737 lines
1.2 MiB
737 lines
1.2 MiB
Quamuis poema Comedie Dantis Alagherii de Florentia, mei Petri gratissimi genitoris, dudum nonnulli calamo temptauerint aperire ita in suo integumento clausum et absconsum, licet in parte, nondum tamen in totum, iudicio meo, illud utique peregerunt. Nitar et ego nunc post eos, non tam fiducia alicuius scientie mee, quam quodam zelo filiali accensus, in alia qualiquali particula illud, si potero, per modum comenti, ulterius etiam reserare, suadente hoc Seneca Ad Lucilium ita scribente: Nunquam nimis dicitur quod satis non dicitur. Ueniet inde tandem sic forsan et alius qui, hiis nostris adminicularibus scriptis ipsum librum portabit in humero, ut dicitur Iob, capitulo XXXI°, ubi Glosa, exponens hoc, ait: Portare librum in humero est Scripture aperitionem perficere. Adsit igitur nunc michi ad talem aperitionem incohandam clauis illius qui, ut scriptum est Apocalipsis, capitulo III°: Signatum librum aperit et nemo claudit, claudit et nemo aperit, scilicet Christus Dominus noster, ac gratia eius matris Uirginis gloriose. Intendens Macrobius scribendo exponere Somnium Scipionis, antequam illud incohet, premisso prohemio, ita inquit: De hoc ergo prius pauca dicenda sunt, ut liquido mens operis de quo loquimur innotescat, quem sequi uolendo, hoc etiam meo premisso prohemio, antequam ad expositionem premissi poematis ueniam, de eius mente, idest de summa eius causa aliqualiter tangam ad clariorem eius scientiam et cognitionem, cum dicat Phylosophus in principio Physicorum: Tunc enim opinamur cognoscere unumquodque cum causas cognoscimus primas, et in II° ait: Considerandum est de causis, que et quot sunt numero, quoniam sciendi gratia hoc negotium est. Scire autem ante non opinamur unumquodque, quam accipiamus propter quid unumquodque: hoc autem est accipere summam primam omnium. Ceterum, cum per eundem Phylosophum in dicto II° libro Physicorum etiam dicatur: Finis causa est potissima aliarum causarum, a finali causa dicti operis incohabo, comprehendente alias in se. Nam, secundum exigentiam finis, causa finalis mouet efficientem, efficiens mouet materiam, et in materia electa intendit acquirere formam competentem, et sic finis in intentione operantis prior est hiis que fiunt ad finem, tanquam quedam causa motiua ad illa. Erit itaque finalis causa huius Comedie finis ad quem ipse Dantes scribit, qui est ut ostendat ab effectu quid homines in hoc mundo oportet operari, et a quibus abstinere, in quo quidem humanum bonum consistit, ut ait Phylosophus in primo Ethycorum, positis et inductis supplitiis, que uitiosi in hoc mundo et in alio rationabiliter patiuntur, et premiis que uirtuosi etiam hic et ibi consequi dignoscuntur, per que homines in hoc mundo uirtuosi in suo statu felici magis confirmentur et praui a uitioso suo esse etiam magis remoueantur, iuxta Oratium dicentem in suis Sermonibus: Oderunt peccare boni uirtutis amore. / Tu nichil admittes in te formidine pene. Causa efficiens est ipse Dantes auctor prenominatus, materialis uero causa erit ut ad premissa poetice describenda auctor deueniat cum allegorico quodam figmento, sub analogia et typo Inferni, Purgatorii et Paradisi, de triplici uita humana natura disserendo, de qua tali triplici uita in primo Ethycorum ita ait Phylosophus: Tres enim sunt uite maxime excellentes: uoluptuosa scilicet, et de hac ut de Inferno quodam tractabit, item ciuilis siue politica et actiua, et de hac ut de Purgatorio scribet, item et contemplatiua, et de hac ut de Paradiso tractabit sub allegorico sensu. Causa formalis est duplex, uidelicet forma tractatus et forma tractandi: forma tractatus est ipsa unio partium uoluminis dicte Comedie, forma uero tractandi est ipse modus scribendi quem tenere intendit ipse auctor, qui quidem est multiplex: nam interdum scribet aliqua que solum ut lictera profert intelligenda erunt, sine aliquo mistico intellectu, ut moris est scribentium uel fabulose uel ystorice. Differt enim fabula, que dicitur a fando, et ut ficta res loquendo, ab ystoria, que dicitur narratio rei geste, per quam ea que in preterito gesta sunt dignoscuntur, ut ait Ysiderus in fine primi libri Ethymologiarum, unde Augustinus, De Ciuitate Dei, libro XUI°, capitulo II°, circa hoc sic ait: Non sane omnia que gesta narrantur etiam significare aliqua putanda sunt, sed propter illa que aliqua significant etiam ea que nichil significant attexuntur. Solo enim uomere terra proscinditur, sed hoc ut fieri possit, cetera alia aratri membra sunt necessaria. Item scribet aliqua idem auctor in hoc eius poemate sub figuris et coloribus diuersimodis ad decorem quendam huius eius operis, ut sint seria picta iocis, sic etiam ut moris est aliorum poetarum; unde Ysiderus ait in libro Ethymologiarum: Poetarum est ut ea, que uere gesta sunt, in alias species, obliquis figurationibus cum decore aliquo diuersas transducere, cum figmentis seu fictionibus more poetico intersectis. Diffinitur enim fictio sic: Fictio est in re certa contraria ueritas pro ueritate assumptio, et ex hoc dicitur poeta a poio, pois, quod idem est quod fingo, fingis secundum Papiam. Quod totum docet Oratius in sua Poetria facere poetantes, dum ibi dicit: *Ficta uoluptatis causa sint proxima ueris, / nec quodcumque uelit poscat sibi fabula credi; Omne tulit punctum qui miscuit utile dulci, / lectorem delectando pariterque monendo*; nam Prodesse uolunt aut delectare poete. Item scribet ipse auctor aliqua ac multa sub allegorico intellectu; dicitur enim allegoria quasi alieniloquium, ut cum lictera unum sonat et aliud intelligi debet, ut ecce dum sic Apostolus dicit Ad Galatas, capitulo III°: Scriptum est enim quomodo Habraam duos filios habuit, unum de ancilla et unum de libera, sed qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem, que sunt ita per allegoriam dicta. Hec enim sunt duo Testamenta, Uetus scilicet et Nouum. Que allegoria, ut genus, comprehendit ut species anagogiam, de qua spiritualis sensus resultat, et tropologiam, de qua moralis intellectus emanat, ut solet dici: Lictera gesta docet, quid credas allegoria, / moralis quid agas, quid speres anagogia, et ex hoc motus est frater Bonauentura de Bagnoreto ad dicendum in suo Breuiloquio sic: Habet ipsa Sacra Scriptura profunditatem que consistit in multiplicitate misticarum intelligentiarum. Nam, preter licteralem sensum, habet in diuersis locis exponi tripliciter, scilicet allegorice, anagogice et tropologice. Item et Gregorius in primo Moralium circa idem ait: Quedam ystorica expositione transcurrimus, et per allegoriam quedam typica inuestigatione perscrutamur. Quedam per sola allegorice moralitatis instrumenta discurrimus, nonnulla autem per cuncta simul sollicitius exquirentes, tripliciter indagamus. Aliquando uero exponere aperta uerba ystorie negligimus, ne ad obscura ueniamus, aliquando autem eadem intelligi iuxta licteram nequeunt, quia, superficiatenus accepta, nequaquam legentibus instructionem, sed errorem gignunt, quod totum seruabo amodo inferius in presenti comento meo, prout in processu ostendam. Hiis peroratis, ueniamus ad titulum libri huius Comedie qui talis debet esse in hac sua prima rubrica: Incipit Comedia Dantis Alagherii, et eius primus liber in quo de descensu Inferni pertractat, circa quam primo queritur cur auctor hoc suum predictum poema nominatum Comediam, ad quod sciendum prenotandum est quod antiquitus, ut dicit Ysiderus, inter alios cantus poeticos erat quidam qui dicebatur comedia, scilicet quando aliquis poeta cantabat, idest sua carmina proferebat, circa gesta priuatarum personarum et humilium, modesto stilo, ut Plautus, Accius et Terrentius et alii comici poete fecerunt, sicut tragedia est alius cantus poeticus, quando aliquid scilicet alto stilo describitur, tangens tristia gesta regum ut plurimum. Quandoque tamen dicta comedia etiam supremo stilo modulatur, unde Oratius in sua Poetria ait: Interdum tamen et uocem Comedia tollit. / Iratusque Cremes tumido delitigat ore, ubi Glosa sic ait super dicto uerbo Comedia tollit: Ut facit Terrentius in sua Comedia dicens: *O celum, o terra, o maria Neptuni*; *proh summe Iupiter* etc. Et ex hoc idem Oratius subdit in laudem talis stili comici sic: Successit uetus his comedia non sine multa / laude etc., item prenotandum est quod, prout scribit Ugutio: Comedia a tristibus incipit sed in letis desinit, tragedia uero e contra, unde in salutatione solemus mictere et optare tragicum principium et comicum finem, idest bonum et letum principium et bonum et letum finem. Ad propositum ergo uolens noster auctor et intendens scribere humili stilo, scilicet uulgari seu materno, poetice facta priuatarum ut plurimum personarum, ac etiam in parte stilo alto et elato scribendo de rebus celestibus, ut facit in Paradiso, ultimo suo libro, et incipiendo a tristibus, idest ab infernalibus, et finiendo in letis, idest in celestibus, ut facit, quo respectu etiam credo ipsum finire quemlibet librum dicte eius Comedie in ultimo uerbo in stellis, ut facit, ut in letis et splendidis rebus, merito hoc eius poema Comediam nominauit. Secundario ueniamus ad aliam partem dicte rubrice, in qua de descensu Inferni mistice auctor se tractaturum dicit, circa quam occurrit de duobus querere: primo ubi sit ipse essentialis Infernus, secundo quomodo ad illum se descendisse dicit, et quia huius auctoris intentio fuit mistice de Inferno tractare, scilicet de essentiali et allegorico. De existentia utriusque ipsorum disceptemus; et licet gentiles, maxime platonici phylosophi et poete, dixerunt dictum Infernum essentialem esse sub lunari spera, ueritas est ipsum esse in abisso terre cum suis demonibus et spiritibus dampnatis, quod manifestatur per Scripturam Sacram, ecce Mathei XIIII° capitulo, ubi Dominus, respondendo Iudeis ait: Non dabitur uobis signum nisi signum Ione prophete, qui, sicut fuit in uentre ceti tribus diebus et tribus noctibus, sic erit filius hominis in corde terre tribus diebus et tribus noctibus, idest in limbo Inferni; item per Augustinum dicentem in libro Retractationum corrigendo quod dixerat Super Genesi, capitulo XII°, scilicet quod pene Inferni secundum ymaginariam uisionem erant et quod locus Inferni non erat corporeus sed ymaginarius: De inferis magis michi uideor docere debuisse quod sub terris sunt quam rationem reddere cur sub terris esse creduntur et locantur, quasi non ita sint; item et per Uirgilium dicentem in UI°: Tum Tartarus ipse / bis patet in preceps tantum tenditque sub umbras / quantus ad ethereum celi suspectus Olimpi. Alius uero Infernus in isto mundo allegorice est ipse status malorum, uidelicet crucians eos, si bene consideratur, ut quoddam esse infernale. Ad Infernum primum predictum essentialem descenditur tribus modis: ueraciter, scilicet dum anima mala a corpore migrans descendit ad eum in eternum debite punienda; item ficte et fantastice, et hoc modo hic noster auctor dicendus est ad eum descendisse, item negromantice, quando scilicet quis per colloquia et sacrificia superstitiosa et prophana ad responsa dictorum demonum descendit, ut de Enea Uirgilius scribit in UI° predicto sui Eneidos. Secundum unum intellectum, ad allegoricum predictum Infernum descenditur duobus modis: uno modo uirtuose, alio uitiose. Uirtuose quando quis ad cognitionem terrenorum ut ad Infernum quendam contemplatiue descendit, ut, cognita natura temporalium et eorum mutabilitate et miseriis, spernet ea et creatori deseruiat, et ex hoc moti sunt nostri poete ad dicendum ad talem cognitionem, ut ad Infernum quendam descendisse Herculem, Orpheum et Eneam predictum, secundum alium intellectum, ac Theseum et Perithoum et alios quosdam, et inde remeasse ut uirtuosos et non attractos fuisse a delectationibus mundanis, ac etiam hunc nostrum auctorem, auxiliante Uirgilio, supersequenti capitulo. Item et uitiose ad hunc descenditur Infernum, quando scilicet aliqui descendunt ad dictam cognitionem inefficaciter tamen ut instabiles in proposito bono, et ab eius statu attrahentium, et remanet in eo ut in Inferno quodam, ut de Eurydice, uxore dicti Orphei, et de Castore legitur, de quibus misticis duobus Infernis tacite et expresse uoluit tangere Psalmista dicendo: Ueniat mors super illos et descendant in Infernum uiuentes; dicit ibi Glosa: Idest, in uoraginem cupiditatis mundane, et alibi ait: Quoniam misericordia tua magna est Domine, et eruisti animam meam de Inferno inferiori, et Salamon in Prouerbiis: Semita uite super eruditum ut declinet de Inferno nouissimo. Ultimo diuidamus hunc primum librum per suas partes principales, et ut forte alludat uerbis illis Uirgilii dicentis in UI°: Facta obstant tristique palus inamabilis unda / alligat et nouies Stix interfusa cohercet, auctor diuidit eum in nouem partes, uelut etiam illo respectu ut, sicut beatitudo celestis per nouem celos et nouem regiones et ordines angelorum, ita calamitas Inferni per nouem regiones et ordines malorum angelorum partita sit, ut contrariorum eadem sit disciplina. Nam in prima, premissis prohemialibus, dicit de primo circulo Inferni, seu Limbi, et durat hec prima pars usque ad Um capitulum; ibi incipit secunda, in qua dicit de supplitio luxuriosorum et hec durat usque ad capitulum UIm; ibi incipit tertia, in qua dicit de pena gulosorum, et durat usque ad UIIm capitulum; ibi quarta in qua dicit de pena auarorum et prodigorum, et hec durat usque in finem UIIi capituli ibi: {Noi ricidemmo il cerchio a laltra riua}; ibi incipit quinta pars in qua dicit de Stigia palude, in qua fingit puniri animas iracondorum, accidiosorum, inuidorum et superborum, et hec durat usque in finem UIIIIi capituli, ibi: {Dentro nintrammo senza alcuna guerra}; ibi incipit sexta, in qua dicit de pena hereticorum, et hec durat usque ad XIIm capitulum; ibi septima, in qua dicit de pena uiolentorum punitorum in tribus circulis ibi diuersimode, et hec durat usque XUIIm capitulum; ibi UIIIa, in qua incipit dicere de pena fraudulentorum punitorum in decem bulgiis, et hec durat usque ad XXXIm capitulum; ibi nona et ultima pars, in qua dicit de pena proditorum, et hec durat usque in finem. Hiis ita premissis, ueniamus ad textum.
|
|
|
|
{Nel mezzo del camin di nostra uita} etc. Hoc primum capitulum, subtiliter intuendo, respicit quasi ut exordium generale et totale premissum poema de quo dicturi sumus, et per consequens eius tre libros ut principales eius partes, ideoque ipsum in tres principales partes diuidamus. Nam in prima auctor materiam sibi parat et causam summit ad scribendum allegorice de uoluptuosa humana uita ut de ficto Inferno quodam principaliter ac incidenter, et secundario de uero et essentiali loco infernali, et hec prima pars durat a principio huius primi capituli dicti usque ibi: {Ma poi chio fui al piè dun colle giunto}; ibi secunda in qua ipse auctor etiam materiam sibi parat et causam summit eodem modo ad scribendum de beata uita humana corporali, ut de Paradiso quodam, et hec durat usque ibi: {Mentre chio ruuinaua in basso loco}; ibi tertia et ultima in qua simili modo materiam et causam sibi parat ad scribendum de uita illorum qui in hoc mundo, superueniente gratia Dei, a ratione de uitiosa uita ad uirtuosam disponuntur ut de Purgatorio quodam, et hec durat usque ad finem; ad quarum premissam partem ueniendo primam, cum qualiquali prefactione taliter inchoamus.
|
|
|
|
Cum quidem in hoc mundo nascimur, ponimur ab ipsa natura in puro esse cum anima ut tabula rasa in qua nichil est pictum, ut ait Phylosophus in III° De Anima: Ambulaturi per rectam uiam quam ipsa natura nobis parat, ut sic per eam ut peregrini euntes de hoc mundo ut de hospitio quodam ad celum, ut ad nostram originalem patriam reddeamus. De quo tali instinctu nature ait ita Tullius, De Officiis: Sunt nobis uirtutum innata initia, que si adolere liceret et pateremur, nos ad beatitudinem cum diuino munere ipsa natura perduceret. Ad hoc Seneca etiam ait: Uirtus secundum naturam est, uitia uero inimica et infesta. De premissa tali peregrinatione ait Apostolus, II° Ad Corinthios U° capitulo, dicens: Dum sumus in corpore, peregrinamur ad Deum, et Psalmista: Ne sileas, quoniam aduena ego sum apud te et peregrinus, et alibi: Cantabiles michi erant iustificationes tue in loco peregrinationis, et idem Tullius in libro De Immortalitate Anime ait: Homo de hac uita discedet tanquam de hospitio, non tanquam ex domo: commorandi enim natura, non inhabitandi nobis hic diuersorium dedit. De dicta etiam origine nostra celesti ait Uirgilius in UI° loquendo de animabus nostris sic: Igneus est illis uigor et celestis origo. Et Macrobius, super Somnio Scipionis: Anima dum corpore utitur hec est eius perfecta sapientia, ut unde orta sit recognoscat, scilicet de celo, ex quo dicit quod in delfico templo Apollinis scriptum erat, ut quisque cognosceret se ipsum, idest suam originem. Modo uult auctor fingere seu ponere se processisse in dicta recta uia in prima parte eius uite, que dicitur pueritia seu impubescentia, durans usque ad XIIIIm annum completum in mare, in femina uero usque ad XIIm annum completum, ut mundatus a maculis uitiorum. At cum intrauit secundam partem eius uite, que adolescentia dicitur, durantem usque ad XXUm annum completum, in qua, ut plurimum, primo lasciui efficimur et uitiosi deuiant ab ipsa recta uia, ut fecit Augustinus dicens in suo libro Confessionum: Defluxi ego a te et erraui Deus meus, nimis deuius a stabilitate tua in adolescentia mea. Que primo, ut dixi, illa etas est que prona est in malum, ut dicitur Genesis UIII° capitulo, ibi: Omnis etas ab adolescentia prona est in malum, ad quod respiciens Salamon etiam ait, Ecclesiastes UIIII°, dicens: Nemo nouit finem suum, sed sicut pisces capiuntur hamo, sic homines tempore malo, idest in dicta adolescentia. Et quod hec fuerit intentio auctoris ipse idem declarat dicendo infra in capitulo XU°, loquens cum ser Brunetto Latino, scilicet quomodo quedam uallis deuiatio fuit eius antequam eius etas esset plena; nam plena dicitur in XXU° anno secundum leges, per quam deuiationem subdit auctor hic quod reperiit se in quadam obscura silua in medio camini nostre uite. Ad quorum duorum dictorum allegoriam declarandam, notandum est quod secundum equiparationem que fit de maiori mundo ad minorem, ut facit iste auctor infra in capitulo XIIII° et ibi scribam, etates hominis sunt quinque, scilicet impubescentia, seu pueritia, que uadit usque ad XIIIIm annum, ut supra dixi, item adolescentia, procedens usque ad XXUm annum; tertia dicitur iuuentus, et hec procedit usque ad Lm annum; quarta dicitur senioritas, et hec a quinquaginta annis predictis uadit usque ad LXXm annum; ibi incipit quinta, scilicet senectus, que uadit usque ad finem longe uite (licet per aliquos alios scribatur quod sint sex dicte etates). Et sic sequitur quod regulariter dimidium nostre uite sit in XXXU° anno, secundum predictam primam opinionem auctoris, in quo quidem dimidio nostri temporis homines descendentes arcum suorum annorum, ut dicit infra in Purgatorio in capitulo XIII° umbra domine Sapie de se loquendo, ut plurimum incipiunt de suo statu cogitare et retrahere se a uitiis et illa cognoscere. Nam usque ad dictum dimidium uigor humanus ascendens et uagus de talibus non curat, et ideo merito rogabat Psalmista Deum dicens: Ne reuoces me in dimidio dierum meorum, quasi dicat: cum tunc incipiam ad bonum intendere. Et alibi: Ego dixi: in dimidio dierum meorum uadam ad portas Inferi; quesiui residuum annorum meorum; et Apostolus, U° Ad Ephesinos, ad idem ait: Uidete, fratres, quomodo ambuletis: non quasi insipientes sed ut sapientes redimentes tempus quoniam dies mali sunt. Quo tali intellectu motus est ipse auctor ad fingendum se in dicto dimidio uite nostre statum uoluptuosum huius mundi in quo erat adhuc qui usque tunc iussus erat sibi quedam amenitas, primo incepisse cognoscere fore obscuram siluam allegorice loquendo, et merito attento eo, quod ait Dominus, Luce capitulo UIII°, dum exponit ibi quod per allegoricas parabolas dixerat de semine cadente inter spinas dicendo: Hii sunt qui audiunt uerbum Dei et a sollicitudinibus et diuitiis et uoluptatibus uite euntes suffocantur et non referunt fructum. Et Osee II° capitulo ipse propheta ait, loquens homini existenti in hoc mundo in statu predicto uoluptuoso: Sepiam uiam tuam spinis, ubi dicit Glosa: Spinis, idest punctionibus dolorum huius mundi, unde et Salamon, Prouerbiorum XXXIII°, inquit: Iter impiorum quasi sepes spinarum, uia iustorum sine offendiculo est, cum de natura silue sit spinas habere pugibiles. Inde in eo quod dicit quod erat obscura dicta talis mistica silua, alludit auctor uerbis Salamonis dicentis, Prouerbiorum II° capitulo, loquendo de uitiosis hominibus pro quorum uita accipitur hec silua: Qui relinquunt iter rectum ambulant per uias tenebrosas, et Zacharie prophete in Cantico dicentis: Illuminare hiis qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in uiam pacis, et Apostoli dicentis Ad Ephesinos IIII° capitulo: Non ambuletis sicut gentes in uanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, propter ignorantiam que est illis propter cecitatem cordis. Item in eo quod dicit quod erat aspera et fortis dicta uoluptuosa uita, ut silua quedam tenax, alludit uerbis illis Augustinus uolendo dicere quomodo iam in tali statu fuerat ut in silua quadam intricata dicentis: Suspirabam ligatus non ferro alieno, sed mea ferrea uoluntate et de uelle meo inimicus catenam michi fecerat. Et sic expertum se dicit quod ait Salamon, Prouerbiorum capitulo U°, dicens ad idem propositum: Iniquitates sue capiunt impium, et funibus peccatorum suorum quisque constringitur. Item dicit auctor hic quod dicta talis silua amara erat in tantum quod modico plus est mors: in hoc primo alludit uerbis Boetii dicentis de tali statu: Etiam homo carnalis unam amaritudinem habet ex dilectione rerum mundanarum quas uehementer appetit, aliam ex defectu quem inuenit in usu earum. Secundario uult ostendere se nundum ita perfectum ipse auctor tunc fuisse, quod gustando mortis non esset sibi amarior quam dictus uoluptuosus status quod quidem in perfecto homine minime esset. De qua semiplena perfectione et plena, Apostolus ait Ad Corinthios, XIII° capitulo: Cum uenerit quod perfectum est, euacuabitur quod ex parte est. Nam in quodam Decreto ex uerbis Augustini dicitur: Ne quis arbitretur perfectum et spiritualem hominem pro ista temporali uita, morte cuius sua uel alterius cuius non occiditur anima, debere mentiri, uel dicit quod auctor hoc dixit illo respectu quo Macrobius sic, super Sompnio Scipionis, ait: Non est precipitandus finis uite, cum adhuc proficiscendi esse possit accessio. Nam in archanis disputationibus de redditu anime fertur in hac uita delinquentes similes esse super equale solum cadentibus, quibus denuo sine difficultate presto sit resurgere; animas uero ex hac uita cum delictorum sordibus recedentes equandas hiis qui ex alto precipiti delapsi sunt, unde nunquam facultas sit resurgendi, subdendo inde auctor quod ut tractet de bono quod in dicta tali silua reperit, procedet ad dicendum ulterius in premissis, ut reddat auditorem attentum. Sed quod fuit illud bonum posset queri, et dico quod fuit subita mutatio eius animi ita de malo in bonum, mediante gratia Dei et recognitione praui eius statu, de qua mutatione ut de magno bono etiam sic ait Seneca in UIa Epistula ad Lucilium, incipiens: Intelligo, Lucille, non emendari me tantum sed transfigurari, nec hoc promicto iam autem spero, nichil in me superesse quod mutandum sit. Quidni quod multa habeam que debebunt colligi, que extenuari, que attolli? Et hoc ipsum argumentum est in melius translati animi, quod uitia sua que adhuc ignorabat uidet. Quibusdam egris gratulatio sit cum se ipsos esse egros sensere. Cuperem itaque tecum communicare tam subitam mutationem mei. Ad quam mutationem facit quod dicitur Ysaie U° capitulo: Ue, scilicet uobis, qui dicitis malum bonum et bonum malum, ponentes tenebras lucem et lucem tenebras, et amarum dulce et dulce amarum; de quibus talibus fuerat auctor ipse usque tunc dicendo se ipse auctor nescire referre quomodo intrauit dictam talem siluam, ita erat tunc plenus somno dum deuiauit a dicta recta uia ut dictum est. In hoc accipit somnum auctor pro uaga cogitatione mundana allegorice, unde Seneca, De Formula Honestatis, inquit: Cogitationes uagas, uel ut somno similes, non recipies; ad hoc etiam ait Psalmista in persona cuiuslibet dictorum adolescentium dicens: Illumina, Domine, occulos meos ut nunquam obdormiam in morte, idest in uita uitiosa. Ad hoc potest redduci quod ait Boetius in III° dicens: Animus hominis, etsi caligante memoria, tamen bonum suum repetit, sed uelut ebrius, domum quo tramite reuertatur, ignorat, ad quod Salamon, Prouerbiorum XX° capitulo, etiam ait dicens: Considero uehecordem iuuenem, qui transit per plateas iuxta angulum, et prope uiam illius domus graditur in obscuro. Et hoc quantum ad primam partem.
|
|
|
|
Ueniamus modo ad secundam partem, in qua auctor fingit se deuenisse ad collem quendam terminantem dictam siluestrem uallem illuminatum ita a sole, ut dicit textus. Ad cuius allegoriam clarius habendam, premictendum est quod Phylosophus, diffiniendo quid sit uirtus, dicit in sua Ethyca sic: Uirtus est habitus electiuus in medietate consistens, et alibi dicit quod est Medietas duarum malitiarum. Item et Boetius dicit quod uirtutes medium tenent si uel ultra uel intra quam oporteat fiat a uirtute disceditur. Et Oratius: Uirtus est medium uitiorum utrinque, redactum ut puncto medio qui est inter duo uitia contraria. Ex quo, uolentes scribere tropologice, idest moraliter, qualiter beatitudo uirtutum in hoc mundo se habet ad uitia, dicunt quod se habet ut quoddam medium eleuatum a uitiis, ut a uallibus et infimis rebus circumdantibus eam. Ergo enim Uirgilius, uolens de ea beatitudine tali uirtuali huius mundi sub dicto sensu scribere, fingit in UI° ipsam ut ramum aureum eleuatum a nemorosis uallibus figurantibus dicta uitia, dicens ita in persona Sibille quid facere debeat Eneas uolens ad illam uenire: Accipe que peragenda prius. Latet arbore opaco / aureus et foliis et lento uimine ramus, / Iunoni inferne dictus sacer; hunc tegit omnis / lucus et obscuris claudunt conuallibus umbre. Item etiam uolentes scribere anagogice, idest spiritualiter, de ea, dicunt talem beatitudinem uirtutis ut eminentiam quandam fore ut montem, ut ecce Ambrosius, in suo libro De Officiis, ad hoc dicens: Dico beatam uitam consistere in altitudine sapientie et uirtutis sublimitate; item Glosa super illud: Ascendit in montem altiorem, dicit, ut altiora uirtutem culmina doceret. Ad quod etiam Psalmista loquens ait: Quis, Domine, requiescet in monte sancto tuo? Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam. Pro qua tali beatitudine uirtuali et medio ultra quod uirtuosus non potest procedere ascendendo, hic auctor hunc collem allegorice merito accipit solem uero ita illuminantem, eum sub eodem sensu auctor accipit pro uera luce uirtutum ducente nos de tenebrositate mundana ad rectitudinem rationis, unde Seneca uitam uirtutum comparat luci, uitam uero mundanam fulgori dicens: Magna existimas esse que relicturus es, retinet te fulgor huius uite, a qua transiturus es, tanquam in sordida et obscura casurum. Erras: ex hac uita ad illa ascenditur etc. Per quam lucem rationis scimus discernere et separare pretiosum a uili, ut dicitur Yeremie XXU° capitulo, quod exponens Glosa quedam, dicit: Pretiosum a uili separat qui pretiositatem uirtutum ostendit et temporalium utilitatem et animam ab amore temporalium seiungit et ad amorem uirtutum inducit; Et donec, ut ait Augustinus, - Habitanti in regione umbre, talis lux orta non fuit, ut dicit Ysaias, - Dorsum habebat ad lumen et ad ea que illuminant faciem, ut ipse idem dicit in libro Confessionum, item et simili modo etiam auctori nostro contingit. Inde sciendum est quod, secundum quod scribunt certi naturales, in corde humano sunt tres cellule seu uentriculi, et in eo qui est in medio spiritus generatur, in extremis spiritus et sanguis, sed in sinisto plus est de sanguine. Ysiderus uero in Etymologiis dicit quod In corde sunt due artarie, quarum sinistra plus habet de sanguine, dextera plus de spiritu, et ex hoc in dextero brachio pulsum inspicimus, et sic de dicta artaria sinistra, ut de lacu cordis, tangit hic auctor. Inde facit comparationem de se auctor, exeunte de tali uitioso esse ut de pelago pernicioso, ut patet in textu, ad quod ait Seneca in libro De Beata Uita, dicens: Miseri homines si deseruntur a uita uitiosa, miseriores si obruuntur sicut deprehensi in mari Sirtico, qui modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur. Quem passum, dicit auctor, nunquam dimisisse animam uiuam, subaudi separata a corpore defuncto, in dicto statu uitioso; alia lictera uidetur dicere quod nunquam dimisit personam uiuam, subaudi moraliter loquendo. Sed cum ipse auctor et cotidie multi alii exierint et exeant talem uitam prauam in hoc mundo uiuentes, nonne hic auctor contradicere uideretur sibi? Sed dicas quod auctor habuit respectum ad id quod ait Ambrosius, recitatus indoctior, dicens circa hoc: Cum renuntiatur improbitati, statim uirtus asciscitur: egressus enim malitie uirtutis operatur ingressum, eodemque studio quo crimen excluditur innocentia copulatur; sic ergo prius dicit ibi Glosa: Desinit quis esse uitiosus quam incipiat esse uirtuosus; bonus enim et malus simul quis esse non potest. Ideoque persona exiens dictum statum uitiosum debet et potest dici in ipso exitu quasi mortua, sed statim in progressu uirtuoso reminiscens, unde Seneca: Initium eundi ad uirtutes arduum est, quia hoc primum imbecillis et egre mentis est formidare inexperta, subdendo auctor quomodo, quietato aliquantulum eius corde fesso ante ascensum dicti collis, ut tangat quod dicitur: Nemo repente fit summus, cepit ascendere eius costam desertam. In hoc alludit uerbis Yeronimi dicentis: Insuauem et asperam fecit nobis uiam uirtutis longa consuetudo peccandi; ad hoc Ysaie, LI° capitulo, dicitur: Ponam desertum eius delitias et solitudinem eius quasi ortum domini. Taliter dicit auctor quod eius pes firmus semper erat infimior: hic premicte quod allegorice quandoque Scriptura Sancta pedem accipit pro affectione humana, ut ecce Psalmista dicens: Pes meus stetit in directo, ubi dicit Glosa: Pes, idest affectio que cito labi solet, non recessit a rectitudine, et Augustinus ad hoc etiam ait: Pes anime amor et affectio est, que, si recta est, dicitur caritas, si curua dicitur cupiditas. Modo uult auctor dicere quod pes, idest eius affectio, in qua adhuc magis firmabatur, erat plus ad infima bona terrena, quam ad superna uirtutum dispositus, quod quidem demonstrat Gregorius in suo libro Moralium, dicens: Cum mens concepta desideria sequitur, seruire rebus conuincitur, quarum amore superatur, et scribendo Leandro Episcopo ait: Postquam sum celesti desiderio afflatus, seculari habitu contegi melius potaui; sed in consuetudo deuinxerat ne exteriorem cultum mutarem; et dum cogeret me animus presenti mundo, quasi deseruire ceperunt multa contra me ex eiusdem mundi cura succrescere, ut in eo iam non spe sed, quod grauius fuit, mente retineret. Ad hoc idem Seneca Ad Lucilium ait de simili casu sibi contingente: Rectum iter quod sero cognoui et lapsus errando aliis monstro etc. Unde ad ea que sequuntur, notandum est quod ait Oratius in Sermonibus dicens: Nam uitiis nemo sine nascitur, optimus ille est qui minimis urgetur etc. Sic igitur, uolens auctor se nundum in totum uirtuti deditum fore, demonstrare fingit in hoc tali dicto suo ascensu fore impeditum a tribus hiis uitiis: primo a uitio carnali luxurie occurente sibi in figura et forma lonze seu leonte, et merito considerata subita et impetuosa aggressione talis uitii ad modum animalis predicti. Unde Epicarmus poeta ad hoc ait: Domitor cupido leonta uirtute presumptior. Et hoc est quod dicit auctor quod erat leuis et presta, ut patet in textu. Item, consideratis multiplicibus et diuersis fallaciis et deceptionibus procedentibus a uitio luxurie predicto, fingit auctor dictam leontam cum pelle cohopertam maculosa, et ex hoc motus est Uirgilius, dum describit Uenerem et eius socias, ad dicendum in primo Eneidos: Uidistis si hic errantem forte sororum / succintam pharetram et maculose tegmine lincis, idest lupe ceruarie; et Phylosophus, in UII° Ethicorum, dicens: Concupiscentia autem, quam ad deam Uenerem aiunt dolose enim et uariam corrigeam; et Homerus: Deceptioque furata est spisse sapientis, super quibus uerbis Thomas comentator sic ait: Per corrigiam uariam dicte Ueneris intelligitur concupiscentia que renes ligat. Et dicitur esse uaria quia tendit in aliquid quod apparet esse bonum in quantum delectabile, et taurem esse malum simpliciter, unde Homerus dicit quod deceptio Ueneris spisse intellectum sapientis intrat latenter et sapientium corda ligat et iudicium rationis. A uitio tamen predicto in tali forma dicit auctor inde quod uix euasit, et hoc uirtute hore temporis, scilicet principii diei, in quo tale uitium magis sedatur, - unde Glosa super illa uerba Psalmiste Mane adstabo tibi, dicit: Per ista uerba denotatur mentis directio et munditia, - ac dulcis qualitatis et partis anni, cum sol tunc oriebatur in signo Arietis, quod dicitur domus Martis contraria signo Libre, domui Ueneris, et quando etiam amor diuinus in principio creationis uoluit cum sole coniunctas esse stellas Arietis, signi predicti, ut habetur Genesis primo: Ibi fiant luminaria in firmamento celi etc. Secundario fingit auctor in dicto ascensu se fore impeditum a uitio superbie, siue ire, ut sequele superbie, in forma leonis, iuxta figurationem Boetii in hoc dicentis, in quarto Consolationis: Is ire intemperans fremit leonis animum gestare credatur. Tertio fingit auctor uehementius ibi se impeditum a uitio auaritie in forma lupe sibi occurrente, ut idem Boetius ibidem fingat hoc uitium ut insatiabile quid, in tantum, ut dicit textus, quod iterum ad statum infimum uitiosum mundanum recadebat ipse auctor, ut uictus, iuxta Platonem dicentem in Moralibus: Sapientes uiri maiorem cum uitiis quam cum inimicis pugnam gerunt, ac Senecam dicentem in Epistulis: Cum hominibus pacem habe, cum uitiis bellum.
|
|
|
|
Hiis ita dictis, ueniamus ad tertiam et ultimam partem supradictam huius capituli, in qua auctor ad licteram fingit sibi taliter timenti de dicto colle in dictam uallem impetu dicte lupe, sub allegoria superius tacta, umbram Uirgilii apparere, que respondendo ipsi auctori dixit: Non homo, homo iam fui, subaudi interior. Nam dicit Ysiderus quod Duplex est homo: exterior ut corpus, interior ut anima, et hoc Uirgilius hic ideo dixit, quia anima separata non potest dici homo, cum non habeat ea que humi sunt; Nam ab humo dicitur homo, scilicet corpus cum carne et ossibus, unde dicitur Genesis: *Et creauit Deus hominem de limo terre*, unde dicit Ysiderus quod Abusiue pronuntiatur homo totus ex utraque substantia, idest ex societate anime et corporis. Ad hoc etiam ait Christus discipulis, Luce capitulo ultimo: Spiritus carnem et ossa non habet sicut me habere uidetis, et Macrobius, Super Somnio Scipionis, ait ad hoc: Non arbitramur animam cum corpore extingui nec ulterius esse post hominem, et subdit: Homo enim moritur cum anima, corpus relinquit solutum lege nature, uel possunt talia uerba Uirgilii referri ad ipsum auctorem, tunc sic sine ratione ruentem iterum ad uitia. Unde Bernardus ait super Canticis: An non tibi uidetur ipsis bestiis bestialior esse homo ratione uigens et ratione non utens? et Boetius: Ut quem transformatum a uitiis uideas hominem extimare non possis, ut ait in IU°. Nam et Gregorius scribens cuidam Sergio uitioso ait: Si homo esses etc., ubi Glosator Decreti inquit: Et sic homo non potest dici qui caret ratione, et hoc moraliter loquendo. Inde inducit auctor Uirgilium ad dicendum quomodo fuit Mantuanus, et quomodo natus est sub Iulio Cesare imperante, licet fuerit sibi tale tempus tardum cum non potuerit attingere tempus gratie Christi, et quomodo uixerat sub Augusto, et quomodo fuit poeta canens de iusto Enea filio Anchise; et quod fuerit iustus ipse Eneas, audi in primo Eneidos, Ilioneum dicentem Didoni: *Rex erat Eneas nobis, quo iustior alter / nec pietate fuit nec bello maior et armis, tangendo de Ylio, arce troiana*, auctor, ut ait ipse Uirgilius, incipiens IIIm librum sui Eneidos dicens: *Postquam rex Asie Priamique euertere gentem / inmeritam uisum superis, ceciditque superbum / Ilium et omnis humo fumat Netupnia Troya*. Inde inducit dictam umbram Uirgilii adhuc auctor ad dicendum de natura dicte lupe, idest dicti uitii auaritie, quomodo scilicet post cibum magis famescat, iuxta illud Iuuenalis: Crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit, item quomodo non dimictit quenquam transire per eius uiam, subaudi rectam, uel referas hoc ad uiam ipsius auaritie. Nam alia uitia in nobis senescunt, idest deficiunt nobis senescentibus, et sic nos amplius non infestant: Sola uero auaritia iuuenescit, ut ait Seneca, et sic semper magis hominem impedit donec ipsum occidit, subaudi spiritualiter, dicendo et quomodo occupat gentem et adhuc magis occupabit donec Ueltrus etc. Qui Ueltrus erit salus, dicit textus hic, Italie humilis, idest infimatis, pro qua mortua fuit Camilla uirgo, regina Ulscorum, ab Aronta troiano, et Turnus, rex Rutillorum, per Eneam, item Eurialus et Nisus, socii dicti Enee, occisi a gente dicti Turni. Ad id quod subdit de secunda morte cridata, idest uocata, a damnatis in Inferno, hic auctor in persona Uirgilii facit quod scribitur in Compendio Theologie sic: Inter alias penas quas ibi habent dicti dampnati est quod querunt iterum mortem naturalem et non inueniunt. Item potest hoc referri ad misticam mortem illam, de qua Gregorius ita ait, dicens in suo Dialogo: Duplex est mors hominis: prima dum beate uiuere amictit, de qua Apostolus Ad Ephesinos capitulo II°: Et uos cum essetis mortui in peccatis et delictis uestris, subaudi in hoc mundo uitiose uiuendo, secunda dum essentialiter uiuere in pena non desinit, unde in capitulo XXI° Apocalipsis dicitur de ista ultima secunda morte: Pars illorum erat in stagno ardenti, quod est secunda mors, tangendo quare per rationem humanam, in personam Uirgilii figuratam, non ualemus intimare celestia, cum fuerit rebellis Deo in primis nostris parentibus, tangendo inde quod ait Psalmista dicens: Dominus in celo parauit sedem suam, et regnum suum omnibus dominabitur. Ultimo auctor, secutus documentum Senece dicentis: Uis omnia uincere? Te subice rationi, subiecit se Uirgilio representanti dictam rationem, ut statim modo dicam, et dicenti auctori et promictenti in fine quod ait Salamon, Prouerbiorum IIII° capitulo, dicens: Ducam te per semitas equitatis quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui. Hiis ad licteram dictis, ueniamus ad duo allegorica dicta in ista tertia parte, et primo tangamus sub quo typo auctor in hoc suo opere Uirgilium accipiat, et dico quod sub typo rationis humane, et quod ita sit a remotis hoc modo ostendo: nam, ut patet in UI° Eneidos, ipse Uirgilius, sub quadam allegorica moralitate, dicit Eneam uolentem descendere ad uidendum animam Anchise sui genitoris ad Elisium locum piarum, idest uirtuosarum animarum, ductum esse per Sibillam ad dictum locum, ut ad quoddam Purgatorium per iter infernale; tamen, antequam ceperit eum sic ducere, uoluit ipsum Eneam Misenum eius comitem mortuum sepelire dicta Sibilla, quo facto, iter incepit predictum. Hoc quidam allegorice uolentes moralizare, accipiunt dictum Eneam pro uiro bono quolibet intendente ad uirtuosa, nundum tamen optimo et perfecto, qui, ut uideat genitorem suum, idest ut cognoscat suum creatorem, scilicet Deum, melius in hoc mundo, ad cognitionem descendit rerum temporalium ut ad Infernum quendam ductu Sibille, idest consilii diuini et rationis. Dicitur enim Sibilla quasi interpetratiue consilium diuinum: nam qui ad dictam cognitionem descendere uult, non humanum sed diuinum auxilium eum ducit, scilicet rationis predicte, dictum autem Misenum interpretatiue accipiunt pro errabunda uisione, nam nisi errabunda uisio prius deponatur, non ualet quis ad uitam predictam beatam humanam et uirtuosam ascendere. Ad quod facit ille textus Regum III°, capitulo XII°: Ubi uirtus non est perfecta, subaudi derelicto consilio rationis, sensibus acquiescitur. Igitur ad propositum auctor uolens in tali moralitate sequi dictum Uirgilium, tanquam illum poetam a quo accepit, ut dicit in hoc capitulo, pulcrum stilum honorantem eum, eodem modo inducit ipsum Uirgilium sub typo rationis, ita mens de dicto colle iterum in dictam uallem, idest de proposito uirtuoso, adhuc in infimum statum et amorem bonorum terrenorum tanquam nundum firmus in statu uirtutum. Nam inclinatio naturalis ad bonum uirtutis, ut dicit Phylosophus, UII° Ethicorum, Est quedam incohatio uirtutis, non autem est uirtus perfecta; hec enim inclinatio, quanto est fortior, tanto potest esse periculosior, nisi recta ratio adiungatur, per quam fiat recta electio eorum que conueniunt ad debitum finem ad reducendum eum ad perfectum statum uirtutum per iter Inferni, idest per demostrationes ad effectum perniciosas. Quantum ad corpus nostrum in hoc mundo, ut per Infernum quendam fictum, et quantum ad animam, ut per Infernum uerum et essentialem, ut ita prius auctor ipse sepeliat, idest abiciat per hec eius errabundam uisionem, quam ducatur ad dictum beatum mundanum statum ut ad Purgatorium quoddam, in quo meremur consequi mundanam felicitatem temporalem in hoc mundo et in alio ecternam. Hanc enim moralitatem allegoricam premissam, Seneca sic etiam confirmat dicens in suo libro De Beata Uita: Qui uoluptatem sequitur, licet ab ea discedere uellet, peruenturus est in turpia, nisi aliquis distinxerit sibi uoluptates, ut sciat que ex eis intra naturale desiderium desistant, ut facit nobis dicta ratio; unde Phylosophus in preallegato suo libro dicit etiam ad hoc: Deus mouet uoluntatem hominis sicut uniuersalis motor ad obiectum uoluntatis, quod est bonum, et sine hac motione homo non potest aliquid uelle. Sed homo per rationem determinat se ad uolendum hoc, uel illud quod est uere bonum, - nam dicitur ratio quidam motus animi uisum mentis acuens, et uera a falsis distinguens, et Ysidorus dicit quod Anima nostra dum superiora respicit dicitur intellectus, dum uero inferiora dicitur ratio, - quibus inferioribus rebus consideratis ab effectu per ipsam rationem et ostensis ut infernalibus liberemur ab eis et in uirtutibus confirmemur; et hec est illa uia per quam ipse auctor et quelibet alius semiuirtuosus et uitiosus reducitur per dictum Uirgilium, idest per dictam rationem, ad integritatem uirtutum, ut ad beatam uitam humanam predictam nostram. Circa que optime potest concludi per Senecam dicentem in LIIa Epistula: Quidam ad ueritatem sine ullius adiutorio exeunt et faciunt sibi uiam, quidam ad hoc indigent ope aliena non ituri si nemo precesserit, sed bene secuturi. Quidam compelli debent, qui non tantum duce sed adiutore et coactore indigent. Post hec ueniamus ad dicendum quid auctor per istum predictum Ueltrum uult sentire, quod quidem uolentes clarius indagare, prenotandum et premictendum est quod, prout iste auctor scribit infra in Purgatorio in capitulo XUI°, dictum uitium auaritie cotidie magis inualuit inter nos christianos, exemplo quodam prauo et contagioso, prout dicitur in dicto capitulo, postquam pastores ecclesie statum et regimen romani imperii infimauerunt, precipue tempore imperatoris Federici IIi citra, propter temporalia bona habenda et occupanda, ut in dicto capitulo etiam tangitur. Unde exclamando iste auctor contra dictos pastores infra in capitulo XUIIII° huius Inferni, dicit quomodo eorum auaritia mundum contristat, submergendo bonos et eleuando prauos. Item infra in Purgatorio, XX° capitulo, ait etiam contra dictum presentem prauum statum: O celum, in cuius reuolutionem creditur conditiones huius inferioris mundi transmutari, quando ueniet ille per quem ista predicta lupa, idest auaritia, discedat? Inde in capitulo finali dicti sui Purgatorii, dum inuehit contra dictos tales pastores, pronuntiat astrologice quomodo dictum imperium non erit semper sine herede et successore, ymo de proximo ueniet imperator et dux quidam, quasi ut nuntius Dei, qui dictos pastores spoliabit temporalibus bonis et mundum in pace et uirtute reformabit, et suo bono exemplo homines a dicta auaritia remouebit. Idem uidetur etiam astrologice pronuntiare Alanus in suo Anticlaudiano dicens: Pestis Auaritie; sed telum partius instat / scuto, nec clipeo sua spicula firmiter herent, / sed uirtus que dona pluit, que munera spargit, / nec sepelit nummos, nec opes incarcerat arca, / instat Auaritie, pugnat constanter et ensem / quem tenet illa rapit, et subdit: Iam scelerum superata cohors in regna silentum / arma refert et se uictam miratur, et illud / quod patitur uix esse putat nec creditur illi / quid uidet et Stigias fugit indignata sub umbras. / Pugna cadit, cedit iuueni uictoria, surgit / uirtus succumbit uitium natura triumphat. / Regnat amor, nusquam Discordia, Fedus ubique. / Nam regnum mundi legum moderatur habenis / ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, / in terris iam castra locat et regna meretur etc. Uel non idem forte prophetice tangit beatus Metodius, martir Christi, qui, in carcere existens, multa a Deo habuit in reuelationem de principio mundi, que nec Moyses nec Iososus, ut dicit Yeronimus, scripserunt, ac etiam de fine mundi multa sunt sibi etiam reuelata. Nam secundum Magistrum Ystoriarum, inter alia ita prenuntiauit: In nouissimo sexto miliario seculi exibunt filii Ismael de heremo et erit aduentus eorum sine mensura castigatio propter peccata gentium. Tunc surget Rex christianorum uirtuosissimus qui cum auxilio regis Grecorum proeliabitur cum eis et interficiet eos gladio et donabitur orbi et omnes gentes ponet in pace. Et ecce forte Ueltrus, de quo est hic sermo, et quia explicite iudicio astrologico, secundum priora dicta, non bene dici potest de euentu talis domini, ubi et quando fiet, et de qua gente tantus homo nascetur, sed potius implicite et per enigma debet scribi per sapientes. Unde Salamon in Prouerbiis in hoc ait: Animaduerte parabolam et interpretationem uerba sapientum et enigmata eorum. Dicitur enigma locutio obscura que ad diuersa potest trahi, qua etiam dicit iste auctor se uti in dicto capitulo ultimo Purgatorii circa hoc idem eius presagium, ex quo etiam Uirgilius in persona Sibille pronunciantis Enee contingenda sibi in futurum ait: Talibus ex adito dictis Cumea Sibilla / horrendas canit ambages antroque remugit, / obscuris uera inuoluens etc. Auctor subdit hic que natio talis Ueltri et talis beati domini erit inter feltrum et feltrum, quasi contingibiliter ponere uelit quod tantus homo erit, idest esse poterit, de parua sicut de magna natione, facta relatione ad feltrum qui inter alias species pannorum humilior et uilior pretio est. Et hec puto quod fuerit mens auctoris in hoc passu, et si alia est et fuit, eam relinquo aliis magis curiosis me perspicacius demonstrandam.
|
|
|
|
{Lo giorno se nandaua e laere bruno.} Hoc secundum capitulum est pars quasi primi proemialis proxime precedentis, ideoque diuisione non indiget alia, quam ut continuatiue cum illo primo exponatur, in principio cuius auctor exordialiter, quod naturaliter contingere solet, reducit ad figmentum huius sui operis incohandum. Nam naturaliter contingit quod principium noctis, decurso die, in quo omnia uiuentia corpora diuersimode fatigantur, tollit ea a suis laboribus et ponit in requie dormiendo. Ad quod Statius in primo sui Thebaidos ait: Iam uolucres pecudesque tacent, iam sompnus auaris / inserpit curis etc., et Lucanus etiam in U° de hoc tali principio temporis nocturni ait: Soluerat armorum fessas nox languida curas, / parua quies miseris, in quorum pectora somno / dat uires fortuna minor; iam castra silebant etc. Ipse tamen auctor dicit quod tunc solus uersa uice parabat se ad ferendum uigilias angustiosas in quo quidem, sub quodam allegorico figmento, nichil aliud uult includere nisi quod, uolendo incipere uidere et indagare cum Uirgilio, idest cum ratione, speculatiue illecebras huius mundi et uoluptuosa opera hominum et tenebrositatem infernalem quendam ut noctem, quasi de die in noctem potuit dicere se ingredi. Ad quod respiciens Ouidius in primo ait de tali transumptiua nocte: Proh superi quantum mortalia pectora cece / noctis habent etc., et Uirgilius in UI° in persona Deiphebi loquentis Enee talem fictum Infernum ingresso, ait: An que te fortuna fatigat / ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires? et ecce in eo quod ipsum Eneam dicit ibi tristem: pietas, idest passio, de qua tangit auctor hic passionans eum, et propter quam plorabat Demostenes phylosophus dum exibat domum eundo per Athenas et uidendo gesta hominum uitiosa, ut ait Iuuenalis. Sic enim uult auctor allegorice circa premissa includere quod, dum incepit uigilare ad scribendum super dictis uitiositatibus mundanis, ut de Inferno et nocte quadam, aliis dormientibus, idest non instantibus circa talia reprehendenda, tunc ad hoc solus erat.
|
|
|
|
Et ut insufficientem se esse ad talia narranda ostendat, inuocat et implorat auxilium a Musis, idest a scientiis respicientibus poesiam, item inuocat altum ingenium ut extendat que per intellectum concepit. Nam dicitur ingenium uis animi insita naturaliter per se ualens ac extensio intellectus ad incognitorum cognitionem. Item inuocat mentem suam auctor ipse ut memoret ea que scripsit, idest que concepit scribere tanquam Lineam cordis que premictitur opus, ut dicit Gualfredus. Nam dicit Ysiderus quod Mens dicitur illa pars anime que in ea eminet, et que meminit et recolit et a qua procedit intelligentia, uel forte sentit platonice hic auctor, dum dicit de mente que non errat, de illa prima mente hominis, A qua, ut ait Boetius, Que scimus non discimus, sed reminiscimur. De qua Macrobius, super Somnio Scipionis, etiam sic ait: Et summo Deo mens; ex mente anima est. Anima uero et condit et uita complet omnia que sequuntur.
|
|
|
|
Post hec auctor, continuando se, ut supra dixi, ad contenta in primo precedenti capitulo, ut ostendat qualiter aduentus et apparitio umbre Uirgilii sibi ita menti, ut in dicto primo capitulo dicitur et apparet anagogice et tropologice, idest spiritualiter et moraliter, intelligi debeat, et quomodo ipse Uirgilius sub typo rationis reparauit gressus eius ad doctrinam eorum et moralitatem qui nituntur effici uirtuosi in totum, tamen propter preualentiam suorum uitiorum adhuc nequeunt, ut nequibat Annibal, cuius uirtutes uiuendo ingentia coequabant uitia, Tito Liuio testante, fingit se formidando dicere ipsi Uirgilio, incipienti uelle eum ducere pro eius salute et pro eius meliori, ut pollicitus est in dicto primo capitulo ad descensum Inferni, quod aduertat si ipsius auctoris uirtus sufficiens est ad illud. Nam quod non sit arguit auctor ita dicens: Si tu, Uirgilii, uis dicere quod Eneas, pater Siluii geniti ex Lauinia, descendit ad Infernum corruptibilis adhuc, idest adhuc uiuens et mortalis, ductu Sibille, ut ipse idem Uirgilius in UI° sui Eneidos scribit, cur non tu auctor id facere uales ductu mei Uirgilii? Non bene a pari ratione concludit: nam, si aduersator omnium malorum, idest Deus, in hoc gratiosus fuit dicto Enee, dignum fuit, attento alto effectu qui dependere debebat ab eo, in personis subaudi suorum descendentium, ut fuit fundatio Urbis Romane, facta per Romulum et Remum, fratres descendentes dicti Enee, unde Uirgilius in UI°: Romulus, Assarici que sanguinis Ilia mater / educet, et subdit: En huius, nate, auspiciis illa inclita Roma / imperium terris, animos equabit Olimpo, et in primo ait: Romulus excipiet gentem et Mauortia condet / menia Romanosque suo de nomine dicet, item et ut fuit imperium ipsius Rome ortum in persona Iulii Cesaris et Augusti, descendentium etiam ipsius Enee, unde idem Uirgilius in dicto libro ait: Augustus Cesar, diui genus, aurea condet / secula qui rursus Latio regnata per arua / Saturno quondam, super et Goramantes et Indos / proferet imperium etc. Et ex hoc dicit hic auctor quod electus fuit dictus Eneas in patrem dicte urbis et eius imperii in Empireo celo, hoc est quod diuinitus ita dispositum fuit; nam et ipse Uirgilius per totam Eneidem Eneam uocat patrem Romani populi. Et Titus Liuius in prima parte sui uoluminis, que a capta Troia summit exordium, idem testatur, et ex hoc Lex uocat omnes imperatores romanos Eneidas, et quod diuinitus hoc processerit, late aperit iste auctor etiam in II° libro sue Monarchie, in eo probando quomodo de Iure romanus populus dignitatem imperii sibi asciuerit, allegando quod nec Ninus, Assiriorum rex, nec Uezoses, rex Egipti, nec Cirus rex Persarum, nec Serses Darii filius, nec Alexander Macedo, omnes aspirantes ad hoc imperium mundi, ad illud uenire potuerunt, sed solus populus Romanus subiciendo sibi totum orbem, quod non sine ope diuina fuit, ut in quodam Decreto dicitur, quod diuinitus Romanum Imperium predictum processit, ubi Glosa dicit: Non ergo a Papa, sed a solo Deo prodiit. Nam a celesti maiestate gladii potestatem habet, subdens auctor quod dicta urbs et eius imperium stabilita fuerunt ut essent in futurum locus sanctus Apostolice sedis Ecclesie militantis. Quod quidem Psalmista totum prenuntiauit, incipiendo illum Psalmum canere qui incipit: Fundamenta eius in montibus sanctis, ubi Glosa, exponens hoc, dicit: Ecclesiam predictam fundatam esse super montes, idest super Apostolos et predicatores, quorum fundamentum et solidatio est in Christo Yesu, quorum principium fuit beatus Petrus et Paulus, qui sub uno persecutore, eodem die et loco, ipsam romanam urbem suo glorioso sanguine martirii Christo Domino consecrauerunt. Ad hoc quidam textus legalis dicit: Maxima dona Dei sunt collata sacerdotium et imperium illud diuinis ministrans hoc humanis presidens, subaudi simul in dicta urbe, cum natus sit Dominus noster tempore Augusti primi imperatoris romani ut sacerdos secundum ordinem Melchisedec. Ad quod Ambrosius etiam inquit: In urbe romana que principatum et caput optinet nationum uoluit Deus, ut ubi erat caput superstitionis ibi caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes habitabant illic Ecclesie principes morarentur. Ultimo dicit auctor circa hoc quod dominus Eneas per talem descensum etiam intellexit a dicto suo patre multa que fuerunt causa sue uictorie contra Turnum et Laurentos, obstaturos sibi ad requisitionem Italie et, per consequens, ad institutionem urbis Rome, debentis in futurum sedes esse Papalis. Nam, inter alia, dictus Anchises primo premonuit eum ibi, sic dicendo, ut ait Uirgilius in UI°: *... Tu regere imperium populo, Romane memento, / hec tibi erunt artes, pacique imponere mores, parcere subiectis et debellare superbos. /* Sic pater Anchises etc., secundario ortatus est cum ultimo sibi loquens, dicente sic ibi Uirgilio: Que postquam Anchises natum per singula duxit / incenditque animum fame uenientis amore, / ex imbella uiro memorat que deinde gerenda, / Laurentesque docet populos urbemque Latini, / et quo quenque modo fugiatque feratque laborem. Eodenque modo auctor etiam contra se arguit de Uase Electionis, idest de Paulo, ita nominato a Domino nostro, ut habetur Actuum Apostolorum capitulo IX°, ex eo quod Uas legis et sacrarum scripturarum futurum erat armarium, ut dicit Yeronimus. Nam si mortalis adhuc raptus est in celum, ut ipse idem Paulus scribit Ad Corinthios XII° dicens: Scio hominem in Christo ante annos XIIII°, siue in corpore siue extra corpus nescio, Deus scit, raptum usque ad tertium celum; et scio huiusmodi hominem, siue in corpore siue extra corpus, Deus scit, raptum in Paradisum et audiuit archana uerba, que non licet homini loqui, totum fuit ad corroborationem nostre fidei et sic miraculose per que concludit auctor contra se, ultimo, ut in textu habetur; ad quam talem eius formidinem remouendam, inducit Uirgilium sibi dicere quomodo umbra Beatricis misit ipsum Uirgilium ad eum auxiliandum de inductu Lucie, et cuiusdam alterius domine gentilis existentium in celo.
|
|
|
|
Circa que uideamus de ipsius auctoris intentionem, ad cuius cognitionem ita premictendum est, uidelicet quod duplex dicitur esse gratia in nobis hominibus a Deo collata: prima dicitur motiua et gratuita, a Deo ueniens, et hec est illa gratia que dicitur bonum a Deo gratis datum, de qua Apostolus, II° Ad Corinthios III° capitulo ait: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra a Deo est, et eodem libro, capitulo UIIII°, inquit: Potens est Deus omnem gratiam facere habundare in nobis, desiderantibus eam subaudi. Unde Augustinus, in libro De Correctione et Gratia, inquit: Desiderare auxilium gratie initium gratie est. De qua et Magister, in II° Sententiarum, ait: Uoluntas hominis gratia preparatur ut fiat bona, non ut fiat uoluntas, nam et ante gratiam uoluntas erat sed non recta. Et pro hac prima gratia anagogice, idest spiritualiter loquendo, auctor accipit primam predictam dominam gentilem de qua hic dicitur, que, ut dicit, in celo durum iudicium frangit, durum dico quantum ad nos homines, qui non ualemus intueri intellectualiter quomodo adueniat nobis talis gratia, de cuius profunditate ita nobis occulta tangit iste auctor infra in Paradiso, in capitulo XX°, tangendo ibi de anima Traiani et de anima Ryphei. Et Augustinus in quodam Decreto: Nabucodonosor penitentiam meruit quia flagellatus penituit, et regnum quod perdiderat rursus accepit. Pharao autem ipsius flagellis durior est effectus, et periit: hic michi rationem reddat qui diuinum auxilium nimium alto et sapienti corde diiudicat. Uel in hoc passu forte auctor se refert ad id quod legitur Luce XUI° capitulo, ubi dicitur quod magnum chaos est inter beatas animas et dampnatas, ut ille ad illas et econtra ire non possunt, quod chaos in dictum durum iudicium Dei dicta Gratia nunc fregit hic in Beatrice ita de celo in Infernum descendendo secundum dictum figmentum auctoris. Est et alia Gratia secundaria que non est tantum simpliciter donum Dei gratis datum, ut est prima Gratia, ut supra dixi, sed requirit factum hominis, in quem motus dicte prime gratie inspiratur, ut uirtuose ex se sequatur dictum primum talem motum et donum bene operando, ideoque uocatur hec secunda Gratia cohoperans, quod uolens tangere Paulus, Ad Corinthios primo, capitulo XU°, dicit: Gratia Dei sum id quod sum, et gratia eius in me uacua non fuit. Unde et ad hoc ait Augustinus: Cohoperando Deus perficit quod operando incepit. Et alibi idem Augustinus ait loquendo unicuique homini: Qui fecit te sine te non iustificabit te sine te, Non iustificabit, hoc est, dicit Glosa, Quod Deus iustificat hominem sine homine cohoperante sed non sine homine operante, - sicut sol illuminat domum, cum aliquis aperit fenestram, non sine homine operante, tamen sine homine cooperante, homo enim non cohoperatur soli illuminando domum; sic uerus sol infundit uirtutes nobis preparatis ad earum susceptionem, non tamen cooperamur illi in illa infusione. Et pro ista secundaria accipit auctor hanc secundam dominam sub nomine Lucie, hic et infra in Purgatorio in capitulo UIIII°, et Beatricem, tertiam dominam, accipit hic et infra per totum pro Sacra Theologia, pro qua solum, dicit hic textus, quod humana species, idest humana intelligentia, excedit omne contentum a celo lune et spera, usque ad supremum Empireum celum. Ad hoc concordat Alanus, loquens de ipsa theologia, dicens: O regina poli, celi dea, filia summi, / cui superum sedes, celi uia, limes olimpi, / extramundanus orbis, regioque Tonantis / tota patent, soliumque Dei, fatumque quod ultra est. Item tropologice etiam, idest moraliter, potest auctor intelligi loqui de dictis tribus dominabus hic sub typo trium partium phylosophie illarum, de quibus Aristotiles in XI° Metaphysice sic ait: Tria sunt genera speculatiuarum scientiarum, scilicet naturalis, mathematica et theologica, unde dicit: In rebus tria sunt nobis: creatio, natura, uoluntas, in quibus est orta phylosophia triplex. Et ex hoc transumptiue Boetius finxit phylosophiam sibi apparuisse in triplici forma muliebri: Nam primo uidebatur ad communem sese hominum mensuram exhibere, secundo uidebatur pulsare celum uertice, tertio penetrare ipsum celum, ut in primo Consolationis habetur, cui, inter alia, sic loquitur ipse Boetius: Tu in exilii uestri has solitudines omnium magistra uirtutum supero cardine delapsa uenisti, quod potest transumtiue etiam reduci ad id quod dicit hic querendo Uirgilius ab ipsa Beatrice, scilicet cur non timet in Limbum descendere ita ut facit. Ad cuius responsionem facit quod ita dicitur in quodam Decreto sub eodem sensu: Sicut stellas celi non extinguit nox, sic mentes inherentes Sacre Scripture non obscurat humana iniquitas. Et Seneca Ad Lucilium: Nunquam ita contra uirtutes coniurabitur, ut nomen phylosophie sacrum non maneat. Quibus breuiter reassumptis, concludendo auctor uult dicere, sub dictis sensibus anagogie uel tropologie, quod dicte Gratie, siue dicte due partes phylosophie, mouerunt Beatricem ad descendendum in Limbum, hoc est mouerunt amorem et uoluntatem auctoris ad studium theologie recipiendum in pectore suo obscurato uitiis ut in Limbo quodam, et inde mouere Uirgilium, idest rationem, ad ducendum eum per iter Inferni, idest per uiam demonstratiuam et conclusiuam contra uoluptates mundanas, et moraliter ad uirtuosa sequendo, maxime per sententias ipsius Uirgilii, ut poete naturalis et moralis ultra alios, ad quod optime adaptatur quod ait Papias: Poete dicti sunt loici, quia in naturis et in moribus rationem adiungunt. Ultimo auctor, ut remotus per ipsum Uirgilium a dicta eius formidine et dispositus ad sequendum ipsum, congratulando ei et Beatrici, que misit eum, utitur illis uerbis Psalmiste in effectum dicentis: Quoniam eripuisti animam meam a morte, pedes meos a lapsu, ut placeam coram Deo in lumine uiuentium, et alibi idem Psalmista ait: Tu uero homo unanimis, dux meus et notus meus, subaudi tu Uirgilius, eris.
|
|
|
|
{Per me si ua ne la città dolente.} Auctor in hoc tertio capitulo tria principaliter facit: nam primo exordium suum ponit ad introitum primum Inferni usque ibi: {Et io chauea derror la testa cinta}; ibi incipit dicere de animabus captiuorum, procedendo usque ibi: {E poi cha riguardar oltre mi dedi}; ibi incohat dicendum de primo flumine Inferni, procedendo usque ad finem huius capituli.
|
|
|
|
Ad primum auctor, cum Uirgilio se fingit deuenisse ad illam portam mistici Inferni, - de qua Mathei capitulo UII°, dicitur ibi: Intrate per portam angustam, quia lata porta ducit ad perditionem, et per Uirgilium in UI° dicentem: Tres Anchisiades, faciles descensus Auerni: / noctes atque dies patet atri ianua Ditis, et per Statium dicentem: Trenaree limen petit inremeabile porte, - et uidisse super eam hoc epitaphium scriptum continens hec uerba: per me itur in ciuitatem dolentem, - hoc est in collectionem hominum in hoc mundo uitiose uiuentium allegorice loquendo. Nam, ait Augustinus in XIU° De Ciuitate Dei, loquens circa talia et in tali sensu, in genere humano societates, idest collectiones, tanquam ciuitates fecerunt amores duo: terrenam amor sui, celestem amor Dei, - item in ecternum dolorem: hoc referri debet ad essentialem Infernum, - iuxta illud Euangelicum: Ite maledicti in ignem eternum, - et Psalmista, etiam in hoc consideratiue dixit: Dolores Inferi circumdederunt me, - item in perditam gentem: hoc ad utrumque Infernum potest referri, ad quod Psalmista: Ne perdas cum impiis Deus animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam. Item continebatur in eo epitaphio etiam quomodo deitas, Pater, Filius et Spiritus Sanctus illam portam fecit ante creationem mortalium et corruptibilium rerum, sed cum ipsis ecternis rebus instituta est, exigente iustitia pene Luciferi et suorum complicum ruentium immediate in ipsum Infernum facto celo et terra. Unde Augustinus, Super Genesi ait: Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum superbia cecidisse, et sic bene sequitur quod durabit in ecternum dicta porta, ut dicitur hic in textu, ad quod dicitur Ysaie U° capitulo: Propterea dilatauit animam suam Infernus et aperuit os suum absque ullo termino. Ultimo dicit dictum epitaphium quod intrantes per eam portam dimictant omnes spem exeundi eam: hoc referas ad essentialem Infernum, ad quod respiciens, Iob capitulo X° ait: Antequam uadam et non reuertar ad terram tenebrosam et opertam caliginem mortis, inducendo inde auctor Uirgilium ad dicendum sibi quomodo uidebit ibi gentem que perdidit bonum intellectum, idest Deum, in quo consistit beatitudo, que dicitur bonum predictum intellectus, secundum Phylosophum in III° De Anima, et in UI° Ethicorum dicit quod Bonum intellectus est uerum seu ueritas, que secundum Thomam dicitur Adequatio intellectus ad rem, et secundum hoc ultimum debet referri quod dicitur hic in textu ad gentem uitiosas in hoc mundo existentem, ut in Inferno quodam, tali lumine intellectus obscuratam, ut supra dictum est, faciens inde auctor operationem de reuolutione puluerulenta illius uenti, qui dicitur turbo ad tumultum illius aeris infernalis sine tempore tincti nocturna nigredine. Et dicit sine tempore ad differentiam aeris huius nostri mundi qui ad tempus tingitur obscuritate noctis et ad tempus clarescit diurnitate solis quasi includat quod semper ibi est nox et obscuritas sine tempore, idest sine aliquo interuallo diurni temporis, et ex hoc scribit Uirgilius in UI°; quod Greci uocareuunt Auernum, quod interpretatur sine tempore, et hoc quantum ad primum.
|
|
|
|
Ad secundum ueniamus premictendum iterum quod scripsi supra in prohemio huius comenti, quomodo scilicet iste auctor sub tipo Paradisi scribere indendit de statu uiuentium in hoc mundo uirtuose continue, et sub typo Purgatorii de statu illorum qui, cognita per gratiam Dei uilitate humane uoluptuose uite ab ea quasi se purgando deuerterunt, et uirtuose uite se dederunt, ac sub tipo Inferni de statu uiuentium in hoc mundo in totum actualiter uitiose. Uerum quia illi quos in hoc mundo captiuos uocamus propter eorum ignauiam et pusillanimitatem et miseriam non possunt dici uirtuosi nec, dimissis uitiis, uirtutibus inherere; nam actualiter uitiosi merito non possunt fingi esse in celo nec in Purgatorio nec in Inferno; igitur auctor eos, ita separatos, ponit extra Infernum puniri et cruciari stimulis et acculeis uespium et muscarum, in quibus auctor allegorice demonstrare uult solum miserrimos motus et operationes eorum pusillanimes, contra quos dicitur in Ecclesiastico capitulo UII°: Noli esse pusillanimis in anima tua; quos tales captiuos auctor dicit etiam hic nunquam fuisse uiuos, moraliter loquendo, de quibus ad idem Psalmista inquit: Deleantur de libro uiuentium, et cum iustis non scribantur, et etiam forte Seneca ad hoc respexit, in prima Epistula ad Lucilium, dum dicit: Maxima pars uite labitur male agentibus, magna nichil agentibus, tota aliud agentibus, pro quibus istis ultimis intellexit de huiusmodi hominibus captiuis qui non possunt in hoc mundo uere dici non aliquid operari, ut negligentes, nec male actualiter operari sed in suis miseris operibus semper ut mortui uiuere in hoc mundo. Et ex hoc dicit hic auctor in persona Uirgilii quod anime dictorum captiuorum unite sunt cum illis angelis qui non fuerunt boni nec mali tenendo cum Deo uel cum Lucifero, quos Ugo de Sancto Uictore dicit puniri etiam extra Infernum in loco et aere caliginoso, inter quos auctor fingit se uidisse umbram illius qui quadam pusillanimitate ut uilis renuit papatum, scilicet is fuit papa Celestinus Quintus, ut quidam dicunt, siue imperium, si fuit Deuclitianus qui, illud existens, etiam imperator, ut scribit Eutropius, dimissit, et hec quantum ad secundum.
