare cagione essere excelsa}.
|
|
|
|
Et in UIII Purgatorii:
|
|
|
|
{Aguzza qui, lectore, ben gli occhi al uero,
|
|
chè l uelo chera ben tanto soctile,
|
|
certo che l trapassar dentro è leggero}.
|
|
|
|
Amplius circa materiam preclara ingenia cogitabunt quod elephas corpore maximus quadrupedum est, et quod ex eius dente pulcerrima opuscula docte manus in uarium opus exeunt; similiter quod iugatis bobus terram scindimus et liram lire sotiamus, et quod moles ingentes fert elephas et taurus robore colli durissimam findit humum.
|
|
|
|
Laborant tragedi ingentes mundi fortunas exemplariter ostendentes; laborant satiri corripiendo uitia et errores; laborant comedi mores hominum in praticam deducentes, ut inde moneantur mortales quid agant; laborant elegiaci deplorantes miserias in quibus fragilitas humana uersatur: et aliqui elephantino dente eorum inuenta tegunt, ne nimium aperta et in propatulum posita uilescant; alii uero folliculo corneo, ne uolentibus morum suscipere disciplinam compellentur subtilitates sophysticas uestigare. Ceterum qui uolunt de sommiis plura sentire legant Macrobium Super somnio Scipionis.
|
|
|
|
Cur noster comicus opus suum materno sermone dictauerit. Rubrica.
|
|
|
|
Querere insuper consueuerunt hoc loco qui nichil ignorare uolunt, cur comicus noster, cum uir fuerit eruditissimus, presertim poesis, opus suum uulgari sermone dictauerit, tamquam artum locum dimiserit.
|
|
|
|
Quibus respondetur poetam metro eroyco ceptitasse hoc modo, uidelicet:
|
|
|
|
*Ultima regna canam fluuido contermina mundo,
|
|
spiritibus que lata patent, que premia soluunt
|
|
pro meritis cuicumque suis*.
|
|
|
|
Iamque in opere pluribus processerat odis; deinde pensitatione meliori eidem placuit cum stilo simul mutare consilium: animaduertit siquidem uir prudens phulosophiam et ipsam poesim, similiter et liberalium artium studia fore a temporalibus dominis penitus derelicta, qui huiusce studia multi pendere solebant;
|
|
|
|
et, quod est turpe satis, id hodie principes agere, ut phylosophorum et poetarum studia, cum ipsi gramaticam ignorent, de altiloquio elequentie licterate in sermonem uulgarem plebeis peruium trasferantur; et propterea elegantissimos poetas in aniles fabellas etiam peruenisse et in manus ignobilium inepte peruersari. Idque ipsum de suo opere coniectatus, parum sibi putauit consultum si opus suum metro heroico ederet. Hanc ob rem uersu conformi desideriis predictorum dominorum, saltim quoad uerborum corticem, edidit.
|
|
|
|
Audiui, patruo meo Iohanne Uillani hystorico referente, qui Danti fuit amicus et sotius, poetam aliquando dixisse quod, collatis uersibus suis cum metris Maronis, Statii, Oratii, Ouidii et Lucani, uisum ei fore iuxta purpuram cilicium collocasse. Cumque se potentissimum in rithmis uulgaribus intellexisset, ipsis suum accommodauit ingenium.
|
|
|
|
Amplius aiebat uir prudens id egisse ut suum idioma nobilitaret et longius ueheret, addebatque sic se facere ut ostenderet etiam elocutione uulgari ardua queque scientiarum posse tractari.
|
|
|
|
Hactenus et causas, et alia quedam que autoris euidentiorem preparent intellectum, Domino adiuuante, peregimus; deinceps reliqua que lictere planationem pro sensu allegorico respiciunt actingamus . Et quia que distincta sunt intelligimus perfectius et intellecta tenacius memorie retinemus, a partitione principium capiamus.
|
|
|
|
Et sane opus uniuersum primaria diuisione tripartitum est in canticis tribus, quarum prima Infernus titulatur, secunda Purgatorium, tertia Paradisus. Quarum secunda ibi incipit: {Per correre migliori aque alza le uele}; tertia ibi: {La gloria di colui che tucto moue}.
|
|
|
|
Rursum Infernus bipartitus est, scilicet in prothema, seu prologum, uel argumentum, et partem executiuam. Executiua incipit ibi: {Per me si ua nella città dolente}. Item prior in duas, hoc est in argumentum et in inuocationem poeticam cum fiducia gratie prosequendi; et harum secunda ibi: {Lo giorno se nandaua e laere bruno}.
|
|
|
|
Rursum argumentum, materiam operis insinuans in oda seu in cantu primo, in duas; in prima auctor, assumpto contionatoris officio, infortunia et pericula in quibus incidit breuiter enarrat; in secunda unde quasi ex insperato consilium et auxilium tantum malum euadendi ei de foris aduenerit ostendit. Secunda ibi: {Mentre ch'i rimiraua in basso loco}. Rursum in prima parte sicut tria facit, ita et tripartita est: nam, in prima, narrando locum figurat horribilem in quo errore uiarum se reinuenit; in secunda ostendit unde ei spes fuerit de tantis periculis euadendi; in tertia que ei superuenerunt impedimenta que talem spem adimere uiderentur. Et secunda incipit ibi: {Io non so ben ridire} etc.; tertia ibi: {ed ecco, quasi} etc.
|
|
|
|
Item secunda pars principalis in sex particulas diuiditur, in quarum prima dicit auctor ei hominis apparuisse figuram, a qua sibi contra impetum seuientis nimium bestie misericorditer auxilium postulauit. In secunda talis hominis ymago autori se circumlocutione manifestat. In tertia autor, intellecto de conditione se manifestantis, comparata beniuolentia a commendatione persone, ei bestiam, contra quam sibi petit auxilium preberi, ostendit. In quarta Uirgilius naturam, condictionem, potestatem et cohibitionem talis bestie explicat autori. In quinta auctor, pollicitationi sibi facte inerens, expetit suffragia exiberi. In sexta ponit quo Uirgilius, uolens oblata complere, iter arripuit et quo auctor secutus est eum. Et harum secunda incipit ibi: {Ed elli a me: - Non homo, homo già fui-}; tertia ibi: {Or se' tu quel Uirgilio e quella fonte}; quarta ibi: {Ad te conuiene tenere altro uiaggio}; quinta ibi: {E io a lui: - Poeta, io ti richeggio -}; sexta ibi: {Allor si mosse e io li tenni retro},
|
|
|
|
{In medio itineris nostre uite
|
|
Nel mezzo del camino di nostra uita
|
|
me reinueni per unam siluam obscuram
|
|
mi ritrouai per una selua obscura
|
|
quia recta uia erat non marita
|
|
chè la diricta uia era ismarita.}
|
|
|
|
Uisa diuisione huius primi cantus, aggrediamur expositionem textus secundum allegoricum intellectum, iuxta possibilitatem ingenioli mei.
|
|
|
|
Ubi primum scire bonum est quod, more Ecclesiastis, noster poeta, in se suscipiens contionatoris officium et personam, uniuersale fatum humani generis, elegiaco incoans carmine, imitando Ieremiam, uulgo transeuntis mundi, rithimico carmine ad liram deflet et, quasi singularis hominis fortune miseratus, casus euentusque insignes per secula etatum mundi, ipsam naturam humanam principaliter concernentes, breuissimo enarrat epylogo. Unde, sicut accidit modulanti gestus corporis ad uarietatem dulcedinis melodie, ita et diligenter consideranti oportet ad temporum uarietatem dulciter canentis poete et personam et uerba commutare. Neque cuiquam asperum uideatur quando dixi *uniuersale fatum humane nature*, cum hoc ipsum uideatur sentire poeta cantu trigesimo secunde partis, cuius sensus interior acute contuentibus intellectus cantus huius aperire uidetur: fatum quippe, ut inde conici potest, aliud spectat ad particularem hominem, per tria discurrens tempora in tribus feminis figurata, Clotos, Lachesis et Antropos, aliud ad totum genus humanum; et huius ultimi suppremum enituit in persona Christi, ut Euangelia docent.
|
|
|
|
Hanc intentionem autor secutus, poetico de more presertim comici et tragedi, artificiosa narratione a mediis orditur tragediam infelicitatis humane, et paulo post, quasi tacito pede, ad initium hystorie et causam tanti mali reuertitur; quo exinde repente discedens, breuissimo uerborum inuolucro discurrit totum ire tempus sub compendio noctis unius, usque ad tempora gratie, de quibus principaliter agit. Proponit siquidem hominem, noctis tempore uiarum errore deceptum, in silua asperrima, trahente fatorum serie, turpiter deerrasse. Cuius silue sub admirationis occupatione qualitatem et naturam paucis insinuat.
|
|
|
|
Hoc scito, uerba textus aperta ad licteram, iuxta allegorie sententiam, membrorum distinctione seruata, iuxta paupertatem ingenioli mei ducam in examen altissimorum ingeniorum quorum hodie ferax ciuitas Florentie - unde michi origo - est, nec non forensis sapientie cui nostri poete opus placuerit: quorum omnium correptioni inuentiones meas subicio.
|
|
|
|
Uerba igitur textus talia sunt: {Nel mezzo}, etc. More Doctoris egregii, in isto primo ternario poeta tradit summarium totius operis sui, proponendo errorem uniuerse carnis humane in silua hac horribili, in qua originalis culpe pena uersamur.
|
|
|
|
Ceterum, ne labores ueterum circa opus poete negligere uidear, placet ex eis nonnullos referre. Plerique siquidem speculantium, a licterali sensu non discedentes, dixerunt communem hominum uitam, seu etatem, ad septuagesimum annum usque protendi, et quod ab inde supra contingeret deputauerunt laboribus et dolori, ipsam per dispensationem septenarii numeri partientes hoc ordine: nam infantie, que quicquid uidet ignorat, septenarium tradiderunt; bis settem annos, supputato in eis tempore infantie, pueritie; pari supputationis ordine, ter septem adolescentie, iuuentuti setties septem, senectuti octies septem, senio nouies septem et decrepite etati decies septem. Et horum numerorum constat triginta quinque seruare medium. Aiuntque poetam annis quinquaginta sex et mensibus sex uite sue cursum euentu uario transegisse, opusque suum feliciter ceptitasse anno gratie millesimo trecentesimo, anno scilicet Iubilei, et in die Ueneris Sancti; et millesimo trecentesimo uigesimo primo de hac luce migrasse. Ex quorum fractione colligitur poetam opus suum incoasse anno etatis sue ac uite trigesimo quinto, qui septuagesimum numerum in binas partes equali dimensione partitur, nulla habita consideratione quod in inuentione ordineque materie auctor decennium continuum erogasset, ut ipse testatur dicens:
|
|
|
|
{Tanto erano gli occhi miei fissi e actenti
|
|
a disbramare la decenne sete} etc.
|
|
|
|
Unde allegorie sensus, de quo supra, ordine seruato, dicere opportebit tale medium esse oportere quicquid discurrit inter exordium humane speciei et diem qua per finem successiue generationis desinet homo.
|
|
|
|
Plerique tale medium somnium uolunt, quoniam tenet medium inter uitam et mortem. Et hoc dicunt auctoritate Phylosophi dicentis quod felices ab infelicibus non differunt, nisi secundum dimidium uite: nam dormienti nec felicitas, nec infelicitas adest. Uolunt igitur in somniis opus hoc poete fore reuelatum: quod enudat illud dictum poete, uidelicet:
|
|
|
|
{E io a lui: - Io mi sono uno che quando
|
|
Amore mi spira noto, e ad quel modo
|
|
che dentro dicta uo significando -}.
|
|
|
|
Non enim in somniis, sed per uenam diuini subsurrii, Spiritu reuelante et aperiente os poete, diuinum hoc opus prolatum est. Unde qui eum in somniis tanta suscepisse dogmatizzant meo uidere sompniant.
|
|
|
|
{Del camino}. In metris, ut resonent et mensuratis currant pedibus, figuris utimur, aliquando per appositionem sillabe uel lictere, aliquando per ademptionem ut hic: nam in prolatione nominis {camino} o lictera per apocopem est precisa et sub metaplasmo, id est trasformatione naturalis et recti soni, continetur. Et hece sunt sex, ut dixi supra: quarum prothesis apponit caput auferesisque recidit; sincopa de medio tollit quod epentesis auget; aufert apocopa finem quem dat paragoge. Raro uersum reperies sine aliqua earum.
|
|
|
|
Et aduerte ad uerba poete qui, secutus Terrentium, mirabiliter utitur proprietate uerborum: nam, ut hic uides, uiam hominis caminum appellat. Nam, sicut per caminum naturaliter ignis ad locum preseruationis sue, sic intellectus humanus, creatus ad imaginem et similitudinem Dei, semper natura ascendit in Deum, in quo est preseruatio et perfectio sua, et repetunt proprios quique recursus. Amplius, sicut obiectum et finis appetitus est bonum - dicente Phylosopho in Ethicis: *Bonum est quod omnia appetunt* -, sic obiectum intellectus est uerum: quo reperto, quiescit. Et Deus est prima et absoluta ueritas a qua omnis dependet ueritas. Naturaliter ergo intellectus tendit in Deum: si deorsum flectatur, ut accidit in fulmine, contra naturam est. Aliqui dicunt camino quasi, Ligurum more, a camera.
|
|
|
|
{Di nostra uita}. Nusquam in toto opere reperitur quod poeta more Cesaris sibi tertie persone nomen usurpauerit, ne incideret in legem Iuliam ambitus, quam ipse idem Cesar ediderat. Unde hic nec potest, nec debet intelligi quod de se dicat {nostra uita}, uidelicet quod se referat ad illam uitam septuagenariam de qua supra dictum est, cum propemodum innumerabiles tale signum excedant! Relinquitur ergo quod de illa uita sentiat que spectat ad rem publicam hominis uiatoris per successiuam generationem.
|
|
|
|
{Mi ritrouai}, per fatorum contingentiam in principiis temporum gratie, per una selua. Hanc infelicem uitam, in qua uiuendo continuo morimur et moriendo uexamur, silue poeta noster assimilat; Homerus et Uirgilius mari, inquietissimis commotionibus et procellis in aliqua parte sui continuo agitato, in quo Ulixes et Eneas, uiri consummate uirtutis, uariis fluctuationibus et erroribus inuoluti, finem instructe longanimitatis inuenerunt; quorum imitando poeta inuentiones dicit in principio secunde cantice: {Che lascia dietro a sè mar sì crudele}.
|
|
|
|
Silua ista obscura est propter ignoratiam, siluestris propter bona que deficiunt in ea, aspera propter mala que redundant in ea, fortis et dura propter difficultatem inde euadendi. Alii pro silua ciuitatem poete recipiunt, que tempore poete repleta erat errore, diuisione et ciuili discordia propter diuisionem Alborum et Nigrorum; in qua confusione poeta pulsus est et exulare coactus.
|
|
|
|
{Obscura}, siluestrium arborum densitate et noctis opace tenebra. Et hoc dicit ad differentiam diuine foreste de qua agit in secunda cantica iuxta finem: hec infructiferis arboribus densa, ferarum, reptilium et latronum est receptaculum; illa fructifera, amena, auicularum canentium dulce hospitium est et solis claritate repleta.
|
|
|
|
{Che la diricta uia}, que primis parentibus in statu innocentie extitit desponsata, quam supra camino poeta assimilat, in qua Deus direxerat hominem, quem figurauerat de limo terre in Campo damasceno. Uia fuit obedientia, qua uoluit Deus quod homo recognosceret eum in superiorem. {Era.} Impersonaliter loquitur et de preterito, cum hic agat de illo corpore Ade seminali qui, fugatis noctis tenebris, *uidit lucem magnam*. ismarita. Dictio siue articulus is uulgaribus pro non sonat, ut ismemorato non memorato, ispiaceuole non piaceuole; unde ismarita hoc loco pro diuortio sonat. Nam Deus homini maritauerat uiam rectam, a qua libertate arbitrii declinauit et, cum esset uxor, pellacis nomen emeruit.
|
|
|
|
Concludo super isto ternario cum poeta in introductorio suo sub cantu primo Paradisi, ubi ait pro materia sui operis assumere se hominem uiatorem, pro libertate arbitrii promerentem et demerentem.
|
|
|
|
{Ah quantum ad dicendum qualis erat est res dura
|
|
Ah quanto a dire qual era è cosa dura
|
|
ista silua siluestris aspera et fortis,
|
|
questa selua seluaggia aspra e forte,
|
|
que in pensitatione renouat pauorem.
|
|
che nel pensero renoua la paura.}
|
|
|
|
Alia lictera habet {E quanto}, et est comunior et usitatior; ista, de libro propria manu Iacobi Dantis, est melior et sensui mistico poete adcomodatior. Posito siquidem uniuersali prothemate et summario super quo auctor fundatur, cum interiectione admirationis ah qualitatem eius et naturam ostendere ad aliquid generale nititur.
|
|
|
|
Ah interiectio admirantis et quodammodo stupentis est; {quanto a dire}, ad proferendum latino et intelligibili sermone, quale era. Qualitas adest et abest preter subiecti corruptionem, et indicat aliquid non naturale, sed aduentitium.
|
|
|
|
{è cosa dura}. Res hic aliquid essentiale ostendit; durum materiam palpabilem presupponit non cedentem sensui tactus, ut est in lapidibus adamas, in metallis calibs: hoc propter indigentiam lingue latine ad aliquid intellectuale, pro quo uerbum illud significans non habemus. Et tunc fit figura que dicitur cathacrisis, que componitur a chata, quod est ab, et crisis, usus, siue natura, que similis est colori qui dicitur abusio. Largius tamen Cicero accipit cathacrisim, sub qua includitur color qui dicitur nominatio, et fit causa imitationis, ut significans sit causa significati, ut: *fragor ciuitatis auditus est*; nam proprie fragor est arborum: quod fit ad ostendendum magnum periculum, et sic fluctuanti actribuitur ciuitati. Set quod fit causa imitationis, sub se continet renomothopeiam et enomothopeyam. Est autem renomothopeya figmentum uerbi ad imitationem naturalis soni, ut ibi: *Arcanum mugire polus*, nam mugire ponit pro tonare. Enomothopeia est fictum uerbum a poyo-pois, quod est fingere, ut hic durum pro impenetrabile intellectui.
|
|
|
|
Questa selua, cui pessimas adicit qualitates, ut statim dicetur. Et dicendo {questa} utitur uerbo presentis temporis: nam, etsi gratie tempus aduenerit in prestitis, propterea nomen silue non admisit. Agit siquidem de morali inferno transeunti et se continuanti in semine Ade, de quo Maro sentiens, sic ait:
|
|
|
|
*Non, michi si centum lingue sint omnique centum,
|
|
ferrea uox, omnes scelerum comprendere penas* etc.
|
|
|
|
Et Ouidius: *Non michi si centum sint ora sonantia linguis*. Et Statius: *Non michi centena si quis mea pectora laxet uoce deus*. De tali inferno paucis Maro concludit, et dicit:
|
|
|
|
*... ubique
|
|
luctus, ubique pauor et plurima mortis imago*.
|
|
|
|
Et amplius, propter erumpnas et miserias et labores in quibus humana natura uersatur in uia, determinatum est a plerisque phylosophis non contempnende auctoritatis, melius hominibus fore non nasci et, natis, quam occissime aboleri.
|
|
|
|
{seluaggia.} Nunc incipit de qualitatibus talis silue admonere: posset esse silua arborum domesticarum, ut amygdalarum et auellanarum. Et intellige moraliter, quia falce uirtutum resecata non est. Adeo enim uitiose arbores excreuerunt, quod ad regulam reduci nequeunt. Nam si uitium fuerit habitum, conuelli ferme impossibile est. Omnis quippe silua naturaliter siluestris est, ut siluestris deriuatur et formatur a silua, et, ut sic, emphasis est, que fit ad maiorem expressionem ueritatis, ut *Dauus et ipsum scelus*.
|
|
|
|
{aspra.} Asperitas ad sensum tactus et gustus spectat, unde per praticum intellectum, in hoc morali inferno, et gustui et tactui asperum percipimus: in tactu uirtus operatiua, que in manu figuratur; in gustu distinctio saporum. Christus, cum gustasset acetum felle mixtum, dixit: *Consummatum est*, et, cum gustasset, noluit bibere.