|
|
|
|
Uenio ad tertium dictum huius auctoris fingentis ita se deuenisse cum Uirgilio ad hoc flumen Acherontis primum infernale ut Eneas cum Sibilla, de quo in tali passu ipse Uirgilius in UI° sui Eneidos, quem auctor hic ad licteram sequitur, ita ait: Hinc uia Tartarei que fert Acherontis ad undas. / Portitor has horrendas aquas et flumina seruat / terribili squalore Charon, cui plurima mente / canities inculta iacet, stant lumina flamme. / Ipse ratem compto subigit uelisque ministrat / et ferruginea subuectat corpora cymba, / iam senior, sed cruda deo uiridisque senectus. / Hunc omnis turba ad ripas effusa ruebat / quam multa in siluis autumpni frigore primo / lapsa cadunt folia etc. Quam comparationem facit etiam hic auctor, cui conformantur illa uerba Ecclesiastici capitulo XIIII°: Sicut folia in arbore alia generantur et alia cadunt, sic generatio carnis et sanguinis. Et subdit Uirgilius: Stabant orantes primi transmictere cursum / tendebantque manus ripe ulterioris amore. / Nauta sed tristis nunc hos nunc accipit illos, et subdit: Sic prior aggreditur dictis atque increpat ultro: / *quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis, / fare age, quid nominas, iam istic et comprime gressum. / Umbrarum hic locus est, sompni noctisque sopori: / corpora uiua nephas Stigia nactare carina*. / Quem contra breuiter fata est Anfrixia uates; / *nullo hic insidie* ecc., et subdit ille admirans: Ceruleam aduertit puppim ripeque propinquat. / Inde alias animas, que per iuga longa sedebant, / deturbat laxatque ferox; simul accipit alueo / ingentem Eneam. Gemuit sub pondere cimba / subtilis et multam accepit rimosa paludem. / Tandem trans fluuium incolumes uatemque uirumque / informi limo glaucaque exponit in ulua. Que carmina pro se declarant ad licteram carmina satis huius tertie et ultime partis presentis capituli; quare restat allegorizare solummodo ipsa, unde prenotandum est quod hoc primum infernale flumen Acheron interpretatur sine gaudio, de quo sic ait Macrobius: Acherontem quicquid fecisse dixisseue usque ad tristitiam humane uarietatis more etc. Quidam uero dicunt Acheron interpretari sine gratia, quod in idem recidit, et allegorice hoc primum flumen infernale debet accipi hoc pro primo nostro inclinabili fluxu ad uoluptates mondanas in adolescentia incipiente nos prius ducere ad Infernum, idest ad statum infimum uitiorum, immemores Dei, ad hoc Psalmista ait: Conuertantur peccatores in Infernum, omnes gentes que obliuiscuntur Deum. De quibus talibus ita labentibus ad dictum statum uoluptuosum per hoc tale figuratum flumen ut ad Infernum in hoc mondo tangit Seneca Ad Lucilium dicens: Ceteri, eorum more que fluminibus natant, non eunt sed feruntur; ex quibus alia leuior unda detinuit, ac molius uexit, alia uehementior rapuit, alia proxime ripe cursu languescente deposuit, ita dico precipiti uoluptati uoluntas ad dolorem uergit. Ad quam allegoriam facit quod ait Psalmista dicens: Uox Domini super aquas multas, super quibus uerbis dicit Glosa: Idest super illos qui in fluxu huius seculi sunt. Caron enim, nauta huius talis fluminis, interpretatur tempus: nam dicitur Caron quasi Cronum, quod tempus interpretatur, quod quidem tempus nos uehit per discursus mundi huius ut nauta quidam et malorum animas tandem ad Infernum de hac uita transportat, ut resultat ex premissis Uirgilii et auctoris uersibus, et ex illis Ouidii dicentis in XU°: Ipsa quoque assiduo uoluuntur tempora motu, / non secus ac flumen, neque enim consistere flumen, / nec leuis aura potest, sed ut unda impellitur unda, / tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur, et ex illis uerbis Senece dicentis Ad Lucilium: Corpora nostra labuntur more fluminis, nam quicquid uides currit cum tempore, modo quia hominem in hoc mundo uiuentem corporaliter et uirtuose non tempus sed potius gratia transducere habet ad cognitionem uilipendendarum rerum huius seculi ut ad quendam Infernum, ideo inducit auctor dictum Caronem sub dicto significatu conqueri de eius tali transitu ut persone uiuentis, subaudi uirtuose, et quia ad hec talia speculatiue contemplanda uenitur, fingit se de una ad aliam dicti fluminis dormiendo auctor fuisse ita translatum ibi per dictum Caronem.
|
|
|
|
{Ruppemi lalto sonno ne la testa.} Auctor in hoc quarto capitulo, premisso eius prohemio per se satis patente, continuando se ad finem precedentis capituli, fingit se cum Uirgilio descendisse in primum circulum Inferni, qui Limbum dicitur et uocatur, in quo distincta et separata loca dicuntur esse et fuisse, ut scribitur in Compendio Theologie: nam in superiori eius parte dicitur esse et fuisse Limbum Sanctorum Patrum, que pars Limbi sinus ille Habrae dictus est, in quo anima Lazzari leprosi quiescebat quando umbra diuitis Epulonis eam prouocabat, ut scribitur Luce capitulo XUI°, - Ubi pena dampni et non sensus, et fuerunt ibi solum tenebre exteriores, non tenebre priuationis gratie. De quo sic ait Beda: Circumcisio temporis legis contra uulnus originalis peccati agebat sicut nunc Baptismus, hoc excepto, quod ianuam celi nundum intrare poterant ante Baptismum, sed in sinu Habrae post mortem beata requie consolabantur. Ad quem locum anima Christi, mortuo eius corpore in cruce, descendit, et animas dictorum Sanctorum Patrum liberauit, et quomodo audi Thomas de Aquino in tertia parte eius Summe dicentem: Anima Christi uirtualiter ad totum Infernum descendit, sed essentialiter ad hanc partem dicti Limbi, in qua iusti detinebantur, ut quos ipse per gratiam uisitabat secundum deitatem, eos secundum animam uisitaret et locum. Et eos liberauit qui per fidem et caritatem passioni ipsius Christi coniungebantur. Et Gregorius, in tertio Moralium, etiam inquit: Christus, claustra Inferni penetrans, electorum animas inde eduxit, scilicet, dicit hic auctor, umbram Ade et Eue, et Abelis eorum filii, et Noe, et Moisis, item Habrae et Dauid, item Israel et Iacob, ita a Deo uocati, dicente ei, ut habetur Genesis, capitulo XXXU°: Non uocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum; item umbram Isaac eius patris, ac umbras Iude, Ruben, Gad, Aser, Neptalim, Manase, Simeon, Leui, Isachar, Zabulon, Iosep et Beniamin, duodecim filiorum dicti Iacob, ex quibus duodecim tribus descenderunt, et Rachelis, secunde uxoris dicti Iacob, propter quam tantum egit ipse Iacob, ut tangit hic auctor. Legitur enim de hac ystoria in dicto libro Genesis capitulo XXUIIII°, quod dictus Iacob missus fuit a dicto suo patre ad quendam eius cognatum, nomine Laban, in Mesopotamiam Syrie, ut acciperet in uxorem unam de eius filiabus duabus; quibus uisis, predictus Iacob preelegit minorem, nomine Rachelem, et pulcriorem Lia, maiore filia dicti Laban, et sorore dicte Rachelis lippa occulis. Ad quod dictus Laban consentire noluit, nisi prius ipse Iacob seruiret ei septem annis. Quo seruitio septenni impenso per dictum Iacob, petendo dictam Rachelem secum coniungi ut eius uxorem, dictus Laban, in sero, occulte, supposuit sibi in lecto Liam, eius filiam maiorem predictam, cum qua illa nocte Iacob iacuit. In mane uero, hoc uiso, Iacob, tanquam irato et conquerenti, Laban dixit quod non erat decens prius minorem sororem quam maiorem debere nubere. Tamen adhuc iterum pepigit seruire se ipse Iacob dicto Laban eius socero per alios septem annos ut duceret sibi ipsam Rachelem, et ita factum fuit, subdendo inde auctor quomodo ante tales animas Sanctorum Patrum nulli spiritus humani saluati fuerant, ut supra tetigi.
|
|
|
|
Item secundario auctor tangit de secunda parte dicti Limbi, in qua dicit puniri animas infantum non baptizatorum, non pena sensus sed dampni, unde Thomas predictus, in tertia parte, questione LIIa, inquit: Dolores non sunt in Inferno Patrum, nec in Inferno puerorum, licet Augustinus, scribens ad Petrum Diaconum, dicat : Firmissime tene paruulos, qui siue in utero matris, siue extra, sine Baptismo moriuntur, igne puniendos, sed hoc exponit Glosa Decreti: Igne et mitissima pena, nam solum erunt in tenebris perpetuo ibi et Dei uisione carebunt, et hoc ex eo, ut subdit Augustinus idem, Quia, etsi peccatum proprie actionis nullum habent, originalis tamen peccati dampnacionem carnali conceptione ex natiuitate contraxerunt, et ita, quia non uoluntate peccauerunt, actuali pena non puniuntur. Est enim ad hoc notandum quod, ut dicit Glosa etiam quodam Decreto, Hoc originale peccatum in infusione anime extrahitur, quia tunc tres uires anime, scilicet concupiscibilitas, irascibilitas et rationabilitas debilitantur. Unde Innocentius quartus ad hoc ait: In anima pueri nundum baptizati tria sunt: scilicet pronitas ad peccandum, que est ex corruptione carnis, secundario macula, que est quedam sordes anime quam contraxit in sua infusione ex mistione carnis; et propter hanc sordem indignam est Dei conspectui presentari; tertium est reatus siue debitum pene eterne. Et ex hoc Magister Sententiarum, diffiniendo dicit: Originale peccatum est pronitas ad peccandum. Quidam alii dicunt quod dicitur quedam macula anime annexa, que per baptismum deletur, subaudi reatu, tamen remanet actu cum remaneat pronitas, ex qua surgunt actuales concupiscentie. Has etiam animas infantum et puerorum infidelium finxit Uirgilius in UI° Eneam inuenisse flentes, idest suspirantes, ut dicit auctor hic de ipsis in primo circulo Inferni, dicens: Continuo audite uoces uagitus et ingens / infantumque anime flentes, in limine primo / quos dulcis uite exortes et ab ubere raptos / abstulit atra dies et funere mersit acerbo, ponendo etiam auctor hic cum istis animabus puerorum esse animas marium et feminarum adultarum morientium sine Baptismo et actuali peccatu, ut sunt cathecumini habentes desiderium baptizandi, de quibus Augustinus in duobus Decretis ita inuenitur dixisse: Non dubito catolicum cathecuminum, diuina caritate flagrante, heretico baptizato preponere ut centurionem Simoni Mago baptizato heretico. Item cathecuminum, quamuis in bonis operibus defunctum, uitam habere non credimus, nisi martirii sacramentum compleat baptizatus, iuxta Iohannem in suo Euangelio III° capitulo dicente: Nisi quis renatus fuit ex aqua et Spiritu Sancto non intrabit regnum celorum, dicit modo Non steterit per eum quin baptizaretur aliter saluaretur. Et dicit Augustinus quod Huiusmodi anime existentes ita in Limbo sine pena sensus, uolunt potius sic esse quam non esse secus; ergo de aliis dampnatis in pena sensuali a contrario sensu uidetur.
|
|
|
|
Tertio auctor fingit se deuenire ad tertiam partem et locum dicti Limbi, in quo fingit esse animas illorum qui ante aduentum Christi et eius Baptismum uirtuosissimi in artibus et moribus fuerunt et scientiis, mortui tamen solum cum defectu non adorandi debite Deum cum latria sed cum dulia et superstitione. Dicitur enim latria debitus cultus Dei, cum ipsum adorando ut creatorem omnium; dulia dicitur cultus exhibitus creature, puta Soli, Lune, Ueneri et Marti; superstitio est cultus ydolorum, ut dicit hic Uirgilius, auctor de se et de aliis phylosophis magnis et poetis, quorum fama, quia in eternum fulget et lucebit, fingit auctor hic tales esse non in tenebris, ut alios de Limbo, sed in loco ignea luce luminoso, offensos tamen solum in tantum, ut dicitur hic in textu, quod sine spe uiuunt in desiderio, scilicet Deum uidendi. Et merito putandum est animas talium egregiorum sapientum gentilium et paganorum in Inferno esse in tam mitissima pena et loco penali, gratia diuina mota propter eorum ornatam famam, ad hoc eis indulgendum et etiam propter tot bona et mortalitates quas et que in hoc mundo in suis scriptis relinquerunt, unde Macrobius: Sapientibus conscientia ipsa factorum egregiorum amplissima uirtutis est premium, cum scriptum sit in Iure Canonico ac teneant nostri theologi quod Omnia bona facta in hoc mundo prosunt in alio de dampnato ad mitius tormentum, unde Gratianus in Decretis de Penitentiis ad hoc ait: Potest etiam referri memoria bonorum ad mitiorem penam habendam, ut bona que inter multa mala fuerant non proficiant ad presentis uite uel future premium optinendum, sed ad tollerabiliter extremi iudicii supplicium subeundum. Et eadem premissa ratione potest argui et concludi de illustribus uiris et mulieribus in hoc loco inferiori, hic nominatis propter eorum probitates, tam in uirtutibus quam in armis habitam, in dicta mitissima pena fore. Et hoc quantum ad superficialem intellectum et sensum. uerum, quia auctor etiam in hoc passu mistice circa aliqua procedit, allegorizemus illa, circa que premicto quod phylosophus in XI° Methaphysice superat seu eleuat theologiam aliis scientiis speculatiuis, scilicet naturali et mathematice, ut celestem sapientiam, unde Ambrosius, Super Epistulas ad Colossenses de ea ait: Omnis ratio superne scientie in eo est qui caput est eius, ut qui hunc nouit nichil ultra querat. Quia hic est perfecta uirtus et sapientia. Et quicquid alibi queritur, hic perfecte inuenitur. Et sic studiosi in tali sapientia theologica uiuentes in hoc mundo possunt censeri ut eleuati in celo, ut tangit iste auctor in X° capitulo Paradisi; merito et per consequens studiosi aliarum scientiarum mundanarum debent censeri fore in infimitate quadam, ut Limbo quodam, pro qua sapientia mundanarum scientiarum, que sophia appellatur. Hoc castrum, de quo hic dicitur, auctor accipit allegorice, et eius septem portas et muros pro septem liberalibus artibus; de quo tali castro figurato pro dicta sapientia mundana, sensit etiam Salamon et de eius etiam septem portis, dum dixit, Prouerbiorum XXXIII° capitulo: Sapientia hedificauit sibi domum et excidit columpnas septem, et ut ostendat se auctor per summos poetas, non per infimos et mediocres uilipensos ab Oratio in sua Poetria dicente: Tolle, scilicet tu Piso, memor, certis medium et tollerabile rebus / sed tamen in pretio est: mediocribus esse poetis / non homines, non dii, non consensere columpne, esse ductum ad dictam sapientiam mundanam induci se dirigi ad dictum castrum illam figurans et introduci per eius septem portas figurantes dictas artes per Omerum grecum poetam de Smirnea ciuitate et quia multum cecinit de bellicis rebus, ut ait Oratius dicens: Res geste regumque ducumque et tristia bella / quo scribi possent numero, monstrauit Omerus, ideo auctor fingit eum hic eum cum spata in manu, item per ipsum Uirgilium, item per Oratium Uenusinum satirum, idest reprehensorem uitiorum - nam dicit Ysidorus quod statim sunt poete qui uitia carpunt, ut fuit iste Oratius Flaccus, Persius et Iuuenalis - item per Ouidium Sulmonensem et per Lucanum Cordubensem, et quia etiam per dictos quinque poetas ipse auctor uult ostendere se effectum summum poetam in cantu materno, ut illi fuerunt in cantu greco et latino, dicit hic quomodo fuit sextus in consortio talium summorum uatum factus. Item fingit dictos poetas secum iuisse loquendo uerba que pulcrius est tacere quam recitare ne se exaltet in laudem, iuxta illud Salamonis: Laudet te os alienum et non tuum. Fluuium uero ambientem hoc tale castrum allegorice auctor accipit pro desiderabili motu discendi qui, ex eo quod in eis solidus, idest completus, erat, fingit se cum dictis aliis poetis illum transisse ut terram duram. Pratum inclusum a dicto castro accipit auctor pro uirente et eterne fame statu phylosophorum talium et poetarum, alludendo uerbis Uirgilii fingentis Eneam in UI° hos tales uates inuenire in huiusmodi figurata uiriditate dicendo: Conspicit, ecce, alios dextra leuaque per erbam / uescentes letumque choro peana canentes / inter odoratum lauri nemus, unde superne / quique pii uates et Phebo digna locuti, / inuentas aut qui uitam excoluere per artes, / quique sui memores alios fecere merendo. Et quia fama horum poetarum clarissimorum uix potest iungere in hoc mundo quin simul cum ea uigeat fama illorum illustrium uirorum, de quibus istorice in suis poeticis carminibus fecerunt mentionem quod probat Lucanus in UIIII°, dum alloquitur Cesarem ne inuideat fame Hectoris, modulate et sublimate a dicto Omero, dicens: Nam, si quid Latiis fas est promictere Musis / quantum Smirnei durabunt uatis honores, / uenturi me teque legent etc., fingit hic auctor etiam tales uiros illustres simul cum eis esse in hac figurata tali uiriditate. De quorum famoso statu uolens auctor nunc loqui, ut de alta re, fingit se de summitate quadam respicere tales famosos ostensos et nominatos sibi per dictos poetas, alludendo uerbis Uirgilii, inducentis etiam umbram Anchise in simili loco ostendere Enee tales dicendo in UI°: Dixerat Anchises natumque unaque Sibillam / conuentus trahit in medios turbamque sonantem, / et tumulum capit unde omnes longo ordine possent / aduersos legere et uenientium discere uultus, fingendo auctor primo sibi ostendi ibi Electram, filiam regis Atalantis et uxorem olim Iouis, regis Cretensis, creantis ex ea Dardanum, fundatorem Troiane urbis, unde Uirgilius in UIII° ait: Dardanus, Iliace primus pater auctor et urbis / Electra, ut Grai peribent, Atalantide cretus cum multis sociis, idest cum multis eius descendentibus, inter quos nominat Hectorem et Eneam et Iulium Cesarem, Olim in arma furentem, ut ait Lucanus; ideo dicit hic auctor eum armatum cum occulis grifagnis, idest minacibus et audacibus, ut habent accipitres grifagni. Item fuerunt etiam ibi ostensa sibi Camilla, regina Uulscorum, et Pantasilea, regina Amazonidum, et rex latinus et Lauinia, eius filia et uxor secunda dicti Enee; item Brutus, qui expulit Tarquinum Septimum, regem romanum, et Lucretia, eius neptis, de quorum ystoria uideatur quod dicam in capitulo UI° infra in Paradiso; item Iulia, filia Cesaris, et uxor prima Pompei; item Martia, uxor Catonis, et Cornelia, uxor secunda dicti Pompei; item Saladinus, remotus ab istis, ita ut dicit textus, et solus in parte: hoc dicit auctor ex eo quod nemo de Sarracenia natione famosus in uirtute fuit nisi ipse, uel hoc dicit quia nemo poeta de sua famosa probitate tractauit, ut de aliis ibi existentibus. Inde, eleuatis altius occulis intellectualibus, uidit ibi auctor, sub premissa allegoria, Aristotilem filium Nicomaci de Straguritana, ciuitate Macedonie, maiorem mundi phylosophum, et uocat eum magistrum illorum qui sciunt, scilicet peripateticorum phylosophorum, inuestigatorum causas rerum, et sic debent dici scientes, cum Scire sit res per causas cognoscere, ut ait ipse Aristotiles in principio Physicorum; item Socratem phylosophum de Athenis et Platonem phylosophum Atheniensem; item Democritum phylosophum ponentem mundum a casu et fortuna factum, non a Deo; item Diogenem stoycum phylosophum, idest patientem, unde Seneca in libro De Ira: Diogeni stoico, de ira cui maxime disserenti in eum adolescens spuit, tulit hoc ille leuiter: *Non quidem*, inquit, *irascor, sed dubito an irasci oporteat*. Et cuidam Lentulo, idem sibi facienti, inquit: *Affirmabo, Lentule, falli eos qui te negant os habere*. Item Anaxagora, alium phylosophum, qui de omnibus rebus scripsit, ut ait Tullius in libro De Natura Deorum; item Thalem phylosophum qui de creatione mundi scripsit, ut ait Ysiderus; item Empedoclem, phylosophum Agrigentinum, qui se precipitauit in Ethenam causa experiundi unde eius extuatio procedebat, de quo Oratius in Poetria inquit: Dum cupit Empedocles, ardentem frigidus Ethnam / insiluit etc. Item Eraclidem, poeta de Ponto, qui scripsit Sompnium Matris Fallaridis; item Zenonem phylosophum; item Diascoridem phylosophum, qui librum De Qualitatibus Rerum composuit; item Orpheum poetam et musicum et inuentorem armonie; item Tullium et Linum poetam et Senecam moralem; item Euclidem geometram et Ptholomeum astrologum summum Pheludensem; item Ypocratem, Auicennam et Galienum, phisicos summos; item Aueroim Cordubensem, commentatorem totius phylosophie Aristotilis.
|
|
|
|
{Così disciesi del cerchio primaio.} In hoc U° capitulo auctor principaliter duo facit: primo exordium ponit usque ibi: {Ora incomincian le dolenti note}, ibi incipit tractare de animabus dampnatis propter peccatum carnis in libidine et hoc usque ad finem huius capituli durat. Ueniamus ergo ad premissam exordialem primam partem aperiendam hoc modo: auctor iste postquam dixit de primo circulo seu Limbo Inferni, in quo posuit puniri animas infantium puerorum et aliorum - de quibus dictum est in proximo precedenti capitulo - non in pena sensus sed dampni ex eo quod non actualiter et conscientialiter peccauerunt, ueniens ad tractandum nunc hic de animabus dampnatorum illorum qui actualiter et conscientialiter peccauerunt, ut incontinentes et alii de quibus amodo dicet plectentibus penam dampni et sensus, fingit se in ingressu huius secundi circuli Inferni inuenire Minoem ut iudicem infernalem ita ringhiantem et examinantem et iudicantem et mandantem animas dampnatatas ad sua debita supplitia, ut dicit hic textus, sequendo hic ad licteram Uirgilium fugientem et Eneam descendentem de dicto primo circulo Inferni in quo etiam ponit puniri animas infantum et aliorum non conscientialiter peccatorum; ad secundum sequentem circulum infernalem inuenire ibi se hunc Minoem ad hunc predictum actum exercendum dicentem in UI°: Hos iuxta falso dampnati crimine mortis. / Nec non hee sine sorte date, sine iudice, sedes; / quesitor Minos urnam mouet, ille silentem / consiliumque uocat, uitas et crimina discit. Quem Minoem Uirgilius ibi et auctor hic, quantum ad allegoricum integumentum, sub typo et figura humane conscientie ponit, et merito: nam nullum actuale peccatum committi potest conscientia non remordente, unde Apostolus, Ad Romanos XU° capitulo inquit: Omne quod non est ex fide, idest omne quod contra conscientiam fit, peccatum est, nam deest fides ubi non est conscientia peccati, et ex hoc fingit auctor primo dictum Minoem ringhiantem, idest dentibus frendentem et frementem, ad quod ait Ysaia ultimo capitulo dicens: Uermis eorum non morietur, ubi Glosa hoc exponens ait: Uermis, idest remorsio conscientie, nam, ut ait Gregorius in primo Moralium: Nunquam simul esse possunt culpa operis et irreprehensibilitas cordis, inde in eo quod dicit quod dictus Minos examinat in tali introitu ut iudex notat auctor quomodo conscientiam in hoc mundo circa bonas et malas operas nos quasi inquirendo facit confiteri intellectualiter quod fuerit sequendum uel non, unde Origenes: Conscientia est spiritus correptor et pedagogus anime que separatur a malis et adheret bonis, et Seneca, Ad Lucilium, de ipsa etiam conscientia ait: Sacer inter nos spiritus sedet bonorum malorumque obseruator et custos, et Damascenus: Conscientia est iudex et lex nostri. Item in eo quod fingit dictum Minoem iudicari, tangit quod accusatio conscientie precesserit, quia fit contra nos in nobis ipsis dum peccauimus, unde Augustinus, in hac scribens Ad Secundum Manicheum, inquit: Senti de Augustino quidquid libet; sola me in occulis Domini conscientia non accuset. Item quod precesserat testimonium ipsius conscientie, de quo Apostolus, Ad Romanos II° capitulo ait: Qui offendunt opus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum. In tertio nos iudicat condempnando, unde Ambrosius in quodam sermone sic ait: Conscientia suum reum semper tacita sine contradictione conuincit et iudicat. Ad hoc idem Iuuenalis ait: Prima est hec ultio, quod se / iudice nemo nocens absoluitur, improba quamuis / gratia fallacis pretoris uicerit urna. Ultimo in eo quod dicit quod dictus Minos sub dicto significatu mandat animas secundum quod cingit se cum cauda, refert se auctor ad executionem iudicii consciencie predicti que fit in cauda, idest in finali parte nostre uite, in qua malos immemores Dei ducit ad Infernum ad debita supplitia, unde Oratius in Sermonibus ait: Regula peccatis que penas irrogat equas / adsit etc., quasi conscientiam per tali regula tollat; ad quod respexit Dauid dicens ut peccator remorsus conscientialiter: Conuertere, Domine, et eripe animam meam; / saluum me fac propter misercordiam tuam / quomodo non est in morte qui memor sit tui / in Inferno autem quis confitebitur tibi, ad hoc facit quid ait etiam Glosa super illo uerbo Apocalipsis: Et habebant caudas similes scorpionibus etc., scilicet quod referendum est ad hoc quod mors ecterna est finis carnalium uoluptatum, uel ad hoc quod ad mortem culpe homines trahunt, uel refert se auctor hic dum dicit de cauda dicti Minois ad executionem in fine mundi fienda, de qua, ut scriptum in Decretis reperitur, nullus accusabit alium, cum tunc, ut ait Apostolus: Lingue cessabunt, sed sola conscientia accusabit quemlibet.
|
|
|
|
Hiis expeditis, ueniamus ad secundam partem huius capituli in qua incipit auctor tractare de septem principalibus peccatis incontinentie et de animabus propter illa dampnatis in Inferno, et primo de peccato luxurie carnalis, hic dicere incohat fingendo in isto circulo secundo Inferni puniri in tali uento tempestuoso illorum animas qui in hoc mundo rationem, ut dicitur hic in textu, submiserunt libidinoso appetitui, unde Augustinus: Luxuria tota nostra ratio absorbetur, et Ad Corinthios super UI° capitulo dicit Glosa de talibus qui fornicantur et corpore suo peccant: In hoc peccato, inquit, est anima sub corpore; nam in fornicationis opere sicut totus homo absorbetur a carne ut iam dici non possit ipse animus suus esse, sed simul totus homo dici possit caro, qua submissio rationis fit in quolibet coitu preterquam in coitu uxorio secundum canones, fingendo auctor se ibi inuenire in dicta pena inter alia animas animam regine Semiramidis, uxor Nini olim regis Babylonie, que, mortuo dicto suo uiro, ita accensa fuit in libidine quod cum Ninia suo filio iacere proposuisset, et statuit unicuique esset licitum quod sibi placeret in libidine et delectaret, ut dicit hic auctor, ad quod Orosius sic ait: Semiramis libidine ardens ut fas sibi esset cum quibuscumque fornicari fecit, ut ait Ouidius dicens: Iuppiter esse pium statuit, quodcumque iuuaret, / et fas esse fecit fratre marita soror, item animam Didonis que se amore Enee interfecit secundum fictionem Uirgilii ab ea recedentis, et cum ergo iam iacuerat et sic rupit fidem iuratam per eam castitatis super urnam cineris Sichei sui uiri occisi a Pigmaleone, fratre ipsius Didonis, ad quod sic ait Uirgilius in IIII° in persona dicte Didonis: Non licuit talami experte sine crimine uita / degere more fere talis nec tangere causas; / non seruata fides cineri promissa Sichei. Yeronimus uero scribens ad Iouinianum dicit dictam Didonem pudicam in uiduitate mansisse et se occidisse propter Iarbam regem Musitanorum uolentem ipsam in uxorem per uim; item animam Cleopatre filie Lagi regis Egypti diu olim fornicantis cum Cesare; item Elene, uxoris regis Menelai, quo dimisso fornicata est cum Paride filio Priami, ex quo dictus eius uir cum aliis Grecis decem annis et sex mensibus obsiderunt Troiam, et hoc est quod tangit hic auctor de tanto tempore malo reuoluto per eam; item umbram Achillis Pelei, qui in fine cum amore dimicauit, ut dicit in textu, uult auctor in hoc tangere quod legitur de ipso Achille, scilicet quod, mortuo Hectore occiso per ipsum Achillem, Greci cum Troianis treuguam fecerunt adeo firmam quod Troiani in castra Grecorum et Greci in Troiam ibant, modo accidit in tali tempore quod, dum Ecuba uxor Priami, et mater dicti Hectoris cum Polisena sua filia et cum aliis dominabus Troianis exisset extra Troiam ad exequias annuas faciendas dicti Hectoris, phylocaptus adeo dictus Achilles est de dicta Polisena, quod eam petiit in uxorem, quod dicta Ecuba sibi facere promisit si faceret quod exercitus Grecorum inde recederet, quod facere non ualens dictus Achilles, cum sua gente de dictu exercitu recessit indignatus, nichilominus dicta Ecuba, memor mortis Hectoris, dicti filii sui, et in eius uindictam cum tractatu Paridis sui filii, ordinauit quod dictus Achilles una die ueniret ad quoddam templum Apollinis positum iuxta Troiam ad complendum dictum coniugium, qui Achilles uenit ad dictum templum, et ingressus templum predictum insultatus fuit insidiose a dicto Paride et a multis aliis Troianis, qui Achilles cum eis preliando, non ualens eis resistere, reduxit se ad statuam dicti Apollinis ubi sagipta mortuus est a Paride predicto, unde Uirgilius in UI°, in persona Enee alloquentis ipsum Apollinem, de hoc ait: Phebe, graues Troie semper miserate labores, / Dardana qui Paridis derexti tela manusque / corpus in Eacidem etc.
|
|
|
|
Item fingit auctor ibi se inuenire umbram dicti Paridis et Tristani, ac domine Francisce, filie domini Guidonis de Polenta, domini olim ciuitatis Rauenne posite iuxta marinam et litora maris Adriatici, ubi Padus intra in illud mare cum suis sequacibus fluminis cum eo unitis, ut dicitur hic in textu, et uxor olim Iohannis Ciotti de Malatestis de Arimino, item umbram Pauli, fratris dicti Iohannis, que domina Francisca et dominus Paulus cognati, simul reperti in adulterio occisi sunt a dicto suo uiro. Modo ut auctor ostendat ad nostram moralitatem a quo nobis cauere debemus, ne capiamur ab isto amore concupiscibili et uenereo, inducit umbram dicte domine Francisce ad dicendum quomodo dictus Paulus phylocaptus est de sua pulcra persona, motus a nobili corde cui cito talis amor insurgit propter cibaria pretiosa et otia, subaudi talium gracilium et petentium, quam cordi plebei, unde inquit Yeronimus: Difficile inter epulas seruatur pudicitia, et illud sancti Bernardi: Periclitatur castitas in delitiis licet utrumque pungit, unde idem Yeronimus: In sicco et panis eadem libido dominatur, ad quod facit illud Ouidii: Queritur Egistus quare sic factus adulter? / in promptu causa est: desidiosus erat, et illud: Otia si tollis, periere cupidinis arcus, ex quo, ut dicit ipsa domina Francesca secuta naturam amoris predicti, coacta est ad amare dictum Paulum, iuxta illud Augustini in libro De Cathechizandis rudibus: Nichil prouocat ad amandum quam preuenire amando, et Seneca in UIIII° Epistula ad Lucilium: Amatorium sine medicamento tibi monstrabo esse et sine herbis. uis amari? Ama. Item dicit dicta domina Francisca quomodo de uisu ad colloquium deuenerunt ipsa et dictus Paulus quod, ut ignis ardescit, ut Ecclesiastici UIIII° habetur, unde ad oscula et factum iuxta illud uisus et alloquium tactus post oscula factum, a quibus singulis gradatim inducitur augumentum uenerei sceleris huius, ut ait Tullius in Topicis. Ad que dicit etiam quod precipue inducti sunt propter lecturam cuiusdam libri de gestis illorum de tabula rotunda in parte illa ubi legitur quod Galeoctus amore Lancialocti fecit quod quedam dama de Maloaut, proca dicti Galeocti, conduxit reginam Geneuram ad quoddam uiridarium, ubi breuiter secrete dictus Lancialoctus, eius procus, osculatus est eam, unde dicit dicta umbra dicte domine Francisce hic ultimo quod, sicut Galeotus predictus fuit mediator ibi ad tale osculum, ita ille liber et qui eum scripsit, idest composuit, fuit seu fuerunt causa ad eorum osculum a quibus talibus libris legendis ostendit etiam hic auctor debere homines se abstinere predicta de causa, unde Ysiderus in libro Sententiarum ait: Ideo prohibetur christianis legere figmenta poetarum et aliorum scriptorum et librorum similium, quia per oblectamenta eorum nimium mentem excitant ad incentiua libidinum. Hiis ad licteram sic narratis, ueniamus ad allegoriam que in contentis in hoc capitulo et super adduci potest, quam elicere de hiis facile poterit hoc premisso, uidelicet quod demon peccato et uitio libidinis attributus, idest diabolicus motus ad libidinem, qui ebraice dicitur abadon, et grece appollion, latine exterminans, et a Iob uocatus est Leuiathan, et a poetis cupido, qui describitur primo cecus per Uirgilium dicentem: Quam Uenerem et ceci stimulos aduertere amoris, et Oratius in Sermonibus, loquens de tali amore, ait: Mobilia et ceca fluitantia sorte laborat, et hoc ex eo quod nos in hoc mundo cecat circa aspectum mulierum et e conuerso in non uidendo quid faciamus et quid concupiscamus, unde Genesis III° dum ibi dicitur: Uidit mulier etc., Glosa inquit: Non licet intueri quod non licet concupisci, aliter ceci efficiamus ut effectus fuit Sicher, filius Emor, qui, cum uidisset dominam, adamauit eam et rapuit, ut dicitur Genesis XXXIIII° capitulo, item et Dauid, qui uidendo Bersaben lauantem se exarsit in eam et tulit eam et Uriam eius uirum occidi fecit; item Amon, filius ipsius Dauid, qui, uidendo Thamar sororem suam pulcram corrupit eam ut in II° Regum legitur, idem fecit Ruben de uxore patris sui, ut Genesis capitulo penultimo dicitur, ex quo motus est Iob ad dicendum XXIIII° capitulo: Occulus adulteri obseruat caliginem, et in XXXI° etiam ad dicendum: Pepigi fedus cum occulis meis, quod exponens Glosa inquit: Pepigit etc., ne prius incaute aspiceret quod postea inuitus amaret, ad que etiam potest adduci quod scribit Ennodius ita dicens: Amor magna aggreditur et inter dubia non distinguit. Et ecce breuiter quod auctor sentit dum fingit hic, tractando de pena animarum talium amatorum, se ingredi locum omni luce priuatum; secundo describitur dictus demon seu diabolicus motus alatus, unde Uirgilius in primo ait: Parat amor dictis care genitricis et alas / exiuit etc., et Ysiderus: Cupido, fornicationis demon, cum alis pingitur ex eo quod nichil amantibus leuius est, et ecce cum auctor fingit hic etiam animas talium in uento tempestuoso sic puniri, quasi uolantes ut aues, comparatiue hic nominate, ut tangat statum talium in hoc mundo sub allegoria qui semper in motu et in circuitu est, ut patet ad sensum, ad quod ait Glosa super illud uerbum Apocalipsis, tangendo ibi Iohannes de melubus et de locustis: Et uox alarum earum sicut uox curruum, quod dicit alarum pertinet ad uelocitatem quam habet in discurrendo huiusdem amatores, at quod etiam Ouidius respiciens ait: Artibus innumeris mens oppugnatur amantis / ut lapis equoris undique pulsus aquis, et Oratius in Sermonibus in amorem: Hec sunt mala, bellum, pax, / rursum: hec si quis tempestant prope rituum, hoc etiam respectu allegorice Uirgilius finxit in UI° Eneam inuenisse in Inferno animas dictorum amatorum cruciari in simili impetuoso uento dicens hic quos Durus amor crudeli tabe perdit / secreta celant calles, et subdit inferius: Ergo exercentur penis ueterisque malorum, / supplitia expendunt, alie panduntur inanes / suspense ad uentos etc. Tertio describitur ut archiger et sagiptator, ut supra tetigi per Ouidium, ex eo quod perforat cor amantis uariis cogitationibus, ad quod respiciens Yeronimus ait: Gladius ignitus est species mulieris, que ex omni parte sui sagiptas emictit, de quo Prouerbiorum UII° dicitur: Donec trasfigat sagipta iecur eius, subdendo Et multos uulneratos deiecit, et Canticorum U°: Uulnerasti me soror sponsa in uno occulorum tuorum, et ex hoc Gualterius, diffinendo talem amorem, ait: Amor est quedam passio innata procedens ex uisione et immoderata cogitatione forme alterius sexus, ob quam aliquis supra omnia cupit alterius potiri amplexibus, et ecce cur auctor etiam fingit hec dictas animas percuti a dicto uento, ut dicitur in textu. Et hoc sint pro hoc capitulo.
|
|
|
|
{Al tornar de la mente che si chiuse.} Auctor in hoc sexto capitulo fingit se ingredi tertium circulum Inferni in quo dicit puniri animas illorum qui in uitio et peccato gule, consistente in crapula, que dicitur nimietas cibi, et in ebrietate, que dicitur nimietas potus, mortui sunt, ita sub ista pluuia aque tinte grandinis et niuis et in terra fetente ibi iacentes ita hic ut dicit textus. Ultra quam penam fingit auctor etiam ibi dictas animas laniari et inglui ab isto Cerbero demone, et intonari ab eius triplici gutture personante, ut dicit hic textus, quem etiam Uirgilius fingit in simili loco Eneam uadantem per Infernum inuenisse, dicens in UI°: Cerberus hec ingens latratu regna trifaci / personat aduerso recubans immanis in antro. / Cui uates, horrere uidens iam colla colubris, / melle soporatam et medicatis frugibus offam / obicit. Ille fame rabida tria guttura pandens / corripit obiectam, atque immania terga resoluit / fusus humi totoque ingens extenditur antro. / Occupat Eneas aditum custode sepulto / euaditque celer ripam irrememeabilis unde, quem totum ad licteram auctor hic sequitur superficialiter. Restat nunc predicta allegorizare: primo uidelicet pro quo Uirgilius ibi et auctor hic hunc Cerberum accipit, secundo pro quo dicta eius tria guttura, tertio quid sentit predicta offa Uirgilius ibi et pro dicta puluere hic auctor ita quietante dictum Cerberum, quarto quid sentit hic auctor pro dicta pluuia, grandine et niue. Ad primum dico quod ut ait Ugo de Sancto Uictore: Unicuique uitio quidam demon singularis superest ad homines in eo illaque agendum - pro quo demone ad hoc attributo huic uitio gule iste Cerberus ponitur hic et ibi, quem Yeremias uocat Nabuzardam, quod interpretatur princeps coquorum, et quia tale uitium reddit hominem in ebrietate cum occulis rubeis ut plurimum, item in commensatione immundum et in manibus rapacem, et cum uentre magno, idest capace ad multa ingurgitanda. Ad quam ingluuiem respiciens Seneca inquit: Quosdam uentri obedientes loco numeremus animalium, non hominum, et Aggei prophete, primo capitulo, dicitur: Qui mercedem congregat misit eam in saccum pertusum. Unde Augustinus, exponendo se ipsum dicentem: Ubicumque querit caro refectionem inuenit defectionem, ait: Si accidat quod habeat qualia et quanta uult, non habet tantum uentrem quantum uellet. Et sic aut deficit anona aut saccus. Nam ideo commensatio dicitur castrimargia, quia in castris uentris omnia merguntur. Ideo auctor hic eum Cerberum talem in occulis, in barba, in manibus, et in uentre describit, ut in textu dicitur. Ad secundam dico quod eius tria guttura allegorice denotant tres motus diabolicos quibus hoc uitium gule diuersimode homines afficit, de quibus distincte Gregorius, Super illud Genesis capitulo XXU°, ubi Esau dixit: Iacob da michi de coctione hac rufa, dicit quorum primum dicit esse quando aliquis nimis delicate gulizat, ut legitur Numeri XI° capitulo, de filiis Israel, qui in heremo carnes desiderabant, et Ioelis capitulo primo dicitur: Ululate qui bibitis uino in dulcedine, quoniam periit ab ore uestro, et Luce XUI° capitulo de illo diuite Qui epulabatur splendide, non sequendo doctrinam Senece dicentis: Palatum tuum famem excitet, non sapores, et Sancti Bernardi dicentis de condimentis: Sufficit ut comestibiles fiant cibi, non concupiscibiles, sed dicit etiam, quando quis in quantitate excedit gulosizando, iuxta illud Lucani in IIII°: O prodiga / rerum luxuries, nunquam paruo contenta paratu, / et quesitorum terra pelagoque ciborum / ambitiosa fames et laute gloria mense / discite quam paruo liceat producere uitam / et quantum natura petat, et illud Ezechielis prophete capitulo XUI°: Hec fuit iniquitas Sodome superbia et saturitas panis, et Senece dicentis: Fastidientis stomaci est plura degustare, que, si uaria sunt et diuersa, inquinant et non alunt, et, Ecclesiastici XXXUII°: Noli auidus esse in omni epulatione, neque te effundas super omnem escam, ad quod facit quod legitur Iudith, capitulo XII° de Oloferno scilicet quod: Bibit uinum multum quantum in una die in uita sua non biberat; tertium dicit esse quando in continuo tali hoc uitio aliqui sunt, contra quos tales dicit Ysiderus: Tota die epulas ruminant, quasi ad explendam gulam diuitias uespere preparant. Ad tertium principale dico quod dicta offa Uirgilii et puluis, de qua auctor hic dicit, denotat qualiter cum ratione debemus quietare hoc uitium gule aggrediens nos cum lentulis Danielis et locustis Baptiste, ut dicit iste auctor in Purgatorio in capitulo XXII°, unde Yeronimus, in quodam Decreto, ait ad hoc: Olerum et pomorum ac leguminum et facilior apparatus est et arte impendiisque coquorum non indiget, sine cura substentat humanum genus, moderate sumptus, quia nec auide deuoratur, quod irritamenta gule non habet. Ad quartum dico quod dicta pluuia, grando et nix denotant diuersas descendentes ex tali uitio in corpora gulosorum, facientes eos clamare et iacere ut canes, ut dicitur hic in textu, de quibus Psalmista ait: Famem patientur ut canes, et Yeronimus, supra dictis eius uerbis, subdit: Morbi ex saturitate nimia concitantur, unde Iohannes Os Aurum, etiam ad hoc ait: Excessus ciborum cumputrescere facit corpus humanum et macerat egritudine diuturna, et resoluta quidem corpora et omni cera molliora circumferuntur; quibus gulosis ad cumulum malorum podagre, tremor et immatura senectus accidit, et quodammodo iam sunt sepulti, et Osee UIIII°: Memphis sepeliet eum, dicitur memphis nimietas cibi et potus. Ad idem Tullius ait: Si uideris istos epulones uelut optimos boues stertere et sudare, intelliges eos, qui maxime sequuntur uoluptates, minime assequi, qui uitio gule laborant pro delectacione unius hore patiuntur molestiam diei, et quandoque mensis, quia in acutam uel aliam infirmitatem incidunt, Et Seneca: Ebrietas hore unius ilarem insaniam longi temporis tedio prestat, et Iob capitulo UIIII° dicitur: Cum saturatus fuerit homo artabitur et omnis dolor irruet super eum. Ad cuius pluuie allegoriam facit etiam quod dicitur Mathei XII° ibi: Cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca inaquosa querens et non inuenit: loca arida sunt homines temperate uiuentes in quibus diabolus non inuenit requiem, sed in hiis qui gule uacant, de quibus, eodem Euangelio in capitulo UIII°, dicitur: Si eicis nos hinc micte nos in gregem porcorum etc., dicebant dicti demones Christo, ubi Glosa dicit: Postquam quis porcus est, uitio gule, habitaculum est demonum.
|
|
|
|
Post hec auctor procedendo fingit se ibi inuenire umbram Ciacchi de Florentia, qui homo de curia fuit et gulosus, a qua umbra auctor querit quattuor: primum enim ad quid uenient ciues ciuitatis partite, scilicet Florentie, que a principio sui constituta fuit partim de gente Fesulana et partim de gente Romana, ut dicit hic auctor infra in capitulo XU°; secundum est ut dicat sibi si aliquis est ibi iustus; tertium est ut dicat sibi causam sue discordie; quartum est ut dicat sibi ubi est umbra domini Farinate de Ubertis et domini Tegghiai Aldobrandi, domini Iacobi Rusticuccii et domini Arrighi de Arrigucciis et domini Musce de Lambertis de Florentia, probissimorum eius ciuium olim. Ad primum respondet dicta umbra implicite, ut dicit hic textus, sed ut explicite pateat, premictendum est quod de MCCLXXXXUII° seu UIII° in ciuitate Pistorii, existentibus duabus partibus, scilicet Guelfa et Ghibelina, et existente ibi quadam domo, seu prosapia nobili quorundam uirorum qui dicuntur Cancellerii, de quibus quidam ex uno latere uocabantur Ranerii et alii quidam ex altero latere uocabantur illi de Damiata, in dicta parte Guelfa, ambobus dictis lateribus existentis, contingit quod una die quidam iuuenis quindecim annorum, nomine Amodorus, de dicto latere illorum de Damiata, ludendo ad tabulas cum quodam alio iuuene et milite de dictis Raneriis, nomine Dominodato, uenit secum ad contentionem, in tantum quod dictus Amadorus dedit unam alapam dicto Dominodato; quo scito, pater dicti Amadori misit dictum Amadorum, suum filium, ad dictum Dominumdatum ad se excusandum et ad subeundum uindictam quamlibet de tali alapa quam uellet sibi inferre dictus Dominusdatus. Quo facto et dicto, breuiter Focaccia, frater dicti Dominidati, in presentia dicti sui fratri, manum dexteram dicto Amadori amputauit; quo scelere perpetrato, statim dicta domus diuisa est, ita quod omnes Ghibelini de Pistorio tenuerunt cum dictis Raneriis, et dicta est tunc pars Blanca pars dictorum Raneriorum et etiam omnium Florentinorum et Bononensium aliorumque de Tuscia qui tenuerunt cum eis, et predicti de Damiata et alii Guelfi de Pistorio et de Florentia et de Bononia, qui tenuerunt cum eis dicti sunt de parte Nigra. Et demum dicta pars Blanca primo in dicta ciuitate Pistorii uicit dictam partem Nigram, et eam inde expulit, et ibi dicta pars Blancorum et Florentie et Bononie cepit dominari, et dominata est per tres annos, quos auctor uocat hic tres soles. Inde primo dicta pars Blancorum expulsa fuit de Florencia anno MCCCI° potencia Karuli Sine Terra de Francia, quin de inductu Bonifatii pape UIII° id fecit sub simulatione, et hoc tangit hic dicta umbra dum dicit de piaggia ad quam naues quiescunt et non uidentur moueri sicut tunc dictus papa non uidebatur facere et moueri ad quod occulte mouebatur. Inde obsessa fuit dicta ciuitas Pistorii a dicta parte Nigra sub capitaneatu regis Roberti et marchionis Moroelli Malaspine, et uicta est dicta ciuitas et expulsa est dicta pars Blancorum inde et de aliis dictis terris, et hoc est quod prenuntiat hic dicta umbra Ciacchi, dicendo quomodo post longam contentionem uenient ad sanguinem, idest ad bellum ciuile, et pars siluestris, idest dicta pars Blanca ita uocata a dicta umbra propter predictum facinus expellet aliam primo in dicta terra Pistorii, ut supra dictum est, ac ut etiam prenuntiat umbra Uanni Fucci infra in capitulo XXIIII°, et quomodo inde cadet infra tres soles, idest infra tres annos. Ad secundum dicit dicta umbra quod iusta duo sunt, in mundo subaudi, et quod ibi, scilicet Florentie, non intelliguntur etc.: circa hunc passum est notandum quod auctor uult hic tangere de illis tribus iuribus de quibus tetigit in illa sua cantilena que incipit: Tre donne intorno al cor mi son uenute, accipiendo dictas tres dominas ut tres leges descendentes a dictis tribus iuribus, scilicet a iure naturali quod, ut dicit Lex, Cum ipso genere humano rerum natura, idest Deus, prodiit, et quod id dicitur in principio Decretorum: In lege et in Euangelio continetur, quo quisque iubetur alii facere quod sibi uult fieri, et prohibetur alii inferre quod sibi nolit fieri, ut Mathei UII° habetur; quod Ius, secundum Ysiderum, dicitur fas, idest diuina Lex, et quod auctor uocat dricturam in dicta sua cantilena; secundum Ius dicitur Ius gentium, quo solum genus humanum utitur, quod quidem precipit honeste uiuere, alterum non ledere et ius suum unicuique tribuere; tertium dicitur Ius ciuile, scilicet quod quisque populus uel ciuitas sibi proprium diuina humanaque causa constituit. Modo dicit dicta umbra quod, licet dictum Ius ciuile tertium uigeat Florentie, tamen premissa alia duo iura in effectu minime; et quia dictus Ysiderus dicit quod Ius dictum est quia iustum est, ideo auctor uocat dicta duo Iura hic, scilicet primum et secundum, duo iusta.
|
|
|
|
Ad tertium dicit quomodo uitium superbie, inuidie et auaritie est causa discordie dicte ciuitatis Florentie. Ad quartum respondet ut per se patet in textu. Ultimo inducit auctor Uirgilium ad dicendum de aduentu Domini iudicaturi mundum, de quo habetur Mathei, XXIII° capitulo, ibi: Et uidebunt Filium hominis uenientem in nubibus celi cum uirtute multa et maiestate, et mictet angelos suos cum tuba et uoce magna. Tuncque omnis anima ueniet ad sepulturam sui corporis et illud reassumet. Quod prophetizans Psalmista ait: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in puluerem suum reuertentur, et alibi: Emicte spiritum tuum, et creabuntur, et renouabis faciem terre. Ad quod facit quod dicitur Apocalipsis XXI° ibi: Et dedit mare mortuos suos qui in eo erant, et mors et Infernus dederunt mortuos qui in eis erant, arguendo inde Uirgilius quod tormenta infernalia post dictam sententiam erunt maiora, ut ait Augustinus Super Iohanne dicens: Cum fiet resurrectio etiam bonorum gaudia et malorum tormenta maiora erunt, ea ratione, hic in textu assignata, scilicet quod res quelibet cum perfectior est, perfectius sentit bonum et malum. At tunc, licet illa gens maledicta et dampnata ad ueram perfectionem salutarem non uadat, tamen ibi plus quam hic expectat esse temporaliter, cum ibi ecternaliter erit, item etiam et realiter perfectior erit post dictam sententiam, cum ante ea a tempore mortis passionata fuerit solum cum anima, et tunc cum anima et corpore cruciabitur.
|
|
|
|
{Pape Satan, pape Satan aleppe.} Auctor in hoc capitulo UII° dicit se descendisse in quartum circulum Inferni, in quo fingit puniri animas auarorum et prodigorum simul in uoluendo saxa, ut dicit textus, ac fingendo ibi se reperire Plutonem demonem, quem Sacra Scriptura uocat Mamonem, unde dicitur: Nolite uobis facere thesaurum de Mamona iniquitatis, exclamantem, uiso auctore uiuo, ita ibi per Infernum ambulantem: {Pape Satan}, idest o Satan; Alep, idest principalis demon noster, sicut est principalis lictera Alep in alphabeto Hebreorum, quid est hoc uidere: nam pape interiectio dicitur admirantis, tangendo incidenter quod legitur Apocalipsis, capitulo XXII° ibi: Et factum est prelium magnum in celo: Michael et angeli eius preliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non ualuerunt, nec locus eorum inuentus est amplius in celo. Et proiectus est et angeli eius in profundum terre, tangendo inde comparatiue de natura illius brachii maris quod dicitur Fare Missine ubi, iuxta illa duo loca que dicuntur Silla, ita dicta a Silla filia Forci, conuersa in canem a Circe propter Glaucum, et Caribdis, unde dicti maris franguntur et non alibi in toto alio mari congrediendo et percutiendo se, unde Uirgilius in III° ait: Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes / litore deductas angusto interluit extu. / Dextrum Silla latus, leuum implacata Caribdis / obsidet, atque imo baratri ter gurgite uasto/ sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras / erigit alternos, et sidera uerberat unda. Allegoria uero quam auctor hic tangere uult, hec est: nam primo uult tangere quomodo auari et prodigi ita in hoc mundo equaliter delinquunt, et quod sic in alio etiam equali pena puniri merentur; nam ab eadem uirtute et medio expendendo et non expendendo debite, scilicet a liberalitate equaliter discendunt, unde Phylosophus in IIII° Ethicorum ait: Liberalitas est uirtus per quam quis expendit secundum substantiam et in que oportet. Et hoc denotat hic auctor dum fingit has animas a medio circulo ita uicissim dicti loci infernalis recedere diuerso calle, uoluendo hec saxa, ut dicit textus, in reuolutione quorum saxorum denotat auctor laboriosam uitam quam maxime auari ducunt in hoc mundo, unde Ecclesiastes de talibus dicitur: Cuncti dies sui laboribus et ruinis pleni sunt, et Yeremie XUI°: Seruietis diis alienis qui non dabunt uobis requiem die ac nocte; ad quod respiciens Oratius ait in Sermonibus: Exiguum censum turpemque repulsam, / quanto diuites animi capitisque labore. / Impiger extremos curris mercator ad Indos, / per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes, sub qua allegorica pena saxorum puto Uirgilium dicente etiam sic in UI°: Saxum ingens uoluunt alii, radiisque rotarum, et Ouidius in IIII°, tractans de pena Sisiphi, auarissimi hominis, ait etiam ad idem: Aut petis aut urges rediturum, Sisiphe, saxum, et Seneca, in sua quadam tragedia, ad hoc etiam inquit: Ceruicem saxum grande Sisiphea sedet, - dicendo auctor quomodo ibi uidit infinitos clericos rasos in summitate capitis, in qua rasura denotatur depositio temporalium bonorum, quod male seruatur per eos, dicendo quomodo dicti auari resurgent cum manibus clausis et prodigi cum apertis, ut denotent contrariam eorum qualitatem peccati.
|
|
|
|
Post hec incidenter auctor inducit Uirgilium ad dicendum hic quid sit fortuna et quid sit eius officium, sic incipiens: sic Deus, cuius scientiam totum aliud scire transcendit et excedit, factis celis, attribuiuit unicuique suos motores, idest suas angelicas intelligentias, ad regendum eos ad suos distinctos effectus, unde Psalmista: Uerbo Dei celi firmati sunt, et Spiritus oris eius omnis uirtus eorum, et Apostolus: Omnes angeli administratorii Spiritus sunt, loquendo, credo, de talibus motoribus, ita quod omnis pars alteri splendet, idest correspondet et conformatur: nam elementa et elementata subsunt planetis, planete octaue spere, octaua spera nono celo, nonum celum menti diuine. Quod tangens iste auctor in II° capitulo Paradisi ait: Lo moto e la uirtù di sancti giri, / come dal fabro larte nel martello / da beati motor conuien che spiri, ad quod ait Thomas in prima parte dicens: Quantum ad rationem gubernationis pertinet, Deus immediate omnia gubernat; quantum uero pertinet ad executionem gubernationis, Deus gubernat aliqua mediantibus aliis, ita attribuiuit et preposuit quandam aliam intelligentiam celestem et angelicam splendoribus mundanis, idest nostris operibus et honoribus, quam Fortunam uocamus. Cuius iura sunt talia, ut ait Boetius in II°, ubi, loquens in persona Fortune, sibi ipsi ait: Affluentia et splendore circumdedi te, et Phylosophus in libro De Bona Fortuna ad hoc idem inquit: Absque enim bonis exterioribus, quorum fortuna domina est, non contigit esse felicem, et Boetius in fine primi, in persona Phylosophie ait: Quoniam quibus gubernaculis mundus regatur oblitus es, has fortunarum uices extimas sine rectore fluitare, et Iuuenalis ad hoc etiam ait: Nullum numen habes, si sit prudentia, sed te, / nos facimus, Fortuna, deam celoque locamus; ad quod Ysiderus in X° ait: Fortuna a fortuitis nomen habet, et quasi dea quedam res humanas uarie regens, ideo ceca dicitur, eo quod passim in quoslibet non inspectis meritis uenit; Que fortuna uidetur ita in II° Physicorum a Phylosopho diffiniri dicente: Fortuna est causa secundum accidens et hiis que secundum propositum eorum que propter hoc sunt, unde et circa idem et intellectus et formam est, propositum enim non sine intellectu est; unde Frater Albertus, scribens circa hoc ait: Omnis fortuna est casus, sed non conuertitur. Est enim fortuna in agentibus secundum propositum, quibus est bene contingere, unde neque inanimatum neque infans et brutum aliquid facit ad fortunam, et est in hiis que fiunt non propter hoc, sed propter accidens, ut in fodiente recipere thesaurum. Casus uero est in non habentibus propositum et in brutis cadit, ut equus casu uenit domum et saluatus est a lupis, qui non uenit domum propter salutem sed propter cibum, quod quidem totum plene tractata sunt secundo Physicorum, et quod etiam circa hoc ait Thomas in prima questione CXUIa dicens: Dicendum est quod in rebus inferioribus uidentur quedam a fortuna uel a casu prouenire. Nam contingit quandoque quod aliquid, ad inferiores causas relatum, est fortuitum uel causale, et relatum ad aliquam superiorem causam, inuenitur esse per se intentum. Sicut si duo serui alicuius domini micterentur ab eo ad eundem locum, uno de altero ignorante; concursus dictorum duorum seruorum, si ad ipsos referatur, casuale est, quia accidit preter intentionem utriusque. Si uero referatur ad dominum, qui hoc preordinauit, non est casuale, sed per se intentum. Ideo ea que per accidens hic aguntur, siue in rebus humanis siue in rebus naturalibus, reducuntur ad aliquam causam preordinantem, que est ipsa diuina prouidentia. Et secundario sunt dicti sui motores angelici, ad quod respiciens Augustinus in libro U° De Ciuitate Dei ait: Nos enim eas causas que dicuntur fortuite, unde etiam fortuna nomen accepit, non esse nullas dicimus, sed latentes; easque tribuimus uel Dei uel quorumlibet spirituum uoluntati. Nam homo secundum corpus subest corporibus celestis, secundum uero intellectum subest angelis seu sustantiis separatis, secundum uoluntatem subest soli Deo, qui, quamuis directe ad intentionem hominis solum operetur, tamen actio angeli per modum suasionis ad electionem hominis aliquid operatur, at actio corporum celestium per modum disponendi in quantum corporales impressiones corporum celestium aliquas electiones in nobis disponunt. Et sic, redducendo fortunam ad sua principia, est et dici debet natura, sed quantum ad numerum scire dicitur fortuna, idest uentura, preter propositum nostrum, non obstat quod de libero arbitrio possunt opponi. Nam liberum arbitrium non potest esse, nisi ubi uoluntas nostra et intellectus potest eligere, at electio non potest fieri nisi in hiis rebus que sciuntur, ergo etc. Unde Uirgilius: Nescia mens hominum fati sortisque future / et seruare modum rebus sublate secundis, et Phylosophus in dicto secundo Physicorum ait ad hoc: Sunt quidam quibus uidetur esse causa fortuna in manifesta; autem humano intellectu tanquam diuinum quoddam ens; ad quod etiam Muxatus, poeta quidam nouus Paduanus, curiosus circa premissa, in persona Dei loquentis Fortune, ait: Tu, Fortuna, cui non sine magno misterio toti mondo miranda commisimus, et stupenda, putasne parum tibi sic, si ex archanis nostris circa humanos actus secreta commisimus, que nulli scire fas fuerit, nisi cum euenerint? Qui sensus aduersus te, quis intellectus, que ratio me uolente preualet, seu non prohibente, que feceris? Tuas causas habes quas homines latere nolimus. Subsequenter auctor, uolens tangere de officio ipsius Fortune, subdit quod eius est commutare bona mundana de gente in gentem, non ualentibus nec scientibus hominibus in hoc sibi resistere, dico illis hominibus qui sequuntur iudicium ipsius Fortune, ut subditur hic in textu; nam alii qui non sequuntur dictum eius iudicium, hoc est qui se non miscent de bonis et honoribus et dignitatibus fortuitis et ambitiosis huius mundi, ut sunt religiosi et phylosophi et alii in hoc mundo contentis rebus modestis bene resistunt sibi, nec de ea Fortuna curant. Et ex hoc ait Oratius in Odis: Mea / uirtute me inuoluo probamque / pauperiem sine dote quero. / Non est meum, si mugiat Africis / malus procellis, ad miseras preces / decurrere et uotis pacisci, et Boetius in III°: In nostra situm est manu quale fortunam habere uolumus; nam si uentis uela committeres, non quo uoluntas peteret, sed quo flatus impelleret promouereris, ut ait idem Boetius in secundo, et Seneca Ad Lucilium ad propositum inquit: Quid prodest si Deus rector est? Quid prodest si casus imperat aut consilium meum Deus occupauit aut consilio meo nichil fortuna permictit? Quicquid est ex hiis philosophandum est; siue casus humanas sine ordine impellit, phylosophia nos tueri debet. Hec adhortabitur ut Deo libenter pareamus et fortune contumaciter resistamus, et in UIIIa Epistula inquit: Quisquis uestrum uitam tutam agere uult, quantum plurimum potest ista uiscata beneficia fortune deuitet, in quibus quoque miserrimi fallimur: nam bona fortune insidie sunt. Inde dicit auctor hic quomodo dicte commutationes ipsius fortune non habent treguas, nam semper fortuna inimicatur quibusdam uel amicatur faciens modo unum cadere et alium ascendere, unde Boetius in secundo, in persona ipsius Fortune: Hunc continuum ludum ludimus rotam uolubili orbe uersamus, summa infimis et infima summis mutare gaudemus, et quod necessitas facit eam uelocem dicit etiam hic auctor ita, cito concurrit alius qui debet eleuari in locum alicuius eleuati. Ad quos respiciens Claudianus ait: Summa rote bene Cresus erat tenet infima Codrus / Iulius ascendit, descendit Magnus ad infra / Silla iacet surgit Manus sed cardine uerso / Silla reddit premit Marius sic cuncta uicissim etc., et Seneca in quadam eius tragedia: Prohibet Cloto / stare fortunam, / res Deus nostram celeri citata / turbine uersat, et Lucanus: Siue nichil positum est, sed sors incerta uagatur, / fertque refertque uices et habent mortalia casum, et Oratius in Odis: Fortuna seuo leta negotio transmutat incertos honores, / nunc michi, nunc alii benigna / Laude manentem; si celeres quatit / pennas, resigno quod dedit, nec non Gualfredus ad hoc etiam ait in Poetria sua: Hoc unum prescire potes quod nulla potestas / esse morosa potest, quia res fortuna secundas / imperat esse breues etc. Item dicit auctor quomodo dicta fortuna cruciatur tantum ab illis iniquiis, et querimoniis subaudi, qui olim eleuati fuerunt a dicta Fortuna, licet modo sint delapsi, contra quos etiam ait Phylosophus in tertio Ethicorum dicens: Emissiuum autem et non honorantem propter ipsas diuitias, sed gratia dationis. Propter quod accusant fortunam, quoniam maxime digni non ditantur, et Seneca, De Consolatione Ad Matrem: Illis fortuna grauis est, quibus repentina est. Neminem aduersa fortuna comminuit nisi quem secunda decepit, et Ualerius in III° De Uarietate Casuum ait: Gaius Cesar priuatus Asiam petens, a marictimis predonibus captus, quinquaginta talentis se redemit; parua igitur summa clarissimi mundi sidus rependi fortuna noluit. Quid est amplius ut de ea queramus si neque consortibus diuinitatis sue parcit? Item et Phylosophia in persona Fortune ait Boetio exuli et depresso: Hactenus fortunato! Habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querele tanquam tua prorsus perdideris. Et hoc de Fortuna; de Fato autem, et quomodo differt ab ista fortuna plene dicam infra in UIIII° capitulo.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se deuenisse ad extremam ripam huius quarti circuli Inferni et ibi se inuenire hunc fontem bulientem et uersantem secundum fluuium infernalem, cuius aquam dicit bigidam, idest luridam et decoloratam, manantem per plagas et rupes grigias, idest asperas et duras, ad facientem Stigeam paludem, in qua fingit puniri animas iracundorum in prima eius parte et sub eis in infimo luto animas accidiosorum, ut dicit textus. Et procedendo dicit uenisse se ad hanc turrim Al da sezzo, idest demum. Et hec quantum ad licteram; quantum uero ad integumentum allegoricum auctor hoc sensit, scilicet quod dicto de tribus uitiis incontinentie quasi ut de tribus carnalibus, scilicet de luxuria, gula et auaritia cum prodigalitate coniuncta, et de pena ipsorum, ut superius apparet, uolens nunc uenire ad tractandum de aliis quattuor uitiis dicte incontinentie, ut quasi de quattuor diabolicis et spiritualibus, scilicet de accidia, ira, inuidia et superbia comunicantibus sibi ad inuicem in tristitia, ut patet in hominibus uitiatis in eis in hoc mundo, ponit dictum fontem pro nostro humano odio, a quo odio ut a fonte quodam dicta palus Stigea, idest dicta tristitia dependet; Styx enim tristitia interpretatur, unde de hoc ait Phylosophus in UII° Ethicorum: Circa delectationes et tristitias sunt incontinentes; ad hoc etiam facit quod ait Macrobius etiam dicens: Styx est quicquid inter se humanos animos in gurgitem uergit odiorum, de quo fonte sub eodem sensu ait Uirgilius: Adiuro Stigii caput implacabile fontis. Inde in eo quod fingit dictas animas iracundorum sic se laniare auctor hic ad branum ad branum, idest ad frustum ad frustum, tangit uitam talium in hoc mondo iracunde uiuentium, ad quod respiciens Salamon ait in Prouerbiis XU° capitulo: Uir iracundus prouocat rixas, more canis alios mordendo. Inde in eo quod fingit animas accidiosorum predictorum sub iracundis in bellecta, idest in luto dicte paludis passionari, uult ostendere qualiter in occulta tristitia et putredine uita talium est in hoc mundo; unde ex hoc dicitur Yeremia capitulo UIII° de Moab accidioso quod, requiescens in fecibus suis, non est transfusus de uase in uas, et transmigrationem non abiit, et Ecclesiastici XXI° dicitur: In lapide luteo lapidatus est piger.
|
|
|
|
{Io dico seguitando chasai prima.} In hoc octauo capitulo auctor, se continuando ad proxime dicta quantum ad licteram dicit quomodo ad signum duarum flammarum huius prime turris et unius flamme huius alterius turris ab illa ita remote et existentis intra menia ciuitatis Ditis infrassumpte, Flegias demon ita uenit cum sua nauicula ad portandum ipsum cum Uirgilio ad dictam turrim aliam et ad dictam ciuitatem Ditis, fingendo in hac secunda parte dicte paludis confinata ab hiis duabus turribus puniri animas superborum in superficie huius paludis et in fundo animas inuidorum quasi ut correlatiua peccata eorum sint; nam inuidia finem recipit a superbia, cum amor inuidi de malo proximi ne ille sibi parificetur ortum habet a superbia, et sic posita superbia; secundario posita intelligitur inuidia ut eius soboles et filia, et quia latens est etiam in nobis uitium inuidie ut supra dixi de accidia, ideo auctor fingit hic inuidos non apparere sicut superbos. Inter quos superbos auctor hic se fingit currendo illam mortuam goram, que gora dicitur in Tuscia quilibet canalis aque tractus seorsum de aliquo fluuicio, reperisse umbram domini Philippi Argenti de Adimaribus de Florentia superbissimi uiri olim quem, ex eo quod auctor ita spreuit eum, ut dicit textus, fingit se osculatum ita fuisse a Uirgilio, hoc est a ratione congratulatum, que habet nos tales superbos facere uilipendere in hoc mundo tanquam porcos in brago, idest in ceno existentes et reputantes se in hac uita reges, idest eleuatos super alios, et inde in alia uita ita esse submersos in hoc stigeo luto, ut dicit hic auctor, ad quam talem allegoricam penam facit quod ait Psalmista de talibus superbis dicens: Comminuam eos ut puluerem ante faciem uenti et ut lutum platearum delebo eos, et Osee prophete capitulo X° dicens: Transire fecit Samariam regem suum quasi spumam super faciem aque, et Iob etiam dicens: Si ascenderit in celum superbia eius et nubes tetigerit quasi sterquilinum in terra perdetur, et Ysaia capitulo III° dicens: Eleuate sunt filie Sion et ambulauerunt extento collo, unde decaluabit Dominus ceruicem eorum, et procedendo fingit auctor se poni per dictum Flegias iuxta dictam ciuitatem Ditis, cuius turres uocat hic auctor misquitas; misquite sunt turres ciuitatum Saracenorum quedam loco campanilium nostrorum quadrate cum quattuor fenestris ad quas quinquies in die sacerdos eorum conclamat hec uerba: Nil aliud posse nisi Deus et Maomectus eius; uenite ad orationem faciendam in releuationem peccatorum uestrorum. Ultimo dicit auctor quomodo illi demones non admiserunt Uirgilium et eum reicierunt, ut patet in textu, modo ad declarationem adhuc certorum que hic restant allegorice declarari premictendum est quod uitium superbie diuiditur ut genus in duas species, scilicet in superbiam exteriorem et in superbiam interiorem; exterior superbia est illius hominis qui in arrogantiam et presumptuositatem superbit, - ut ille Moab de quo in XUI° dicitur Ysaie ibi: Audiuimus superbiam Moab et sublimitatem et arrogantiam cordis illius, - et hanc primam turrim auctor sub allegoria accipit pro ista superbia exteriori, dictas uero eius duas flammas accipit pro dictis eius duabus calidis eminentiis scilicet arrogantia et presumptuositate; hanc uero secundam turrim inclusam a dicta ciuitate Ditis accipit pro dicta superbia interiori, et unicam eius flammam pro uanagloria emicante ab appetitu excellentie ab ea superbia interiore descendente, per quem appetitum quis aliis se preferre uult putando se habere sua bona a se seu a Deo pro meritis suis, iuxta illud: Ex se pro meritis falso plus omnibus inflat, scilicet talis superbus; et congrua est adaptatio et figuratio hec talis de turribus istis duabus ad species predictas superbie, cui dicat Thomas: Superbia est turris Babel cuius culmen celum actingebat, ut Genesis XI° capitulo dicitur, et Gregorius: Superbia natione celestis celestes appetit mentes, cetera enim uitia cum sunt cum superbia se habent sicut domus iuxta turrim. Hunc uero Flegias allegorice auctor accipit hic pro motu diabolico huius uitii superbie qui homines in hoc mundo trahit ad dictas species superbie ut ad turres quasdam eleuatas et in morte ad Infernum. Fuit enim iste Flegias olim rex Insulanorum in hoc mundo ualde superbus ac sua arrogantia contemptor deorum, adeo quod comburi fecit templum Apollinis, eo quod dicebat dictum Apollinem concubuisse cum Corinide eius filia; de quo Flegias existente in Inferno, Uirgilius in UI° loquens ait: Infelix Theseus Flegias miserrimus omnis / admonet et magna testatur uoce per umbras: / Discite iustitiam moniti et non tempnere diuos, et ideo merito auctor accipit eum sub typo motus talis uitii superbie hic.
|
|
|
|
Post hoc auctor, expedito tractatu incontinentie comprehendentis sub se septem peccata predicta scilicet luxuriam, gulam, auaritiam, accidiam, iram, inuidiam et superbiam, uolens procedendo uenire ad tractandum de humana malitia et de uiolentia et fraude, que ex illa oriuntur ut dicit auctor infra in XI° capitulo, et de animabus dampnatis per hec tria uitia et de locis separatis earum a dictis incontinentibus, fingit animas tales intra hanc ciuitatem Ditis inclusas ut denotet qualiter homines in hoc mundo ultra dictam incontinentiam clauduntur tripliciter ad peccandum, et ex hoc forsan Uirgilius allegorice motus est ad describendum hanc ciuitatem Ditis tribus muris cintam, unde ait in UI° de ea: Respicit Eneas: subito sub rupe sinistra / menia lata uidet, triplici circumdata muro. / Porta aduersa ingens, solidoque adamante columpne. Alia que hic in fine tanguntur exponam allegorice in sequenti capitulo.
|
|
|
|
{Quel color che uiltà de fuor mi pinse.} Continuando se auctor in hoc principio huius noni capituli fingit Uirgilium sibi sub ambiguis uerbis dixisse quomodo oportebit eum uincere pugnam contra dictos demones, aliter talis..., idest Beatrix subaudi, se obtulit ad tale eius iter, nec ultra expressit, quasi tacite uoluisse dicere secundum intentionem auctoris quod ipsa Beatrix mendax esset. Et utitur in hoc auctor illa figura que dicitur eclipsis, que sit cum deficit sermo in medio orationis, ut ecce Uirgilius in persona Neptuni minantis uentis turbatibus Eneam in mari dicens: Iam celum terramque meo sine numine, uenti, / miscere et tantas audetis tollere moles? / quos ego... sed motos prestat componere fluctus; nam deficit ubi dicit: Quos ego..., scilicet castigabo. Inde auctor inducit Uirgilium ad dicendum sibi pauenti de tali suo progresso quomodo missus iam fuit de Limbo usque ad centrum Inferni ab illa Erictone, magica uetula de Thessalia, de qua Lucanus in UI° dicit quomodo ad instantiam Sexti Pompei fecit reddire animam in quoddam cadauer de recenti mortuum ad referendum quid Pompeio, suo patri, contingere debebat de futuro suo bello cum Cesare. Et hoc tangit auctor non quod uera fuerint, sed ad quandam talem magnam moralitatem, scilicet quod quando uidemus aliquem timere procedere in aliquo opere bono incepto propter aliquam causam superuenientem, licet nobis dicere aliqua sub colorato mendacio facientia talem formidantem a suo timore remoueri. Nam dicta anima illius cadaueris, posito quod uerum fuisset dictum Lucani, sicut fuit fictio, demon quidam erat, non anima illius, sicut non fuit anima Samuelis, sed demon quidam in illa phitonissa que ut anima Samuelis loquebatur, ut dicit in primo Regum capitulo XXUIII°, nec illa fuit anima illius pueri quem Simon Magus occidit, que postea loquebatur in eo, ut scribit Clemens papa in suo Itinerario, sed demon. Unde Crisostomus Super Matheum scribit quod Frequenter demones simulant se esse animas mortuorum, ut confirment errorem Gentilium credentium talia, et super quadam Decretali dicit Glosa: Si aliquando spiritus malignus corpore mortui hominis subintrat non illud uiuificat, nec unum cum illo efficitur, sed mouet illud ad instar uenti qui laruam subintrat et mouet illam. De hoc Thomas in prima parte, questione LXXXUIIIa, et Augustinus in libro De Agenda Cura Pro Mortuis, et in tertio De Ciuitate Dei pertractant.
|
|
|
|
Post hoc auctor, procedendo, fingit sibi apparuisse super hac turri dicte ciuitatis Ditis has tres Furias infernales, scilicet Alecto, Thesiphonem et Megeram, ita cruore tinctas et cintas et crinitas serpentibus, et clamantes et laniantes se, et uocantes Medusam ut faciant ipsum auctorem conuerti in saxum, ut dicit textus. Quas easdem Furias Uirgilius in UI° etiam fingit Eneam inuenisse in Inferno, eodem loco, et cum hiisdem actibus dicens: Gaudia, mortiferumque aduerso in limine bellum, / ferreique Heumenidum talami et Discordia demens / uipereum crinem uittis innexa cruentis, et subdit, loquendo de dicta porta et turri huius ciuitatis Ditis et de prelibatis Furiis: Porta aduersa ingens, solidoque adamante columpne, / uis ut nulla uirum, non ipsa excidere ferro / celicole ualeant; stat ferrea turris ad auras / Thesiphoneque sedens palla succincta cruenta / uestibulum exsompnis seruat noctesque diesque. / Hinc exaudiri gemitus et seua sonare / uerbera, tum stridor ferri tracteque catene; Et in UII° ait: Luctificam Alecto dirarum a sede sororum / infernisque ciet tenebris, cui tristia bella / ireque insidieque et crimina noxia cordi, / tot seue facies, tot pullulat atra colubris. Attribuuntur poetice Plutoni regi infernali ut eius ministre et filie eius et Noctis dicte Furie et, per consequens, Proserpine eius uxori, quod tangit hic auctor dum dicit de regina eterni planctus, et inducuntur ad discordiam et furores, inducendum hiis demonibus Ditis qui uocantur, Exodi capitulo XUII°, Amalechite, idest demones discordiarum, uocanturque dicte hec tres sorores interdum Furie; ex eo quod furores in nobis commouent unde Lucanus in UIIII°: Heumenidum crines solos mouere furores - uocantur interdum Heumenides, hoc est minime bone, interdum Erinne, quasi lites mouentes. Quantum ad allegoricum integumentum, auctor aliique poete nichil aliud in hoc uolunt sentire nisi quod hec tres furie designent tria genera malorum inducentium homines in hoc mundo motu diabolico ad turbationem menti et intellectus, ut insanos et furentes; omne enim malum aut cogitatur tantum, aut cogitatur et in sermone prodit et in actum. Unde prima dicitur Alecto, idest impausabilis, per quam intelligimus malam cogitationem que nunquam quiescit nullo euentu uel timore. Secunda dicitur Thesiphone quasi uox sequens, et supposita mala enim cogitatio ad hoc tendit ut uoce exprimat malum quod concepit. Tertia dicitur Megera, quasi megalaris, idest operatio; et sic primum est non pausando furiam concipere, secundum in uocem erumpere, tertium ad factum uenire; uel, secundum aliam opinionem, hoc modo magistraliter uidentur distingui in hiis IIIIor uersibus sic incipientibus: Tres agitant mentes furie ratione carentes; / tunc est Thesiphone cum res est pessima mente, / at cum mente seua dispumat in ore Megera / de perpetrata tunc est Alecto uocata, quasi uelit auctor in effectu tangere quod contemplando statum malorum in hoc mundo ut Infernum quendam, inter alia eius mala reperit ista tria accidentia alterantia ita homines, ut ait etiam Ysiderus in hoc sic dicens: Sicut tres sunt iste Furie, sic impliciter animos nostros pertubabant et cogunt nos delinquere adeo quod neque ad famam et ad pericula mortis respiciamus. Multitudo uero serpentum, quibus dicte furie circumdate sunt, designat multimodas prauas cogitationes et artes, quibus demonice homines inficiunt quasi ueneno et furere faciunt et serpere ut serpentes eorum intima cordis ad mala cogitandum, loquendum et agendum, ut supra dictum est. Quod uolens tangere Uirgilius, sub premissa etiam allegoria, in persona Iunonis alloquentis et rogantis dictam Alecto ut furorem inficeret Amatam, reginam et uxorem regis Latini, et etiam Turnum ita ait in UII°: Tu potes unanimes armare in prelia fratres / atque odiis uersare domos, tu uerbera tectis / funeras inferre faces, tibi numina mille / mille nocendi artes; fecundum concute pectus, et subdit: Exim Gorgoneis Alecto infecta uenenis / principio Latium et Laurentis tecta tirampni / celsa petit etc. Ad id quod tangit de Medusa est premictendum quod, secundum quod scribit Lucanus in UIIII°, ystorice dicitur quod quidam Forcus, rex Yspanus, tres habuit filias: prima uocata fuit Medusa, secunda Stennio, tertia Euriale; quo mortuo, post eum ditissime remanserunt, et etiam maxime effecte sunt epulentissime post mortem dicti eorum patris, cultura terre ampliando dictum eorum regnum. Presentim dicta Medusa ideo uocata est Gorgon ipsa et quelibet alia sua soror predicta; Ge enim terra dicitur grece, et gorge cultura. In quibus tribus sororibus poete postea fabulose finxerunt tres terrores huius mundi, quorum primus mentem debilitat, secundus mentem spargit, tertius caliginem uisus inducit, et hec est dicta Medusa, cuius caput Perseus cum iuuamine Palladis amputauit, respiciente eam mediante clipeo cristallino quod sic allegorizatur. Perseus pro uirtute accipitur que, iuuante Pallade, idest sapientia, habet extinguere hos terrores mundanos procedentes a regibus et aliis potentibus, et maxime a tirampnis, qui sepe nedum mentem, sed etiam sensus, in lapidem, idest in sensualitatem, inducunt. Unde Salamon, ad hoc respiciens in XX° Prouerbiorum, ait: Sicut rugitus leonis ita terror regis, et ex hoc solet dici: Est Gorgon cultrix terre tale esseque nomen; / ex tribus diis magis ore Medusa nitet, / conformes lapidi facit esse Medusa timore / dum ritulare coma queque rigere facit, faciens tamen auctor conqueri dictas Furias de eo ibi uiso ab eis uiuente, ut de Enea in simili casu, - unde Uirgilius in persona dicti Enee petentis a Sibilla ita lamentabatur ipse, ibi uiso ita uiuo dicte Furie ait: *Que scelerum facies? o uirgo, effare; quibusue / urgentur penis? quis tantus plangor ad auras?* / Tum uates sic orsa loqui: *Dux inclite Teucrum, / nulli fas casto sceleratam insistere limen etc. - quare dicat nullus castus, idest nullus uirtuosus, hanc clausam ciuitatem Ditis contendit intrare, dico intrare scilicet statum malicie et eius peccatorum in hoc mundo per uiam inuestigatiuam, non autem uitiosam, quin demones predicti et dicte eorum Furie non doleant quodammodo ut doluerunt scilicet de Hercule et Theseo et Peritoo sub dicto sensu ingredientibus dictum locum, inuito Cerbero ianitore ianue huius ciuitatis Ditis, unde Uirgilius in UI°, in persona Caronis contra Eneam uiuum per Infernum euntem et petentem se per illum ultra flumen Acherontis transportari, ait: Umbrarum hic locus est, sompni noctisque sopore: / corpora uiua nefas Stigea uectare carina. / Nec uero Alciden me sum letatum eundem / accepisse lacu, nec Thesea Peritoumque, / diis quanquam geniti atque inuicti uiribus essent. / Tartareum ille scilicet Hercules - manu custodem in uincla petiuit / ipsius a solio regis traxitque trementem; / hii dominam Ditis thalamo deducere adorsi. Et hoc est quod tangit hic auctor de Theseo et infra in hoc capitulo de Cerbero depilato ab ipso Hercule, qui Cerberus ad instantiam Iunonis, nouerce dicti Herculis, nolebat admitti predictum per eius portam.
|
|
|
|
Post hoc uideamus quid auctor subsequenter uult sentire pro isto spiritu quem uocat numptium Dei, et quem ita fingit nunc uenisse cum tanto impetu super aquam huius paludis Stigie sicut super terram aridam, remouentem aerem grossam talis a uultu cum sinistra cum tanto labore, et cum sua uirga aperiente hanc portam Ditis et improperantem demonibus qui illam ita serrauerant contra ipsum auctorem et Uirgilium, ut dicit textus. Et dico quod eum accipit poetice pro Mercurio, quem poete uocant et fingunt filium Iouis et Maie et numptium exequentem mandata ipsius Iouis, ad quod figmentum Uirgilius in IIII°, in persona dicti Iouis uolentis ad instantiam regis Iarbe eius filii et proci Didonis regine Cartaginis Eneam retrahere a dicta Didone ad Ytaliam, ita alloquitur ipsum Mercurium dicens: Tunc sic Mercurium alloquitur ac talia mandat: / *Uade age, nate, uoca Zephiros et labere pennis / Dardaneumque ducem, Tiria Cartagine quod nunc / expectat factisque datas non perspicit urbes, / alloquere et celeres defer mea dicta per auras.* / Dixerat. Ille patris magni parere parabat / imperio, et primum pedibus talaria nectit / aurea, que sublime alis siue equora supra / seu terram rapido pariter cum flamine portant. / Tum uirgam capit: hac animas ille euocat Orco / pallentes, alia sub tristia Tartara mictit, / dat sompnos admictitque et lumina morte resignat. / Illa fretus agit uentos et turbida tranat / nubila. Iamque uolans apicem et latera ardua cernit / hic primum paribus nitens alenius alis / constitit; hinc toto preceps se corpore ad undas / missit aui similis, que circa litora, circum / piscosos scopulos humilis uolat equora iuxta, / aut aliter terras inter celumque uolabat / materno ueniens ab auo Cilenia proles / litus arenosus ac Libie uentosque seccabat. Et Statius etiam, describens quomodo Mercurius ipse, missus a Ioue etiam ad Infernum ad umbram Lai olim regis Thebarum, et reuertens inde, ait, incipiens secundum librum sui Thebaidos sic: Interea gelidis Maia satus aliger umbris / iussa gerens magni remeat Iouis, undique pigre / ire uetant nubes et turbidus implicat aer, / nec Zephiri rapuere gradum, sed feda silentis / aura poli; Stix inde nouem circonflua campis / hinc obiecta uias torrentum incendia claudunt / it tamen et medica firmat uestigia uirga. Et ex hoc Augustinus, De Ciuitate Dei, ait Mercurium esse Portitorem sermonis Dei; nam dicitur Mercurius quasi medius sermo currens. Post hec uideamus quid secundario auctor allegorice in hoc tangere uelit, ad quod enucleandum ita premictamus, scilicet quod, habita per ipsum auctorem hucusque notitia per inuestigationem contemplatiuam de septem uitiis supradictis, descendentibus ab incontinentia, et de uitiatis in eis in hoc mundo et de dampnatis in alio et de eorum penis ut de particularibus et specialibus uitiis et peccatis, mediante Uirgilio, idest mediante ratione, uolens inde procedere ad inuestigandum de aliis uitiis et uitiatis in uniuersali dependentibus a malitia et fraude humana tanquam inexpertus eorum, fingit hoc se nequisse facere solum cum ipso Uirgilio, idest cum ipsa ratione, scilicet ingredi dictam ciuitatem Ditis, quam pro statu malitiosorum et fraudulentorum in hoc mundo uiuentium accipit, ut dicit auctor infra in capitulo XI°, sed opus sibi fuisse adminiculo Mercurii, scilicet intimatione nature, et effectus talis planete per quam aperitur nobis dicta ciuitas, idest status malitie et fraudis mundane ut plurimum existentium inter negotiatores maliuolos huius mundi impressionatos ad hoc a dicto tali planeta. Ad que facit quod ait Crisostomus, Super Matheo dicentem: Eiciens ducit uendentes ed ementes de templo, dicens ibi: Significauit quia mercator nunquam potest Deo placere, quia sine mendacio et periurio mercator esse non potest, unde Psalmista ait: Quia non cognoui licteraturam, idest negotiationes, introibo in potentias Domini, et Ysaie primo dicitur ad hoc: Caupones tui miscent aquam uino, et Cassiodorus, Super Psalmo LXX° ait: Negotiatores illi abominabiles extimantur, qui iustitiam Domini minime considerantes per immoderatum pecunie ambitum polluuntur, merces suas plus periuriis honerando quam pretiis. Item facit quod ait Fulgentius allegorizans circa hoc dicens: Greci Mercurium inducunt preesse negotiis uirgam ferentem serpentibus noxiam, predictumque talaribus calciamentis pennatis; Mercurium, inquit, dicimus grece quasi curam mercis; omnis enim negotiator dici potest Mercurius; eius uirgam serpentibus noxiam adiciunt quia uix aut nunquam uendendi emendique commercium fit absque remorsione conscientie et sine periuriis qui serpunt ut serpentes animos prauorum predictorum negotiatorum. Item fingunt eum cum galerio copertum eo quod omne negotium copertum et absconsum; et super primo Ouidii, ubi dicitur quomodo Iupiter misit dictum Mercurium ad liberandum Io nimpham de manibus Argi, custodientis eam ad instantiam Iunonis habentis centum occulos, dictus Fulgentius ait: Argus pro hoc seculo accipitur; eius centum occuli pro multiplicibus eius illecebris quod seculum ita hominem quem allicit, tenet et custodit, ut Deum cognoscere non ualeat nisi prudentia Mercurialis eum liberet, ut liberauit dictam Io occidendo dictum Argum in quo denotatur duplex impressio dicti planete. Nam, cum respicit se cum Ioue uel cum aliqua bona constellatione et signo, tunc beniuolus est et habet infundere actiuam uirtutem in nobis circa licteraturam et alia famosa acquirenda, pro qua uirtute tali accipitur dicta uirga Mercurii, per quam aperitur nobis dicta porta Ditis, idest aperitur nobis cognitio malitiarum et fraudum, ut ab eis nobis precaueamus prudenti astutia Mercuriali quando uero est coniunctus dictus planeta cum maliuolis stellis et signis, tunc ut maliuolus imprimit que circa fraudes et malitias negotiantium dixi superius, et ex hoc promiscuus planeta dicitur. Nam cum bonis stellis bonus et cum malis malus est, inducendo auctor dictum Mercurium in proprietate dictis demonibus cur uolunt recalcitrare uoluntati diuine cui non potest finis esse detruncatus, ut est in aliis uoluntatibus hominum qui sepe aliquid agunt ad unum finem et alius diuersus finis eis euenit, item cur uolunt cum fatis pugnare, uolentia auctorem ita ire per Infernum, ut ipse auctor dixit supra in U° capitulo Minoi, in persona Uirgilii dicentis ei ut non impediat fatale iter eius, et sic uidetur auctor sentire fata esse et fatata penitus euenire, sed in hoc tangere uult quod antiqui poete et phylosophi scribunt. Inquit enim Seneca in II° libro: Quo num naturalium fatum esse existimo necessitate omnium rerum et actionum quam nulla uis rumpat, et Lucanus in UI°: At simul a prima descendit origine mundi / causarum series, atque omnia fata laborant / si quicquam mutare uelis, unoque sub ictu / stat genus humanum etc. Gregorius uero, in Omelia Epiphanie dicit: Absit a fidelium cordibus ut fatum aliquid esse dicatur; Augustinus in quinto De Ciuitate Dei in hoc sic ait: Fatum intelligimus a fando dictum, ut ea fato fieri dicantur que ab aliquo determinante sunt ante prelocuta. Nam quod Deus unico uerbo coeterno dixit in tempore sit quodam causarum ordine prosecutus. Nam sicut uox exterior uerbum prodit, sicut causarum ordines in diuinam relati prescientiam, fata siue uoces et locutiones possunt dici, quia rationes in uerbo diuino existentes ipsam scientiam manifestauit, unde Glosa super quodam Decreto incipiente Immutabilitatis nature Dei sua legitur mutasse promissa et temperasse sententiam, ut Ione capitulo III° et Mathei XII° ait super uerbo sententiam: Idest comminationem; nam que Dominus dicit comminando uel monendo bene interdum reuocat, non que asserendo, unde ex hoc Macrobius dicit quod Tripliciter contingit Deos loqui, et sic factum erit indeclinabilis ordo causarum ad diuinam uoluntatem relatus, unde et Boetius in IIII° ait: Fatum est inherens rebus mobilibus dispositio per quam prouidentia diuina suis queque nectit ordinibus. Thomas in prima CXUIa questione in hoc sic ait: Diuina prouidentia per causas medias suos effectus exequitur, que ordinatio dictorum effectuum potest considerari uno modo secundum quod est in ipso Deo, et tunc dictur Prouidentia, que immobilis est, non quidem absolute necessitatis, sed conditionate ut ait iste auctor infra in Paradiso in capitulo XUII° et ibi uide quod scribam. Alio modo potest considerari dicta ordinatio in quantum est in mediis causis ab ipso Deo ordinatis ad aliquos effectus producendos, et tunc habet rationem fati, et sic uoluntas uel potestas Dei fatum uocari potest casualiter; essentialiter uero factum erit dispositio et ordo dictarum secundarum causarum, et sic errant illi qui omnia fortuita et casualia que in hiis inferioribus accidunt siue in rebus naturalibus, siue humanis, reducere uolunt in superiorem causam, idest ad corpora celestia, secundum quos fatum nichil aliud esset quam dispositio siderum in qua quis conceptus sit uel natus. Nam, quamuis ex impressione dictorum corporum celestium fiant alique inclinationes in natura corporali, uoluntas tamen uestra non ex necessitate sequitur has, et ideo nichil prohibet per uoluntariam electionem impediri effectum corporum celestium. Ysiderus in X° Ethimologiarum circa hoc ita inquit: Fatum a fortuna separant, ut fortuna sit in hiis que fortuita sunt nulla causa palam; fatum uero appositum singulis et statutum. Ultimo fingit auctor se ingredi dictam ciuitatis Ditis, idest considerationem contemplatiuam status illorum qui in hoc mundo uiuunt in malitia et fraude, uerum quia in particulari heretici magis possunt dici excedere alios in hoc mundo in malitia. Ideo fingit se eos inuenire primo intra dictam ciuitatem, siue eorum animas ita sepultas in dictis archis circumdatis flammis, ut dicit textus, pro quibus allegorice auctor accipit malitiosas eorum credulitates et doctrinas claudentes eos in locis absconsis, ad eorum perfidiam peragendam. Unde Glosa super illo uersu Psalmiste: In eo parauit uasa mortis et sagiptas suas ardentibus efficit, ait: Uasa mortis sunt heretici qui sepeliunt animas suas, ad quod ait Augustinus etiam sic Supra Epistula Petri: Pelliciunt heretici animas instabiles uariorum dogmatum erroneis sectis, unde heresiarche, de quibus tangit hic auctor, dicti sunt illi heretici qui primo falsas opiniones et sectas contra fidem catholicam inueniunt et inuenerunt, ut fuit Epicurus phylosophus cum suis sequacibus, scilicet Metodoro et Marco et Polieno et aliis, qui Epicurus tenuit animam nostram simul cum corpore mori, de quo idem Ysiderus sic ait: Epicurus, amator uanitatis non sapientie, quem alii phylosophi porcum appellauerunt eo quod uoluptatem corporis summum bonum dicebat et animam nostram nichil esse quam corpus, unde dixit: *Non ero postquam mortuus fuero*. Item ut fuit Arrio, a quo Arriani heretici dicti sunt, item Sabelio, a quo Sabeliani, item Nestorius, a quo Nestoriani, et sic alii multi quos numerat idem Ysiderus in UIII° Ethimologiarum faciendo auctor comparationem de istis archis ad archas existentes penes ciuitatem Aralatensem in Prouincia, et penes Polam ciuitatem Istrie, uicinam illi brachio maris quod dicitur Quarnarium eo quod extendit se per quadraginta miliaria infra terram, et quod brachium dicitur unus de confinibus Ytalie, ut dicitur hic in textu.
|
|
|
|
{Ora sen ua per un secreto calle.} Continuato hoc decimo capitulo cum fine precedentis auctor fingit se inuenire inter dictos hereticos mortuos in errore dicti Epicuri phylosophi discipuli Socratis, scilicet quod anima simul cum corpore moriatur, umbram domini Farinate de Ubertis de Florentia et umbram domini Caualcantis de Caualcantibus de dicta terra, patris Guidonis, uiri acutissimi ingenii et comitis contemporanei huius auctoris qui, quamuis fuerit magnus rimator in materno stilo, nullatenus tamen delectabatur in poesia, sed potius in phylosophia, ut colligitur hic in textu in eo quod dicit sibi auctor quod dedignatus fuerat studere super Uirgilio, inducendo inde auctor umbram domini Farinate ad prenuntiandum sibi quomodo ante quinquaginta menses exulabit de dicta ciuitate Florentie per illa uerba quod facies domine regentis ibi quinquaginta uicibus non erit reaccensa etc., idest facies lune in quantum pro Proserpina poetice summitur. Unde Ouidius, de ipsa luna loquens, ait: Ingemuit regina Erebi etc., et Uirgilius: Hii dominam Ditis talamo deducere adorsi, et alibi: Nec quicquam lucis Hecate prefecit Auernis. Uocatur enim luna interdum Hecate, interdum Proserpina, interdum Lucina, interdum Dyana, interdum Delia, interdum Phebes, secundum uarios eius effectus, que ideo attribuitur Plutoni regi infernali coniunx, ut tetigi in proximo supradicto capitulo, per poetas allegorice quia, ut dicit Ouidius in quinto, medio tempore sui cursus ipsa luna lucet in hac parte superna, et alio medio tempore in parte inferna, quod tangit dicendo ibi quomodo Iupiter statuit quod dicto medio tempore dicta Proserpina foret cum dicto Plutone suo uiro in Inferno, et alio medio tempore hic cum Cerere eius matre. Post hec sciendum est quod, expulsis dictis Ubertis cum sua parte Ghibellina de Florentia, et morantibus in ciuitate Senarum anno domini MCCLUIIII° Florentini cum Lucensibus cum ualido exercitu, ingressi sunt comitatum Senarum et castramentati sunt apud Montem Apertum, iuxta quem currit quoddam flumen quod uocatur Arbia, et ibi breuiter dictus exercitus Florentinorum positus est in conflictu per dictos Senenses mediante auxilio regis Manfredi, tunc regis Sicilie et Apulie, qui misit comitem Iordanum cum octingentis militibus ad id faciendum dictis Senensibus, hoc pacto interueniente quod, si dicta ciuitas Florentie caperetur per dictam partem Ghibellinorum, quod funditus destrueretur, ad quod omnes Ghibellini Florentini extrinseci consenserunt, excepto dicto domino Farinata dicente tunc se nolle mori quando non appellaretur ciuis ciuitatis Florentie. Et hoc uult tangere umbra dicti domini Farinate dicens hic quomodo fuit solus etc., et auctor dum dicit quomodo aqua dicti fluminis Arbie ex dicto conflictu colorata fuit de sanguine Florentinorum in rubeum; nam occisi fuerunt ibi ultra quam sex milia Florentinorum. Hiis expeditis, instamus circa questionem motam hic per auctorem dicte umbre domini Farinate ex eo quod uidebat eam sibi suum exilium pronuntiare in futurum et dictam umbram dicti domini Caualcantis ignorare quid in presenti esset de dicto suo filio, respondendo dicta umbra quod ipse anime separate et dampnate uident ibi ut uident senescentes, qui melius uident a longe quam prope, unde presciunt futura quodam lumine diuino a longe spirante adhuc in eas, quasi dicat non sua natura, ut statim dicam, et presentia ignorat, nisi referentur eis ab aliis animabus superuenientibus ibi ut dicit textus hic, ad quem primum articulum responsionis et solutionis facte per dictam umbram in premissa questione, dicit Thomas de Aquino in prima parte eius Summe questione LXXXUIIIa ubi plene tractat de hac materia: Cognitionem futurorum non habere angelos nec demones, nec animas separatas ex natura sua, nisi in suis causis, uel per reuolutionem diuinam - cum Futura scire solius Dei sit, qui in sua contemplatione etiam angelos illa prescire facit, ut ait Augustinus in suo libro Retractationum, - non tamen excluditur quin dicte anime separate et dampnate talem cognitionem a demonibus habere etiam non possint de futuris. Unde idem Augustinus in UIIII° De Ciuitate Dei ait: Demones non ecternas causas temporum in Dei contemplatione et sapientia contemplantur, sed ut maiori experientia futura presciunt et suas disponens quandoque prenuntiant, et hoc non gratia, sed natura sui, quod quidem recipiunt a bonis angelis et recipient usque ad Diem iudicii. Et hoc est quod ait idem Thomas in preallegato loco, scilicet quod In demonibus maior cognitio uiget quam in anima dampnata, unde in libro De Natura Demonum idem Augustinus dicit quod Demones predicunt futura non quod ipsi sciant futura, sed quia habent probabiles coniecturas, primo illa ratione quia de subtili materia sunt creati aerea, item quia per antiquitatem multa sciunt, item quia consueuerunt morbos in milite, et illud ipsi predicunt quod aliquis sit habiturus malum, item ex signis que procedunt ex animo hominis preuident quedam, item quia dicta prophetarum audierunt, ex quibus futura predicunt.
|
|
|
|
Ad secundum articulum, scilicet dum dicta umbra dicit quod dicte anime separate et dampnate, licet ita presciant futura secundum quod supra dictum est, presentia tamen non, hoc est quod ignorant quicquid hic fit, secundum etiam auctoritatem sanctorum. Dicit enim Augustinus in libro De Cura Pro Mortuis Agenda quod dicte anime mortuorum Ibi sunt, uel que hic fiunt scire non possunt, et alibi, eodem libro, dicit quod Anime mortuorum rebus uiuentium non intersunt. Item Gregorius in UIIII° Moralium ad idem etiam ait: Mortui uitam in carne uiuentium post eos, qualiter disponitur, ignorant, quia uita spiritus longe est a uita carnis, et sicut corporea et incorporea diuersa sunt genera, item sunt distincta cognitione, et Ecclesiastes UIIII° capitulo dicitur: Mortui nichil nouerunt amplius nec habent ultra mercedem quam obliuioni tradita est memoria eorum. Et respondet Thomas ad id quod posset opponi de anima illius diuitis, de qua dicitur Luce capitulo XUI°, quod ardens in Inferno dixit: Habeo quinque fratres, micte Lazerum ad eos, ait, testetur ne et ipsi ueniant in hunc locum tormentorum, dicens quod Anime mortuorum possunt habere curam de rebus uiuentium, etiam si ignorent eorum statum, sicut nos curam habemus de mortuis eis suffragia impendendo, quamuis eorum statum ignoremus, saluo, dicit dicta umbra, quod, licet dicte anime ignorent que hic aguntur, ut dictum est, tamen ea scire ualent per relationem animarum hic ad eas descendentium, seu a spiritibus malis, unde idem Thomas ibi subdit dicens: Possunt etiam dicte tales anime facta uiuentium non per se ipsas cognoscere, sed uel per animas eorum qui hinc ad eas accedunt, uel per angelos, seu demones, uel etiam Spiritu Dei hoc eis reuelante, ut ait etiam Augustinus in preallegato libro De Cura Agenda Pro Mortuis, ubi dicit: Fatendum est nescire quidem mortuos quid hic agatur, sed dum hic agitur; postea audire ab eis qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed que sinuntur etiam istis meminisse, et que illos quibus hec indicant oportet audire; possunt etiam ab angelis, qui rebus que hic aguntur, presto sunt, audire aliquid mortui, sed quod unumquodque illorum audire debere iudicat cui cuncta subiecta sunt. Per que dicta et auctoritates debent patere satis uerba auctore hic posita, hoc tamen adhuc addito ad maiorem indaginem, scilicet quod in eo quod auctor in persona dicte umbre domini Farinate dicit quod quando predicta futura ita prescita a dictis animabus proximant se ad esse siue sunt uel existunt, cum de iure paria sint aliqua esse uel de proximo fieri debere, tota eorum talis scientia euanescit, infert hoc tali respectu. Nam, ut iam dictum est, dicta talia futura presciuntur solum a dictis animabus ex quodam diuino beneficio quod adhuc recipiunt ex quadam habitudine earum nature spiritualis et incorporee; modo cum dicta talia futura proximant se ad esse, uel eueniunt, non possunt amplius futura censeri et dici, cum sint statim ad modo presentia censeri, at presentia dicte anime scire non possunt tali diuino predicto beneficio, sed alio singulari modo, ut iam supra dixi ergo etc. Ad quod facit quod ait dictus Thomas in preallegata parte dicte eius Summe dicens: Cognitio anime separate ad rerum species uel indiuidua determinatur ad que ipsa habet aliquam determinatam habitudinem. Nam non se habet equaliter ad omnia singularia sed ad quedam habet aliquam habitudinem quam non habet ad alia. Uidimus igitur quomodo dicte tales anime se habeant ad cognitionem futurorum et presentium: nunc uideamus quid de preteritis utrum recordentur, seu scientiam habeant eorum, et dicit dictus Thomas quod Sciunt ea de quibus habuerunt notitiam in corporibus existentes; aliter si non recordarentur eorum que gesserunt in uita Periret in eis uermis conscientie qui non moritur, idest semper durat, ut dicit Ysaie ultimo capitulo. Item uidimus de scientia animarum dampnatarum quid de beatis existentibus in celo nunquid dicta futura presentia et preterita uideant, et dicit Thomas Qui forant hanc questionem, in preallegato loco eius Summe, Gregorium tenere quod sit, dicentem: Anime que inter omnipotentis Dei claritatem uident nullo modo credendum est quod sit foris aliquid quod ignorent, Augustinus uero in dicto suo libro De Cura Pro Mortuis Agenda expresse dicit quod Nesciunt mortui etiam sancti quid agant uiui, et idem tenet Glosa Ysaie XUI°, super illo uerbo: Alieni nesciunt nos, sed opinio Gregorii ibi approbatur per ipsum Thomam allegantem Augustinum illud dixisse, dubitando quid de existentibus in Purgatorio, dicit quedam Glosa in Decreto, quod ignorant talia cum nundum fruantur uisione Dei, tamen iste auctor contrarium tenet ut patet infra in Purgatorio per totum, cum talia habeant a bonis angelis dicte anime, quos dicit ibi perisse, et quos Augustinus asserit scire omnia que apud uiuos aguntur, unde idem Gregorius: Uidentes Deum uident. ergo eadem ratione uidentes angelos uident ea que angeli uident. Ultimo auctor inducit dictam umbram ad dicendum quomodo ibi secum umbra imperatoris Federici secundi de Sueuia, olim dampnati de heresi per ecclesiam erat, ac umbra domini Octauiani de Ubaldinis, olim cardinalis, qui in uita sua pluries usus est hiis uerbis: *Si anima est*, dubitatiue loquendo, *iam eam amisi pro parte ghibellina*.
|
|
|
|
{In su la extremità dunalta ripa.} Hoc capitulum undecimum multum est notandum, quia diuisio et subdiuisio erit huius totius libri Inferni, in cuius principio auctor fingit se deuenisse ad hanc ripam et faucem abissi includentem circulos in quibus animas uiolentorum et fraudantium dicit puniri, uerum quia mala fama talium mortuorum in dictis peccatis non potest excitari, ut amodo hic auctor excitare intendit moraliter sine fetore quodam - cum dicat Augustinus quod Fama bona odor est et, per consequens, mala fetor - dicit de tali suo fetore ut habetur hic in textu. Sub quo sensu fingit Uirgilius Eneam in simili loco Inferni idem inuenisse etiam dicens: Inde ubi uenere ad fauces graueolentis Auerni etc., tangendo ibi de Papa Anastasio secundo, natione romano et heretico: nam legitur quod comunicauit cum Fotino, diacono Thesalonicensi, qui familiaris fuit Acatii heresiarche, dampnati per Ecclesiam. Quem Acatium hereticum, uolendo dictus Papa restituere precibus dicti Fotini dicebat naturam humanam tantum in Christo, et predictus Anastasius, ductus in eundem errorem, conatus fuit dictum Acatium restituere, et licet non potuerit, dum ad secretum et necessarium locum iuisset, ibi omnia intestina emissit moriendo. Post hec auctor, dicto de malitia hereticorum in specie superius, uolens de eius nunc effectu prauo in genere enarrare, incipit ita distinguere et subdistinguere, dicendo quomodo finis, idest effectus malitie in genere est iniuria, que iniuria dicitur quicquid fit non iure. Et hoc generaliter specialiter in iniuria debet accipi pro qualibet contumelia, ut auctor eam hic accipit, et quod ipsa iniuria contristat nos, aut uiolentia aut fraude. Ideo in primo circulo de tribus quos fingit esse intra dictam ripam, auctor ponit puniri dictam uiolentiam, uerum quia dicta uiolentia tripliciter commictitur, scilicet in Deum, in proximum et in se ipsum, ut dicitur hic in textu. Ideo dictum primum circulum auctor subdiuidit in tres, de quibus, et de animabus talium uiolentorum passionatis in eis, dicitur et dicam infra in quinque capitulis proxime sequentibus, singulariter et diuisim, et de earum diuersis penis. In secundo principali circulo predicto fingit hic auctor subsequenter puniri illam simplicem fraudem humanam que rumpit solum uinculum naturale quod debet homines tenere, ne alios decipiant; - de quo tali uinculo ait quedam Lex dicens: Cum natura inter nos cognationem quandam constituit, consequens est hominem insidiari nefas esse, et alibi dicit quod Beneficio affici hominem intersit hominis, - et animas talium dampnatas in ea per decem bulgias, scilicet lenonum, adulatorum, symoniacorum, diuinatorum, barateriorum, ypocritarum, furium, prauorum consultorum, scismaticorum et falsariorum, de quibus singulis incipit dicere auctor, et de dicta particolari fraude infra a XUIII° capitulo usque ad XXX°; abinde usque ad finem huius libri Inferni, fingit puniri illam aliam speciem fraudis que non solum rumpit dictum uinculum naturale, sed etiam aliud adiunctum sibi quadam speciali confidentia que inter homines oritur, aut ratione coniunctionis eiusdem sanguinis, aut ratione eiusdem patrie, aut ratione commensationis, aut ratione seruitii impensi uel recepti, in qua tali fraude sunt illi quos uocamus proditores, de quibus ibi dicitur et dicam.
|
|
|
|
Inde auctor querit a Uirgilio cur illi de palude pingui, idest de palude Stigis, scilicet superbi, inuidi, iracundi et accidiosi cruciati in ea, et ducti a uento, scilicet luxuriosi, et quos pluuia percutit, scilicet gulosi, et qui se cum asperis linguis incutiunt, ut sunt auari et prodigi, de quibus superius iam diximus, qui omnes peccatores sub uitio incontinentie comprehenduntur, non puniuntur intra hanc ciuitatem Ditis, sicut malitiosi cum suis sequacibus. Ad quod respondendo, Uirgilius inducit uerba Phylosophi dicentis in UII° Ethicorum in principio: Contra mores fugiendorum tres sunt species: incontinentia, malitia et bestialitas, ubi sic ait Thomas comentator: Quarum differentiam sic oportet accipere, cum enim supra dictum sit, quod bona actio non est sine ratione pratica uera et appetitu recto, unde si aliquod horum duorum peruertitur, conuenit quod aliquid sit in moribus fugiendum. Igitur si peruersitas sit ex parte appetitus, ratione pratica recta remanente, erit incontinentia, que scilicet est cum aliquis rectam extimationem habet de eo quod est faciendum uel euitandum, sed propter passionem appetitus trahitur in contrarium. Malitia uero est quoniam in tantum inualescit appetitus peruersitas, ut rationi dominetur. Et ratio sequitur illud ad quod quis trahitur per appetitum, existimans illud bonum electiue operando. Bestialitas autem erit quando temperantia humanarum affectionum corrumpitur in tantum ut excedat terminos humanitatis, ut erat in illis siluestribus, ut dicit ibi Phylosophus, qui pregnantes rescindebant et pueros comedebant, et in illis Anocefalis de quibus Augustinus, De Ciuitate Dei, dicit, et in Lestrigonis et Ciclopibus, de quibus ait Iuuenalis in ultima Satira, et in Garamantibus, morantibus in montibus Getulie in Africa, quos dicit Plinius esse fere a consortio humanitatis remotos. Et ideo merito malitiosi in profundiori loco Inferni et clauso debent puniri quam incontenentes, dicente Phylosopho in eodem UII° libro: Omnino autem alterum genus incontinentie et malitie malitia quidam latet incontinentia non, quare, attenta hac etiam ratione, uide cur auctor malitiosos fingat puniri clausos intra hanc ciuitatem Ditis et incontinentes extra eam.
|
|
|
|
Iterum querit auctor a Uirgilio cur usura Deum offendat, et respondet quod, secundum quod per phylosophiam capere possimus, natura mundi a diuino intellectu suum cursum summit, hoc est ab ipso Deo, ut a natura naturante; dicta natura secunda naturata, quasi ut filia ab ipso genita et naturata, immediate dependet, unde Phylosophus in sua Metaphysica ait sic: Deus est animal sempiternum et optimum, a quo celum et natura dependet, de qua prima natura Seneca, in libro De Beneficiis loquens, ait: Non intelligas cum dicis naturam te mutare nomen Deo? Quid enim est aliud natura, quam ipse Deus? Quam secundam naturam ars nostra, in quantum potest, sequitur, ut ait Phylosophus in secundo Physicorum, quem auctor hic allegat, et sic quasi filia dicta ars potest censeri dicte nature secunde, et per consequens quasi neptis Dei, ut dicit hic in textus. Unde qui offendit dictam naturam Deum immediate offendit, et qui offendit dictam artem offendit Deum mediante dicta natura offensa. Igitur ad propositum quod fenerator offendat sic Deum, premissis duobus modis, manifestatur: offendit enim primo naturam in eo quod non est nature ut denarius pareat et generet alium denarium sine corruptione sui, cum ipsa natura, ut ait Phylosophus, uelit quod corruptio unius sit generatio alterius. Ex quo Phylosophus, in primo Politicorum, improbando ipsam naturam ait: Usuraria pecunia non secundum naturam sed ad inuicem est, rationabiliter odio habentur obolostica, eo quod ab ipso numismate fit acquisitio, et non superest quod acquisiuimus translationis enim gratia factum est. Taches autem se facit amplius, unde et nomen istud accepit: similia enim parta generantibus ipsa sunt; taches autem fit numisma ex numismate, quare et maxime preter naturam ista pecuniarum acquisitio est. Ad idem Crisostomus, Super Matheum, uolens ostendere quomodo differt locatio agri uel domus ab usura, ait: Quoniam pecunia non est disposita nisi ad emendum. Secundo offendit fenerator Deum in eo quod non exercet artem prout precepit Deum ipse primo homini dicendo: In sudore uultus tui uesceris pane tuo, ut habetur Genesis capitulo III°, quod tangitur hic in textu, que uerba minime notant usurarii et meretrices, unde idem Phylosophus in IIII° Ethicorum sic ait: Illiberales operationes et de meretricio pasci et omnes tales et usurarii, et sic merito etiam Sacra Scriptura usuras improbat dicendo: Pecuniam tuam non dederis fratri tuo ad usuram, ut Leuitici capitulo XXU° habetur, et Luce UI°: Date mutuum nichil inde sperantes, et Psalmista dicente: Scrutetur fenerator omnem substantiam eius, et diripiant alieni labores eius. Non sit illi adiutor, nec sit qui misereatur pupillis eius; fiant nati eius in interitum, in generationem una deleatur nomen eius et persecutus est hominem inopem et mendicum et compunctum corde mortificare, et alibi: Domine, quis intrabit in tabernaculum tuum qui pecuniam suam non dederit ad usuram et munera super innocentem non acceperit? Ultimo Uirgilius sollicitat auctorem ad iter dicendo quod signum Piscium iam erat in orizonte, idest iam apparebat in Oriente, quod signum sequitur Aries, in quo sol tunc erat, et sic erat iuxta diem per duas horas, et plaustrum septemptrionis, resultans ex septem stellis, iacebat iam super illa parte septemptrionali unde spirat ille uentus qui dicitur Corus.
|
|
|
|
{Era lo loco oue a sciender la riua.} In principio huius XII° capituli auctor fingit se reperire umbram Mynotauri, olim bestialissimi hominis, super hanc ruinosam partem Inferni ut per hoc tacite denotet ibi animas bestialium hominum, de quibus tetigi supra in proxime precedenti capitulo, cruciari, comparando dictam ruinam illi ruine que est in diocesi Tridentina iuxta flumen Atticis, in contrata que dicitur Marco, ut dicit textus. Post hec, ut pateant que hic de hoc Mynotauro et eius morte tanguntur, sciendum est quod Mynos, olim rex Cretensis insule, habens quendam filium nomine Androgeum, ingenio subtilissimum, misit ipsum ad Studium Atheniensem, ubi ita breuiter in scientia profecit quod nedum alios scolares, sed etiam magistros, disputando superabat, unde inuidia, precipitium letale, ibi passus est ab illis. Quo scito, dictus Mynos obsedit ipsam ciuitatem Athenarum, qua obsidione manente, Pasiphes, uxor dicti Minois, nepharia luxuria mota, exarsit in quendam taurum, cum quo rem habuit breuiter, inclusa in quadam uacca lignea coperta pelle cuiusdam uacce, et hoc industria Dedali, industriosissimi magistri - de quo Ouidius in UIII°, ubi de hac scribit, ait: Dedalus ingenio faber celeberrimus arte / ponit opus etc. - ex quo coitu natus est iste Mynotaurus, in parte homo et in parte taurus - de quo idem Ouidius: Semibouemque uirum semiuirumque bouem - quod monstrum positum est demum in laberinto, loco inextricabili, facto per dictum Dedalum in ciuitate Rectimi dicte insule; inde, capta dicta ciuitate Athenarum per ipsum Mynoem, inde recessit sub tali tributo conuento et dare debendo, scilicet quod dicti Athenienses deberent mictere usque ad nouem annos quolibet triennio septem corpora humana ad deuorandum dicto Mynotauro. Unde contingit ultimo triennio quod sors contingit super Theseo, filio Egei, ducis dicte ciuitatis Athenarum, qui, ita missus cum aliis, liberatus est ab Adriana, filia dicti Mynois, phylocapta de ipso, docendo eum ire per dictum laberintum cum filo quod sibi dedit, et occidere dictum Mynotaurum. Quam ystoriam Uirgilius in UI° fingit dictum Dedalum pinxisse in templo Apollinis quod construxit in contrata Eubonice dicens: In foribus letum Androgei; tum pendere penas / Cecropidem iussi miserum septena quotannis / corpora natorum; stat ductis sortibus urna. / Contra elata mari respondet Gnosia tellus: / hic crudelis amor tauri suppostaque furto / Pasiphe mixtumque genus prolesque biformis / Mynothaurus inest, Ueneris monimenta nefande, / hic labor ille domus et inextricabilis error; / magnum regine sed enim miseratus amorem / Dedalus ipse dolos tecti ambagesque resoluit, / ceca regens filo uestigia etc. Et Ouidius, in suo preallegato libro, ad hoc etiam ait: Quo postquam geminam tauri iuuenisque figuram / clausit et Acteo bis pastum sanguine monstrum / tertia sors annis domuit repetita nouenis. Dicit Magister Ystoriarum quod dictus Mynotaurus, quantum ad ueritatem, homo fuit penitus inhumanus, bestialis et crudelissimus; igitur per poetas sic fingitur semibesta. Seruius uero uidetur dicere quod talis fictio fuit quod dictus Mynotaurus genitus est ex dicta regina et Ypocrisario, quadam ignobili persona, et in quantum homo erat nobilis dicitur, in quantum taurus ignobilis. Ad id quod tangit hic de Chaos auctor, sciendum est quod nedum Sacra nostra Scriptura, sed etiam scriptura gentilium poetarum ponit primordialem materiam mundi, quam dicimus Ylem, in principio confusa fuisse, unde dicta fuit Chaos, quod confusionem sonat - unde Ouidius in primo ad hoc ait: Ante mare et terras et, quod tegit omnia, celum, / unus erat toto nature uultus in orbe, / quem dixere Chaos, rudis ingestaque moles - et sic elementa quodam quasi amore, simul tunc mixta manebant, uerum quia in effectum discordantia erant; Deus, ut concordaret ea in effectibus producendis, separauit ea unde subdit ibi Ouidius: Hanc deus et melior litem natura decreuit; / nam celo terras et terris abscidit undas / et liquidum spisso secreuit ab ethere celum. Honorius Solitarius, in suo libro de Ymagine Mundi, in hoc ait: Elementa dicta sunt quasi yle ligamenta que se inuicem tenent, et in discordi sua natura quasi cum brachiis concordi federe uicissim se commiscent. Nam terra sicca et frigida aque frigide connectitur, aqua frigida et humida aeri humido, aer humidus et calidus igni calido, ignis calidus et aridus terre aride; de hac etiam concordia et discordia elementorum uide quod scribit Plato in fine sui Timei. Modo fuit opinio certorum phylosophorum quod in quolibet cursus fine octaue spere qui fit in XXXUIm annis, omnia in suum esse primordiale reuerteretur, et, per consequens, dicta elementa tunc redirent ad dictum eorum amorem uniendi se iterum simul ut primo fuerant, et sic reiterabitur semper talis confusio et chaos, elapso dicto spatio temporis, secundum dictos phylosophos.
|
|
|
|
Post hec auctor procedit ad tractandum de illa uiolentia quam homo facit in proximum suum, tam in persona, occidendo eum et feriendo, quam in rebus derobando eum; uerum quia hoc maxime tyrampni faciunt, arripientes sanguinem hominibus sibi subditis et auere, ut dicit hic textus, et secundario homicide et predatores, ideo fingit animas talium in hac fouea sanguinis bulientis puniri ita gradatim, plus et minus submersas, ut textus hic dicit. quam foueam sanguinis allegorice auctor accipit pro statu et uita talium in hoc mundo uiuentium, quasi sint in quodam ardore et affectu effundendi sanguinem aliorum et facultates auferendi, ad quod respiciens ozea propheta ait: princepes eius in medio et quasi lupi rapientes predam et ad effundendum sanguinem, et psalmista dicens: ne perdas cum impiis deus animam meam et cum uiris sanguinum uitam meam in quorum manibus iniquitates sunt et dextera eorum repleta est muneribus, de quo sallustius causam assignando inquit: ita boni quam mali tyramnis suspiciores sunt, et semper aliena uirtus eis suspecta est, ideo ad sanguinem deducuntur, et claudianus dicens: sors ista tyrampnis / conuenit; inuideant claris fortesque trucident, / muniti gladiis uiuunt sceptique uenenis. et congruente hec forma pene extuantis sanguinis facit ad propositum: nam quis non dicet cesarem extuasse in sanguinem in hoc mundo, dicente lucano: cesar in arma furens nullas nisi sanguine fuso / gaudet habere uias, et annibalem, qui dum semel uidisset quandam foueam plenam humano sanguine ait: *o formosum spectabulum!*, dicit seneca in libro de ira, quantum illi pulcrius uisum fuisset, si flumen complesset!, et subdit: quid miri? innatus erat sanguini, sicut cirus, cuius caput abscissum tamiris regina, hoc respectu in utre sanguinis humani immersit dicendo: sanguine sitisti et sanguinem bibe. ex quo etiam diuina iustitia talis ut plurimum in sanguine uitam finiunt, iuuenali dicente: ad generum cereris sine cede et uulnere pauci / descendunt reges et sicca morte tyrampni, fingendo auctor hic se reperire centauros agentes, ut dicit textus, de quorum allegoria statim inferius dicam. inde fingit inter tales se reperire umbram alexandri macedoni, et merito, dicente lucano de eo: illic pelliaci proles uesana phylippi, / felix predo, iacet terrarum uindice fato / humana cum strage ruit gladiumque per omnes / exegit gentes; ignotos miscuit amnes / persarum eufratem, indorum sanguine gangen. item umbra siculi dionisi tyrampni, item azzolini de romano cruentissimi tyrampni olim, item marchionis obizonis de este qui egrotando suffocato est a marchione azzone suo filio, licet auctor faciat eum hic priuignum uocari a dicto centauro quodam presumptione rationabili: nam, licet probabiliter, et secundum naturam uerus filius eius fuisset, tamen, fictione iuris et rationis, filius homicida patris potius filius putatiuus quam uerus dici debet. unde lex codicis fingit: non matrem illam matrem que uite proprii filii ut inimica insidiatur, et cum etiam phylosophus dicat in UIII° Ethicorum quod inter patrem et filium naturalis fit amicitia. Et ex hoc auctor fingit nunc ita se quasi stupidum reuoluisse, hoc audito a dicto Centauro, ad Uirgilium, ut ad rationem, qui sibi dixit quod ille Centaurus, siue eius talem dictum, esset sibi primus seu primum, et ipse Uirgilius, ut ratio, priuentur sic ab ipso Centauro ad dicendum id quod per rationem dici debet. Post quos tyrampnos fingit se auctor in alia parte inuenire inter homicidas umbram domini Guidonis Anglici comitis de Licestria, qui scidit in gremio Dei cor etc., ad cuius ystoriam sciendum est quod comes Simon, pater dicti comitis Guidonis de Licestria de Anglia presumpsit olim contra regem Ricardum Anglicum, et cum eo ultimo bellum habuit, in quo uictus et mortuus fuit dictus comes Simon, et dictus dominus Guido eius filius cum omnibus de domo sua expulsi sunt de Anglia; qui dominus Guido uenit in Epuliam postea cum rege Karulo ueteri, cum quo rege Karulo ueteri, existens dictus comes Guido in Curia Romana aput Uiterbum, non ualens alio modo occidere in uindictam dicti sui patris, quendam dominum Henricum de domo regali dicti regis Anglici, tunc existente in dicta Curia pro ambasciatore, uno mane in ecclesia maiori dicte ciuitatis, in eleuatione corporis Domini, illum gladio perforauit. Quo sic mortuo, eius barones cor eius in Angliam detulerunt, quod dictus rex fecit poni balsematum in quadam pisside in manu cuiusdam staue marmoree super pontem Tamisii fluminis currentis per ciuitatem Londre in Anglia predicta, cum hoc carmine ibi sculpto et sic prolato ab ipsa statua: Cor gladio scissum do cui consanguineus sum. Item dicit auctor, in persona dicti Nessi Centauri, quomodo in dicto sanguine ab alia parte bullit umbra Atile, olim regis Humnorum, qui, subiugatis sibi omnibus partibus aquilonis et rege Scytarum, collecto exercitu Humnorum, Rugorum et Massagetarum, iuit in Galliam et eam cum Germania cepit; inde uenit in Ytaliam et eam cepit, et ciuitatem Florentie comburi fecit, occisis XXIIIIm Florentinis; inde, reuersus in eius contratam, occidit Beldam, fratrem suum, et sanctam Ursulam cum XIm uirginibus interfici fecit; tandem ebrietate suffocatus est. Item umbra Pirre, regis Epirotarum, et Sexti, filii Pompei Magni, pirate, de quo Lucanus: Sextus erat, Magno proles indigna parente, / qui mox Sileis exul crassatus in undis / polluit equoreos Siculus pirata triumphos. Item Ranerii de Pazis de Ualdarno et Ranerii de Corneto, magnorum predatorum. Modo ueniamus ad dicendum de hiis Centauris quos auctor hic se fingit inuenire, ut Uirgilius fingit etiam Eneam in Inferno reperisse inter alia monstra, dicens in UI°: Multaque preterea uariarum monstra ferarum, / Centauri in foribus stabulant etc., quos poete fingunt genitos ex Iunone in nubibus ex semine Ysionis regis, medios equos et medios uiros, nominando inter alios dictum Nexum, qui mortuus est pro Dyanira et, sic mortuus, se uindicauit de Hercule eius occisore, ut dicit textus hic, de cuius ystoria Ouidius scribit in UIIII°, inter alia dicens quod Hercules, dum semel deuenisse cum Dyanira, eius uxore predicta, ad Eubenum flumen, fecit transportari dictam eius uxorem per hunc Nexum centaurum ad aliam partem dicti fluminis, quam, sic transportatam, dictus Nexus carnaliter uoluit cognoscere, unde dictus Hercules eum sagiptauit et uulnerauit ad mortem uenenata sagipta sanguine Ydre, qui, sic moriendo, dedit camisiam suam suo sanguine uenenato infectam dicte Dyanire, dicendo quod erat talis uirtutis quod quandocumque indueret ipsa eam, ipsum Herculem reuocaret eum in amorem sui, unde postea, dum Hercules phylocaptus foret de Yole et non curaret de ipsa Dyanira, dicta Dyanira bona fide fecit hoc quod eam docuit Nexus, et sic mortuus est Hercules. Item nominat Chironem, filium Saturni et nutritorem Achillis, unde Ouidius: Te Saturnus equo geminum Chirone creauit, et Phyllirides puerum cithera prefecit Achillem. Item nominat Folum, de quo Uirgilius in sua Georgica ait: Bacchus et ad culpam causas dedit, ille furentis / Centaurus leto domuit, Roceumque Follumque. Allegorice hii Centauri pro stipendiariis equitibus summuntur, ex eo quod die noctuque equis insidunt, et quia dictus rex Ysion fuit primus in Grecia qui tales stipendiarios inuenit, ideo fingitur ex Iunone eos creasse. Nam Ysion dignitas interpretatur que, coniuncta cum humana potentia, que pro dicta Iunone ponitur, talia inuenit, et quia tyrampni maxime hiis talibus stipendiariis tuentur et sanguinem spandunt ideo auctor fingit hic tyrampnos sic ab eis, ut a Centauris, custodiri, ne a sua pena debita releuentur, ut dicit textus.
|
|
|
|
{Non era anchor di là Nesso arriuato.} Dicto in proxime precedenti capitulo de prima specie uiolentie, que in proximum commictitur, in hoc presenti XIII° capitulo uenit ad tractandum auctor de secunda quam homo in persona sui commictit se occidendo directo uel indirecto, dando scilicet causam sue morti sibi ab alio inferente, de quo primo membro tractat a principio huius capituli, usque ibi: {Noi erauamo anchora al tronco atesi}, ibi incipit dicere de tali alio secundo membro usque in finem. Quantum ad primum, auctor fingit se hic reperire animas talium se directo occidentium in plantas arboreas consertas et conuersas, in plantas dico fuscas et spinosas, ultra illas quas fere, scilicet siluestres bestie, habent in nemoribus inter Cecinam et Cornetum, terras marictimas, odientes ibi loca culta, secundum sui naturam, ut dicitur hic in textu, inter quas animas fingit esse umbram Petri de Uineis de Campanea, olim cancellarii Imperatoris Federici secundi. Quem Petrum demum dictus Imperator cecari fecit, accusatum sibi per cuius curiali inuidia in multis de quibus erat inscius et innocuus, unde, breuiter ipse Petrus percutiendo caput ad quendam murum se occidit - iuxta illud Salamonis, Prouerbiorum XU°: In merore animi deicitur spiritus - loquendo cum auctore, ut patet hic in textu, fingendo inde auctor sibi contigisse circa eius plantam stirpandam, ut habetur hic in textu, quod fingit idem Uirgilius contigisse Enee, applicanti post excidium Troye, contrate cuidam Tracie, iuxta tumulum Polidori, filii Priami, occisi per Polinestorem proditorie, et quomodo dicam infra in capitulo XXX°, et quia eius tale scelus sic inhumanum fuit, quasi ut est se ipsum occidere ad infamiam eius forte, ita finxit ipse Uirgilius, dicens in tertio Eneidos in persona ipsius Enee: Forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo / uirgulta et densis hostilibus horrida mirtus. / Accessi uirideque ab humo conuellere siluam / conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras, / horrendum et dicta uideo mirabile monstrum. / Namque prima solo ruptis radicibus arbos / uelitur, huic atro loquuntur sanguine gutte / et terram tabo maculant. Michi frigidus horror / membra quatit gelidusque cohit formidine sanguis. / Rursus et alterius lentum conuellere uimen / insequor et causas penitus temptare latentes; / alterque alterius sequitur de cortice sanguis. / Tertia sed postquam maiore hastilia nisu / aggredior genibusque aduerse obluctor arene, / en loquar an sileam? gemitus lacrimabilis ymo / auditur tumulo et uox reddita fertur ad aures; / *Quid miserum, Enea, laceras? Iam parce sepulto, / nam Polidorus ego* etc. Item fingit se auctor hic inuenire Arpias, quas etiam, ut monstra infernalia, Uirgilius fingit Eneam in Inferno inuenisse, dicens in UI°: Gorgones Arpieque et forma tricorporis umbre, et quas dicit auctor expulisse Eneam cum Troianis suis de quibusdam insulis que uocantur Strophades in Ionio mari cum prenuntiatione futuri dampni, idest future famis. Unde Uirgilius, in persona dicti Enee, in hoc ait in III° et describendo formas earum: Seruatum ex undis Strophadum me litora primum / accipiunt. Strophades Graio stant nomine dicte / insule Ionio in magno, quas dira Celeno / Arpieque colunt alie, Phineia postquam / clausa domus mensasque metu liquere priores. / Tristius haud illis monstrum nec seuior ulla / pestis et ira deum Stigiis sese extulit undis. / Uirginei uolucrum uultus, fedissime uentris / proluuies unceque manus et pallida semper/ ora fame. Quibus expulsis per dictum Eneam et sotios eo quod cibaria omnia sibi fedabant, una earum, uocata Celeno, ex rupe alta ita eis prenumptiauit, Uirgilio ibi subdente: *Ibitis Ytaliam portusque intrare licebit. / Sed non ante datam cingentis menibus urbem / quam uos dira fames nostreque iniuria cedis / ambesas subigat malis assumere mensas*. / Dixit, et in siluam pennis ablata refugit, quod totum contigit eis, ut scribit ipse Uirgilius in III°. Quantum ad originem earum scribitur poetice quod quedam Phyneus ad instantiam cuiusdam meretricis filium suum occidit, unde dii, de hoc irati, has Arpias miserunt ad fedandum mensas eius sed Zetus et Calais, filii Boree, inde expulerunt eas et fugauerunt usque ad has insulas Strophades, et dictum Phyneum ab eis liberauerunt. Hiis ad licteram dictis, notandum est quod Salamon, tangendo de perfidia et peruersitate irrationali et inhumana horum hominum se ita occidentium propriis manibus ait, Ecclesiastes UI° capitulo: Non te tollas in cogitationem anime tue uelut taurus, ne forte elidatur uirtus tua per stultitiam, et relinquaris uelut lignum aridum in heremo, et beatus Bernardus ad idem etiam ait: Homo occidens se est uelut arbor siluestris cuius porci infernales pascuntur, et Macrobius: Cum anima de corpore uiolenter detruditur, quia exit abrupto uinculo non soluto, fit ei ipsa necessitas occasio passionis, et malis uinculis, dum rumpit, inficitur. Quibus auctoritatibus motus forte est auctor ad fingendum animas talium in hiis plantis et cespitibus consertas in Inferno hic taliter passionari a diuina iustitia, que uult, ut dicit hic textus, quod nemo habeat quod sibi ipsi eripit, at tales eripiunt sibi animas rationalem et intellectiuam, que est, ut dicitur, forma essentialis humani corporis; merito ita informes, ut uegetatiue, potius quam rationales dicte eorum anime debent censeri in alio mundo etiam puniri. Ad quod facit etiam quod ait Uirgilius in UI°, dum fingit Eneam ire per Infernum uidendo animas dampnatas, dicens: Proxima deinde tenent mesti loca, qui sibi letum / insontes perperare manu lucemque perosi / proiecere animas etc., et in XII°, describendo suspendium Amate regine, coniugis Latinis, ait: Et nodum informis leti trabe nectit ab alta. Et ex hoc motus est auctor et ad fingendum has Arpias ita depascere animas istas, ut plantas, que Arpie pro motibus diabolicis rapientibus animas talium se occidentium, ponuntur hic. Nam Arpia grece, latine dicitur rapina, et ex hoc finguntur dicte Arpie fuisse tres: prima scilicet Aello, que interpretatur alienum cupere, secunda dicitur Occipete, que interpretatur rapiens, tertia dicitur Celeno, que interpretatur abscondens, et sic nichil aliud intellextit Uirgilius pro istis Arpiis, quam piratas maris quasdam in dicta insula Strophadum commorantes.
|
|
|
|
Post hec ueniamus ad secundam partem predictam huius capituli, in qua auctor dicit de uiolentia quam quis sibi facit non occidendo se propriis manibus, sed dando operam ut moriatur alio modo, ut plurimum faciunt, deuenientes propter prodigalitatem de diuitiis ad inopiam, de quibus Ecclesiastes X° capitulo dicit: Proiecerunt in uita sua intima sua, ut fecit iste Lanus, ciuis senensis, qui, fusis suis bonis, exposuit se moriturum in bello quodam habito inter Senenses et Aretinos in contrata que dicitur Toppo, comitatus Aretii, ut dicit textus hic, et eodem modo finiuit iste dominus Iacobus de Sancto Andrea paduanus, de quibus fit hic mentio in textu, et ex hoc auctor fingit animas talium ita hic laniari ab istis canibus qui allegorice pro indigentis diuersimode insultantibus eas ponuntur, seu pro creditoribus suis persequentibus ipsos. Sub qua eadem allegoria Ouidius in tertio fingit Actheonem per Dianam, idest per uenationem, conuersum in ceruuum, idest deductum ad humilem paupertatem, et demum laceratum et mortuum a suis canibus non ualendo sibi dicere eis: *Atheon ego sum, dominum cognoscite uestrum!*. Ultimo tangit auctor de isto florentino qui fecit se sua domo sibi gibbettum, qui est illa turris Parisius ubi homines suspenduntur, ut dicit hic in textu, tangendo etiam metaphorice cur planeta Martis, sub cuius dominio ciuitas Florentie sita est, altercatur cum ciuibus eius: nam a tempore fidei citra habuerunt pro patrono Sanctum Iohannem Baptistam loco dicti Martis, et nisi quia tempore huius auctoris uigebat de eius statua super Ponte Ueteri Florentie peius egisset, ita quod refecta non fuisset dicta ciuitas combusta ab Atila, de quo dixi in precedente capitulo, ut dicit textus hic in fine.
|
|
|
|
{Poi che la carità del natio loco.} In hoc quartodecimo capitulo auctor fingit se ingredi tertium circulum uiolentie superius subdiuisum, in quo dicit puniri animas uiolentorum in Deum in hac landa arenosa. Dicitur enim landa quelibet planities circumdata nemore, ut erat hic, secundum Uguccionem, ad quam ueniendo dicit auctor quod firmauit passum ad randam, idest ad extremum, similando eius arenam arene Lybie quam calcauit Cato cum aliis Pompeianis, de qua scribit Lucanus in UIIII°, item similando flammas pluentes ibi illis que iam pluebant similiter exercitum Alexandri in India, de quo uidetur uelle tangere Lucanus in X° scribens de eo dum dicit: Gentibus Occeano classes inferre parabat / Exteriore mari, non illi flamma nec unde / nec sterilis Lybie nec Sirticus obstitit Amon. Uerum, quia talis uiolentia tripliciter commictitur, scilicet blasfemiando ipsum Deum et luxuriando contra naturam et fenerando, ideo triplici diuerso modo pene auctor hic fingit tales puniri, blasfemiantes uidelicet iacendo, luxuriantes contra naturam continue eundo et feneratores sedendo. Inter quos blasfemos fingit auctor se reperisse hic umbram Capanei, olim regis de Grecia, magni contemptoris deorum, qui, existens in obsidione ciuitatis Thebarum una cum Adrasto, Tideo, Amphiarao, Ipomedonte partenopeo et Polinice regibus grecis contra Etheoclem fratrem dicti Polinicis, semel ascendit muros dicte ciuitatis, et dicendo multa obprobia contra Iouem fulminatus est ab eo et occisus, unde Statius, de hoc loquens, sic ait in X° Thebaidos: Atque hic ingenti Capaneus Mauortis amor / facta diu tutus superum contemptor et equi. / *Iurgia, cum mediis Capaneus auditus in astris. / Nullane pro trepidis clamabat numina Thebis / statis? ubi infande segnes telluris alumpni, / nunc age, nunc totis in me commictere flammis, / Iupiter! an pauidas tonitru turbari puellas, tangendo de pugna enim hic Flegre, contrate Thesalie, in qua dictus Iupiter obtinuit contra Gigantes auxilio Uulcani quem poete fingunt fabrum ipsius Iouis ad fulmina fabricanda, ex eo quod Iupiter, secundum eos, allegorice debet accipi pro supremo igne innocuo, Uulcanus uero pro medio nocuo, Uesta pro nostro igne inferiori. Si quis enim uellet, posset hoc modo hic allegorizare, ut pro isto Capaneo ita hic strato sub igne et accipiamus eius statum uitam et statum multorum dominorum potentum in hoc mundo qui in tantam ascendunt superbiam ut, contempnendo Deum et blasfemiando, non putant illum contra eos posse quicquam, superbo incendio quodam et iracundo, contra quos tales dicitur Apocalipsis XUI° capitulo: Extuauerunt homines extu magno et blasfemauerunt nomen Domini, et in Ecclesiastico capitulo XXUII°: Qui in altum mictit lapidem, super caput eius cadit, qui tandem tales fulminantur subito ab ipso Deo, idest ad nichilum reducuntur, ut patuit in Dionisio dominatore Sicilie qui, ut scribit Ualerius in titulo De Neclecta Religione, in contemptu deorum multa templa destruxit et spoliauit, et tandem ipso extincto, eius filius, fugatus Athenis ut uitam duceret pedagogus effectus est, de quibus, hoc respectu, dicitur Ecclesiastici X° capitulo: Sedes ducum superborum Deus euertit et sedere fecit mites pro eis, et eodem capitulo etiam dicitur: Perdidit Deus memoria superborum, et ibidem: Radices gentium superbarum arefecit, et Psalmista: Uidi impium superexaltatum et eleuatum sicut cedros Libani et transiui, et ecce non erat. / Quesiui eum et non est inuentus locus eius.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se inuenire tertium flumen infernale quod dicitur Flegeton, quod interpretatur Ardor irarum et cupiditatum secundum Macrobium, et quia Uirgilius nunc ab ipso tertio flumine summit causam dicendi de origine ipsius et aliorum fluminum infernalium, dicit auctori quod nichil notabilius hucusque inuenit et uidit ibi ab ingressu Inferni citra ut dicit textus, circa cuius digressionem quam facit hic auctor in persona Uirgilii incipientis dicere quomodo in medio mari, Greco subaudi, sedet unum paese deuastatum, idest una insula, uocata Creta, et nominata sic a Crete rege, deserta: hoc dicit respectu eius quod iam fuerit, nam centum iam habuit urbes, ideo dicta fuit Centopolis; nam dicit Orosius quod per mille miliaria longa est. Notandum est quod, secundum poetas et alios ystoricos gentiles, monarchia siue regnum unicum et principale mundi primo incepit a Saturno rege Cretensis ynsule, et sub ea prima etas mundi dicitur fuisse pura et innocua, ideo dicta est aurea; qui Saturnus ex Rea uxore sua, que etiam Cibele et Berencinthia uocata fuit per Grecos, et per Latinos Opis, quattuor filios habuit, scilicet Plutonem, deum Inferni et terre, Neptunum, deum maris, Iunonem, deam aeris, et Iouem, deum etheris. De quo Ioue dicta dea pregnante existente, dictus Saturnus precepit ei ut quicquid pareret suffocare deberet eo quod habuerat per uaticinium dictum partum ipsum debere de regno Crete depellere; que demum peperit dictum Iouem et, commota pietate dicta Rea, faciens credere dictum Saturnum dictum partum fore suffocatum ut ordinauerat, fecit portari secrete dictum Iouem super montem Ide, qui est in dicta insula Crete iuxta ciuitatem Candie, a medio supra sterilis et a medio infra fertilis, et ibi faciebat ipsum nutriri et, ne audiretur dum plorabat, faciebat ibi certas fabros maleare et alios sonos et rumores facere fieri, unde Uirgilius in tertio, de hoc tangens, ait: Creta Iouis magni media iacet insula ponto / mons Ideus ibi et gentis cunabula nostre. / Centum urbes habitant magnas, uberrima regna, / hinc mater cultrix Cibele coribantiaque era / Ideumque nemus, hinc fida silentia sacris, et hoc est quod tangit hic auctor ystorice de dicta ynsula et monte Ide, et de Rea predicta. Modo auctor uolens uenire transumptiue ad ostendendum quomodo dicta quattuor flumina infernalia orta sint, et sub qua allegoria hic accipi debeant, fingit hunc senem ita stare in hoc predicto monte Ide, guctantem per quattuor eius partes lacrimas facientes hec quattuor flumina, ut dicit textus, accipiendo dictum senem pro nostro maiori mundo elementato ita quod merito uocat eum senem, cum ultra sex milia annos uixerit, idest durauerit hucusque; item dicit eum et magnum, respectu minoris mundi subaudi, qui homo dicitur, - unde Bernardus Siluestris, in suo libro Microcosmi, dicit quod: Homo dicitur minor mundus - nam sicut mundus maior ex eadem et diuersa materia et mixta natura consistit, ita et homo, unde ait Papias: Microcosmus a Grecis homo appellatus est, idest minor mundus quattuor elementis regitur, ita et homo quattuor humoribus ad illa comproportionantis; nam proportionatur collera calida et sicca igni, sanguis calidus et humidus aeri, flegma frigidum et humidum aque, melancolica frigida et sicca terre. Item sicut cursus uite hominis per quinque etates partitur principaliter, uidelicet per pueritiam, adolescentiam, iuuentutem, senioritatem et senectutem, ita cursus temporalis mundi per suas quinque etates; item, sicut prima etas hominis puerilis, ut aurea, nullum fluxum habet ad Infernum, sed alie quattuor sic, ut nocue et uitiose eodem modo et in maiori mundo a cuius prima etate aurea, idest immaculata, nullus motus et fluxus uitiosus ut flumen traxit ad Infernum homines secus in aliis quattuor etatibus sequentibus, a quibus dicta quattuor flumina infernalia transumptiue, ut dictum est, procedunt; que pro motibus diabolicis et transcursibus, ad uitia, ut ad Infernum, temporaliter nos inundare faciunt, hic ponuntur, ac etiam processerunt ab ipso tempore sub cuius typo Saturnus ponitur hic, unde dicitur Saturnus grece Cronum, quod tempus interpretatur, unde prima etas dicti utriusque mundi innocua, sine macula, caret, et caruit tali fluxu, seccus in aliis sequentibus etatibus, ut dictum est. Ad quod ait Ouidius in primo: Aurea prima sata est etas, que uindice nullo, / sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat. Quo Saturno expulso per dictum Iouem, eius filium, successit etas secunda, argentea, nocua et uitiosa, et sic cepit homines, ut peccatores, facere fluere primo ut flumen ad Infernum, unde subdit ipse Ouidius: Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso / sub Ioue mundus erat, subiitque argentea proles, / auro deterior, fuluo pretioso aere. / Tertia post illas successit aenea proles, / seuior ingeniis et ad orrida promptior arma, / non scelerata tamen; de duro est ultima ferro. / Protinus irrupit uene peioris in euum / omne nefas fugiere pudor uerumque fidesque. Et Claudianus: Procliuior usus / in peiora datur suadetque licentia luxum / illecebris effrenaque fauet etc., et in hoc tangit hic de fictili parte, ut de deteriori etate in qua nunc sumus, ipse auctor. Et Iuuenalis etiam dicens: Nona etas agitur peioraque secula ferri / temporibus, quorum sceleris non inuenit ipsa / nomen et a nullo posuit natura metallo. Post hec etiam notandum est quod, preter premissum regnum primum Saturni felicissimum, fuerunt etiam quattuor regna post illud principalia in mundo, ut scribit Orosius ad Augustinum, scilicet Babilonicum in Oriente, quod incepit a Nino rege, et finiuit tempore Cyri regis Persarum qui Babiloniam destruxit, item Cartaginense in meridie quod incepit sub Tola duce dum Cartago facta est, item Macedonicum in Septentrione, quod incepit ab Alexandro, item Romanum quod incepit a Romulo in Occidente, quorum regnorum duo media fuerunt minora potentia et duratione, orientale uero et occidentale predicta, maiora. Et hoc est cur auctor fingit hunc senem respicere Romam et habere dorsum ad ciuitatem Damiate orientalem uicina Babilonie per triginta miliaria ut ostendat dictum occidentale romanum regnum uigere, et orientale babilonicum extinctum esse predictum, et quia dicta quinque regna comprehensa etiam in tempore etiam dictarum quinque etatum, ut dicte etates, de bono in malum et de malo in peius processerunt. Ideo potest etiam se referre auctor ut transumptiue manare faciat dicta quattuor flumina infernalia a dictis quattuor regnis, idest a temporibus eorum, in quibus homines uitiosi fuerunt et sunt, et non a primo Saturni aureo predicto uirtuoso, ut a prima dicta etate utriusque dicti mundi. Et sic etiam auctor hic dicit, alludendo uerbis Danielis capitulo IIII° dicentis Nabucodonosori, oblito cuiusdam sui sompni quod fecerat: Tu rex uidebas, et ecce statua grandis contra te cuius caput aureum, pectus agenteum, uenter eneus, tibie ferree, pedum quedam pars ferrea et quedam fictilis, quod postquam interpretando ait: Tu rex caput es aurum, et post te ueniet minus regnum argenteum et aliud eneum et aliud ferreum, quintum regnum erit diuisus, in quo suscitabit Deus celi regnum, quod hoc ultimum possumus dicere nunc uere iam euenisse, si quis bene respiciat quomodo pastores Ecclesie successerunt in dicto regno occidentali Romano et imperio. Quod tangit hic auctor dum dicit dictum talem senem stare in dextero pede de terra cocta, ut in uiliori parte, magis erectum quam in alio, subdendo Uirgilius hic quomodo ipse auctor uidebit flumen Lethe in Purgatorio et quomodo Flegeton debebat cognosci ab eo ab aqua rubea, ut dicit textus, cum interpretetur ardor et incendium, ut supra dixi.