|
|
|
|
{e forte:} hoc recipe in mala parte, tum pro ui potentum, tum pro obstinatione in malo. Si ad tempus ire uerbum referatur, nulla maior asperitas, nulla pertinatior obstinatio ydolatria; de qua dici potest: *Patres comederunt uuas agrestes et dentes filiorum obstupefacti sunt*. Hec fortitudo non uirtus, sed impietas est, que in morali inferno crudeliter damnatur.
|
|
|
|
{Che}, id est, qui status mundi, seu fatum orribile et tremendum, quo a creatore suo creatura recesserat et homo conuersus erat in belluam; {nel pensiero}. Pensitatio est adequatio ponderis ad rem que ponderatur ad libram uel stateram, et trasfertur ad examen rationis. Et hic homo uiator ad memoriam reuocabat tempus ire et conferebat cum tempore gratie.
|
|
|
|
{renoua:} ecce, pauor adfuit cum intellexit ydolatre statum suum, et tunc cognouit mortem ueram et mundane sapientie stultitiam; {la paura}, que in prescito idolatra credenti se Deum bene colere nullo modo cedere poterat, sed in catecumino iam agnoscente Ihesum Christum. Ecce, de Dante in trigesimo cantu secunde cantice Beatrix dicit:
|
|
|
|
{Sì tosto come in su la soglia fui
|
|
di mia seconda età e mutai uita,
|
|
questi si tolse a me e diessi altrui,}
|
|
|
|
cultui scilicet ydolorum et naturali phylosophie repugnanti reuelate ueritati. Et sic Dantes in gentili populo per etates mundi processit usque ad aduentum Saluatoris, qui, a perfidia ebraici populi crucifixus, a gentili populo in Deum receptus est.
|
|
|
|
Audi Iosephum, hystoriographum ebreum, sub hoc ferme uerborum conceptu dicentem: *Fuit autem temporibus illis Ihesus qui cognominatus est Christus, mirabilium effector operum et doctor illorum qui libenter audiunt que uera sunt. Hic ob inuidiam a maioribus gentis nostre traditus et crucifixus est, unde hodie Christianorum nomen perseuerat et genus*.
|
|
|
|
Ecce, Christo dicit centurio, homo romanus: *Non sum dignus ut intres sub tectum meum, sed dic uerbum tuum et sanabitur familia mea*, et promeruit ex ore ueritatis audire: *Non inueni tantam fidem in Israel*. Ecce, cananea dicit: *Domine, et canes comedunt de micis que cadunt de mensa domini*. Ecce, moritur Christus in cruce: fit terremotus in toto orbe, et sol, luna quintadecima, eclipsatur, et Christus clamans emictit spiritum. Que uidentes centurio romanus cum decurionibus et militibus suis, percutientes pectora eorum, reuertebantur dicentes: *Uere filius Dei erat iste*
|
|
|
|
Et non solum milites, sed et mundi sapientes docentes Athenis, uidentes eclipsim solis contra naturam et terram terribiliter moueri, hanc sententiam protulerunt: *Aut Deus nature patitur, aut mundi machina dissoluetur*. Et cum, cessante eclipsi et terremotu, mundum stare uiderent, aram Athenis costruxerunt cui inscripserunt: *Ara ignoti Dei*. Inde postea transiens Paulus apostolus principem phylosoporum Dionisium Areopagitam baptizauit. Et beatus Petrus apostolus Rome Clementem, magnum phylosophum, etiam baptizauit. Et sic phylosophia, cedens scientie reuelate, Beatrici ancillari cepit.
|
|
|
|
Amplius inter mirabilia reponi potest quod Longinus, miles romanus, caligans oculis, lancea Christi latus aperuit, unde eucaristie et baptismatis sacramentum pariter effluxerunt, et ipse factus est uidens et christianus. Hec et similia arguunt quod gentilis populus predestinatus ad Regnum est, et adoptatus in filium Dei, legiptimo tamquam indigno exheredato.
|
|
|
|
Die sexto quo montem conabatur fidei simplicitate ascendere, Dante processit usque ad comitissam Matildam, que eum baptizauit et illustrem phylosophiam, et deinde cum Beatrice astra conscendit; in isto recte poeta loquitur: {Che nel pensero rinuoua la paura}, et alia que secuntur.
|
|
|
|
{Tantum est amara, quod paucum est plus mors;
|
|
Tanto è amara, che poco è più morte;
|
|
sed pro tractando de bono quod ibi inueni,
|
|
ma per tractar del ben chio ui trouai,
|
|
dicam de aliis rebus que ibi uidi,
|
|
dirò dellaltre cose che uho scorte.}
|
|
|
|
{Tanto è.} Alia lictera habet {era} et ad tempus ire refertur, quo mundus in summa amaritudine uersabatur; set lictera *è* est melior: nam etsi gratie tempus aduenerit, hominum tamen malitia non cessauit, immo, dyabolica operante malitia, continuo de malo in deterius declinamus: enim *multi sunt uocati, pauci uero electi*.
|
|
|
|
{Amara.} Ponit aliam qualitatem huius siluestris silue, id est mundi huius in prescitis, uidelicet amaritudinem. Omnia enim dulcia, secundum physicos, sunt amica nature, amara e contra. In amaritudine summa miseria designatur, que in humana natura etiam tempore gratie reperitur. Ecce, temptatur apostolus Paulus, et dicit: *Et ne me extollat magnitudo uisionis mee, datus est michi stimulus carnis mee, angelus Sathane qui me colafizzet. Propter quod ter rogaui Deum ut discederet a me, et responsum est michi: - Paule, Paule, sufficit tibi gratia mea, nam uirtus in infirmitate perficitur -*. Uide in quanta amaritudine erat homo cui dicitur a Domino: *Tu eris michi uas electionis*.
|
|
|
|
{che poco è più morte.} De naturali non intelligit - de qua Phylosophus dicit quod est ultimum terribilium; hanc enim sancti martires spreuerunt, securi de resurrectione carnis; de hac dicit Apostolus: *Cupio dissolui et esse cum Christo* - , sed de eterna, que uera et uere mors est. Unde facit comparationem de morali morte prescitorum in morali inferno, de qua Propheta: *Quoniam non est in morte qui memor sit tui*, subiciendo de morte eternali comparatiue: *In inferno autem quis confitebitur tibi?*, quasi dicat *nullus*. Et sane stulti peccatores ex uerbis poete animaduertere debent quod moralis infernus parum distat ab essentiali, unde in malitiis suis gloriari non debent, nec in scelerum potentatu.
|
|
|
|
{Ma.} Istud set excipit, quasi dixerit quis: - Est ne in hac silua aliquid boni? - Et respondetur quod sic. {Ma per tractar:} tractatus iste super posita materia reuoluitur; {del bene chio ui trouai}. Contrariorum eadem est disciplina: nam, uno eorum cognito, cognoscitur et reliquum. Reperitur in hac silua Cayphas et Christus, et Nero, et Trayanus, et, ut paucis expediam, uitia et uirtutes que in die iuditii in conscientia uentilabuntur. Et sane summum bonum in Christi cruce enituit, dicente Apostolo: *Absit a me gloriari preter quam in cruce Christi*, de quo poeta statim agit dum dicit: {Quando fu al piè dun alto colle giunto}, ubi intelligit de Christo reperto in illa silua perfida Iudeorum.
|
|
|
|
{Dirò dellaltre cose che uho scorte.} De obscuritate, de asperitate, de fortitudine, de amaritudine siluestris silue, de quibus dixi uobis, iam dixit, et sic duo proponit se dicturum, uidelicet de bonis et malis in silua repertis. Et de malis incipit agere, in uniuersali quando dicit: {Ed ecco, quasi al cominciar dellerta}; in spetie uero, in tertio cantu ubi, incipiens ab uniuersali defectu humane nature, uidelicet a ianua originalis culpe, particulares defectus et culpas hominum subicit, et dicit: {Quiui suspiri, pianti e alti guai}.
|
|
|
|
{Ego nescio bene referre quomodo in ipsam ingressus sum,
|
|
Io non so ben ridire comio uentrai.
|
|
tantum eram plenus sonni super illo punto,
|
|
tanto era pien di sonno in su quel punto,
|
|
quod ego ueracem uiam dereliqui.
|
|
che la uerace uia abandonai.}
|
|
|
|
Secunda particula prime partis, in qua poeta, relicta artificiali narratione, secundum hystoriam ad naturalem reuertitur. Ubi debemus attendere quod uerba hec prolata in persona Dantis uerba sunt Ade prothoplaustri nostri et capitis hominis uiatoris. Ipse primum hanc siluam ingressus est in preuaricatione precepti, et ianuam originalis culpe fundauit omnibus de semine suo futuris.
|
|
|
|
Dicit ergo: {Io non so ben ridire}, quasi dicat: scio dicere et referre, sed non plene, perfecte et clare. Quo enim pacto ratio, que naturaliter debet in homine tamquam nobilius principari, sensualitati cedat, et ipsi efficiatur obediens, in Adam fuit admirabile, qui paulo ante creatus fuerat cum illa perfectione rationis quam uoluit ille qui in ipsum inspirauit intellectum, ut ipse de se dicit, in trigesimo cantu Purgatorii, per hec uerba: {Questi fu tale nella sua uita noua} - uita, id est anima prebente uitam -{Uirtualmente, chogni abito destro Aurebbe facto in lui mirabil proua}. Amplius raptus usque ad tertius celum, habuit scientiam superinfusam, unde expergefactus, uisa Eua, dixit: *Hec est caro de carne mea* etc.. Quo ergo pacto, ne tristaret uxorem, preuaricatus sit preceptum Domini, consopita in ipso penitus ratione, et ipse nescit dicere, et nos nescimus ymaginari: scimus tamen quod peccauit. Unde ipsum peccatum dictum est quasi pellicatum: nam, relicta marita, id est recta et uera uia, tortuosam et falsam sibi pellicem fecit; quod accidit in plenitudine sonni rationis oblite. comio uentrai: nam, pulsus de ortulo delitiarum in siluam mundi huius, ex ore Altissimi audiuit: *In sudore uultus tui uesceris pane tuo et morte morieris* et reliqua que sunt in sacra Hystoria.
|
|
|
|
{Tanto era pieno di sonno.} Significatio sonni multiplex est in sacris Licteris, in quibus legitur de sonno uite et de sonno mortis. Et sicut triplex est uita, uidelicet corporalis, spiritualis et eternalis, ita triplex est sonnus. Et primus est uite, qui prouenit ex natura, secundus procedit ex gratia, tertius exurgit ex gloria. De primo ait Dominus in Euangelio: *Dormite iam et requiescite*; de secundo sponsa dicit in Canticis: *Ego dormio et cor meum uigilat*; de tertio dicit Propheta: *In pace in id ipsum dormiam*. Et sicut triplex est sonnus mortis, ita triplex est mors, uidelicet corporalis, spiritualis et eternalis. De sonno mortis corporalis dicit Dominus: *Lazarus amicus noster dormit*; de sonno mortis spiritualis dicit Apostolus: *Surge qui dormis et surge a mortuis et illuminabit te Christus*; de sonno mortis eternalis inquit Psalmista: *Qui dormit non adiciet ut resurgat*. A sonno mortis corporalis resurgunt omnes, a sonno mortis spiritualis resurgunt quidam, a sonno mortis eternalis resurgunt nulli, quoniam *omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur*. Beati autem qui habent partem in resurrectione prima, quia in inferno nulla est redemptio, et *ideo non resurgunt inpii in iuditio, neque peccatores in consilio iustorum*. Porro sonnus mortis spiritualis tribus modis contingit: per negligentiam, per ignorantiam et per concupiscentiam. De sonno negligentie Salomon ait: *Usque quo, piger, dormis? Quando resurges? Paululum dormies et paululum dormitabis*; de sonno ignorantie dicit Dauid: *Illumina oculos meos ne unquam obdormiam in morte*; de sonno concupiscentie idem Psalmista testatur: *Dormierunt sonnum suum, et nichil* etc.
|
|
|
|
De hoc triplici sonno dicit Apostolus: *Hora est iam nos de sonno surgere*, quasi dicat: surgendum est a nobis de sonno negligentie, propter quod addit: *Quia propior est nostra salus, quam cum credimus*. Surgendum nobis est de sonno ignorantie; propter quod subdit: *Quia nox precessit, dies autem appropinquauit*. Surgendum est a nobis de sonno concupiscentie, propter quod dicit: *Non in commessationibus et ebrietatibus* etc., et ideo concludit et interponit ad omnia: *Abiciamus ergo opera tenebrarum* etc.. Homini quippe dictum est: *Sapiens eris, si te ipsum cognoueris*; ignorauit semetipsum Adam quando, ratione in ipso penitus dormiente, quod colligitur per uerbum {pieno}, sensualitati factus est obediens.
|
|
|
|
Aliqui, locum istum moralizantes, dicunt poetam uti antipophora et intelligere de tacito et imperpendibili ingressu pueri in adolescentiam, de qua Sapiens dicit: *Adolescentia et uoluptas uana sunt*; et rursum: *Tria michi difficilia sunt et quartum est quod penitus ignoro*; et ipsum dicit: *Uiam adolescentis in iuuentute sua*, in qua furtim et quasi imperpendibiliter prolabitur in peccatum. Et licet textus ad hoc inflecti possit, sequentia non respondent; ideo ad generalem preassumpti thematis decurrendum est, relicta etiam naturalis sonni uestigatione que pertinet ad physicum: et Phylosophus librum edidit De sonno et uigilia.
|
|
|
|
Et aduerte, quia integumentis poeticis sepulcrum obliuionem perpetuam significat, sonnus temporalem; amplius uir rationem, mulier sensualitatem.
|
|
|
|
{in su quel punto}, quo, gustato cibo uetito, preuaricatus est preceptum, in quo statim aperti sunt oculi eorum qui in statu innocentie, in pulcritudine puritatis, quasi dormiebant: et cognouerunt nuditatem suam, et sibi perizomata de foliis ficuum fecerunt ut tegerent nuditatem suam et pudenda. Et iste tam breuis puntus et instans temporis ianuam originalis culpe fundauit, super qua inscripta sunt illa terribilia uerba: {Per me si ua nella città dolente} etc.; per quam solus Christus non est ingressus et, secundum quorumdam opinionem, Uirgo uirginum gloriosa.
|
|
|
|
{Chio la uerace uia.} Alia lictera habet: {che la uerace uia}, et erit tunc sensus quod tanta fuit potentia sonni, quod ipse dereliquit uiam ueritatis. Alia lictera habet in sensu quod in derelictione ueracis uie plenitudo sonni interfuerit. Et utraque lictera bona est. Et hanc, supra, rectam uiam nuncupauit, de qua dicit Dominus: *Ego sum uia, ueritas et uita*. Et sane preceptum factum Ade processit ab ordine caritatis, de quo dictum est in precepto: *Dominum Deum tuum adorabis et illi soli seruies*. Uoluit ergo Creator plenus caritate quod homo recognosceret eum in Deum et benefactorem suum, et ipse preuaricando despexit eum, et spernendo factus est rebellis. Uia enim uerax uia intellectus est, cuius obiectum et finis, in quem uertit, ueritas, et ipsa prima et absoluta ueritas, ut alibi dictum est, Deus est. Falsa uia illa est de qua poeta dicit:
|
|
|
|
{E uolse i passi suoi per uia non uera,
|
|
imagini de ben seguendo false
|
|
che niuna promissione rendono intera.}
|
|
|
|
Et hoc in cantu XXX secunde ubi, in comento quod edidi super ipsum, uidebis glosam huius primi Inferni.
|
|
|
|
{abandonai.} Banos Unni barones appellant, et nos Ytali bampnum preceptum superioris quod, sono tube premisso, uoce preconis numptiatur; et eo usque processit, ut exules bannitos nuncupemus, quorum bona fisco banni, id est superioris, applicantur et incorporantur: unde qui spernit preceptum, bona sua bano donare uidetur.
|
|
|
|
{Tunc fuit pauescentia unum paucum quieta,
|
|
Allor fu la paura un poco queta,
|
|
que in lacu cordis michi erat perdurata
|
|
che nel laco del cor mera durata
|
|
in nocte quam ego passaui cum tanta pietate.
|
|
la nocte chio passai con tanta pieta.}
|
|
|
|
Postquam poeta tam gentili quam hebreo populo ostendit Christum Deum et hominem, nunc ponit effectum talis uisionis, scilicet quid inde bone spei utrique populo accesserit.
|
|
|
|
Et dicit: {Allora,} tempore scilicet quo quotquot receperunt Ihesum pro messia, et quo gentilis populus, qui ambulabat in tenebris et umbra mortis, *uidit lucem magnam*, {fu la paura}, de qua supra satis est dictum, {un poco queta}. Phylosophico utitur temperamento, cum ex toto ab homine redempto pauor non fuerit excussus. Nam species humana per Christi crucem ad statum innocentie in quo creatus est Adam reintegrata non est, set in prelio magno derelicta ut proinde promereretur aureolam, dicente Domino: *Qui me diligit, tollat crucem suam et sequatur me*.
|
|
|
|
{Che nel laco del core.} Sicut aque hinc inde cadentes in concauum locum lacum faciunt, ita cogitationes multe et diuerse, cadentes in cor hominis, ponunt ipsum, quasi dubitabilium multitudine in corde questionante. Et est pulcer tropus. {mera durata.} Festinabat ad Christum recognoscendo malitiam ydolatrie, et repentine mortis dubitabat aduentum, ne scilicet preoccuparet baptismum.
|
|
|
|
{La nocte.} Ponit totum pro parte: nam hec nox uere habuit initium, ut asserit poeta in cantu XXX secunde partis, tempore Abrae, quo excepto omnis homo concessit in ydolatriam. Audi Beatricem ibi sic dicentem:
|
|
|
|
{- Sì tosto come in su la soglia fui
|
|
di mia seconda età e mutai uita,
|
|
questi si tolse ad me, e diessi altrui -.}
|
|
|
|
De hac nocte Sapientia nobis insinuat per hec uerba: *Dum medium silentium tenerent omnia et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus, Domine, a regalibus sedibus uenit*.
|
|
|
|
Quorum uerborum proprietate triplex possumus cogitare silentium: primum in lege nature, secundum in lege Scripture, tertium in lege gratie. Indidit enim Dominus legem naturaliter in mentibus hominum ab ipso creationis exordio, geminum continentem mandatum, alterum affirmatiuum, de quo in Euangelio: *Quecumque uultis ut faciant uobis homines et uos facite illis*; alterum negatiuum, de quo in Tobia: *Quo tibi odis fieri, alii ne facias*. Sed lex ista ab initio siluit quando Cayn interfecit Abel: et sic factum est primum silentium usque ad Moysem, per quem suscitauit Deus testimonia in Iacob et legem posuit in Israel in duabus tabulis, altera continente dilectionem Dei, altera proximi. Sed lex ista siluit ab initio quando populus uitulum conflatilem adorauit: et sic factum est silentium secundum usque ad Christum qui, misertus, legem contulit scribens eam in cordibus hominum digito Dei. Sed lex ista silebit in ultimo cum reuelabitur filius perditionis qui extolletur super omne quod dicitur, aut quod colitur Deus. Et forte iam uero silet, quoniam *superhabundauit iniquitas et refriguit caritas multorum* et uix est qui faciat bonum.
|
|
|
|
Et sane in prima lege Deus contulit homini posse, in secunda nosse, in tertia uelle: nam in prima contulit potentiam per naturam, in secunda scientiam per Scripturam, in tertia contulit uoluntatem per gratiam. Premisit siquidem Deus naturalem legem, per quam conuinceret trasgressorem nature, qui fortasse excusationem pretendit, dicens: - Cecidi quia stare non potui -. Sed tollitur excusatio, quia per documentum Scripture nouit a malo declinare, sed noluit. Et ideo post utramque legem, tempore scilicet *cum nox culpe medium iter perageret, Omnipotentis sermo uenit*, id est *Uerbum caro factum est*, et contulit legem gratie, ut quod homo poterat per naturam et nouerat per Scripturam, impleret per gratiam.
|
|
|
|
Igitur, ut uides, Sapientia totum ire tempus suscepit pro nocte una, cuius extremam partem gentilis populus in aduentu Redemptoris tenuit recognoscendo errorem suum. Que nox perdurauit spatio quinque milium ducentorum triginta duorum annorum. Tum *ambulantibus in tenebris* - id est Gentilibus - *et umbra mortis* - id est Ebreis - *ortus est sol iustitie*.