|
|
|
|
{Ora cen porta lun de duri margini.} In XU° capitulo isto auctor dicit de pena animarum illorum qui offendunt Deum mediante natura offensa sodomitice luxuriando, postquam dixit de hiis qui immediate ipsum Deum offendunt blasfemiando eum, ut supra dictum est, que duo peccata merito debent associari, ut hic successiue facit auctor; nam Lex hos duos excessus ultimo puniendo supplitio sub uno et eodem titulo eos ponit et copulat ita dicendo in eo, ut in rubrica, sic: ut non luxurientur homines contra naturam neque blasfemient in Deum, tangendo auctor hic comparatiue de natura maris Occeani crescentis et decrescentis inter ciuitatem Guizantis et Brugie in Flandria in XXIIII horis per XUIII° miliaria, quod alibi in aliquo loco non contingit de tanto accessu et recessu, et hoc est singulare propter quasdam concauitates et uoragines ibi sub mari existentes absorbentes et euomentes ita ibi aquas secundum quosdam. Phylosophus uero, in secundo Metaurorum, uidetur dicere hoc esse Propter angustias terre et adiacentem terram in modico ex magno coartatam pelago, propter quod ita mouetur huc illuc; Lucanus autem in primo uidetur dubitare, dicens in hoc: Quaque iacet litus dubium, quod terra fretumque / uindicat alternis uicibus, cum funditur ingens / Occeanus, uel cum refugis se fluctibus aufert, cuius causa an sit uentus an luna an sol uel aliud ita subdit ibidem: Querite quos agitat mundi labor, at mihi semper / tu, quecumque moues tam crebros causa meatus, / ut superi uoluere, late. Alius uero accessus et recessus qui fit uniuersaliter a mari a corpore lune causatur, ut dicit iste auctor infra in Paradiso in capitulo XUI°, et idem Phylosophus, in libro De Proprietate Elementorum, ait: Accessio maris ex lune permutatione fit, et Lucanus in ultimo: Luna suis uicibus Thetim terrenaque miscet, et Macrobius: Humida in accessu lune augumentantur et in recessu minuuntur. Item cum luna nundum transiuerit lineam meridianam mare accedit, et cum transit recedit, usque dum uenit ad occidentalem orizontem; iterum, dum uadit uersus alium meridianum, mare accedit et abinde ultra uersus orientem iterum recedit, extendendo etiam auctor dictam suam comparationem ad aggeres quos faciunt Paduani iuxta flumen Brente antequam niues Carintie a calore liquefiant, ut dicit textus hic.
|
|
|
|
Inde fingit auctor se inde reperire umbram ser Brunecti Latini, ciuis Florentini, uniuersalis hominis in scientia adeo ut gallico sermone quendam librum composuit commendabilem ualde, quem uocauit Thesaurum, et uocat hic recommendando eum huic auctori, ut in fine huius capitulo dicitur. Quam umbram inducit auctor hic inter alia ad dicendum quomodo auctor ita ibi erat, cui auctor dicit quomodo deuiauit in illa ualle et silua, de qua dictum est supra in capitulo primo et ibi de eius allegoria dixi, tangendo inde dicta umbra de origine Florentie incidenter, scilicet quomodo uicto Katelina per Romanos, secundum quod scribam infra in capitulo XXU°, Florinus, consul romanus, obsedit ciuitatem Fesulanam, eo quod eius ciues complices erant dicti Kateline, et castra sua posuit iuxta flumen Arni apud uillam Arninam, et breuiter uicta dicta Fesulana terra dictus consul destruxit eam, et eius ciues reduxit ad habitandum in dicta uilla Arnina cum totidem Romanis, et facta est ibi demum de tali duplici gente ciuitas Florentie, ita uocata a dicto Florino; que ciuitas alia Fesulana super quodam monte erat ualde saxoso, ubi adhuc etiam hodie lastre lapidee, et maxime seu mole, unde macignum saxum dicitur, fodiuntur, et hoc est quod tangit hic de saxo et macigno uolendo dicere de duritia talis gentis Fesulane, uel forte, considerata dicta duritia dictorum Fesulanorum, hoc dixit sequendo illam poeticam fictionem Ouidii scribentis in primo quomodo Decaulion et Pirra, eius uxor, sedato diluuio, soli remanserunt in mundo, et quomodo dictum fuit eis per Themim, fatidicam mulierem, quod proicerent post tergum ossa matris eorum, scilicet lapides que sunt ossa terre matris hominum, et ita fecerunt et facti sunt dicti lapides homines et sic restitutus est mundus gentibus, unde ait ibi ipse poeta: Inde genus durum sumus experiensque laborum / et documenta damus, qua simus origine nati, includendo auctor se descendisse ex dicta romana gente ita commixta. Iterum sciendum est quod, prout fertur, iam est longissimum tempus quod illi de ynsula Maiolice magnam guerram et depredationem intulerunt Pisanis, unde, uolentes se de hoc uindicare omnes predicti Pisani, nauigium ascenderunt et eorum ciuitatem Pisarum Florentinis in custodiam tradiderunt, qui Pisani dictam ynsulam Maiolice inuaserunt quam post multam occisionem hominum totam rebus expoliauerunt, qui, reuersi Pisas ita uictoriosi inter alia spolia detulerunt duas ualuas eneas seu portas mirabilissimas quas adhuc habent in ecclesia sua maiori et duas longas columpnas de proferitico lucidissimas adeo quod homines respicientes in eas se uidebant ut in speculo quas donauerunt Florentinis in premium dicte custodie; tamen postea, inuidia moti antequam exportarentur Florentie, dicti Pisani cum paleis et igne fumicauerunt eas ita secrete et latenter quod totam suam luciditatem amiserunt, tamen Florentini, de illo primitus non perpendentes, ut orbi illas duxerunt Florentie et erigerunt apud Ecclesiam suam maiorem, at postea perpendentes de dicta tali offuscatione, nunquam simul amici fuerunt, et ex hoc abinde citra florentini uocati sunt orbi, ut dicitur hic in textu, dicendo inde auctor dicte umbre et congratulando sibi inuicem quomodo ipse ser Brunectus, uiuens in hoc mundo, docebat eum illa que faciunt homines ecternos, subaudi fama uirtuosorum operum, unde Uirgilius, in persona Iouis rogati ut uitam Turni prorogaret, inquit: Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus; / omnibus est uite: sed famam extendere fatis, / hoc uirtutis opus. Item inducit auctor dictam umbram ad pronuntiandum sibi quomodo propter suum bene agere populus florentinus expellet eum per exilium, ut fecit in anno MCCCI°; tamen dicit auctor quod de tali casu et fortuna non curabit dummodo eius conscientia sibi non garrat in hoc, idest ut non ualeat sibi improperare quod aliqua culpa eius processerit talem casum, uel dicit quod prestans erit seu presto fortune, idest acquiescet uoluntati fortune ipsius, dummodo conscientia eum non remordeat in non dolendo de ea in eo casu ubi per bene agere malum sibi contingat, iuxta illud Ouidii dicentis in Epistulam ad Paridem: Leuiter ex merito quicquid patiare ferendum est / que uenit indigne pena dolenda uenit, licet huic auctoritati dissonare uideatur quodam textus in Decretis de Penitentiis distinctione IIIa ex uerbis Senece tractus, ita dicens super eo quod queritur quare boni mala et mali bona in hoc mundo habeant: Quando uidemus bonum mala pati non turbemur et quando uidemus malum ditescere non subruamur; nam in alia uita corona illic supplicium. Est et alia ratio quia non potest malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus bonus esse, sed habet aliqua peccata. Quando ergo prosperitatem habet malus, hic malo capitis sui est; cum enim pro illis paucis bonis retributionem hic accipit, illic iam plenius punietur, et de bono simili modo est contra; ex quibus subdit hic auctor de rotatione fortune, ut dicit textus, de quo plene dixi supra in capitulo UII°, et de ligone rustici, in quo uult dicere quod nedum de fortuna sed etiam de casu non curabit, et hoc dicit per hanc circunlocutionem, uolens tangere de natura casus et in quo differat a fortuna, ut scripsi supra in capitulo UII°, per fratrem Albertum in tractatu De Fortuna qui diffinitur per Phylosophum in secundo Physicorum et per Boetium in U° sic: Casus est inopinatus, ex confluentibus causis, in hiis, que ob aliquid geruntur euentus. Nam quotiens aliquid alicuius gratia rei geritur aliud quam quibusdam de causis quam quod intendebatur contingit, dicitur casus, ut si quis colendi agri causa fodiens agrum humum, defossi auri pondus inueniat casu contingit, et sic est casus preter intentionem agentis; fortuna uero est cum circa intentionem contingit agentis. et sic respiciendo actum fodiendi, exemplificatum per Boetium ibi, alludens auctor ei ita de ligone legitur, cuius officium est fodere. Item inducit dictam umbram non sine causa et ministerio auctor ad dicendum quomodo ipsa et eius sotii in hoc mundo lerci, idest deturpati fuerunt de uno et eodem peccato, non exprimendo nomen dicti peccati: nam dicit Simmacus quod De hoc scelere fornicationis contra naturam homo non debet loqui, unde etiam Ieronimus dicit quod Sodoma interpretatur muta; nam in die iuditii faciet hoc peccatum hominem mutum cum non poterit se excusari ignorantia, cum ipsa natura legem docuerit etiam bruta animalia quam sodomita transcendit, et quia, ut legitur Genesis capitulo XUIIII°: Deus in hoc mundo igne et sulfure hoc peccatum puniuit in Sodoma et Gomorra ciuitatibus, merito hic auctor fingit has umbras ita exustas taliter ab illo igne cruciari, ad quod respiciens Psalmista ait: Pluit super peccatorem laqueos ignis et sulfur et spiritus procellarum, et alibi: Cadent super eos carbones et ignem, et etiam quia allegorice in hoc mundo tales peccatores uiuentes incendio quasi possunt censeri esse, item et quia huiusmodi sodomite et alii peccantes fornicando contra naturam, ut sunt illi de quibus auctor dicit hic et in sequenti capitulo, non sunt coeundo stabiles in terminis nature, sed mobiles et in continuo motu perquirendi extraneos modos in hoc mundo luxuriandi, ideo auctor fingit has animas talium continue ambulare, ut dicitur in hoc et sequenti capitulo, nominando ultimo dicta umbra, et dicendo quod inter alios ibi secum dampnatos erat Priscianus et dominus Francischus Acursii et dominus Andreas de Mozzis, olim episcopus florentinus, qui ob hoc crimen translatus fuit in episcopatum Uincentinum per seruum seruorum Dei, idest per Papam, et hoc est quod tangit de Arno fluuio currente per ciuitatem Florentie et de Bachilione, fluuio currente per ciuitatem Uincentie. Que umbra, recommendato auctori dicto suo libro uocato ut iam dixi Thesauro, affugit uelocius currendo quam currat ille qui uincit brauium Uerone, ut dicit hic textus in fine.
|
|
|
|
{Già era in loco unde sudìa il ribombo.} In hoc XUI° capitulo auctor continuat adhuc se ad proxime supra dicta hoc modo, uidelicet quod, dicto de prima ui que commictitur in Deum immediate per blasfemiam, ac de secunda que commictitur in eum mediante offensa natura, de qua Leuitici XX° capitulo dicitur: Qui dormierit cum masculo coitu femineo, uterque operatus est nefas morte moriatur; tamen quia hoc secunda ui non tantum commictur contra naturam per sodomiticu predictum coitum, sed etiam duobus aliis diuersis modis, uidelicet coeunte homine cum bruto animali, de quo Leuitici XX° capitulo preallegato, dicitur: Mulier que succubuerit alicui iumento simul interficiat cum illo, et eodem libro XUIII° capitulo, etiam dicitur: Cum omni pecore non coibis, uel etiam coeunte homine cum muliere non in naturali et debito uase, contra quod scribit Apostolus, Ad Romanos primo capitulo dicens: Propterea tradidit Deus eos in passiones ignominie, nam femine eorum mutauerunt naturalem usum in usum quod est contra naturam; similiter autem et masculi, et ex hoc facta est Lex codicis ad hoc in libro De Adulteriis, sic dicens: Cur uir nubit in feminam uires porrecturam, ubi sexus prodidit locum, et ubi Uenus mutatur in aliam formam? Iubemus amari iura gladio ultore etc., ubi Glosa dicit: Hoc fieri cum homo in officium femine se supponit, ad quod dicit beatus Methodius quod talis libido fuit causa diluuii; item et Augustinus ad predicta sic etiam ait: Adulterii malum fornicationem uincit, uincitur ab incestu; peius enim est cum matre quam cum aliena uxore dormire; sed omnium horum pessimum est quod contra naturam fit, ut si uir membro mulieris non ad hoc concesso utitur, quod quidem exacrabiliter fit in meretrice, sed exacrabilius in uxore, subsequenter igitur de huiusmodi secundariis fornicationibus contra naturam auctor dicit in hoc capitulo, circa cuius principium exponendum ad licteram est notandum quod, secundum Uguccionem, boo, boas, idem est quod sono, as; inde descendit bombus, bombi, quod idem est quod sonus, soni, et sic ribombum idem erit quod resonus, et ex hoc etiam dicit auctor hic de rombo, idest de sono, quem faciunt apes in arniis; dicuntur enim arne in Tuscia aluearia uasa in quibus apes mellificant, fingendo inde auctor has tres umbras horum trium probissimorum florentinorum, scilicet domini Theghiai de Aldobrandis et domini Iacobi Rusticuccii et domini Guidonis Guerre de Casentino, nepotis bone Gualdrade - et cur hoc dicat hic auctor, et que fuerit ista Gualdrada, dicam infra in Paradiso in capitulo XUI° - ita uenisse hic ad eum cridando Hei, quod uerbum dicit Ysiderus in primo Ethimologiarum esse interiectionem timentis, sicut Heu dolentis, et dictam umbram domini Iacobi ita rogasse eum, ut dicit textus, scilicet ut panderet se eis, non attenta uilitate illius loci solli; dicitur Florentie terra solla que subleuat se sub planta pedis semiliquida, ut pasta, ut est paludina tellus, nec aspectu eorum brollo etiam attento; dicitur etiam Florentie brollus homo denudatus pannis, seu facultatibus, de quarum peccatorum penarum allegoria dixi in precedenti capitulo, et quia uiri quandoque ab uxoribus suis ducuntur luxuriose nouitate quadam et incendio ad turpitudinem huius libidinis inducit etiam hic dictam umbram auctor dicere sibi quod mala uxor magis quam aliud nocuit ei ad ita peccandum. Item assignat auctor causam dicte umbre cur magis tunc ciuitas Florentie sit destituta uirtutibus, scilicet propter illam nouam gentem eius uillicam, de qua dicit infra in Paradiso in supradicto capitulo XUI°, et ibi dicam, et propter subita et repentina lucra, ex quibus arrogantie et immensurate expensiones orte sunt. Ultimo tangit dicta umbra quod naturaliter nobis contingit, scilicet quod sicut homo in miseria existens dolet dum recordatur de felici statu suo preterito et deperdito, ut tangit auctor supra in capitulo U°, dum dicit ille spiritus sibi: Nessun maggior dolore / che ricordarsi del tempo felice / ne la miseria; e ciò sa el tuo doctore; ita letatur, e contra, existens in felici statu dum recordatur de miseri preterito et remoto. Ad quod Uirgilius, inducens Eneam confortare comites suos in infortunio suo, sic ait in primo in persona dicti Enee: Experti reuocate animos metumque timorem / mictite forsan et hec olim meminisse iuuabit, et hoc est quod dicit hic dicta umbra auctori quod, dum erat extra loca buia, idest extra loca obscura Inferni in hoc claro mundo, quando iuuabit eum dicere et cogitare Ego fui etc. quod de eis loquatur, ad quam etiam allegoriam etiam posset trahi, ut homo de uitioso statu redactus ad uirtuosum glorietur reminisci de malo, a quo est remotus.
|
|
|
|
Post hec auctor, uolens comparatiue dicere de immensa sonoritate illius aque Flegetontis, cadentis ibi sic ab alto, tangit de sonoritate aque Montonis fluminis, quod a ciuitate Forliuii supra uersus Alpes uocatur Aqua Quieta, ut dicit textus hic. Quod flumen inter alia flumina manantia a sinistra costa montis Appenini a monte Uesulo, qui uulgariter dicitur Mons Uisus, ubi flumen Padi originatur, currens uersus orientem, primo habet proprium cursum, idest primo intrat per se in mare Adriaticum; nam alia omnia sibi precedentia flumina intrant dictum mare non per se, sed cum aqua dicti Padi, et intelligas hic de monte Appenino illo auctorem loqui, qui protrahitur a montibus Alpiferis, diuidentibus Galliam a Lombardia ad dexteram partem, qui mons Appeninus diuidit Lombardiam a Tuscia, et Romandiolam et Marchiam Ancone, et extenditur usque in Calabriam et Fare Messine, cum etiam alia pars montanea a dictis Alpibus procedens ad sinistram, diuidens Lombardiam ab Alemania, dicatur Appeninus, ut dicitur infra in XX° capitulo, ex eo quod dictas Alpes Anibal et Peni transierunt, unde hoc nomen Appenini postea uenit, ut scribit Ysiderus XIIII° capitulo Ethimologiarum, et subdit ibi hii montes Appenini diuidunt Galliam a Germania, item Galiam et Germaniam a Lombardia, item Lombardiam a Tuscia, item Romandiolam a Marchia et Tuscia, item Abrucium a ducatu Spoletaneo et a Campanea, et extendunt se dicti montes usque in Calabriam, dicendo idem auctor quomodo cadimentum quod facit dicta aqua Montonis fluuii predicti in Alpe, prope monasterium Sancti Benedicti, debebat a natura, sicut est per unam, per mille alias rupes fore receptum, idest receptaculum ibi inuentum et habitum; hoc dictum uidetur michi insapidum, quare, ut subtilius auctor hic intelligatur ad ueram licteram et non ad corruptam, premictendum est quod, secundum quod scribit Orosius, hec pars Ytalie, in qua continentur iste prouincie, scilicet Lombardia, Romandiola et Marchia Ancone supradicta, diuiditur per quinque regiones: nam tota illa medietas Lombardie, que est a sinistro latere Padi, usque ad montes, dicitur Uenetia ab Enetis uiris qui illuc cum Anthenore de Troia uenerunt - Papias dicit quod ita dicta est a Ueneto quodam rege - in qua sunt hec ciuitates Brisia, Mantua, Uerona, Uicentia et Padua et alie eis conuicine;. alia uero que est a dextero latere dicti Padi hoc modo diuiditur, nam tota illa pars et regio que est a dictis montibus usque ad ciuitatem Placentie dicitur Liguria, abinde usque ad ciuitatem Rauenne dicitur Emilia, abinde usque ad Ariminum dicitur Flaminea. Modo ut tangat auctor quomodo secundum eius partitionem dicta Emilia terminetur iuxta Rauennam predictam, dicit quod dictum tale flumen sic priuiligiatum dicti Montonis currens sic iuxta muros Rauenne debet esse receptum, idest debet numerari et computari, inter flumina labentia predictam regionem Emilie et non per aliam, licet Orosius predictum aliter eam terminet, unde lictera debet sic stare: ribomba, cioè sona il dicto fiume, là soura San Benedetto, et fac hic punctum cum uirgula, et refferendo se adhuc ad dictum flumen, non ad eius descensum ut sonat alia lictera corrupta, sequitur in textu, uel sequi debet: lo quale, cioè el qual fiume, dee per Emilia esser recepto, inter alia sua flumina subaudi, ratione dicte eius talis notabilis et singularis confinationis et terminationis fluminum dicte Emilie, unde Ysiderus in hac diuisione etiam in suo libro Ethimologiarum ait: Ab Emilia incipit Flaminea, que inter Appeninas Alpes et mare Adriaticum posita est, et sic per consequens eius primus terminus erit dicta ciuitas Rauenne, cui correspondet primo dictum mare ab illa parte, inde post Flamineam occurrit Picenus, siue Picena, ubi dicitur esse Marchia Anconitana. Inde dicit auctor quomodo cordulam quam habebat cinctam dedit Uirgilio, et quomodo ille eam proiecit in illum burratum: burratum dicitur quilibet locus profundus, recipiens aquam cadentem ab aliquibus rupibus altis, dicendo inde auctor ad moralitatem quadam nostram quomodo tunc nichil dixit ipsi Uirgilio petendo cur hoc fecisset ut petisset alius non cautus, licet intra se tacite loqueretur, ut dicit textus, ratio quia ualde cauti debent esse homines iuxta sapientes in patiendo tacite expectare quod ipsi cum sapientiam per cogitamina ultra alios uident circa effectum tacite euenire. Iterum tangit aliam moralitatem, scilicet quod quantum possumus debemus nos retinere ne recitemus aliqua uera que facie habeat mendacii, cum plerumque in talibus sine culpa ab audientibus deridamur, ut contingit Ulixi cenanti semel cum rege Alcinoo et loquenti aliqua que uiderat uere, tamen male credenda, de quo Iuuenalis sic inquit in ultima Satira: Alcinoo, bilem aut risu fortasse quibusdam / mouerat et mendax Ulixes etc. Modo reddeamus ad dicendum quid auctor uoluerit sentire allegorice pro supradicta cordula cum qua aliquando cogitauit capere illa lonzam de qua dictum est supra in capitulo primo, ut hic dicit textus, et certe eum existimo sensisse, uidelicet quod cum nunc ipsum auctore speculando tractaturus de uitio fraudis in generali oporteret et intimare prius naturam talis uitii fraudis humane, et cum hoc non ita bene in aliis, sic in se ipso facere poterat reminiscendo in se ipso de aliquo actu suo particulari in quo dictum uitium fraudis commississet, hoc sic egit in se ipso, uerum quia solummodo ipse auctor fuerat usus tali uitio circa actum libidinis in fraudando mulieres, quod ostendere uult in eo quod dicit hic de dicta lonza figurante dictum uitium luxurie, ut scripsi supra in capitulo primo predicto. Ideo fingit sic dissoluisse a se hic dictam cordam, in qua uult significare talem eius particularem fraudem, tantum olim circa actum Ueneris intemptatam, et merito, cum motus luxuriandi causetur in nobis in lumbis super quibus cingimur, et se eam dedisse, sic ut dicit, Uirgilio, qui hic, ut sepe dictum est, allegorice pro nostra ratione humana ponitur, quasi includat auctor ex hoc ut inde per ipsum Uirgilium, idest per ipsam rationem, ex istis habuisse se cognitionem dicti uitii fraudis, quod in persona Gerionis huius, de quo dicit et tractat in sequenti capitulo, figuratur. Que fictio corde supradicte potuit allegorice trahi per ipsum auctorem ex uerbis illis Phylosophi, dicentis in UII° Ethicorum: Concupisencia quedam Uenerem aiunt, dolose enim, aprigere et uariam corrigiam; Homerus: Deceptioque furata est intellectum spisse sapientis, ac etiam Beati Ambrosii dicentis super illis Euangelicis uerbis: Habebat Iohannes zonam pelliciam circa lumbos: Zona, inquit, Pelicia, quod aliud demonstrat nisi hanc fragilem carnem nostram, que luxuriando delabitur ad uitia in pinguedine constringi debere? Ad quod etiam Ysaia inquit: Ue, qui transitis iniquitatem in funiculo uanitatis, et Ouidius etiam, sub tali mistico sensu in persona Phillidis ait: Cui mea uirginitas auibus libata sinistris / castaque falaci zona recincta manu etc.
|
|
|
|
{Ecco la fiera co la coda aguzza.} Tractaturus amodo auctor de decem speciebus fraudis humane, siue de decem particularibus fraudibus quibus homines in hoc mundo utuntur diuersimode decipiendo alios, quorum animas fingit puniri infra per decem loca diuersa et separata, ut in sequentibus tredecim capitulis infra patebit, in hoc presenti capitulo, in persona huius Gerioni, premictit primo quedam que sunt de natura huius uitii fraudis, in suo totali esse considerati, scilicet quod habet caudam acutam, in quo allegorice tangitur offendibilis finis seu finalis nociuus actus et effectus talis uitii. Item dicit, secundo, quod transit montes: hoc dicit ex eo quod nedum fraudant homines sibi uicinos et presentes, sed etiam remotos a lege, quod patet per exemplum licterarum Urie transmissarum per Dauid ad Ioab, sub fraude faciendi eum occidi, ut occisus fuit, de qua ystoria dicitur in secundo libro Regum XI° capitulo, et de qua plene scribam infra in Paradiso capitulo penultimo. Item exemplificari in Tamiride, regina Scitarum, potest etiam hoc, que, ut scribit Solinus, uicto et occiso eius filio per Cirum, regem Medorum, aggressa est cum eius exercitu dictum Cirum, et una die, simulata fuga, fraudolose transeundo certos montes ut conduceret dictum Cirum insequentem eam ad ualles eorum, ut commodius illum posset debellare ibi, et ita euenisse, regressa retro contra ipsum Cirum uicit eum et occidit, de quo scribam etiam infra in Purgatorio in capitulo XII°. Item dicit quod rumpit muros: exemplum patet in illo Synone rumpi faciente muros Troye sua malitia et fraude, et quomodo, uide Uirgilium in secundo de hoc scribente, et quod scribam de hoc infra in capitulo XXX°. Item dicit quod rumpit dicta fraus arma: exemplum patet in Achille uulnerante Hectorem in loco armis detecto, et in Menalippo uulnerante Tideum, de quo Statius dicit in UIII°, et hic auctor infra in capitulo XXXII° in fine. Inde auctor scribit hoc uitium fraudis in forma cuiusdam monstri et in persona dicti Gerionis, regis olim Yspanie, qui ualde in hoc uitio fraudis maculatus fuit, fingendo eum cum uultu iusti hominis: hoc dicit ex eo quod aliter non esset deceptio in homine uolente alium fraudare, si ostenderet in aspectu prauitatem quam habet in corde. Et quia secundario ad hoc sequitur uenenosa serpentina deceptio, fingit auctor eius dorsum serpentinum et maculatum, ut dicit textus. Sub quo respectu et colore scribit Beda quod ille demon qui fraudauit nostros primos parentes apparuit eis cum uultu humano et uirgineo et cum alio dorso serpentino. Item etiam Lex Ciuilis, uolens punire hos fraudolosos sub certa pena predictos, uocat eorum tale uitium fraudis crimen stellionatus, ubi Glosa sic ait: Dicitur crimen stellionatus ab animali quodam reptili quod est serpenti simile et est stellionatum, idest uarium et diuersis coloribus pictum, ut celum stellis apparet esse distinctum, cuius uarietatem imitantur deceptores et fraudolosi, qui aliud agunt et aliud simulant. Item fingit eum cum cauda scorpionina in eius furca, idest in eius puncta seu cuspide reuoluta, ea ratione quam iam superius tetigi. Ex quibus eius dictis tribus partibus auctor integumentaliter uult trahere tres illos modos, quibus principaliter uitium fraudis in suo totali esse partitur et perpetratur: commictitur enim hoc uitium fraudis aut facto, aut dicto, aut re ipsa: facto ut patebit infra in tractatu furium; dicto ut patebit in tractatu lenonum et adulatorum et aliorum talium similium, re ipsa ut patebit in tractatu falsariorum monete et instrumentorum et aliorum similium. Et forte sub hoc eodem integumento poete finxerunt dictum Gerionem, in quo hoc uitium fraudis auctor hic figurat unicum et trinum, unde Uirgilius in UI° de ipso et prodigio quodam loquens ait: Gorgones Arpie et forma tricorporis umbre, scilicet Gerionis subaudi, et Ouidius in Epistulis: Prodigiumque triplex armentis diues Yberii / Gerionis quamuis in tribus unus erat, tangendo inde auctor comparatiue de biuero, animali simili in forma cuidam uulpi manente circa paludes, precipue in Alamania alta, ubi teutonici sunt lurci, idest immondi, magis quod in bassa alia Alamania. Qui biuerus cum toto dorso stat in terra et caudam agitat in aqua, que ad modum lingue bouine facta est, dum uult se pascere, et est tante pinguedinis dicta cauda eius quod facit in aquas guttas ad modum olei, ad quas pisces uenientes, confestim ipse biuerus conuersus capit et comedit.
|
|
|
|
Post hec auctor digressiue tangit de animabus illorum qui in hoc mundo fenerando offenderunt naturam, et, per consequens, Deum, et quomodo hoc dixi plene supra in XI° capitulo. Quas animas fingit sub dicta pluente flamma sedere in dicto sabulo cum sacculis ad collum signatis, ut dicit textus; in quo actu sedendi uult auctor tangere modum uiuendi in hoc mundo horum feneratorum, qui est ut plurimum sedeant ad bancum, et sedendo lucrentur, ut patet per se. In flamma ista tali cadente super eos tangit incendiosum eorum affectum ad multiplicandam eorum pecuniam, unde illud crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crescit. Ad quod respiciens beatus Iacobus, in Epistula sua in capitulo U° sic ait: Agite nunc diuites, plorate ululantes in miseriis uestris, diuitie uestre putrefacte sunt; aurum et argentum uestrum eruginauit, et erugo manducabit carnem uestram sicut ignis, subaudi in alio mundo. Et sic bene congruit fictio eorum pene hic per auctorem tacte, in eo autem quod dicit quomodo uidentur pasci respiciendo dictas earum tales bursas ibi ille anime, alludit auctor uerbis illis Ambrosii dicentis: Mens auari cupiditate astricta, semper aurum et argentum uidet, semper redditus cogitat, gratius aurum intuetur quam solem. Ad quod etiam Oratius respiciens, ait: Prodocent hic retinent iuuenes dictata senesque / leuo suspensi loculos tabulamque lacerto. Inter quas animas fingit auctor se inuenisse animam cuiusdam de Ianfiliazis de Florentia, quorum signum armature est quidam leo azzurrus in auro, et animam cuiusdam de Ebriacis de dicta terra, quorum signum est quidam anser albus in rubeo, albior, dicit textus, burro, idest butirro; item animam domini Ranerii de Scruuignis de Padua, quorum signum est quedam scrofa azzurra in albo colore picta, que dicit de domino Uitaliano de Dente, paduano, et de domino Iohanne Buiamonte de Biccis de Florentia, quorum signum sunt tres bicci, siue yrci, ut dicit textus. Inde auctor, uolens tangere quod notabiliter ait Phylosophus in Politicis de bono domino et bono subdito, dicens que oportent dominum scire precipere, hoc oportet subditum scire facere, dicit quomodo minis Uirgilii, uelut talis boni domini, ascendit dictum Gerionem, factus fortis tali respectu in obediendo sibi.
|
|
|
|
Inde comparatiue tangit de Fetonte, cuius fabulam Ouidius in secundo ponit, dicens quod Phebus habuit ex Climene nympha quendam filium nomine Phetontem, qui, dum adultus foret, dictum fuit sibi una die per Epaphum, quendam alium iuuenem, iniuriose quod ipse nequaquam erat filius solis ut credebat; quapropter, conquesto de hoc, mater eius predicta dixit ut iret ad ipsum Phebum et peteret ab eo quod faceret eum ducere currum ipsius solis una die in signum filiationis. Quo sic petito et uix hoc sibi concesso per dictum Phebum, rexit dictum currum ut inexpertus, ita quod celum combuxit in ea parte que uocatur Galaxia secundum opinionem Pictagoricam, ac totam terram urebat, nisi quod Iupiter eum fecit fulmine mortuum precipitari in Padum flumen. Item tangit etiam de Ycaro, filio etiam Dedali qui, appositis sibi alis, ipse et suus pater fugiendo de insula Crete a Minoe rege, ut scribit Uirgilius in UI° iuxta principium, uolauerunt per aerem et demum dictus Ycarus, nesciens sequi bene uestigia dicti sui patris, uicinando se nimis regioni calide, liquefacta pice, cum qua penne erant compacte, cecidit in mari quod hodie adhuc etiam uocatur mare Ycareum ob hoc, unde Ouidius, De Tristibus, ait ad hoc: Dum petit infirmis nimium sublimia pennis / Icarus, Icareas nomine fecit aquas; alia per se patent.
|
|
|
|
{Loco è in Inferno detto Malebolgie.} Dicto in precedenti capitulo de uitio fraudis humane in genere, auctor nunc in hoc presenti capitulo XUIII° incipit tractare de decem modis quibus dicta fraus particulariter commictitur per homines diuersimode in hoc. Quorum animas auctor hic in Inferno fingit puniri in hiis decem uallulis, seu foueis, quas uocat bulgias, ex eo quod tortuose sunt in giro, ut dicit textus. Nam dicit Uguccio quod Bulgia idem est quod saccus tortuosus, et primo incipit dicere in hoc capitulo de illa particulari fraude quam homines commictunt in decipiendo mulieres. Et quia talis fraus duobus modis et diuersis commictitur, ideo in ista prima bulgia auctor fingit animas talium ire contrario modo ut uadunt romipete Rome in anno Iubilei, idest in anno indulgentie et perdoni, super ponte Tiberis, ut comparatiue dicitur hic in textu. Sunt primo enim quidam deceptores mulierum lingua tertia hoc facientes, hoc est quod non pro se agunt hoc, sed pro tertia aliqua persona, ut fecit iste dominus Ueneticus de Caccianemicis de Bononia de hac domina Ghisola Bella, uxore olim cuiusdam Nicolai Clarelli de Bononia et sorore germana ipsius domini Uenetici, lenocinando eam marchioni Azzoni de Este. Qui tales deceptores proprie uocantur lenones, de quibus in Ecclesiastico capitulo XXUIII° dicitur: Lingua tertia mulieres fortes eicerunt et priuauerunt eas laboribus suis; et Terrentius etiam in Adelphis de hiis ait: Leno sum, fateor, communis pernicies adolescentum, et in Eunuco inquit idem poeta: Illud uero est quod michi puto palmarium me reperisse quomodo adolescentulus meretricium ingenia et mores possit nocere. Et in tractatu de puniendo hos tales lenones ait Imperator in suo Autentico: Cognouimus quosdam circuire prouincias et loca plurima et iuuenculas miserandas decipere promictentes uestimenta et hiis uenari eas; et ecce unde auctor allegorice trahit tales animas ita percurrere hic, percussis ab hiis demonibus, figurantibus hic motus diabolicos impellentes homines in hoc mundo item ad talia perpetranda. Sunt et alii deceptores lingua secunda mulierum qui, non pro aliis, sed pro se ipsis eas decipiunt, ut fecit iste Iason nutu et uerbis, iuxta illud: Petram uoluit homo nedum, sed cor mulieris, et Ysaie LIIII° capitulo dicitur de talibus: Ego creaui fabrum sufflantem in ignem prunas, et Prouerbiorum XXUIIII°: Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur, rete expandit gressibus suis. Et quantum ad ystoriam hic tactam, scribitur per poetas, et maxime per Ouidium in Epistula Ysiphilis filie olim Toantis regis insule Lemni, et in Epistula Medee filie olim Oetis regis Colchi contrate Frisie, quod iste Iason, mortuo Esone eius patre, inductu Pellias eius patrui, pulcer et probissimus, nauigans uersus dictam terram Colchi aquisiturus uellus auratum ibi custoditum a dracone quodam, applicuit dicte ynsule Lemni ubi dicta Isiphilis solum cum mulieribus ut regina regnabat. Nam femine dicte ynsule una nocte omnes eorum mares occiderunt preter dictum Toantem, quem dicta eius filia secrete transfugauit ad Schium ynsulam, et hoc est quod tangit hic auctor dum dicit quod dicta Ysiphilis decepit omnes alias; causa dicitur fuisse quia, dum dictus Toans cum hominibus dicte ynsule esset semel in exercitu in Tracia, et omnibus diis sacrificassent excepta Uenere, dicta Uenus, de hoc indignata, omnes feminas dicte ynsule infecit ita quodam fetore quod dicti uiri earum reuersi non poterant cum eis esse nec tangere eas, et ex hoc ita egerunt dicte femine ad hoc coniurate similiter, - de quo Ouidius, loquens de Ulixe, in XIII° ait: Uictor ad Isiphiles patriam clarique Toantis / et ueterum terras infames cede uirorum / tunc ierat etc., - quam Ysiphilem dictus Iason ibi habuit carnaliter et grauidauit, promissione facta de accipiendo ipsam in uxorem reddeundo, quod minime fecit. Et idem fecit postea de dicta Medea, in dicta terra Cholchi, obtento dicto uellere industria dicte Medee; et quod fuerit dictus Iason fallax, ut dictum est, testatur ipse Ouidius in persona dicte Ysiphilis scribentis ei de eius filiis sic: Fallere non norunt, cetera patris habent, et in persona dicte Medee dicentis: Cur michi plus equo flaui placuere capilli / et lingue et gratia ficte tue? et hec sint pro prima parte huius capituli.
|
|
|
|
Ueniamus ad secundam partem incipientem ibi: {Già erauam là oue lo stretto calle}, in qua auctor tractat de secunda bulgia, in qua fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo fuerunt fraudolosi adulatores et assentatores approbantes id quod est uitiosum in aliquo homine, tanquam ut uirtuosum foret; quod peccatum est grauissimum et mortalem, unde Policratus ad hoc sic ait: Cum omnis assentatio sit turpis, perniciosior est cum ad obumbrandum uitium persone uel nature euenit, et Gregorius in Moralibus inquit de talibus sic etiam: Sunt nonnulli qui, dum malafacta hominum efferunt laudibus, augent quod increpare debuerant. Nam melius est pro ueritate pati supplitium quam pro adulationem benefitium, ut fecit ille Aristippus cui, ut scribit Ualerius in IIII°, Diogenes dixit, reprehensus ab eo quod recesserat ab aula Dionisii: Si michi crederes et mediocri paupertate uti scires, non oporteret te regi adulando mentiri. Illi uero qui attribuunt alicui aliquod bonum quod non habet, peccant, sed uenialiter, et quia tales primi adulatores in hoc mundo fetent ut stercus bonis hominibus in talibus suis uerecundandis uerbis adulatoriis, fingit auctor hic dictas eorum animas cruciari in tam turpi stercore. Nam Gregorius, secunda Omelia Euangeli Luce XUI°, ibi ubi dicitur de Lazero leproso cuius ulcera canes lingebant, ait: Per linctionem canium potest signari lingua adulantium, quorum est nostra uulnera lingere, quod plerumque solent etiam ipsa mala que nos in nobis reprehendimus improbo sermone laudare. Et quia hoc uitium in pauperibus habundat ut plurimum, ideo Psalmista sub hac allegoria ait: Suscitans a terra inopem et de stercore erigens pauperem; ac etiam in meretricibus in quibus tale uitium adulandi ualde uiget; ideo, sub eodem sensu, dicitur in Ecclesiastico capitulo UIIII° sic: Omnis mulier, que fornicaria est, quasi stercus in uia conculcabitur, ut conculcat hic auctor sua fictione in dicto stercore umbram istius Tayde meretricis, que, ut scribit idem Terrentius, dum quidam eius amasius nomine Traso presentasset sibi quandam ancillam per quendam eius nuntium nomine Gnatonem, ingentes gratias egit referendas dicto Trasoni; Satis, dicit Tullius, De Amicitia, fuerat dicte Taidi respondere: magnas; ingentes inquit, et subdit: Semper auget assentator id, quod is, cuius ad uoluntatem dicitur, uult esse magnum. Item fingit se auctor hic etiam inuenire umbram domini Alexii de Interminellis de Luca, que sibi dicit quomodo non habuit linguam in hoc mundo adulationibus stuccam, idest saturam, sicut ille in cuius persona dictus Terrentius in Eunuco predicto libro sic ait: Hiis ultro arrideo, eorum ingenia admiror, simulac / quid dicunt laudo; id rursum si negant, laudo, / negat quis? nego, ait? aio, ut etiam forte faciebat ille Moab, quem dicit Ysaia requieuisse in fecibus suis secundum premissam allegoriam.
|
|
|
|
{O Symon mago, o miseri seguaci.} Auctor in hoc XUIIII° capitulo tractat de tertia bulgia Inferni, in qua fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo fraudando emerunt et uendiderunt et rapuerunt ecclesiastica sacra loca et benefitia symoniace. Nam, licet symonia diffiniatur in Iure quod sit Studiosa cupiditas, uel uoluntas emendi uel uendendi aliquid spirituale uel sibi annexum, tamen et qui inuadit et rapit talia, sub ea continetur. Que tria in principio huius capitulo ita comprehenduntur: nam dum exclamat pro auctore dicendo hic O Symon mago, tangit de ementibus spiritualia, qui symoniaci uocantur a Symone Mago, qui primitus post aduentum Christi hoc actentauit: nam uoluit emere gratiam ab Apostolis conferendi gratiam ipsam Spiritus Sancti pecunia, cui Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quod donum Dei existimasti pecunia possideri, ut plene scribitur in Actibus Apostolorum in capitulo UIII°. Inde dum dicit O miseri seguaci tangit de uendentibus talia spiritualia in eadem dampnatione constitutis, qui giezite dicuntur a Giezi, discipulo Elisei prophete, qui, ut legitur IIII° Regum U° capitulo, sanitatem collatam mundationis lepre per dictum Eliseum gratis Namaan Siro uendere uoluit, unde dictus propheta maledixit eum dicens: Lepra Naaman adherebit tibi et semini tuo in ecternum. Inde dum dicit E uoi rapaci tangit de intrudentibus se per uim Ecclesias et eas rapientibus, qui corite uocantur ab illo Core qui cum ducentis et quinquaginta leuitis sacerdotium summum rapere uoluit, unde inde igne diuino combusti sunt, ut legitur Numeri XUI° capitulo, qui excessus, dicit Augustinus, quod excedit omnes alias species symonie; in qua specie et dampnatione sunt et recipientes talia spiritualia de manibus laicorum, qui alchimis possunt dici ab illo Alchimo qui, ut legitur Machabeorum primo, capitulo UIIII°, a rege Demetrio sacerdotium accepit, contra quos dicitur Iohannis X° ibi: Qui non intrat per ostium in ouile fur est et latro, et in Ecclesiastico UII° capitulo etiam ad hoc idem dicitur: Noli querere ducatum ab homine neque a rege cathedram honoris, subdendo auctor quomodo res Dei, idest Ecclesie, debent esse sponse bonitatis, idest debet conferri hominibus, non ratione potentie uel nobilitatis, sed ratione uirtutis et scientie, unde de hoc in quadam Lege dicitur: Nemo gradum sacerdotii pretii uenalitate mercetur quantum quisque mereatur non quantum dare sufficiat extimetur, et Apostolus, Ad Ebreos capitulo U°, ad idem etiam inquit: Nec quisquam sumat sibi honorem, sed qui uocatur a Deo tanquam Aaron, qui ostensus est dignus sacerdotio per uirgam que floruit, et similiter adulterine quasi fiunt ecclesiastice prebende. Nam symoniacus procurat quod Ecclesia, que est sponsa Dei, concipiat filios non legiptimos et nutriat, sed adulterinos. Nam clericus, ut sit legiptimus filius Ecclesie, debet ipsam optinere scientia, uirtute et honestate, alius adulterinus erit, et exclusus ab hereditate paterna, idest a regno Dei. Post hec auctor, describendo formam pene horum symoniacorum, dicit quomodo sunt in foraminibus lapideis rotundis, ut sunt illa quattuor que sunt in baptistero sancti Iohanni Florentie circa fontem generalis baptismi, ut loca baptizantium, unum quorum auctor hic dicit se iam rupisse ut liberaret quendam ibi suffocantem. Et quia aliqui tunc molesti de hoc fuerunt contra eum, putantes ipsum hoc fecisse pompatice, potius quam dicta debita ratione, dicit quod ille idem qui sic euasit, sit testis in hoc de tali suo mortali casu contra illos. Ita cum capite infra et pedibus supra, ardentibus eorum plantis, ut dicit textus hic, et quomodo inde casuri sunt in scissuras dictorum sassorum deorsum, in quo auctor talem includit allegoriam, uidelicet quod clerici, delecti ministri Dei in hoc mundo, si occulos mentis, quos deberent erigere ad celestia, hic cupiditate et auaritia ad terrena bona mundana inclinant, possunt uere dici esse summersos deorsum, ut dicit hic textus, unde Apostolus, Ad Colossenses III° capitulo, ad idem respiciens, sic ait: Sapite que sursum sunt, non que sub terra. Mortui enim estis et uita uestra abscondita est, et Ysaie capitulo II° dicitur: In die illa proiciet homo ydola argenti sui et simulacra auri sui, que fecerant sibi ut adorarent talpas et uespertiliones, et ingrederentur scissuras petrarum et in cauernis saxorum a facie formidinis Domini; . facit etiam illud Ezechielis UII° capitulo ibi: Et ymagines abominationum suarum et simulacrorum fecerunt ex auro et argento, et in Ecclesiastico capitulo II° dicitur: Ue peccatori ingredienti terram duabus uiis, ut facit symoniacus qui uult pariter seruire Deo et mamone. In incendio de quo hic in textu dicitur dictarum planctarum, allegorizari potest ardor cupiditatis clericorum in hoc mundo uiuentium, quem deberent suppeditare et conculcare, et ipse eum eleuant in amore suo et affectu. Ad quod facit quod legitur in Leuitico capitulo X°, scilicet quod Deus misit ignem celestem in eo loco ubi sacerdotes offerre debebant, ex eo quod Nabab et Abin, filii Aron, acceptis turibulis, imposuerunt ignem et incensum desuper offerentes coram Deo ignem alienum, et, egressus ignis, deuorauit eos. Ignis missus de celo amorem Dei designat, que pure offere deberent sacerdotes; alienus ignis, ignis cupiditatis est, unde symoniaci figurati sunt in illis uigintiquinque uiris quos uidit Ezechiel, habentem dorsum ad templum. Nam symonia, dicit ibi Glosa, supplantat caput hominis in obscuro, idest in priuatione ignis Spiritus Sancti, et plantas pedum illuminat igne cupiditatis, quod optime conformatur ad allegoriam premissam. Ad hoc facit etiam quod ait Augustinus, dicens: Sicut eunucus fuit qui Iosep comparauit, ita qui gratiam mercatur, uiuum semen non habet siccis genitalibus, unde ignis sacrificii, qui per septuaginta annos Babilonice captiuitatis sub aqua uixerat, extinctus est Antiocho uendenti Iasoni sacerdotium, et sic ostenditur ignem Spiritus Sancti non lucere in sacramentis symoniacorum.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se reperire umbram ibi pape Nicolai tertii de Ursinis in dicto loco, quam inducit sibi ad dicendum de papa Bonifacio UIII° quomodo, sua deceptione, induxit papam Celestinum ad renumptiandum papatui, ex quo ipse inde accepit pulcram dominam, scilicet Ecclesiam, et ita papa existens taliter egit quod captus est et dolore mortuus, ut scribam infra in Purgatorio in capitulo XX°. Item dicit quomodo ipse Nicolaus uere fuit filius urse, scilicet ex eo quod tali animali uitium cupiditatis ascribitur, nam sugit sibi plantas pedum in lustra sua multotiens pro alimento, ut fecit ipse Nicolaus pascendo se de infimis bonis terrenis supplantandis ab ipso in hoc mundo, unde merito in alio sicut in plantis cruciatur. Et hoc fecit causa eleuandi eius agnatos, siue Ursinos, non respiciendo quod scribit Apostolus, Ad Hebreos primo capitulo dicens: Melchisedech rex, sacerdos Dei sine patre et matre et sine genealogia, ubi Glosa ait: Non fecit mentionem de hiis ad ostendendum carnalem amorem consanguineorum longe debere esse a sacerdotibus, unde inuenitur papam Alexandrum cognoscentem hec nec seruantem una die dixisse: *Deus abstulit nobis filios et diabolus dedit nepotes*, predicendo dicta umbra de papa Clemente U°, dissolutissimo, ut dicitur hic in textu, et quomodo comparandus fuit supradicto Iasoni, ementi ab Antioco rege summum sacerdotium, ut scribitur in secundo Machabeorum, ut ipse predictus Clemens a rege Francie, tangendo quomodo Christus nichil petit a Petro dando sibi claues nisi Sequere me, ut habetur Mathei XUI°, nec ipse Petrus et alii Apostoli a Mathia, substituto loco Iude, tangendo quomodo ipse Nicolaus ausit contra Karolum regem Apulie in faciendo sibi rebellari Sicilia ex eo quod recusauit facere parentela cum domo sua, ut petiit ipse papa, tangendo hic auctor quod scribitur Apocalipsis XUII° ibi: Ueni et ostendam tibi dampnationem meretricis que sedet super aquas cum qua fornicati sunt reges terre sedens super bestiam habentem capita septem et cornua decem, que prophetia Iohannis refferri debet Ecclesiam in quantum pro prelatura accipiatur, que uerba exponam infra in Purgatorio, in capitulo penultimo, ubi auctor de hoc plenius tractat, equiparando in hos symoniacos ydolatris iuxta illud Osee UIII° capitulo ubi dicitur contra dictos symoniacos: Ipsi regnauerunt et non ex me principes extiterunt et non cognoui: argento suo et auro fecerunt ydola sibi, unde et Gregorius, in Registro: Cum omnis auaritia ydolorum sit seruitus, maxime in dandis ecclesiasticis honoribus, qui hoc facit infidelitatis perditioni se subicit, exclamando ultimo hic auctor contra Constantinum, ut dicit textus, in eo quod, ut scribitur in Decretis: Coronam et omnem regiam dignitatem in urbe Roma et Ytalia et in partibus occidentalibus apostolico concessit.
|
|
|
|
{Di noua pena mi conuien far uersi.} In hoc XX° capitulo auctor tractat de quarta bulgia, in qua fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo fuerunt diuinatores, ita dicti quasi Deo pleni: nam diuinitate se esse plenos simulant, et astutia quadam fraudolenta hominibus futura coniectant, ut pseudoprophete, idest ut falsi prophete. Nam diuinatio dicitur falsa prophetia, et hoc faciunt interdum sub colore astrologie, que, licet in se uerax scientia sit, tamen eam obliquant ad iudicandum aliquid necessario euenire, contra doctrinam Tolomei dicentis eam esse medium inter necessarium et contingens, unde in quodam Decreto ita incipiente dicitur: Non licet Christianis obseruare et colere elementa aut lune uel stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, uel propter segetes, uel arbores plantandas, uel coniugia socianda, ubi dicit Glosa: Nunquid hic reprehenditur astrologia, nunquid per uentos et dispositionem lune licitum est rusticis considerare tempus seminandi et medicis tempus potionum et minutionum certe sic, sed ille actus reprobus est cum creditur inesse necessitatem superioribus: nam non est dicendum superiora esse causas rerum, licet sint rerum signa. Ex hoc Augustinus, In Libro Psalmorum, ait: Astrologia apud Captolicos in desuetudinem abiit quia, dum propria curiositate hiis homines nimis erant intenti, minus uacabant hiis que pro salute animarum erant accomodata. Item interdum hoc faciunt sorte, unde dicti sunt sortilegi, Qui, ut dicit Ysiderus, sub nomine ficte religionis, per quasdam quas sanctorum uocant sortes, diuinationis scientiam profitentur, aut quaruncumque Scripturarum inspectione futura promictunt, et ex hoc dicit quedam Decretalis sic: In tabulis uel codicibus uel astrolabio sorte futura non sunt inquirenda. Ad quod etiam quedam Lex sic ait: Si quis astrologus uel qui aliquam illicitam diuinationem pollicetur, consultus aliquem furem dixerit qui non erat, capite puniatur. Tamen ubi humanum deficit, auxilium possumus sortibus recurrere ad Dominum, unde Beda, Super Actibus Apostolorum, ad hoc sic ait: Si qui, necessitate aliqua compulsi, Deum putant sortibus esse consulendum exemplo Apostolorum, qui Mathiam sorte eligerunt in apostolum, uideant hoc ipsos non nisi precibus fusis ad Deum hoc egisse. Nam et Achor sorte fur ex precepto Dei inuentus est, ut Iosue capitulo UII° habetur. Item et sorte Saul inuenit Ionatan eius filium comedisse contra eius preceptum, ut primo Regum capitulo XIIII° dicitur; unde idem Augustinus in dicto Libro Psalmorum inquit: Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate diuinam indicans uoluntatem, tamen dicit Gratianus quod prohibita est, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos ydolatrie cultus homines reddeant. Item quandoque dicti diuinatores uocati sunt incantatores, ex eo quod artem diuinandi uerbis exercent et sine ullo ueneni haustu, uiolentia tamen carminis interimunt, ut Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta ueneni, / incantata perit etc., item uocantur quandoque malefici, idest magici, qui uite innocentum insidiantur et animum mulierum ad libidines prouocant. Item uocantur interdum auruspices eo quod in aura diuinationem suam agunt, quem modum diuinandi primo reperiit iam per artem ille Tages, qui, arante quodam ruricola, ex glebis ortus est et talem scientiam dictauit et postea statim mortuus est, de quo Lucanus in primo sic ait: Sed fibris sit nulla fides, sed conditor artis / finxerat ista Tages etc. Item uocantur augures dicti diuinatores aliqui, eo quod ab auibus talia capiunt, ut erat Ramnes ille de quo Uirgilius ait sic: Regi Turno gratissimus augur, / sed non augurio potuit depellere pestem. Item qui igne hoc agunt uocantur piromantici, qui aqua ydromantici, qui terra geomantici, qui colloquio demonum nigromantici, qui omnes diabolica potentia, que dicunt uera quandoque proferunt permissum Dei, ut nos probet, ut Deuteronomii XIII° capitulo, dicitur sic: Si surrexerit in medio tui propheta, et predixerit signum ac portentum, et euenerit quid dixerit, non audias eum, quia temptat uos Deus ut palam fiat an diligatis eum nec non, unde subditur ibi in capitulo XUIII°: Ne sis maleficus, nec incantator, nec phitones consulas, nec diuinos, fingendo auctor animas predictas talium in supplitium earum esse et ire retro ita cum uultu obliquato, ut dicit textus hic, in quo uult allegorice tangere errorem quem incurrunt uiuendo in hoc mundo tales diuinantes et nitentes futura prescire, quod solius Dei est, et hominum scire presentia, unde Ysaie capitulo XLU° dicitur: Annunciate uobis que futura sunt, et dicemus quod dii estis, et ad idem etiam Gualfredus in sua Poetria ait: At tamen istud / unde scies? Quid ages? Uolucrum rimaberis aure / murmura? Uel motus oculo? Uel Apolline fata? / Tolle mathematicos! Est augur surdus et auspex / cecus et ariolus amens. Presentia scire / fas homini, solique Deo prescire futura; et Uirgilius: Nescia mens hominum fati sortisque future, unde merito tales in hoc mundo uiuentes possunt et debent censeri ire et procedere quasi retrorsum et cum uulto, idest cum uisu intellectus, obliquato, cum nituntur procedere et ire ad uidendum ea que uidere directo non possunt, scilicet futura que retro habent, idest que non patent ei ante, unde Psalmista: Qui annunciat uerbum suum Iacob, et subdit, et iuditia sua non manifestauit eis, licet uidere interdum ualeant per obliqum, ut puta per gratiam Dei, - unde idem Psalmista: Ecce enim ueritatem dilexisti incerta et occulta sapientie tue manifestasti michi, - uel per naturam, ut est circa prescientiam eclipsis solis et lune et huiusmodi talium que arte humana bene possunt presciri. Sic igitur elice cur ipse auctor sub dicta allegoria priuet dictas umbras directo respicere hic et non per obliquum, ad quod etiam respiciens Ysaias XLIIII° capitulo, sic ait: Deus irrita facit signa diuinorum et ariolos in furore conuertit, conuertens retrorsum tales sapientes, quod ultimum ualde congruit predicte nature allegorice, inter quas predictas animas fingit auctor Uirgilium sibi ostendisse umbram Amphiarai, regis de Grecia, qui fuit in uaticiniis et auguriis maximus olim uates, et qui, ut scripsi supra in capitulo XIIII°, simul cum regibus ibi nominatis iuit ad obsidionem ciuitatis Thebane, in qua obsidione, una die, ut scribit Ouidius in UIIII° et Statius in UII°, subito aperta terra cum toto suo curru absortus est ab ea, uelut ille Datan de quo sic ait Psalmista: Aperta est terra et deglutiuit Datan, et operuit super congregationem Abiron. Item umbram Tyresie thebani, alterius magni uaticinatoris, quem finxerunt poete, precipue Ouidius in tertio, semel percussisse duos serpentes coeuntes inuicem, et statim fore effectum de masculo feminam, et ita mansisse per septem annos; inde per ipsum, repercussis hiisdem serpentibus, effectum esse iterum masculum, - dicit Fulgentius circa hoc: Grecia quantum est stupenda mendacio, tantum est ammiranda comento, - nam hunc Tyresiam pro cursu anni accepit qui in uere ut masculus gignit et impregnat et in estate parit tanquam femina; duos dictos serpentes pro humido et calido accipit, quibus coeuntibus, idest quibus coniunctis, terra concipit et parit, unde bene ait Lactantius dicens: Poetas non mendacia sed uera cecinisse si eorum dicta cum intentione liberentur. Ulterius ad propositum sciendum est quod, ut fingunt idem poete, Iupiter et Iuno eius uxor semel contendentes quis maius delectamen caperet ex coitu, masculus an femina, eligerunt dictum Tyresiam ad hoc soluendum cum utroque sexu expertus fuisset, qui dixit quod femina, ut erat opinio dicti Iouis, ex quo dicta Iuno dictum Tyresiam cecari fecit, et Iupiter inde ei dedit scire futura, et sic Penam leuauit honore, ut ait idem Ouidius; unde Oratius in Sermonibus in persona Ulixis loquentis dicto Tyresie sic ait: Num furis? an prudens ludis me obscura canendo?; inde respondens in persona eiusdem Tyresie idem poeta ait: O Laertiade, quicquid dicam aut erit aut non: / diuinare etenim magnus michi donat Apollo. Item umbram Arontis, alterius magni diuinatoris, morantis olim in montibus marmoreis illis Lune deserte ciuitatis qui eminent oppido Carrarie contra marem, de quo Lucanus, in primo: Hec / propter placuit Tuscos de more uetusto / acciri uates, quorum qui maximus euo / Arons incoluit deserta menia Luce.
|
|
|
|
Item umbram Manto, fatidice et filie dicti Tyresie, que, ut dicitur hic in textu, mortuo dicto suo patre et facta serua ciuitate Thebarum, ubi Baccus colebatur, ex eo quod, mortuis Eteocle et Polinice, regibus Thebarum et fratribus, quidam tyrampnus nomine Creons dominium dicte terre sumpsit: tamen quia perfide se gerebat, expulsus est et tradita est dicta ciuitas Theseo, duci Athenarum, industria Euagne uxoris Capanei, et sic facta est tributaria, ut de hoc Statius plene dicit in IU°, multum errauit per mundum et demum fundauit ciuitatem Mantue, ut dicit hic auctor. Ex quo summit materiam describendum lacii Garde, qui Benacus dicitur; inde auctor dicendo quomodo confinatur dictus lacus per terram Garde districtus Uerone et per montes Ualcamonice districtus Brixiensis et montes claudentes Alamanniam, iuxta comitatum Tiralli, districtus Tridentini, et ex hoc dicit auctor hic quod episcopi Tridentinus Brisiensis et Ueronesis possent in medio dicti lacus nauigantes signare benedicendo, ut in comuni sua diocesi. Inde dicitur quomodo fluit iuxta castrum Pischerie districtus Ueronensis et fit dictus lacus fluuius qui uocatur Mincius usque ad terram Gouerni, districtus Mantuani, ubi intrat Padum, et quomodo sua aqua lacunat ciuitatem Mantue, que, ut dicit hic auctor, magis fuit iam populata antequam mattia, idest stultitia comitum de Casalodi, ciuium dicte terre Mantue, fore decepta per dominum Pinamonte de Bonacosis de dicta terra: nam tractauit cum eis expellere omnes magnates dicte terre et ibi, simul cum eis, dominari, quo facto, dictus dominus Pinamonte expulit dictos comites et solus habuit dominium dicte terre. Ad hoc facit quod ait Uirgilius in X° de dicta terra Mantue, dicens: Ille etiam patriis agmnen ciet Oenus ab oris, / fatidice Mantos et Tusci filius amnis, / qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen, / Mantua, diues auis; sed non genus omnibus unum: / gens illi triplex, populi sub gente quaterni. / hinc quoque quingentos in se Mecentius armat, / quos patre Benaco uelatus arundine glauca / Mincius infesta ducebat in equora pinu. Item dicit auctor se ibi etiam uidisse umbram Euriphili, auguris Grecorum, de quo Uirgilius in secundo, in persona Synonis loquentis Troianis ficte sic ait: Suspensi Euriphilum scitantem oracula Phebi / mictimus, isque aditis hec tristia uerba reportat: / *Sanguine placastis uentos et uirgine cesa, / cum primum Iliacis, Danai, uenistis ad horas*; re uera tamen ad id quod tangit hic auctor de dicto Euriphilo et Calcanta et de Aulide ciuitate, sciendum est quod secundum quod scribit Dites, dictus Calcas missus fuit per Troianos pro responso Apollinis de euentum eorum guerre, et cum responsum habuisset sinistrum contra Troianos dimissit illos et uenit ad Grecos, unde ait ipse Ditis in hoc puncto: Achiui gaudent, Calcanta secum recipiunt, classem soluunt. In terra Aulide cum eos inde tempestates tenerent, dictus Calchas ex augurio fecit eos adhuc in Aulidem redire, ubi immolata Polisena filia Menelai, habito puncto ab istis Euriphilo et Calcanta prospere uersus Troiam iuerunt dicti greci, fingendo auctor ibi etiam se uidisse umbram Michaelis Scotti magni magici ac umbram Guidonis Bonatti de Forliuio et Asdentis Cerdonis de Parma diuinatorum etiam, item et alias umbras infinitas mulierum ibi uidit que in hoc mundo dimiserunt suas artes debitas et dederunt se ad faciendum malias, idest maleficia cum herbis et ymaginibus cereis ut faciunt etiam hodie hic multe, contra quas in quodam Decreto sic dicitur: Nec in collectionibus herbarum aliquas incantationes liceat attendere mulieribus, quoque Christianis non licet in suis lanificiis uanitatem obseruare, sed Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi donauit. Et in quedam alio Decreto contra tales etiam dicitur: Non est omictendum quod quedam scelerate mulieres retro post Sathan conuerse demonum illusionibus seducte profitentur se cum Diana nocturnis horis dea paganorum uel cum Erodiade et innumera multitudinem mulierem equitare super bestias et circuire. Ultimo auctor fingit Uirgilium ipsum sollicitare ad iter prosequendum allegando quod lunam, in qua uulgares dicunt esse Caynum cum fasce spinarum igne accensarum, XUIa erat in confinibus emisperii nostri occidentalis et sequentis alterius orientalis, et sic sequitur ut sol hic esse deberet in IUa hora si bene inspiciatur, et sic hic et in sequenti capitulo, ubi dicit de hora UIa, colligitur quod iam auctor stetit in hoc ytinere inferni per XL horas, idest per duas noctes et per unum diem, et cum tertia parte alterius.
|
|
|
|
{Così di ponte in ponte altro parlando.} In hoc capitulo XXI° auctor incipit tractare de quinta bulgia Inferni, in qua fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo baratarias exercent peruertendo iustitiam in suis officiis pecunia, de quibus in primo Regum dicitur: Acceperunt munera et peruerterunt iuditia, et Tullius in secundo Officiorum ait: Male se res habent cum id, quod uirtute effici debet, pecunia actentatur, unde solet diffiniri ipsa barateria sic: Barateria est corrupta et absconsa uoluptas cuiuslibet officialis premio a iustitia recedentis - in hac pice ita bulliente simili illi que bullet in arsana Uenetorum, loco quodam ubi fiunt eorum nauigia noua et uetera reaptantur, et remi et sarte, idest funes, et ubi terzeroli et artimones, qui species sunt uelorum nauium, suuntur, ut dicit hic textus, fingens inde auctor hunc demonem ita uenisse cum isto spiritu istius antiani Lucane ciuitatis unde orta est beata Zeta et ubi est quedam statua Domini que uocatur Uultus Sanctus, et ubi currit fluuius qui dicitur Serchius et ubi, tempore auctoris, uigebat quidam ciuis qui uocabatur Bonturus Dati, summus baraterius, de quo yronice auctor sic loquitur, dum dicit quod omnes sunt ita baraterii excepto eo, per que textualia hic sequentia patere possunt, tangens etiam hic auctor, dum fingit dictum demonem dicere quomodo superstabat ratione dicti uitii dicte ciuitati, quod ait Ugo de Sancto Uictore dicens: Sicut maioris scientie uel minoris demones sunt, ita habent maiores et minores prolationes: nam quidam supersunt uni prouincie, quidam uni ciuitati, ut est in proposito, quidam uni homini et uni uitio, ideo unus spiritus dicitur superbie, unus inuidie, et sic de aliis, tangens comparatiue inde auctor de castro Caprone, districtus Pisani, iam obtento per Florentinos cum pacto de personis non offendendis; inde, nominatis duodecim de dictis demonibus proprio nomine, et facta de eis quadam decina, incidenter tangit auctor quomodo in MCCC° in medio mensis martii hoc suum poema incohauit, item et quomodo Dominus, etate XXXIIIIor annorum, passus est et mortuus hora sexta in cruce in medio mensis martii, si bene inspiciantur uerba illa: Ieri, cinque hore più oltre che questotta / mille dugento cum sesanta sei / anni compier che qui la uia fu rotta. Et hec quantum ad licteram: quantum uero ad allegoriam, auctor hanc picem accipit pro statu et uita officialium barateriorum premissorum in cupiditate extuantium et in infamia denigratorum ut a pice quadam bulliente, iuxta illud Registri: Quem semel horrendis maculis infamia nigrat, ad bene tergendum multa laborat aqua, et forte etiam Salamon hoc respectu dixit: Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea, et quod eorum barateriorum cupiditas sit ardentior aliis et obscurior occulis bonorum hominum audi quemdam legalem textum dicentem: Auaritia mater omnium malorum et maxime quando non priuatorum sed iudicum inheret animis, unde Pauper si non habet quod offerat, non solum audiri contempnitur, sed etiam contra ueritatem opprimitur; cito uiolatur auro iustitia, nullamque reus pertimescit culpam quam redimere nummis existimat, ut ait Ysiderus in quodam Decreto, et in suo libro De Summo Bono ad idem inquit: Grauius lacerantur homines a prauis iudicibus quam a cruentis hostibus; nam cupiditatis causa aut peruertunt, aut differunt iudicium donec bursas exauriant litigantium, ad quod etiam Phylosophus Ad Nicomacum ait: Remota cupiditate omnino nichil iustitie restat aduersum, et sic que lege determinari possunt, nullo modo iudici relinquantur timore huius cupiditatis.
|
|
|
|
{Io uidi già caualier mouer campo.} In hoc XXII° capitulo auctor, se continuando ad proxime precedentia in eo quod finxit in fine precedentis capituli illum demonem decurionem de ano trullando fecisse trombetta, ut ibi patet in textu, exorditur modo hic ut patet in principio huius capituli, concludens sub quadam allegoria etiam quomodo in statu hominum uitiosorum in hoc mundo qui, ut sepe dixi, per hoc ficto Inferni accipitur, omnia turpia in dicto et facto fieri et dici reperiuntur motibus diabolicis qui pro istis demonibus accipi debent, unde excusat se auctor si ita turpiter hic modo hoc recitat ratione loci et qualitatis materie, nam multa in taberna dicta et facta tollerantur, ut dicitur hic in textu, que in Ecclesia improbantur, unde Tullius, De Officiis, premisso et recitato quomodo quidam pretor nomine Sophocles, sedendo pro tribunali cuidam eius college nomine Pericle, ostendit puerum pulcerrimum quasi sodomitico affectu et quomodo dictus eius collega sibi dixit reprensiue: *Decet pretorem non solum manus sed etiam habere occulos continentes*, ait, *Si Sophocles illud uerbum dixisset in athletarum probatione iusta reprensione caruisset*. Nam in re scenica delicatum proferre sermonem uitiosum est. Ad idem Phylosophus in primo Ethicorum etiam ait: Utique sufficienter dicitur si secundum subiectam materiam aliquid manifestatur, tangendo comparatiue de natura delfinorum inde auctor, de qua Lucanus in U° ait: Nec placet incertus quod prouocat equora delphin. Item etiam de fratre Gomita, olim officiali in iudicatu Gallure de Sardinea et de domino Michaele Zanca, officiali etiam olim in iudicatu Legodori in dicta insula Sardinee magnis barateriis, ut dicit textus. Item de dicto baraterio nauarensi fallente et baratante ita istos demones ultimo, ut dicitur hic in textu, et hoc dicit ut tangat auctor de secunda specie barateriorum de qua statim dicam in sequenti capitulo.
|
|
|
|
{Taciti, soli, sanza compagnia.} In hoc XXIII° capitulo auctor duo facit: primo continuat se ad proxime precedentia usque ibi: {Quiui trouamo una gente depinta}, inde usque ad finem huius capituli dicit de UIa bulgia. continuat se auctor, dico, ostendendo quod non solum dicti officiales dicendi sunt baraterii, sed etiam illi uiles et lusores quos uocamus ribaldos et barattos, qui pleni sunt omnibus fallaciis et deceptionibus, de quibus allegorice sensit ysopus in illa sua fabula de mure et rana quam tangit hic auctor, quod ostendit ipse auctor dum dicit quod non magis parificantur in effectu hec duo uulgaria uerba - diuersa tamen in uocabulis, scilicet mo et issa: nam ambo important hoc aduerbium temporis nunc, licet lumbardi illud proferent per mo, et luccenses per issa quam hec ficta rissa scripta per auctorem supra in precedenti capitulo cum dicta fabula ysopi, si bene copulantur earum principia, idest licterales sensu et fines, idest allegorici et morales, cum ambo scripserint hoc ad nostram moralitatem ut precaueamus nobis a talibus baratantibus alios decipientibus ita, unde idem ysopus de eis sic ibi subicit: omne genus pestis superat mens dissona uerbis / cum sentes animi florida lingua polit. modo ueniamus ad secundam partem predictam, in qua auctor de UIa bulgia dicit, in qua fingit puniri animas ypocritarum sub talibus ponderibus auratis exterius et plumbeis interius, ut dicit hic textus, in quo auctor uult tangere de natura talis uitii, qui est ut in homine uirtutem et sanctitatem extra promat, in qua interius uitiositas est, unde ypocresia ita diffinitur: Ypocresia est occulti uitii callida palliatio, et dicitur ab epi quod est supra et crisis quod est aurum; unde Gregorius ait, super illis uerbis Iob: Erunt radii solis et sternent sibi aurum quasi lutum: Per aurum designantur ypocrete qui quasi deaurati sunt et in superficie uidentur habere uirtutes nec habent, et cum deteguntur quod uidebatur aurum in lutum sternitur, de quibus etiam Mathei XXIII° dicitur: Ue uobis, scribe et pharisei ypocrite, qui similes estis sepulcris dealbatis, que extra speciosa uidentur, intus plena sunt turpitudine, et Tullius, De Officiis: Totius iniustitie nulla capitalior quam eorum qui, cum maxime fallunt, id agunt, ut boni uiri esse uideantur, quare uide cur auctor fingat tales umbras cum talibus cappis ire grauioribus illis quas imperator Federicus faciebat indui reos crimine lese maiestatis, que erant plumbee et fundebantur iuxta ignem circumpositum cum carne et ossibus dictorum talium malefactorum. Et hoc est quod tangit auctor hic dum dicit quod Federicus ponebat tales cappas de paleis respectu istarum, subaudi fingendo inter tales auctor se reperire umbram domini Catalani de Catalanis et domini Lodoringhi de Andalo de Bononia fratrum gaudentium, qui ambo simul ex eo quod dictus dominus Catalanus erat Guelfus et dictus dominus Lodoringhus Ghibellinus, electi fuerunt per Ghibellinos et Guelfos de Florentia in eorum rectores, qui ita se gesserunt quod eorum tempore expulsi sunt Uberti cum sua parte Ghibellina de ciuitate Florentie et deuastate sunt eorum domus qui erant in uico ibi qui dicitur Gardinghus. Item fingit ibi eam umbram Cayphe et Anne olim pontificum Iudeorum ita stratas in cruce, ut dicit hic in textu, qui Cayphas consuluit Christum debere occidi dicendo quod expediebat unum mori pro populo ne tota gens periret. Alia per se hic patent.
|
|
|
|
{In quella parte del giouenetto anno.} In hoc XXIIII° capitulo auctor incipit tractare de septima bulgia, in qua fingit animas furium puniri, exordiendo tamen prius et tangens quod ait Uirgilius in Georgicis de signo Aquarii, in quo pruine et brume magis eueniunt, quod signum sol ingreditur in medio Ianuarii, dicens: Cum frigidus olim / iam cadit extremoque irrorat Aquarius anno, uocando transumptiue auctor hic radios solis crines, unde et poete uocant ipsum solem crinitum Apollinem, et sic uult comprehendere hic auctor illam partem anni que est a medio Ianuarii usque ad exordium Martii, quam partem anni etiam describendo auctor hic dicit quomodo tunc noctes uadunt ad medium diem, ad intelligentiam cuius dicti notandum est quod in aliquo tempore totius anni dies solaris non potest dici ut medium diei naturalis comprehensi in XXIIIIor horis, et etiam per consequens nox, nisi in equinoctio quod est in principio Arietis, cuius signum sol ingreditur in medio mensis Martii, et in equinoctio quod est in principio Libre, cuius signum sol ingreditur in medio Septembris. A quo equinoctiali puncto Arietis dies ipse solaris, procedens uersus tropicum Cancri, diatim in dimidio plus augetur, et auctus usque ad XU horas et dimidiam, tunc dicitur talis dies maior totius anni et integer, et dicitur tunc fore solstitium. Inde, procedendo uersus dictum equinoctium autumpnale, diatim minuitur usque quo ueniat ad XII horas, et sic iterum potest dici medium quoddam tunc dies, sicut et nox in dicto equinoctiali puncto dicti diei naturalis et sui ipsius, etiam a quo puncto equinoctiali Libre noctes uadunt superando dies semper usque ad solstitium Capricorni, quod est in medio Decembris, in quo dies minor est totius anni, scilicet UIIII horarum cum dimidia, unde sicut dies possunt dici ire ad mediam noctem eundo a dicto solstitio Cancri uersus dictum equinoctiale punctum Libre, ratione superius ostensa ita, et per consequens uersa uice noctes debent dici ire ad medium diem, eundo a dicto solstitio Iemeli uersus dictum equinotiale punctum Arietis, hoc est ad medium diem naturalem tunc tempore existentem. Quod totum uoluit sentire Uirgilius in Georgicis dicens: Libra die somnique pares ubi fecerit horas / et medium luci atque umbris iam diuidit orbem, tangendo auctor inde incidenter quomodo fama uirtuosa non queritur otio, sed labore, ad quod Seneca Ad Lucilium ait: Ut uirtutem occupemus et famam scrutari pectus oportet. Item dicit et quomodo animus hominis omnia uincit, si cum suo corpore graui, idest acto ad otium, non se acaset, idest non se cum eo componat et cedat ei, unde Ouidius in suo libro De Ponto inquit: Omnia deficiunt, animus tamen omnia uincit, / ille etiam uires corpus habere facit.
|
|
|
|
Post hec ueniamus ad tractatum huius UIIe bulgie infernalis in qua auctor, ut supra premisi, fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo furantur in tam diuersis mutationibus et transformationibus cum uariis serpentibus, ut dicit textus in hoc capitulo et in sequenti continuato cum isto. Et ad euidentiam et notionem allegoricam prenotandum est quod, secundum quod sentit hic auctor, triplex modus furandi in hoc mundo inter homines reperitur: primus est cum homo non habituatus ad furandum, nec solitus furari, si appareat et occurrat sibi res aliqua parata et apta furto, subito et indeliberate illam furatur, ut fecit iste Uannes, filius bastardus domini Fucci de Lazariis de Pistorio, qui una die festiua, uisa sacristia sancti Iacobi ecclesie maioris dicte sue terre multis et sumptuosis apparamentis munita, statim in nocte sequenti furtiue spoliauit eam, propter quod furtum, ut dicit hic textus, inueniendum, quamplures homines dicte terre per officium potestatis ibi fuerunt inquisiti et carcerati et torti, siue tormentati, sine culpa; tandem, scito negotio hoc, dictus Uannes ob illud furtum suspensus est per gulam, nam potius solitus dictus Uannes fuerat esse homicida quam fur, ut dicitur hic in textu de eo, ideo auctor nunc hic fingit ita pungi ab hoc serpente ipsum et subito comburi et refici, ut dicit textus comparatiue quasi ut Fenix, de qua Ouidius, cuius uerbis hic auctor ad licteram utitur, in XU° sic ait: Una est, que reparat seque ipsa reseminat, ales: / Assirii fenica uocant, non fruge nec herbis, / sed thuris lacrimis et succo uiuit amomi; / hec ubi quinque sue compleuit secula uite, / illicis in ramis tremuleque cacumine palme / unguibus et puro nidum sibi construit ore. / Quo simul ac casias et nardis lenis aristas / quassaque cum fulua substrauit cinnama mirra, / se super imponit finitque in odoribus euum. / Inde ferunt, totidem qui uiuere debeat annos, / corpore de patrio paruum fenica renasci. Item reducit ad eius comparationem hic etiam casum et actum caducum illius hominis quem demon interdum humore quodam melanconico fatigat et cadere facit, siue illam oppillationem que dicitur epilensis, in cuius spiritus tali destructione subita et refectione auctor allegorice uult hic sentire, uidelicet quod homo ille qui non sit in hoc mundo compressionatus et deditus uicio et actui furandi, si tamen contingat quod ab effectu furandi, ut a serpente quodam, uisa re apta ad furandum pungatur ad serpentem, ut serpunt serpentes habitacula aliena et furentur, reuertitur nichilominus in suo proprio primo statu humano, non in serpentino ut de aliis de quibus statim inferius dicam contingit, inducens hic auctor dictum spiritum ultimo ad prenumptiandum sibi quod prenumptiauit etiam umbra Ciacchi supra in UI° capitulo, uidelicet quomodo pars Nigra Pistorii superare debebat partem Blancam de qua auctor erat, accipiendo transumptiue hic auctor uaporem de quo hic dicitur pro marchione Morello Malespina, qui capitaneus fuit, tractus de ualle Macre fluuii, idest de Lunisana eius contrata, et electus loco Roberti regis Apulie, tunc ducis Calabrie, inde recedentis ad obsidionem Pistorii factam per dictam partem Nigram per Martem, idest per dispositionem bellicam, dicendo quomodo dictus uapor inuolutus nubibus turbidis, idest de Nigris Guelfis, lacessitus erit a tempestate acra, idest a multis pugnaculis, scilicet dictus marchio in dicto capitaneatu super Campo Piceno - idest super plano ubi est Pistorium, ubi Catelina iam deuictus fuit a Romanis, quem locum Sallustius uocat in fine sui Catelinarii Picenum, - tandem repente rumpet nebulam, idest per uim famis, intrabit dictam ciuitatem, ut fecit dictus marchio, et dicta pars Blancorum dispersa fuit, ut tangitur hic per dictum spiritum. Secundus uero modo furandi, de tribus quos supra premissi, est in illo homine qui in continuo affectu et proposito et motu est die noctuque furandi, non actento si res sit apta ad furandum uel non, ut modo de primo modo furandi dixi, et hoc tangit hic auctor secundario in umbra Agnelli de Brunelleschis de Florentia, quam fingit in sequenti capitulo ita commisceri et uniri cum illo serpente, idest cum proposito et affectu diabolico continue furandi, pro quo allegorice talis serpens accipitur. Tertius modus furandi est illorum furium qui non soli, sed in societate quadam illud agunt, ut lupi illi de quibus Statius in tertio Achilleidos comparatiue dicit, scilicet quod, federe iuncto in nocte, in societate rapinando uadunt, uidelicet eundo dicti tales fures rumpendo et subintrando parietes et muros et hostia reserando, et unum de eis mictendo per tales fracturas, quasi ut serpentes, ad serpendum et furandum, et reliqui alii remanendo extra ad custodiam et ad recipiendum res furatas, ad quod dicitur in Exodo capitulo XXII°: Si perfodiens inuentus fuit et mortuus fuerit, non est homicidium, et in Prouerbiis Salamonis XXUIIII° capitulo dicitur etiam: Qui cum fure partitur, occidit animam suam; consentiendo uel occultando dicit ibi Glosa; quem tertium modum furandi tangit auctor allegorice in sequenti capitulo in illis quattuor furibus, scilicet in domino Cianfa de Donati, in domino Guercio de Caualcantibus, olim occiso per homines de Gauille, terra comitatus Florentie, unde postea de illis in uindictam eius multi mortui fuerunt, et hoc tangit auctor in fine dicti sequentis capituli, item in domino Bosio de Abbatibus et in Puccio Sciancato de Caligariis de Florentia, qui, tempore auctoris, ut consocii, omnes predicti quattuor ita furabantur. Presentim, in eo quod fingit umbram dicti domini Guercii in forma serpentis ita percutere umbram dicti domini Bosii in forma humana existente in umbelico, unde, ut ibi dicit textus, nostra alimentatio primo capitur, hoc est quod embrio in uentre mulieris de eius mestruo sanguine primo nutritur, trahendo illum ad se per umbelicum ad epar, item etiam in eo quod dicit quod ita punctus per uulnus fumabat dictus dominus Bosius et dictus dominus Guercius, ut serpens per os suum, nichil aliud allegorice uult tangere auctor, nisi quod collocutio talium furium in nocte in loquendo et respondendo obscura sicut fumus procedit uelata a nocturna tenebra, unde Fulgentius, scribens de Caco centauro fure, de quo dicam in sequenti capitulo, ait: Si fumum fures eructuant quis inuolantem dum negat agnoscit? Nam fur aut caliginem aut fumum obicit, ne cognosci possit, unde Oratius in Sermonibus ad idem ait: Noctem peccatis et fraudibus obice nubem. Item in eo quod predicti sic mutuo se mutando respiciebant se, alludit illis uerbis Ouidii auctor dicentis in III° de Cadmo, dum sub dicta allegoria forte trasmutatur in serpentem per eum de quo etiam tangit in capitulo sequenti: Serpentem spectas? et tu spectabere serpens, et subdit in IIII° de ipso Cadmo, quod optime facit ad propositum sic: Dixit et, ut serpens, in longam tenditur aluum / durateque cuti squamas increscere sentit / nigraque ceruleis uariari corpora guttis / in pectusque cadit pronus, commixtaque in unum / paulatim tereti tenuantur acumine crura / ille quidem uult plura loqui, sed lingua repente / in partes est fixa duas: nec uerba uolenti / sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, / sibilat; hanc illi uocem natura reliquit. Quod hoc ultimum tangit auctor hic in hoc presenti capitulo, dum fingit se propinquare huic UIIe bulgie, dum dicit se audisse quandam uocem exire de ea ad uerba formanda inconueniens, tamen qui eam fecerat uidebatur motus non dicas ad iram, ut multi textus dicunt falso, sed dicas ad ire, idest ad iter, seu ad serpendum ut serpens sibilando, sua uice furatum, ut auctor in sequenti capitulo fingit fecisse dictam umbram domini Bosii, serpentem effectam tali modo allegorico et sensu: nam sibilando sibi ad inuicem fures tales consotii sibi loquuntur ne ad uocem cognoscantur, dicendo auctor, ad textum, quomodo Lybia et Ethyopia non preualent in quantitate serpentum huic bulgie, nominando hic illos eosdem serpentes quos, dicit Lucanus in UIIII° Catonem reperisse in dicta contrata Lybie, ex quo, incidenter, tangit etiam hic auctor de natura illius lapidis qui dicitur elitropia similis smaraldo, respersi guttis rubeis, qui in Cipro, in Yndia et Ethyopia reperitur, qui, ut scribit frater Albertus: Si madeatur succo cicoree herbe, fallit uisum adeo ut homo non uideatur qui illum lapidem super se habeat, et ista sufficiant pro hoc capitulo et pro parte alterius sequentis.
|
|
|
|
{Al fine de le sue parole il ladro.} In hoc XXU° capitulo continuando se auctor premictit quomodo Capaneus, ruens de muris Thebarum sua arrogantia, ut scripsi in capitulo XIIII° supra, non apparuit sibi superbior isto spiritu Uannis Fucci, ex quo summit causam exclamandi contra dictam ciuitatem Pistorii, dicendo quomodo deberet stantiare, idest statuere, ut funditus destrueretur, cum in male agendo superet eius malum semen, idest Catelinam romanum, a quo dicta ciuitas originem traxit; nam, ut scribit Sallustius, iste Catelina, de Roma expulso, cum suis coniuratis uenit ad ciuitatem Fesule, ubi obssesus diu fuit a Romanis, demum inde exiuit et iuit ad agrum Pistoriensem ubi uictus est et mortuus a Metello consule romano, habito bello in Campo Piceno ibi prope, cuius residua gens, per fugam reducta ad Alpes, rediuit postea, remoto dicto consule, et dictam ciuitatem in dicto agro Pistoriensi originauit. Inde tangit auctor de Caco centauro, qui olim morabatur sub saxoso antro montis Auentini, qui est Rome, ad quem locum semel Hercules cum magno suo armento applicuit, de quo armento iste Cacus multas uaccas furabatur et ducebat per caudam in dictum eius antrum ne uestigia uera paterent quem Hercules cum sua claua ibi occidit, reperto dicto furto, de quo Uirgilius in UIII° ait: At furis Caci mens effera, et subdit: Quattuor a stabulis prestanti corpore thauros / aduertit, totidem forma superante iuuencas. / Atque hos, neque forent pedibus uestigia rectis, / caudam in speluncam tractos uersisque uiarum / inditii raptos saxo occultabat opaco.
|
|
|
|
Inde tangit auctor de ramarro, qui est serpens uiridis et ascendit ramos sepium et inde ad alia sepem se iacit, et ideo dicitur ramarrus a ramo, et maxime hoc facit sole existente in signo Leonis, in quo est quedam stella que dicitur Canis a qua dicuntur dies canicularii de quibus dicitur hic in textu, qui in medio mensis Iulii incipiunt.
|
|
|
|
Item tangit de Sabello et Nassidio, comilitonibus Catonis, morsicatis in Lybia a certis serpentibus ita uenenosis, ut in cinerem corpora eorum caderent, ut scribit Lucanus in UIIII°. Item dicit de Cadmo, de quo scripsi in precedenti capitulo, quomodo scilicet mutatus est in serpentem. Item dicit de Aretusa, mutata in fontem, poetice loquendo per Ouidium in U°. Ultimo uocat fundum huius bulge saburram, ut dicitur fundus nauis inglarate, ut firmus uadat, de qua Uirgilius in Georgicis: Ut cimbe instabiles fluctu iactante saburram. Alia uero dicenda in hoc capitulo scripsi in precedenti ubi uideri potest ibi.
|
|
|
|
{Godi, Firenze, poi che se sì grande.} In hoc XXUI° capitulo auctor, premissis hiis uerbis que yronice mouet contra ciuitatem Florentie et hiis per que sibi prenuntiat magna aduersa euenire (si uera somniantur iuxta mane, iuxta illud Ouidii in Epistulis: Nanque sub aurora, iam dormitante lucerna, / somnia quo cerni tempore uera solent, de quorum somniorum materia et natura dicam plene infra in capitulo UIIII° Purgatorii, ubi uide quas aduersitates Florentie, dicit auctor, quod nedum alie terre ab ipsa remote desiderant sibi euenire, sed etiam terra Prati sibi conuicina per decem miliaria) incipit tractare, et tractat usque ad XXUIII° capitulum, de octaua bulgia, in qua fingit puniri in singularibus flammis, ut dicit textus, animas illorum qui in hoc mundo uiuendo cum sua eloquentia et disertione facunda acuunt ingenium suum ad suadendum consulendo rei publice, uel alterius persone, praua et periculosa; contra quos ait Psalmista, sic dicens: Acuerunt linguas suas sicut serpentes, uenenum aspidum sub labiis eorum, ac Tullius, ad idem aduertens, incipiens suam Rectoricam, inquit scilicet quod Ipsa eloquentia calida est gladius in manu furiosi, ad quod idem Psalmista respexit dum dixit: Filii hominum dentes eorum arma et sagipte, lingua eorum gladius acutus. Et ex hoc notanter dicit hic auctor ad moralitatem etiam nostram uisa, idest contemplata, tali pena quod intendit refrenare suum ingenium amodo arrengando, seu orando et consulendo ita ne de leui, propter aliquam apparentiam et eloquentiam in male consulendo et suadendo incidit motus, credo a doctrina Boethii dicentis in persona Phylosophie in II° circa hoc: Adsit igitur rethorice suadela dulcedinis, que tum tantum recto calle procedit, cum nostra instituta non deserit, scilicet precepta sapientie, ac Sallustii dicentis: Omnes homines, qui de rebus dubiis consultant, ab odio, amicitia, ira et misericordia uacuos esse oportet; nam non facile animus uerum prouidet, ubi illa officiunt, nam ubi intenderis ibi ingenium ualet; item Ecclesiastici capitulo XXUIII° dicentis: Ori tuo facito hostia et frenos ori tuo rectos, et Salomonis, Prouerbiorum XIII° capitulo, dicentis: Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala, cum Mors et uita sit in manu lingue, ut subdit ibi in capitulo sequenti, dicendo auctor hic: qui hoc facere intendit, scilicet quod uirtus eius ingenium ducat a gratia Dei, et prosequendo auctor comparatiue quod legitur in IIII° Regum in capitulo II°, uidelicet quod dum Elya propheta habuisset a Deo ut iret iuxta Iordanum et ibi raptus esset et ductus ad Paradisum Terrestrem, paruit et iuit illuc cum Eliseo eius discipulo, ubi statim descenderunt duo equi de celo cum uno curru igneo, et dictum Elyam sumpserunt solum et eleuauerunt tantummodo, relicto ibi dicto Elyseo solo qui, secutus cum occulis dictum currum flamigerum quantum potuit, cepit inde dolens redire uersus Bethlem, quem ita redeuntem quidam pueri obuiantes ei deludebant eum clamantes: Ascende, calue, ascende, de quo, turbatus Elyseus, tunc maledixit eos et statim duo ursi de quodam saltu exierunt qui, aggressi dictos pueros, de eis quadraginta occiderunt, et sic uindicatus fuit cum ursis, ut dicitur hic in textu. In quibus flammis ita includentibus et urentibus has animas, allegorice auctor uult tangere de periculoso effectu illorum qui in hoc mundo, incendendo sua facundia et calido ingenio animos aliorum ad sequendum quod praue suadent et consuluunt, suas animas incendant in alio seculo, ut pena fit in eis conformis delicto. Ad quem sensum allegoricum credo respexisse Iacobum in eius Epistula dum inquit in capitulo III°: Lingua modicum membrum est, et magna exaltat; ecce quantus ignis quam magnam siluam incendat, et lingua ignis est inflammans rotam natiuitatis nostre, et Salamonem, Prouerbiorum XUI° capitulo dicentem: Uir impius fodit malum, et in labiis eius ignis ardescit, et Senecam scribentem ita Ad Lucilium: Lingua nostra fornacem quandam esse cottidianam, fingendo inde auctor inter tales animas se reperisse umbram Ulixis, regis olim Neratie et Diomedis, regis Celidonie de Grecia, simul in una flamma bicorni cruciari, ut dicitur hic, simili illi que surrexit de pira et rogo Etheocles et Polinicis fratrum et regum Thebarum, olim se ad inuicem occisorum in singulari bello propter discordiam regni sui, que flamma desuper scissa in duas partes emicuit eorum duorum corpora comburendo, unde Lucanus de hoc ait: Scinditur in partes geminoque cacumine surgit / Thebanos imitata rogos, et Statius in XII°: Pellitur, exundant diuerso uertice flamme, quibus Ulixes, quomodo fuit polluto in hoc premisso crimine, Ouidius in XIII°, in persona ipsius Ulixis loquentis Grecis contra Aiacem, inter alia inquit: Neue michi noceat quod uobis semper, Achiui, / profuit ingenium meaque hec facundia, si qua est, / que nunc pro domino, pro uobis sepe locuta est, et alibi: Non formosus erat sed erat facundus Ulixis, recitando hic auctor, in persona Uirgilii, tria inter alia que predicti Ulixis et Diomedes sub dicta sua astutia et ingenio fallaci egerunt: primum fuit insidiatio equi lignei, in quo multi Greci reposti et abscosi fuerunt eorum astutia, qui postea, suasione Simonis, simulatu recessu exercitus Grecorum a ciuitate Troiana per ipsos Troianos, ruptis muris, introductus est Troiam, ex quo in nocte capta est per ipsos Grecos, ex quo profugus Eneas exiuit Troiam et uenit in Ytaliam, et facta est per eius descendentes Romam; et hoc est quod tangit hic auctor de nobili semine Romanorum, et hoc secundum quod scribit Uirgilius in secundo, ficte uel uere, ubi hanc ystoriam scribit latius. Secundum fuit astutia qua usi fuerunt predicti Ulixes et Diomedes in inueniendo Achillem transmissum secrete in habitu cuiusdam puelle per Chironem a Theti eius matre ad ynsulam Schiri ad regem Licomedem ibi regnantem et habentem solum septem puellas feminas filias et nullum masculum, ne duceretur in exercitu circa Troyam, nam habuerat pro uaticinia ipsum ibi mori debere, qui Achilles secrete tandem iacuit cum filia maiori dicti regis et de eo grauida facta est, que Deidamia uocabatur, qui ad hunc locum iuerunt predicti Ulixes et Diomedes cum exeniis spectantibus ad feminas et ad mares, quibus proiectis ante dictas puellas cognitus est dictus Achilles a preelectione uirilium rerum, - unde Ouidius, in persona dicti Ulixis, de hoc in tertiodecimo sic ait: Prescia uenturi genitrix Nereia leti / dissimulat cultu natum, et deceperat omnes, / in quibus Aiacem, sumpte fallacia uestis: / arma ego femineis animum motura uirilem / mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros / uirgineos habitus, cum parmam astamque tenenti / nate dea, dixi, tibi se peritura reseruant / Pergama! quid dubitas ingentem euertere Troiam? / iniecique manum fortemque ad fortia misi. et ductus est dictus Achilles ad dictum exercitum, prius tamen desponsata dicta Deidamia, et quia dictus Achilles ibi in dicto exercitu mortuus est, dicit auctor hic etiam quod dicta Deidamia, licet mortua sit, adhuc de eo dolet, hanc etiam ystoriam Statius scribit in primo Achilleidos. Tertium fuit ablatio Palladii astutia predictorum Ulixis et Diomedis, quod erat quedam statua Palladis posita in quodam templo iuxta Troyam, qua, ibi manente, nunquam Troya capi poterat, secundum responsa suorum deorum, de quo Uirgilius in secundo sic ait: Omnis spes Danaum et cepti fiducia belli / Palladis auxiliis semper stetit. Impius ex quo / Titides et enim scelerumque inuector Ulixes, / fatale adgressi sacrato auellere templo / Palladium cesis summe custodibus arcis / corripuere etc.
|
|
|
|
Post hec auctor inducit hanc umbram Ulixis ad dicendum quomodo post dictum excidium Troye nauigauit totum mare Mediterraneum, ita dictum quia protrahitur ab Occeano mari occidentali usque ad medium terre habitabilis uersus Orientem et quia medium est etiam inter Africam et Europam, et ambo eius lictora uidit usque in Yspaniam, scilicet litus Europe, et usque in Marroccum litus Africe et omnes eius insulas, inter quas dicit quod uenit ad illam insulam que hodie dicitur Schia, que uicina est ciuitati Gaete, ita per Eneam titulate, ut dicitur hic in textu, eo quod ibi Caeta, eius nutrix, sepulta fuit, de qua Uirgilius in UII°: Tu quoque litoribus nostris Eneia nutrix, / ecternam moriens famam Caieta dedisti, In qua ynsula dicit se fore retentum per annum et ultra per Circem que ibi morabatur, eo quod omnes comites ipsius Ulixis dicta Circes conuertit in bestias ibi ut haberet copiam ipsius Ulixis luxuriando suis magicis uerbis, de quo Uirgilius in sua Bucolica sic ait: Carminibus Circe socios mutauit Ulixis, et Ouidius: Sole sate Circes uariarum plena ferarum, item etiam Augustinus de hoc tangens in suo libro De Ciuitate Dei, sic ait: Fertur in libris Gentilium quod quedam maga Circes socios Ulixis mutauit in bestias, ad quod confirmandum subdit quod olim Archades sacrificium faciebant Lyeo Deo eorum tale quod omnes homines sumentes de eo bestie efficiebantur, sed hec omnia prestigiis magicis potius fingebantur, quam rerum ueritate complerentur; tandem dicta Circe, effecta grauida de ipso Ulixe, restituit sibi eius dictos socios in pristinum statum, cum quibus, iam senescentibus, dicit dicta umbra quod deuenerunt ad strictam faucem unde dictum mare exit de dicto Occeano, que aliter dicitur strictum Saphire seu Sibilie, ubi Hercules, ut dicit hic textus, fixit duas columpnas pro meta habitabilis mundi, in se licteras sculptas habentes monentes ne ulterius nauigetur - de quo Phylosophus in II° Metaurorum ait: Si quod autem inter columpnas Herculeas totum secundum concauitatem terram, mare fluit in fluuiorum magnitudinem, necnon Plato in suo Timeo ad hoc ait: Tunc fretum illud opinor comune ab ille habens in ore ac uestibulo sui sinus ynsulam, quod os a uobis Herculeis censentur columpne - qui locus dicitur strictura eo quod solum est largus pro cinque miliaria, et est infra dictas ciuitates Sibilie in fine Africe et Septam in fine Europe, de qua etiam Ysidorus in XIIII° Ethimologiarum sic ait: Gades ynsula est in fine Yspanie in qua Europa terminatur et insule Baleares et ubi Africa ab Yspania separatur per brachium maris quod est XX miliaria, et est dicta ynsula a terra separata per CXX passus, in qua Hercules fixit columpnas etc., ad quod strictum deueniens, dicit dicta umbra Ulixis quod, non attenta dulcedine Thelamaci sui filii nec pietate Laertis sui patris, nec amore Penelope eius uxoris, cupidus experiri aliam partem mundi, ita ibi cepit disserere et orare ad dictos eius socios dicens: *O fratres, qui per centum milia pericula deuenistis nunc mecum ad Occidentem et ultimam partem mundi*, hec dixit ut dissuaderet eis reuersionem, scilicet ut iterum non paterentur idem reddeundo et suaderet ultra procedere, et sequitur: *in ista tam modica uigilia nostrorum sensuum*, idest in ista tam modica uita senili, quasi dicat si morimur parum de uita perdimus, et sic est ista secunda suasio dicendo: *nolite negare habere mecum experientiam de remanente*, idest de residuo alio mundo inferiori post solem sine gente, - in quo hoc uerbo uidetur auctor sentire quod non sint antipodes, ut sentit Augustinus, De Ciuitate Dei, dicens: Nimis absurdum est, ut dicatur aliquos homines ex hac in illam partem, Occeani immensitate transiecta, nauigare ac preuenire potuisse, ut eliam illic ex illo uno homine primum genus statueretur humanum; dicit tamen quod si ibi essent homines, ex Adam essent; hoc idem etiam uidetur sentire Uirgilius in sua Georgica, dicens de polo nostro artico: Hic uertex nobis semper sublimis, at illum, scilicet antarticum, Sub pedibus Stix atra uidet Manesque profundi, quasi dicat non ergo homines, tamen scribitur per Seruium quod Tiberinianus, olim consul Romanus, asseruit epistulam sibi uento allatam ab antipodibus, cum hac suprascriptione: Superi Inferis salutem, - et sequitur in dicta oratione quomodo id debent uelle dicti sui socii facere, considerata eorum conditione quod non bruti etc., quibus suis sociis sic sibi annuentibus, dicit Ulixes quomodo ulterius nauigauit per quinque lunas reaccensas, idest per quinque menses, et quomodo uidebat iam antarticum polum in totum, et nostrum articum uix, ut dicit textus, et quomodo tandem aparuit eis mons quidam altissimum a longe, scilicet mons subaudi Purgatorii, ille de quo auctor iste tractat infra in secundo libro, et quomodo inde turbo uentus quidam expirauit qui percussit lignum eorum primo in canto, idest in costa, ita quod fecit illud girari ter, quarto fecit eius puppim eleuari et prodam submergi, et sic taliter mortuus est ipse Ulixes. Quam descriptionem mortis eius auctor sumpsit a uerbis forsan illis Oratii, dicentis in sua Poetria de ipso Ulixe: Dic, michi, Musa, uirum capte post tempora Troye / Qui mores hominum multorum uidit et urbes, item et a uerbis Claudiani sic scribentis etiam de morte dicti Ulixis: Est locus extremum pandit qua Gallia litus / Occeani pretentus aquis, quo fertur Ulixes / sanguine libato populum mouisse silentum, ubi ait sic Glosa: Describit hic Claudianus locum per quem prodiit Megera ab Inferis ad litus Occeani uersus Yspaniam ubi Ulixes, sacrificato Elpenore, ad Inferos descendit, quamuis communiter teneatur quod scribit Dares et Dites, scilicet quod Telagon, filius dicti Ulixis natus ex dicta Circe, illum occidit sagiptando inscienter, et hoc casu dicemus hic auctor licentia poetica hoc finxisse, iuxta illud Oratii dicentis in sua Poetria: Pictoribus atque poetis / quidlibet audendi semper fuit equa potestas.
|
|
|
|
{Già era dritta in sù la fiamma e quieta.} In hoc XXUII° capitulo auctor, se continuando adhuc ad proxime precedentia, fingit sibi apparuisse in dicta UIIIa bulgia post predictos Ulixem et Diomedem in quadam alia flamma umbram comitis Guidonis de Montefeltro, ad quam comparatiue reducit ad simile quod tangit Ouidius, De Ibin dicens: Artificis periit cum caput arte sua, scilicet quomodo tempore Fallaridis, crudelissimi siculi tyrampni, quidam, Perilaus nomine, fabricauit quendam bouem eneum per modum quod, homine in eo misso et clauso et clamante, dictus talis bos mutabat uocem et cridatum humanum in mugitum bouinum, et ipsum presentauit dicto Fallaridi ut faceret poni in eo ad ignem illos quos mori facere uolebat sine pietate aliqua habenda humana, qui primo hoc dictum magistrum fecit experiri. Inde auctor recitat dicte umbre statum septem ciuitatum Romandiole, qui tunc temporis erat: primo uidelicet quomodo illi de Polenta, quorum signum armature est quedam aquila duplici diuerso colore partita, tenebant tunc, et hodie tenent, ciuitatem Rauenne et Ceruie, tangendo hic in textu de illis pennis alarum extremis que uocantur uanni; item quomodo illi de Ordelaffis tunc tenebant ciuitatem Forliuii, quorum armatura est medius leo uiridis solum cum duabus brachiis anterioribus, que ciuitas tempore pape Martini quarti diu obsessa fuit per dominum Iohannem de Apia, olim comitem Romandiole pro Ecclesia, tandem ibi dictus comes cum multis aliis Francigenis uictus est et positus in conflictu per ciues dicte terre Forliui, sagacitate dicti comitis Guidonis, et hoc tangitur hic in textu dum dicitur de cruentoso muchio, idest cumulo ibi tunc facto de talibus cadaueribus; item quomodo illi de Malatestis, scilicet dominus Malatesta Uetus et Malatestinus eius filius, antiquitus originarii Castri Ueruchii districtus Ariminii, et qui occidi fecerunt in eorum carcere quendam nobilem Ariminensem, qui uocabatur Montagna de Parcita, tunc tenebant Ariminum, ubi tyrannice subditos ut mastini mordebant, quod tangit hic textus dum dicit quod faciebant de suis dentibus suchium ibi, idest terrebram seu terrebrum; item quomodo comes Maghinardus de Paganis ex comitibus de Susinana, cuius armatura erat quidam leo azurrus in nido, idest in campo aureo, tunc tenebat ciuitatem Fauentie, iuxta quam labitur Lamonus fluuius, et Ymole, iuxta quam labitur Santernus fluuius alius, et quia dictus Maghinardus in Tuscia ut Guelfus se habebat, et in Romandiola ut Ghibellinus, ideo auctor dicit hic quod mutabat partem ab estate ad iemem; item quomodo ciuitas Cesene, iuxta quam labitur Sauius fluuius, inter tirampnidem et statum Francum tunc erat. Inde inducit auctor dictam umbram dicere quomodo fuit homo bellicosus et cautus in rebus bellicis et guerrigeris, sed tandem senescens frater minor effectus est, in quo habitu requisitus a papa Bonifatio UIII° habente tunc discordiam cum illis de Columpna, ut fuit sanctus Siluester requisitus a Constantino de monte Siratti ad mundationem eius lepre, ut doceret eum illos predictos de Columpna uincere et ciuitatem Penestrini quam tunc tenebant destruere, consuluit ei ut dicitur hic in textu, ex quo dicit dicta umbra ita se ibi dampnatam, non iuuante eam dicta absolutione dicti Pape perperam facta propter contraditionem, ut dicitur in textu hic, nam Contraria simul non possunt esse, ut ait Phylosophus in sua Methaura, cum non possit homo simul tristari et gaudere; nam sicut Lex contradictoria est cum propositionum altera uera altera falsa est, ut dicitur in Tractatibus Loyce ita, et penitere eius quod quis iam facere uult, unde Ysidorus in suo libro De Summo Bono in hoc ait: Irrisor est non penitens qui adhuc agit actu uel uoluntate quod penitet, et propter id quod ait Gregorius, in hoc dicens: Illi soli habent in hac carne potestatem ligandi et absoluendi sicut Apostoli qui eorum doctrinam et exempla sequuntur et claue non errante, ut dicitur in Decretis.
|
|
|
|
{Chi porria mai più cum parole sciolte,} idest cum uersis prosaicis. Nam dicitur prosa, secundum Ysiderum, Producta oratio et a lege metri soluta, uel prosa dicitur eo quod sit profusa. Et procedendo in hoc uigesimo octauo capitulo cum sequenti usque ibi: {Così parlammo infin al loco primo}, auctor tractat de nona bulgia infernali in qua fingit puniri in huiusmodi uulnerationibus et ferutis factis ab isto demone - qui in Sacra Scriptura dicitur Amalechita - animas illorum qui in hoc mundo seminatores fuerunt scandali et scismatis, ut dicitur inferius hic in textu, et merito quidem, actento intellectu et sensu allegorico quem auctor hic includit, uidelicet quod, sicut homines in hoc mundo scismatici quodam motu diabolico - pro quo predictus demon hic ponitur - animos illorum circa ea que unionem habent et habere debent et unitatem scindunt, ita eorum animas in alio secolo in hac tali pena debemus censere et puniri per consequens sic scissas, et plus et minus secundum mensuram maioris et minoris sui talis delicti, ut fingit auctor hic, quomodo respectu forte dictum est Ysaye XXU°: Secundum mensuram delicti erit plagarum modus; nam scisma grece, latine dicitur scissura, ac etiam taliter diffinitur per Canonistas: Scisma est illicita discessio eorum inter quos unitas esse debet, uel dic scisma est illicitus ab unitate discessus, et sic erit scissura que fit ab uniuersitate et unitate, et quia hoc delictum scismatis commictitur interdum circa ea que sunt spiritualia, ut puta circa ea que fiunt ad catholicam nostram fidem, quo casu scisma esse dicitur species heresis, interdum circa corporalia et mundana, et interdum circa personas offendendas cum uitiis et uerbis prauis discomictendo, quo casu non dicitur proprie scisma, sed scandalum potius, quod dicitur secundum Ysidorum A scandalon grece, quod latine offensionem sonat.
|
|
|
|
Ideo auctor hic de tribus speciebus animarum tangit diuersimode sic cruciatarum: nam circa primam speciem scismatis, scilicet quando est circa ea que sunt fidei, ut dicat et tangat latenter, fingit auctor modo primo se hic inuenire umbram perfidi Macomecti, scismatici magni contra nostram ueram fidem, de quo ystorice Magister Ystoriarum ita scribit, uidelicet quod iste Macomectus instructus fuit a quodam clerico nobili romano qui, cum tempore Bonifatii pape quarti quedam petita et impetrata optinere non ualuisset, a fide apostatauit, et ita informauit hunc Macomectum cum quadam columba alba que recipiebat grana de aure ipsius Macomecti, et sic adeo fuit erudita quod quando uolebat ipse Macomectus illam ponebat in pubblico os siue rostrum suum ad aurem eius, et sic dicebat quod Spiritus Sanctus alloquebatur et instruebat eum qui, sic pseudopropheta, postea legem dedit Saracenis. Martinus uero, in sua Chronica scribens de Eradio imperatore, qui cepit imperare anno domini UI° XIIII° anno, aliter de hoc ait, uidelicet sic dicens: Anno autem Eradi imperii XII° Macomectus propheta Saracenorum surrexit, et subdit: Fuit autem iste Macomectus Magus, et quia epilencticus erat, ne perciperetur, dicebat se tunc loqui cum angelo quotienscumque caderet, et de principatu latronum peruenit ad regnum, a quodam monaco nomine Sergio apostata ad decipiendum populum informatus. Item fingit se ibi inuenire umbram Aly, comitis dicti Macomecti, ita minus scissam quia minus fuit eius scisma quam scissura dicti Macomecti.
|
|
|
|
Tangendo de fratre Dulcino scismatico et patareno hic etiam auctor, quem olim multi uiri et mulieres secuti sunt in suis erroribus contra fidem, cuius habitatio erat in certis montibus districtus Nouarie qui nunquam capi potuit per inquisitores et alios propter asperitatem dicti loci, nisi quodam anno in quo ita niues ibi inualuerunt, quod oportuit eum se cum sotiis fame reddere et combustus est. Quorum predictorum scisma et aliorum talium circa fidem quantum sit magnum scelus, etiam in Ueteri Testamento monstratur in illo Chore et Dathan et Abiron, de quibus legitur Numerii XUI° capitulo, quos terra uiuos absorbuit, eo quod scismatice contra formam datam per Aron et Moysen circa sacrificia egerunt. Item, ut tangat de secunda alia specie supradicta scismatis qua scinduntur unitates gentium regnorum et personarum, fingit se ibi auctor reperire umbram domini Beltrami de Bornio de Guasconia qui suo scismate ita irritauit regem Iohannem Anglicum contra patrem eius quod ad inuicem bellati sunt, et demum mortuus est ipse rex Iohannes, ut fuit Absalon cum Dauid, patre suo bellando, inductus ad hoc, ut dicit auctor hic, per Achitophalem, consiliarem dicti Absalonis, ut scribitur in secundo Regum capitulo XU°. Que species scismatis quomodo Deo displiceat etiam apparet in persona Ieroboam qui, dum iuisset ad corrigendum Iudam et Beniamin, scindentes decem tribus Israel, faciendo sibi regem exterum, et comedendo cum eis contra preceptum sibi factum, morsu leonis mortuus est, ut scribitur in Regum capitulo XII°.
|
|
|
|
Item ut tangat de illa specie predicta scismatis que scandalum dicitur, fingit se ibi etiam auctor reperire umbram Petri de Medicina, uilla comitatus Bononiensis, conuitiatoris magni et maledici, quem etiam inducit ad dicendum sibi ipse auctor quod si reddeat ad uidendum planum Lombardie, confinatum per longitudinem a ciuitate Uercellarum et a Mercabo loco in fauce Padi, quod moneat dominum Guidonem et Angelellum, ciues de Fano, de eo quod contingit eis iam, licet uidebatur dicere hoc fuisse postea: nam, cum Malatestinus de Malatestis olim dominus ciuitatis Arimini monoculus aspiraret ad dominium dicte terre Fani sub pretextu contrahendi parentelam cum predictis, conuocauit eos secum ad parlamentum apud Catolicam terram quandam inter Fanum et Ariminum, quo colloquio facto, in reditu fecit eos macerari, idest submergi, dictus Malatestinus in mari, tangendo de Neptuno deo maris et de uento uallis Fogare, que est iuxta montem Catigliani inter dictam terram Fani et dictam terram Arimini, qui inde ualde periculose spirat contra nauigantes, ut hic dicit textus. Item umbram Curionis, olim tribuni romani depulsi per Pompeium de Roma tanquam amici Cesaris, qui in ciuitate predicta Arimini, dum ibi Cesar applicuisset eundo contra dictum Pompeium, arrengando dixit hec uerba, recitata hic in textu per auctorem, scilicet: Dum trepidant nullo firmato robore partes, / tolle moras: semper nocuit differre paratis, que uerba Lucanus in primo scribit.
|
|
|
|
Item umbram domini Musce de Lambertis de Florentia, qui olim in quodam consilio segreto facto inter Ghibellinos de Florentia de uulnerando dominum Bondelmontem de Bondelmontibus de Florentia, ob illud quod scribam infra in Paradiso capitulo XUI°, consuluit quod penitus occideretur, et sic factum est allegando uerba posita hic in textu, scilicet quod res facta caput habet, unde contingit ei id quod dicit hic auctor sibi, nam ipse et illi de domo sua cum aliis Ghibellinis expulsi sunt de Florentia ob talem mortem. Istis dictis interpositis, reddeamus ad principium huius capituli ad recitandum que prohemialiter premictit ibi auctor, alludendo primitus uerbis illis Uirgilii dicentis in UI° circa penam istam eandem scismaticorum, ut credo: Non, michi si lingue centum sint oraque centum, / ferrea uox, omnes scelerum comprehendere formas; et Deiphebum uidit lacerum crudeliter ora, / ora manusque ambas, populataque tempora raptis / auribus et truncas inhonesto uulnere naris, scilicet quomodo respectiue ad plagas quas uidit ibi nunc nichil essent uideri, uulnera facta olim in prouincia Apulie et in Campania in bellis primo Enee et aliorum suorum Troianorum cum Turno rege et Laurentis prenunciatis dicto Enee per Sybillam iam, in cuius persona Uirgilius in UI° in hoc sic ait: O tandem magnis pelagi defuncte periclis, / sed terra grauiora manent, in regna Lauini / Dardanide uenient, micte hanc de pectore curam, / sed non et uenisse uolent; bella, orrida bella, / et Tibrim multo spumante sanguine cerno. Item in longa guerra Annibalis contra Romanos, longa dicit quia per XUII annos durabit, tandem ipsos Romanos posuit in conflictu apud terram Cannarum in Campanea dictus Annibal, et in tam magna strage quod XLIIIIor milia corpora Romanorum ibi mortua remanserunt, de quorum manibus tot annuli sunt erepti qui ascenderunt ad summam unius modii, ut scribit Titus Liuius qui non errat, dicit hic auctor ut ostendat Orosium errasse, qui dixit fuisse quattuor modies. Item in guerra Roberti Guiscardi qui, potens ualde, ueniens de Gallia in Ytaliam, non ualens Romam optinere, inuasit Apuliam et eam per uim optinuit cum insula Sicilie. Item in bello et conflictu dato per Karolum regem Apulie olim regi Manfredo apud terram Ceperani, ubi Apulienses fuerunt mendaces, dicit hic auctor: nam, cum, parato bello, iurassent et promisissent dicto Manfredo fideliter esse secum ibi proditores sibi fuerunt. Item in alio bello et conflictu dato per dictum Karolum Corradino, nepoti imperatoris Federici secundi et dicti Manfredi apud terram Taglacozzi, sagacitate domini Alardi de Ustiariis, ut dicit hic auctor, senis et inhermis: nam primo, rupta gente dicti Karoli, uagante gente dicti Corradini per campum, fecit dictum Karolum iterum aggredi dictam gentem Corradini et eam uicit, quem dominum Alardum secum duxit dictus Karolus, secutus doctrinam Troghi dicentis Alexandrum ad periculosa bella euntem semper secum duxisse ueteranos propter eorum consilia et experientiam, nam, ut dicit Salamon: Cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia.
|
|
|
|
{La molta gente e le diuerse piaghe.} In hoc uigesimonono capitulo auctor, dicto de umbra istius Geri del Bello de domo ipsius auctoris, scilicet de Alegheriis, qui Gerius olim mortuus fuit per illos de Sacchettis de Florentia, de cuius morte hoc tempore quo loquitur auctor nundum uindicta facta fuerat, licet inde per non multos annos facta fuerit, et de castro Altefortis olim supradicti domini Beltrami de Bornio, ut dicit textus, procedit ad dicendum de decima et ultima bulgia infernali, quam dicit circuire per XXII miliaria et in qua fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo falsarii fuerunt in diuersis infirmitatibus ita ut dicit textus, tangendo comparatiue de epidimiosa et malesana contrata Uallis Clane, aquas per Tusciam pigrissime manantis, et de Maritima et Sardinea ut habetur in textu, item et de epidimia olim insule Enopie, que postea uocata est Egina a matre Eaci sui regis, que adeo magna fuit ut ibi omnia animalia, usque ad formicas, mortua sunt, ut scribit Ouidius in UII°, qui Eacus, eius rex, qui solus euasit postea per interualla temporis, prece facta Ioui iuxta quandam quercum plenam formicis, dicendo: *Totidem pater optime*, dixi, / *Tu michi da ciues et inania menia supple, ut ait ibi Ouidius, et ita obtinuit, et restituta est dicta insula de formicis factis hominibus. Dicunt quidam quod re uera de quibusdam hominibus restituta fuit qui Mirmidones uocabantur, et qui nigri et parui erant, ideo ex hoc sub representatione formicarum ponuntur poetice, fingendo se ibi auctor inde reperire umbram magistri Griffolini de Aritio, magni magi et magni alchimiste combusti Senis, inductu Episcopi dicte terre, qui istum Alberum nominatum hic in textu tenebat pro suo filio eo quod, accepta non modica pecunia a dicto Albero promictendo sibi ostendere artem qua sciret uolare ut uolauit ille Dedalus, de quo scripsi supra in capitulo XUII°, nec hec fecit, ut dicit textus hic. Item umbram Capocchi de Senis, alterius magni alchimiste, dicentis de Stricca, homine de Curia, ordinatore olim expendendarum brigatis spendarecce. Item de domino Nicolao de Bonsignoribus, qui faciebat assari capones ad prunas garofanorum. Item de Caccia de Asciano, qui omnia sua bona consumpsit in dicta brigata spendareccia, et de Abbaglato, omnibus de Senis ut patet per se hic in textu. Post hec, circa ea que in hoc capitulo et in sequenti finguntur per auctorem, notandum est quod, tam spiritualiter quam moraliter, quilibet uitiosus in hoc mundo potest dici infirmus infirmitate mentis et animi, subaudi largo modo loquendo, sed precipue uitiosus in hoc crimine falsitatis, unde in quodam Decreto dicitur: Sicut infirmitas corporis contingit turbata concordia elementorum siue humorum, ita infirmitas anime est quod uitium appellatur, quo anima a Deo separatur, nam Passiones animi morbi sunt, ut ait Tullius, De Tusculanis Questionibus, et, ut ad speciem hanc talem transcendamus, nonne homo alchimista in hoc mundo feruore cupiditatis laborans die noctuque cum suis uasculis et manibus, potest dici laborare morbo scabie et lepre? Nam, sicut scabiosus tota die scalpit sibi cutim, et nichil reportat nisi furfur in unguibus, ita et alchimista nichil de suo labore ultimo reportat, nisi fumum, unde in quodam Decreto ad simile sic dicitur: In scabie feruor uiscerum ad cutem trahitur et foris corpus sauciat; sic, si cordis temptatio usque ad operationem prosiliit, feruor intimus usque ad cutis scabiem prorumpit, quia dum in cogitatione uoluntas non reprimitur etiam in actione dominatur, per que uide cur auctor has animas dictorum istorum duorum alchimistarum fingit sub allegoria ita hic passionari in scabie; item nonne falsator monete in hoc mundo potest dici laborare morbo ydropisie? Nam, sicut ydropicus aliter quam debet conuertit suum humorem, ut fiat in eo aqua quod sanguis fieri debet, et sic tandem corpus suum necat sitiendo, ita et falsator monete corrumpendo eam, et aurum alia mistura improba uitiando et commiscendo quadam siti auaritie, animam suam in mortem submergit. Quare uide allegorice cur auctor in capitulo sequenti ita fingat umbram huius magistri Adami ut ydropici sic hic cruciari, ad quem misticum sensum facit quod scribitur Luce capitulo XIIII° ibi: Ecce homo quidam ydropicus, sic auarus, idest auidus eris: ydropico similatur in inflatione superbie et in fetido anelitu et in non satiabili siti. Item et quod ait Phylosophus in UII° Ethicorum dicens: Assimilatur autem malitia egritudini uelut ydropisi, incontinentia uero epilenticis. Item nonne etiam accusator falsus et fictus locutor etiam falsus et in hoc mundo potest dici laborare in morbo febris aque? Dicitur sonticus morbus quia omnibus partibus corporis nocet; nam, sicut febricitans lingua adusta et denigrata in ossibus dolet, in carne et in sanguine buliens languescit ita huiusmodi falsam accusatores et falsa fingentes adusta lingua, et extuantes in toto suo animo ut extuabat Synon ille grecus, de quo in sequenti capitulo dicitur, ad falsificandum equum fictum Troianis, ut dicit plene Uirgilius in secundo. Quare uide cur auctor eius Synonis umbram cum umbra illius accusatricis Iosep, de qua dicam in capitulo sequenti, sub allegoria fingat in hac bulgia ita febricitando acutissime puniri. Item nonne falso et contra ueritatem transmutantes se in alterius formam et personam in hoc mundo, ut maxima delicta sic commictentes, possunt dici laborari in morbo furoris et insanie quodam? Nam, sicut furioso homo furens amictit quodammodo suam formam humanam furendo, ut patet in Attamante et Ecuba, de qua statim dicam in sequenti capitulo, et accipit demoniacum, ita huiusmodi falsarii in forma se mutando; quare uide cur auctor fingit in hac bulgia ire in tanta furiositate umbras Mirre et domini Iohannis Schicchi mordendo alios ut follettos, idest ut demones, ut dicit textus in sequenti dicto capitulo, ubi de eis dicam et de sua falsitate.
|
|
|
|
{Nel tempo che Iunone era crucciata.} Ad euidentiam horum que in principio huius XXX° capituli auctor continuando se ad proxime precedentia tangit notandum est quod Cadmus, filius regis Agenoris de Sidonia, instituta per eum de nouo ciuitate Thebana, duxit in uxorem Ermionem filiam Ueneris et Martis ex qua habuit quattuor filias, scilicet Agauen, Yno, Athonoe et Semelem: prima nupsit Ysioni, secunda Athamanti, tertia Euristeo, quarta, scilicet Semele, nemini sed in concubinatu Iouis remansit, qua demum de dicta Ioue grauida facta de Bacco, Iuno uxor dicti Iouis ita contra eam et totam eius gentem irata est, ut ait hic auctor et Ouidius in tertio dicens: Gaudet et a Tyria collectum pellice trasfert, scilicet ipsa Iuno, in generis socios odium: subit ecce priori / causa recens, grauidaque dolet de semine magni / esse Iouis Semelem etc., nam primo, transformans se Iuno predicta in uetulam nutricem suam nomine Boroeim, suasit dicte Semele ut faceret quod Iupiter predictus, dum ad ipsam accederet, se sibi ostenderet in formam diuinam, quo breuiter petito et uix obtento a dicto Ioue, combusta est et infans de corpore suo exemptus est per dictam Yno et nutritus, contra quam Iuno ex hoc etiam irritata fecit dictum Athamantem eius uirum ita insanum effici quod semel uidendo ad se uenire dictam eius uxorem cum duobus gemellis eius filiis, scilicet Learco et Melicerta, cepit hunc predictum Learcum et eum proiciendo in quodam saxo occidit et illa se necauit cum alio dolore mota ut dicit hic auctor; item infuriauit inde ita dictam Agauem quod Pentheum eius filium ad mortem laniauit; item fecit quod dicta Athonoes uidit Atheonem eius filium transformatum in ceruum et ita postea ab eius canibus interemptum. Secundo tangit de furiositate Ecube, uxoris Priami, habita dum in excidio Troye uidit dictum eius uirum a Pyrro occidi et Polisenam etiam eius filiam et Polidorum eius filium in litore maris trucidatum per Polinestorem regem Tracie cui Priamus recommendauerat, ut plenius tangam infra in Purgatorio capitulo XX°, et de qua Ouidius in XIII° sic ait: Troya simul Priamusque cadunt, Priameia coniunx / perdidit infelix hominis post omnia formam / externasque nouo latratu terruit auras. Modo dicit hic auctor quod nec dicti furores nec alii tam Troiani quam Thebani equandi fuerunt furoribus horum duorum spirituum, scilicet domini Iohannis Schicchi de Caualcantibus de Florentia, qui, consultus a domino Symone de Donatis de dicta terra eius sotio quid facere deberet, conquirendo se de domino Bosio eius patruo tunc egroto et nichil sibi relinquente uel modicum in suo testamento, de presenti tunc facto dixit sibi: *Eamus ad dictum dominum Bosium sub actu uisitandi eum et occidamus suffocando ipsum et ponamus eum in terra sub lecto et ego induam me eius uestes et intrabo locum eius in lecto et faciam nouum testamentum in quo reuocabo hoc quod fecit et relinquam uobis omnia sua bona, sed de hoc ego uolo lucrari et michi ipsa relinquere quandam equam pulcerrimam* dicti sui Bosii quam tunc habebat in rure, prestantem alio eius equitio et turme equarum, ut dicit hic textus, et ita factum fuit, et, reposito secrete corpore dicti domini Bosii mortuo iam sic in suo loco, clamauerunt uelut tunc expirasset predicti domini Iohannes et Symon, licentiatis et remotis tabellione et testibus et aliis de loco illo, prius tangendo quomodo eodem modo falsificauit se ista Mirra, cuius umbram auctor etiam fingit hic ita ire mordendo furiose, de qua Ouidius in X° scribit, scilicet quomodo filocapta de Cinara rege Paphon eius patre, industria cuiusdam uetule nutricis eius in forma cuiusdam alterius uirginis eam in lecto posuit cum dicto eius patre et habita re ad inuicem grauida facta est, que fugitiua facta cognito negotio peperit infantem nomine Adonem pulcerrimum, et ipsa mortua est conuersa in arborem sui nominis. Et in suo libro De Arte Amandi ait: Mirra patrem, sed non quo filia debet, amauit, ut dicit hic etiam auctor. Inde tangit auctor de illa falsa accusatrice Iosep filii Iacob de qua legitur Genesis XXXUIIII° capitulo, scilicet quomodo dum dictus Iosep a quibusdam foret extractus de puteo illo in quem eius fratres illum posuerunt ut ibi fame periret et uenditus Phytafar eunuco regis Pharaonis foret per illos; dumque cum eo iuisset in Egyptum dictus Phytifar ipsum Ioseppum preposuit domui sue, unde uxor dict Phytifar exarsit in ipsum Ioseppum, et quia noluit sibi consentire, falso accusauit eum dicto suo uiro de actentatione uiolenta carnali; ex quo dictus Phytifar dictum Ioseppum in carcere posuit, de quo postea liberatus est propter interpretationem sompni Pharaonis. Item etiam de umbra dicti Synonis greci tangit auctor hic, et quomodo falso recitauit Troianis de equo ligneo de quo hic dicitur et de quo uide quod scripsi supra in capitulo XXUI°. Item tangit de dicto magistro Adamo qui, ut dicit, ad inductum comitum de Romena de Casentino, scilicet comitis Guidonis, comitis Alexandri et comitis Aghynolfi fratrum cudit falsos florenos, ex quo combustus fuit, quem auctor incidenter inducit ad iurgium et contentionem faciendam cum dicto Symone, unde, uide moraliter, inducat per reprensionem Uirgilii quomodo debemus sequi Salamonem dicentem, Prouerbiorum XX° capitulo: Honor est homini qui separat se a contentionibus, tangendo de speculo Narcisi, idest de fonte de quo dicam in capitulo III° infra in Paradiso. Modo reddeamus ad uidendum quid auctor uoluit sentire dum in precedenti proximo capitulo induxit Uirgilium ad dicendum sibi quomodo dicta penultima bulgia in suo circuitu erat longa XXII miliaria, et in hoc capitulo inducit hanc umbram magistri Adami ad dicendum quomodo hoc sequens ultima bulgia sit XI miliaria, et sic in dimidio minor in circuitu, item etiam quod hec ultima bulgia est larga per medium miliarie, et dic quod hoc tetigit hic ut ostenderet ipse auctor quomodo commensurata hac parte Inferni dictarum decem bulgiarum in sua circumferentia gradatim minuendo ita per miliaria appareret resultatione in quantum ambitus totius Inferni sit grandis, habendo ymaginatiue respectum quod circumferentia totius globi terre circuat secundum Phylosophum XXIIIIm miliaria, licet secundum Alfagranum tantum per XXm et IIIIc miliaria solum dictum diameter uero terre, qui est tertia pars circuli et septima alterius in totum mensuratur per UIm et Uc miliaria secundum dictum eundem Alfagranum. Item etiam quod dictus globus in se sit interius hinc uersus eius centrum in parte aliqua sua concauus et quod in concauitate tali sit Infernus ut in uentre terre, ut dicitur in Sacra Pagina, fore prout scripsi supra in Prohemio huius mei comenti presentis; sic igitur si dicta Xa et ultima bulgia sit ambiens in sua circulatione per XI miliaria tantum, ut habetur hic in textu, minorata in suo circulo per medietatem ambitus a penultima nona bulgia sibi precedenti, et sic gradatim de aliis suprorsum, restat quod prima bulgia circuat in suo ambitu per Um UIcXXXII miliaria, secunda per MMUIIIcXUI, tertia per MIIIIcUIII, quarta per UIIcIIII, quinta per IIIcLII, sexta per CLXXUI, septima per LXXXUIII, octaua per XLIIII, nona per XXII, decima per XI, et ita eadem commensuratione attenta conclusiue restat quod inde a dicta Xa et ultima bulgia usque ad puteum qui sequitur circuat abissus per U miliaria cum dimidio et a dicto puteo usque ad centrum terre locus intermedius Cociti circuat per II miliaria, cum dimidio in suo ambitu; diametraliter autem dictus globus perforatus ymaginatiue consideratus descendit per UImUc miliaria in totum, ut supra dictum est, unde si bene consideratur hinc ad dictum centrum medietas dicte quantitatis UImUc miliariorum mensurabitur, et erit itaque quantum ad id quod tangit de medio miliari transuersali, et ad id quod dimisit auctor dicere de mensuratione sex circulorum infernalium precedentium dictas decem bulgias; curioso mathematico relinquo computationem fiendam eorum.
|
|
|
|
{Una medesma lingua pria mi morse.} Dicto comparatiue de natura lancee Achillis et Pelei regis eius patris, que erat ut prius, siue primo, ictu sauciaret, secundo sanaret, - Ouidio dicente in suo libro De Remedio Amoris: Uulnus Achilleio quod quondam fecerat hosti, / uulneris auxilium Pelias hasta tulit, - auctor in isto XXXI° capitulo procedit ad dicendum et fingendum de loco Infernali attributo animabus gigantum et de earum etiam supplitio, ad quod antequam ueniamus, quero utrum gigantes olim fuerint uere an ficte et quales, et dico quod non est dubium antiquitus in primordiali tempore fuisse dictos gigantes homines, dico mire magnitudinis et potentie personalis, testante non solum poetica scriptura sed etiam diuina, ut ecce Genesis capitulo UI° ubi dicitur ad licteram: Gigantes autem erant in diebus illis super terra, item et Baruch prophete III° capitulo dicitur: Fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio statura magna fuerunt scientes bellum; non hos elegit Dominus neque uia discipline inuenerunt: propterea perierunt; item in Prouerbiorum capitulo XXI° inquit Salamon: Uir qui errauerit a uia doctrine in cetu gigantum morabitur; item et Psalmista dicens: Non saluatur rex per multam uirtutem et gigas in multitudine uirtutis sue; item et Uirgilius in UI°, dum fingit Eneam inuenisse animas horum gigantum in infimo loco Inferni ut fingit etiam nunc auctor, hic ita ait de eis et de eorum magnitudine potentia et audacia dicens: Hic genus antiquum terre Titania proles, / fulmine deiecti fundo uoluuntur in ymo / hic et Aloides geminos immania uidi / corpora qui manibus magnum rescindere celum / adgressi superisque Iouem detrudere regnis. / Uidi et crudeles dantem Salomonea penas, / dum flammas Iouis et tonitrus imitatur Olimpi. Nam iste Salamon gigas in urbe Elidis ubi Iupiter colebatur fecit fieri quoddam manuale celum eneum unde faces admodum fulminis faciebat descendere et strepitus admodum tonitruum uolendo se equari dicto Ioui, unde subdit ibi Uirgilius: Ibat ouans diuumque sibi poscebat honorem, qui tandem fulminatus est a Ioue et mortuus. De quorum gigantorum magnitudinem uolens tangere in persona Tition gigantis subdit etiam ibi Uirgilius: Nec non et Tition, terre omniparentis alumpnum, / cernere erat, per tota nouem cui iugera corpus, / porrigitur etc.; item de eorum dicta audacia legitur interdum cum turribus dictos gigantes uoluisse aggredi Deum, ut patet in isto Nembroth gigante de quo hic dicitur et de quo dicam plenius in capitulo XII° infra in Purgatorio ubi ystoriam eius recitabo; item interdum cum montibus, unde Ouidius in primo ait: Neue foret terris securior arduus Ether, / affectasse ferunt regnum celeste gigantes / altaque coniectos struxisse ad sidera montes; item bellis et preliis ut patet de pugna Flegre de qua scripsi supra in capitulo XIIII° et scribam infra in Purgatorio in dicto capitulo XII°, quod totum scripserunt dicti poete sub fictione includente dictos gigantes fuisse repugnatores nature, unde ad hoc Tullius in suo libro De Senectute ait: Quid aliud est gigantum modo bellare cum diis nisi nature repugnare? Dicuntur enim gigantes a ge quid est terra, ideo finguntur per poetas fuisse filios terre, sed qua de causa hoc finxerunt dicit Uarro hoc, ideo quia tempore diluuii quidam homines magni ad altos montes fugerunt, quidam ad non sic altos, et quia, sedato et remoto dicto diluuio, qui in minoribus montibus erant certabant ire ad altos montes predictos et faciliter uincebantur a superioribus ibi manentibus, ideo factum est ut dii superiores et inferiores terrigene dicerentur et quia ipsi inferiores gigantes de locis humilibus ad superiora raptabant dicti sunt habere pedes serpentinos, et hoc est quod fingitur de pugna habita inter gigantes et Deos. Albericus uero in suo Poetario uult dicere hoc dictum esse propter pugnam quam habuit Iupiter expulso Saturno suo patre de regno Cretensi cum titanibus quasi gigantibus, et quia eos uicit fingitur Iupiter eos fulminasse, et quia post dictum diluuium tales homines, ut scribit Lactantius, in cauernis et specubus, cum nondum domus extarent, et in cauis arboribus morarentur et ibi filios procrearent, ideo ex truncis nasci dicebantur, et sic quia gigantes eo modo editi sunt finguntur filios terre fuisse et ita pugnasse in fabulis poetarum, subaudi Boetius in III° libro Consolationis in ultima prosa in persona Philosophie sibi ipsi loquendo ait: *Accepisti*, inquit, *in fabulis lacessentes celum gigantes, sed illos quoque, sicut condignum fuit, benigna fortitudo disposuit*, nam fecit ipse Deus ut natura naturata desisteret a prodictione dictorum gigantum et procreatione, et non a procreatione elephantum et balenarum, ut dicit auctor hic, adducendo pro ratione illud dictum Phylosophi in primo Politicorum, dicentis: Sicut enim perfectum et optimum animalium homo est, sic separatus a lege pessimum omnium, seuissima iniustitia habens arma. Post hec, instando circa licteram, fingit auctor animas talium gigantum stare in hoc puteo infernali a medio infra ut dicitur in textu hic ut in hoc sequatur Salomonem dicentem, Prouerbiorum capitulo UIIII°: Et ignorauit quod gigantes ibi sint in profundo Inferni conuiue eius; et Psalmistam etiam de eis dicentem: Tu uero, Deus, deducens eos in puteum interitus, et alibi: Non absorbeat me profundum / neque urgeat super me puteus os suum, et Iohannes, Apocalipsis capitulo UIIII°, sic etiam in hoc ait: Et aperuit puteum abissi, scilicet ille angelus de quo ibi loquitur; et quia quasi allogorice reges et tyrampni, illi qui sua terrena potentia contemptores sunt Dei et quasi cum eo in celo etiam si possent bellarent, dici possunt illi gigantes qui finguntur cum Ioue certasse, quos auctor etiam fingit ita ligatos, ut dicit textus; merito ad eos uiuentes ligatos sic a diabolo in hoc mundo possunt reduci illa uerba Psalmiste dicentis: Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis, fingendo inde auctor hic primo inter animas horum gigantum animam siue umbram dicti Nembrot se inuenisse, propter cuius malum cotum, idest cogitamen, ut dicit hic auctor, non solum unum ydioma habemus, sed plura, ut dicitur Genesis X° et XI° et scribam infra in Purgatorio in capitulo XII° et quia, ut dicitur in dicto X° capitulo, quod ipse Nembroth fuit Robustus uenator coram Domino. Ideo auctor in hoc alludendo fingit eum hic ita sonasse cum cornu, ut moris est uenatorum, tangendo comparatiue quid legitur de Karolo Magno imperatore Romanorum et de Rolando eius comite palatino imperante anno domini UIIIc, contra quem Soldanus misit in Yspaniam cum infinita gente Saracinorum Marsilium et Belliguardum fratres cum quibus multa bella uictoriosa Karolus habuit, tandem dum dictus Karolus ad Portus Cisereus transisset et Rolandus predictus remansisset cum alia gesta, idest sotietate, ad custodiam cuiusdam contrate dicte Roncisuallis, a dictis Saracenis adgressus est et ibi, prodictione comitis Ganellonis, uictus fuit; de quo conflictu dictus Rolandus euasit ad certos montes de quibus respiciens dictos Saracenos uelle ire ad locum ubi erat dictus Karolus, sonuit ita fortiter cum suo cornu ad hoc ut faceret de hoc Karolum prouisum, quod per octo miliaria fertur quod auditus fuit, ex quo Karolus euasit et ipse Rolandus mortuus est, fractis uenis gutturis ita sonando fortiter, ut dictum est, dicendo inde auctor quomodo ripa dicti putei similabatur muro rotundo coronato multis turribus castri Monti Regionis districtus Senarum; et quomodo dicta ripa illis gigantibus erat perizoma, idest coopertura femorum, de qua Genesis III° dicitur, scilicet quod nostri primi parentes Fecerunt sibi perizomata de foliis ficorum, dicendo etiam poetice auctor hic quomodo Iupiter minatur adhuc dictis gigantis cum tronituat, alludendo Lucano dicenti in tertio: Aut si terrigene temptarent astra gigantes, / non tamen auderet pietas humana uel armis / uel uotis prodesse Ioui, per fulmina tantum / sciret adhuc celo solum regnare tonantes, scilicet dictum Iouem. Item dicit quomodo reperiit ibi umbram Fialtis gigantis filii Aloidis ita ligatam ea de causa ut hic dicit textus; inde fingit ibi esse etiam umbram Briarei alterius gigantis, et Triphei siculi et Titii et Anthei Lybici, de quibus tribus primis et quomodo fuerunt in bello cum diis, et non iste Antheus, ait Lucanus, ibi etiam dicens: Nec tam iuxta fuit terrarum gloria Tiphon / aut Titius Briareusque ferox, celoque pepercit; de Antheo tangit ibidem Lucanus dum ait: Sed maiora dedit cognomina collibus istis, / Penum qui Latiis reuocauit ab arcibus hostem, / Scipio etc., et hoc tangit hic auctor de ualle ista et loco ubi moratus fuit dictus Antheus in Africa in ualle existente inter Cartaginem et Dipeam ubi Scipio deuicit Annibalem, unde, eodem libro, Lucanus inquit: Cognita per multos docuit rudis incola patres: / *Nondum post genitos Tellus effecta gigantes / terribilem Lybicis partum concepit in antris, et subdit: Quod non Flegreis Antheum substulit aruis, / hec illi spelunca domus, latuisse sub alta / rupe ferunt, epulas raptos habuisse leones, et hoc est quod tangit hic auctor de eo et eius magnitudine. Nam conclusiue auctor hic fingit dictum Antheum fuisse longitudinis XXIII brachiorum uel circa, cum ponat eius umbram in dicto puteo a medio supra eminere per quinquem allas sine ceruice, et alla dicitur mensura longa fere per duo brachia, qua mensura homines mercatores in uenditione pannorum utuntur in Francia. Ultimo autor tangit comparatiue de turri illorum de Carisendis de Bononia que subdit ita in suo fundamento quod ut arcus curuata pendet, ut dicitur hic in textu.