|
|
|
|
{chio,} species humana in preseruatione seminis Ade, {passai}. *Passaui* scripsi super textum, ut ostenderem uicinitatem lingue florentine ad gramaticam: et sic continuabo, dignitate uocabulorum relegata. Et sane uiatoris peregrinantis more loquitur: transitus siquidem est uia uniuerse carnis redeuntis in cinerem et continuo properantis ad resolutionem. {con tanta pieta,} id est cum tanta difficultate pietanda. Nam hominis miseria, ab antiquo ueteratore delusa, Deum in eterno consilio mouit ad pietatem. Et est pietas in Deo fons clementie et misericordie. Audi orationem Ecclesie: *Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, suscipe deprecationes nostras et nos famulos tuos, quos delictorum cathena constringit, miseratio tue pietatis absoluat*. Amplius sancti Ueteris Testamenti compatiebantur gentili populo.
|
|
|
|
{Et sicut ille qui cum pulmonis respiratione fatigata
|
|
E come quei che con lena affannata
|
|
egressus extra pelagum ad litus,
|
|
uscito fuor di pelago alla riua,
|
|
se uoluit ad aquam periculosam et respicit.
|
|
si uolge allaqua perigliosa e guata.}
|
|
|
|
Comparatione aliqua crebro poete utuntur, in quibus inter poetas palma datur Statio. Et est comparatio de natura tropi, quoniam assimilatio est rei ad rem et actus ad actum, pulcritudinis et facilioris intelligentie gratia: nam per scientiam uisibilium, et contingentias, et actus manifestos comparatos ad inuisibilia et spiritualia, ad aliqualem intelligentiam inuisibilium peruenimus, ut hic liquet. Nam, ostenso contingenti actu eius qui procellam exstuantis maris nudus euasit in litore, qui illico ad turbines confragosos se conuertit pauore conterritus, assimilat actui et statui mentis reuerse de naufragio ydolatrie et peccati ad stabilitatem christiane fidei et penitentie uirtutem; que, considerans statum mortis in quo ignorantissime dormiebat, ad considerationem talis status per admirationem sepe conuertitur et in reconsideratione tremit et expauescit.
|
|
|
|
Potest etiam dici quod hic sit figura que dicitur energia, que est imaginatio que actum rei corporeis oculis subministrat; et dicitur ab en, quod est in, et erge, quod est labor, id est laboriosa ostensio; et ipsa comparatio nota est.
|
|
|
|
{E come quei,} id est simili modo quo naufragus procellis diu exagitatus, {che con lena}: lenam uulgariter appellamus illam ordinatam cordis refrigerationem que fit uentilatione pulmonis; {affannata}, laborum inculcatione nimium fatigata, ita ut ordinata respiratione uti nequeat; {Uscito fuori di pelago}: pelagum communiter mercatores altum mare uocant; {alla riua}, litus ad quem cum summa conflictatione et labore difficulter applicuit; {Si uolge}, quodam naturali impulsu quo mouemur ad considerationem et inspectionem periculorum magnorum, presertim quos euasimus; {allaqua perigliosa}, in qua ipse difficillima pericula passus est. Et communiter homines in procellis deprehensi et uouent, et iurant nunquam amplius se equori credituros; unde inualuit prouerbium: *Improbe Neptunum accusat qui iterum naufragium facit*. {e guata}, obstupefactus admirans periculum mortis nuper imminentis quod euasit.
|
|
|
|
{Sic animus meus, qui aduc fugiebat
|
|
Così lanimo mio, che anchor fuggiua,
|
|
se uoluit retro ad respiciendum passum
|
|
si uolse ad retro ad rimirar lo passo
|
|
qui non reliquit unquam personam uiuentem.
|
|
che non lasciò già mai persona uiua.}
|
|
|
|
Applicat et coaptat comparationem et similitudinem ad propositum et rem de qua agit proportione mirabili et propria.
|
|
|
|
{Così lanimo mio.} Alia lictera habet: {la mente mia}. Prima proprius loquitur: nam intellectus humanus, dum consulit, animus uocatur; mens uero suprema uis rationis est et dicitur a mene, quod est defectus, in quos sepe incidit. {Che anchor fuggiua}, licet esset in loco tuto, propter reliquias pauoris: nam qui, persecutoris gladium fugiens, euasit in tuto, pallorem seruat in uultu et tremorem in membris, atque ipsa pauoris impressio etiam dormientem in somnis adoritur.
|
|
|
|
{Uolsesi ad retro:} conuersio animi ad posteriora, status preteriti consideratio. Naturaliter dici debet retro, sed propositio seu dictio ad apponitur gratia consonantie rithimi, et fit prothesis. {ad rimirare}, oculo consideratiuo quo sepe recogitamus mala que euasimus. Et remiratio est cum admiratione pensitatio. {lo passo:} locum quesiti ubi pondus est questionis que examinatur, amplius huius silue, ubi sunt opera iniquitatis. Et per istum passum omnis qui uenit in lucem oportet quod pertranseat, quia *nemo sine crimine uiuit*; at hic intelligit de statu ydolatrie.
|
|
|
|
{Che non lasciò} de suo carcere et cathenis euadere originali peccato infectos, {già mai,} subaudi durante tempore ire, uel referas ad morientes in statu ydolatrie: nam iusti Ueteris Testamenti, in Domino morientes, in sinu Habrae descendebant, expectantes Redemptoris aduentum, et ibi nullam nisi damni penam patiebantur, que est carentia uisionis Dei. {persona:} istud nomen de uiatore predicatur qui in statu ydolatrie manens, uiuens secundum extimationem suam, in obseruatione legis sue mortuus est; {uiua:} ille uiuit in uia qui Christo uiuit, quoniam illi beati sunt qui in Domino moriuntur; qui dyabolo uiuit semper mortuus est.
|
|
|
|
{Et ecce quasi ad principiare decliuis
|
|
ed ecco quasi al cominciar dellerta
|
|
una parda leuis et prompta multum
|
|
una lonza leggera e presta molto
|
|
que de pilo maculato erat operta.
|
|
che di pelo maculato era coperta.}
|
|
|
|
Tertia pars principalis in qua, ostenso de reparatione hominis facta per Christum et de statu pugne in quo remansit humana natura ut proinde aureolam promereretur, nunc, post Christi paxionem, sub trium bestiarum figura ostendit que in deordinatione nature, quasi ordinata oppugnacula ex insidiis erumpentia, hominis rectum iter impediunt. Et siquidem libido carnis nimium delicate adolescentiam adoritur, que, sibi indulgens, nimium ardua difficiliaque recusat, hinc in sacris Licteris habemus: *Adolescentia et uoluptas uana sunt*. Unde poeta carnis concupiscentiam in parda figurat: blandum quippe malum est. Succedit huic ambitio, iuuentutis precipuum malum: nam dignitatum culmina per phas et nephas nititur extorquere, et eapropter in sanguinis effusione adeo delectatur, ut etiam a fraterno non abstineat et, quasi leo rugiens, territat omnes. Ceterum, cum senium, depositis uoluptatibus carnis et incalescentibus uitiis iuuentutis calcatis, consueuerit celestia meditari, diabolus, lupino ritu, nocturnis eruptionibus tediosis insultibus debellatur: non quin omni etati astutia diaboli uero officiat, sed presertim nititur contra dies ultimos, in quibus una lacrimola potest ei animam quam possedit longo tempore auferre. Prior igitur libido recentes annos infestat, cui mundi pompa succedit, iuueniles exagitat annos; postremo ueteratoris antiqui astutia, que seniles dies conficit, continuo presto est.
|
|
|
|
Omnes uero antiqui glosatores dicunt belluas istas tria figurare peccata que communiter uirtutum montem uolentes ascendere impediunt: que uitia sunt radices omnium uitiorum, et emulantur omnibus uirtutibus, omnisque boni inimica sunt. Prima bestia parda uariis operta coloribus est et secundum eos luxuriam figurat, que maxime impedit adolescentes. Secunda leo est, qui superbiam representat et iuuenibus plurimum officit per appetentiam dignitatum; et sicut adolescentis motus ad concupiscentiam carnis inclinant et proni sunt in libidinem, sic iuuenis ad dignitates et status mundanos. Tertia bestia, secundum eos, lupa est, que figurat auaritiam propter eius famem inexaustam; et ipsum uitium maxime senescenti nocet, dicente Ieronimo quod omnia alia uitia cum homine senescunt, sola auaritia iuuenescit. Et ad firmandum hanc eorum sententiam qualitates, mores et naturas dictarum bestiarum similes et conformes dictis tribus uitiis et peccatis inducunt.
|
|
|
|
Ceterum, cum moralis infernus pro autoris materia proponatur, non minus officere uniuersitati uiatorum uidetur michi inuidia, quam superbia, de qua poeta dicit:
|
|
|
|
{La meretrice che mai dallospitio
|
|
di Cesare non torse li occhi putti,
|
|
morte comune e delle corti uitio;}
|
|
|
|
et Oratius satirus:
|
|
|
|
*Inuidia Siculi non inuenere tirampni
|
|
maius tormentum.*
|
|
|
|
Et antiquum repetens malum, inuidia Cayn occidit Abel, unde, ut supra dictum est, primum silentium factum est in lege nature; et amplius: *Inuidia dyaboli mors intrauit in mundum*. Multos insuper perdidit accidia, multos ira, multos gula peremit, et singulares et distinctos habent circulos in opere poete, in quibus culpe errantium puniuntur. Unde michi uidetur quod illa oppinio, que uult tales bestias typum carnis, mundi et dyaboli ferre, sit melior et sine contradictione.
|
|
|
|
{Ed ecco,} quasi dicat: emersis pueritia, in quodam naturali impulsu, qui respicit speciei conseruationem, presto est lasciuia carnis. Similiter et nascenti Ecclesie mollities carnis cepit officere, cum difficile foret ualde assuetis delitiis rigorem penitentie suadere et altissime paupertatis dulcedinem cordibus imprimere. Amplius turpis Nicholaitarum heresis insurrexit, que surgentem Ecclesiam maculauit.
|
|
|
|
{quasi:} diminutionis est nota, et magis intellectu quam uerbo concipitur. {al cominciare dellerta.} Ertam dicimus procliue et accliue difficile ad scandendum. Hoc possumus moraliter intelligere in incipientibus uirtutum moralium ardua et difficillima conscendere, quibus primum carnis mollities aduersatur. At in preassumpto themate Ecclesie nascentis cunabula intelligemus: hanc in heremo quadraginta dierum ieiunio Christus ostendit superari posse, et magnus Iohannes in deserto, austeritate penitentie, cultum iri et subici posse demostrauit. Post quem Paulus, Antonius, Maccharius, Honorius et alii heremite hanc carnis mollitiem edomari facile posse ostenderunt. Et licet, ut prefatus sum, multi glosatores collem ispidum et accliuem processui moralium uirtutum attribuant, eo quod circa arduum difficileque uersentur, tamen, quia sequentia tali sensui undique undique non respondent, continuatiue de Christo et Ecclesia oportet intelligere, cui conueniunt; cuius uita, in summa paupertate fundata, rigorosi et asperrimi montis huius speciem tenet. Ipse enim Ihesus uolenti uite perfectionem habere persuadet, et dicit: *Uade, et uende omnia que habes, et da pauperibus, et sequere me qui non habeo ubi caput reclinem*.
|
|
|
|
{Una lonza.} Hanc, ut dixi, pardam ueteres glosatores uitio luxurie tribuunt; quam si petulanti Ueneri solum concedunt, nimium se coartant, at si concupiscentie carnis et oculorum, sane intelligunt. {leggiera.} Qualitatum bestie huius aliquas ponit, primo dicendo quod leuis et facilis est, et adeo quod latino sermone plene explicari non potest. {e presta.} Secunda qualitas pernicitatem et uelociam cum aptitudine seruitii ponit. Que qualitates in oculis Caronis ostenduntur, in quo, secundum paupertatem uisionis mee, figuratur concupiscibilis appetitus; sunt enim carbones igniti, flammam circulariter emictentes: instabilis ignis est, leuis et uelox, et mire tales oculi conueniunt concupiscentie carnis et oculorum, de quibus hic poeta sentire uidetur. {molto:} emphasis est, cum prestantia, et de quibus hic dicit, uelocissima sint.
|
|
|
|
{Che di pelo.} Ostendit in quo bestie huius uis potentiaque consistat per descriptionem pellis: nam in pilis, uelleribus et capillis, in integumentis poete bona exteriora que dispensationi fortune conceduntur finguntur, et maxime ubi infra agit de uitiis auaritie et prodigalitatis, ubi sic dicit:
|
|
|
|
{E questi surgeranno del sepolcro
|
|
col pugno chiuso, e questi coi crini mozzi.}
|
|
|
|
Pili et capilli a nobis preciduntur sine dolore, et sic a sapiente bona fortune, in quibus carnis et oculorum concupiscentia reuoluitur.
|
|
|
|
{maculato.} Utitur more suo proprietate uerborum: nam, etsi ad licteram pellis parde rotundarum macularum uarietate respersa sit, secundum interiorem intellectum uerba ostendunt quod malus usus exteriorum bonorum maculat animam. Et macule ille circulares sunt propter delectabilium usum in idipsum conuertentium. Igitur pellis maculosa uarietatem delectabilium secundum mollitiem carnis indicat manifeste: quorum pulcritudo et usus hominem allicit et, latenter corripiens eum, domesticus et ciuilis hostis, introrsus inpugnat.
|
|
|
|
{era coperta.} Caro igitur bellue huius putris sub pelle picta delitescit et, sicut sub insidioso amo esca, occultatur. Hec omnia ad delitiam carnis et concupiscentiam oculorum pertinent: opertum siquidem quod intus latet tegit; bona enim momentanea, caduca et transitoria, propter apparens delectabile in eorum fruitione, exterius malum quod introrsus habent ascondunt.
|
|
|
|
{Tempus erat principii matutini
|
|
Tempo era del principio del matino
|
|
et sol ascendebat sursum cum illis stellis,
|
|
e il sol montaua su con quelle stelle,
|
|
que erant secum quando amor diuinus
|
|
cherano con lui, quando lamor diuino
|
|
mouit primo illas res pulcras
|
|
mosse da prima quelle cose belle,
|
|
ita quod ad bene sperandum michi erat causa
|
|
sì che a bene sperare mera cagione
|
|
illius fere ad placidam pellem
|
|
di quella fera alla gaietta pelle
|
|
............................
|
|
lora del tempo e la dolce stagione.}
|
|
|
|
Ecce, poeta inuenit bestiam importunam que ipsum sepe ad inferiora deuoluebat. Nunc ostendit cuius auxilio ipsam superauerit, uel spem fecerit superandi. Et utitur cronographia, que descriptio temporis est et figura locutionis que per temporis descriptionem que in tempore facta sunt intelligit, et per ipsum tempus bonum quod ei assimilatur. Per ipsum quippe significatur aduentus Christi tempus et initium Ecclesie primitiue.
|
|
|
|
Et dicit: {Tempo era}. Hinc collige de quo tempore poeta intendit: {del principio del matino}. Ut supra dictum est, poeta sub noctis unius decursu totum ire tempus expressit usque ad incarnationem Uerbi Dei: tunc cepit aurora Dei, et presertim cum cepit predicare et miraculis ostendere deytatem. Nam, facta conuersione aque in uinum, Iohannem euangelistam, uirginem de nuptiis , uocauit in disciplinam, et ei et aliis qui secuti sunt eum artissimam paupertatem docuit obseruare, et carnis tenere munditiam. Tandem humilitatis et obedientie uirtutem, ferendo lignum crucis in humeris et patiendo in ipso clauis affigi, pie uolentibus ipsum sequi mostrauit. Tandem, celebrato misterio paxionis, discipulos suos per totum orbem disseminauit ut ostenderent hominem crucifixum Deum: et factum est ut per eos *populus qui ambulabat in tenebris uideret lucem magnam*. Bene ergo post noctem ignorantie tenebrosam hora matutina erumperet in lucem!
|
|
|
|
{E l sole.} Ut in preambulis dixi, speculator operis huius ad temporum descriptiones et introductiones solerter aduertere debet, cum sub ipsis multa lateat allegoria. Sol materialis inter uisibiles creaturas multum habet de similitudine Creatoris: fons enim luminis est radius eius; totum implens mundum, ad ipso non recedit, et cum utroque simul calor procedit, ut iam dictum est; unde solem semper pro Christo in figuram recipimus. Et hic expedit considerare quod ante hominis creationem creatus est sol in signo Arietis, et equinoctium cum uere initium habuit. Sole existente in Ariete, Uirgo gloriosa de Spiritu sancto filium Dei concepit, et, ut fertur, in reuolutione annorum eadem die agnus Dei passus est, figuratus in agno pascali per Moysem iusso festiuanter comedi. Consilia Dei in tantis misteriis quis enarrabit? Minor mundus homo est, in cuius creatione et reparatione, et figure et figurata pie et misericorditer precesserunt.
|
|
|
|
{montaua su:} a monte hoc uerbum deriuatur, quem de inferiori loco ascendimus. Alia lictera habet {saliua}, et utraque bona, sed hec pulcrior. Ponit igitur Arietis signum pro ascendente mundi in creatione sua: nam lux, peragens solis offitium ante solis creationem, cum Arietis signo de orizontis aspectu surgebat in linea equatoris. {con quelle stelle.} Ad licteram intelligi textus potest, sed anagogice per solem Christum intelligimus, per stellas apostolos in Ecclesia primitiua, qui, repleti lumine solis, id est doctrina Christi, et igne sancti Spiritus inflammati, mundum ad credendum Christum crucifixum uerum et summum Deum perduxerunt.
|
|
|
|
{Cherano con lui.} Quomodo ad licteram intelligi potest quin ante solis creationem creatum sit firmamentum cum syderibus suis? Respondetur quod totum illud tempus sex dierum pro unico accipitur, dicente Scriptura: *Qui creauit omnia simul, manet in eternum*; uel quia sic erant ut producta sunt instante sempiternitatis et predestinationis archano, dicente Euangelista: *Quod factum est, in ipso uita erat*.
|
|
|
|
{quando lamor diuino,} de quo Genesis primo: *Et Spiritus Domini ferebatur super aquas*; et ipse nexus est inter Patrem et Filium, pariter ab utroque procedens; et, secundum hoc, amor per h scribi debet hamor, cum formetur ab hamo. {Mosse,} sancto cooperante Spiritu, qui stabilis manens cum Patre et Filio dat cuncta moueri. Et hic queri posset cur Deus non fecerit mundum iam sunt centum milia annorum; similiter cur numerosioribus sideribus hemisperium nostrum ornauerit, quam oppositum; similiter cur ab oriente in occidens celum iusserit regirari, non e contrario; similiter cur unum solum mundum fecerit et non plures, et cur ipsum non maioris neque minoris continentie; similiter cur tali numero, et non minori neque ampliori, creauerit angelos similes. Et respondetur quod iste questiones empyrie sunt, id est diuine, soli Deo note, de quibus intellectus creatus, sine Dei reuelatione, rationem reddere non potest. {da prima:} unde Genesis primo scriptum est: *In principio creauit Deus celum et teram*, quod naturales phylosophi negant. {quelle cose belle:} motores, celum, sydera, planetas et elementa.
|
|
|
|
{Sì che a bene.} Concludit quid eum fecerit bone spei ad uictoriam contra pardam, quod anagogice debet intelligi ut supra dictum est. {sperare:} spes est quedam animi certitudo de futuro bono; {mera cagione:} causam prebebat, et quid statim infra dicit.
|
|
|
|
{Di quella fera.} Audi quid de amore uenereo dicat Guido de Caualcantibus de Florentia in quadam sua cantilena in qua mirabiliter et physice de amore tractauit, et incipit:
|
|
|
|
{Donna mi prega, perchio uoglio dire
|
|
duno accidente, chè souente fero
|
|
ed è sì altero, chè chiamato amore}.
|
|
|
|
De hac fera poeta loquitur infra cantu sedecimo sic:
|
|
|
|
{Io aueua una corda intorno cincta;
|
|
e con essa pensai alcuna uolta
|
|
prender la lonza alla pelle dipinta}.
|
|
|
|
Fere omnium animalium pulcritudo in pelle est. Homerus cyprigenam Uenerem, scilicet petulantem, zona parde subcintam figurat, et Paridem huius animalis pelle fingit indutum: quicquid enim ad delectabile secundum carnem trahit, sub pellis huius picturata uarietate uelatur.
|
|
|
|
{alla gaietta pelle.} Gaium dicimus quid letum et aspectu placidum et amenum mouens in delectabile per concupiscentiam oculorum. Unde hoc nomine pro homine bono romana antiquitas utebatur, ut patuit in Gaio Iulio Cesare et in Gaio Mario.
|
|
|
|
{Lora del tempo,} in qua precursor Domini, more rugientis leonis, clamauit in deserto penitentie rigorem tempus suum habere, et exemplo docuit penitentiam obseruari. Et Christus et eius discipuli summam paupertatem profexi sunt, et lasciuientis carnis mollitiem posse superari ostenderunt. {e la dolce stagione,} scilicet ueris, propter temperiem aeris: tunc enim germinantia germinant et pullulantia pullulant; tunc arbores, que yemis rigore quasi mortue speciem decoris perdiderant, turgescere incipiunt et frondes emictere, et aues, quarum species algidum frigus obriguerat, solari incalescentes radio, amoris carmina modulare incipiunt. Yems mistice tempus indicat ire, frigus uero fugam caritatis; uer tempus gratie, quo cepit humana natura, suco uitali resumpto, turgescere, frondescere et florere. Similiter alia que supra dicta sunt assimilare potes.
|
|
|
|
{Et unius lupe que omnium gulositatum
|
|
E duna lupa che di tutte brame
|
|
uidebatur honusta in sua macredine,
|
|
semblaua carca nella sua magrezza,
|
|
et multas gentes fecit iam uiuere tristes.
|
|
e molte genti fe già uiuere grame,
|
|
ista michi porressit tantum grauedinis
|
|
questa mi porse tanto di grauezza
|
|
cum pauore qui exibat de suo aspectu,
|
|
con la paura che uscia di sua uista,
|
|
quod ego perdidi spem altitudinis.
|
|
che io perdei la speranza dellaltezza.}
|
|
|
|
Ecce, ut supra dictum, tertium impedimentum uiatori homini occurrens in itinere suo, pro quo mouemur in oratione dominica orare ad Patrem et dicere: *Et ne nos inducas in temptationem, sed libera nos a malo*. Oramus ne nos inducat in bellum cum astutia dyaboli, que talis est, quod ei fragilitas humana sine Dei auxilio resistere non possit, aut, si induxerit, oramus ut nos liberet. Et, cum sit tante potentie, admirabile est quod fortitudo unius muliercule superet eum, dicente Gregorio in Moralibus: *Debilis est hostis qui non potest uincere nisi uolentem*, sed hoc procedit a gratia Dei. Post triumphum Christi, diabolus prostratus, Ecclesiam iam surgentem de gentili populo, ut dictum est, cepit cum carnis mollitia debellare; et, cum parum proficeret, decem crudelissimis persecutionibus imperatorum propemodum confecit. Tandem, cum martirum uirtute infime cresceret, suscitauit Arrium, Sabellium et alios heresiarcas qui in fide Christi errores disseminauerunt; quibus superatis peximum omnium Amahomet scismaticum noue legis introductione contra pietatem legis euangelice forti prelio armauit, cuius dyabolicum opus adhuc maiorem mundi partem in peximo tenet errore.
|
|
|
|
Siue igitur uelimus unicuique uiatori carnem, mundum et dyabolum officere, siue Ecclesie, pro dyabolo auctor in processu lictere lupam introducit. Inpugnantes hanc sententiam textu autoris utuntur - nam, ubi in Purgatorio agit de uitio auaritie, dicit {Maledetta sie tu, antica lupa} etc. -, non aduertentes quod in cantu UII huius prime autor Plutonem, secundum Gentilium apologos deum Herebi, lupum appellat. Similiter antiquus ueterator in serpente figuratur, et serpens eneus, in heremo exaltatus in ligno, Christi seruat ymaginem, Leo de tribu Iuda Christus est, et sanctus Petrus in sua canonica dyabolum leoni assimilat, dicens: *Quoniam aduersarius uester dyabolus, tamquam leo rugiens, circuit querens quem deuoret*. Naturalis hostis lupus est pecudum, ita ut, si de uisceribus lupi cordule fiant et similiter ouium, et super istrumento musico apponantur, nunquam possunt ad consonantiam temperari; et si nocte caulas lupus fuerit ingressus, si mille ibi pecudes essent, occidit omnes: et scimus oues a Christo pastore bono Petro apostolo, quem suum uicarium relinquebat, tenerrime commendatas. Hinc apte poni in loco isto lupam pro singulari aduersario humane nature michi placet.
|
|
|
|
{E di una lupa,} quam in sequenti cantu auctor mortem appellat, eamque auctorem nostrum super litore fluminis asserit debellare, hoc est super receptione baptismatis, ratione qua dicat uirginem parere impossibile et hominem crucifixum Deum fore. Unde cathecuminus ascendit usque ad flumen Lethes, ubi a comitissa Mathilda baptizatur. Et notabiliter femineo nomine Sathan appellat, tum quia, ut dictum est, non potest uincere nisi uolentem, tum quia de muliere scribitur: *Non est astutia super astutiam serpentis, neque malitia super malitiam mulieris*.
|
|
|
|
{di tucte:} emphasis est, id est nimia ueritatis expressio, ut in Terentio: *Dauus et ipsum scelus*. {brame.} Brama est ferinus appetitus ex diuturna fame proueniens et quasi rabidus. Et ista bestia, ieiunium timens, amplius uento pascitur, id est uentosis hominibus insidiatur in nocte itineri, et hominem, si fuerit assurectus, adoritur et, si uicerit, occidit eum et carne humana pascitur. Tales appetitus periculosissimi sunt, et hii figurant demones altissima ingenia superantes. Lupus solo contuitu uocem adimit, ut probatur in gentili religione.
|
|
|
|
{Semblaua.} Gallicum ydioma est, latine similabat. Nec mirum si Tusci plurimis habundant exteris uocabulis, presertim Florentini qui, per totum mundum discurrentes, sibi in quibusque uiculis colonias faciunt. Ceterum, propter pontificatum et imperium multi aduenientes de longinquis partibus, quedam nomina reliquerunt. Amplius latine lingue exponitores multa uocabula, tum ex greca lingua, tum ex aliis, cum latina commiscentes, nomina noua composuerunt, ut calomagna, nomen inditum optimo pomo, quod sonat calo grece bonum, et magnum latine, id est bonum et magnum, Similiter giorno, geos grece, latine terra, et orno latinum: dictum sic quia dies est ornatus terre. Sufficiant hec pauca diligentioribus studiis tetigisse. carca. Carica sermone caldaico, siue syro, latine salmaria sonat: nam simul ueniunt ex India multi cameli honerati mercaturis. Unde sonat quod ista fera lupa supra uires honerata uidebatur desiderio et rabie nocendi.
|
|
|
|
{nella sua magrezza.} Macredo aliquando cibi penuria causatur; aliquando ab indigestione, uel mala digestione, ut apparet in habentibus caninum appetitum; aliquando ab anime tristitia et malenconia, ut ibi: *Spiritus uero tristis, ossa*; aliquando a cibi prauitate, ut patet in muscipula comedente lacertas; aliquando ex defectu stomaci; aliquando ex costellatione; aliquando a complexione: quere a phisicis. Nobis sufficiat quod comedit peccatum, quod est ipsum nichil, dicente Euangelista: *Et sine ipso factum est nichil*.
|
|
|
|
{E molta gente.} Alia lictera habet: {e molti Genti}, et in idem recidit: nam gentiliter uiuentes sunt cibus demonum. fe già uiuere. Large sume, cum uita peccatoris mors sit, dicente Psalmista: *Quoniam non est in morte qui memor sit tui*, id est in statu peccati qui memor sit tui. grame. Tropus est usitatus Ligurum lingua. Gramen siquidem erba est nociua, infructuosa, depauperans pingue solum et sata corrumpens: serpit enim per uentrem terre et occupat totum. Sic tristis et miser similis gramini corrumpenti terram.
|
|
|
|
{Questa,} aliis duabus bestiis uirtutum moralium cultu superatis, mi porse tanto di grauezza, scilicet ingenio, natura sua rerum naturalium causas uestiganti, {Con la paura.} Pauor est costernatio mentis et exaltatio istanti et inreparabili malo, etiam secundum opinionem. Unde cor tremit et fortius pulsitat, et sanguis et spirituales uirtutes, ad cordis suffragium properantes, pallorem relinquunt in facie et tremorem in membris. {che uscia di sua uista}: pulcre, si ad intellectualem uisionem referas! Magnus phylosophus est dyabolus, et ipse alibi dicit: {- Tu non pensaui chio loico fossi -}.
|
|
|
|
Sepe alta et utilia sanctorum doctorum fidei christiane uerba repetere, maxime ubi expedit ut hic, non puto uituperabile. Ecce, uenerat gentilis populus ad flumina baptismatis, ut supra dixi, et quid dyabolus ageret, audi Aurelium Augustinum dicentem: *Quid illud fuit quod Iudeis sensum abstulit et sapientum mundi corda turbauit, nisi crux Filii, que sapientiam euanescere prudentum, et israeliticam fecit caligare doctrinam omnem? Namque sensum humane mentis excessit diuini altitudo consilii, cum *placuit Domino per stultitiam predicationis saluos facere credentes*, ut mirabilior fieret constantia Dei ex difficultate credendi. Impossibile quippe uidebatur omnino recipere quod creatorem omnium creaturarum in substantia ueri hominis intemerata uirgo peperisset, et quod, equalis Patri, Filius Dei, qui impleret omnia et contineret uniuersa, furentium manibus comprendi, in quorum iudicio condempnari, et post dedecora illusionum cruci se permisisset affigi*, et reliqua.
|
|
|
|
Uisio ergo dyaboli, armata phisicis rationibus, uidebatur inconuincibilis: intellectus siquidem angelicus, natura acutissimus est et humano longe celsior, cum humanus immixtus sit sensibus. Amplius dyabolicus intellectus memorie perpetue est, et in praticis expertissimus et uigilantissimus; et sicut spiritus Dei in rectam piamque scientiam sancta introducit ingenia, ita spiritus nequam praua ingenia in pertinacissimos errores impellit.
|
|
|
|
{Chio perdei la speranza dellaltezza,} quoniam in fundamento simplicitatis fidei spes mea surgebat, qua Christum Deum putabam et summum bonum quod phylosophorum scole diligentissima uestigatione querebant.
|
|
|
|
{Interim dum ego ruinabam in inferiorem locum,
|
|
Mentre chio ruinaua in basso loco,
|
|
ante oculos michi se obtulit
|
|
dinanzi alli occhi mi si fu offerto
|
|
talis qui per longum silentium uidebatur raucus.
|
|
chi per lungo silentio parea fioco.
|
|
Quando uidi istum in grandi deserto,
|
|
Quando uidi costui nel gran deserto,
|
|
- Miserere mei - clamaui ego ipsi,
|
|
- Miserere di me - gridai io lui,
|
|
- quisquis tu sis, uel umbra uel homo certus -.
|
|
- chiunque tu sii, o ombra o homo certo -.}
|
|
|
|
Hic est secunda pars principalis huius primi cantus, in qua poeta agit de subsidio insperato contra certamina bestiarum, quod illi de foris aduenit; in qua de sex agit, de quibus supra in diuisione capituli dictum est. Et circa locum istum, multis oblicteratis que allegorice dici possent cumularique, quod de me est dicam.
|
|
|
|
{Mentre:} istud interim, seu donec, ostendit quod nondum uenerat in profundum, de quo dictum est: *Peccator, cum uenerit in profundum peccatorum contempnit*. {chio ruinaua.} Alia lictera habet {ritornaua} et potest sustineri; prima tamen melior est et propinquior atque aptior intentioni auctoris, et comparat ruine statum relabentium in peccatum: astutia temptatoris fundamenta siquidem turis cuniculis subterraneis paulatim frangit usque quo in ruinam compellit. {in basso loco.} Locus uitiorum et ignorantie uere bassus, id est infimus, est, presertim error sui ipsius, quo nullus altius dici potest.
|
|
|
|
{Dinanzi agli occhi.} Uiatori ingenio duo sunt oculi, quorum dester bonum, sinister uero malum considerat; et rursum, dester uiam moralium uirtutum, sinister uiam uitiorum, que uere sinistra est. Amplius dester moralem considerat phylosophiam, qua docemur bene uiuere, qua dirigimur ad iustificationes; sinister naturalem: que, quia reuelate scientie contradicit, in qua est notio ueritatis, quod maxime querit intellectus humanus, sinister merito dici potest. Genesis, principium scientie reuelate, nedum a phylosopho recipiatur, sed deridetur: sane tempore Auerroys publicata est translatio Yeronimi sacrarum Licterarum de ebreo in latinum; quam cum legisset Auerroys, loquendo de Moyse ait: - Bene locutus est rusticus ille; sed ratione non probauit -. Naturali ratione Dantes, hoc est humanum ingenium, et Uirgilius, hoc est humana ratio et intellectus agens in effectu, idem sunt, ut ostensum est in preambulis: duo scilicet rationalis anime operatiua principia. Operatiue uirtutis actus est causas querere, quod spectat ad ingenium; rationis est elicere ex collatis causis ueritatem. Unde semper ante oculos ingenii ratio est; sed que studio et diligentia phylosophorum et poetarum in scriptis posita est, et ideo sibi surgit, quasi de foris de nouo adueniret.
|
|
|
|
{mi si fu offerto:} prosopopeia est, seu etopeia, que species est prosopopeie; et est introductio alicuius ad loquendum, et dicitur prosopopeia a prosopo, quod est persona, et poio-pois quod est fingo-fingis. Et est confirmatio, seu conformatio noue persone, etiam si res inanimata introducatur ad loquendum, ut illa: *Nux ego iuncta uie cum sim sine crimine uite*. Ceterum, ubi sermo ad rem inanimatam dirigitur, potius erit apostropha, ut: *O lapis*.
|
|
|
|
{Chi per lungo silentio,} id est talis qui. Et aduerte: quomodo dici possit Maronem tanto tempore sub silentio latuisse, quandoquidem Seruius et Donatus et multi alii uiri eruditissimi ipsum commentauerint? Respondetur tales sensum allegoricum nequaquam plenarie tetigisse, quod plene noster poeta fecit. {parea fioco:} pulcre et apte! Nam raucus, an aliquid de prope exauditur, a longe minime: de prope et in fronte, hystoria et licteralis sensus adest; in longinquo, allegorica intellectio reperitur in phylosophis. Maronis sensus nobilior ante nostrum poetam siluit; qui ostendit Uirgilium ignoranter, dum ageret de Augusto, quedam fidei christiane secreta uaticinasse misteria. Unde in uigesimo primo Purgatorii Statius dicit:
|
|
|
|
{- Al mio ardore fur seme le fauille,
|
|
che mi scaldar, della diuina fiamma
|
|
onde sono alluminati più di mille -;}
|
|
|
|
et rursum:
|
|
|
|
{Ed egli a lui: - Tu prima minuiasti
|
|
uerso Parnaso a bere nelle sue grotte
|
|
e poscia appresso Dio mi alluminasti -} etc.
|
|
|
|
Et sane dictum mirabile uidetur, quod altissima Maronis misteria usque ad huius poete tempora, quasi uisui longissima, nondum oculo intellectus apprehensa sint, neque ingenii uiribus excogitata, uel de profundo suo in faciem ducta.
|
|
|
|
{Respondit michi: - Non homo, homo iam fui,
|
|
Risposemi: - Non homo, homo già fui,
|
|
et parentes mei, fuere longobardi
|
|
e li parenti miei furon lombardi
|
|
et mantuani per patriam ambo et duo.
|
|
e mantouani per patria ambo e dui.
|
|
Natus sum sub Iulio, quanquam fuissem tarde,
|
|
Nacqui sub Iulio, anchor che fosse tardi,
|
|
et uissi Rome sub bono Augusto,
|
|
e uissi ad Roma socto il buono Augusto,
|
|
tempore deorum falsorum et mendacium.
|
|
al tempo delli dei falsi e bugiardi.
|
|
Poeta fui, et cecini de illo iusto
|
|
Poeta fui, et cantai di quel giusto
|
|
filio Anchisis qui uenit de Troya
|
|
figliuolo dAnchise che uenne di Troya,
|
|
postquam superbus Ylion fuit combustus -.
|
|
poi che l superbo Ylion fu combusto -.}
|
|
|
|
Alia lictera habet: {Ed egli a me}, et tunc subauditur respondit; et utraque bona. Et aduerte quod, quotiens poeta perifrasi, id est circumlocutione, utitur, semper sub ea aliquid singulare misticum ascondit; quare diligentissime animaduertende sunt. Et sane Uirgilius prius ad interrogata de persone qualitate respondet, deinde per quinque signa se manifestat sine proprii nominis prolatione.
|
|
|
|
Et dicit: {Resposemi: - Non homo, homo già fui -}. In istis tribus ternariis poeta, ut dictum est, perifrasi utitur; et Boetius in principio: *Pene caput tristis merserat hora meum*; tristis enim hora mors dicitur. Et fit circumlocutio aut causa ornatus, aut causa deuitande turpitudinis, aut causa amplioris significati; et dicitur a peri, quod est circum, et frasis, quod est locutio. Dubitatur tamen cui colori conrespondeat: nam penes Ciceronem tres propemodum similes sunt colores, uidelicet circuitio, translatio et significatio. Circuitio est cum rem aliquam circumscribimus, ut animal rationale, id est homo, et tempus tenebrosum, id est nox. Translatione utimur multis modis, sed inter cetera hec est translatio, ut dicit Cicero: *Mater tua cotidianis nuptiis gaudet*, et talis est circumscriptio meretricis. Significatio est cum loco nominis circumscriptio ponitur, ut: Sophronisci filius me docuit, id est Socrates. Ad hec dicimus quod periphrasis idem est quod circumlocutio, uel circuitio. Si tamen talis circumscriptio fiat causa derisionis, dicitur significatio et non periphrasis. Item potest contineri sub traslatione, si sit ibi transumptio.
|
|
|
|
Amplius in uersibus istis quam plures figure concurrunt: nam est in ipsis sinatrismos, id est congregatio, et fit quando multa sub una colligimus narratione; est et lepthologia, que fit quando res singule subtiliter inducuntur; est et ausesis, que interpretatur amplificatio; est et epytrocasmos, id est prolixe sententie breuis explicatio; est liptote, que fit cum minus dicimus et plus intelligimus, et conuenit cum colore qui dicitur diminutio, ut: iste non parum legit, et non nullus homo legit, id est aliquis homo legit; eique contradicit yperbole, cum plus dicitur et minus intelligitur. Hec pauca hic pro toto opere dicta sufficiant.
|
|
|
|
Et ueniamus ad textum, qui in sui principio ad petita respondet, et dicit quod fuit homo, sed non est: relinquitur ergo quod sit umbra hominis. Cuius intellectus interior subtilis est, et fundatur super textu Phylosophi, qui dicit *Qui iubet principari rationem, iubet principari Deum et leges; qui adicit et hominem, adicit et bestiam*, intelligendo pro homine sensualitatem et concupiscentiam carnis et oculorum: unde Caron, licet demon appelletur, tamen in humana effigie figuratur. Fundatur super textu Oratii, qui dicit in Odis:
|
|
|
|
*Ubi Martius Tullus et Ancus,
|
|
puluis et umbra sumus,*
|
|
|
|
intelligendo pro umbra rationalem animam. Umbra siquidem in integumentis semper accipitur pro ymagine ueritatis: unde anime a corpore separate, licet corpore careant, tamen ferunt hominis ymaginem in umbra. Unde alibi poeta dicit: {Pur che la terra che perde ombra spiri} etc.: et ista Christus fuit, qui est ipsa ueritas. Phylosophi habuerunt ymaginem ueritatis; unde in trigesimo secunde partis poeta de phylosopho dicit:
|
|
|
|
*Ymagini di bene seguendo false,
|
|
che niuna promissione rendono intera*.
|
|
|
|
Et in eodem capitulo uidetur uelle sentire quod homo, relicto cultu ueri Dei, similis factus sit iumento: quod patet in eo quod Semiramis, in qua sensualitas figuratur, legem tulit quod unicuique liceret in uenere quod liberet. Pietas tamen, compatiens ignorantie hominis uiatoris, excitauit ingenia phylosophorum ad inuentionem moralium uirtutum, ut ipse noster poeta intelligere uidetur, dum dicit:
|
|
|
|
*Coloro che ragionando andaro al fondo,
|
|
saccorser desta innata libertate;
|
|
però moralità lasciaro al mondo;*
|
|
|
|
ut de Aristotile constat in Ethicis. Ex preassumptis concludere possumus quod ante inuentionem moralium uirtutum homo, sequendo propria paxiones homo fuit sensualiter uiuens, sequendo concupiscentiam carnis et oculorum; post inuentiones uirtutum, uiuendo secundum spiritum et rationem, factus est umbra hominis in sapientibus mundi, id est ymago ueritatis.