|
|
|
|
{Sio hauessi le rime aspre e chiocce.} In hoc XXXII° capitulo, posito prohemio quodam, auctor incipit tractare de ultimo circulo Inferni in quo fingit esse quartum fluuium infernalem in forma lacus quidam siue stagni glaciati, quem fluuium uocat, ut uocant alii poete, Cocitum, qui luctus interpretatur - unde Macrobius: Cociton quicquid homines in luctum lacrimasque compellit prisci dixerunt - in cuius Cociti glacie fingit puniri animas illorum qui in hoc mundo fuerunt proditores. Est enim prodimentum seu proditio illa species fraudis humane que non solum rumpit uinculum karitatis habende inter hominem et hominem, sed etiam uinculum illi adiunctum speciale, per quod homo speciali karitate magis confidit in uno quam in alio, puta ratione consanguinitatis uel communis patrie uel benefici impensi uel recepti, et hoc est quod auctor in quattuor partibus huius Cociti diuersimode fingit has animas cruciari, de qua prima parte quam uocat Caynam a Cayno occidente proditorie Abel eius fratrem prima auctor incipit dicere hic in presenti capitulo post prohemium, et dicit usque ibi: {Poscia uidio mille uisi cagnazzi}, ibi incipit dicere de secunda, quam uocat Antenoram ab Antenore Troiano, proditore olim sue patrie, et dicit usque ad illum textum sequentis capituli: {Noi passammo oltre doue la gelata}, ibi incipit de tertia quam uocat Tholomeam a Tholomeo filio Abobi primo proditore commensali; nam legitur in primo Machabeorum ultimo capitulo quod dictus Tholomeus, dum esset dux in campo Yerico populi Iudeorum et eius socerum et Iudam et Matiam filios dicti Symonis et eius cognatos, proditorie eos in mensa fecit occidi, et dicit usque in finem dicti sequentis capituli; in ultimo capitulo dicit de quarta quam uocat Iudeccam a Iuda Scarioth qui Christum prodidit, a quo Apostolus factus erat et expensator. Hiis premissis reddeamus ad principium prohemiale huius capituli ubi auctor dicturus de fundo uniuersi, idest de centro terre, ut de ardua re dicit primo quod si haberet rimas asperas, idest uerba conuenientia tristi buco, idest talis putei infernalis ori - nam bucus dicitur a buca, buce, que est os, oris - plenius exprimeret etc. Tamen inuocat musas ut faueant sibi in hoc canendo poetice, que fuerunt ille, dicit hic auctor, que iuuerunt Amphyonem ad muros faciendos Thebane urbis; nam fabulose Greci uates finxerunt dicto Amphyone sonante lapides exiluisse per se ad dictos muros instituendos et sic musico beneficio hoc egit, quod tangens Statius in primo Thebais ait: Expediam penitusque sequar quo carmine muris / iusserat Amphyon Tyrios accedere montes, et in X° etiam ait: Increpat actonitas: *Humilesne Amphionis arces / et mentita diu Thebarum fabula, muri?* Rei ueritas fuit quod, postquam Cadmus dictam ciuitatem Thebarum initiauit, iste Amphyon eius descendens moralibus legibus et ciuilibus moribus primo eam in famam leuauit, ex quo gentes circumstantes uenerunt ad habitandum in ea et muris gratis cinserunt illam, et quod ita fuerit Oratius in eius Poetria de hoc sic ait: Dictus et Amphyon, Thebane conditor urbis, / saxa mouere sono testudinis et parte blanda, / ducere quo uellet. Fuit hec sapientia quondam, / publica priuatis secernere, sacra prophanis, / concubitum prohibere uagum, dare iura maritos, / oppida moliri, leges incidere ligno. Inde auctor uolendo dicere de pessimo statu talium animarum proditorum exclamando uocat eas plebem, idest gentem super omnem aliam malecreatam, et quod melius fuisset eis ibi se reperire pecudes et zebas, idest capras - ita dictas a zebello, zebellas quod idem est quod salto, as - et hoc dicit alludendo uerbis Domini dicentis de Iuda etiam proditore melius fuisset ei si natus non fuisset homo ille et sic perseuerauerit. Exponit Thomas unde cum ante peccatum pretiosum esset esse, per peccatum transit in quo minus eligendum est esse quam nichil omnino esse. Inde ut dicat quomodo dicta glacies dicti Cociti erat immensa et fortis tangit de glacie Danubii et illius brachii maris quod dicitur Tanais orientis sub tramontana et dirimentis Asiam ab Europa, et de monte Tambericchi existente in Sclauonia et de monte Petre Pane existente in Carfagnana, districtus Luciensis, ut dicit textus, dicendo inde auctor quomodo anime horum proditorie homicidarum suorum consanguineorum in illa dicta prima parte Cociti dicta Cayna stabant ficte in eius glacie et cooperte, excepto toto capite cum collo et uultu et cum facie ad terram plorantes et cum dentibus sonantibus ut ciconie, et quod sic inter eas testimonium habetur et percipitur, ibi dicit auctor quasi in hoc uelit concludere respectu habito ad infrascripta uerba Genesis de quibus statim dicamus, quod non expedit ibi in illa parte Cociti haberi ab alio testimonium de earum animarum proditorio crimine Caym primi proditoris sui fratris Abel, cuius sanguis solum illud de terra clamans reuelauit Deo, nam dicte anime in dicto loco per se ipsas de suo malo, ut dicit hic textus, perhibent testimonium cum planctu ab occulis et cum cordi tristi interiore prouiso et omisso per eas ab ore concussis dentibus; legitur enim Genesis IIII° capitulo: Sic respexit Dominus ad Abel et ad munera eius, ad Cayn uero et ad eius munera non, unde iratus est Cayn et concidit uultus eius, cui uerbo forte alludit hic auctor in eo quod fingit has animas cum facie ad terram, et subdit ibi Deus loquendo adhuc Cayno post perpetratum delictum: *Ubi est Abel frater tuus?*, qui respondit: *Nescio, nunquid custos ego sum fratris mei*. Iterum dixit Dominus: *Quid fecisti? Uox sanguinis fratris tui clamauit ad me de terra: nunc ergo maledictus es etc., fingendo inter alias animas in dicta prima parte Cociti dampnatas auctor se ibi reperire umbram Alexandri et Neapolionis fratrum et filiorum comitis Alberti de comitibus Albertis, in quorum comitatu fuit quedam aqua que dicitur Bisentius, de quo dicitur hic in textu; qui comes Napoleo olim expulit proditorie dictum suum fratrem de communibus eorum castris, unde dictus comes Alexander proditorie eum occidit postea. Item fingit ibi se reperire umbram domini Alberti Camisonis de Pazzis de Ualdarno occidentis olim quendam sibi coniuctum ex sanguine eius dicte domus, de qua domo etiam fuit Carlinus quidam alius magnus proditor de quo hic in textu fit mentio, quam umbram inducit hic auctor ad sibi notificandum dictos duos supradictos fratres, et ad tangendum de Mordret, filio naturali regis Artusi Brittanei qui olim prodidit dictum eius patrem, unde postea tractu temporis dictus eius pater ita animose uulnerauit eum in pectore cum telo quod radius solis per uulnus transiuit ad aliam partem, et hoc est quod dicit de ruptura eius umbre hic in textu. Item tangit de Foccacia de Raneriis de Pistorio proditore etiam in suo sanguine olim, et de Sassolo Mascherone de Tuschis de Florentia occisoris proditorie cuiusdam sui nepotis, et hec sint quantum ad dictam primam partem.
|
|
|
|
Ueniamus ad secundam dictam partem Cociti in qua auctor fingit puniri animas proditorum sui patrie, ubi fingit primo se reperire umbram domini Bucche de Abbatibus de Florentia qui, incepto bello inter Florentinos et Seneses aput Montem Apertum de quo plene dixi supra in X° capitulo, proditorie incidit astam uexilli principalis dicti sui comitis, unde dicti Florentini rupti fuerunt et positi in conflictu per dictos Senenses ibi; que umbra dicti domini Bucche dicit esse ibi umbram domini Bosii de Duara de Cremona qui, pecunia accepta, prodendo regem Manfredum et alios Ghibellinos de sua patria dedit passum gentibus regis Karoli uenienti de Francia in Apuliam. Item umbram domini Thesauri de Beccharia de Papia, olim abbatis Uallis Umbrose districtus Florentie ibi decapitati propter quendam eius tractatum proditorie factum contra commune Florentie. Item umbram domini Iohannis de Soldaneriis de Florentia, proditoris olim sue partis Ghibelline de Florentia, ut fuit iste Ganellonus de domo Magantie de quo hic dicitur, proditor Karoli Magni et sue comitiue. Item umbram Thebaldelli de Zambraciis de Fauentia prodentis dictam eius ciuitatem una nocte dando eam Bononiensibus. Item umbram comitis Ugolini Gherardeschi de Pisis, olim proditoris dicte sue ciuitatis in tradendo Lucensibus castrum Asciani et castrum Ripe Fracte. Item umbram domini Rugerii de Ubaldinis, olim archiepiscopi pisani proditoris dicti comitis, ut dicitur in sequenti capitulo, ita rosam in capite a dicta umbra comitis Ugolini, ut dicit hic textus comparatiue, ut fuit rosum caput Menalippi a Tydeo rege uulnerato ab eo in bello Thebano letaliter quadam indignatione, quia sibi ualde erat in omnibus impar, de quo casu sic ait Statius in UIII° Thebais loquens in persona dicti Tydei regis morientis: Desertorem animi. Caput, o caput, o michi si quis / apportet, Menalippe, tuum, subdens quid egit dictus Tideus, presentato sibi dicto capite: Imperat ascissum porrigi leuaque receptum / spectat atrox hostile caput, gliscitque tepentis / atque illud fractum perfusum tabe cerebrum, / aspicit et uiuo scelerantem sanguinem fauces; quam umbram dicti comitis Ugolini inducit auctor sibi loqui ut sequitur in sequenti capitulo.
|
|
|
|
{La boccha su leuò dal fiero pasto.} In hoc XXXIII° capitulo auctor, continuando se ad finem precedentis capituli, inducit dictam umbram comitis Ugolini ad narrandum sibi non quomodo proditione dicti Archiepiscopi Rugerii captus fuit et mortuus ipse et Gaddus, Anselmutius, Uguccio et Brigata eius filii fame carcerati in quadam turri Pisis que ex hoc dicitur adhuc Turris famis tanquam factum sibi auctori notorium, sed modum miserabilem eius mortis et dictorum quattuor suorum filiorum puerorum tanquam rem sibi ignotam, incipiendo dicere quomodo per plures menses iam steterant in dicta turri in carcere alimentati: nam uiderat ut dicit hic plures lunas in dicta carcere radiare, idest plures cursus lunares quorum quilibet per mensem durat quando una nocte sompniauit ipse comes se uidere semper montem sancti Iuliani, positum inter Lucanam ciuitatem et Pisas, uenari unum lupum cum suis pullis a dicto Archiepiscopo ut a domno, idest ut a domino, principaliter et secundario a Gualandis, Sismondis et Lanfranchis nobilibus dicte ciuitatis Pisarum et occidi cum dictis eius filiis, quod totum in personam sui et dictorum suorum filiorum dicit inde redundasse ut patet hic ad textum, et quomodo dicti sui filii iuuenculi tulerunt suam uitam solum usque ad quartam diem et ipse pater usque ad septimam ita ieiuni. In quo tangit auctor hic quantum ad plus homo completus uiuere potest sine alimentatione: nam et tantum tulit Dauid semel uitam ieiuni dolore illius pueri sui filii quem habuit ex Bersabe qui septem diebus egrotauit, et mortuus est UIIa die tandem sue egritudinis et totidem diebus stetit sine cibo et potu ipse Dauid, inde comedit, de quo legitur in II° Regum capitulo XII°.
|
|
|
|
Inde auctor exclamando contra dictam ciuitatem Pisanam propter predictam crudelitatem, uocat eam uituperium Ytalie, paese in quo sonat in ore eius gentium hec dictio Sì, et imprecatur sibi etiam quod ille due ynsule Caurara et Gorgona, uicine dicte ciuitati Pisarum, opponant se fauci Arni fluminis currentis per dictam ciuitatem ita ut necent eam, uocando etiam dictam Pisarum ciuitatem nouellam Thebem Grecam ad differentiam alterius Thebis ciuitatis que ante fuit quam ista Greca in Egypto destructa per Alexandrum, de qua Iuuenalis in ultima Satira sic ait: Atque uetus Thebe centum iacet obruta portis, et Phylosophus in primo Metaurorum de ea ait: Antiquitus Egyptus Thebe uocate etc.: nam in dicta nouella Thebe Greca infinite crudelitates et scelera olim perpetrata fuerunt, testante Statio in primo Thebaidos dicente: Decertata odiis sontesque euoluere Thebas / sororesque ferox nemorum et reticenda deorum / crimina? uix lucis spatio, uix noctis abacte / enumerare queam mores gentesque prophanam, scilicet dicte Thebis grece cuius facta scelerata dicta ciuitas Pisarum imitata est, ideoque merito nouellam Thebem auctor in hoc eam uocat.
|
|
|
|
Post hec auctor procedit ad tractandum de tertia parte Cociti premissa, uocata Tholomea, in qua fingit puniri animas illorum proditorum qui in commensali beneficio et caritate suos consanguineos et attinentes et affines proditorie occiderunt, ut fecit dictus Tholomeus a quo dicta est Tholomea hec pars tertia Cociti in occidendo in mensa suos illos attinentes, de quibus scripsi supra in precedenti capitulo, et ut fecit iste frater Albericus de Manfredis de Fauentia, de quo fit hic mentio, qui una die fecit conuitari secum ad prandium in terra Sozarie, districtus Fauentini, Manfredum et Alberghettum fratres et eius nepotes quos ibi in fine prandii occidi fecit a quibusdam suis famulis ibi reclusis in quadam camera, monitis primo a dicto fratre Alberico quod, dum ipse peteret fructus apportari deberent, exire et illud maleficium proditorium facere, et ita factum est; item et ut fecit iste dominus Branca de Oria de Ianua de domino Michaele Zanca eius socero simili modo, ut dicit textus hic, dicendo demum auctor quomodo non attendidit dicte umbre fratris Alberici que sibi promisit, allegando iustum fuisse et uirtuosum non fuisse ibi se sibi gratum, ut dicit textus, nec curialem, ut tangat moraliter quomodo in hoc mundo proditoribus beniuole esse non debemus, etiam si eorum proditio nobis profuerit, nec consortium eorum habere, unde Claudianus in persona Theodosii Imperatoris loquentis contra quendam Gildonem proditorem ait: Quamuis discrimine summo / proditor apportet suspensa morte salutem / nunquam gratus erit, dampnamus luce reperta / perfidiam nec nos patimur commictere tali; idem et Titus Liuius scribit de Sabinis salentibus Tarpeiam, uirginem romanam proditorie tradentem eis dictam urbem Romanam in promissione sibi facta de dando ei omnia ornamenta leuarum suarum manuum; nam habita urbe cum clipeis quos in sinistris gestabant oppresserunt et occiderunt eam dicendo et interpetrando in odium eius dicta scuta fore pro dictis promissis ornamentis. Nunc autem, post hec restat uidere quid auctor hic sentire uoluit, inducendo dictam umbram dicti fratris Alberici ad dicendum sibi quomodo sepe anima talium proditorum, ut fuit ipse idem, cadit ibi in illa parte Cociti dicta Tholomea antequam Atropos, que mors interpretatur, faciat eius corpus mori; de qua Atropos uide quod scribam infra in Purgatorio in capitulo XXI°, substituto quodam diabolo in tali corpore regente illud uice dicte eius anime toto tempore sibi prefixo, et antequam ad illud aperiendum ueniamus premictamus hic hec uerba canonizata sancti Ilarii: Intelligentia dictorum ex causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, idest intellectus, sed rei est sermo subiectus, ubi Glosa super dicto uerbo: Ex causis, ait: Non statim debemus intelligere ut uerba prima facie sonare uidentur, maxime ubi ambigua sunt, sed debemus recurrere ad intentionem loquentis. Sic igitur ad propositum si staremus huiusmodi uerbis auctoris nec recurremus ut presuponeret ipse auctor - uidelicet quod corpus humanum uiueret sine uita si uiueret sine Anima, cum anima sit spiraculum uite humani corporis, ut habetur Genesis capitulo II°, quod absurdum et inhumanum et contradictorium esset - dicere non obstat quod dicitur de diabolo, substituto hic ita loco anime; nam demon ex sua natura non habet ut uiuificet corpus sine anima, licet magica fallacia hoc uideatur posse facere, sed non ueraciter, ut in puero Simonis Magi; nam Magister Sententiarum super illis uerbis Petri dicentis, ut habetur in Actibus Apostolorum capitulo U°: Anania, cur temptauit cor tuum Sathanas? ait: Sathanas eius cor impleuit non intrando substantialiter, sed malitie sue uirus inserendo. Et hoc eodem modo debet intelligi: scribitur in Euangelio de Iuda ibi: Et cena facta, cum dyabolus iam misisset in cor eius ut traderet Dominum, post buccellam introuit in illum Sathanas. Preterea erroneum esset dicere etiam hoc: nam sic priuaretur anima suo libero arbitrio conuertendi se ad Deum usque ad mortem ut habet potestatem cum humana uoluntas, ut dicit Lex IIII° Pandicte: De alimentis legatis sit ambulatoria usque ad finem. Quare, obmissa cortice dictorum uerborum et superficie, ueniamus ad medullam, idest ad intentionem ueram auctoris, que fuit hec, uidelicet ut per ea, que sic dicit, uelit tangere quod ut plurimum contingit hominibus hoc mundo cadentibus in tam nepharium et horribile ac inhumanum facinus et peccatum Deo et hominibus in tantum abominabile et displicibile ut est hec talis proditio, preponderans et excedens omnes alias proditiones sic specificatas in quantitate sceleritatis; nam nulla alia dictarum et propositarum proditionum rumpit duo specialia uincula karitatis et confidentie humane sicut ista per quam homo prodit et occidit non solum confidentem in eum ratione consanguinitatis et affinitatis, sed etiam ratione karitatis et beneficii recipiendi in comunione mense, ab eo tali proditore ut conuiua; nam plerumque homo hoc toto excessu perpetrato quasi destinat animam suam in profundum Inferni, ut se posuit in profundum peccatorum, tradendo uitam suam corporalem in totum dyabolo ut rem suam conducendam; nam si quis peteret a tanto peccatore *ubi est anima tua?* responderet, ut multos magnos peccatores ad hoc respondere iam audiui: *iam est in Inferno*, ut et etiam dicebant illi peccatores in quorum persona, Ysaia capitulo XXUIII°, sic ait: Percussimus fedus cum morte, et cum Inferno fecimus pactum contempnendo conuerti, ad quod ait Salamon Prouerbiorum capitulo XUIII°: Impius cum in profundum peccatorum uenerit contempnit, ut contempsit Iuda se laqueo suspendendo et Cayn proditione facta de fratre dicendo uersus Deum: Maior est iniquitas mea quam ut ueniam merear, ut legitur Genesis IIII° capitulo, item et Augustinus super hoc uersu Psalmiste: Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum, ait: Puteus est profunditas humane iniquitatis, in qua si cecideris non claudet super te os suum, si tu non claudis os tuum in confitendo ut penites, subaudi ut fecit Dauid proditione facta de Uria dicendo: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, et ex hoc notanter dicit hic auctor in persona dicte umbre quod sepe que dicta sunt contingunt, ergo non semper anime talium proditorum ibi cadunt ut dicit textus, et hoc mistico tali et allegorico sensu intelligas auctorem scribere dum dicit et fingit animam talium proditorum ibi ita sepe eadem cadere nundum corpore mortuo, sub quo eodem sensu et figura de talibus scripsit Salamon in Prouerbiis dicens: Ne aquiescas peccatoribus dicentibus *insidiemur sanguini, abscondamus tendiculas contra insontem, et deglutiamus eum sicut Infernus uiuentem, et integrum quasi descendentem in lacum, et Psalmista dicens: Ueniat mors peccatorum super eos, et discendant in Infernum uiuentes, et Iohannes in Apocalipsi dicens etiam forte de tali proditore et diffidente peccatore: Scio enim opera tua quod nomen habens ut uiuas et mortuus es. Item ad id quod fingit auctor hic dyabolum quendam regere et gubernare corpus talium in hoc mundo uacuum, ita anima, ut dicit textus, facit quod ait Yeronimus super illis uerbis Apostuli translatis in quodam Decreto: Tradi hominem huiusmodi Sathane in interitu carnis; quomodo tradit eum Sathane querit ipse Yeronimus et respondet ita sibi ipsi: Discedit a mente sua et auertit se et reliquit domum eius uacuam, super quibus uerbis ita Glosa inquit: Sathane dicitur tradi quia dyabolus in eo habet potestatem, quasi ut in pectore suo, et sic intelligi debet in hoc passu et in alio supra proxime dicto loqui auctorem.
|
|
|
|
*Uexilla regis prodeunt Inferni.* In hoc XXXIIII° capitulo et ultimo Inferni auctor in prima eius parte que durat a principio capituli usque ibi: {Ma la nocte resurge et oramai}, tractat de quarta et ultima premissa parte Cociti; abinde infra usque in finem dicit de centro terre et de casu Luciferi, incipiendo hic a principio exordiens alludere uerbis Ambrosii directis ad crucem erectam in altum cum corpore Domini in illo suo hymno incipiente: Uexilla regis prodeunt, / fulgens crucis mysterium, / quo carne carnis conditor / suspensus est patibulo, in eo quod iam sibi apparebat Lucifer ut rex Inferni ibi ita cum suis alis eleuatis, qui usque ad mortem Christi uincebat in ligno, ut cantat Ecclesia, et ab ea citra in ligno uictus est, scilicet in dicta cruce Domini et in sua, idest in suo cruciatu in fundo abyssi, ita erectus quasi cum dictis suis alis ut uexillis, ut dicit textus hic, et quod ita sit ibi ipse Lucifer testatur Iohannes, Apocalipsis XII° capitulo dicens: Proiectus est de celo ille magnus serpens antiquus qui uocatur dyabolus et Sathanas in terram, et in XX° capitulo idem inquit: Et uidi angelum descendentem de celo habentem clauem abyssi et catenam magnam in manu, et ligauit Sathanas et misit eum in abissum in stagnum ignis et sulfuris, et Ysaia XIIII° capitulo ad idem ait: Quomodo cecidisti de celo Lucifer, et in Infernum deduceris in profundum, et quod fuerit pulcerrima creatura super omnes alias in celo ut tangitur hic in textu, testatur Ezechiel XXUIII° capitulo dicens: Tu signaculum similitudinis plenus sapientia et perfectus decore in delitiis Paradisi fuisti Lucifer, et quod in Inferno etiam sit turpissimus, ut dicit hic auctor, testatur in Ezechiel subdens Lucifer cunctis angelorum agminibus prefuit et in eorum comparatione clarior, sed contra creatorem suum superbiens lucem et claritatem perdidit et formam deformem et obscuram acquisiuit. Item et Gregorius in Moralibus ad hoc idem etiam ait: Principium uiarum Dei Beemoth dicitur, quia nimirum, cum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit; interpretatur Beemoth animal quod dyabolus propter superbiam a celesti beatitudine tanquam immundum animal, factus est alienus, dicit ibi Glosa. Item quod fuerit Lucifer ita immense magnitudinis, ut dicit hic auctor comparando et similando eum turribus in quibus molendina ad uentos cum uelis uoluuntur, quem etiam describendo hic fingit auctor eum habere unicum caput cum tribus faciebus in quibus figurare uult quod, sicut in diuina unica substantia ut in summo bono est Potentia Sapientia et Amor in sua personali Trinitate, ita in isto Sathane ut in summo malo est impotentia, insipientia et odium. Item fingit eum cum sex alis ut ostendat ipsum fuisse in principio de ordine Saraphinorum qui muniti sunt tot alis, ut dicam infra in Paradiso in capitulo UIIII°, et quomodo erant dicte eius ale dicit hic etiam auctor ad modum uespertilionis seu niticore, et quomodo cum eis cum tribus uentis congelabat dictum Cocitum, fingendo animas proditorum suorum dominorum et benefactorum ibi ita esse coopertas in glacie et in speciali tormento, ut dicit textus, animam Iude Scariot proditoris nostri Domini et Bruti et Cassii, Iulii Cesaris proditorum. Hiis dictis quantum ad primam partem ueniamus ad secundam in qua primo auctor tangit de centro terra et de eius natura; dicitur enim Corpus terre tanquam centrum et punctum firmamenti, cum minor eius stella maior sit tota terra secundum Albumasarem, que terra Habet ultimum centrum, ut ait Papia, in cuius medio cuncta uerguntur in punctum in medio circuli uel alterius rei seu corporis sperici a quo equaliter distat quelibet pars circumferentie, ut exemplificet iste auctor infra in Paradiso in capitulo XIIII° incipiente: Dal centro al cierchio e sì dal cierchio al centro, et sic uidere et comprehendere ymaginatiue possumus et debemus in proposito nostro hic, uidelicet in sperico corpore et globo terre in se ipso in medio mundi pendulo et suspenso, ut sunt alia elementa circumferentialiter ac ymaginando quod in medio eius sit et debeat esse quoddam punctum ad quod omnia grauia tendant ut dicit auctor hic, et ab ipso tali puncto ut ab eius centro descendendo et recedendo undique ascendant et saliant, unde si esset dare quod dictum corpus terre diametraliter seu per medium totum esset terebratum seu foratum et per eius talem foramen de superficie terre caderet aliquis lapis, iret usque ad dictum centrum et ibi restaret et subsisteret tanquam res grauis que de sui natura non potest ascendere per se ut oportet facere uolendo a dicto centro recadere et ire ad quancumque eius superiorem partem, et hoc uoluit auctor tangere dum fingit se cum Uirgilio per illud foramen continens personam dicti Luciferi descendisse de uellere in uellus ipsius, et sicut fuerunt in medio sui dorsi, ubi fingit punctum centricum orbis seu corporis terre, reuoluit Uirgilius caput ubi habebat pedes et incepit ascendere et salire et agere alia que dicit textus hic, modo posset opponere aliquis quomodo ergo auctor ponit hic quod Lucifer iste, cadens de celo ab alia parte mundi in abissum terre cum capite deorsum, excesserit dictum centricum punctum cum medietate sue persone uersus nostram partem celi et terre cum debuisset in dicto centro cum summitate capitis substitisse per rationem hic superius tactam, sed dic hoc diuinitus processisse. Nam uoluit diuina iustitia ipsum Luciferum in tantum infimare in quantum plus fieri poterat cum ausit se sublimare quantum plus possibile fuerat, cum uoluit scilicet ad solium Dei ut sibi similis et equalis ascendere, et hoc fieri non poterat uere nisi ipse Lucifer cum medio sue persone foret in dicto puncto centrico infixus; item et ut rex Inferni etiam superesset ibi ad supplitium dampnatorum, de quo etiam natura centri et pendulo corporis terre et globi Honorius Solitarius in suo quodam libro De Ymagine Mundi sic etiam inquit: Forma terre rotunda est, unde et orbis dicitur, in cuius medio est centrum, ut in medio circuli punctus equaliter collocatur, et nullis fulcris et apodiis, sed diuina potentia substentatur; nam legitur: *Non timetis me, ait Dominus, qui suspendi terram in nichilo; fundata enim est super stabilitate sua, sicut alia elementa, occupans sue qualitatis metas*, que in circuitu Occeano ut Limbo cingitur ipsa terra; nam scribit Psalmista:: *Abissus, sicut uestimentum, amictus eius*. Post hec procedendo auctor, transducto dicto puncto centrico et relicta illa parte abissi in qua sub nobis, idest sub nostro emisperio, est Infernus, fingit se cum Uirgilio reperisse in alia parte abissi opposita dicto Inferno obscura, ut dicit textus, sicut burella: dicitur burella, secundum florentinum uulgare, quilibet carcer obscurus, ubi inducit Uirgilium ad dicendum sibi ad festinationem itineris quomodo in illa alia parte mundi sol tunc ad eius orientem reddibat, scilicet ad mediam tertiam, hec est quod iam per unam horam et plus ab ortu suo processerat, unde bene concludit quod dixerat Uirgilius sibi ad transitum dicti centri, sed quod nox in hoc nostro emisperio iam resurgebat per oppositum, de quo admirante auctore et stupente et de cruribus et plantis taliter stantibus eleuatis dicti Luciferi et erectis ibi, et quod ibi etiam non uidebat glaciem Cociti, Uirgilius summit causam dicendi sibi quomodo ipse auctor ibi est super paruula spera, idest super paruula illa parte ultima fundi illius abissi opposita alteri minori parti alterius abissi in Cocito que dicitur Iudecca, a Iuda ibi in ea dampnato, et quomodo erat ibi sub alio uniuersali emisperio mundi, idest sub concauitate alterius mediati celi quod est oppositum huic nostro alio emisperio et medio celo cooperienti magnam siccam, idest magnam partem aride terre et detecte a mari que est decima pars totius corporis et globi terre, cuius decime partis quarta pars solummodo habitabilis dicitur, quam uocat hic magnam siccam respectu alterius terre detecte alterius dicti emisperii que est solum unicus mons quem auctor ponit ibi esse pro loco Purgatorii et sub quo uestro emisperio fuit consumptus homo natus et uiuens sine peccato, scilicet Christus, et sub culmo eius, idest sub meridiano eius, idest in Ierusalem que est in medio dicte nostre terre habitabilis, ut dicit hic textus, addendo quomodo ibi est nox quando dies est hic, item quomodo ab illa parte Lucifer ipse cecidit de celo in dictum abissum perforando mare et terram, unde Iohannes in sua Apocalipsi in capitulo XII° de hoc ait: Ue terre et mari, quia descendit dyabolus ad uos, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo, et Ysaia in capitulo XIIII° etiam in hoc ait: Nunquid non iste est uir qui conturbauit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum et uinctis eius non aperuit carcerem?, ex quo auctor in persona Uirgilii transumptiue et ficte dicit quomodo terra exporsit se, idest cessit sibi et traxit se ad hoc emisperium de concauitate Inferni per modum cuiusdam gibbi superando mare, ut fugeret eum, et fecit sibi uelamen de ipso mari ac etiam forsan ut fugeret ipsum Luciferum illa tantulla terra dicti montis et eius insule Purgatorii cucurrit illuc et dimissit etiam illum locum uacuum ubi tunc auctor se fingit fuisse remotum, ut dicit textus, a Belzebut, idest a dicto Lucifero, et quod sint ibi in dicto abisso terre huiusmodi concauitates satis testatur Seneca, De Naturalibus Questionibus, dicens: Sunt sub terra nobis minus nota iura nature sed non minus certa; sunt illic specus uasti, sunt ingentes recessus ac spatia suspensis hinc inde montibus laxa et arupti infiniti iatus, et spiritu hec plena sunt et stagna obsessa tenebris, et Statius in UIII° Thebaidos in hoc proprie idem uidetur tangere ita scribendo: Elisii, etsi quos procul inferiore baratro / umbrifereque fremit fulcator pallidus undis / dixiluisse nouo penitus telluris iatus. Quantum uero ad ueritatem et naturalem rationem de huiusmodi parte terre nostre sic eleuata a mari non ficte et transumptiue loquendo, ut est locutus hic auctor de hoc, quidam naturales uoluerunt dicere hoc euenire a uirtute poli artici nostri attrahentis ad se terram, sicut magnes trahit ad se ferrum, eo quod est nature frigide et sicce effectiue, et terra sit similiter eiusdem nature, scilicet frigida et sicca, et e contra alter polus antarticus, ut frigidus et humidus, trahit ad se aquam, tanquam frigidam et humidam. Alii, ut Aly summus astrologus et naturalis, efficaciori ratione motus, dicit quod mare extenditur penes terram ex parte meridionali sub equinotiali in modum corde arcus; ex parte uero septentrionis in modum circuli, ita quod terra emergit in modum semilunii, et sic tenet quod terra non sit sperica, et quod emineat aquis in modum coni, et quod sit gibbosa. Cuius opinionem secutus, Dantes auctor iste, disputando semel scilicet an terra esset altior aqua uel econtra, sic arguebat tenendo quod terra certo respectu foret altior, ita dicendo: Certum est quod omne corpus spericum emergens de corpore sperico facit orizontem orbicularem rotundum, sicut patet in pomo rotundo educto cum aliquo filo de aqua, sed terra emergens de aquis non facit orizontem circularem rotundum, cum emergat in modum semilunii, ut dictum est. Ergo terra non est sperica. Tamen dicebat ipse Dantes quod, quantum erat de natura elementorum, terra est in medio, et deberet esse tota circumdata aquis, sed natura uniuersalis intendens, non tantum ad naturam elementorum, sed ad conseruationem animantium et uiuentium super terram, ordinauit quod terra in nostra habitabili emineat aquis, et est altior aquis, id est propinquior celo in aliqua eius parte, et hec sufficiant ad hanc materiam propositam maris et terre et abissi.
|
|
|
|
Completo itaque primo premisso suo libro Comedie, in quo de Inferno tractauit, auctor, nunc accedens ad secundum, ita ipsum intitulat: Incipit secundus liber Comedie Dantis Alagherii de Florentia, in quo de Purgatorio tractat principaliter, et secundario de Paradiso terrestri, mistice subaudi. Nam interdum de ipso Purgatorio tractabit sub sensu tropologico, idest morali, accipiendo ipsum Purgatorium pro statu illorum qui in hoc mundo purgando se a uitiosa uita ad uirtuosam ire disponuntur et laborant, de quibus forte Apostolus sensit dum dicit, Ad Romanos capitulo UI°, dicens: Sicut exhibuistis membra uestra seruire immunditie, ita nunc exhibete seruire iustitie et sanctificationi, ac etiam Plato, in suo Timeo, dicens: Pausam malorum non fore prius quam secuta rota semper uolucris mundi deterserit eorum uitia et ad temperiem rationis eos redegerit: quibus uitiis purgatis, demum ad antiqui uultus honestatem ire mereantur. Item interdum tractabit de ipso Purgatorio sub anagogico, idest spirituali sensu, accipiendo eum pro statu illorum qui, in hoc mundo uiuentes, hactenus peccatores, de carne ad spiritum conuersi sunt per gratiam et inspirationem diuinam, purgando se de commissis retro suis culpis et peccatis, lugendo et passionantes se flagellis, ciliciis, ieiuniis, uigiliis et peregrinationibus, adeo quod possibile est eos hic in hoc mundo tales in tantum sic satisfacere ut, moriendo, de hac uita ut de Purgatorio quodam eorum anime ut mundate omni caligine euolent ad celum. De quo tali Purgatorio anagogico forte sensit Gregorius in quodam Decreto ita dicens: Hec uita, que inter Celum sita est et Infernum, sic in medio subsistit, ita utrarumque partium ciues recipit comuniter, ubi ita dicit Glosa: Non dicit medium ratione loci, sed ideo quia partim conformat Celo partim Inferno, ex eo quod habet bonos simul et malos, et Apostolus prefatus, Ad Romanos XII° capitulo, ad idem ait: Nolite conformari huic seculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri, iuxta Phylosophum dicentem in IIII° Ethicorum: Malum se ipsum destruit, unde in quodam Decreto dicitur: Duplex est ignis purgatorius: unus in futuro, alter in hoc seculo est, scilicet penitentia; et Macrobius, Super Somnio Scipionis, etiam in hoc, dum distinguit uirtutes, inquit: Secunde uirtutes, quas purgatorias uocant, hominis sunt qui diuini capax est, solumque animum eius expediunt qui se a corporis contagione purgat. Interdum etiam de Purgatorio essentiali et locali illo tractabit, de quo Phylosophia Boetio, sic ab ea querenti: *Nullane animarum supplitia post defunctum corpus relinquis?*, sic respondit ei in IIII° Consolationis: Magna quidem inquis, quorum alia penali acerbitate, alia uero purgatoria clementia exerceri puto. Item et Macrobius idem ait etiam in hoc, Super Somnio Scipionis, dicens: Anima sua morte non extinguitur, sed ad tempus obruitur, nec temporali demersione beneficio perpetuitatis eximitur, cum rursus e corpore ubi meruerit contagione uitiorum penitus elimata purgari ad perempnis uite lucem restituta in integrum reuertatur. Item in Seneca, De Consolatione Filii Ad Martiam, sic ait ad idem ad hoc: Proinde non est quod ad filii sepulcrum curras: pessima eius et molesta ibi iacent ossa cineresque. Integer ille nichilque in terra relinquens animus fugit et totus excessit; paululumque supra nos commoratur, dum expurgatur et inherentia uitia situmque comunem mortalis eui excutit; deinde, ad excelsa sublatus, inter felices animas currit. Et Ouidius in XU° ad idem etiam ait: Morte carent anime semperque priore relicta / sede nouis domibus uiuunt habitantque recepte, ut sequatur quod ait Augustinus dicens: Ita impetratur a Deo largitas misericordie ut non relinquatur iustitie disciplina. In quo tali Purgatorio anima separata que in hoc seculo distulerit fructum conuersionis, ut ait Gregorius, eius ignis prius purgatur qui, etsi non sit eternus, grauius quam alius urit; et si queratur ubi sit tale uniuersale Purgatorium locale - licet Augustinus in Enchiridion uideatur dubitasse dicens: Tempus quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est animas in abditis receptaculis continet, sicut queque digna est uel requie, uel erumpna, pro eo quod sortita est in carne dum uiueret; Super Genesi uero postea, in capitulo UIII°, scribendo de loco et situ dicti Paradisi terrestris, ait: Credendum est quod locus Paradisi terrestris a cognitione hominum est remotissimus et seclusus a nostra habitatione aliquibus impedimentis montium uel marium, et ideo scriptores locorum de eo non scripserunt, pro que uerba hec ultima satis potest substineri opinio auctoris huius qui tenet in hoc libro secundo quod dictum Purgatorium uniuersale sit in quodam unico altissimo monte posito in medio alterius emisperii et in medio maris, habente in sua summitate dictum Paradisum terrestrem. Uniuersale Purgatorium dixi, quia singulare Purgatorium et particulare nonnullis animabus in hoc mundo separatis a corpore uidetur dari in dictis abditis receptaculis, ut dicit dictus Augustinus superius, unde Gregorius scribit in suo Dialogo animam Pasquasii in hoc mundo fore repertam purgantem se in quodam balneo, et quandam aliam in quodam frusto glaciei; facit etiam quod dicitur Mathei, capitulo XII°: Uel si quis in Spiritum Sanctum blasphemiam dixerit, neque in hoc seculo neque in futuro remictetur ei, super quo inquit Gregorius predictus: *Ex hoc datur intelligi quasdam culpas in hoc seculo, quasdam in futuro posse relaxari*; et si queratur que anime ad dictum Purgatorium particulare et uniuersale uadant, dico quod anime illorum qui in hoc mundo fuerunt mediocriter boni. Distinguit enim Augustinus et Glosator Decreti super ipso quattuor genera hominum, scilicet ualde bonos et ualde malos et mediocriter bonos et mediocriter malos: pro ualde bonis non est orandum, cum eorum anime moriendo statim euolent ad celum cum sint sine omni macula, nec pro ualde malis, quorum anime statim in profundum Inferni moriendo merguntur, nec eis orationes et propitiationes pro ipsis ullo modo ualent hoc facte; mediocriter bonorum anime ad dictum Purgatorium uadunt, et eis orationes et propitiationes hic pro ipsis facte prosunt ut citius liberentur a penis Purgatorii, et dicuntur isti mediocriter boni illi qui decedunt sine ullo peccato mortali, licet cum uenialibus decedant et cum onere satisfactionis; mediocriter malorum anime puta illorum qui cum uno solo peccato mortali decedunt, ad infernum etiam uadunt. De quibus sic ait Augustinus in libro De Penitentia: *Defleat peccator, quia offendens in uno factus est omnium reus*; dicit Glosa: *In uno*, scilicet peccato mortali, factus est reus omnium quoad uitam ecternam, quia propter illud solum dampnatur; nam et Omnis uirtus detrimentum patitur ab uno uitio, ut dicitur in Decretis De Penitentiis, et talium animabus non prosunt orationes et propitiationes ad liberationem Inferni et ad minorationem pene sic. Ad hoc etiam facit quod ait Augustinus in Omelia De Igne Purgatorio exponens illa uerba Apostoli dicentis, Ad Corinthios III° capitulo: *Si quis super hoc fundamentum*, scilicet fidei, *hedificauerit lignum, fenum, stipulam*, ait, non intelligas quod capitalia peccata transitorio igne, de quo inquit Apostolus, ibi tollantur, sed minuta purgantur; unde Glosa super hoc ait: Ibi tria genera uenialium peccatorum: uocat ligna grauiora uenialia, fenum minora, stipulam minima, cum lignum diutius in igne quam fenum et fenum quam stipula; unde quidam dicunt quod nullus pro mortali peccato punitur igne predicto purgatorio, sed tantum pro ueniali; alij dicunt quod si aliquis cepit penitere pro mortali et non perfecit, perficiet in Purgatorio, dummodo de illo peccato contrictus decedat, quod probabilius est. De Paradiso autem terrestri premisso dicam infra in tractatu talis Paradisi, ut supra dixi. Restat igitur nunc solum hic diuidere hunc secundum librum qui diuidendus est in tres partes principales; in prima quarum auctor tractat de quodam extraordinario loco, in quo anime illorum qui distulerunt uenire ad penitentiam et confessionem usque ad finem uite, et tunc contricti mortui sunt, extra uerum Purgatorium per eum finguntur expectare et suspense ire antequam uadant ad purgationem tanto tempore quanto uixerunt in hoc mundo in tali mora et negligentia, ut infra uidebis, et dicam singulariter de talibus in suis locis per quinque partes distinctis; et hec prima pars durat usque a principio secundi sequentis capituli huius secundi libri usque ad decimum eius capitulum; ibi incipit secunda dicta principalis pars in qua auctor de uero tali Purgatorio tractat et de septem eius circulis distinctis secundum septem mortalia peccata purganda circa operis satisfactionem, et hec secunda pars durat usque ad XXUII° capitulum; ibi incipit tertia pars in qua dicit et tractat de Paradiso terrestri, et hec durat usque in finem.
|
|
|
|
{Per correr miglor aque alza le uele.} Auctor in hoc primo capitulo Purgatorii principaliter quattuor partes facit: nam primo usque ibi: {Ma qui la morte poesì} resurga more poetico premictit prohemialiter quid canere intendit in hoc secundo libro; inde usque ibi: {Dolce color doriental zafiro} inuocationem suam facit; inde usque ibi: {Io mi uolsi da lato e puosi mente}, describit horam qua se reperiit apud montem hunc Purgatorii, exclusum ab Inferno; inde usque ad finem proximi capituli fingit quedam ut preambula ad hunc secundum librum sub tropologico et allegorico sensu, ut ibi patebit. Ad quod primum ueniendo premittamus quod, ut plurimum expositores Sacre Scripture allegorizando eam accipiunt aquas pro fluxu temporali huius mundi; nam, scribente Psalmista: Exaudi nos Deus salutaris noster / spes omnium finium terre et in mari longe, dicit Glosa ibi: *In mari*, idest in seculo huius mundi amaro et fluctuoso ut est mare. Item super hoc alio uersiculo eiusdem Psalmiste: Uox Domini super aquas multas, Glosa eadem exponit: Aquas, idest fluxus huius mundi: quos auctor hic imitare nunc uolendo, dicit quomodo decurso, idest speculato et contemplato per eum cum Uirgilio, idest cum ratione, statu et esse huius mundi uoluptuoso ac illecebri et uitioso tanquam Inferno quodam allegorice loquendo, uolensque nunc uenire ad contemplandum et speculandum ulterius statum illorum qui in hoc mundo ad uirtuosam uitam de uitiosa ueniunt et ad statum penitentie ut ad Purgatorium quoddam sub premissa etiam allegoria, uolendo et penitendo se spiritualiter et moraliter quodammodo purgari a passatis suis uitiis et culpis, eleuat uela ad currendum meliores aquas; et sic infert quod dicte prime aque sint bone si iste secunde sunt meliores sub premisso sensu allegorico, sed dicit illud esse uerum quod bone sunt, attenta iustitia agente circa debita supplitia et passiones contra malos in hoc mundo et dampnatos in alio ut in mistico Inferno. Unde Yeronimus, Super Ioel propheta ait: Non solum homines ministri sunt et ultores ire Dei hiis qui malum operantur, sed etiam contrarie fortitudines, idest demones esse, dicit ibi Glosator Decreti. Preterea per passiones malorum boni magis confirmantur in bono, de quo mistico Purgatorio, ut de secundo regno, subdit auctor hic se poetice cantaturus, et hoc pro prima parte premissa. Quantum ad dictam partem secundam auctor ad hoc canendum inuocat Musas ut hic, idest in hoc poemate suo, mortuam poesiam, idest abiectam hodie ab hominibus, faciant resurgere, et Caliopem ipsam iuuare cum illo suo sono et cantu quo uincit et confudit picas etc. Hic cadit recitare quod scribit Ouidius in quinto, ubi recitat quomodo antiqui uates greci et poete finxerunt nouem Musas ut uirgines quasdam seu nimphas olim fuisse, et apud montem Parnasi morantes, et Eliconam et Castaliam et Aganipes, eius Parnasi fontes, colentes ut Dee quedam. Item finxerunt quod tempore earum fuerunt nouem alie uirgines sorores in Grecia nate ex Pyerio patre et Enippa matre optime canentes in tantum quod certare uoluerunt cum dictis Musis in musica, et demum uicte sunt a dicta Caliope Musa sola canente dicte Pyerides, secundum sententiam certarum nimpharum debentium de hoc inter dictas partes iudicare, quarum sententie nolentes acquiescere, sed procaciter renitentes, dicte Pierides mutate sunt in picas aues. Circa cuius fictionis integumentum, dicit Fulgentius, poetas uoluisse sentire et accipere allegorice pro dictis nouem Musis nouem consonantias uocum, et pro dictis nouem Pyeridibus nouem dissonantias, cum quelibet consonantia habeat sibi suam connexam dissonantiam in musicali arte seu scentia, et ideo in dictas garrulas aues dicunt esse mutatas dictas Pyerides. Et moti sunt ex eo quod humane uocis nouem sunt consonantie seu modulamina: fit enim uox quattuor dentibus e contra positis ad quos lingua percutit, et si unus deficit facit sibilum; duo labia uelut cimbala uerborum comoda modulantia, lingua ut plectrum, palatum proferens sonum, pulmo ut follis. Aliqui addunt Apollinem dictis musis, dicentes decem esse modulamina nostre uocis; ideo pingitur ipse Apollo cum decacorde cithera; item et Psalterium inde dicitur decacordum, unde Psalmista ait: In decacordo Psalterio cum Cantico in cithera. Alii allegorizant nouem Musas esse nouem modos scientie et doctrine; nam cum nullus scientiam querat nisi in qua fame sue propaget dignitatem, ideo dicta est prima musa Clio; Cleos enim grece famam sonat, secunda Euterpe interpretata bene delectans, tertia Melpomene quasi meditationem faciens permanere, quarta Thalia interpretata capacitas, quinta Polymnia quasi memoriam multam faciens, sexta Eratho quasi inueniens simile, septima Tersicore quasi instructio, octaua Urania quasi celestis, nona Caliope quasi optima uox; et sic erit ordo: primo uelle doctrinam, secundo delectari in eo quod uelis, tertio instare circa illud, quarto id capere ad quod instas, quinto memorari quod cupis, sexto inuenire de tuo simile, septimo iudicare quod inuenis, octauo eligere de quo iudicas, nono bene proferre quod eligeris.
|
|
|
|
Post hec ueniamus ad tertium dictum in quo auctor, describere uolendo matutinalem horam, dicit quomodo, egressus de Inferno et positus penes dictum locum et montem Purgatorii - quem dicit esse in alia parte mundi et in eius medio, et sic sub alio uniuersali emisperio circulo meridiano, ut est in hac parte mundi nostra Yerusalem, ut dicit in capitulo sequenti - et respiciens ad eius orientem, uidit medium celum illius emisperii uersus eius partem orientalem a medio sui uersus circulum orizontis eius orientalis, quem uocat auctor hic primum girum, in colore saffiri puro, idest sine apparentia aliquarum stellarum propter auroram solis iam ibi rubentem, et per consequens uult dicere quod a dicto medio dicti medii celi citra uersus illum locum ubi erat adhuc stelle micabant, et ita comparatiue iste idem auctor infra in XXX° capitulo Paradisi hoc confirmat, sic incipiendo: Forse seimilia migla di lontano, subdendo ibi Quando il mezzo del celo, a noi profondo, / comincia a farsi tal, chalcuna stella / perde l parere infino a questo fondo; / e come uien la chiarissima ancilla / del sol più oltre, così el ciel si chiude / de luce in luce infino alla più bella. Hoc etiam idem sensit Lucanus in fine secundi describendo hanc eandem horam et diluculum dicens: Iam Phebum urgere monebat / non idem color eoi etheris, albaque nundum / lux rubet et flammas propioribus eripit astris, / et iam Plias hebet, flexi iam plaustra Boete / in faciem puri redeunt languentia celi, / maioresque latent stelle, calidumque refugit / Lucifer ipse diem, et hoc etiam tangit hic auctor dum dicit quomodo dictus Lucifer, idest stella et planeta Ueneris, adhuc ibi lucendo uelabat stellas signi Piscium, idest faciebat eas non apparere, in luce eas superando, in quo signo tunc erat et sic preibat solem tunc in signo Arietis existentem per duas horas uel circa, et hec pro dicta hac tertia parte. Ueniamus ad quartam et ultimam, ad cuius notitiam prenotandum est quod, licet Macrobius, Super Somnio Scipionis, uirtutes distinxerit in quattuor gradus, ponendo quasdam fore politicas, quasdam purgatorias, quasdam iam animi purgati et quasdam exemplarias, teologi uero nostri solum duo genera uirtutum ponunt: nam dicunt quod quedam sunt modificatiue passionum insurgentium in sensualitate hominis, et tunc dicuntur purgatorie quia sunt hominum nondum purgatorum ab insultibus passionum et sic non summe perfectorum sed toto suo conatu ad id tendentium, quedam non ita regulantes nostras passiones sed solum tenentes animas in Deo hominum et in summa perfectione, que quidem prime sunt nobis in uia et in actu, et hec secunde in portu et habitu. Ex qua hac duplici theologica distinctione auctor hunc montem Purgatorii, quem allegorice fingit pro statu uirtuoso humano et perfecto, diuidit in duas principales partes ponendo unam ut Purgatorium, aliam ut Paradisum terrestrem; quod Purgatorium anagogice et tropologice, idest spiritualiter et moraliter, mistim accipit pro statu illorum qui in hoc mundo se purgant, idest se corrigunt, separando pretiosum a uili, ut dicitur Ieremie XXU° capitulo ibi: Si separaueris pretiosum a uili, quasi os meum eris, ubi Glosa, exponens hoc, ait: Pretiosum: pretiosum a uili separat qui pretiositatem uirtutum sequitur et temporalium uilitatem despicit et animam ab amore temporalium bonorum seiungit et ad amorem uirtutum inducit. Et dictum Paradisum terrestrem pro statu perfectorum hominum sumit, qui sunt illi qui, ut scribitur in Decretis, Pompis huius mundi renuntiauerunt, et qui sine ullo peccato sunt, uel qui sequuntur illum textum Euangelicum: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia que habes, et da pauperibus, quod ex magna uirtute et gratia contingit, unde Ecclesiastici XL° capitulo dicitur: Gratia Dei sicut Paradisus in benedictionibus. Nam cor in quo gratia est Paradiso similatur, sicut cor peccatoris Inferno, cum sit habitatio demonum et habeat tenebras ignorantie et ignem praue concupiscentie; sic igitur ad propositum uolens nunc auctor in sua persona ostendere quid habeat homo agere exiens de uita et statu uoluptuoso et uitioso huius mundi ut de Inferno quodam, et cupiens de malo fieri bonus iuxta illud Senece: Magna pars bonitatis est uelle fieri bonum - fingit hic se primo egressum de tali figurato Inferno reuoluisse cum uisu ad alium polum anctarticum, ubi dicitur esse alia stella tramontana, oppositum directo huic nostro polo artico, in quo uult ostendere et denotare quod homo, ita uolens de malo ad bonum transire, debet primitus suum amorem uoluere ad oppositum mali, quod est ipsum bonum et uirtuosum esse, dicente Augustino in libro De Ciuitate Dei: Uirtutem nichil aliud esse quam ordinem amoris, et ibi se uidisse has quattuor stellas nunquam uisa nisi prime genti in quo secundario notat quomodo in tali statu bono et uirtuoso tali homini bene disposito quattuor uirtutes cardinales ut purgatorie premisse apparent disponentes animum ad ea que sunt ad finem supremum - ad quod respiciens Iob XXX° capitulo inquit: Loquendo tali ira bene disposito nosti per quam uiam spargitur lux; Idest uirtus, dicit Glosa ibi, et Iacobus, in sua prima Epistula dicens: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, ubi dicit Glosa: Optimum uirtus et gratia est perfectum uero gloria - et sic merito in forma stellarum ducentium nauigantes ad portum eas ita describit hic et figurat auctor, scilicet prudentiam, iustitiam, temperantiam et fortitudinem. Et quia hec quattuor uirtutes morales secundum poetica figmenta in prima etate aurea Saturni in hoc mundo fuerunt et morabantur ut nimphe et uirgines quedam, et, adueniente secunda etate argentea Iouis prior in uitiis maculata, recesserunt hinc et ut stelle ad celum iuerunt - unde Ouidius in primo hoc tangens in persona iustitie ait: Uicta iacet pietas et Uirgo cede madentes / ultima celestum, terras Astrea reliquit, uocando iustitiam Astream, et per consequens alias eius dictas tres consocias ut astra et stellas ponit, et hoc tangit etiam iste autor infra in capitulo XXXI° dum inducit has ibi quattuor uirtutes sibi in Paradiso terrestri dicere: Noi siam qui nimphe e nel ciel siamo stelle - ideo dicit autor hic quod dicte uirtutes nunquam uise, idest cognite, effectualiter fuerunt nisi a prima gente, idest a dicta prima etate.
|
|
|
|
Post hec auctor, ut ostendat quid adhuc etiam agere habeat talis bene dispositus homo cupiens ascendere hunc montem, hoc est deuenire ad dictum statum uirtutum, fingit se tertio reperire umbram Catonis Uticensis, ipsam umbram accipiendo hic sub tipo honestatis, et ab ipsa dirigi cum Uirgilio - idest cum ratione, que sit eius sequela, unde Anticlaudianus: Et ratio mensura boni quam semper adherens / felici gressu felix comitatur honestas - ac etiam instrui, ut dicit textus: nam sine preuia et precedente honestate non possumus dirigi ad dictas uirtutes, cum sit rarum quasi quidam introitus, nec tamen ualemus ad uisionem et cognitionem ipsius honestatis uenire nisi mediante lumine radiorum descendentem a dictis quattuor uirtutibus ut a stellis - et ad quod idem quedam Glosa in Decretis: Adhuc hos uersus ex ope celesti fit si quid habetur honesti et uenit a superis, uel agas bene uel mediteris - ut fingit modo hic auctor se habuisse notitiam mediante luce, idest amore dictarum uirtutum, habituato iam in eo - ad quod respiciens Seneca in eius librum De Formula Honestatis sic incohat dicendo: Quattuor uirtutum species multorum sententiis diffinite sunt, quibus humanus animus comptus ad honestatem uite possit accedere - et sic habent se dicte uirtutes et honestas uicissim et correlatiue, ut quia sorores, unde Tullius, in libro De Officiis ait: Uirtus et honestas nomina diuersa sunt, res autem subiecta prorsus eadem, unde Matheus Uendicinensis ad idem inquit: Nubere uirtuti uirtus letatur, honestas / gaudet honestatis comparis esse comes, et idem Seneca, De Beata Uita, ait ad idem: Nego quenquam iocunde, idest uirtuose, uiuere nisi simul et honeste uiuat, et Ysiderus in suo libro Ethymologiarum, diffiniendo ipsam honestatem ait: Honestus dicitur quis eo quod nichil habeat turpitudinis, subdendo: Nam quid est honestas nisi honor perpetuus et quasi honoris status? Unde et hominibus uirtuosis et honestis honor maximus exhibendus est, et Tullius, in prima rubrica De Officiis ad hoc etiam ait: Honestum est quod sua ui ad se nos allicit et sua dignitate nos trahit. Sunt autem dicti radii, moraliter loquendo, uibrati a dictis quattuor uirtutibus ut a stellis ita illuminantes nobis dictam honestatem, alie particulares uirtutes earum uirtutum cardinalium et dependentes ab eis, ut ecce a prudentia descendit ratio, intellectus, circumspectio, prouidentia, docilitas et cautio; a iustitia innocentia, amicitia, concordia, pietas, religio, affectus et humanitas; a temperantia modestia, uerecundia, abstinentia, castitas, honestas, moderatio, parcitas, sobrietas et pudicitia; a fortitudine magnanimitas, fiducia, constantia, securitas, magnificentia, tollerantia et firmitas secundum Macrobium. Item notandum est quod, ut scribit Augustinus in XIIII° De Ciuitate Dei, stoici phylosophi non credebant aliquid esse bonum nisi honestum, quod homines bonos facit, nec aliquid esse malum nisi inhonestum, per quod homines mali fiunt, inter quos iste Cato precipuus fuit in tali uirtute, unde Lucanus in secundo de eo loquendo ait: Iustitie cultor, rigidi seruator honesti, / in comune bonus; nullosque Catonis in actus / surrexit partemque tulit sibi nata uoluptas. Quo respecto puto Uirgilium finxisse eum iudicem in Elisio campo ubi ponit animas piorum, idest uirtuosorum, purgari, dicendo in UIII°: Tartareas etiam sedes, alta ostia Ditis, / secretosque pios, hijs dantem iura Catonem, quod non modicum aperit id quod de eo auctor hic tangit ficte, unde et Lucanus idem ait in UIIII°, in persona Labieni, rogatus ipsum Catonem in Lybiam ut peteret responsa a Ioue Ammone dicens: Nam cui crediderim superos arcana daturos / dicturosque magis quam sancto uera Catoni? / Certa tibi uita semper directa supernas / ad leges, et subdit: Tua pectora sacra / uoce reple; dure semper uirtutis amator / quere quid est uirtus et posce exemplar honesti, merito in persona sua et aliorum uolentium incohare iter ad hunc modum, idest ad dictum statum uirtutum, hunc Catonem et eius mores hic sibi assumit, primo ad ipsum honestandum, ut facere debet quilibet in hoc mundo intendens ad talia, ut docet Seneca Lucilium facere dicens: Aliquis uir bonus nobis eligendus est et ante oculos semper habendus, ut sic tanquam illo uidente faciamus. Elige itaque Catonem siue eum cuius uita tibi placuit et oratio: illum semper tibi ostende uel custodem uel exemplum. Opus est, inquam, aliquo, ad quem mores nostri se dirigant. Unde idem Seneca, in UIa epistula, ad hoc etiam inquit: Longum iter est per precepta, breue et efficax per exempla: Plato et Aristoteles et omnes in diuersum itura sapientium turba plus ex moribus quam uerbis Socratis traxit; Metrodorum, Hermacum et Polyenum magnos uiros non scola Epicuri, sed contubernium fecit. Inde auctor - ut alludat uerbis Lucani in secundo describentis ipsum Catonem, nutante Re Publica sua Romana dicendo: Ille nec horrificam sancto dimouit ab ore / cesariem duroque amisit gaudia uultu, / ut primum tolli feralia uiderat arma, / intonsos rigidam in fronte descendere crinos / passus erat mestamque genis increscere barbam - dicit hic de honesta pluma, idest barba et de capillis eius Catonis, ut dicit textus, et hoc dicit ut allegorice inferat quod honestum sit hominem se taliter gerere re publica sua male ducta. Post hec auctor inducit Uirgilium dicere respondendo dicto Catoni quomodo auctor nundum uiderat ultimum sero, idest nondum fuit in profundum uitiorum in hoc mundo, uel dicit ultimum sero, hic accipi pro morte corporali, licet ei sua culpa ualde fuerit propinquus: hoc dicit illo respectu quod, dum ipse Uirgilius ut ratio humana traxit dictum autorem ruentem iterum ad uitia, ut dicitur supra in Inferno, capitulo primo, de tali statu et ruina modicum uixisset in talibus uitiis quam mortuus non fuisset corporaliter, iuxta illud quod scribitur in Decretis, scilicet quod propter uitia et peccata minus peccator in uita durat corporali. Et Thomas in Summa De Uitiis et Uirtutibus ait: Et ipsam enim uitam homini conuertit peccatum in mortem, et hoc est quod dicitur in quadam Decretali de Penitentiis ita incohantem: Cum infirmitas corporalis nonnunquam ex peccato proueniat, dicente Domino languido quem sanauerat: *Uade et amplius noli peccare*, ut habetur ideo capitulo U°.
|
|
|
|
Item inducit eum ad dicendum quomodo ipse auctor ibat querendo libertatem spiritualem, subaudi illam de qua ut ita Yeronimus dicens: Sola apud Deum libertas est non seruire peccatis, et Boetius in U°: Humanas animas liberiores quidem esse necesse est cum se in mentis diuine speculatione conseruant. Extrema uero est seruitus, cum uitiis dedite rationes propriam possessionem ceciderunt, propter quam talem libertatem equipollentem ille ipse Cato, sequendo illud uerbum Sallustii: Nemo bonus libertatem nisi cum anima simul amictat, se gladio in ciuitate Uticensi, idest barbara, interemit antequam uellet subesse Cesari. Et sic ibi reliquit uestem suam, idest corpus suum, quod in magna die iudicii resurgens erit ita clara, ut dicit textus hic; de qua duplici equipollente libertate ait Apostolus, Ad Romanos UII° dicens: Filii ergo Dei per gratiam, licet sit libera a spirituali seruitute peccati, non tamen a corporali qua dominis temporalibus sunt astricti. Item inducit eum ad dicendum dicte umbre Catonis quomodo ipse Uirgilius est in limbo dampnatus cum Martia, uxor olim ipsius Catonis, et dictam umbram ad respondendum, rogatam amore dicti Marcie, dicit quomodo, dum cum ipsa fuit in dicto loco Limbi, fecit quicquid uoluit dicta Martia, at nunc cum ipsa moretur ultra malum flumen Acherontis, et ipse Cato citra liberatus a dicto Limbo, plus non potest mouere eam propter legem tunc factam dum exiuit dictum locum, ut dicitur hic in textu. In quo passu autor intelligendus est non ut prima facie lictera sonat, cum dissonum esset rationi dicere et credere animam dicti Catonis ad Limbum descendisse et de ipso exisse per mortem Christi et uenisse ad hunc locum Purgatorii, cum Augustinus in primo De Ciuitate Dei improbet talem mortem Catonis occidendo se taliter ratione ibi assignata, ac etiam ex eo quod homicidium perpetrauit, item et hominem sine culpa occidit, item et quia tam uirum bonum interfecit et per consequens dampnatus rationabiliter esse debet; qua re auctor in hoc passu intelligi debet sub tali allegorica locutione hoc dicere, uidelicet ut ipse Cato non ut ipse, sed ut ipsa uirtus honestatis in eo hic figurata, ut supra dictum est, per ipsum autorem ante redemptionem Christi in ambage et tenebrositate fuerit, ut in Limbo quasi quodam infernali apud gentiles et paganos et alios infedeles, cum tales per honestatem solum intendebant ad finem amoris honesti, quem dicebant esse solum quod sine utilitate et fructu per se rationabiliter laudandum erat.
|
|
|
|
Sub typo eius amoris honesti autor summit hic dictam Martiam, at post dictam redemptionem Christi dicta uirtus honestatis de dicta tenebrositate et cecitate hominum ut de quasi Limbo quodam exiuit et uenit ad hunc locum Purgatorii, idest deuenit ad tempus gratie, in quo homo se dirigit per dictam uirtutem honestatis ad karitatem ut eius effectiuum obiectum; per quam karitatem idem homo diligit Deum per se et proximum propter Deum ut ad Purgatorium quoddam. Ad propositum igitur dicta Martia, idest dictus amor honesti, non habet mouere Catonem, idest ipsam uirtutem honestatis, a dicta redemptione citra, sed karitas prelibata, quemadmodum anima dampnata non habet mouere animam saluatam, alludendo in hoc uerbis Luce XUI° capitulo, ibi dum dicitur quod inter dampnatos et saluos magnum chaos constitutum est, ut hii qui uoluerunt hinc transire ad illos non possit, neque inde transmeare. Nam dicit ibi Augustinus: Chaos, idest lex facta de non ueniendo animas dampnatorum ad saluatas et e contra, et hoc tangit autor dum dicit de lege tunc facta que resultat ex premissis uerbis; inde autor - motus forte per Beatum Bernardum ita scribente: Primum opus uirtutis est docere cum humilitate, item et per Gregorium dicentem: Qui sine humilitate uirtutes congregat, quasi puluerem in uentos portat; nam initium uirtutis humilitas est, item et per Ambrosium dicentem: Humilitas custos est uirtutis, et per Augustinum etiam dicentem: Humilitas est ex intuitu proprie conditionis et sui conditoris uoluntaria mentis inclinatio, que ita est nobis initium reparationis, sicut superbia, que sibi contrariatur, est initium dampnationis - fingit dictum Catonem sub dicto et figurato et mistico sensu monere Uirgilium, idest rationem, ut ipsum autorem cingat de aliquo iunco, hoc est ut habituet eum in uirtute humilitatis, sine qua etiam homo incohare non ualet iter ad uirtutes, ut dictum est hic superius modo, alludendo in hoc etiam illis uerbis Euangelicis Mathei UI°: Humiliatio tua in medio tui; idest in uentre, ut dicit Glosa ibi: Nam uoluit Deus uentrem esse ante nos ut homo semper uidere posset materiam sue humilitatis. Inde auctor, uolendo tangere quomodo homo uolens dirigi ad uirtuosa debet a uirtuosis hominibus, ut supra dictum est, eorum mores et dicta accipere, quibus acceptis nichilhominus idem mores in hijsdem uirtuosis resurgunt, dicit quomodo ille iuncus euulsus sic ibi per Uirgilium illico renatus fuit, ut dicit hic textus - sub allegoria credo illa qua Uirgilius, in UI°, dicendo de ramo aureo accepto per Eneam in simili figurato casu inquit: Hoc sibi pulcra suum ferri Proserpina munus / instituit. Primo auulso non deficit alter / aureus, et simili frondescit uirga metallo. Nam per exemplum Tullius incohando: Si uirtuosus, ut ipse ait in principio sui libri De Amicitia, non minuebat exempla uirtuosa in illo Sceuola, a quo multa notanda dicta et facta reportabat, ut ibi dicit, nec Cleantes in Zenone phylosopho nec predicti Plato et Aristotiles in Socrate, qui solum ex moribus eorum effecti sunt tales et tanti uiri, ut dicit Seneca in preallegata eius Epistola supra: Cum remaneret in eis sicut et ante erant et resurgerent, Inde etiam secutus autor Senecam in libro De Beneficiis dicentem: Non recipit sordidum uirtus amatorem, et Tullius dicentem in suo libro De Officiis: Honestus dicitur aliquis eo quod nichil habet turpitudinis, et Salamonem in Canticum dicentem: Unge caput tuum et faciem tuam laua, exponente ibi sic Glosa: *Facie*, idest mentem - inducit Uirgilium secundum mandatum Catonis ad lauandum eius faciem rore, idest mente eius ab omnibus reliquiis uitiorum, dum fuit, dicit hic textus, in loco ubi ros pugnat cum sole, subaudi et non cum uentis: uult enim dicere quod erat in loco infimo pratiuo in illa planitie et concauo, ut tangat de natura uentorum et roris, que est ut in locis altis magis uenti afflent quam in infimis, et ex hoc raro ros et pruina in montibus apparent, cum ibi solum cum uentis pugnent et ab eis destruantur ante diem, et sic ante ortum solis, et ita non pugnant earum humiditas et frigiditas cum siccitate et caliditate solis ibi, sed cum uentis, et sic amittunt ibi sua pugnam, idest suas uires cum eis et non cum sole; at cum ros est in infima terra herbifera ubi uenti modicum possunt, non ab eorum pugna ibi sed a pugna solis uincitur. Et hoc uult tangere auctor hic dicendo illud fuisse ubi ros pugnat cum sole tantummodo, cum in depresso loco plano ipse ros modicum ab oreza, idest a uentositate rarificetur, quasi includat quod tunc ibi ante ortum solis ut erat, Uirgilius ad ita lauandum eum potuit habuisse magnam copiam roris.
|
|
|
|
{Già era il sole a lorizonte giunto.} Ad euidentiam eorum que in principio huius secundi capituli exordiendo auctor tangit continuando se ad proxime precedentia, notandum est quod orizon dicitur astrologice ille circulus qui ymaginatiue et abstracte cingit circumferentialiter globum terre, diuidendo nostrum emisperium ab alio sibi oppositum, idest nostram partem uisibilem celi seu aeris unde dicitur emisperium ab emi, quod est supremum et sperium, quod est celum seu aer - ut zona. Nam orizon dicitur quasi aeris zona, ut tangit iste auctor infra in Paradiso capitulo XXUIIII°, sic incipiendo: Quando ambedui gli figli di Latona, / coperti del Montone e de la Libra, / fanno de lorizonte insieme zona. Unde et Macrobius, diffiniens eum, ait etiam: Orizon est uelut quodam circulo designatus terminus celi, qui super terram uidetur. Item notandum est quod dictum nostrum emisperium de septentrione ad meridiem per quendam semicirculum resecatur, qui dicitur meridianus, ex eo quod uadat sol alte uel basse, dum tangit hunc semicirculum: meridies est, seu media dies artificialis, unde idem Macrobius, diffiniendo eum ait: Meridianus est circulus quem sol, cum super hominum uerticem uenerit, ipsum diem medium efficiendo designat. Item notandum est quod XXIIII° hore diei naturalis hic per quattuor proportiones dictum diem naturalem uoluunt; nam, dum sol est super flumine Gangis corrente in Occeanum in fine huius nostri Orientis ibi in suo meridiano puncto, principium diei, idest ortus solis, in ciuitate Ierusalem erit - que ponitur esse in medio huius nostre partis mundi quarte habitabilis, unde Augustinus, Super Psalterio, et Ysiderus in XIIII° Etymologiarum dicunt fore umbilicum habitabilis nostre regionis mundi et media nox in nostro occidente et principium noctis in medio alterius partis mundi - ubi auctor nunc fingit se fore iuxta dictum montem Purgatorii, et e contra dum media nox est in dicto nostro Oriente principium noctis erit in dicta ciuitate Ierusalem et dies medius in nostro occidenti et principium diei in dicto medio alterius partis mundi: quod totum hoc uult tangere iste auctor infra in capitulo XXUII° incipiendo: {Sì come quando i primi raggi uibra / là doue l suo factor lo sangue sparse, / cadendo in Ibero sotto laltra Libra}, et in Paradiso in capitulo XXX°, dum incipit ipsum dicendo: {Forse seimilia miglia di lontano / ne ferue lora sexta} etc. Nunc igitur ad propositum auctor, uolendo describere matutinalem horam in qua fingit sibi hic apparuisse hunc angelum de quo statim dicam, dicit quomodo iam sol deuenerat ad orizontem nostrum occidentalem, subaudi cuius meridianus circulus cooperit Ierusalem cum altiori puncto sue semicirculationis ut locum existentem in medio huius nostre partis mundi habitabilis, et per consequens sol tunc appropinquabat Orienti alterius partis mundi, et sic in eius medio, ubi auctor fingit se tunc fuisse, debebat esse iuxta diem in aurora, ut dicit textus hic: dicit quomodo tunc nox circuens in oppositum diei exibat de Gange flumine predicto, hoc est de dicto nostro oriente, cum Bilancibus, idest cum signo Libre opposito directe signo Arietis, in quo tunc sol erat secundum fictionem auctoris. Que lances, methaphorice loquendo, dicit auctor quod cadunt de manu noctis, cum ipsa nox incipit superare diem, quasi dicat quod dum dies in equinotio est duodecim horarum, et nox totidem, lances dicti signi Libre pares et eque sunt, et neutra cadit, idest neutra preponderat alteri - unde Lucanus, describens tale punctum temporis ait: Tempus erat, quo Libra pares examinat horas - sed cum nox incipit superare diem dicte lances cadunt sibi de manu, idest preponderant experte noctis.