|
|
|
|
Et sic, meo uidere, propter sequentium uerborum consonantiam textum poete intelligi debet; licet etiam, et fortasse non male, dicere possimus quod Adam in statu innocentie fuerit homo certus et perfectus, post peccatum uero remanserit hominis umbra.
|
|
|
|
{E li parenti miei furon lombardi.} Artificiose procedit, et incipit ante omnia ab habitu et gestu grecorum phylosophorum qui, spernentes exteriora bona, barbam et capillos nutriebant, et in crinibus dispensationem temporalium bonorum, secundum praticum intellectum, recipiebant, non se priuantes ex toto hominis fortuna, quoniam dicit Phylosophus: *Non enim natura hominis per se sufficiens ad speculari, sed oportet corpus sanum esse et habere cibum et ceterum famulatum*. In barbe longitudine, quoniam in ipsa discretio sexus est, subtiles et longe tempore excogitatas rationes, secundum intellectum speculatiuum, sumebant; unde in primo cantu secunde cantice poeta noster, inducendo in Cattone romano ymaginem honesti boni, sic ait:
|
|
|
|
*La barba lunga e di pel bianco mixta
|
|
auea, e i capelli il simigliante,
|
|
de quali cadeua al petto doppia lista,*
|
|
|
|
in albo pilo figurando antiquorum opiniones receptas in scolis phylosophie, in nigris modernas. Longobardi antiquitus a quodam diuinatore nomine Godan dicti sunt Longibardi, et ab isto uocabulo poeta sumit gestum phylosophorum. Parentes Poete fuerunt Uirgilius, quidam optimus lutifigulus, et Maya; que nomina, licet ad phylophorum inuenta coaptari possint, proprius tamen ad poesim, quamquam ad bonum et perfectum poetam spectet omnis phylosophie plenam habere notitiam. Maia una de Pliadibus fuit et mater Mercurii, cui datur eloquentie laus, sicut et Baco: nam sydus eius eloquentiam infundit. Fictio ad Apollinem spectare uidetur, et ad ipsum reduci potest opus figuli. Et sane poetarum doctrina debet esse delectabilis et repleta sapientia, dicente Oratio: *Nam prodesse uolunt et delectare poete*.
|
|
|
|
Uel in Maia mathesis longa figuratur, in Uirgilio lutifigulo inuentio hominis secundum intellectum, ut infra dicetur.
|
|
|
|
{E manthouani per patria ambo e dui.} Ambo et duo uerborum inculcatio est; tamen ambo, quia conueniunt phylosophi et poete, duo uero, quia sunt scientie separate. Et per quinque signa Uirgilius autori se manifestat: et primo per locum natiuitatis, quia mantuanus, que est ciuitas Lombardie; secundo per tempus quo natus est, quia sub Iulii Cesaris dominio, cui tunc per senatum decreta erat utraque Gallia; tertio per locum ubi studuit et uixit, quia Rome; quarto per offitium quod sibi suo studio et diligentia comparauit, quia poeta. Sed quia Maronis tempore multi insignes claruerunt Rome, inter quos Ouidius, Arpinas et Oratius uenusinus, quintum subnectit signum, uidelicet: ipse fuit qui cecinit de Enea. Resumpto primo signo circumlocutionis, scire debemus quod mathesis breuiter pronumptiata scientiarum complexum notat erga totum quod homo secundum propria naturalia sui ingenii potuit inuenire; si uero pronuntietur longo yatu, omnem scientiam magie comprendit; unde uersus dicit: *Scire facit mathesis, sed diuinare mathesis*.
|
|
|
|
Et ne repetamus quod dicturi sumus suo loco de Mantho filia Tyresie, que locum elegit ubi ciuitas Manthue condita est, sufficiat hic breuiter dicere quod poeta uult de arte nigromantie multa principia naturalis phylosophie manasse. Fertur autem quod Zoroastres, rex Battrianorum, inuenerit nigromanziam, et ipsum eumdem uigintimilia uersuum in scriptis reliquisse. Unde dictus est Hermes triplex, rex, phylosophus et propheta; et Phylosophus Hermetem *patrem phylosophorum* appellat. Ceterum in nominis prolatione uulgariter facta, poeta tacite contra mundanam inuehit sapientiam, quam uanam appellat: Mantho uana. Et iuxta intellectum talem, Mayam pro scientia nigromantie que femina est, et figulum pro hominis inuento poterimus ponere.
|
|
|
|
{Nacqui sub Iulio anchor che fosse tardi.} Secundum Seruium et Donatum et alios commentatores Uirgilii, ipse Maro natus est in comitatu Mantue in uico Andes, cui hodie dicitur Piectola, Marco Crasso et Pompeo Magno consulibus. Sanctus Gregorius in Moralibus dicit quod quoties licteralis intentio substineri non potest, quod tunc ad allegoricum sensum decurrendum est. Hoc uere ad licteram sustineri non potest, ut uides, licet quidam uoluerit quod per idem tempus, quo predicti consulatum tenebant, Iulio Cesari utramque Galliam senatusconsulto fore decretam et, ut sic, natum fore sub Cesare. Uerum, uolendo sensum allegoricum ponere, Cesar ui bellorum sibi orbem terrarum subegit: unde imperium Cesaris uiolentum transfertur ad imperium dyaboli deceptiuum. Et huic sensui bene conuenit quod phylosophie reperitio tarde fuit, cum omnium Grecorum primus Tales Milesius ceperit naturalia uestigare, qui floruit tempore quarte etatis, que cepit a Dauid anno quadringentesimo septuagesimo secundo; tempore etatis quinte, que cepit a trasmigratione septuagesimo secundo, floruit Pictagoras, et centesimo et quinquagesimo primo, floruit Ypocras, Democritus et Socrates, magister Platonis. Tarde igitur a discursu annorum mundi nata est phylosophia.
|
|
|
|
{E uissi ad Roma.} Inuentio scientiarum diligentie Grecorum datur; earum uero perfectio et expolitio latino acumini, romano presertim, quod inuenta Grecorum meliora fecit. Uiuere scientiarum est ipsarum exercitium.
|
|
|
|
{socto il bono Augusto,} sub quo armorum tumultus, clauso Iani templo, longo tempore conquieuit, et scientiarum studia plurimum uiguerunt. Multi enim insignes phylosophi, hystoriographi, poete et rectores claruerunt per eos dies: nam in eius initio Cicero et Marcus Uarro, doctissimus romanorum, floruerunt; Mecenas, et Uirgilius, et Oratius, et Ouidius, et Tucca, et Uaro insignes celebrantur. Tunc natus est Christus, qui *stultam fecit sapientiam huius mundi*; unde bene fingitur decessisse Maronem.
|
|
|
|
{Al tempo delli dei falsi,} et, sicut dixi, principante perditionis auctore, qui pro Deo a gentili stultitia uoluit adorari. Et est falsitas immutatio ueritatis tum facto, tum dicto decipiendi intentione. {e bugiardi,} quoniam, ueritatis ex toto inimici, uerum proferre non possunt. Et inter falsitatem et mendacium hoc distat: quod mendacium est sermo fictitius et contra mentem proferentis, illudendi uel fallendi gratia conceptus, menda macula est; falsitas est colorata immutatio ueritatis in dicto uel facto.
|
|
|
|
{Poeta fui.} Circa hoc quidam de tribus agunt: et primo querunt unde tale nomen aduenerit, secundo quale sit poete officium, et quid promeruerit honoris. Circa primum, contra poesim obloquentes dixerunt tale nomen deriuasse ab antiquo uerbo poio-pois, quod tantum apud gramaticos sonat, quantum fingo-fingis. Et fingo plura recipit significata, quia aliquando stat pro componere, aliquando stat pro ornare, aliquando pro mentiri, aliquando pro altero signo. Qui inuidia poesim uilificare nituntur, dicunt a mentiri nomen poete inditum fore, quasi poetare et mentiri sit idem, dicentes poetas Platonis sententia de urbibus fore pellendos. Rursum allegant quod scribit Yeronimus ad Damasium papam, dicens: *Carmina poetarum sunt cibus demonum*. Adiciunt uerba Phylosophie ad Boetium, ubi dicit: *Quis - inquit - has scenicas meretriculas ad hunc egrum permisit accedere, que dolores eius non modo ullis remediis fouerent, uerum dulcibus insuper alerent uenenis?*.
|
|
|
|
Circa hec scire debemus quod, postquam Grecorum antiqui animaduerterunt, ordinato celorum motu et temporum uicissitudine atque aliis euidentissimis argumentis, unum fore qui ratione perpetua predicta ordinaret, talem Deum et Dominum uocauerunt, eique templa et sacerdotes ordinauerunt, et sacra fieri constituerunt in quibus laudes tali deo conuenientes et deprecationes fieri deberent; et, cum inconueniens esse decernerent uerbis uulgaribus et communibus exorari, elegerunt qui tali Deo digna uerba proferrent, quos sacerdotes appellauerunt. Et quia oportebat in talibus uerbis altissima misteria diuinitatis includere, elegerunt sapientes qui ea componerent uelate, ne eorum notitia uulgo ignaro sordesceret. Qui modus loquendi exquisitus apud antiquos Grecos dictus est poetès, quod latine sonat exquisita locutio: unde poeta dicitur prolocutor exquisitus. Talium uerborum inuentores et compositores apud Grecos primi fuere Museus, Linus et Orpheus. Unde apud Phylosophum dicitur primos omnium theologizasse poetas. Et, quia in eorum metris diuina tractabant, etiam theologi, ut dictum est, appellati sunt. Horum stilus a stilo prophetarum pene non distat, cum prophete sub integumentis locuti fuerint. Uerumtamen prophete, sancto Spiritu dictante, locuti sunt; poete, uiribus ingenii ascondentes sub apologis, palliabant quod uerum extimabant.
|
|
|
|
Offitium poetarum fuit, sub fabulis et ornatu, elocutione uerborum ascondere ueritatem. Et sane Gentiles, ueram religionem ignorantes, scienter in fictionibus suis secreta eius ascondere minime potuerunt, ut accidit Cayphe, qui dixit: *Expedit unum mori pro populo, ne tota gens pereat*. Idem simili ignoratione uidetur dixisse Uirgilius dum dicit: *Unum pro multis dabitur caput*.
|
|
|
|
Amplius poete non solum theologi, sed etiam exaltatores heroum, quorum opera factum est ut ciuitates conderentur et legali iustitia seruarentur, fuere, et succensores etiam seuerissimi uitiorum et commendatores uirtutum. Unde pro eorum laboribus actum est ut triumphantium similitudine corona lauri donarentur et perpetua fame uiriditate florerent. Nec extimari debet grauitatem senatoriam hoc sine iusta et perpensa ratione indulsisse poetis, quod et Magno Pompeio, et Iulio Cesari, et Publio Cornelio Scipioni, et aliis illustribus principibus concesserunt.
|
|
|
|
Superest ut calumpniantium argumenta inania doceamus: et quod Platoni placuit de poetis in suo De republica ostendamus. Et sane per dies Platonis, ante et post, ac etiam Rome, perseuerauit quedam species poetarum comicorum qui, ut diuitias de populi stultitia uenarentur eiusque fauore, comedias de deorum gentilium adulteriis componebant, que recitabant in scena. Et erat scena domuncula in centro teathri, in cuius circuitu mares et femine conueniebant, non solum audiendi gratia que recitator dicebat, sed ut actus mimorum fabulam effigiantes uiderent: nam, dum recitator comedie in pulpito loqueretur, de domuncula extemplo egrediebantur laruati mimi qui recitata actualiter effigiabant, et actus tales enormes et impudici spectantes ad luxuriam excitabant; unde mores boni corrumpebantur, ad inhonestatem discurrentes. Tales ex urbibus, tanquam hostes pudicitie, depellendos Plato iudicauit. Nec putet quisquam ipsum de Homero sensisse, quem *patrem omnis uirtutis* ciuiles leges appellant; neque de Solone, qui in extremis dierum suorum feruentissime poetice studuit. Neque quisquam mentis sane poterit extimare de Marone cogitasse, Oratio et Iuuenali, acerrimis dampnatoribus uitiorum.
|
|
|
|
Uerba Ieronimi ueritate nituntur; uerumtamen, si que figurat de gentili muliere, que uoluerit iudeo matrimonio copulari, recte intelliguntur, apparebit sensisse Ieronimum quod, turpis et uitiosis poetis de aliorum cetu depulsis, boni tamquam purgati remanerent. Attamen, ut ipse uult ibidem, religiosi non debent, sacris relictis libris, studere poetis, at, cum in illis debitum tempus impenderint, si honestis et utilibus poetis operam dederint, in sanctum Spiritum non peccabunt. Nam et Fulgentius episcopus librum Mithologiarum edidit, et Aurelius Augustinus, hereticorum singulare oppugnaculum, uigilanter poeticis studuit et in suis libris numquam Uirgilium commemorat sine laude speciali. Et ipse Ieronimus poetarum carmina memorie commendauit, et in prologo Hebraicarum questionum totus terrentianus inuenitur, sepe Homerum, Uirgilium, Oratium et Persium assertores suos facit, et in epistola quam scribit ad Augustinum inter illustres uiros poetas commemorat. Apostolo fastidium non fuit, in Ariopago disputando, uti testimonio Menandri comici dicendo: *Corrumpunt bonos mores colloquia praua*. Et in Actibus apostolorum rursum alibi allegat Epymenidis poete uersum, dicens: *Cretenses semper mendaces, male bestie, uentres pigri*. Amplius Dionisius, eius discipulus, in libro Angelice ierarchie sic ait: *Etenim ualde artificialiter theologia poeticis sacris formationibus in non figuratis intellectibus usa est, nostrum, ut dictum est, animum releuans, et ipsi propria et coniecturali reductione prouidens, et ad ipsum reformans anagogicas sacras Scripturas* et reliqua. Ipse etiam Ihesus multa in parabolis locutus est stilo comico conformia. Ipse etiam Paulo terrentiano usus est uerbo, dicens: *Durum est tibi contra stimulum calcitrare*, non ut a Terrentio disceret qui nichil ignorat, sed ut ostenderet poetarum inuenta despicienda non fore.
|
|
|
|
Uerba Phylosophie in Boetio ratione procedunt quod animaduerterat patientem letargum, communem morbum mentium illusarum, inani suffragio inerere; unde hominem, qui ab se ueri cognitionem depulerat, neque remedia opportuna querebat debite consolationis, sed que compassionem gignerent sua audientibus infortunia - atque in hoc uere phylosophantibus iniuriam faciebat, quorum est officium sanare, non adulari paxionato -, merito corripit et castigat. Eo igitur loco Phylosophia comicorum adulationes detestatur, et tales Musas *meretriculas scenicas* appellat, quoniam questus gratia mentibus infirmis applaudere conantur; ac si dicat: *Culpa mallei non est si faber ipsum potius ducat ad formationem gladii, quam uomeris*. Nam tales comici altissimam et nobilem poesim ad scelerata ludibria traducebant. Hoc uidetur ibi Phylosophia sentire dum dicit: *Abite Sirenes usque in exitium dulces, et hunc Musis meis curandum relinquite*, hoc est Musis canentibus ueritatem, quasi uelit alias esse Musas comici et elegiaci, et alias satiri et tragedi.
|
|
|
|
Et sic concludi potest poesim esse exquisitam prudentum eloquentiam canoris uersibus traditam. Et, ut sic, maximus poeta Dauid fuit, Isaias et Ieremias, quorum uolumina hebraico metro constat esse composita. De qua, quid sit, Iohannes Boccaccius libro quartodecimo Genealogie deorum sic ait: *Poesis enim, quam negligentes abiciunt et ignari, est feruor quidam exquisite inueniendi atque dicendi, seu scribendi quod inueneris. Que, ex sinu Dei procedens, paucis mentibus, ut arbitror, in creatione conceditur, ex quo, quoniam mirabilia sit, pauci semper fuere poete*.
|
|
|
|
{e cantai.} Nobiles Grecorum iuuenes nescire canere sibi ad ignominiam deputabant, et fydibus armoniam modulare; et talibus mellicis sonis in conuiuiis utebantur. Sic apud Uirgilium Yopa solis et lune canebat errores, deque prime etatis hominibus, et que talia. Non ut nostris temporibus uidemus puellas inhonesta et turpia decantare, ut torpentem excitent uenerem, uel etiam que uanissima et ab omni ueritate remota lire temperamento concinunt ioculares quidam, persimiles comicis quos pellendos ex urbibus Plato decreuit, in area Sancti Martini, ubi magnus colligitur numerus proditorum. Et aduerte quod uersus poetarum ita ad organum et ad liram decantabantur, sicut psalmodie prophete.
|
|
|
|
{Di quel giusto figliuol dAnchise.} Per opus suum in lingua latina uulgatissimum ostendit se fuisse Uirgilium. Ad locum istum allegorie mirabilis aperiendus est oculus: nam, licet Maro, ut alluderet Augusto qui materna origine de magno proditore Enea uenerat, poetando semper illi pii adiecerit epyteton, atque etiam alicubi per Ylioneum dicere faciat:
|
|
|
|
*Rex fuit Eneas nobis, quo nec iustior alter,
|
|
nec pietate fuit nec bello maior et armis,*
|
|
|
|
constat tamen, referente Darete et approbantibus Seruio, Donato et aliis commentatoribus Uirgilii, Eneam fuisse patrie proditorem. Noster uero poeta, christianus et ueritatis cultor et amator, non sine misterio de tali mendatio fabulatur. Cum igitur, hac ducti necessitate, ad sensum allegoricum compellamur, oportet de artificiosa hystorie narratione aliqua proponere que nobis ostendant quid ea uia agamus.
|
|
|
|
Et utique, secundum Maronem, genitus fuit Eneas ex alma Uenere et Anchise iuxta Simoentis fluminis undas; et hic multa intermedia per transitum relinquentes, de insula Trinacline a Uirgilio missus in mare, procellarum impetu exagitatus, ad litora Cartaginis impulsus et naufragus a Didone benigne receptus est; ubi, eiusdem delitiis emollitus, tandem in suos uenit amplexus, ibidemque, a Didone rogatus troyanum bellum proferre in medium, Creuse obitum, Ylionis excidium et eius fugam cum patre Anchise et Ascanio filio compendiose narrauit. Tandem, deorum penatum monitu a Didone recedens et rursum mare repetens, ante quam ad hostium Albule applicuisset, Palinurum, sue nauis magistrum, amisit et Cayetam nutricem sepelliuit. Tandem, Albule ingressus fauces, ad Euandrum regem in Auentino applicuit; et deinde ad Latinum, Laurenti regem, cum ramis oliue peruenit.
|
|
|
|
Latino uxor erat Amata, que soror erat Uenilie, Dauni, Ardee et Ruthulorum regis, uxoris, quibus filius erat Turnus. Et Latino ex Amata unica filia erat nomine Lauina, quam Amata Turno, nepoti suo, promiserat in uxorem, sed ipsam Latinus deorum iussu Enee desponsauit. Hinc bellum atrox et pertinax inter Turnum Eneamque exoritur, et utrique ex Italis auxilia obuenerunt: Enee fauit Pallas, Euandri et Carmentis filius; Turno Camilla, uirgo pernix et sagittis edocta, que filia fuit Metabi, Priuernatum regis. In belli diuturnitate Pallas a Turno occiditur; Nisus et Eurialus, milites Enee, nocturno bello adorientes turnanos, magna tamen prius hostium cede parata per eos, tandem a ducibus Turni in aurore ortu ambo pariter trucidantur. Camilla uirgo extinguitur in prelio, et tandem Turnus, Enee manu percussus, interiit. Eneas Lauina coniugio potitus est: inde irascens, Amata laqueo se suspendit. Moriens Eneas duos reliquit heredes: Ascanium, quem tulerat ex Creusa, et Siluium Postumum, quem sibi post mortem peperit Lauina.
|
|
|
|
His prelibatis, quid de Marone mistice comicus noster senserit uideamus. Et sane Anchises interpretatur habitator excelsi, et is est de quo Ualerius Soranus, poeta gentilis, sic locutus est:
|
|
|
|
*Iuppiter omnipotens, rerum regumque repertor,
|
|
progenitor genitrixque deum, deus unus et omnis,*
|
|
|
|
rerum scilicet omnium pater et conditor.
|
|
|
|
Alma uero Uenus est que castis preest nuptiis et sacramento matrimonii. Neque fortasse, propter aliqua que statim dicentur, male dicemus almam Uenerem sancti Spiritus sponsam Uirginem gloriosam, dicente Isaia: *Ecce alma concipiet et pariet filium* etc.. Nec sane intelligentibus nomen Ueneris erit orribile, ut uulgus existimat. Due enim sunt Ueneres, etiam secundum Gentiles: una casta scilicet et pudica, que honestis amoribus preest, et hec fertur uxor esse Uulcani; alia turpis et incesta, petulans, id est uoluptuaria, libidinum et lasciuie mater, duos habens filios, Cupidinem scilicet et Hermafroditum, de qua noster poeta dicit:
|
|
|
|
{Già si credecte il mondo in suo periclo,
|
|
che la folle Ciprigna} etc.
|
|
|
|
Et sicut due sunt Ueneres, ita et duo sunt Amores, quorum alter bonus et laudabilis et pudicus, quo amantur sapientia et uirtutes, alter lubricus, uituperabilis, impudicus et mollis, et libidinis sceleste inuentor et cultor.
|
|
|
|
Prosequendo propositum, Eneas quasi enos demas, id est habitator corporis, interpretatur: hic est spiritus et intellectus humanus corpus nostrum informans. Et sane homo secundum corpus filius est Ueneris, secundum intellectum filius est habitatoris excelsi. Homo enim secundum animam rationalem factus est ad ymaginem et similitudem Dei, per carnem uero ex traduce, seruato ordine naturalis processus, et semine Ade procedit. Hic iuxta undas Simois gignitur: nam Simois dicitur a sym, quod est similis, et moys, aqua in discursu, siquidem caducorum similis humana condictio uersatur. Et hunc fluuium, in se circulariter recurrentem, in Acheronte infra poeta figurat.
|
|
|
|
Iustitia enim constans est et perpetua uoluntas, ius suum unicuique tribuens; iustus uero est iustitie uerus et perpetuus obseruator, ita ut in nichilo ab equilibrio et contrapassu discedat: et hoc nulli, nisi soli Deo contingere potest. Nam quomodo iustus Eneas, si gentilis? Quomodo iustus, si proditor patrie? Quomodo, sine Deo, qui solus iustus? Et Christus Deus et homo est. Nostra enim iustitia iniustitia est apud Deum. Audi Prophetam: *Quia non iustificabitur in processu tuo omnis uiuens*. Qua re, si uolumus saluare poetam, necessario ibimus ad allegoricum intellectum, alioquin testus non uerus inueniretur, nisi uelimus dicere gentilem poetam gentiliter fuisse locutum. Sed non substinetur, cum proponatur umbra, id est anima hominis, missa a Beatrice ad instruendum poetam ueritate.
|
|
|
|
Insula Sicilie Trinaclina appellatur propter tres alitissimos montes quos in se habet, quasi triangulari aspectu se respicientes: montes ferre Trinitatis ymaginem typice possunt; insula uero materni uteri figuram, in quo, cerebro articulato in fetu, rationalis anima infunditur, que in se habet ymaginem et similitudinem Trinitatis. Et utique maternus uterus insule persimilis est: nam, sicut insula fluctibus et procellis marinis nunc huc, nunc illuc sepius uerberatur, et pro tanto fortitudinis uirtutem habet, sic et partus, ante quam ad maturitatem ueniat, multa patitur in utero matris, et, quando ad perfectionem uenerit, in mare crudelissimum cadit, iuxta uerbum poete in principio primi cantus Purgatorii, et asperrimis procellis exponitur, scilicet caducorum infortuniis et mundi laboribus, conquassandus. Nam, propter erumpnas et miserias in quibus humana natura deuoluitur, determinatum est a plerisque phylosophorum non contempnende auctoritatis melius homini fore non nasci et, nato, quam ocissime aboleri. Bene igitur Maro Eneam et Homerus Ulixem in mare proiciunt.
|
|
|
|
Marinis deinde tempestatibus pubescens Eneas ad litora Cartaginis impellitur, ubi eum naufragum Dido recipit. Cartago noua ciuitas interpretatur, et adolescenti hec uniuersalis mundi arena ut parue areola pro loco pugne est; Dido carnis lubricum lasciuiamque, in quam primum incurrit adolescentia et cum ipsa colluctatur, ostendit. Et uere mundus adolescenti noua ciuitas est, et Dido incentiuum libidinis, illi etati presertim laqueus: et sic quasi naufragus a Didone recipitur.
|
|
|
|
Uirgilius quod primum fuerat in naturali hystoria, ea ratione, secundum facit in artificiali: nam Ylionis obsidio et obuersio, atque Creuse perditio ad uitam pertinent actiuam, que iuuentuti tribuitur. Nam Creusa creans usum interpretatur: nature uoluptuose et concupiscibili, in concubinatu Didonis figurate, in Creusa, uxore Enee, actiua succedit; cui filius Ascanius est, qui sic nominatur ab a, quod est sine, et scalenos, gradatio; et sine gradatione modus est medium tenens inter superhabundantiam et defectum, teste Oratio, qui dicit:
|
|
|
|
*Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
|
|
quos ultra citraque nequit consistere rectum*.
|
|
|
|
Hinc fit quod tendenti ad uitam contemplatiuam temporalium dispensatio quasi occulte aufertur, modo, id est uirtutum habitu, remanente.
|
|
|
|
A Didonis complexu deorum penatum monitu diuellitur Eneas, quandoquidem stimulis domestice conscientie a tali turpitudine remouetur, et ad frugem melioris uite reuocatur. Tamen iterum mare repetit, quoniam neque actiua, neque contemplatiua uita sine bello strepentis mundi duci possunt, quin, ymmo acrius in etate matura, ab astu et calliditate ueteratoris antiqui homines fortius debellantur.
|
|
|
|
Ante tamen quam ad fines Albule applicaret, in Sicilia patrem sepellit, quando scilicet a cultu ueri Dei humana natura recedit: sepulcrum in integumentis obliuionem notat, et uere humanum genus ueri Dei oblitum est quando ydola colebat. Amplius Palinurum in mari perdit - Palinurus uisu errabundus interpretatur -: nam, ante quam Lauine, id est Ecclesie, copuletur, errores preterite uite illi oportet derelinquere. Sepelliuit et Cayetam nutricem, cum ad cantum syrenarum aures obturauit et obliuioni tradidit delitias mundi cum pompis suis et uanitatibus.
|
|
|
|
Ad fauces Albule applicare est ad nitorem uite candidissime se conferre et, exuto ueteri homine, nouum induere. Euander dicitur ab eu, quod est bonum, et andros, homo: unde Euander, uir bonus. Igitur ad boni uiri mentem, de mari exiens, per hosticum Albule accedit Eneas, id est corporis habitator qui spiritus et intellectus humanus est; et ipsum reperit in monte Auentino, id est in altitudinis spiritualis desiderio.
|
|
|
|
Hec et si ad componendum rectum hominem pro Maronis intentione referantur; tamen, quia precedentia cum sequentibus sotiata sublime misticum, quod ipse Maro omnino non uidit neque intellexit, continent, pro captu ingenioli mei conabor ostendere. Paucis igitur de superioribus repetitis, sequentia pertractemus. Pro quorum intellectu, in fugam calumpniatorum, dicimus Christum leonem, serpentem, uermen typice nuncupari, pro diuersis locis et respectibus. Amplius quis perorrescat adulterium Bersabe et Urie necem Christi Synagoge et Ecclesie tenere figuram? Quis non epytalamium Cantice canticorum, multis refertum illecebris et amatoriis uerbis, Christi et Ecclesie nuptias in occulto ferre putabit? Nos in uerbo Uirgilii modesto aliquid proximum sacramentis nostre fidei negabimus inueniri, cum dicat *alman Uenerem*?
|
|
|
|
Hinc nemo miretur si auxerim dicere Christum cum membris suis, et Synagogam, et Ecclesiam, figurari in Enea, et in alma Uenere Uirginem gloriosam sancto Spiritui in eterno consilio desponsatam: Ueneris planeta inter sydera fons est amoris, et hunc dicit poeta {che l sole uagheggia or da coppa, or da ciglio}; propinquiora sunt hec intellectui humano. Ipse enim, Dei uerbum et sapientia, filius est Anchisis, id est excelsi, secundum deitatem et animam rationalem, et filius alme Uirginis secundum hominem, sancto cooperante Spiritu. Nec inaniter dixerim sacrilegam Ierusalem et Synagogam in Ylione troiano typari: ylem materia confusa et informis, on dominus dicitur; unde pontifices, scribe et pharisei, qui *thauri pingues* dicti sunt in suilla regione morantes, merito dici possunt domini confuse materie, seu informis confusionis. Tunc Ylion, eorum superbissimus princeps, id est dyabolus, ex quo uenerant, combustus est, quando scilicet in ara crucis Usia, id est deus et homo Christus, pro Adam atque corpore ipsius debitum sublime persoluit. Tunc et Christus uenit Ytaliam, quando, repudiata uxore tamquam impudica meretrice, que uere ab ipso amata est - Amate nomen in Marone -, legiptime sortita, et per Petrum et Paulum romanam fundauit Ecclesiam.
|
|
|
|
Hoc intellecto, ad hystoriam epithomatam ueniamus. Militia Christi et pars potior hebraice Sinagoge conuersa ad Gentes, fugiens lutosam illam suem ueterem Sinagogam que perditionis succulos alebat et pingues thauros, ad fauces Albule applicuit, hoc est ad simplices ignorantes Gentiles, qui extimabant se bene in fidei cursu nitido alboque manere.
|
|
|
|
Inde proceditur ad Euandrum, id est ad uiros bonos ex gentilitio monte Christum auentes. Inde procedit Christus adolescens in corpore suo predicationibus apostolorum cum ramis oliue, id est pacis eterne oblatione, ad Latinum, linguam, qui est in Laurento: et hoc est Roma que lauri corona de orbis uniuersi dominio triumphauit.
|
|
|
|
Ibi Eneas Amatam inuenit Latino uxoratam, in abrenumptiatione scilicet Christi, dum alta uoce clamauit: *Non habemus regem, nisi Cesarem!*. Hec improba mulier carnaliter uiuens de se nascentem Lauiniam - id est Ecclesiam romanam renascentem in baptismatis sacramento per quot quot de suis qui Christum susceperunt - Turno nepoti suo ex Uenilia - id est ex uenali urbe de qua dictum est: *Uenalis ciuitas et mature ruitura, si emptorem inuenerit* - et Dauno rege Ardee - id est ex incendio et ardore bellorum dante unum, hoc est imperium - maritare uolebat et Enee auferre; quia scilicet Sinagoga decrepita, se imperatoribus prostituens, infantulam Christi surgentem Ecclesiam legiptimo sponso auferre conabatur et persecutionibus acerbissimis prouocare.
|
|
|
|
Latinus uero, id est gentilis populus in adoptionem receptus, Lauinam, id est lotricem Ecclesiam in baptismatis sacramento, Enee desponsauit. Hinc atrox bellum et pertinax oritur inter Eneam, id est nascentem Ecclesiam que Christi corpus erat, et Turnum, hoc est gentile imperium. Et hinc atque illinc auxilia ex Italia prouenerunt.
|
|
|
|
Nam Enee, id est nascenti Ecclesie de gentili populo, fit auxiliator Pallas, Euandri et Carmentis filius. Pallas sapientie dea penes Gentiles habita est, et prudentiam humanam figurat, que Euandri, id est boni uiri, filia est: a uiro enim bono separari non potest. Et Carmentis, seu Nichostrate Carmentis, uates fuit mentis diuine carmina dicens: nam subrogatus populus gentilis loco Hebrei, ut sic a prophetis uaticinatus est. Pallas in martiribus propter fundamentum Enee regni occiditur a Turno, hoc est ab Imperio, unde poeta dicit: {E Pallante morì per darli regno}.
|
|
|
|
Turno uero Camilla, pernicissima et leuissima uirgo, sagiptis edocta, filia Methabi, Priuernatum regis, fit auxiliatrix; in qua pulcre romana gentilis religio figuratur, que omnimo sterilis fuit, et pro mundi gloria falsis diis uictimas obtulit, et pro uictoriis preces effudit, et cerimonias adinuenit, cum nichil ininauguratum inciperent. Pernix fuit: nam repente romani principes per orbem totum discurrebant, ut ipsum sibi uiolenter subicerent. Camilla hec Methabi, id est ponentis metum orbi, quod in romano populo accidit, filia fuit; qui populus orbem terrarum uerno priuauit, hoc est letitia et pulcritudine libertatis. Hec ex insidiis Christi milites sagittauit, cum persuasione gentilium pontificum et sacerdotum imperatores et domini temporales ad persecutionem Ecclesie mouerentur. Hec tandem in diuturno bello occiditur, quando scilicet Constantini Magni et beati pape Siluestri temporibus Ecclesie Dei romanum cessit imperium et gentilis religio extincta est.
|
|
|
|
Nisus et Eurialus, quorum prior insula, sequens latum mare interpretantur, milites et fautores Enee, qui figurare uidentur hereticos et scismaticos, eo modo quo in Iob amici eius, nocturni siquidem bellatores fuere in tenebrosis oppinionibus suis: nam, cum se fingunt heretici pro Ecclesia militare, Ecclesiam persecuntur et destruunt; milites ex hostibus, qui ad fidem uenissent, nocturno bello iugulant; illucescente uero die ueritatis illuminatore, diurnorum hostium spiculis confodiuntur et cadunt.
|
|
|
|
Postremo Enee manu Turnus extinguitur, quando scilicet Constantini tempore gentile Imperium ad Christi fidem conuertitur. Tunc Eneas in Ecclesie corpore coniugio Lauine tute ponitur, licet, ut supra dictum est, hereticorum et scismaticorum labefactetur inscitia et obstinatione.
|
|
|
|
Amata, id est uetus Sinagoga, consummatis nuptiis Enee et Lauine, laqueo se suspendit, in suspendo siquidem manet perfidia Iudeorum, de qua scriptum est: *In diebus illis saluabitur Iuda*. Amata, a domino et deo suo deserta scelere, a Uespasiano primo et Tito eius filio, ab Adriano postremo, in omnem uentum dispersa est, et iuge sacrificium suspensum est.
|
|
|
|
Enee filius ex Creusa, nomine Ascanius, remansit in consilio dispensatricis Ecclesie, hoc est uirtutum moralium habitus, modum in temporalibus rebus ponens. Ex Lauina Enee filius fuit Postumus Siluius, in quo solitarii et contemplatiui post se humum, id est terrena, abicientes merito figurantur.
|
|
|
|
Amplius consideranti michi uisum est quod Sicilia, que et Trinaclina nuncupatur, insula magna, pulcra et fertilissima, tribus altissimis montibus ornata sese triangulari figura spectantibus, Christum et eius corpus Ecclesie representet: insule, ut uidemus, marinis fluctibus undique uerberantur, et uiros fortes et constantes indicant; ipsa siquidem insula ad Eolo, uentorem rege, qui pulcre romanum figurat imperium, perturbatur, et tamen, stabilis manens, potentiam eius despicit; habent sane montes excelsi similitudinem altissime Trinitatis, et ipsum insule corpus corporis Christi, quod secundum omnem perfectionem qua decebat homini factum est, atque etiam illius Ecclesie primitiue.
|
|
|
|
Temporibus nostris per gubernatores Ecclesie idem sepellitur Anchises, hoc est in obliuionem ponitur; et de Sycilia Romam trasfertur Ecclesia, quando de Sinagoga sepelliente Anchisem romana fundatur Ecclesia. Hec de ingenioli mei pharetra exeuntia, an sic dirigi possint, altiora ingenia meditentur, quorum correptioni humiliter me subicio.
|
|
|
|
{che uenne di Troya.} Alia lictera habet {da Troya}, et utraque bona. Et Troyam, hoc est scrofam, recte appellat carnalem illam et sacrilegam Ierusalem que Messiam suum occidit. {Poi che l superbo Ylion.} Superbum Ilemon appellat principem mundi huius. {fu combusto,} igne caritatis Christi flagrantis in ligno crucis. Hystoriam obsidionis Ylionis et eius excidium, ceu mulierculis notissimum, derelinquo.
|
|
|
|
{- Modo es tu ille Uirgilius et illa fons
|
|
- Or se tu quel Uirgilio e quella fonte
|
|
qui expandit eloquentie tam latus flumen? -
|
|
che spande di parlar sì largo fiume? -
|
|
respondi ego ipsi cum uerecunda fronte.
|
|
resposi io lui con uergognosa fronte.
|
|
- O altorum poetarum honor et lumen
|
|
- O degli alti poeti honore e lume
|
|
ualeat michi longum studium et magnus amor
|
|
uagliami il lungo studio e l grande amore
|
|
qui michi fecit uestigare tuum uolumen.
|
|
che mha facto cercare lo tuo uolume.
|
|
Tu es meus magister et meus autor:
|
|
Tu se lo mio maestro e l mio autore:
|
|
tu es solus ille a quo ego sumpsi
|
|
tu se solo colui da cui io tolsi
|
|
pulcrum stilum qui michi fecit honorem -.
|
|
lo bello stilo che mha facto honore -.}
|
|
|
|
Poeta in circumlocutionis inuolucro, quo modo se reuelauit, quis fuisset Maro cognouit; unde cum admiratione in laudem eius repente prorupit. Circa que animaduertendum quod, cum fidei ortodosse sinceritas obliuioni quodammodo gentilium poetarum theologiam tradidisset, et phylosophorum documenta negligeret, pro eo quod Ueritas, ueniens in carne et piscatores eligens in discipulos, stultam mundi prudentiam ostendisset, merito cathecumini ingenium fingit se prima facie non cognouisse Maronem, hoc est gentilem poesim et phylosophiam; at, postquam speculatus est naturalem et moralem phylosophiam, et uatum gentilium integumenta multum luminis afferre ad doctrinam christianam, ad phylosophos et poetas christianum ingenium se conuertit, dicente Aurelio Augustino: *Quicquid phylosophi et poete inuenerint quod doctrine et fidei christiane possit accommodari, ab ipsis, tamquam ab iniustis possessoribus, extorquendum est*. Nostri enim doctores in moralibus et Aristotilem, et Senecam ut plurimum secuntur, et mores respuunt lasciuientium Christianorum.
|
|
|
|
De Maronis uero doctrina et uaticiniis ignoranter prolatis, quod ex altissima Dei prouidentia factum puto - nam inter latine lingue poetas, quibus fides maxima haberetur, nemo Uirgilio surrexit maior, nemo acceptior: cuius metri attestatione, centone Probe inuento, fides et religio christiana roborate sunt - ut, si prophetis quos ignorabant Gentiles credere nollent, suis saltem crederent poetis quos maxime colerent. Hinc Statius in opere poete dicit: {- Al mio ardore fur seme le fauille -} etc.; et iterum: {- Quando dicesti: *Secol si rinoua*-} etc.; et concludit: {- Per te poeta fui, per te christiano-} etc.; ibi uide plene de hoc. Uult enim quod ultra mille, id est multi, meditantes integumenta Uirgilii, conformare cum predicationibus apostolorum, ad fidem Christi uenerint. Nec mirum: secundum Gregorium in Moralibus, *qui uenerat utrumque populum redempturus, ab utroque populo uoluit prophetari*.
|
|
|
|
{Hora.} Cui dicitur hor per apocopem. Modus loquendi est communis in admirantibus propter aliquid nouum emergens. {se tu,} quasi eum, oblitum temporis diuturnitate, ad memoriam reuocet; {quel Uirgilio,} illa uirgula uigilans que, recto uertice subtiliter in altum eleuata, ethera penetrasti. Et hoc se refert ad inuentiones subtiles.
|
|
|
|
{e quella fonte.} Fons est perpetuum scatentis aque de terra principium. {Che spandi di parlare.} Alia lictera habet {del parlare}, et idem sensus est, et ad latitudinem claritatis eloquentie se refert. Parabola siquidem expolita et grauis elocutio, ut apparet in Salomone, pregnans quippe uerbum est, sententiosum et latens sub integumentis. {sì largo fiume,} in quo *natat elephas et peditat agnus*: omnem scientiam et inuentum gentilium poetarum et phylosophorum uero plectitur.
|
|
|
|
{Resposi io lui,} id est ad lui, et est auferesis. Et uult dicere: ego, dudum gentile et sublime ingenium, ut cathecuminus christiane religioni dedicatus sum, et postergaui ingenia poetarum et phylosophorum.