|
|
|
|
Post hoc auctor fingit sibi a longe apparuisse hunc angelum de quo hic dicitur in textu, quem describendo ponit ipsum in facie rubicundum, ut apparet stella Martis quam auctor hic comparatiue similat ei ut habetur in textu; inde dicit quod habebat alas albas et totum aliud dorsum, et in hoc alludit uerbis Mathei, scribentis ad finem eius Euangelii angelum stantem ad sepulcrum domini habuisse Aspectum ut fulgur et uestimenta ut nix, dicendo inde auctor quomodo dictus angelus uenit cum hac sua nauicula et quomodo stabat in puppim, ita quod nedum in essentia uera, ut ibi erat, sed etiam tantum descriptus, idest designatus lingua uel stilo, uisus, fuisset beatus, item et quomodo illi spiritus, uecti per eum, cantabant Psalmum illum: In exitu Israel de Egipto, inde quomodo, illis depositis, uelox recessit ipse angelus ut uenerat. Inde dicit quomodo in illo emisperio, iam sol ortus, undique sagitabat diem cum suis radiis, quos uocat hic auctor sagiptas comptas ipsius solis, idest sibi notas uel comptas, idest ornatas, alludens fictionibus poetarum describentium Apollinem, idest solem, cum arcu et pharetra, cum quibus dicit quod ibi signum Capricorni expulerat de illo meridiano: nam, cum sol tunc erat in signo Arietis et in equinotio ut tunc erat, et in quolibet emisperio, sex signa Zodiaci tunc etiam appareant, sequitur quod tunc ibi signum Aquarii erat in medio celi, idest in dicto circulo meridiano illius emisperii ut tertium signum ad Arietem, et dictum signum Capricorni extra dictum meridianum. Inde, ut tangat de natura anime separate, dicit quomodo amplexando ibi umbram Caselle, summi cantoris de Florentia quem fingit se ibi inuenisse, nichil solidum tangebat, sed tanquam ut aerem amplexatus tunc fuisset. Inde fingit Uirgilium in UI° contigisse Enee reperienti umbram Anchise sui patris dicens: *Da iungere dextras, / da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro*. / Sic memorans largo fletu simul ora rigabant. / Ter conatus ibi collo dare brachia circum; / ter frustra comprehensa manus effugit ymago, / par leuibus uentis uolucrique simillima somno. Non tamen credendum est quod anima sit uentus, ut Greci iam dixerunt, et ut simulat hic dictus poeta, ex eo quod ore trahentes aerem uiuere uideamur. Nam, ut dicit Ysiderus circa hoc: Multo prius gignitur anima quam concipi aer possit, cum in utero uiuant ante generationem corporis. Inde auctor, quasi admiratiue ex eo quod iam per aliquos annos dictus Casella iam mortuus fuerat, fingit se quesisse a dicta eius umbra quomodo sibi erat tanta terra ablata, idest tantum iter, quantum et ipse auctor et ipsa umbra tunc fecerant de uno et eodem loco ad illud quod iter dicta umbra facere debuisset dudum post eius mortem; qui respondit ut in textu habetur, ad notitiam cuius est aduertendum sub quo intellectu auctor hunc angelum accipiat primo et secundario. Et dicit quod hic primo allegorice ipsum accipit pro motu angelico illo qui trahit homines de Egypto, idest de seruitute peccatorum ad statum penitentie et purgationis per mare, idest per fluctus et amaritudines terrene purgationis et uoluptatis, ut tractus fuit populus Israel de seruitute pharaonis de Egypto in qua steterat per septuaginta annos, ut in libro Ester, et per mare rubrum, ut in Psalmo hic allegato dicitur. Circa quod ait Thomas: Quantum ad uim concupiscibilem, uiuendo quasi in mari rubro sumus, ubi uarii fluctus concupiscentie sibi inuicem succedunt, in quo fetor et salsedo est, cum uoluptas, ut aqua salsa maris sitim prouocet, non extinguit. Quantum uero ad uim rationalem sumus quasi in Egypto tenebrarum, ubi multis plagis percutimur sicut Egyptus percussus est. Ad hoc etiam Dionisius in suo libro De Gerarchiis ait: Angeli describuntur cum alis quia a contagione terrena penitus alieni sunt. Quare uide cur auctor dicat hunc angelum cum alis albescentibus huic inde sibi a longe cum tertia albedine, scilicet dictarum animarum, ut dicit textus, per mare ita trahere dictos spiritus canentes In exitu Israel de Egipto domus, et ducere eos ad hunc montem Purgatorii; et ex hoc dicitur humanum est peccare, angelicum abstinere, diabolicum perseuerare. Secundario accipit auctor hic hunc angelum in suo proprio esse, quasi uelit sentire quod angeli ut ministri Dei animas purgantes se in hoc mundo in abditis Idest in remotis receptaculis, ut ait Augustinus, ut scripsi supra super rubrica, sicut anima Pasquasii, ut etiam ait Gregorius in eius Dialogo, et ut scripsi supra, item super dicta rubrica huius secundi libri ducant ad uerum et uniuersale Purgatorium cito et tarde secundum exigentiam iustitie diuina, quod totum uidetur confirmare Psalmista dicens: Qui facit angelos suos spiritus et ministros suos. Tamen dicit dicta umbra quomodo tunc a tribus mensibus citra dictus angelus in suo proprio esse predicto accepit quascumque tales animas purgantes se in hoc mundo ut supra dixi et hoc requirentes ratione anni Iubilei, de quo dicitur in Leuitico capitulo ultimo qui annus remissionis et liberationis erat; nam in anno MCCC°, in quo auctor fingit se hec uidisse in medio mensis Martii, talis indulgentia facta fuit Rome et generale perdonum per Ecclesiam incipiens die Natalis Domini, et sic quasi iam tres menses lapsi tunc erant de dicto perdono, ut hic tangitur, unde ait dicta umbra quomodo eo quod erat tunc reuoluta ad faucem Tiberis, leuata a dicto angelo et delata illuc, quasi uelit nichilare auctor in hoc quod tulit generalis indulgentia romane Ecclesie etiam talibus animabus separatis purgantibus se in hoc mundo spiritualiter se uoluentibus ad eam, condolendo de earum tarda conuersione olim habita in earum uita, unde merentur tardare in hoc mundo ire ad uerum Purgatorium, et penitendo tunc uehementius de hoc, ut tunc contingit hic nobis aliis. Nam Yeronimus, scribens super dicto ultimo capitulo Leuitici ibi: Qui domum suam uel agrum Domino uouendo consecrauerit non potest eam redimere nisi siclo, quod continet uiginti obolos, usque ad iubileum, ait: In hoc docemur quod quicunque domum conscientie conuersationis per penitentiam Domino offerre atque pretio bonorum operum de uana conuersatione sue uite se ipsum redimere uoluerit, non potest hoc facere nisi siclo sanctuarii, idest nisi operibus penitentie Sacra Scriptura prefixis. Et, ut tangat quomodo sine directione sancte matris Ecclesie Catholice Romane et eius mandatorum et preceptorum nemo potest ire ad saluationem, cum sit et dicatur mater fidei et religionis dicta Ecclesia, ideo auctor fingit dictam umbram dicere quod ad dictam faucem Tiberis congregantur omnes qui non tendunt uersus flumen primum infernale dictum Acherontem. Ultimo auctor, ut tangat de prima causa que facit homines in hoc mundo tardos ad confessionem et penitudinem, ut est delectatio in cantu amatoriarum cantilenarum - ad quod Gregorius respiciens, corrigendo nos, inquit: Cum blanda uox queritur sobria uita deseritur, - fingit umbram Caselle ibi cecinisse: Amor che ne la mente me ragiona; que uerba fuerunt cuiusdam cantilene auctoris, et per cantilenam talem ipsam umbram et alios ibi audientes eam a dicto Catone fore depulsos et correptos sub typo uirtutis honestatis abominantis talia audire, ut dicit hic textus, ac etiam sonos insanos et mundanos, unde Thomas: Musica instrumenta timenda sunt: fingunt enim corda hominum et molliunt, et ideo secundum uerbum sapientium esse ut frangenda.
|
|
|
|
{Auenga che la subitana fuga.} In hoc tertio capitulo usque ibi: {Intanto deuenimo a piè del monte}, auctor adhuc se continuat ad proxime precedentia hoc modo quod, dispersis illis spiritibus per dictum Catonem acceptum hic sub typo uirtutis honestatis, ut dicitur in precedenti capitulo, Uirgilius de tali casu ita a se ipso remorsus fuit, ut dicit textus; in quo auctor uult ostendere per Uirgilium in hoc passu hominem rationabilem et honestum, dignissime et pure conscientie, in hoc mundo uiuentem, pati ex modico defectu magnam remorsionem conscientialem. Unde scribitur in Decretis quod Bonarum mentium est etiam ibi culpam suam agnoscere ubi culpa non est, ita est quod id quod est ueniale peccatum in alijs hominibus, in perfectis, idest uirtuosis, est mortale, ut magis morsicatur a dentibus rationis et conscientie, subdendo auctor ad nostram moralitatem hic quomodo festiuitas siue festinantia ab omni nostro actu, puta incedendo, loquendo, comedendo et in alijs similibus, honestatem dismagat, idest disiungit et remouet. Unde Gratianus, uolens in hoc Episcopos et alios clericos doctrinare, inducendo Sallustium increpantem Catilinam de incessu suo modo cito modo tardo ita scribit in suo Decreto: Incessu autem debet sacerdos esse ornatus, ut grauitate itineris maturitatem mentis ostendat; inde compositio eius corporis, ut ait Augustinus, *Qualitatem indicat mentis*; unde Ystoriographus ille, scilicet dictus Sallustius in suo Catilinario, ait: *Cum eius*, scilicet dicti Catiline, *mutabilitatem describeret*, subdit, *Cuius conscientia excitata curis uastabat mentem incessus, modo citus modo tardus*, nec facit instantiam in hoc quod ait iste auctor infra in XUIII° capitulo, ubi uidetur festinationem commendare dicendo: Maria corse cum fretta a la montagna: nam non loquitur ibi de festinatione personali, sed potius de festinatione mentali et temporali. Nam, ut scribit Lucas, Euangelio capitulo primo, facta angelica annunciatione, et dicto per ipsam dominam nostram: *Ecce ancilla domini, fiat michi secundum uerbum tuum*, statim ipsa uirgo abijt in montanea cum festinatione, idest sine dilatione et interuallo temporis. Inde auctor fingit se cum umbra Uirgilii processisse uersus dictum montem Purgatorii, et quod ipse solus auctor cum persona sua ibi tantummodo faciebat umbram in terra de lumine solis et non anima Uirgilii; de quo subito timuit, ut dicit textus. Ex quo Uirgilius sumpsit causam dicendi ipsi auctori quomodo corpus nostrum animatum est opacum, idest non transparens sed umbriferum, et ex hoc dicit de corpore suo sepulto Neapoli, secundario ubi tunc erat uesperum, idest nox, seu principium eius, nam primo sepultum fertur Brundisii, ciuitatis Calabrie, unde pro epitaphio scriptum ibi est super eius sepulcro: Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc Parthenope: Cecini pascua rura duces. Item dicit etiam quomodo anima eius, nunc a dicto corpore suo separata, est transparens ut sunt celi, aer, aqua et uitrum et alia corpora diafana. Dicitur enim diafanum a dia, quod est duo et fanos aparitio. Nam septem celi planetarum siue spere posite inter nos et firmamentum octaue spere non tollunt nobis aspectum nec impediunt dicte octaue spere seu stellati celi, ut patet ad sensum, unde Phylosophus in primo De Anima dicit Leucippum, alium phylosophum, tenuisse animam esse spera rotunda propter id quod maxime possunt penetrare per omne huius figure et respondendo Uirgilius cuidam tacite questioni qua posset dici quomodo ergo tales anime patiuntur ut res aeree et impalpabiles, dicit quomodo ad patiendum supplicia calida et gelida similia corpora idest talia corpora ut sunt anime et similia eis, ut sunt demones - illa uirtus disponit que non uult hominibus apparere quomodo hec agat, scilicet uirtus diuina. Ad hoc primum Augustinus in libro De Ortodoxa Fide sic ait: Angeli et omnes uirtutes celestes corporee sunt, et anime separate et demones, quod patet quia localiter circumscribuntur tamen hoc patet in anima, ut idem Augustinus ait in XXI° De Ciuitate Dei: Non est materialiter, ut est in corporibus materialibus, sed spiritualiter patitur ab igne Inferni et Purgatorii, ut ab instrumento diuine iustitie. Ad secundum, in eo quod dicit quod insipiens est qui extimat quod nostra ratio humana possit transcurrere uiam infinitam diuine sapientie, que substantialiter, ut dicit textus hic, est una in tribus personis. Quantum ad Trinitatem diuinam facit quod ait Augustinus in libro De Ciuitate Dei predicto dicens: In operibus Dei deficit ratio in corde et in sermone, et quod dicit Ecclesiasticus UIII°, ibi: Omnium operum Dei homo rationem reperire non potest, et quod ait Apostolus, Ad Romanos XI° capitulo, dicens: O altitudo diuitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et inuestigabiles uie eius, et quod ait Baruch propheta dicens in capitulo III°: Quis ascendit in celum et accipit sapientiam non est qui sciat uiam eius, ex quibus auctor in persona Uirgilii conclusiue circa hec subdit quod nos gens humana sumus, idest esse debeamus contenti huic coniunctioni causali quia circa predicta talia; que dictio quia importat, secundum Phylosophum in principio Methaphysice, scire effectum ignota causa, sed scire propter quid est scire effectum et causam, quasi dicat simus contenti uidere effectum in talibus sine impossibili uisione cause, arguendo per modum ab impossibile. Nam si, ut scribitur, Ypocras et Pictagoras induxerunt hanc legem discipulis suis, ut non essent ausi pro sententijs suis interrogare propter quid, sed esset eis pro ratione dicentis auctoritas, quanto magis auctoritas diuina pro ratione habenda est; et subdit Uirgilius hic: ergo si humana ratio scrutari potuisset et inuestigare primi nostri parentes non preuaricati fuissent precepta Dei, et per consequens non fuisset opus incarnationis uerbi diuini in Maria, ut dicit hic textus; ac etiam Aristotiles et Plato et alii magni phylosophi et poete dampnati in limbo Inferni preuidissent aduentum filij Dei et credidissent in Christum uenturum et sic saluati forent. De qua premissa passibilitate anime separate, et quomodo afficiatur tormentis Inferni et Purgatorii plene scribit Thomas in suo Contra Gentiles in X° capitulo, et ego plenius scribam infra in capitulo XXU° ubi de hoc uidetur.
|
|
|
|
Post hec auctor uenit ad secundam partem presentis capituli, ubi primo tangit de repentibus rupibus existentibus inter Lericem et Turbiam ciuitates riparie Ianuensis. Inde, factis suis comparationibus que per se patent, fingit ibi se reperire illam turbam animarum de qua dicit textus, iuxta dictum montem uagando ita extra Purgatorium siue ripas dicti montis Purgatorii. Quas animas dicit esse illorum qui in hoc mundo uiuentes contempserunt sententias excomunicatorias contra eos latas et interdicta, tamen in fine contriti saluati sunt, et in pena talis contemptus dicit quod ita extra Purgatorium uagantur, siue extra dictas ripas et uagabuntur triginta annis pro omni anno quo uixerunt in tali contemptu et contumacia Ecclesie, accipiendo hic auctor tempus pro anno ut accepit Daniel scribendo in capitulo UII° de Antichristo, scilicet quod regnabat Per tempus et tempora et dimidium temporis, quod exponitur Per annum et annos et dimidium anni, et idem de mensibus et diebus talis contumacie intelligatur eadem ratione. Et sic tangit hic de illa secunda qualitate animarum de qua dixi supra super rubrica huius secundi libri, in qua maioritate pene contumacie uult auctor ad terrorem uiuentium in hoc mundo ne contempnant sententias excomunicationis ut plurimi faciunt, maxime potentes, sed respiciant Gregorium dicentem: Sententia Pastoris, siue iusta siue iniusta, timenda est; idest non ex superbia contempnenda, exponit Urbanus Papa in Decretis, Hoc ita aggrauare peccatum et contemptum et non sine causa; nam dicit Gratianus in Decretis quod Excommunicatio prius manauit ab ore Dei. Idem dicit Genesis secundo capitulo, excommunicando Adam ab esu ligni uite: Uidete ne forte summat de ligno uite etc., quod etiam terror potest elici in forma pene illate talibus contumacibus sacerdotum in Ueteri Testamento: Quicunque sacerdotibus non optemperauerit extra castra positus lapidabitur a populo aut gladio ceruice subiecta contemptum expiauit cruore. Ad quod ait Crysostomus etiam, Super Epistula ad Hebreos: *Nemo contempnat uincula ecclesiastica; non enim homo est qui ligat, sed Christus, qui hanc potestatem dedit sacerdotibus*, ut Mathei capitulo XUI° dicitur; item et Augustinus dicens: Omnis Christianus, qui a sacerdotibus excommunicatur Sathane traditur; item et Magister in IIII° Sententiarum dicens: Quoscunque ligant pastores, adhibentes clauem discretionis reorum meritis, ligantur et soluuntur apud Deum, qui iudicio diuino sententia sacerdotis approbatur. Nam qui meruerunt foris sunt apud Deum, qui non meruit non leditur, nisi contempnat. Et ad propositum adhuc dicte more quam trahunt anime talium hic uult alludere auctor cuidam Decreto dicente: Qui, iubente sacerdote, pro quacunque culpa ab Ecclesia exire contempserit, pro noxa contumelia tardius recipiatur ad ueniam. Inter quas umbras hic auctor fingit se reperisse umbram Manfredi, filii naturalis imperatoris Federici secundi, olim regis Sicilie et Apulie, qui cum Karulo bellando in prelio simul amisso dicto regno mortuus est, ut scripsi supra in Inferno in capitulo XXUIII°, qui ab Urbano papa priuatus fuit dicto regno et a Clemente papa IIIJ°, successore dicti Urbani, postea anathemizatus est, idest dampnatus est maiori et solempni excommunicatione, ex quo corpus enim mortuum et tumulatum iuxta terram Beneuentanam Apulie sub magna mora lapidum, ut dicit hic textus, fecit per episcopum Cosentie, ciuitatis dicte Apulie, deferri extra regnum Apulum extincto lumine, idest sine aliquibus cereis et candelis accensis, ut moris est exequiarum, et proici prope flumen Uiridem, dirimentem Apuliam a Campanea et a terris Patrimonii, quod totum dicit dictus spiritus Manfredi hic: si dictus Episcopus bene legisset in Deum hanc faciem, idest hanc partem iudicii et miserationis diuine quam sequuntur tales anime predictorum per contrictionem in fine uite conuertendo se ad ampla brachia Dei non recusantia recipere omnes reddeuntes ad ea non obstante tali maledictione excommunicatoria, illud quod fecit non fecisset; ad quod confirmandum facit quod ait Augustinus predictus recitatus in quodam Decreto dicens: Corripiantur a prepositis suis subditi correptionibus de karitate uenientibus pro culparum diuersitate diuersis, uel minoribus,uel amplioribus, quia et ipsa, que dampnatio nominatur, quam facit episcopalem iudicium, qua pena in Ecclesia nulla maior est, potest, si Deus uoluerit in correptionem saluberrimam cedere ac proficere. Neque enim scimus quid contingat sequenti die, aut ante finem uite huius de aliquo desperandum est? Aut contradici Deo potest ne respiciat, et det penitentiam, et, accepto sacrificio spiritus contribulati cordisque contriti, a reato quamuis iuste dampnationis absoluat, dampnatumque ipse non dampnet; qui dicit: conuertimini ad me et ego conuertar ad uos? Facit etiam ad propositum quod ait Ezechiel propheta XXXIII° capitulo, dicens: In quacumque hora peccator conuersus fuerit et ingemit ut uita uiuet et non morietur, et in quodam Decreto dicitur ad hoc etiam: Misericordie Dei mensura imponere non possumus, nec tempora diffinire, apud quem nullas patitur conuersio uenie moras. Ultimo rogat dictus spiritus auctorem ut reuelet Constantie, eius filie et uxori olim domini Petri regis Aragone, patris Iacobi regis Aragone et Federici regis Sicilie, filiorum dicti domini Petri, quomodo inuenit eum in illo loco et quod pro eo bene faciat, cum propitiationes hic facte per uiuentes multum ualeant animabus ibi existentibus, ut dicit textus hic. Ad quod facit quod ait Augustinus in Enchiridion dicens: *Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum uiuentium releuari, cum pro illis sacrificium mediatoris offertur uel elemosine fiunt*, et in quodam Decreto ad idem dicitur: Quattuor modis anime defunctorum soluuntur: aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut carorum elemosinis, aut ieiunio cognatorum.
|
|
|
|
{Quando per dilettanza o uer per doglia.} Ad euidentiorem intelligentiam horum uerborum et sequentium in presenti principio huius IIIIti capituli, que auctor continuando se adhuc ad proxime dicta prohemialiter quasi premisit, notandum est quod Thomas in prima parte eius Summe questio LXXUIa, recitat quod Quidam maximus phylosophus nomine Iacobus Syrius posuit in homine esse duas animas numero differentes: animalem scilicet, qua animatur corpus, sanguini immixtam, et aliam spiritualem que rationi ministrat; item etiam quod Plato tenuit in nobis esse tres animas per organa differentes, scilicet uegetatiuam siue nutritiuam in hepate, sensitiuam seu concupiscibilem in corde, et intellectiuam seu cognoscitiuam in cerebro. Quas erroneas opiniones ibidem Thomas improbat, et iste auctor infra in capitulo XXI°, ubi de hoc plene uidebis, unde in libro De Ecclesiasticis Dogmatibus dicitur: Neque duas animas esse dicimus in uno homine, sed dicimus unam et eandem esse animam in homine, que corpus sua societate uiuificat et semetipsam sua ratione disponit. Ita, quod non sit Socrates per aliam animam homo et per aliam animal, et ut uegetatiuum et sensitiuum non sint anime in nobis, ut dictum est, singulares, sed sint potius partes, idest potentie, nostre anime intellectiue, audi Phylosophum in primo De Anima dicentem: Amplius autem etsi non multe sint anime sed partes, etc., et in secundo inquit: Etiam potentias autem anime dicimus uegetatiuum, sensitiuum, appetitiuum, intellectiuum et motiuum secundum locum. Relinquitur ergo quod essentia anime non est eius potentia secundum actum in quantum est actus, et sic dicte potentie anime possunt dici medie inter substantiam et accidens, quasi ut proprietates naturales sint. Item sciendum est etiam ad propositum quod quedam operationes sunt siue uirtutes anime que exercentur sine organo et sensu, ut intelligere, uelle et ymaginari, et hec sunt in anima ut in subiecto; alie sunt que exercentur per organa corporalia ut uisus et auditus, et alie sensuales, et hec sunt in subiecto coniuncto et non in anima sola, unde Phylosophus in suo libro De Somno et Uigilia dicit quod Sentire non est proprium anime neque corporis, sed coniunctim. Modo auctor, ut ostendat quod nedum rationibus predictis, sed etiam experientia dicta oppinio de pluribus animabus falsa sit et reproba, fingit hic ita se iuisse, intentum et fixum ascultando uerba dicti spiritus Manfredi quod non perpendit quod sol per quinquaginta gradus processerat ibi comprehendentes tres horas et tertiam partem alterius hore, donec loquutus fuit cum eo, quod non contigisset si sensitiua potentia esset in nobis anima diuersa et separata ab intellectiua. Circa que singula premissa, auctor textualiter disserendo sic ait: quando ob delectationem aliquam uel dolorem comprehendentem aliquam nostram uirtutem, subaudi sensualem, puta uisum uel auditum, si anima nostra bene, idest intense, ad ipsam se copulet et liget, uidetur quod ad nullam aliam potentiam intentam amplius nisi ad illam, unde, se ipsum declarando, auctor subdit: ergo dum aliquid auditur uel uidetur quod in totum ad se teneat ipsam nostram animam, labitur tempus; nec perpendimus quod totum est contra dictum errorem platonicum de dictis pluribus animabus in nobis particulariter se habitantibus, ut iam supra dixi, et quia posset aliquis predictis sic obicere: *Nonne tota die ego et alii uidemus et audimus multa et diuersa et nichilominus perpendimus de aliis que fiunt et dicuntur circa nos?*, dicit auctor quod alia potentia est hec talis generalis et simplex qua anima ascultat et intelligit audiendo simpliciter et explicite non occupando ipsam totam animam, ab illa implicita et intensa que habet totam animam integram, ideoque subdit istam fore quasi ligatam et illam solutam. Et sicut hic tangit de tali intensa potentia auditiua, auctor hic ita de uisiua sic etiam intensa tangit infra in capitulo penultimo huius libri Purgatorii sic incipiendo illud: Tanto eran gli occhi mei fissi et attenti / a disbramarsi la decenne sete, / che gli altri sensi meran tutti spenti. Ad que etiam idem Thomas in Questionibus suis De Anima sic ait: Est enim in homine una anima tantum secundum substantiam, que est uegetatiua, sensitiua et rationalis, que dat corpori quidquid dat uegetatiua et sensitiua; hinc est quod cum operatio unius dictarum potentiarum fuerit intensa, impeditur alia operatio, et etiam quia est redundatio ab una potentia in aliam, quod non esset nisi omnes potentie in unam essentiam reducerentur.
|
|
|
|
Post hoc auctor, dicto quomodo cum pedibus corporalibus descenditur laboriose in ciuitatem Noli existentem in Riparia Ianuensi, rupibus scopulosis circundata summis, et ascenditur in ciuitatem Sancti Lei positam in culmine cuiusdam singularis altissimi montis, idest in comitatu et territorio comitum de Montefeltro, et in summitate montis Bismantue positi in territorio regionis, item in summitate illius excelsi montis Apulie qui dicitur et uocatur Cacumen - de quo Lucanus in principio IIIti, scribendo recessum Pompei sic ait: Omnis in Yonios spectabat nauita fluctus; / solus ab Esperia non flexit lumina terra / Magnus, dum patrios portus, dum litora nunquam / ad uisum redditura suos tectumque cacumen / nubibus et dubios cernit uanescere montes - dicit qualiter non sic pedibus ascenditur ille mons Purgatorii, sed uolando cum alis snellis, idest agilibus et leuibus, grandis desiderii post conductum Uirgilii sibi dabat spem et lumen faciebat: quod totum in hoc passu allegorice seu tropologice, idest moraliter, dicit; nam, sicut in capitulo primo Inferno iam dixit, et ego ibi scripsi, auctor hunc montem accipit pro altitudine boni et felicitatis humane ad quam solum ascendimus cum alis, idest cum uirtutibus animi desiderantis illam, non cum pedibus corporalibus cum conductu recte rationis que in persona Uirgilii hic figuratur. Et hoc dicit inherendo uerbis Phylosophi dicentis in I° Ethicorum: Felicitas est operatio secundum uirtutem perfectam; et subdit ipse Phylosophus: Uirtutem dicimus humanam non eam que corpori, sed eam que anime; nam felicitatem operationem anime dicimus, et uirtutem predictam nichil aliud quam rectam rationem, per que hic amodo satis possunt esse aperta in suo integumento hec uerba auctoris. Inde etiam ut tropologice tangat auctor hic quod ait Glosa super illo uerbo euangelico Mathei: Iugum meum suaue est, dicens: Angusta uia est que ducit ad uitam, que non nisi angusto initio incipitur - dicit quomodo primus ascensus dicti montis erat strictus et artus, ut dicit textus. Et ex hoc etiam inferius in hoc capitulo inducit Uirgilium dicere sibi quomodo principium ascensus illius montis grauis erat et in processu leuis - in quo allegorice includit quod ait Seneca, Ad Lucilium dicens: Initium eundi ad uirtutes arduum est, quia hoc primum imbecillis et egre mentis est, formidare inexperta. Itaque cogenda est ut incipiat: deinde non est acerba - tangendo comparatiue auctor etiam hic de costa illius montis Purgatorii superba taliter, idest repente, magis quam lista, idest linea medii quadrantis ad eius centrum cuius figura est hec: Inde auctor, de orbitate terre uolens tangere et de circulis celi, astrologice fingit se respicientem uersus orientem illius alterius emisperii et partis mundi, uersus quem respiciendo homines solent iuuari, dicit hic auctor - unde Phylosophus in UIII° Physicorum inquit: Uirtus motoris celorum attribuitur parti orientali - percuti a sole super humero sinistro, de quo ammirando Uirgilius eum clarificat per hec subtilia uerba que sequuntur in textu precedenti; ad quorum intelligentiam prenotandum est quod in firmamento celi, quod dicimus et uocamus octauam speram stelliferam, est quidam circulus, matematica quadam ymaginatiua inspectione, qui totum motum uniuersi procedente a nono celo, ut a primo mobili, per medium equaliter diuidit, protractus de nostro oriente in occidentem. Et ex hoc auctor uocat eum hic medium circulum motus superni, et auctor Tractatus Spere uocat eum etiam ex hoc Cingulum primi motus ex eo quod cingit primum mobile, idest nonam speram, in duo equalia, eque distans a polis mundi, quorum unus, dictus Polus Articus Septentrionalis noster et Borealis semper hic nobis apparet; alius dictus Antarticus, quasi contra dictum Articum positus, nunquam nobis hic ostenditur: unde Uirgilius in sua Georgica, de hiis polis loquens, ait: Hic uertex nobis semper sublimis; at illum / sub pedibus Stix atra uidet Manesque profundi, qui duo poli duo puncta dicuntur stabilia in dicto firmamento et axem spere terminant, et ad illos uoluitur mundus, qui circulus premissus ita medians uniuersum motum appellatur equinoctialis comuniter, ex eo quod, dum sol transit per illum, quod est bis in anno, scilicet in principio Arietis et in principium Libre, est equinoctium in uniuersam terram, unde ab astrologis uocatur equator dictus circulus equinoctialis, ut dicit et tangit hic auctor, quia equat diem artificialem nocti; est etiam quidam circulus alius, Zodiacus connominatus, in ipso firmamento qui intersecat dictum equinoctialem, et intersecatur ab eodem in duas partes equales, una quarum declinat uersus septentrionem usque ad quendam alium circulum, dictum Tropico Cancri, alia uersus meridiem usque ad alium Tropicum Capricorni. Dicitur enim dictus circulus obliquus ita Zodiacus, a zoe, quod est uita beata secundum motum planetarum: sub illo est omnis uita in rebus inferioribus; unde Aristotiles, in libro De Generatione et Corruptione, uocat eum circulum obliquum, quia per accessum et recessum solis in eo fiunt generationes et corruptiones in rebus inferioribus. Et Uirgilius in sua Georgica ad hoc etiam sic ait: Et uia secta per ambas / obliquus qua se signorum uerteret ordo, et Lucanus in UIIII°: Deprehensum est hunc esse locum qua circulus alti / solstitium medium signorum percutit orbem. Item notandum est Uirgilium dicere in eius preallegato libro: Quinque tenent celum zone: quarum una corrusco / semper sole rubens et torrida semper ab igni; / quam circum extreme dextra leuaque trahuntur / cerulee, glacie concrete atque imbribus atris / has inter mediamque due mortalibus egris / munere concesse diuum etc. Sub quibus quinque zonis directo sunt quinque plage in terra, unde Ouidius: Totidemqe plage tellure premuntur, modo illa zona que est inter dictos duos tropicos, in cuius medio est linea equinoctialis, inhabitabilis est propter estum, unde dicitur torrida zona similiter et plaga sibi subiecta directo inhabitabilis est cum comprehendatur a dictis duobus tropicis, inter quos semper sol discurrit, et ab eis dictus circulus Zodiaci terminatur. Item alie due zone que circumscribuntur a circulo artico et a circulo antartico contra polos mundi inhabitabiles sunt propter frigora, et per consequens plage terre sibi supposite; alie uero due zone, quarum una est inter tropicum Cancri et circulum Articum, in qua sumus, et in cuius medio dicitur esse ciuitas Ierusalem, et alia que est inter tropicum Capricorni et circulum Antarticum habitabiles sunt, ut temperate a calido et frigido; cuius nostre dicte plage extremi habitatores uersus equinoctialem uidentur esse ultimi citra dictum tropicum Cancri Ethiopes - unde Lucanus: Ethiopumque solum, quod non premeretur ab ulla / signiferi regione poli nisi poplite lapso / ultima curuati procederet ungula thauri / ac etiam Libici et horestis et carinam, unde idem Lucanus: Tunc furor extremos mouet romanus Horestes / carmanosque duces etc. - uersus septentrionem sunt illi de Scythia et morantes aput Ripheos montes, unde Uirgilius in Georgicis: Mundus, ut ad Scithiam Ripheasque arduus arces / consurgit, premitur Libie demersus in Austros. Modo dicit auctor Spere predictus quod illis quorum Zenit est in dicto tropico Cancri per unam horam est eis umbra perpendicularis, in qua parte, secundum Lucanum, uidetur esse Ciana ciuitas, toto alio tempore iaciunt umbram uersus septentrionem. Illis uero quorum Zenit est inter dictum tropicum Cancri, ultra quem sol nunquam procedit, et articum circulum, contingit quod sol in sempiternum non transit per Zenit capitis eorum, et illis umbra semper iacitur uersus sempemptrionem qualis est situs noster, et e conuerso in alia plaga ultra tropicum capricorni, ad quod respiciens etiam idem Lucanus, inquit: Et tibi quecumque es Libico gens igne directa, / in Noton umbra caditque, nobis exit in Arcton. Circa premissa scribit Ysiderus esse in Yndiam regionem bis fruentem in anno ubi radii solis perpendiculariter flectuntur in aliqua parte sui, et quod Articus in orizonte terre mouetur ita quod polus Antarticus uisibilis est illis, ex quo patet quod eorum habitatio in eorum parte transcendit primum climam, et sic subtiliter aduertendo umbra nostra a radiis solis semper est hic ad sinistram uersus septentrionem cum percutiamur a sole super humero dextro respicientes uersus Orientem nostrum; quod tangens Lucanus, in persona Arabum uenientium uersus Ytaliam, ait: Ignotum uobis, Arabes, uenistis in orbem / umbras mirati nemorum non ire sinistras. Hiis ita premissis, adhuc iterum ymaginari debemus quod omnia in hac nostra media parte mundi et celi directe diuersificantur, et contraria et opposita sunt hiis que in alia parte mundi et celi consistunt nobis deorsum; nam illa pars mundi que est hic nobis Oriens est ibi Occidens et e conuerso, et que est meridionalis hic nobis est ibi septentrionalis et e conuerso, item polus hic nobis septentrionalis et apparens, est ibi meridianus. Item, dum hic est dies ibi nox et e conuerso, item dum hic est estas ibi hiems et e conuerso, item dum hic nobis oritur sol inter nos et partem meridianam, ibi oritur inter dictum montem Purgatorii et aquilonem, ut refert auctor hic, idest inter hanc partem que nobis est septentrionalis, unde spirat uentus dictus aquilo, que ibi est meridionalis pars; et sic bene concluditur quod scribit hic auctor, scilicet quod sol oriens ibi percutiebat eum aspicientem uersus eius Orientem in humero sinistro, ita quod eius umbra fiebat ad dextram ut per contrarium fit hic, unde super eo quod ait Phylosophus in secundo Methaurorum, dicendo quod Nostra terra habitabilis similatur cuidam tympano, sic ait comentator hoc eodem respectu et ratione: Si sol aliquando esset inter nos et Septentrionem, fieret umbra nobis uersus Meridiem, idest oppositum solis et e conuerso. Ad id quod incidenter auctor hic tangit de Castore et Polluce et de Ursis, est aduertendum quod, secundum figmenta poetarum, Iupiter in forma cigni concubuit cum Leda, regina et uxor Tindari, regis de Grecia, de quo concubitu dicta Leda concepit unum ouum de quo nati sunt postea duo masculi gemelli, scilicet predicti Castor et Pollux fratres, quos Iupiter translatauit in illud signum celeste, quod inde ab eis dictum est signum Geminorum. Item est etiam aduertendum quod dictus Iupiter concubuit cum quadam alia muliere nomine Calistone, ex qua genuit filium quendam nomine Arcadam, quos Iuno, uxor dicti Ioui, irata de tali adulterio mutauit in ursas; Iupiter uero postea eos translatauit in duas constellationes positas in celo iuxta polum Articum nostrum seu plaustrum septentrionale. Modo dicit Uirgilius auctori quod si tunc sol ibi fuisset in dicto signo Geminorum, ubi finguntur esse dicti Castor et Polux, ipse autor in dicta sua ammiratione uidisset Zodiacum robechium, idest rotationem Zodiaci circuli adhuc magis uicinari Ursis, idest septentrionali nostre parti que meridiana est ibi (dicitur enim robechium Florentie rota molendini dentata); et quomodo hoc procedat dicit Uirgilius quod auctor apud dictum montem Purgatorii tunc existens ymaginetur montem Syon existentem inter ciuitatem Yerusalem esse super terra iunctum cum dicto monte Purgatorii et collectum ita quod habeant ambo unum orizontem et diuersa emisperia, et uidebit stratam Phetontis, idest circulum dicti Zodiaci per eum male decursum, ut plene scripsi ad ystoriam supra in Inferno in capitulo XUII°, esse ab uno latere Syon, quanto ab altero latere erit dicto alteri monti, et subdit hoc esse consequens tali ratione quia dictus circulus equator seu equinoctialis, qui semper remanet inter solem et uernum, idest inter septentrionem et meridiem, partitur, idest elongatur ab occulis illorum qui essent super dictum montem Purgatorii sub alio emisperio uersus partem septentrionalem illius partis mundi que nobis est meridiana, quando olim Ebrei habitantes Ierusalem et hodie illi etiam qui ibi manent ac etiam omnes habitantes in ista nostra quarta habitabili uident eum uersus calidam partem, idest uersus nostrum meridiem: que omnia ad bene intelligendum requirerent secum inspectionem spere materialis.
|
|
|
|
Inde auctor, procedendo, uolens tangere de tertia qualitate animarum expectantium extra Purgatorium, illorum scilicet qui in hoc mundo propter negligentiam usque ad extremum distulerunt penitere et confiteri, fingit se has tales animas inuenire sedendo ad umbram, ut dicit textus - alludens in hoc illis uerbis Iuuenalis dicentis: Nos genus ignauum tecto gaudemus et umbra, in quo uitio Magna pars uite labitur, ut ait Seneca in prima Epistula, ideoque uocat negligentiam ibi turpissimam iacturam - inter quos fingit se ibi cognoscere umbram Biuilaque, hominis de curia de Florentia ita in actu pigro, ut dicit textus - alludens etiam illis uerbis Salamonis dicentis Prouerbiorum capitulo XXUI°: Abscondit piger manus sub ascellas nec ad os suum applicat eas inducendo etiam auctor dictam umbram dicere inter alia quomodo oratio non bone persone facta pro eis non auditur, adeo per illa uerba Iohannis capitulo UIIII° ubi dicitur: Scimus autem quod peccatores Deus non audit, sed qui uoluntate eius facit exaudit; ad idem Salamon, Prouerbiorum XU° capitulo, ait: Uictime impiorum abominabiles sunt Deo, uota iustorum placabilia, et Iacobus in sua Epistula capitulo U° etiam inquit: Multum enim ualet deprecatio iusti, exemplificans de Elia qui orando pluere fecit et cessare. Nam si is qui displicet, ut ait Gratianus in Decretis, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora prouocatur, sed opponitur contra hec, scilicet ut etiam orationes peccatorum audiantur a Deo, de quodam Decreto sumpto ex illis uerbis Osee prophete capitulo III° dicentis: Ipsi sacerdotes pro populo interpellant et peccata populi comedunt, quia suis precibus ea delent, qui, quanto digniores sunt, tanto facilius in necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiunt, ubi Glosa dicit: Dicuntur comedere peccata populi qui de suis bonis substentari possunt, et tamen accipiunt de ecclesiasticis. Ad cuius solutionem Thomas De Aquino ita distinguit: Si peccator petit aliquid in quantum peccator, idest secundum desiderium peccati, non exauditur a Deo ex misericordia, sed quandoque exauditur ad uindictam, dum permictitur amplius ruere in peccatum, sed si oratio peccatoris procedit a bono desiderio, Deus exaudit eum non ex iustitia, quia talis non mereretur, sed ex pura misericordia, et secundum hanc distinctionem intelligi debet hic auctor loqui. Ultimo in fine huius capituli notandum est quod in fine Africe in Occidente est quedam regio que dicitur Mauritana, et alia extremior in parte occidentali predicta que dicitur Marochitana, ex qua uulgariter eius regnum et locus est dictus Morrocus, cui correspondent Setta et Sibilla ciuitates in extremo nostro occidentali in fine Yspanie; modo nunquam potest nox incipere cooperire nostram occidentalem partem, et per consequens dictum Morrocum, nisi sol sit in meridiano circulo alterius partis mundi et emisperii, ubi auctor tunc fingit se fuisse, sicut contrarium principium diei debet incipere esse in dicta occidentali nostra parte, cum meridies est in Yerusalem. Ad propositum igitur auctor, inducens Uirgilium ad sollicitandum ipsum ad iter, fingit eum sibi dicere: ueni amodo et propera, nam uides me tangere cum pede posito, hic in textu, inferius transposito meridianum circulum solis in cuius orizonte ibi orientali, et hic nobis occidentali iam nox cooperit Morrocum.
|
|
|
|
{Io era già da quelle ombre partito.} In quinto capitulo isto auctor, continuando se prohemialiter, tangit quomodo moraliter homo directus ad eundum ad summitatem uirtutum per rationem non debet propter murmura personarum et alia accidentia sibi tale eius iter lentum facere. Nam, ut dicit, multiplicando cogitamen supra cogitamen in se homo, elongatur signum, idest propositum eius bonum, ab ipso, cum foga, que dicitur cursus sagipte metaphorice hic sumpta, se insollat, idest mollificat ita faciendo. Item secundo tangit quod ait Phylosophus in III° Rethoricorum dicens quod Natura intrinseca supplet defectus partium extrinsecarum, et ideo ex sanguine erubescentia nobis in uultu in iuuamen uerecundie causatur; Que uerecundia, ut ait idem Phylosophus in IIII° Ethicorum, In iuuenibus et mulieribus excusabilis est, sed non in senibus et studiosis; et ex hoc dicit hic auctor quod interdum reddit hominem dignum excusatione alicuius sui defectus, etsi non semper et non omnes. Post hoc auctor fingit se reperire umbras illorum qui in hoc mundo fuerunt tardi ad penitentiam et contrictionem in uiolenta finali morte, tamen, contriti, mortui sunt lumine gratie diuine penitendo se et parcendo suis occisoribus, tangendo comparatiue de uaporibus ignitis qui transcurrunt per aerem serenum in nocte, ut dicit hic textus, qui qualiter causentur et fiant dicam infra in XU° capitulo Paradisi; eodem modo tangit de nubibus quas maxime in mense Augusti, sole descendente ad occasum, ex eo quod impulse sunt tunc magis ab intenso calore, ut dicit Albumasar in suo Introductorio, igniti etiam uapores findunt inter quas umbras fingit auctor ibi se reperisse spiritum domini Iacobi de Cassero de Fano occisi uiolenter olim hoc modo: Nam, dum magna guerra olim esset inter comunem Bononie et marchionem Azzonem de Este, ciuitatis Ferrare et Mutine tunc dominum, occasione Castri Lazari et Sauignani Mutinensis districtus occupatorum per ipsum comunem Bononie, iste dominus Iacobus reperiit se fore potestatem dicte ciuitatis Bononie, in quo officio oportuit eum multa dicere et facere que dictus marchio iniuriosa sibi reputauit; quo officio dicte potestarie completo, dictus dominus Iacobus repatriauit: inde, tractu temporis electus potestas Mediolani, et acceptato illo officio dicte potestarie, et ad illud ire uolendo, uenit Uenetias, inde applicuit terre Oriaci, districtus Paduanorum - quos hic auctor uocat Antenores, ab Antenore Troiano fundatore Paduane ciuitatis - que terra Oriaci est super ripa Brente fluminis inter plantas Uenetorum et quandam uillulam paduanam que Mira dicitur, de qua hic in textu fit mentio. Qui, breuiter agressus in dicta uilla Oriaci a quampluribus assessinis dicti marchionis, fugiens ad paludes, intricatus a cannis et a brago, idest a ceno paludino, mortuus ibi est. Et hoc est quod dicit hic dictus spiritus quomodo uidit fieri ibi lacum de suo sanguine super quo corporaliter uiuebat, loquens ita auctor hic habito forte respectu ad quod ait Augustinus in suo libro Questionum dicens: Anima quia spiritus est in sicco habitare non potest, ideo in sanguine dicitur habitare. Item fingit auctor ibi etiam se reperire umbram Boncontis comitis de Monte Feltro occisi olim in conflictu dato per Florentinos Aretinis, cum quibus Aretinis dictus comes erat in contrata Casentini in loco dicto Campaldino iuxta flumen Arni et Archiani nascentis in Alpe montis Pruni supra heremum fratrum Camaldulensis ordinis in costa dicte Alpis et montis situatum, ut tangit hic textus, et quomodo, ut refert dictus spiritus, finiuit contritus ita quod anima eius subleuata est, et quomodo amisit uisum prius, inde loquelam moriendo, hoc dicens ut tangat contingentia nobis in morte, unde ad hoc, moriens, Camilla ait Anne, sorori sue, Uirgilio testante: Hactenus, Anna soror, potui: nunc uulnus acerbum / conficit, in tenebris nigrescunt omnia circum. Inde, ut tangat de natura et potentia demonis, fingit auctor dicere dictum spiritum quomodo ille demon, qui sciens interpretatur, bene nouit quomodo ad mediam regionem aeris uapor humidus ascendens reddit in aquam et pregnans aer, etiam ut subdit hic auctor, unde Phylosophus in libro De Generatione dicit quod Aqua fit ex aere cum ex condensationibus nubium generetur et sic aer per consequens conuertitur in pluuiam. Igitur, a Prato Magno monte usque ad iugum Alpis Falterone, qui montes sunt confines dicte uallis contrate Casentini, infecit aerem dictus demon, ut dicit textus, nebula - quam, secundum Ysiderum, ualles exalant humide; que nebula, cum serenitas est, yma petit, at cum nubila est, summa; ad quod ait Augustinus, in XUIII° De Ciuitate Dei: Spargere aquas altius difficile demonibus non est, quia acumine sensus ex celeritate motus accipiunt sepe potestantem ipsum aerem turbare, cum demones possint tantum quantum secreto omnipotentis arbitrio permictitur, et in libro De Natura Demonum: Ut aerei corporis sensum terrenorum corporum facile precedant; celeritate etiam propter aerei corporis superiorem mobilitatem, sic et in aere sibi notas nobis ignotas futuras preuident tempestates: ad hoc etiam Plato in Timeo ait: Inuisibilium diuinarum potestatum que demones nuncupantur, prestare rationem maius est opus quam ferre ualeat hominis ingenium - concludendo ultimo dictus spiritus quare de eius cadauere nunquam aliquid scitum fuit. Ultimo auctor dicit quomodo etiam ibi uidit umbram domine Pie de Tholomeis de Senis, uxoris olim domini Nelli De La Petra de Marictima, et dicentis quomodo occisa fuit a dicto suo uiro.
|
|
|
|
{Quando si parte il gioco de la zara.} Auctor in hoc UI° capitulo, adhuc se continuando ad proxime supradicta, premissa prohemialiter hac sua comparatione de lusoribus, fingit postea in iam dicta turba animarum se uidisse umbram domini Benicase de Laterina, districtus Aretii ciuitatis, occisi per Ghinum de Tacco de Asinalonga, castro districto Senarum, depredatorem magnum, ex eo quod ut assessor in dicta ciuitate Senarum dictus dominus Benicasa quendam fratrem dicti Ghini propter eius malefitia condempnauit ad mortem; item umbram Guccii de Petramala de Aretio predicto qui, semel aggresso ab illis de Boscolis suis inimicis fugiens, necatus est in flumine Arni; item umbram Federici Nouelli, comitis de comitibus Guidonibus de Casentino, occisi in bello Campaldini, de quo dixi in precedenti capitulo; item umbram Contigini de Scornigianis de Pisis, occisi olim a magnatibus quibusdam Pisanis, cuius corpus ita occisum, dominus Marzuccus eius pater, tunc existens frater minor, cum aliis fratribus sui ordinis detulit sine ploratu ullo et conquestu ad sepeliendum tanquam magnanimus et uirtute fortitudinis fretus - secutus in hoc quod ait Chrysostomus Super Epistula ad Hebreos dicens: Lugere et lamentari eos, qui de hac uita decedunt, ex pusillanimitate contingit, item quod ait idem Apostolus, Ad Thessalonicenses capitulo IIII° dicens: De dormientibus nolo uos contristari sicut ceteri qui spem non habent de resurrectione, ut Sadducei, subdentem: qui ab hac uita recedunt, cum Psalmis tantummodo et psallentium uocibus debent ad sepulcrum deferri; nam cum continue in oratione dominica uoluntatem fieri postulamus Dei, cur peruersi de eo quod facit uel disponit conquerimur? Non obstat ad premissa si dicatur quod Dominus plorauit Lazarum in morte, ut legitur Iohanne XI° capitulo, quare, ut dicitur in quodam Decreto: Plorauit eum reuersurus iterum ad erumpnas huius seculi et miserias tantum, non propter eius mortem - item umbram comitis Ursi de comitibus Albertis, occisi olim ab illis de Ubaldinis, item et umbram domini Petri de la Broccia, olim baronis Lodoyci regis Francie, qui, ad instantiam regine, uxor dicti regis de domo Brabantie, occisus est. Modo ad sequentia sciendum est quod Uirgilius, in UI° Eneidos, finxit Eneam ductum a Sibylla per Infernum reperisse ibi umbram Palinurii, olim gubernatoris eius nauigii, rogantisque ipsum Eneam dicendo: *Da dexteram misero et tecum me tolle per undas, / sedibus ut saltem placidis in morte quiescam*. / Talia fatus erat, cepit tamen talia uates: / *Unde hec, Palinure, tibi tam dira cupido est? / desine fata Deum flecti sperare precando*, per que hec uerba ultima ipsius Uirgilii auctor hic, uidendo illas animas ita rogare ut rogetur per eis, quesiuit ab ipso Uirgilio, ut dicitur hic in textu, qui respondit ei iuxta illud distingue tempora et concordabis scripturas: nam tunc tempore per preces Deus non mouebatur, prout hodie post redemptionem filii sui mouetur; nunc tamen summitas iudicii eius flectitur si propter feruorem amoris et karitatis alicuius precantis Deus releuat uno momento aliquam animam de penis Purgatorii debentem in eis esse per mille annos, ut dicit textus hic, ad quod ait Petrus in sua Epistula capitulo IIII° dicens: Karitas operit multitudinem peccatorum.
|
|
|
|
Inde auctor fingit se reperisse umbram domini Sordelli de Mantua, olim probissimi uiri et scripturati, qui ratione comunis patrie congratulatus est ita Uirgilio, ut dicit hic textus, ex quo auctor summit materiam digressiue exclamandi contra Ytalicos homines modernos rodentes se ad inuicem in qualibet ciuitate et loco ipsius Ytalie, que serua potest dici hodie, et non domina prouinciarum, ut erat olim, ut dicitur hic in textu, ratione sue libertatis usurpata per eius tirampnos. Item dicit et obicit quomodo nulla hodie pars ipsius Ytalie gaudet pace, que quantum sit desideranda audi Cassiodorum dicentem: Omni quippe regno desiderabilis est pax, in qua populi proficiunt, utilitas gentium custoditur. Hec est bonarum artium decora mater, facultates protendit et mores excolit; sed guerra per quam diuitias corpus et animam perdimus quelibet eius pars Ytalie uexatur.
|
|
|
|
Item obicit etiam auctor in dicens: quid prodest si Iustinianus imperator tibi Ytalie frenum legum reaptauit, ut dicitur infra in Paradiso in capitulo UI°, postquam sella tua, idest sedes imperialis romana, caret sessore suo, idest imperatore? Quem dicit hic etiam auctor exclamando quod gens deberet affectare ibi sedere, attento eo quod habet in documento a Deo circa hoc: nam non satis indicauit homines in temporalibus imperatori subesse debere dum respondit: Que sunt Cesaris, reddantur Cesari, que sunt Dei reddantur Dei, ut Mathei XXII° capitulo habetur? item, et dum censum soluere uoluit in hoc mundo imperatori ut ceteri alii, ut legitur Mathei XUII° capitulo super quo ita ait Ambrosius: Magnum quidem est et spirituale documentum, quod Christiani uiri sublimioribus potestatibus docentur esse subiecti, ne quis constitutionem terreni regis putet esse soluendam. Si enim censum Filius Dei soluit, quis tu tantus es, qui putas non soluendum? item et cum locutus est ipse Deus ore Petri dicentis in sua Epistula: Estote subditi dominis uestris, siue regi quasi precellenti, siue ducibus tanquam ab eo missis, item ex ore Pauli dicentis, Ad Romanos XIII° capitulo: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sunt, item et naturali exemplo, unde Gregorius, Ad Rusticum Monacum scribens, ait: In apibus princeps unus, et grues unam sequuntur ordine licterato: imperator unus. Inde auctor exclamando inuehit contra Albertum filium Rodulfi comitis de Ausburg de Alamania qui, electus imperator, ut fuit etiam dictus eius pater anno domini MCCLXXIIII°, et approbatus per Alexandrum papam decimum, sine benedictione tamen imperiali, nunquam descendere uoluit in Ytaliam ut etiam uoluit dictus eius pater, recepta pecunia immensa a dicto papa, restituensque Ecclesie prouinciam Romandiole et Marchie, quam ei donauerat Octo imperator. Et ex hoc dicit auctor hic quod, postquam accepit dictus Albertus dictam Ytaliam per predellam freni, idest per electionem acceptatam per ipsum imperium, noluit caualcare eam, idest noluit eam corrigere et regere ueniendo Romam, ex quo abinde citra omnes ciuitates Ytalie diuise sunt et partite in suis ciuibus, ut est Uerona ubi olim erat pars Montechia et pars comitum sancti Bonifatii, item Cremona, ubi Cappellecti erant una pars olim et Truncaciuffi alia, item Urbs Uetus ubi Phylipeschi sunt una pars et Monaldeschi alia, ut tangitur hic per auctorem, et de comitibus Sancte Flore de Marictima et de presura, idest oppressura nobilium, idest potentum Ytalicorum. Inde, more Gualfredi in sua Poetria dicentis: Si fas est accuso Deum etc., auctor exclamat ad Deum cur non respicit ad hec, saluo si hoc non est preparatio que in abisso, idest in profunditate temporis Dei consilii hoc faciat pro aliquo nostro bono, quod bonum siue consilium abissi Dei dicit hic auctor esse abscissum in totum ab omni nostro comprehendere, iuxta illud: Propter demerita subditorum disponitur a Deo uita rectorum, ut scribitur in quodam Decreto, et e contra itaque auctor subdit quomodo omnes ciuitates Ytalice plene sunt tyrampnis uel quasi: hoc dico quia licet alique ibi sint quoniam tyrampnizentur a singularibus tyrampnis, tyrampnizantur tamen alio diuerso modo; unde notandum est quod, secundum quod scribit Phylosophus in IIII° Rethoricorum: Quattuor sunt politice comitates seu ciuilitates, scilicet monarchia, democratia, oligarchia et aristocratia, quorum salubrior est monarchia, que est quando unus optimus principatur, ut est, siue esse debet, imperator. Nam dicitur Monarchia a monos, quod est unum et archos princeps; et hoc est quod ait idem Phylosophus, in XII° Metaphysice, dicens: Nec bonum pluralitas principatuum, unus ergo princeps, dicit, enim quod debet esse princeps optimus, habens scilicet curam de subditis eius ut de filiis, unde idem Phylosophus in UIII° Ethicorum dicit quod Omerus uocabat Iouem patrem eo quod ut pater debet regere, et Agamenonem pastorem, eo quod ut pastor oues ita ille subditos iuste custodiebat et regebat. Ac etiam debet esse princeps talis qualis erat Iustinianus, dum ita incohauit quendam eius Legem dicens: Nostre serenitatis sollicitudo remediis inuigilat subiectorum, nec cessamus inquirere si quid sit in nostra re publica corrigendum; ideo uoluntarios labores appetimus ut quietemus aliis preparemus, unde ad uniuersorum utilitatem pertinere perspeximus etc., cui tali monarchie contraria est tyrampnides singularis. Dicitur enim tyrampnus proprie qui in re publica non iure principatur; nam sicut regnum est rectus principatus, ita tyrampnides est peruersum dominium, ut habetur in IIII° et U° Politicorum per Aristotelem; et in UIII° Ethicorum dicit quod Tyrampnus se habet ad subditos ut dominus ad seruos, intendens ad proprium comodum, non autem ad pubblicum. Secundario est dicta alia ciuilitas uocata democratia, cuius tamen bona est quoniam forte distribuitur principatus et in qua plures mediocres dominantur, ut Florentie et in multis aliis ciuitatibus. Thomas uero de Aquino, super hoc scribendo in Ethicis, ait: In politiis corruptis non est amicitia nisi in democratia: in qua politia illi qui multis principantur intendunt ad comune bonum, in quantum uolut equari populares insignibus ad bonum popularium; oligarchia est quando honorabiles in aliqua ciuitate principantur, ut Uenetiis; ad hoc idem Thomas ait: Oligarchia non intendit ad bonum multitudinis neque ad bonum unius tantum, sed ad bonum paucorum; aristocratia est quando principatus etiam est paucorum non distribuentium bona ciuitatis secundum dignitatem, sed ea usurpant ditando se et amicos eorum, et sic de huiusmodi regiminibus secundario loqui intelligendus est auctor, tangendo ipse auctor hic etiam quomodo quilibet uilis homo, dummodo faciat se bene de aliqua dictarum partium, uidetur sibi ipsi esse ut ille probissimus Romanus Marcellus fuit qui, ut scribit Uirgilius in UI°, in singulari bello deuicit Uiridomarum Gallorum ducem, hostem Romanorum existentem. Ultimo auctor apostrophat ad ciuitatem Florentie, eam yronice commendando, idest per contrarium, ut habetur hic in textu dicens quomodo consilia indeliberate et properanter profert, contra Phylosophum dicentem in III° Ethicorum: Quod consilio preiudicatum est, eligibile est, et Callistum papam dicentem in quodam Decreto: Ponderet unusquisque sermones suos. Nos enim tempore indigemus, ut aliquid maturius agamus, ne precipitemus consilia et opera nostra, dicendo auctor quomodo etiam eius populus, scilicet Florentinus, subarcat se ad honera ab aliis recusata, hoc est preparat se; nam illa famula Florentie dicitur se subarcare que circinat sibi tunicam eleuatam iuxta cinturam causa expeditius purgandi domum uel aliud faciendi. Item dicit quomodo in prouisionibus suis excedit ciuitates illas duas grecas, scilicet Athenarum et Lacedemone, a quibus Romani antiquitus habuerunt duodecim tabulas legum et Ius scriptum et non scriptum, subdendo alia que per se satis patent.
|
|
|
|
{Poscia che lacoglienze honeste e liete.} Adhuc auctor continuatiue in hoc UII° capitulo dicit inter alia quomodo dictus Sordellus, cognito Uirgilio et dicto quomodo erat gloria ipse Uirgilius Latinorum, et quomodo ostendit quicquid potest nostra lingua exprimere et uere - nam dicit Macrobius, Super Somnio Scipionis, quod ipse Uirgilius cuiuslibet discipline fuit expertus, et in libro De Saturnalibus dicit: Uirgilium diuino ingenio non humano fore loquutum, et subdit: Gloria Maronis talis est ut ex nullius laudibus crescat et ex nullius uituperationibus minuatur; item de ipso Uirgilio Ouidius loquens ait: Omnia cantauit diuino carmine Uates - et audito quomodo umbra dicti Uirgilii illuc uenerat de Inferno, et quomodo dampnata erat in Limbo, incepit dicere quomodo, adueniente nocte et occidente sole, ille mons Purgatorii inascensibilis erat, licet descensibilis foret errando circumcirca. In quo elici potest talis allegoria sub sensu anagogico, idest spirituali, tali: homo in hoc mundo ascendens ad altitudinem humane felicitatis, pro qua figuraliter hic mons summitur, non debet hoc uelle facere, si non uult deuiare, nisi sole idest nisi lumine sibi gratie et karitatis radiante; nam in non summe perfectis nonnunquam eclipsatur talis sol interpositione motuum et cogitaminum humanorum multorum, ita quod tunc melius est subsistendo emendare et componere animum quam contemplatiue uelle transcendere ad talem summitatem - et hoc per illa uerba Apostoli, XII° Ad Corinthios, quibus ipse uocat karitatem Excellentiorem uiam nostram, dicitur in quodam Decreto, De Penitentiis: Sicut sine uia nullus potest peruenire quo tendit, ita sine karitate, que uia dicta est, non ambulare possunt homines, sed errare uel uult auctorem dicere hoc sub tropologico sensu, idest morali, illo quo dicit Seneca in IIIa Epistula Ad Lucilium quod uirtuosum est, et morale per consequens, non semper quiescere, et non semper agere, unde hec inquit: Permiscenda sunt, et quiescenti agendum est et agenti quiescendum; cum natura rerum delibera: ipsa tibi dicet se et diem fecisse et noctem.
|
|
|
|
Inde auctor fingit se cum Uirgilio duci ab ista umbra domini Sordelli per quendam callem schembum, idest globosum, mouentem ultra quam ad medium dicti montis suum lembum, idest suum reuolutum sinum et concauitatem, ad uidendum umbras illorum qui in hoc mundo propter sua magna regna et offitia tardi fuere ad ueniendum ad penitentiam et contrictionem, et quia in uiriditate fame eorum memoranda probitas in hoc mundo adhuc uiget, fingit auctor ipsorum umbras hic esse sic in herbis et floribus, ut dicit textus, tangendo de cocco, rubeo colore, illo de quo in Apocalipsi dicitur: Ue ciuitati colorata purpura bisso et cocco, et dicit ibi auctor se uidisse umbram Rodulfi imperatoris, negligentis olim, post electionem imperialem de se factam, ad Ytaliam uenire et Rome coronari, de quo etiam dixi in precedenti proximo capitulo. Item umbram Octacheri, olim regis Bohemie, per quam Bohemiam currit Albis, fluuius magnus colligens omnes aquas eius et ducens illas in mare, ut dicitur hic in textu, de quo flumine ut famoso faciens Lucanus mentionem ait in secundo: Fundit ab extremo flauos aquilone Sueuos / Albis etc. Cui Octachero successit in regno, non in probitate, Uincislaus eius filius, ut tangit hic auctor; item umbra regis Phylippi nasecti, filii Lodoyci regis Francie canonizati olim in sanctum, qui Phylippus, secundum quod fertur, paruulum nasum habuit, unde auctor uocat eum hic nasectum, et ita etiam uocatus fuit ab aliis. Item sciendum est quod iste dictus Phylippus cum exercitu potentissimo inuasit regnum Aragone, tandem ibi ab Aragonesi rege positus est in conflictu et fuga, et mortuus est apud terram Perpignani, territorii Catalonie, et hoc uult tangere hic auctor dicendo dictum Phylippum mortuum fore fugiendo et deflorando lilium, signum armature regni Francie, subaudi ignominia. Item umbram Tebaldi, olim regis Nauarre; et quia tempore quo auctor fingit se hic uidisse, Phylippus pulcerrimus corpore (ideo cognominabatur Bellus), filius supradicti Phylippi et generus dicti Tebaldi, ut rex Francie multa opera mala et turpia faciebat que recitabo infra in capitulo XX°, ideo fingit hos duos spiritus ita hic tristari auctor, ut dicit textus. Item umbram domini Petri, olim regis Aragone, item uirtute et probitate clarissimi, quem auctor uocat hic membrutum, et quem fingit canere simul cum umbra Karuli, olim regis Apulie, quem denominat a masculo naso, idest a magno; qui dominus Petrus tres habuit filios, scilicet Anfusium, in uirtute similem sibi si uixisset, nam in iuuenili etate mortuus est, et iste est ille iuuenculus quem auctor fingit hic sedere post dictum eius patrem, dicendo quomodo si successisset in regno dicto eius patri, ualor ibat de uase in uas, iuxta Phylosophum dicentem in quinto Ethicorum quod Principatus uirum ostendit. Item dicit quomodo alii duo filii dicti domini Petri, scilicet Iacobus et Federicus, successerunt sibi in regnis Aragone et Sicilie, non tamen in probitate; ex quo subdit auctor quomodo humana probitas paterna raro propagatur in ramis, idest in filiis, ratione hic in textu assignata, dicendo hic etiam auctor idem contigisse dicto Karulo in eius filiis per illa uerba quod sicut Constantia, uxor dicti domini Petri, magis potuit iactare se de dicto suo uiro quam Beatrix et Margarita eius nurus et uxores dictorum Iacobi et Federici, ita uxor dicti Karuli de suis nuribus. Item uidit ibi umbram Henrici regis Anglie qui in suis ramis, idest in suis filiis, ut dicit hic auctor, magis fortunatus est; item umbram Guillelmi marchionis de Monferrato qui, habita longa guerra cum illis de Alexandria, demum captus est ab eis et in eorum carceribus mortuus est; ex quo homines de Monferrato predicto et illi de Canauese, territorio etiam dicti marchionis, adhuc plorant, idest adhuc dolent hoc reminiscendo, ut dicit auctor in fine.
|
|
|
|
{Era già hora che uolgie il desio.} In hoc octauo capitulo adhuc auctor, etiam se continuando ad proxime precedentia, uolens dicere quomodo tunc ibi erat ultima hora diei, circumloquendo tangit quod naturaliter contingit nauigantibus prima die eorum nauigationis in tali hora. Nam tunc, ut plurimum recordantur de dimissis amicis ita de recenti, non sine tenero motu amoris et caritatis, adeo quod uellent tunc ita redire sicut abeunt, et hoc est quod dicit hic auctor, scilicet quod talis hora uoluit eorum desiderium, idemque dicens etiam contingere peregrinantibus terram, dum, prima die sui itineris, in tali hora audiuit procul aliquam squillam, idest aliquam campanulam ad complectorium pulsatam.