|
|
|
|
{con uergognosa fronte:} Ut? Quid ita? Quid peccasti? Cur sic uerecunderis, ingenium, cum in fronte susceperis signaculum crucis? Fortasse respondebit: - Quia de sinu Ecclesie uirtutes morales penitus ceciderint, et sacerdotes figura pascantur inani, unde in Christianorum republica uitia nimium excreuerunt. Confugio igitur ad te cum uerecumdia et erubesco, ut me de tantis malis eripias -. Audi sermonem in sacris Licteris: *- Erubesce, Sidon - ait mare*. Huius tamen uerbi expositio decentius explicabitur in sequenti cantu.
|
|
|
|
{O delli alti.} Alia lictera habet {delli altri}, prima meo iudicio est melior: nam plerique poetarum alti sunt, ut ibi: {Di que signori dellaltissimo canto} etc.; plerique sunt medii, plerique sunt infimi et abiecti, quibus meretricule scenice deseruiunt. Altissima enim poesis, que in Uirgilio figuratur - ut docet poeta se glosans dum dicit: {Honorate laltissimo poeta} etc. -, uult tamen in interiore sensu quod, si poete deficiant phylophorum inuenta, totum corpus eius perditum erit. honore: honor enim altissimi poete non est in dulcedine metri uere, iuxta illud ciclici: *Fortunam Priami cantabo et nobile bellum,* sed in allegoriarum latentium sobrietate, latentium sub cortice lictere suauiter resonantis. {e lume,} quoniam rationes subtiles poete opus illuminant et clarissimum faciunt.
|
|
|
|
{Uagliami:} sit michi ad ualorem et utilitatem - et expetit tamquam emeritus - {il lungo studio}. Studium est uehemens animi applicatio ad aliquid peragendum cum spe obtinendi quod querit. Et tacite succenset pigris et desidiosis qui uolunt multa scire, labore studii postergato. Nemini enim contingit unquam sine diuturnitate studii ad scientiarum apices peruenire. {e l grande amore.} Nisi cum studio quis amore ardentissimo afficiatur ad illud quod intendit, labascit ingenium, et ad ipsum nunquam poterit peruenire. Oportet igitur quod amor discendi cum uehementi studio coalescat.
|
|
|
|
{Che mha facto cercare lo tuo uolume.} Tacite se collaudat et merito: tanto enim amore ad licteram affectus est ab opera Maronis, ut inde eliceret integumenta altissima de quibus aliquantulum supra locutus fui. Non recircauerunt eum sic Seruius et Donatus, non alii Maronis commentatores antiqui: nam per elicita ex secretis suis illum sibi merito autorem et ducem facit. Non enim qui uersuum melodiam sequitur poete opus intelligit, sed qui longissimo et diuturno studio amore discendi allegorias de profundo effodit.
|
|
|
|
{Uide bestiam pro qua ego me uolui:
|
|
Uedi la bestia per cui io mi uolsi:
|
|
adiuua me ab ea, famose sapiens,
|
|
aiutami da lei, famoso saggio,
|
|
quia ipsa michi facit tremere uenas et pulsus.
|
|
chella mi fa tremar le uene e polsi.}
|
|
|
|
Postquam poeta collaudatione debita captauit beniuolentiam a persona, tacite respondet increpationi sibi facte cur non ascenderet montem: quia scilicet lupa impediebat eum. Et cum tali responsione connectit petitionem auxilii pro imminenti malo et periculo.
|
|
|
|
Et dicit: {Uedi.} Tu, qui scientiarum omnium plenitudinem notissimam habes et insuper acutissimum ingenium, et me redarguis cur non ascendo montem totius gaudii et letitie, tibi respondeo: uide ibi lupam uisu teterrimam et orribilem, que, contra me paulatim ueniens, me ascendere non permictit, sed astu et malitia quibus callet me repellit ad yma unde ascendere ceperam. Sic loquitur gentilis populus, qui *uidit lucem magnam* et tandem, naturalibus rationibus a dyabolo superatus et poeticis fabulis illusus, oculos aduertebat. Sic loquitur altissimum hominis ingenium petendo consilium rationis.
|
|
|
|
{la bestia.} *Et uidi bestiam exeuntem de mari* etc. *Uidit hominem nigrum sedentem super equo nigro et nomen illi mors*. Nulla enim bestia tante feritatis neque tante crudelitatis inueniri potest similis dyabolo, de quo scriptum est: *Crudelis est et non miserebitur*. {per cui:} cuius astu, malitia et calliditate sensim compellor ad yma. {io mi uolsi,} de recto itinere meo quo, fidei puritate et simplicitate informata miraculis, prodigiis et portentis, ac uite honestissime sanctitate, ascendebam in collem luminosum, id est credulitatem Redemptoris et mediatoris Dei et hominum Iesu Christi.
|
|
|
|
{Aiutami da lei.} Ab auaritie impetu absit non magis quam aliorum capitalium peccatorum adorientium poetam in iuuentute sua! Alto enim ingenio, non auaritie misera turpitudo, sed dyaboli sillogizatio, naturalibus inherens argumentis, periculum est. {famoso saggio.} Iterum captat beniuolentiam a persona, et famosam sapientiam appellat scientiam phylosophorum et poetarum.
|
|
|
|
{Chella mi fa tremare.} Qui tremit ueram et certam stabilitatem non habet, et talis uacillans est: nam dubius in fide infidelis est. Ultima enim pugna terribilis et stupenda dyaboli est, contra quam in fine dominice orationis auxilium postulamus, dicentes: *Et ne nos inducas in tentationem*, cui populus in oratione subnectit: *Sed libera nos a malo*, ut hic poeta petit a Uirgilio.
|
|
|
|
{le uene.} In uenis uegetatiua uita intelligitur, que sensitiua inferior est, et in ipsa carnis sensualitas figuratur. {e polsi.} In pulsuum moderatione et armonia modus rationalis anime figuratur. Sensualitatem igitur et rationem conturbat et concutit calliditas temptatoris.
|
|
|
|
{Multi sunt animales quibus uxoratur,
|
|
Molti son li animali ad cui si amoglia,
|
|
et adhuc erunt plures, usque quo Ueltrux
|
|
e anchor saran più, infin che l Ueltro
|
|
ueniet qui faciet ipsam mori de dolore.
|
|
uerrà che la farà morir con doglia.
|
|
Iste non cibabit terram neque peltrum,
|
|
Questi non ciberà terra nè peltro,
|
|
sed sapientiam, amorem et uirtutem,
|
|
ma sapientia, amore e uirtute,
|
|
et sua natiuitas erit inter feltrum et feltrum.
|
|
e sua nazione sarà tra feltro e feltro.
|
|
Illius humilis Ytalie erit salus
|
|
Di quella humile Ytalia fia salute
|
|
pro qua obiit uirgo Camilla,
|
|
per cui morì la uergine Camilla,
|
|
Euriale, Turnus et Nisus uulneribus.
|
|
Euriale, Turno e Niso di ferute.
|
|
Iste persequetur eam per omnem uillam,
|
|
Questi la caccerà per ogni uilla,
|
|
usque que eam remiserit in inferno,
|
|
fin che laurà rimessa nello inferno,
|
|
unde inuidia prius eam mouit.
|
|
là onde inuidia prima dipartilla.}
|
|
|
|
Dicto de corrupta natura et pessima talis bestie, dicit in quo actualiter opus suum exerceat, et quomodo, et cum quibus, et in fine per quem et quomodo morietur.
|
|
|
|
{Molti.} *Multi sunt uocati, pauci uero electi*, quoniam *stultorum infinitus est numerus*. sono li animali. Animal nomen est uniuersale sub se colligens omnes quascumque creaturas inferiores uitam degentes. Uerum quodammodo in prouerbium inualuit quod, cum de homine dicimus ipse est unum animal, intelligimus {una bestia}. Tamen, seposita Circe que homines conuertebat in belluas, luxuriosos sues appellamus, superbos leones, uulpes astutos. Omnes enim uiuentes secundum appetitum animales dicere possumus. Hinc fit quod ista bestia non electis, sed prescitis, quos inter bestias numeramus, uxoratur. ad cui si admoglia: hoc est inseparabiliter copulatur ut uir uxori. Concubinam de iure facile possumus repudiare, uxorem minime, nisi ex certis causis a iure canonico approbatis et certis solempnitatibus obseruatis. Anima christiana, caue ne cum dyabolo nuptias contrahas, cum difficile sit diuortium! Nam, ut uides, spiritus nequam delectabiliter, quasi meretrix, se prostituit.
|
|
|
|
{E anchor saran più.} Noster textus dicit {e più saranno anchora*}, et idem est sensus. Et non erunt plures quia preteritorum numerum superent, sed quia augebunt. Et tempus istius {anchora}, secundum uariationem temporum in poeta, sic sume.
|
|
|
|
{infin che l Ueltro:} interpretatur uelox trux; et sic uulgo canem leporarium appellamus, quem alii ueltro, alii leuriere nuncupant. Et ipse etiam uulpes odit et insequitur ut plurimum. Et hoc nomen Christo uenturo ad iudicium conuenit non minus quam leonis in paxione: nam, quando uenit in carne Dei Filius, non uenit iudicaturus mundum, sed iudicari et ut iudicaretur a mundo; et sic non ut persequeretur, sed ut persecutioni seruiret. Ad iudicium cum uenerit, leporem uilissimum et uulpem sagacissimam persequetur, cum separabit oues ab edis. Ueniet enim ut fur in nubibus celi; neque litigii diuturnitate sententiam differet, sed, accusante unumquemque conscientia sua, repente dampnabit. Neque etiam hoc nomen minus et indecentius ei conuenit, quam uermis et serpentis, que nomina, pro qualitate rei de qua intenditur, apponuntur et tollerantur in sermone diuino.
|
|
|
|
Ceterum, ne aliorum oppiniones et inuentiones super hoc passu negligere uideamur, sunt qui uelint hic prophetasse poetam promictendo futurum imperatorem, qui destruet et de mundo ex toto expellet peccatum auaritie, et apud inferos relegabit, unde inuidia eam euocauit in mundum et disseminauit per totum orbem terrarum. Iuxta Sapientis uerbum, qui dicit: *Inuidia dyaboli mors ingressa est in mundum*, aliqui exponunt: *Id est auaritia, que mundum iugulat*. Et dicunt tales expositores circa hoc tria principaliter considerari debere: et primo cur talis dominus qui uenire debet uocetur Ueltrus; secundo, quid illud significet: {e sua natione sarà tra feltro e feltro}; tertio cur potius esse debeat salus Ytalie, quam aliarum prouinciarum, cum de toto mundo eam expellere debeat.
|
|
|
|
Circa primum notandum quod talis uenturus dominus ideo canis leporarius nuncupatur, propter aliquot laudabiles condictiones quas canis leporarius habet: nam inter omnes canes nobilior est, et gratiosior, et pulcrior. Unde propter sui nobilitatem duo de ipso maxime notanda sunt: primo quod non latrat; secundo quod captam predam non deuorat, sed suo reseruat domino. Prima condictio nobilitatem designat Imperii, quod inter reliqua regna obtinet principatum; secunda significat Imperatoris personam, quia adeo liberalis est, quod sibi nichil reseruat, sed omnia comunicat militibus suis, sicut fecerunt Alexander Macedo, Publius Cornelius Scipio Africanus, Pompeius Magnus et, super omnes, Gaius Iulius Cesar. Ac etiam canis leporarius alia duo mirabilia in se habet: nam iacentibus in terra parcit, et insultat illos qui se defendunt; et duo hec pertinent Imperio, scilicet *parcere subiectis et debellare superbos*.
|
|
|
|
Circa secundum principale notare debemus quod noster comicus poetico ritu futura predicit; unde et poete uates appellati sunt. Et dicit quod talis dominus nascetur inter filtrum et filtrum, hoc est quod talis expulsio bellue erit de corde, quod est inter duas ascellas; et ascelle gallica lingua feltra uocantur. Alii dicunt filtrum uilissimum pannorum, unde uili loco nascetur.
|
|
|
|
Circa tertium notare debemus quod, quamuis iste uenturus dominus de toto orbe terrarum expellere debeat auaritiam, nichilominus noster poeta dicit quod maxime salus erit Ytalie, quoniam Ytalia amplius habundat auaritia propter simoniam romane Ecclesie; ideo, ubi magis habundat infirmitas, ibi magis debet succurrere efficacia medicantis. Ueniet ergo dominus iste qui auaritiam et simoniam, presertim de Ytalia, deinceps de mundo uniuerso, depellet et exterminabit.
|
|
|
|
Utinam dominus talis non sit Antichristus, cui Iudei omnia iocalia et pretiosa a Christianis expoliata per fenus presentabunt, et omnes thesauri terre defossi ipsi obuenient! Amplius ipsius pater dyabolus eum docebit alchimiam, unde aurum, et argentum et pluto erit; unde auri, et argenti et lapidum pretiosorum multitudine explebit auaritiam Christianorum, et eos trahet auro in abnegationem fidei christiane.
|
|
|
|
{Uerrà,} iuxta promissionem suam euangelicam, quoniam uerax est et non mentitur. {che la farà morire:} et qua morte statim subicit. Multiplex enim mors est, ut infra dicetur; hoc tamen loco mors sumitur, seu sumi debet, pro priuatione actus temptandi, qui est uita dyaboli; et tunc erit, cum desinet esse quem temptet. {di doglia.} Alia lictera habet {con doglia}, que scilicet cum eo eternaliter erit. Solito enim lucrari auide, summus dolor est, si ei undique lucra cessent et spes lucri: hinc ei erit pena infinita, et dolore continuo recirculabitur in semetipso, et proinde ipse et dolor unum erunt.
|
|
|
|
{Questi.} Postquam poeta per Uirgilium ostendit mortem futuram bellue per leporarii persecutionem ultimam, ut, de quo cane allegorice sentiat, ostendat, et suam limitet fictionem, ex opere et effectibus eius ipsum declarat, dicens: {non ciberà}. Actiue et passiue legi potest: nam cibus ipsius Ueltri non erit terrenum, sed spirituale et eternum, neque alios cibabit terra et peltro. Cibo enim materiali mortalem producimus uitam, spirituali uero spiritualem, iuxta uerbum Saluatoris dicentis: *Non de solo pane uiuit homo* etc.. Et, ut ostendat se de temporali domino non sentire, primo materiale cibum excludit, secundo spirituale introducit.
|
|
|
|
{terra.} Sub nomine terre omnem materialem cibum excludit, et amplius quicquid ad terrenam pertinet actionem. Nam dictum est: *Qui de terra est, de terra loquitur*, et de terra cibatur per os et per aures. Et quia terra facile mollificatur, omnes homines uiuentes secundum concupiscentiam carnis et oculorum uidetur amplectere.
|
|
|
|
{nè peltro:} sophisticum metallum est et commixtum, et foris ostendit aliud quam sit intus, tamen paruissimi ualoris est, et uiros duplices corde, astutos, malitiosos et ypocritas typare uidetur. Et cum peccatum annichilet hominem, recte ex auro peltrum resultare facit. Tales neque cibus Ueltri, nec Ueltrus cibat eos, quoniam ipse ueritas est, et ueritate cibabit.
|
|
|
|
{Ma sapientia, amore e uirtute:} hec uerba sic simpliciter et absolute prolata, nisi de sola Trinitate, intelligi non possunt, si uim lictere facere non uelimus. Quis enim simplex homo, non dico diuinam uirtutem, sed neque moralem infundere potest? Soli Deo hoc competit, et indubitate tenemus: agnus Dei electos suos cum corporibus glorificatis tali cibo cibabit. Qui hic intelligit de domino temporali, qui auro, quod terra est, cibabit, a pietate recedit.
|
|
|
|
{E sua natione:} uerbum istud, pro genitura hominis sumptum, multos sentire fecit aliter quam deceret; et hunc Ueltrum futurum hominem de carnali copula putauerunt, ad continuum ortum solis et occasum oculos non flectentes. Et sane gentiliter apologizantes inberbem puerum solem esse finxerunt, quoniam, etsi sero quasi senex locum quietis uideatur expetere, omni tamen mane repuerescit, quasi quasi ex aluo nocturne pariatur. Nobis enim communi locutione quicquid de nouo apparet nascitur; nichil enim aliud est natiuitas hominis, quam noua ostensio partus cadentis de tenebra materni uteri in lucem hanc: quod enim latebat in uentre, palam fit. Nec traslatio nominis partus ad ortum solis inepte fit, cum poeta noster in quadam sua cantione morali, que incipit
|
|
|
|
{Io sono uenuto al punto della rota,
|
|
che lorizonte, quando il sol si corca,
|
|
ci partorisce il geminato cielo,}
|
|
|
|
fieri licere ostendat. Et, ut sic, Christus ueniens ad iudicium ut fur, antro nubium patefacto, omni creature se palam ostendet. Talis igitur erit natiuitas Ueltri. {sarà tra feltro e feltro.} Nichil, inter humana inuenta quod nubes assimilet, aptius poterit inueniri, quam filtrum compositum ex uerticibus lane tenuissimis, ad similitudinem actomorum, forcipe cesis et diuersorum colorum tenui uisco compaginatis, quo ceu per nubes deorsum aquarum guctule distillantur. Et, ut diximus, filius Uirginis ad iudicium uenturus est in nubibus celi.
|
|
|
|
{Di quella humile Ytalia:} methonomia est, hoc est denominatio, que a rebus finitimis trahit originem; et ideo dicitur a metha, quod est de uel trans, et nomo, quod est nominatio, respondetque colori qui dicitur denominatio. Et fit methonomia modis quatuor, quorum primus est quando contines ponitur pro contento, ut in textu nostro, uel etiam e conuerso, ut: *Animam que sacrificauerit Deus fecit mundam*, anima enim ab homine continetur. Continentia autem superiora dicuntur, contenta inferiora; unde ubicumque unum pro alio ponitur, uel proprium pro appellatiuo, uel e conuerso, fit methonomia, ut ibi: *Predicate euangelium omni creature*, id est hominibus; et ibi: *Tiphis et Authumedon dicar Amoris ego*.
|
|
|
|
Secundus casus est quando inuentum ponitur pro inuentore, ut: *Cum Uenere et Bacho lis est*, id est cum luxuria et ebrietate. Tertius est quando instrumento tribuitur illud, quod artificis est, uel e conuerso, ut: *Oculus uidet* et *Crux Christi dyabolum superauit*. Quartus est cum causa ponitur pro effectu, ut: *Rogo dilectionem tuam*, id est te dilectum. Fit etiam methonomia, secundum Tulium, quando representans ponitur pro representato, significans pro significato, possexum pro possexore; uel quando adiectiuum quod est cause attribuitur effectui, uel e conuerso, ut *Iam gelidas Cesar cursu superauerat Alpes*: gelide Alpes non sunt, sed gelu faciunt. Et notare debes quod methaphora est translatio in significatione, sed methonomia fit in officio. Et hec differentia inter hos tropos assignatur, secundum quod dicunt quidam, quod methonomia continetur sub methafora. Humilem igitur Ytaliam, romanam appellat Ecclesiam, in cuius declarationem pontifex eius seruum se dicit seruorum Dei: ipsa quippe, in Christi et discipulorum suorum humilitate fundata, totum christiane Ecclesie representat.
|
|
|
|
{fia salute.} Liberatio Ecclesie ab auaritia nec uera, nec perfecta salus est, sed resurrectio animarum cum corporibus glorificatis: nam anima, facta ad ymaginem et similitudinem Dei, refectionem suam inueniet in uisione diuinitatis, corpus uero suam in uisione corporis Christi.
|
|
|
|
{Per cui.} Circumlocutione declarat de qua Ytalia, id est parte Ytalie, sentiat in methonomia; et, ut dixi supra, numquam perifrasi utitur, quod in ipsa aliquod singulare misterium non includat. morì la uergine Camilla, de qua dictum est supra, in glosa super illo uerbo {e cantai di quel giusto}. Uerum, secundum Seruium, *Camilla quasi ministra dicta est, enim et ministros camillos et camillas in sacris uocabant, unde et Mercurius etrusca lingua Camillus dicitur, quasi ministrator deorum*. Uerba sunt Seruii, que ad intentum nostrum satis se dirigunt: nam, ut ibi dictum est, Camilla, Metabi regis Priuernatum filia, fert ymaginem gentilis Ecclesie, que tempore sancti Siluestri penitus extincta est. De Enea poeta dicit:
|
|
|
|
{Che fa dellalta Roma e del suo imperio
|
|
nello empireo cielo per padre electo.}
|
|
|
|
Et hoc cum ad licteram Camilla uetaret, extincta est. Euriale, sotius et una anima cum Niso: milites Enee fuerunt, ut in eadem glosa dictum est, et quid figurent, scilicet hereticos et scismaticos, qui totam Christi, Ecclesiam corruperunt, fedauerunt et laniauerunt, dum nocturno bello pugnare pro Enea se fingunt. Turno e Niso. De Niso iam dictum, de Turno etiam in glosa illa satis late dictum est. Ipse quippe terrenum figurat Imperium, quod in Constantino cessit beato Siluestro: qui de latino factus est grecus.
|
|
|
|
Et aduerte ad artificiosum ordinem poete: nam primo producit Camillam, que mirabiliter fraternizat cum Synagoga, que suum occidit Christum, et in Saulo Christianos persequebatur: sic et gentiles sacerdotes nascentem Ecclesiam Christi persecuti sunt. Ceterum cum in persecutione martirum patientia et miraculis christiana religio mirabiliter multiplicaret, spiritus nequam conuersus est ad hereses cum fauore Imperii. Unde post Camillam Eurialem recte ponit, et istis ambobus adicit Turnum, id est temporalem dominum fauentem gentili sacerdotio et hereticis. Post Turnum ponit Nisum, qui insula interpretatur a terra firma separata, et flagellis tempestatum undique inruentium supposita. Et in hoc loco figurat scismaticos separatos a corpore Ecclesie romane, ut accidit in Maomet; numquam tamen legimus legem Amaomet calore de romano Imperio recepisse.
|
|
|
|
{di ferute.} *Sagitte tue acute, populi sub te cadent in corda inimicorum regis*. Magnum fuit bellum inter Imperium et Ecclesiam primitiuam, magnum inter hereticos et doctores fidei christiane. Magna intulit uulnera diuus Aurelius Augustinus hereticis, ingentia intulerunt martires infidelibus dum torquebantur. Audi Laurentium ad Decium imperatorem dicentem: - Ex hoc latere iam assatum est: gira et comede -. Maximum intulit uulnus Siluester quando, conuerso Costantino ad fidem Christi, gentilis religio ex toto deleta est. Multis igitur magnisque uulneribus extincti sunt heretici et ydolatre.
|
|
|
|
{Questi la caccerà,} more boni et solliciti uenatoris, non solum in capite dyabolo, sed in membris suis, usque ad locum ubi, sicut uulpes, in caueis suis perpetuo detrudentur. {per ogni uilla.} Uillas Galli ciuitates appellant, Ytali regiones comitatus, et, ut sic, totum habitabile includit. Moraliter, de una cum dicet: *Exuriui, et non cibastis me*; ex alia cum dicet: *Sitiui, et non dedistis michi potum*; de alia *Nudus eram in frigore: non operuistis me uestimento*, et sic de reliquis; sicque accusans, omnem excusationem auferet eis, eorum rusticitatem reprehendendo et supinam ignorantiam. Nam dicent stulti: - Quando uidimus te nudum? - Quibus respondebitur: - Quando uidistis pauperem meum -.
|
|
|
|
{Fin che laurà rimessa nello inferno:} quod tunc erit, cum dicet peccatoribus: *Ite, maledicti, in ignem eternum, qui paratus est dyabolo et angelis eius*, et non uerbum remiserit. Quasi actenus inde, ut e carcere, temptator euaserit in pernitiem hominis. Et hec de inferiori et essentiali inferno intellige.
|
|
|
|
{Là donde inuidia prima dipartilla:} quo pacto uerbum hoc de auaritia possit intelligi non uideo, nisi dicamus quod animo lucrandi hominem et in suum dominium trasferendi uenerit primo in mundum. Sed ego conuenio cum Scriptura, que dicit: *Inuidia dyaboli mors ingressa est in mundum*. Auaritiam fortasse mouit in Cayn, unde factus est paricida? Et rursum inuidia sublimem angelum mouit in superbiam et excitauit in elationem, et non auaritia! Neque potuit animum Ade inuadere auaritia, quandoquidem illi totus orbis terrarum datus est in possexionem, immo filios producere delectabatur ut secum pariter possiderent.
|
|
|
|
{Ubi audies desperatos stridores,
|
|
Oue udirai le disperate strida,
|
|
uidebis antiquos spiritus dolentes,
|
|
uedrai li antichi spiriti dolenti,
|
|
qui - Ad secundam mortem! - quilibet clamat.
|
|
che - Alla seconda morte! - ciascun grida.
|
|
Et postea uidebis illos qui sunt contenti
|
|
E poi uedrai color che son contenti
|
|
in igne, quia sperant uenire
|
|
nel foco, perchè speran di uenire
|
|
aliquando ad beatam gentem.
|
|
quando che sia alle beate genti.
|
|
Ad quas postea si tu uoles ascendere,
|
|
Alle qua poi se tu uorrai salire,
|
|
anima erit ad id me dignior:
|
|
anima fia acciò di me più degna:
|
|
cum ipsa te relinquam in meo discessu;
|
|
con lei ti lascerò nel mio partire;
|
|
quia ille imperator qui ibi sursum regnat,
|
|
chè quello imperador che là su regna,
|
|
quia ego fui rebellis sue legi
|
|
perchio fui ribellante alla sua legge,
|
|
non uult quod in sua ciuitate per me ueniatur.
|
|
non uuol che n sua città per me si uegna.
|
|
In omnibus partibus imperat et ibi sursum regit;
|
|
In tutte parti impera e là su regge;
|
|
ibi est sua ciuitas et altum scannum:
|
|
quiui è la sua città e lalto seggio:
|
|
oh felix ille quem ibi eligit!
|
|
oh felice colui cui quiui elegge!}
|
|
|
|
Dixi in preambulis cantum istum non solum preuiationis, hoc est exordii, uel uerius prologi - iuxta intellectum Phylosophi in secundo Rethorice, ubi dicit: *Prohemium est in oratione rethorica, sicut prologus in poetica et preludium in fistulatione* -, sed potius argumenti seruare naturam, cum in ipso nulla fiat inuocatio. Rethores quidem consueuerunt prelibare dicenda ut animum auditoris sibi comparent; poete non hoc solum agunt, quin ymmo post hoc inuocationes emictant: quod eis conueniens est, quoniam multa inuocatione opus est eis, eo quod aliquid amplius supra communem modum hominum per eos a superioribus substantiis petenda sint, quasi diui quoddam munus.
|
|
|
|
Recte tamen exordienti, ut uult Cicero, tria requiruntur, ut scilicet beniuolos, dociles et attentos reddamus auditores; et hoc maxime in admirabili genere cause. Cum ergo materia, circa quam opus istud uersatur, circa totius sui totalitatem sit admirabilis et sublimis, et ad admirabile tria hec hoc in loco intendit. Nam Maro nostro comico pollicetur se ducturum eum per locum eternum, in quo gemitus et eiulationes desperatas audiet, et reliqua que post hoc dicit: in dicendorum siquidem utilitate beniuolentiam; in admirabilitate talia apprehendendi attentionem; in possibilitate talia euadendi docilitatem ab auditoribus et studiosis operis sui captare uidetur. Utilitatem innuit, cum se dicturum dicit ea que maxime terribilia sunt et allicentia ad eorum fugam humana desideria, et quo pacto deuitari et purgari queant, queue sunt eiusdem desiderii illectiua, scilicet gaudia paradisi; admirabilitatem tangit, cum promictit se tam ardua, tam sublimia dicere et tractare, ipsamque Beatricem dicturam et tractaturam; possibilitatem ostendit, cum pollicetur se de statu tali primo ingenium uiatoris erepturum.
|
|
|
|
Sequitur ergo: {Oue udirai}, aure cordis, in inferno isto quo praui homines uersantur, {le disperate strida}. Alia lictera habet {le dispietate}. Prima melior: nam stridores dentium et oris reperiuntur in obstinatis Dei misericordiam desperantibus, iuxta uerba Cayn dicentis: *Maius peccatum meum, quam ut ueniam merear*. Stridor et eiulatus ex ingenti ardentique dolore impetuose solent foris exire, et talis modus prescitorum statum figurat et ostendit. {Uedrai}, oculo interiori hominis, scilicet intellectuali, per collationem temporis ire ad tempus gratie, {li antichi spiriti dolenti}. Differentiam, ut uides, facit inter desperatos stridores, quos damnat in Herebo, et antiquos spiritus dolentes, quos suspendit in limbo: et tales sunt spiritus Gentilium decedentium in statu innocentie cum originali culpa, et actiuorum et speculatiuorum spiritus illustres, sola damni pena cruciati in limbo que nil aliud est quam priuatio uisionis Dei.
|
|
|
|
{Che - Alla seconda.} Istud uerbum {Alla seconda morte!} est illud quod sepius repetitum clamant. {morte,} que ueniet post resurrexionem corporum in die iudicii. Et uerba ista conueniunt damnatis, aliter tamen, et aliter: nam illi qui sunt in limbo et solam penam damni sustinent, affectant corporum unionem gratia perfectionis indiuidui; praui ex odio, ut corpora, quorum opera deliquerunt, simul cum animabus suis penis eternis crucientur: et nunc inuident corporibus suis uersis in cinerem et quod nichil hoc interim patiantur. Ceterum non est existimandum quod corpus Aristotilis resurgat sub eadem imperfectione qua corpus Neronis, cum teneamus nulla alia pena affici limbaticos quam carentia uisionis Dei. Et sic fortasse corpora eorum resurgent equalia ad pondus, et ex toto obedientia anime rationali et intellectui tamquam nobiliori. Et si terra, celum et sydera inmutabuntur et meliorabuntur, ut tenemus, eruntne ad gratiam beatorum uidentium Deum, a quo pro alio bono auertere faciem impossibile est? Amplius, uidendo Deum, omnia uident. Forte istis ad aliquid opitulabuntur, ne pulcerrimum bonum quod transeundo peregerunt remaneat inremuneratum; et fortasse eis aliquid in die iuditii reseruatur.
|
|
|
|
Quidam hic sic dicunt: *Alique sunt mortes temporales, alique spirituales. Temporalis illa est que animam separat a corpore; spiritualis uero illa est que animam separat a Deo. Et ista etiam distinguitur: nam aliquando homo peccat, sed potest penitentia resurgere; aliquando in obstinatione decedit, et ab hac resurgere non potest.* Anima, que modo sine corpore cruciatur, post iudicium cum corpore cruciabitur.
|
|
|
|
{ciascun grida.} Clamor magnam animi affectionem et famosam inducit, cum optet, clamans longe, exaudiri.
|
|
|
|
{Alle qua poi,} post consummationem purgatorie penitentie, offitio et opere uirtutum confortantium penitentiam et coadiuuantium in opere eius, {se tu uorrai,} per arbitrii libertatem mouentem uoluntatem, simul cum prima causa disponente, ad opera meritoria, {salire,} per opera meritoria: nam purgatus sine actione bona similis est infanti nuper baptizato, qui nichil preter neutralem iustitiam promeretur decedens.
|
|
|
|
{Anima:} nam theologia et opera meritoria animam animant et perficiunt. {fia acciò,} ad coadiuuandum studiosum ingenium uolentem spiritualia et inuisibilia de Deo et creatura cognoscere, et per opera caritatis Deum uidere. {di me più degna.} Non excludit se tamquam indignum, sed dicit quod erit anima dignior. Digni siquidem fuere phylosophi morales uirtutes inuenientes, docentes et obseruantes, et meditationibus altissimis studentes uenire ad sublimia cognitionis Dei et creature, ubi uenerunt: in quibus diuina bonitas fauit eis, sed, quia caruerunt gratia scientie reuelate, hominem ad felicitatem ueram, ad summum bonum, perducere non potuerunt. Dignior scientia fuit christiana theologia sanctorum prolata, que recte et uere beare potest hominem.
|
|
|
|
{Con lei ti lascerò:} nam usque ad uirtutes ueras animi iam purgati per naturales uirtutes proprias anima potest ascendere: ab inde supra non potest sine dono scientie reuelate et gratia Dei, quoniam Ueritas in carne ueniens *stultam fecit sapientiam huius mundi* et prudentiam carnis. Et aduerte quod, ubi deficit phylosophia, ibi incipit et supplet theologia. {nel mio partire,} ac si dicat: in eo quod secum conuenio, secum procedo; ubi dissideo, ab ea quasi euanescens recedo. Ratio quidem naturalis non patitur ex nichilo aliquid fieri, neque mundum essentiale initium habuisse, nequo uirginem parere, neque Deum hominem fieri.
|
|
|
|
{In tucte parti impera,} iuxta illud: *Si descendero in infernum, illuc ades*. Bonum igitur quod potest apud inferos inueniri Dei iustitia est: nam si non remuneraret bonum et puniret malum, non esset Dominus neque iustus. {e là su regge,} quoniam lumine suo et caritatis ardore angelos bonos et electorum animas, iuxta eorum promerentias, gradualiter sui fruitione complet, regit et gubernat, ita ut nil supra uelint uel appetant. {Quiui è la sua città}, de qua ipse dicit, ut supra dictum est in glosa, et ceterum ipsa est celestis Ierusalem et gloria paradisi; {e l'alto seggio,} de quo poeta plene agit in ultimo Paradisi.
|
|
|
|
{Oh felice,} uera, plena et perfecta felicitate, qua nil supra. Et est interpositio sub admiratione, bonum summum indicante. {colui cui quiui elegge.} Ratio predestinationis adeo profundatur in mente diuina, quod ab omni intellectu creato remota est.
|
|
|
|
{Et ego ipsi: - Poeta, ego te requiro
|
|
E io a lui: - Poeta, io ti richeggio
|
|
per illum Deum quem tu non cognouisti,
|
|
per quello Dio che tu non conoscesti,
|
|
ad hoc ut ego effugiam istud malum et peius,
|
|
acciò chio fugga questo male e peggio,
|
|
quod tu me ducas ibi ubi modo dixisti,
|
|
che tu mi meni là doue hor dicesti,
|
|
ita quod ego uideam ianuam sancti Petri
|
|
sì chio uegga la porta di san Pietro
|
|
et illos quos tu facis adeo mestos -.
|
|
e coloro cui tu fai cotanto mesti -.
|
|
Sic se mouit, et ego secutus sum retro.
|
|
Così si mosse, e io li tenni retro.}
|
|
|
|
Ultima particula secunde partis, in qua, auditis per poetam rationibus et persuasionibus eloquentissime phylosophie et altissime poesis, sublime uiatoris ingenium non solum consentit, sed cum admiratione deprecatur, et expetit a ratione ut pollicita exequatur: nam boni ingenii est natura recte rationi illico obedire et eius uestigia statim capere. Quid tamen requisitio hec et tam fortis adiuratio sibi uelint, cum uideantur Maroni fidem adimere uel saltem extenuare, non uideo, nisi unum: quod superabundantia bone uoluntatis et affectionis nimie confidentie atque familiaritatis hoc pie sinant.
|
|
|
|
{E io a lui,} subaudi: illico humiliter respondi suam confirmando pollicitationem. {poeta:} dictum est supra quid hoc nomen importet. Unde in usu uerborum recto poeta procedit: nam, cum intendat poetico more procedere, reuerenter ipsum poetam dicit, ut eius captet beniuolentiam. {io ti richeggio.} *Ex abundantia cordis os loquitur*, et requirit adiurando {Per quello Dio}: per quid maius uouere et adiurare non possumus, quasi uelit intelligi quod nichil altius desideraret quam pollicita, et ideo ipsa iuramento confirmat. {che tu non conoscesti:} hoc dicit propter humanitatem Christi. Bene cognouerunt phylosophi unum Deum, similiter et poete. Allatum supra Ualerium Soranum hic repeto, dicit enim ad propositum:
|
|
|
|
*Iuppiter omnipotens, rerum regumque repertor,
|
|
progenitor genitrixque deum, deus unus et omnis.*
|
|
|
|
An tamen Trinitatis archanum uiderint, non est credibile, licet satis appropinquauerint in Tymeo. Et erit sensus lictere huius: sed modo cognoscis.
|
|
|
|
{Acciò.} Quare sic deprecetur et adiuret subicit uerbis generalibus. {chio fugga questo male,} quod in uia patimur, urgente carne, mundo et demone: *Suos enim quisque patitur manes*, et *nemo sine crimine uiuit*. Male gignimur, quoniam in peccato originali, peius in uia peccatorum producimur, pexime de uita migramur si in peccato morimur, cum inde mors eterna sequator. {e peggio}, scilicet mortem eternam que omnium rerum pexima et orribilis est.
|
|
|
|
{Che tu mi meni} intellectu pratico, ita ut oculo etiam corporali uideam et scribam ac depingam in hoc opere meo, quod erit spectaculum uulgi; {là doue ora dicesti,} in oblatione tua tam liberaliter caritatiua, {Sì chio uegga,} oculo pratici intellectus, perceptiuo rationis, per tuas demostrationes naturales et morales, {la porta di san Pietro}. Ex hoc textu colligitur quod autor procedit ut catechuminus: nam allegorice intelligendo portam sancti Petri uia contritionis, confexionis et penitentie est. Nam sancto Petro date sunt claues regni celorum, et uicarius sancti Petri, id est sacerdos, infra sedebit super ianua purgatorii.
|
|
|
|
{E coloro cui tu fai}, in locutione tua terribili, {cotanto mesti}. Mestitia est mentis tristitia et utique continua: tota enim et perhennis tristitia, totum absorbens hominem, nomine isto absoluitur et continetur.
|
|
|
|
{Così,} id est sic de mea intentione informatus, {si mosse,} motu et passu intellectuali et ad me docendum disposito; {e io,} ingenium docile et sublime dispositum cum desiderio ad discendum, {li tenni retro,} humiliter et deuote me subiciendo gubernationi, correptioni et iudicio phylosophice rationis.
|
|
|
|
Resumentes sub epylogo, in cantu isto poeta processum posuit totius humane nature a mundi creatione, et quomodo primus homo peccauit sonnolentus, et quomodo ire tempore a suo creatore recessit, ipsumque tempus noctis appellat et mortis. Passim posuit terminum temporis ire per aduentum temporis gratie in plenitudine temporum, et humanationem Uerbi Dei, figuratam in colle solis radio illustrato.
|
|
|
|
Posuit etiam quomodo homo libero restitutus arbitrio est, licet non primeuo, in cliuo plage tipato. Et quia Deus et natura odiunt otiosa et pigra, pugnas ponit in quibus crux Christi uiatorem hominem dereliquit, ut posset aureolam promereri: quas figurat ordine successiuo et naturali in bestiis tribus, quarum prior mollitiem carnis blandientis, secunda mundi pompam superbientis, tertia temptatoris astum et calliditatem persuadentis ostendit. Caro cum concupiscentis suis, mundus cum dignitatibus suis, dyabolus cum laqueolis suis hominem fortiter expugnant. Ponit quomodo gentilis populus motus, excitatus et impulsus miraculis, signis et prodigiis, et sanctitate uite seruorum Dei, terreno relicto strepitu mundi, collem puritate et sinceritate fidei ascendebat; et quomodo dyabolus phylosophicis argumentis super flumanam baptismalem hominem acerrime debellabat, ut regenerationis aquam et adoptionis gratiam non haberet; et quomodo humanum ingenium sublime, sensibus admistum corporeis, cedens ueteratoris astutie, ad fabulas gentilium poetarum reuertebatur ydolatriam suadentes; et quamodo rogatu Beatricis, hoc est scientie reuelate, Maro, hoc est humana ratio phylosophorum studiis sublimata, in uerecundiam lasciuientis religionis christiane suum sibi auxilium obtulit, ipsamque moralium uirtutum reparatricem ingenium recognouit; et quomodo moraliter ratio ingenio prauitatem impie bestie enudauit, et eius interitum; et quamodo Ueltrux, talis bestie persecutor, ad iuditium est uenturus, et quid aget; et quomodo humilem romanam Ecclesiam ducet in gloriam paradisi, bestia in Herebo relegata; et quomodo, signis compertis quibus intelligeret phylosophia ingenium altissimum nolle fidei simplicitate, sed demostratiua uia collem ascendere, Maro pollicetur se ipsum ducturum per eum, et qualem ostendit; et quomodo ingenium, consentiens rationi recte et regulate, una secum tale iter arripuit.
|
|
|
|
Incliti uatis Dantis Allegerii prime Comedie capitulum primum explicit. |