|
|
|
|
Post hoc auctor, cum superficialiter ad licteram finxerit in precedenti capitulo has animas canere Salue Regina, nunc, ita ut dicit hic textus, fingit eas, completa dicta oratione, siluisse, et unam earum surrexisse et cum plausu manus silentium petisse, alludendo in hoc auctor illis uerbis Ouidii loquentis de Ioue uolente orare in concilio Celicolarum dicentis: Qui postquam uoce manuque / murmura compressit tenuere silentia cuncti, et incepisse inde canere et alias cum ea similiter subsequenter illum ymnum Ambrosii quem ecclesia canit in complectorio, hunc uidelicet: Te lucis ante terminum / rerum creator, poscimus, ut solita clementia / sis presul ad custodiam. / Procul recedent somnia / et noctium phantasmata, / hostem nostrumque comprime / ne polluantur corpora. Et hec dicit causas animas orasse uersus orientem, ut sequatur auctor Salamonem in hoc dicentem: Mane ad solem orabis, et Psalmista dicentem: Psallite Deo quod ascendit celum celi ad Orientem; item etiam quod legitur de Danielis in captiuitate Babylonica orante uersus Orientem: tamen, quia Deus ubique est, ad omnem partem orare possumus, ad quod Apostolus respiciens scripsit Ad Timoteum capitulo II° dicens: Uolo uiros orare in omni loco leuantes puras manus etc.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quomodo hii duo angeli descenderunt de gremio Marie ita uirides et cum capitibus flauis, sed in facie ita lucentes quod uisus auctoris deficiebat in eos respiciendo tanquam uirtus, subaudi uisiua, que ad nimium confunditur - tangens in hoc quod ait Phylosophus in secundo De Anima, dicens quod Excellentia sensibilium corrumpit sensum - dicendo quomodo uenerunt et fugauerunt hunc serpentem, ut per se patet in textu; qui, ad licteram sic intelligendo, falsum diceremus, sentiendo has animas separatas et ad Purgatorium ductas orare ne temptatione diabolica uexarentur, cum dicat Thomas in suo Contra Gentiles quod anime in Purgatorio existentes sint in uoluntate immutabiles, ac etiam iste auctor idem hoc dicit infra in hoc libro Purgatorii in capitulo XI° et in capitulo XXUI°, ideoque auctor hic suadet ut lector in hoc passu bene, idest perspicaciter, acuat oculum intellectus, subaudi ad uerum, idest ad ueram intentionem ipsius auctoris uelatam sub allegorico sensu ut a uelo, quodammodo allegando quod dicta eius allegorica intentio est ita transparens ut subtile uelum quod penetrari intus faciliter potest, quasi uelit dicere auctor quod hec que in presenti capitulo figuraliter et mistice narrat, potius sub anagogico sensu, idest spirituali, quam sub tropologico, idest sub morali recitat. Nam, homo scribens aliqua moraliter non debet hoc facere subtilibus transumptionibus et figurationibus, sed grossis, ut egit Esopus in suis Fabulis ostendens hoc dum dixit: Et nucleum celat arida testa bonum, accipiendo nucleum pro uero integumento incluso in sua grossa allegoria, ut in testa nucis; quod quidem fieri docet nos Phylosophus in I° Ethicorum, dum ibi sic ait circa morale negotium: Amabile est de talibus et ex talibus dicentes grosse et figuraliter ueritatem ostendere, et de hiis que ut frequentius et ex talibus dicentes talia et concludere, ubi comentator, scilicet Thomas de Acquino, super hiis uerbis sic inquit: Et ideo rationes subtiles magis illuminant intellectum, superficiales uero et grosse magis mouent et inflammant affectum. Namque in scientiis speculatiuis, ubi principaliter queritur illuminatio intellectus, ut est in nostro proposito hic, procedendum est demonstratiue et subtiliter, at in negotio morali non queritur nisi certitudo uoluntatis et ut boni fiamus, et secundum hoc ita hec lictera exponatur: o lector, acuas hic bene uisum tui intellectus; nam si bene acues speculatiue, integumentum presentis allegorie tibi patebit tanquam subtiliter et apparenter indicatum; uel forte auctor hec dixit hoc alio respectu, scilicet quod si allegoria hec et quelibet alia est ut uelum subtile et transparens, citius potest animus legentis ad uarios et multiplices intellectus trahi preter uerum; quam si fuerit grossa, ad quod facit quod ait Gregorius in primo suo libro Moralium, dicens: Aliquando autem qui uerba accipere ystorie iuxta licteram negligit oblatum sibi lumen ueritatis abscondit, cum que laboriose inueniri in eis aliquid intrinsecus appetit, hoc, quod foris absque difficultate assequi poterat; amictit igitur ad propositum dictum inclusum uerum de quo sermo est hic erit hoc, scilicet quod quicquid ipse autor dicit de hiis animabus in tali hora ita orantibus et canentibus reducatur ad homines in hoc mundo uiuentes spiritualiter Deo seruiendo, et quodammodo se purgando a malis comissis, quorum moris est in tali hora orando canere et iubilare in deprecationem et laudem Dei et Uirginis eius matris in consortio plurium hominum, ut faciunt Florentie canentes in sero in laudes Domine nostre Uirginis Marie ut pro nobis interueniat, ut in multis etiam locis aliis uidemus fieri. Et in hoc uenit auctor et eius materiam ampliandam, ut tangit et tractat de effectu orationis, que secundum Ysiderum interpretatur quasi oris ratio. Item dicitur oratio, secundum Damascenum, ascensus intellectus in Deum, et ex hoc auctor fingit hic has animas ita manus et occulos ad celum, idest ad Deum, eleuare - unde Ciprianus ad hoc sic ait: Quando stamus ad orationem uigilare et incumbere ad preces toto corde debemus, ut cogitatio hominis carnalis et secularis abscedat. Claudatur contra aduersarium pectus et soli Deo pateat, nec ad se hostem Dei tempore orationis uenire patiatur - et, licet particularis et singularis oratio in occulto fieri debeat, iuxta illud Mathei UI° dicentis: Cum oraueris intra in cubiculum tuum et, clauso hostio, ora patrem tuum in abscondito etc., tamen iste premissus modus orandi pluribus simul congregatis canendo patenter fit et commendatur, de quo Psalmista inquit: Uoce mea ad dominum deprecatus sum; de quo modo orandi forte etiam ait Dominus discipulis eius dicendo, Mathei XUIII°: Dico uobis quod si duo ex uobis conuenerint in terram in nomine meo de omni re quam petieritis, continget uobis, etsi non fiat quod petitur, iuxta Bernardum dicentem Deum dare quod sic petitur aut quod nouit esse utilius, et inde in capitulo XUIII° ait ad idem sic etiam Dominus: Ubicunque duo uel tres in nomine meo fuerint collecti, ego sum cum eis. Inde auctor, uolens tangere de effectu talis premisse orationis, qui est ut, mediantibus angelis, tales prefati uiri spirituales defendant se contra insultus et temptationes demonicas maxime nocturno tempore nos aggredientes, et quo Dominus suadebat discipulis suis dicendo: Uigilate et orate ne intretis in temptationem: spiritus quidem promptus est - scilicet dyabolus, nam, ut ait Gregorius: Assidua temptatione temptat homines ut saltem tedio uincat - caro uero infirma, in quibus uerbis ostendit duo hec remedia fore contra temptationem, scilicet uigilatio cum corde, et oratio cum ore. Ad hoc inquit ita Augustinus in libro De Perseuerantia: Homo in hac uita, quantumcunque perfectus, habet orare ut diuina uirtute perseueret in perfectione, cum ad hoc uirtus propria non sufficiat; nam, ut ait Yeronimus: In temptationem intrat qui orare negligit, sed, ut idem Gregorius ait in Moralibus: Qui dat temptatori potestatem, ipse temptato dat misericordiam. Subsequenter tangit hic auctor de istis duobus angelis cum duobus spatis igneis fugasse ita hunc serpentem, idest dyabolum temptaturum truncis cuspidibus, ut dicit textus, ut denotet in hoc quod non sunt angelica subsidia nobis ad occisionem demonum, sed ad tuitionem; ad quod ait Thomas in prima parte questio CXIIIIa sic: Angeli contra impugnationem demonum nobiscum sunt et, ut non sit inequalis conditio pugne fit ex parte hominis recompensatio, primo per adiutorium diuine Gratie, secundo per custodiam angelorum, quos angeli singuli singulos habent in custodiam, ut per eos ducantur ad uitam ecternam, et incitentur ad bene operandum, et muniantur contra insidias ipsorum demonum. Ad hoc etiam Bernardus, super illis uerbis Ysaie: Super muros tuos, Yerusalem, constitui custodes, ait: Benignus es, Domine, qui non es contentus nostrorum murorum, sed custodiam angelicam nobis ponis; item et Yeronimus, Super Matheo: Magna, inquit, est dignitas animarum, ut unaqueque habeat ab ortu in custodiam sui angelum delegatum, scilicet bonum subaudi, et etiam malum; unde in libro De Proprietate Rerum dicitur: Sicut bonus angelus hominibus datur ad subsidium et conseruationem, sic malus angelus datus est ad probationem. Quibus auctoritatibus satis potest comprendi allegorica intentio auctoris circa hos angelos, circa uero eorum dictas uirides alas, in quarum tali colore spes figuratur, potest elici etiam intentio allegorica eius, inspectis uerbis Ysideri, Etymologiarum, dicentis: Angeli pinguntur cum alis ut celeris eorum cursus significetur, quorum unicuique attributa sua diuersa officia sunt et presunt locis et hominibus, unde Propheta ait: Angelus princeps regis Persarum restitit michi. Circa allegoriam dictarum eorum spatarum facit quod ait Dionisios in suo libro Hyerarchiarum, dicens: Angeli tela et gladios dicuntur portare ex eo quod uirtute sibi tradita demonum conamina destruunt et debellant; pro affocato colore ipsarum dictarum spatarum accipi debet incendium illatum demonibus a dicta uirtute orationis, unde ait Augustinus: Oratio est menti presidium, aduersario incendium, angelis solatium, et Deo gratissimum sacrifitium, cum etiam dicat Yeronimus, Super Matheo XUII° capitulo: Hoc genus demonorum non eicitur nisi oratione. Inde, ad id quod dicit quomodo dictus serpens, qui ut iam dixi per motu diabolice temptationis hic ponitur, ita uoluebat ad dorsum lingendo caput et faciem humanam - secundum Bedam dicentem: Ita factum fuisse serpentem decipientem cauda, de quo dicitur Genesis capitulo III°; et in Ecclesiastico XXI° capitulo ibi: Quasi a facie colubri fuge peccatum. Ad quod etiam ait Petrus in sua Epistula dicens: Sobrii estote et uigilate, quia aduersarius uester dyabolus tanquam leo et serpens circuit querens quem deuoret tangit, seu tangere uult, allegorice auctor de suggestione dyaboli intendentis se reddere et facere placibilem ubi est deformis, in quo Gregorius in I° Moralium ita ait: Cum antiquus hostis nec in exordio intentionis ferit neque in itinere actionis intercepit duriores in fine laqueos tendit; ad quod respiciens Propheta inquit: Ipsi calcaneum meum obseruabant, nam, cum calcaneum sic finis corporis, per illud terminus signatur actionis, et sit finem uitiare desiderat, unde eidem serpenti dicitur: Ipsa tuum obseruabit caput, et tu eius calcaneum. Caput serpentis oberuare est initia subgestionis eius aspicere et manu sollicite considerationis a cordis aditu funditus extirpare, quia tamen cum ab initio deprehenditur, percutere calcaneum molitur quia, si suggestione prima non percutit, intentionem decipere in finem tendit, et iam semel cor in intentione corrumpitur, sequentis actionis medietas et terminus ab hoste callido secure possidetur; dicens inter hec auctor quomodo in tali hora uidit in tali loco tres stellas in illo polo, idest in illo septentrionem, eleuatas et subrogatas in locum illarum quattuor quas uiderat ibi in mane, in quo uult ostendere allegorice quod, licet in principio ascensionis huius montis, quod pro felicitate humana figuraliter ponitur, quattuor uirtutes cardinales hominibus ad talem directionem in principio expediant - unde Seneca, De Formula Honestatis, dicit quod hiis uirtutibus animus comitatus potest ad honestatem uite accedere, in qua dicta felicitas consistit - tamen in processu necessarium est ut superueniant tres ille theologice uirtutes - de quibus Apostolus, Ad Corinthios primo capitulo XIII° ait dicens: Nunc manet fides, spes et karitas; Hiis scientia et phylosophia militat, dicit ibi Glosa Augustini - pro quibus hec tres stelle ponuntur hic, et sic in hoc quasi alludere uult auctor illis uerbis Psalmiste, dum dicit: Ambulabant de uirtute in uirtutem.
|
|
|
|
Hiis expeditis, ueniamus ad duo que hic textualiter tanguntur: fingit enim hic auctor primo se reperire umbram domini Nini de Uicecomitibus de Pisis, olim iudicis iudicatus Gallure insule Sardinee et mariti domine Beatricis de Este, ex qua genuit filiam quendam nomine Iohannam, de qua hic fit mentio. Quo mortuo, dicta eius uxor uidua nupsit domino Galeassio de Uicecomitibus de Mediolano, ex quo increpat illam per hec uerba dicti sui uiri primi, ut dicit textus hic, sequendo uerba Apostoli dicentis Ad Timotheum sic: Adolescentiores autem uiduas deuita; cum enim luxuriate fuerint, in Christo nubere uolunt; habentes dampnationem, quia primam fidem irritam fecerunt, et sic arguit hic dicta umbra dicti olim sui uiri; plus amore non diligi ab ea, iuxta illud Ouidii, De Remedio Amoris: Successore nouo tollitur omnis amor, arguendo etiam dicta umbra contra dictam eius uxorem quomodo honorabilius erat ei sepelliri ut eius uxor in sepulcro picto cum gallo, signo armature dicte dignitatis iudicatis Gallure, quam in sepulcro picto uipera, signo armature dictorum Uicecomitum, quorum uexillum ex principio antiquo prius affigitur in campo per exercitum Mediolanensem quam aliud. Que talia dicit auctor dictam umbram dixisse signatam directo zelo, idest karitate, qua diligimus proximum ut nos ipsos, et sic differt ab alio non recto zelo quem Egidius in suo libro De Regimine Principum ita diffinit: Zelus est amor intensus non patiens consortium in amato. Item dicta umbra rogat auctorem ut roget dictam eius filiam de eo quod dicit hic textus per illum singulare gradum, idest gratificationem quam debet Deo, ad cuius primum quia seu quare non est nobis uadum ad intimandum, quare fecit hoc primum, et hoc secundo cum Inuestigabiles sint uie eius, ut ait Apostolus.
|
|
|
|
Ultimo tangit de domino Corrado, marchione Malespina, et quomodo communicauit cum omnibus de domo sua ciuitatem Buose et castrum Duosoli et cetera alia bona que acquisiuit in insula Sardinee ex dote cuiusdam eius uxor; et hoc est quod dicit hic auctor de amore quem gessit circa suos, inducendo dictam umbram ultimo predicere sibi eius exilium ante septennium sibi euenire per illa uerba quod sol non recumbet in lecto montonis, idest in signo Montonis, septies etc. Nam, sic exul inde existens, refugium per non modicum tempus habuit ad dictos marchiones, maxime ad dictum Moroellum, marchionem de dicta domo, et sic expertus est quod pronunciauit hic sibi dictus spiritus.
|
|
|
|
{La concubina di Titone antiquo.} In hoc nono capitulo auctor duo principaliter facit: primo se continuat ad proxime precedentia usque ibi: {Noi ci apressammo, et erauamo in parte}; ibi incipit tractare de loco Purgatorii et de eius introitu, et hec usque ad finem. Ad primum igitur ueniendo prius uideamus quid auctor pro ista concubina Tytoni intelligat, et dicit quod eam accipit hic pro Aurora lune poetice loquendo, unde prenotandum est quod ystorice dicitur Laomedontem Troyanum tres habuisse filios, scilicet Assaracum, Tytonum et Priamum, quem Tytonum poete fingunt auroram solis habuisse in uxorem, et ideo ab eo uocata est Tytona. Unde Ouidius, De Fastis, inquit in hoc: Tu Frigis Assaraci Tytonia fratre relicto, et subdit: Iam tua, Laomedon, oritur nurus, ortaque noctem / pellit etc., ac etiam fingunt dictum Tyton ex ea habuisse filium nomine Menonem; quem Tytonum etiam fingunt dicti poete fortiter senuisse - unde Theodorus in hoc ait: Tytonum thalamis dignans aurora superbis / augendo uitam mutauit etiam usque ac Adam, item et idem Ouidius in Epistulis inquit ita: Super Occeanum uenit a seniore marito - quare uide cur auctor uocet hic eum antiquum. Item dicit inde auctor quod dicta lunaris aurora iam ibi ubi erat candebat sicut Aurora solis rubescit propter uiuacius lumen - unde Uirgilius: Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis - extra brachia dicta Aurora lune sui dulcis amici. Hoc aliquantulum extraneum est, nisi intelligamus auctorem accipere hic pro isto amico ipsum predictum Tytonum, qui mistice et integumentaliter per dictos poetas ponitur pro illo uapore qui colorat utramque Auroram, licet non ita continue coloret dictam Auroram lune sicut Aurora solis, et ex hoc fingitur dictus Tytonus, istius maritus et illius amicus, concubinarius; uel secundo dicamus auctorem pro tali dicto amico accipere Cephalum, qui amasius olim fuit aurore predicte solis, et per consequens lune, ratione idemptitatis earum illuminationis - de quo ipse Ouidius, in persona Phedre scribens ad Yppolitum in eius Epistula sic ait: Clarus erat siluis Cephalus, multeque per herbas / conciderant illo percutiente fere, / nec tamen Aurore male se prebebat amandum, / ibat ad hunc sapiens a sene diua uiro - uel dicit tertio quod erat extra brachia dulcis sui amici, idest Experi sideris procedentis interdum ex Oriente cum Aurora lune, et tunc dicitur Experius, interdum cum Aurora solis, et tunc dicitur Lucifer, unde idem Ouidius: Iamque fugatura Tytoni coniuge noctem / preuius Aurore Lucifer ortus erat; uel quarto forte auctor hic accipit pro hoc amico signum Cancri, quod signum est domus lune, a quo signo remota tunc erat dicta Aurora lunaris per tria signa, cum tunc erat in signo Scorpionis, ut ait hic auctor de eius Aurore stellata fronte in forma Scorpionis. Itaque, licet obscure, breuiter concludendo auctor per dicta uerba fingit iam duas partes noctis transisse ibi, uidelicet crepusculum et conticinium, et tertia iam iminebat, que dicitur gallicinium; alie dicuntur intempestum, gallitium, matutinum et diluculum, et sic septem secundum Macrobium, et hee partes sunt passus noctis de quibus hic ait auctor. In qua quidem parte tertia noctis fingit inde auctor se ibi solum incepisse dormire, causam allegando quia habebat de eo quod traxerat ab Adam, scilicet de corporali et carnali et sensuali essentia unde Phylosophus in suo libro De Sompno et Uigilia dicit quod Sompnus est quies uirtutum animalium et sensuum nostrorum dependens a cerebro - dicendo se in hora matutina, iuxta diem quando yrundo incipit canere - ut ait Uirgilius, etiam talem horam describendo, dicens in UIII°: Euandrum ex humili tecto lux suscitat alma / et matutini uolucrum sub culmine cantus, in quo incidenter tangit etiam quod ystorice et fabulose Ouidius scribit in UI°, scilicet quomodo Tereus, olim rex Tracie, accepta in uxorem Progne, filia Pandionis ducis Athenarum, carnaliter iacuit, et per uim, cum Phylomena sua cognata, puella et uirgine, et sorore dicte Progne et filia dicti Pandionis in quodam nemore, dum semel duceret eam de Athenis ad dictam eius coniugem, et ne tale scelus sciretur, linguam dicte Phylomene amputauit et ipsam ligatam dimisit in dicto luco ad quendam arborem ut a feris bestiis deuoraretur breuiter. Tamen, hoc scito, recepta dicta Phylomena secum occulte, dicta Prognes, tali dolore mota, occidit Ythym suum filium et dicti Terei infantem et eum coquit et secrete illum dedit ad comedendum dicto eius patri uno mane ituro uenatum; quo recepto et insequente dicto Tereo eas sorores, dicta Prognes conuersa est in yrundinem et Phylomena in auem sui nominis quam uocamus rosignolum, et dictus Tereus in auem uocatam upupam cristatam - et hoc est quod dicit hic auctor de primis guais dicte yrundinis, subdendo auctor etiam hic quomodo in dicta hora matutinale mens nostra peregrina magis a carne, idest magis a motibus carnalibus remota in suis uisionibus quasi diuina est circa futura prenoscendi, quod diuinitatis est non humanitatis, et itaque presupponit auctor hic quod in tali hora uera sint nostra somnia, et idem dicit supra in Inferno in capitulo XXUI°, quod quidem etiam uerificari uidetur per Ouidium in Epistulis dicentem: Namque sub Aurora, iam dormitante lucerna, / somnia quo cerni tempore uera solent, item et per Claudianum dicentem: Per somnos michi sancte patet, iam sepe futura / panduntur multeque canunt presagia noctes, item et per Ualerium Maximum in III° De Somniis, in contrarium uidetur dicere Cato dum ait: Somnia ne cures, nam mens humana quod optat etc., et Salamon in Ecclesiastico, dum dicit: Somnia extollunt imprudentes, et multos errare fecerunt, ex quo Augustinus, in libro De Spiritu et Anima, in hoc sic distinguit dicens: Quinque fore species somniorum: nam quedam somnia fiunt que dicuntur oracula, quando scilicet homo somniat aliqua sibi reuelata a Deo, ut Genesis XXXUII° capitulo dicitur de Ioseph, filii Iacob, et de Ioseph uiro Marie et de magis recipientibus responsum in somniis et de aliis multis et ista uera sunt; quedam somnia dicuntur uisiones, quando scilicet id quod quis uidet eo modo quo apparet euenit, unde Macrobius, Super Somnio Scipionis in hoc ait: Fit enim sepe ut cogitationes sermonesque nostri pariant aliquid in somno tale quale sepissime uigilantes solebant cogitare et loqui; quedam alia dicuntur simpliciter somnia, quando scilicet figuris sunt tecta et sine interpretatione intelligi non possunt, ut in somnio Nabucodonosoris interpretato per Danielem, ut in Daniele capitulo IIII° habetur, et in somnio Pharaonis de spicis; quedam alia sunt que dicuntur insomnia, scilicet quando id quod fatigauerat uigilantem ingerit se dormienti sicut est cibi et potus cura, ad quod ait Gregorius in suo Dialogo dicens quod Somnia interdum eueniunt in suis apparitionibus a plenitudine uentris uel capitis ex inanitione uel ab aliqua delectacione uel affectione que dormientis mouent phantasiam, uel ex compressione humorum; nam flegmaticus aquosa ut plurimum somniat, collericus incendiosa, melancholicus se cadere et ire non posse, sanguineus se uolere que in somnia uana sunt, unde Uirgilius: Sed falsa ad celum mictunt insomnia Manes; quedam somnia phantasmata dicuntur, ut cum quis uix dormire cepit, et adhuc se uigilare putat et aliqua uidet, et hec etiam uana sunt. Possunt enim ex causa exteriori somnia procedere uel per illuminatione dyaboli, de quibus Iob UII° capitulo ait: Terrebis me per somnia, ubi Gregorius inquit: Dyabolus cupidis prosperat, timidis aduersat per somnia, et hec uana sunt, aut procedunt ex infusione corporum celestium mouentium hic potentias corporales, ex quo motu nostra phantasia mouetur, unde apparent multa futura maxime circa fata Rei Publice secundum dictum Macrobium. Post hec auctor, fingendo se in predicta tali hora in somnio ita rapi et eleuari usque ad regionem ignis per hanc aquilam, ut in textu dicitur, tangit comparatiue de raptu Ganimedis, filii Troii, Troyani regis, circa cuius ystoriam et poeticam fictionem, Seruius super illis uerbis Uirgilii in primo dicentis: Et rapti Ganimedis honores, scribit quod Hebes, filia Iunonis, diu fuit in officio propinandi uinum siue potum Ioui in celo, tandem uisum extitit ipsi Ioui non fore decens quod talia per feminam fierent, unde disposuit se ad illud officium habere hunc Ganimedem, tanquam nobiliorem et pulcriorem iuuenem de mundo, unde, cum una die dictus Ganimedes uenatum iuisset cum suis multis comitibus super montem Yde iuxta Troyam, Iupiter, in forma aquile, illum rapuit in celum et eum ad dictum officium constituit; unde Uirgilius in UI° de hoc sic ait: Intextusque puer frondosa regius Ida / ueloces iaculo ceruos cursusque fatigat, / acer, anelanti similis, quem prepes ab Ida, / sublimem pedibus rapuit Iouis armiger uncis, item et Ouidius in persona Paridis scribentis Helene, in sua Epistola iactando se, inquit: Frix erat et nostro genitus de sanguine, qui nunc / cum diis potando nectare miscet aquas. Item tangit etiam comparatiue auctor hic quomodo obstupuit non minus sic excitatus ut stupuit Achilles delatus per Chironem centaurum de nocte ad insulam Schiri a Theti matre eius missum illuc, et quare et quomodo Greci illum inde habuerunt, ut scripsi plene supra in Inferno in capitulo XXUI° ubi uide; de quo admiratiuo causa dicti Achillis, Statius in primo sui Achilleidos ait: Cum pueri tremefacta quies oculisque patentes / infusum sensere diem. Stupet aere primo, que loca, qui fluctus, ubi Pelion? omnia uersat / atque ignota uidet dubitatque agnoscere matrem etc. Modo resumamus quid auctor allegorice hic pro ista aquila et Lucia sentiat, et certe pro ea hic et in capitulo II° supra in Inferno eam accipit pro Gratia Cooperante que subsequitur Gratie Operanti, ut plene scripsi in dicto capitulo secundo, et que ibi scripsi de hoc hic uideantur; de qua sic ait Augustinus: Cooperando Deus in nobis perficit quod operando incepit, quia ipse ut uelimus operatur incipiens et uolentibus cooperatur perfici, unde, uisis conditionibus illorum qui per contrictionem extremam saluati sunt, de quibus hucusque dixit in hoc secundo libro, uolens auctor nunc contemplatiue ascendere ad tractatum illorum qui ad ueram confessionem in hoc mundo uiuentes ueniunt ad se purgandum ut ad uerum Purgatorium quoddam, fingit dormiendo, idest contemplando, ita se nunc eleuari hic per hanc talem figuratam aquilam, ut dicit textus, ut per Gratiam predictam Cooperantem; et hec pro ista prima parte sint.
|
|
|
|
Ueniamus igitur ad secundam, in principio cuius auctor fingit se deuenisse ad hanc portam Purgatorii et ad eius tres gradus, ut dicit textus, quam quidem portam auctor hic allegorice ponit pro introitu status confessionis et penitentie, ad quem in hoc mundo uiuentes actu et proposito primo dirigimur a gratia Dei supradicta figurata in predicta aquila et Lucia, de qua tali figurata porta ait forte Psalmista dicens: Introite portas eius in confessione, et alibi dicit: Aperite michi portas iustitie: / ingressus in eas confitebor Domino. Hec porta Domini, iusti intrabunt in eam. Et quia ad portam hanc talem itur per gradus, cum Nemo repente fit summus, ut ait Iuuenalis, fingit auctor hos tres gradus pro scala eius porte, sentiens allegorice de hiis gradibus quod ait Augustinus de sermone habito in monte, dicens: Sicut tribus gradibus ad peccatum preuenitur, scilicet suggestione, delectatione et consensione, ita peccati ipsius tres sunt differentie, scilicet in corde, in facto et consuetudine, et per consequens tribus gradibus oportet nos uenire ad ipsius peccati confessionem: debet enim peccator primo reminisci omnium que peccando commisit et introspicere ante confessionem, unde in quodam Decreto sic dicitur: Magnum est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum retineat, ut possit dicere ut ait idem Psalmista dicens: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, et alibi: Delictum meum cognitum tibi feci etc. Et ex hoc auctor allegorice hunc primum gradum sic lucidum fingit adeo ut se in eo ut in speculo quodam uidebat ut erat, ut dicit hic textus; secundus uero gradus ita liuidus et niger et crepitus accipitur: hic pro compunctione scindente cor nostrum in tali casu, ad quod Ioel propheta: Scindite corda uestra et non uestimenta uestra; tertius rubeus, iste alius gradus accipitur per erubescentiam quam habere debet peccator in confessione, unde Luce XUII° capitulo, dicitur per Dominum peccatoribus: *Ora mostrate sacerdotibus omnes*, non unus pro omnibus, nec alium statuatis nuntium, sed qui per uos peccastis per uos erubescatis; uel forte hii tres gradus sunt illi de quibus in Decretis, De Penitentiis, ita scribitur: Sicut tribus modis Deum offendimus, corde, ore et opere, ita per cordis contritionem et oris confessionem et operis satisfactionem, ut per tres gradus uenire debemus ad ueram penitentiam. Iste autem angelus pro sacerdote ponitur hic per auctorem alludentem in hoc Diuine Scripture: nam dicitur Malachie II° capitulo: Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem requirunt de ore eius, quia angelus Domini est, et per Apostolum, Ad Corinthios UI° dicitur: Nescitis quoniam angelos iudicatis, (Idest sacerdotes, dicit ibi Glosa), quibus solis data est potestas confitendi et absoluendi, unde et in quodam Decreto dicitur: Mediator Dei et hominum Christus hanc prepositis Ecclesie tradidit potestatem, ut penitentibus et confessis satisfactionem penitentie darent, qua purgatos ad comunionem sacramentorum per ianuam reconciliationis admicterent. Spata uero huius angeli pro iudicio sacerdotali hic ponitur, in quo debet ferire sacerdos peccatorem reprehendendo eum cum iustitia et misericordia; nam dicit Dominus Mathei XUI° capitulo: Confirmo quos ligatis et soluitis super terram cum misericordia et iustitia, alia uero uestra opera in peccatores non agnosco, et ecce quod ait Salamon dicens: De ore sedentis in throno procedit gladius bis acutus; cum qua spata, idest cum qua iustitia reprehensibili, signauit sibi in frontem dictus angelus, dicit auctor, septem P, hoc est quod examinando ipsum memorem fecit septem peccatorum mortalium, quod totidem tangit ad doctrinam confessantium alios, dicendo quomodo indutus erat humili ueste dictus angelus, ut ex hoc etiam instruat hic auctor sacerdotes quomodo mediocri ueste utantur, non colorata uiridi uel rubea, unde in quodam Decreto ita dicitur: Priscis omnium temporibus omnis sacratus uir cum mediocri aut uili ueste conuersabatur; audierat enim Matheum XI° capitulo dicentem: Qui mollibus uestibus uestuntur, in domibus regum sunt, et Psalmista etiam dicentem: Sacerdotes tui induantur iustitiam, / et sancti tui exultent; indutus est enim iustitia qui medio utitur. Due enim claues sunt ille quas dedit Dominus Petro, dicens: Et dabo tibi claues regni celorum etc., quas Magister in IIII° Sententiarum dicit non fore corporales sed spirituales, unde sub anagogico sensu, idest spirituali, auctor hic et alibi de eis loquitur, et sic accipit pro aurea hac claue auctoritatem sacerdotalem sine qua non potest in hoc mundo quis penitentialiter iudicari, nec absolui; nam remictentibus sacerdotibus peccata Deus remictit, ut Mathei XXUI° capitulo habetur et in Iohanne capitulo IX° dicitur quod Christus Lazarum suscitatum obtulit discipulis soluendum, ut denotaret potestatem et auctoritatem talem solum esse sacerdotum; quam clauem auream dicit his auctor esse ualidiorem alia argentea, licet hanc argenteam dicat esse magis artificiosam, nam et spiritualiter hic argentea clauis pro prudentia et discretione et scientia sacerdotali ponitur, de qua dicitur Malachie sacerdoti, ut habetur Osee IIII° capitulo: Tu scientiam repulisti et ego repellam te ne sacerdotio fungaris, dicit Dominus, et etiam de hoc in quodam Decreto, in titulo De Penitentiis, ita dicitur: Caueat spiritualis iudex, sicut non commisit crimen, ita non careat munere scientie; nam oportet ut sciat cognoscere quicquid debet iudicare, sit diligens inquisitor, sapienter interroget a peccatore quod forsan ignorat uel uerecundia tacet et locum et tempus; quibus cognitis adsit beniuolus, habeat dulcedinem in affectione, in uarietate adiuuet confitentem increpando etiam et doceat perseuerantiam, ut docet hic auctor dicendo in personam dicti angeli quod extra redit qui retro respicit, et Luce IX° capitulo dicens: Nemo mictens manum ad aratrum et respiciens retro actus est ad regnum Dei, hoc est ut ait ibi Gregorius quod Post exordium boni operis debemus ad malum non reuerti, de quibus talibus ait Propheta dicens: Non reuertebantur cum incederent, ut fecit uxor Loth, ut dicitur Genesis capitulo XUIIII°. Ultimo dicit hic auctor quomodo dictus angelus aperuit dictam portam, eo modo quo etiam Uirgilius in simili ait, dicens in UI°: Tum demum horrisono stridentes cardine sacre / panduntur porte etc., tangendo etiam comparatiue quod scribit Lucanus in III° de porta Tarpeia, erario populi romani, aperta per Cesarem contra uoluntatem Metelli tribuni dicens: Protinus abducto patuerunt templa Metello, et sequitur: Tum rupes Tarpeia sonat magnoque reclusas / testatur stridore fores etc.
|
|
|
|
{Poi fummo dentro al soglio de la porta.} In hoc X° capitulo adhuc auctor, se continuando ad proxime precedentia, dicit quomodo non fuisset excusandus, sic monitus a dicto angelo, si ita ingressus se uoluisset ad sonum dicte porte, in quo uult allegorice tangere quod homo confessus et ingressus statum penitentie, non debet propter aliquam attractionem se uoluere retro, idest iterum ad peccata eadem, uel alia uenire, ut et per consequens ad dictam figuratam portam, idest quod ad dictam confessionem iterum redire non oporteat ipsum. Nam, dicit Ambrosius, penitentia est preterita peccata plangere, et iterum plangenda non commictere; facit ad hoc etiam quod in quodam Decreto, De Penitentiis, ita dicitur: Is qui post penitentiam delinquit, ita priuabitur gratia propter sequens delictum, ac si nulla peccata ei dimissa fuissent; at sic facit quod dicit aliud Decretum, scilicet quod Melius est uiam Domini non agnoscere quam, post agnitam, retro ire. Et sicut hec spiritualiter procedunt ut dictum est, ita et moraliter, ad quod quidem facit quod fingunt poete de Orfeo et de Euridice eius uxor, qua, uenenata a quodam serpente et mortua et ducta ad Inferos, ipse Orfeus dulciter sonando apud demones eam habuit ab illis cum ista conditione, ne reducendo ipsam extra Infernum, respiceret ipsam retro, quod minime seruans illam iterum amissit, quod totum moraliter, ut modo supra dixi circa uitia, importat quod spiritualiter circa peccata dictum est. Inde auctor dicit quomodo illa petra scissa per quam suum cepit ascensum, hinc inde mouebatur ibi, et quomodo cedentem partem dicti loci sequabetur, in quo allegorice sentit quomodo diuersis motibus temptationum in principio status penitentie homo in hoc mundo diuersimode fluctuatus debet eis cedere, unde ait Cassianus: Nunquam orat quis, etiam flexis genibus, quin euagatione distrahatur, quasi ut in hoc auctor sequatur Gregorium dicentem in quadam eius Omelia, exponendo Ezechielem, dicentem: Potest discursus atque mobilitas Spiritus etc. In sanctorum cordibus iuxta quasdam uirtutes spiritus bonus semper manet, iuxta quasdam uero recessurus uenit, et uenturus recedit. Ac in hiis per quos sanctitatis uirtutis ostenditur, aliquando presto est misericorditer, aliquando misericorditer recedit.
|
|
|
|
Prohemialiter hiis ita premissis, auctor incipit hic tractare de primo circulo Purgatorii, in quo fingit et ponit purgari animas superborum, et ab ipso peccato superbie in pena ita ponderosa et honerosa horum saxorum, ut patet in hoc capitulo et in sequenti, describendo latitudinem dicti huius primi circuli et parietem eius sculptum memorandis ystoriis importantibus bonum uirtutis et humilitatis effectum - ut spirituales et morales uiri in hoc mundo retracti a peccato et uitio superbie, anagogice et tropologice loquendo, hec uidentes hic, idest hec sibi ad memoriam reducendo, ut ibi dicte anime magis afficiantur et doleant se non fuisse secutos in hoc mundo talem uirtutem - sed potius ea que sculpta sunt in pauimento huius primi dicti circuli, importantia malum effectum dicti uitii superbie, ut inferius dicitur in XII° capitulo, ubi huiusdem scuplta hic et ibi allegorizabo. Dicit enim et fingit se hic uidisse inter alia sculpta, primo humilitatem Domine Nostre quam ostendit in annunciatione angelica sibi facta dum dixit: Ecce ancilla Domini etc., ut Luce I° habetur; item humilitatem Dauid regis illam, scilicet de qua scribitur in secundo Regum UI° capitulo uidet quod dum semel arca sancta reduceretur de ciuitate Gabaa ad Yerusalem cum thure et septem choris sacerdotum (ac sinistrasset in uia currus ducens eam, et substentata fuisset a quodam nomine Oza dicta arca, mortuo statim dicto Oza, ex eo quod non erat sibi tale officium commissum, ut tangit auctor hic etiam incidenter), ipse Dauid succinctus tripudians precedebat dictam arcam, quo uiso de palatio suo Micol, uxor ipsius Dauid et filia Saul regis, despexit ut superba ipsum ualde, tunc dicens dicto suo uno: O quam gloriosus fuit hodie rex Ysrael discoperiens se ante ancillas eius, cui tunc Dauid ita respondit: Ludam ante eum qui elegit me, et uilior fiam plusquam factus sum et ero humilis in occulis meis; item humilitatem Traiani imperatoris, illam de qua sic ait Elinandus ystoricus: Cum Traianus cum suo exercitu ad bellum pergeret, uiduam quendam illi occurrit plorando dicens: *Obsecro ut sanguinem filii mei innocenter occisi uindices*, cumque ipse imperator si incolumis reuerteretur se ei uindictam facturus sponderet, uidua respondit: *Et quis mihi hoc prestabit, si tu in prelio moriaris?* Traianus dixit: *Ille qui post me imperabit*. Cui inquit uidua: *Et tibi quid proderit, si alter michi iustitiam fecerit?*. Traianus: *Utique nichil*; et uidua: *Non tibi melius est ut michi iustitiam facias et in hoc mercedem accipias quam alii transmittas?*. Tunc Traiano, pietate motus et iustitia, de equo descendit et ibi innocentem sanguinem uindicauit, que uerba auctor hic uulgarizat ad licteram, ut patet in textu. Quomodo autem anima huius Traiani de Inferno reuersa est ad corpus precibus sancti Gregorii ut hic tangitur, dicam infra in Paradiso in capitulo XX°. Inde in reprehensionem superborum auctor exclamando dicit quomodo sumus uermes etiam informes, remota anima, sicut uermes sirici, remoto papilione qui dicitur Florentie farfalla, qui et nascitur ex eis, de quo Ouidius in XU° sic ait: Agrestes tinee, res obseruata colonis, / ferali mutant cum papilione figuram, item quomodo sic etiam remanemus quasi attoma illa, scilicet corpuscula informia que agitantur per radium solis transeuntem per aliquam umbram, in defectu, idest deficiente in nobis spiritu, siue ut illi uermes quos Phylosophus, in libro De Somnio et Uigilia, uocat emthoma, ad quod respiciens inquit Psalmista: Ego sum uermis et non homo; et secundo Macchabeorum dicitur: Gloria peccatoris stercus et uermis. Ultimo auctor hic reducit has animas ita ponderatas, et cum natas comparatiue se ostendere ut se habebat, et ostendebat Cinyra, dum mutatus fuit in gradus templi cum eis filiabus, Ouidio dicente in UI°: Qui super est solus, Cinyra habet angulus orbum, / isque gradus templi, natarum membra suarum, / amplectes saxo quod iacens lacrimare uidetur.
|
|
|
|
{O Padre nostro che nei cieli stai.} In hoc XI° capitulo auctor, adhuc prohemialiter se continuando ad proxime dicta, fingit ibi in hoc primo predicto circulo dictas animas orando iuisse sub dicto eorum penali pondere, simili illi quod interdum per homines somniatur, de quo Uirgilius in XII° de eo comparatiue loquens, sic ait: Ac uelut in somnis, occulos ubi languida pressit / nocte quies, nec quicunque auidos extendere cursus / uelle uidetur, et in mediis conatibus egri / succidimus; non lingua ualet, non corpore note / sufficiunt uires nec uox aut uerba sequuntur, dicentes orationem illam quam Dominus docuit nos facere, dicens Mathei UI° capitulo: Cum oraueritis, nolite multum loqui, sed dicite: *Pater noster, qui es in celis*: in qua prima particula dicte orationis ostenditur non debere nos orare deos fictos terrenos et simulacra gentium, sed Deum uerum qui in celis potissime est amore priorum effectuum, scilicet celorum et angelorum, ut dicit hic auctor, non tamen ut circumscriptus sit ibi ipse Deus, ut dicit etiam hic auctor, sed ut omnia circumscribens, ut dicit infra in Paradiso in capitulo XIIII° et supra in Inferno in capitulo primo, ibi dum dicit quod Deus in toto mundo imperat sed in celo regit, ac ibi habet suam ciuitatem et sedem, iuxta Ysaia dicentem in LXUI° capitulo in persona Dei: Sedes mea celum, et terra scabellum pedum meorum, et ex hoc, quamuis erronice, dicit Macrobius quod quidam phylosophi senserunt Deum nichil aliud esse quam celum ipsum; dicitur aliquid circumscriptum tunc quando potest definitione assignari in loco, ut sic fit in illo quod non alibi, circa quod frater Albertus sic ait: Locus duplex est intelligibilis ut angelorum et animarum que, licet sint in corporali loco, non tamen corporaliter sunt ibi, sed intelligibiliter, et sic dicuntur esse in loco circumscriptiue, cum potest assignari principium medium et finis diffinitiue, autem dicitur esse in loco quod sic est hoc quod non alibi. Et sic angeli sunt in loco; nam locum replent, et sic Deus dicitur esse in omni loco cum repleat omnem locum, ut Magister Sententiarum inquit: Angelus circumscriptus est localiter, Deus incurcumscriptus; ad quod ait Augustinus in libro De Diffinitione Ortodoxe Fidei: Nichil incorporeum et inuisibile nisi Deus. Nam incorporeus est quia ubique est, non loco, sed actionibus, aut etiam longinqui aut propinqui sumus, cum dicat ore prophetico ipse Deus: Celum et terram ego implebo, cum omnia sint sibi presentia, et Thomas in prima parte questio UIIIa inquit: Deus est ubique. Nam sic est in omnibus rebus, ut dans ei esse et uirtutem et operationem, sic enim est in omni loco, ut dans ei uirtutem locatiuam. Nam omnem locum replet. Non sicut corpus: nam corpus dicitur replere locum in quem non compatitur secum aliquod aliud corpus, at per hoc quod Deus sit in aliquo loco, non excluditur quin alia sint ibi, ymo per hoc implet omnia loca, quod dat esse omnibus locatis replentibus ipsa loca; ex quo Anselmus ait, exponens Psalmistam dicentem Si ascendero in celum tu illic es, si descendero in Infernum ades: Quo fugis Euclides? Quascunque ascenderis horas sub Iouem semper eris; inde sequitur in dicta oratione: Sanctificetur nomen tuum, super qua secunda particula inquit Augustinus: Hoc non dicitur ut non sit sanctum nomen Dei, sed ut sanctum habeatur; tertio sequitur: Adueniat regnum tuum, dicit Cyprianus hoc nichil aliud importare, nisi quod nos ut eius filii petimus regnum et hereditatem paternam nobis promissam per ipsum ut per patrem et acquisitam per filium, ubi addit Yeronimus: Hec est magna audacia, regnum Dei postulare et futurum iudicium non timere, quod non nisi ad puram conscientiam pertinet, auctor uero hic hec uerba uidetur aliter exponere, Et sic adueniat regnum tuum, idest ueniat uersus nos pax, idest gratia regni tui Domine: nam, ait Apostolus Ad Romanos UI° capitulo: Gratia Dei uita ecterna, ubi sic ait Glosa: Confitendum est gratiam Dei uitam eternam uocari, quia hiis meritis redditur que gratia contulit homini, eo quod nos, inquit auctor ad ipsam, non possumus, subaudi uenire ex nobis cum toto nostro ingenio, ut subdit transpositis uerbis hic etiam ipse auctor, nisi ipsa predicta gratia ex se ueniat, iuxta illud Ad Corinthios secundo, capitulo III°, Pauli dicentis in hoc: Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra a Deo est, et sequitur: Fiat uoluntas tua sicut in celo et in terra, quam particulam quartam Augustinus in libro De Sermone Dei uolens exponere, ait: Per celum hic angeli intelliguntur et per terram sancti homines, et est dicere: sicut in angelis uoluntas Dei fit ut eo perfruantur, ita fiat hic in terra a sanctis hominibus, ex quo auctor hic ait: sicut angeli de suo uelle tibi Deo faciunt sacrificium, idest tibi conferunt et immolant illud ut sacrificium, ita faciant homines etc.; inde sequitur: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie, super qua quinta particula uarie opiniones sunt: nam Ciprianus hunc quotidianum panem accipit pro Christo qui, ut dicitur Iohannis UI° capitulo ait: Ego sum panis uiuus qui de celo descendi, quod prefiguratum fuit Exodi XUI° capitulo ubi dicitur: Ego pluam uobis panes de celo; et in quodam Decreto ex uerbis Ambrosii dicitur: Non iste panis est qui uadit in corpus, sed panis uite ecterne qui animam fulcit, scilicet corpus Christi; Augustinus uidetur hunc panem accipere pro corporali pane substantiante cotidiane nos, in quo omnia necessaria comprehenduntur. Nam licet nobis orare quod licet nobis desiderare, unde orando petere possumus et temporalia, non ut finem constituamus in illis, sed ut sint aminicula beatitudinis requirende substentantia nos ad actus uirtuosos exercendos; quidam alii theologi uidentur hunc panem accipere pro Sacra Scriptura, cum cotidie eam meditari debemus, cui opinioni iste auctor adherere uidetur, dum dicit in secundo capitulo infra in Paradiso: Uoialtri pochi che drizaste il collo / per tempo al pan degli angioli, del quale / uiuesi qui ma non sen uien satollo. Tamen uidetur ipse auctor hic ipsum panem accipere pro Gratia Diuina, sine qua in hoc mundo, ut in deserto, non possumus antecedere sed retrocedere, ut Hebrei faciebant in deserto, que Gratia Dei in manna pluente eis, ut dicitur Exodi XU° capitulo et Deuteronomii UIII° capitulo figuratur; et ex hoc dictum est ibi: Panem angelorum homo manducauit, et ecce cur sic auctor dicit hic de manna et deserto, ut dicit hic textus. Inde sequitur: Et dimicte nobis debita nostra etc., in qua sexta particula inquit Cyprianus: Filius Dei, qui docuit nos orare, paternam misericordiam promisit, sed addidit legem nos certa conditione astringentem, unde et Chrysostomus ad hoc etiam ait: Quemadmodum ueraciter dicitur: *Dimicte nobis debita nostra* quoniam non desunt peccata que dimictuntur, ita ueraciter dicatur: *Sicut et nos dimictimus debitoribus nostris*, idest quod dicitur fiat. Ultimo sequitur: Et ne nos inducas in temptationem etc.: in hac septima et ultima particula notandum est quod Deus non inducit in hoc mundo in temptationem nos homines, sed patitur nos temptari, ut ait Iacobus in eius Epistula, tamen hoc hic petitur: ne deserti diuino auxilio alicui temptationi uel consentiamus decepti uel sibi cedamus afflicti; quam ultimam precem dicit auctor has animas non facere pro se, cum non possint amodo temptari, ut scripsi supra in capitulo UIII°, ubi plene de temptatione dixi, sed pro nobis uiuentibus in hoc mundo adhuc, et sic merito et nos pro eis orare debemus hic, iuxta id quod habetur in secundo Macchabeorum in XII° capitulo ibi: Sancta et salubris est cogitatio pro defunctis orare, ut a peccatis soluantur, etiam eadem oratione dominica: nam ait de ea sic Chrysostomus in Decreto quodam: De quotidianis leuibusque peccatis, sine quibus hec uita non ducitur, hec quotidiana oratio dominica satisfacit. Delet omnino hec oratio minima quotidiana peccata, delet et illa a quibus uita fidelium, etiam scelerate gesta, sed penitendo in melius mutata, discedit.
|
|
|
|
Post hec auctor, uolens ostendere quomodo uitium superbie, ut genus, in tres species partitur, scilicet in arrogantiam, in appetitum excellentie, et in presumptionem, fingit inter alios spiritus hic se reperisse hos tres spiritus de quibus hic specialiter facit mentionem; primo scilicet umbram domini Umberti comitis de Sancta Flore de Marictima, quam inducit sibi dicere quomodo fuit in dicta prima specie superbie, scilicet in arrogantia, maculatus propter antiquum eius sanguinem et nobilem prosapiam, et propter egregia facta suorum maiorum, ut dicit textus. Dicitur enim superbum proprie ille qui appetit esse super alios, sed dum hoc facit attribuendo sibi aliquid falso, ut iste comes fecit in hoc mundo de sua putatiua nobilitate non considerando comunem nostram matrem, ut idem spiritus hic testatur, scilicet Euam, a qua omnes pares descendimus - iuxta Malachiam prophetam dicentem II° capitulo: Nunquid non Pater unus omnium nostrum, nunquid non Deus unus creauit nos; quare despicit fratrem suum unuisquisque nostrum? - siue terram, ut nostram quasi comunem matrem, unde Gregorius in hoc ait: Omnes secundum rationem humilitatis equales sumus, idest secundum primos parentes qui de humo facti sunt. Dici debet arrogans item et dum attribuit sibi gloriam de factis egregiis suorum maiorum dictus comes in hoc mundo, ut dicit hic textus, et falso iuxta Ouidium dicentem in XIII° in persona Ulixis arguentis contra Aiacem iactantem se de factis egregiis etiam suorum maiorum: Nam genus et proauos et, que non fecimus ipsi, / uix ea nostra uoco - dicendo dictus spiritus quomodo ex tali uitio mortuus fuit in terra Campagnatici districtus Senarum, ut dicit textus, dicendo quomodo etiam omnes de domo sua superbire facit eorum predicta opinata nobilitas, iuxta Sallustium dicentem: Comune malum nobilitatis est superbia, inde ut tangat de dicta secunda specie superbie, scilicet de appetitu proprie excellentie.
|
|
|
|
Auctor hic secundario inducit hunc spiritum magistri Oderisii de Eugubio, olim summi miniatoris librorum, ad dicendum sibi quomodo uoluit excedere alios in dicto suo magisterio superbe et despectiue, in cuius persona auctor exclamat hic contra uanagloriam talem humanam, allegando quomodo in breui dictus magister Oderisius in sua fama miniature cessit magistro Franco Bononiensi, et in fama picture Cimabouis Iocto, et in fama loquendi in materna lingua rimando dominus Guido Guinizelli de Bononia Guidoni de Caualcantibus de Florentia, et iste ipsi auctori, subdendo quomodo fama nostra talis modicum durat si non iungatur etatibus grossis, que etates temporum habent gentem facere ex dispositione superiori subtilem et non subtilem, cum dicat Albumasar in suo libro: Continuum hunc mundum regi per etates naturaliter, in quibus singulares planete singulariter regit. Item in reprimitionem dicti appetitus fame etiam infert ipse auctor sic arguendo et dicendo: quam famam habebis tu homo, licet moriaris senex in aliqua fama et non infans ante transitum mille annorum, quod tempus minus spatium est respectu ecterni quam unus motus ciliorum respectu motus octaue spere tardioris omnibus aliis motibus celestibus? (nam mouetur in XXXUI milibus annis). Ad quod ait Psalmista: Mille anni ante occulos tuos tanquam dies externa que preteriit, et Boetius in II°: Quid, o superbi, mortalis aura nominis est? Uos uero immortalitatem uobis propagare uidemini, cum futuri temporis famam cogitatis. Quod, si ad ecternitatis infinita spatia pertractes, quid habes, quod nomine tui diuturnitate leteris? et sic, ut ait Gregorius concludendo: Uilescunt temporalia cum considerantur ecterna, inducendo tamen auctor sibi ostendi umbram domini Prouenzani de Saluanis de Senis, olim dominatoris dicte ciuitatis eius tempore quo Florentini debellati sunt in campo per Senenses iuxta Montem Apertum, anno domini MCCLX, de quo scripsi supra in Inferno in capitulo X°, de quo dicit quomodo nunc de eo uix in Senis pispiliatur, idest sussuratur, et sic adhuc redit ad dicendum de labili nostra fama extincta in persona eiusdem domini Prouenzani in XL annis, in cuius persona etiam tangit hic auctor de dicta tertia specie superbie, scilicet de presumptione in qua fuit, ut dicit hic textus, interferendo de hoc suo memorando facto, uidelicet quomodo dictus dominus Prouenzanus, dum eius quidam nobilis amicus captus esset in carcerem Karuli de Apulia propter conflictum Corradini, redemit eum denudatus querens in campo Senarum, ac sedens, ut dicit hic textus, et quia taliter queritare graue est, prenuntiat dictus spiritus auctori quomodo in breui eius uicini, idest Florentini, expellent eum, et quomodo ita exul experietur quomodo graue est sic alienum postulare, dicente Innocentio in suo opere De Contemptu Mundi: O quam perfida est conditio mendicantis, quia si petit necessitate compellitur, et dum petit rubore compescitur, et si non petit egestate consumitur: unde dictus dominus Prouenzanus - secutus Apostolum dicentem Ad Hebreos XIII° capitulo: Mementote uinctorum, et Psalmistam dicentem: Egenum de manu peccatoris liberate - meruit, ut hic dicitur.
|
|
|
|
{Di pari, come buoi che uanno a giogo.} In hoc XII° capitulo auctor, continuato sermone et uocato Uirgilio suo pedagogo - qui dicitur a pedes, quod est puer, et gogos ducere, et sic quasi ductor puerorum (nam ipse Uirgilius, sub representatione rationis, ipsum ducebat ut puerum), alludendo auctor in hoc forte uerbis illis Phylosophi dicentis ita in III° Ethicorum: Quemadmodum puerum oportet secundum preceptum pedagogi uiuere, sic et concupiscibile consonare rationi - tangit, ad complementum huius tractatus superbie, quomodo uidit in solo et pauimento huius primi circuli sculptum, ad quem exitum uenit superbia nostra ut plurimum in hoc mundo infimum et depressum, ut sub allegorico sensu moueat homines ad remouendum se ab ipso uitio et adherere uirtuti humilitatis sibi in bono contrarie ut supra premisit, et primo per exemplum Luciferi qui, dum esset angelus, factus est dyabolus, et de celo precipitatus in abissum, et de primo ordine creaturarum positus est in nouissimo, de quo Ysaie XIIII° dicitur: Quomodo cecidisti Lucifer qui mane oriebaris? et Luce X°: Uidebam Satan sicut fulgur de celo cadentem; secundo per exemplum Briarei gigantis fulminati a Ioue dum in Grecia in contrata Flegre bellare uoluit contra Deos cum aliis gigantibus ibi occisis a dicto Ioue et a Timbreo, idest Apolline, ita dicto a Timbrea herba nascente iuxta eius templum, item cum Pallade et Marte omnibus tribus filiis dicti Iouis, ut dicit hic auctor et supra in Inferno in capitulo XIIII° et ibi scripsi, et Statius in II° dicens: Non aliter, Getice si fas est credere Flegre / armatum immensus Briareus stetit Ethera contra, / hic Phebi pharetras, hic torue Palladis angues, / inde Pelethroniam premissa cuspide pinum / Martis etc. Item per exemplum Nembroth gigantis, cuius ystoria hic tacta talis est, ut legitur Genesis capitulo X° et XI° quod Noe habuit tres filios, scilicet Cham et Sem et Iaphet, de quo Cham descendit iste Nembroth qui, ut recitat Magister Ystoriarum, Sua superbia cepit esse potens in terra et robustus uenator hominum coram Domino, idest oppressor hominum affectu dominandi, ita quod dominator fuit super omnibus descendentibus dicti sui patris, et idem fecit Iethan, filius dicti Sem super eius descendentibus, et etiam Suphen, filius dicti Iaphet: qui descendentes Noe, etiam adhuc eo uiuente, erant numero XXIIIIor milium; qui dicti tres fratres ut duces eorum conuenerunt hanc gentem in quadam contrata dicta Sanar, et ibi dictus Nembroth cepit facere turrim quandam ascensuram usque ad celum ne iterum diluuium eos offenderet; ex quo Deus descendit ibi confundens linguam eorum ita quod nullus alium intelligebat; item per exemplum Nyobe filie Tantali et uxoris olim Amphyonis regis Thebarum, que, dum semel fieret festum quoddam Latone, sua superbia egit, ut scribit Ouidius in UI°, de ea dicens sic: Constitit; utque occulos circumtulit alta superbos, et: Querite nunc, habeat quam nostra superbia causam, / quoque modo audetis genitam Titanida Ceo / Latonam preferre michi etc., ex quo Apollo et Diana missi a dicta Latona, eorum matre, suis sagiptis occiderunt omnes septem filios masculos dicte Nyobe ludentes equester una die in quodam campo et septem eius filias etiam: dolore tali dictus Amphyon se occidit et dicta Nyobe effecta est saxum, unde subdit ibi idem Ouidius quod dicta Nyobe Orba resedit / exanimes inter natos natasque uirumque, et in libro De Ponto etiam idem poeta inquit: Felicem Nyobem, quamuis tot funera uidit, / que posuit sensum saxea facta malis. Item per exemplum Saul qui, ut habetur in primo Regum in capitulo XU°, dictum est ei: Nonne, cum paruulus esses in occulis tuis, caput in tribu Ysrael factus es? superbus autem factus, a regno deiectus est; nam, ut legitur in primo Regum capitulo ultimo dictus Saul uictus a Philisthin, et occisis in bello ab eis Ionathan et Aminadab et Melchisue suis filiis, dolore dictus Saul irruit in proprium ensem super montem Gelboe, et ibi mortuus est, quem montem ex hoc idem Dauid postea, ut dicitur hic, maledixit ne unquam ibi caderet pluuia uel ros: et ita euenit, et fuit ut legitur in secundo Regum in capitulo primo. Item per exemplum Aracnis mulieris que conuersa fuit in araneam per dictam Palladem cum qua certare uoluit texendo, cuius ystoriam ponit idem Ouidius in dicto UI° libro et de eius tela laniata. Item per exemplum Roboan filii Salamonis, de cuius superbia legitur in III° Regum in XII° capitulo; nam, cum creatus esset rex Ysrael, mortuo dicto suo patre, populo roganti eum ut exoneraret eum, respondit: *Minimus digitus meus grossior est dorso patris mei. Pater meus aggrauauit iugum uestrum, ego uero addam*: post quam talem responsionem suam misit Uriam, tributorum exactorem suum, ad exigendum a dicto populo collectas, et lapidatus est ab ipso populo; quo uiso, dictus Roboan rex ascendit festinus quendam currum et fugit in Yerusalem et recessit Ysrael a domo Dauid. Item per exemplum Heriphilis, uxor Amphyarai, que quadam superbia pro quodam ornamento infausto recepto ab Argia uxore Polinicis, indicauit dictum eius uirum latitantem ne iret ad exercitum illum Thebanum cum aliis regibus Grecis, de quo scripsi supra in Inferno in capitulo XIIII°: nam presciuerat se ibi moriturum, ut ibi mortuus est, ut dicitur in capitulo XX° etiam, et ibi dixi supra in Inferno, ex quo Almeon, eorum coniugalium filius, dictam eius matrem occidit de precepto dicti sui patris, de qua ystoria scribit Ouidius in UIIII° et Statius in IIII° Thebais; et in II° de infortunato tali iocali siue ornamento dicit, scilicet quomodo Uenus, existens uxor Uulcani iacuit cum Marte, et ex eo genuit quendam puellam nomine Hermionem que maritata est Cadmo primo regi Thebarum, et dum pararetur ire ad nuptias, dicta Uenus eius mater rogauit dictum Uulcanum ut ei fabricaret aliquod ornamentum, qui Uulcanus memor dicti adulterii fabricauit hoc monile ita infaustum quod dicta Hermione et quecunque alia que illud habuit de domo dicti Cadmen infortunata fuit, ut dicitur hic. Item per exemplum Senacherib regis Assyriorum, de cuius superbia dicitur Ysaie XXXUI° et XXXUII° capitulo, cui dictum est ipso obsidenti Yerusalem, capta alia Yudea terra: Superbia tua ascendit in aures meas; ponam circulum in naribus tuis et reducam te per uiam qua uenisti, et: Percussit inde angelus domini eius castra et LXXXU milia Assyriorum mortui sunt ibi, et ipse rex Senacherib reuersus est, et dum in ciuitate Niniue adoraret in templo ydola sua, filii eius ipsum ibi occiderunt. Item per exemplum Cyri regis, a quo uicto in bello a Thamiri, regina Scitharum - ut scribit Solinus in I° et Ualerius in UIIII° in titulo De Ultione et ego scripsi supra in Inferno in capitulo XUII° - dicta Thamiris fecit truncari sibi caput et poni in utre sanguinis humani, dicendo uerba hic posita per auctorem, scilicet: sanguinem sitisti et sanguinem bibe. Item per exemplum Olofernis, ducis Nabuchodonosoris regis Assyriorum, qui, ut legitur in libro Iudith UI° capitulo, dum ciuitatem Bettulie obsideret et ad extremum deduxisset eam, decapitatus est astute a dicta Iudith, probissima muliere, sub proprio temptorio sub simulatione concubitus, et cum eius capite super hasta posito, ipsa cum aliis ciuibus dicte terre Bettulie egressa, in conflictu posuit exercitum dictorum Assyriorum; quod autem fuerit superbum dictus Olofernes ibi etiam scribitur, nam contra Achirorem prophetam hec uerba protulit dicens: *Quoniam prophetasti nobis quod gens Ysrael defensabitur a Deo summo, ut ostendam tibi quia non est Deus nisi Nabuchodonosor cum percusserimus eos quasi hominem unum*. Item per exemplum Troye deducte cum arce sua Ylion dicta de tanta superba altitudine ad infimam desolationem, ut ait Uirgilius in illis suis uersibus quos scripsi supra in Inferno in capitulo primo. Hiis ad licteram premissis, tangamus quid allegorice auctor sentit pro supradicta forma pene purgatorie huius uitii superbie que in isto primo circulo purgatur sub dicto pondere saxorum nostra submissa et curuata ceruice, et decet hoc tali reum dicere quod, sicut homo in hoc mundo leuata ceruice in superbia hucusque fuit, ita nunc, uolens a tali uitio expiari, debet illam etiam sui penitudinem infimare cum honere et dolore conscientie, considerando quod illos quibus preesse cupit sibi supponit, unde Gregorius, Super Iob capitulo XXUI° respiciens ad hoc etiam, ait: Tantorum pondera unusquisque ferre compellitur, quantis in hoc mundo principatur, et etiam quod ait Psalmista dicens: Occulos superborum humiliabis, et alibi dicens: Dominus iustus concidet ceruices peccatorum, et Ysaia: Incuruabitur homo et humiliabitur et occuli sublimes deprimentur, dicens potius ceruices quam manus uel pedes, quia in ceruice perpenditur specialiter superbia, unde Augustinus: Nichil ita displicet Deo quam ceruix erecta, et Apostolus, UI° Ad Romanos, dicens: Sicut exhibuistis membra uestra seruire immunditie et iniquitati, ita nunc exhibete membra uestra seruire iustitie et sanctificationem, quasi dicat: scilicet manibus peccauimus, extendamus eas ad bona opera, si lingua loquamur bonum, et ita de aliis membris, ut in quibus plus Deum offendimus plus in illis peniteamus. Item quia homo uolens emendari a dicto uitio superbie in hoc mundo et a quolibet alio non tantum debet se emendare sed debet etiam se componere, ut docet Seneca in UIa Epistula ad Lucilium, idest debet se conformare illi uirtuti que opponitur illi uitio a quo purgari uult et emendari, et sic per considerationem melioris; unde Gregorius: Sicut incentiuum electionis est respectus deterioris, ita cautela humilitatis est consideratio melioris, unde etiam uide quia finxit auctor se in hoc primo circulo primitus uidisse in pariete predicta sculpta circa uirtutem humilitatis, et in solo earum contraria, circa quod etiam ita dicitur in quodam Decreto, De Penitentiis: Oportet superbum per contraria et aduersa curari, scilicet per humilitatis exercitium, quod est si se melioribus offitiis subdat et ministeriis dignoribus tradat, et ita arrogantie et uanaglorie uitium curari poterit etc.
|
|
|
|
Post hec auctor, incipiens tractare in hoc capitulo in uersiculo Già era più per noi del monte uolto de secundo circulo Purgatorii, in quo dicit purgari animas inuidorum, fingit se audisse in egressu huius primi circuli canere quasdam angelicas uoces: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsi celum possidebunt, que uerba scripta sunt Mathei capitulo U° ubi Glosa exponit: Pauperes spiritu fore homines humiles, quasi uelit auctor in hoc allegorice includere congratulationem quam homo sibi ipsi facit et sentit et sentire debet, mundato animo ab existentia alicuius uitii per uirtutem contrariam illi uitio in hoc mundo quia beatus. Ad quod respiciens Seneca in IIIIa Epistula ait Lucilio: Tenes memoria quantum senseris gaudium cum pretexta posita uirilem sumpsisti togam, sed maius expecta cum in uiros uirtuosos, subaudi phylosophia, te transcripserit procedendo, ut ait Psalmista dicens: Et enim benedictionem dabit legis lator, et ibunt de uirtute in uirtutem, et uidebitur Deus deorum in Syon. Et sic in proposito nostro premisso allegorico, legis lator erit iste angelus et quilibet alius in quolibet circulo infrascripto existens, idest motus angelicus dirigens nos de uno circulo ad alium, idest de una uirtute ad aliam, purgato uno uitio post aliud quadam uicissitudine correlatiua, iuxta Ambrosium dicentem in quodam Decreto: Cum renuntiatur improbitati, statim uirtus asciscitur; egressus enim malitie uirtutis operatur ingressum, eodemque studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur. Et ecce quod dicit hic auctor de uno P extincto sibi in uultu in exitu huius primi circuli. Ultimo reducit auctor, ad comparationem repentis ascensus huius secundi circuli Purgatorii et eius graduum, gradus lapideos per interualla positos in costa cuiusdam collis positi iuxta ciuitatem Florentie ac ibi imminentis cuidam ponti fluminis Arni qui dicitur Rubaconte, super quo colle posita est ecclesia Sancti Miniati, quos dictos tales gradus Florentini uocant scaleas, quos dicit etiam auctor hic fore securos tempore bono antiquo, quo libri comunis dicte ciuitatis et mensure dogate canipe salis eius secure erant, ubi abinde citra uitiate sunt, ut tangit iste auctor et infra in Paradiso in capitulo XUI°.
|
|
|
|
{Noi erauamo al sommo de la scala.} In principio huius XIII° capituli auctor prohemialiter tangit sub allegoria quadam in sua persona quomodo homo ignarus nature et qualitatis alicuius uitii eo quod illud actualiter nunquam siue uix commiserit, ut de se auctor nunc hic dicit circa hoc uitium inuidie in fine huius presentis capituli, non potest solum per Uirgilium, idest per rationem, hoc intimare, sed expedit quod uoluat sinistram partem sui, idest cor suum, ad solem, idest ad scientiam speculatiuam que talia naturaliter nobis habet indicare, quod totum auctor tangit hic in eo quod fingit ita Uirgilium solem respexisse et eum ita allocutum fuisse, ut dicit textus, modo quod unaqueque res melius apprehenditur per respectum eius oppositi contrarii, iuxta illud Phylosophi: Contraria iuxta se posita clarius elucescunt. Fingit etiam hic auctor per talem scientiam speculatiuam se primo cognouisse uirtutem karitatis et amoris proximi fore oppositum et contrarium huius uitii inuidie, quod etiam tangit hic in eo quod fingit sibi obuiam has tres uoces spirituales uolitando occurrisse et protulisse uerba ita facienda ad karitatem proximi.
|
|
|
|
Primo per exemplum Domine Nostre, que, ut legitur Iohannis capitulo II°, in nuptiis deficiente uino non dixit *Filio, uinum non habeo*, sed dixit *Uinum non habent*, quod ad dilectionem proximi fuit. Secundo per exemplum Horestis, filii Agamenonis regis et Clitemestre, qua eius matre occisa per eum propter adulterium commissum per eam cum quodam nomine Egisto, dictus Horestis multum per mundum errauit eundo, nunquam tamen derelictus a quodam suo comite nomine Pillade, tandem hiis ambobus applicantibus contrate cuiusdam regis habentis ex presagio quodam se mori debere manibus dicti Horestis, et habentis etiam quod unus ipsorum erat Horestes, licet nesciret quis, interrogantis etiam sepe ipsos duos quis eorum esset Horestes dictus Pillades dicebat: *Ego sum*, ne moriretur Horestes, et Horestes idem dicebat: *Ego sum*, ne moriretur ipse Pillades, ita se amicabiliter ardenter amabant, de quo scribens Tullius in libro suo De Amicitia inquit ex dictis Pacuuii poete: Cum ignorante rege, alter eorum Horestem se diceret, ut pro illo moriretur, Horestes uero ut erat perseuerasse etc., de quo etiam tangendo Ouidius, De Ponto, ait: Occidit et Theseus et qui comitauit Horestem / et tamen in laudes uiuit uterque suas. Tertio per exemplum Domini nostri qui, ut scribitur Mathei UI° capitulo, dixit: Diligite inimicos uestros et benefacite hiis qui oderunt uos, cuius hanc doctrinam secutus Apostolus, Ad Romanos XII° capitulo, inquit: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum etc., et sic corrigitur quod dicitur Leuitici XUIIII° capitulo, dum scribitur ibi: Diliges amicum et odio habebis inimicum tuum. Que quidem premissa debent nos impellere ad talem uirtutem karitatiuam amplexandam ut ferula, sicut illa que dixerunt eodem modo ille alie uoces de quibus dicitur in sequenti capitulo in fine debent esse frenum ne incurramus dictum uitium inuidie ut contrarium dicte uirtutis karitatis proximi, ut habetur hic in textu. Nam, diffiniendo inuidiam, inquit Augustinus: Inuidia est dolor aliene felicitatis, licet alii dicant quod est exultatio in aduersis proximi et tristitia in prosperis; ita uirtus karitatis e contra in nobis operatur. Nam, ut ait Thomas, Sicut karitas est uirtus optima, ita inuidia uitium pessimum, unde uocatur fera pessima, ut Genesis capitulo XXXUII° dicitur ibi: Fera pessima deuorauit filium meum Iosep; nam per ipsam uirtutem karitatiuam, ut ait Apostolus, Ad Romanos capitulo XII°: Gaudemus cum gaudentibus et flemus cum flentibus, quod totum per inuidiam agimus in oppositum.
|
|
|
|
Post hec auctor, uolens allegorice ostendere quomodo homines in hoc mundo uiuentes ac uolentes se in statu penitentie ab hoc uitio inuidie purgare et in dicta uirtute karitatiua persistere debent plorare in corde suo se iam ita fuisse in tali uitio propter eius circumstantias pessimas quas modo cognoscunt alludendo etiam infrascriptis auctoritatibus ut Ouidio describenti domum inuidie ac ita dicenti in II°: Protinus Inuidie nigro squalentia tabo / tecta petit: domus est ymis in uallibus huius / abdita, sole carens etc., subdens: Concusse patuere fores: uidet intus edentem, / uipereas carnes, uitiorum alimenta suorum, / inuidiam etc., et subdit, adhuc describendo ipsam inuidiam: Pallor in ore sedet, macies in corpore toto / nusquam recta acies, liuent rubigine dentes, necnon subdens de Aglauro inuida sic ibi conuersa in saxum: Nec lapis albus erat, sua mens infecerat illud - fingit has animas in hoc circulo ita plorare in loco saxoso liuore colorato, in quo denotat statum inuidorum in hoc mundo liuore plenum, unde Cyprianus, describens inuidum etiam ait: Hinc uultus minax, toruus aspectus, pallor in facie, in labiis tremor et stridor in dentibus ac uerba rabida et non uidentes ibi solem sutis occulis dictas animas, in quo denotat auctor cecitatem inuidorum, unde dicti sunt inuidi, quasi non uidentes; nam non sunt et dici possunt esse uere ceci mente qui dolorem preponunt gaudio ecterno ac dolore et cruciatu cottidiano merentur ecternum dolorem. Ad hoc respiciens Iob capitulo U° ait de inuidis predictis: Per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie, ubi Gregorius: Mens inuidi cum de alieno bono affligitur, de radio lucis obscuratur, nam, cum inuidi liuore cerni aliqua que reprehendant inuenire satagunt, quasi in nocte palpant, ad quod etiam Gregorius idem inquit: Inuidi deberent perpendere quante cecitatis sunt, qui alieno prouectu deficiunt et aliena letitia contabescunt, et potius uolunt carere bono quam habere in eo socium secum in malo et miseria, unde legitur quod quidam rex concessit cuidam auaro et cuidam inuido munus quod ipsi eligerent ita tamen quod munus ei qui posterior peteret duplicaretur, et cum uterque differret petere, precepit rex inuido ut peteret prius, qui petiit ut erueretur ei unus occulus, uolens quod socio siue proximo suo erueretur ambo, et sic bene ait Ugo de Sancto Uictore dicens: Superbia aufert michi Deum, inuidia proximum. In eo uero quod fingit eas dictas animas hic cilicio coopertas, denotare uult auctor quod, sicut cilicium carnem habet macerare ferentis eum intus, ita inuidia afficit intus inuidum et macrefacit, ut Oratius: Inuidia Siculi non inuenere tirampni / maius supplitium, et alibi: Inuidus alterius rebus macrescit opimis, et sic uenenant quasi se ipsos, quod tangit dictus Ouidius in eo quod fingit inuidiam comedere carnes uipereas, ut supra dixi, et Matheus in III° capitulo dicens: Genimina uiperarum quis ostendit uobis etc., et Basilius: Sicut rubigo ferrum, sic inuidia animam in qua nascitur corrumpit, item Yeronimus: Inuidia est sui ipsius mordax, unde rogabat Socrates deos ut inuidi in omnibus ciuitatibus occulos uel aures haberent ut de omnibus perfectionbus et defectibus torquerentur, nam, ut idem, dicit, quanta sunt felicium hominum gaudia, tanti sunt inuidorum gemitus, uel forte habuit auctor de hoc cilicio hic respectum ad id quod etiam ait Salamon in XIIII° capitulo Prouerbiorum, dicens: Putredo ossium inuidia: sicut uestis putrefacta non recipit ablutionem, sic inuidia non de facili abluitur.
|
|
|
|
Ultimo fingit se uidere ibi auctor umbram domine Sapie, uxor olim domini Cini militis de Pigozo de Senis, que in hac uita existens egit, ut dicit textus, dum Senenses uicti fuerunt in campo a Florentinis prope terram Collis de Ualdelsa, tangendo ultimo de abusiua credulitate illa dictorum Senensum, qui sperant adhuc scaturiri Senis quendam lacticem, cuius aquam uocant Dianam, et quod per eam ibunt cum nauibus ad portum Thalamonis, terre districtus Senarum in marictima, et sic habebunt habilitatem nauigandi mare, et per consequens habendi amiraglios et galeas in mari ut alie terre portuales marine.
|
|
|
|
{Chi è costui che l nostro monte cerchia.} Continuato hoc capitulo XIIII° cum proxime superiori, in hoc principio prenotandum est quod, prout ait Ysiderus in II° Etymologiarum: Omnis oratio componitur uerbis, scilicet comma, colo et periodo. Comma particula est sententie, colus membrum, periodus ambitus seu circuitus. Fit autem ex coniunctione uerborum comma, ex commate colus, ex colo periodus. Comma est iuncture finitio, colus membrum quod intellectum et sensum prestat, sed adhuc pendet oratio; periodus est extrema sententie clausula, quod quidam ita exemplificant et putant ut sequitur: Disponens Deus humamum genus de manibus eripere inimici (et ecce comma), per angelum magni consilii filium de Uirgine statuit incarnari (et ecce colus), qui sui sanguinis effusione nos ad gloriam reuocauit (et ecce periodus), ita quod nichil aliud uoluit dicere iste spiritus, dicendo alteri ut ita dulciter interrogaret auctorem ut responderet ei ad colum, nisi quod eis loqueretur in tantum ut animus eorum posset esse contentus et non remaneret in suspenso (licet ulterius proposito plura alia uerba dici possent), dicendo et fingendo auctor hos duos spiritus esse umbras, scilicet domini Guidonis del Duca de Bretinorio et domini Ranerii de Calbulo de Romandiola, amborum probissimorum uirorum iam in dicta prouincia, qui dominus Guido inde petiit ab auctore quis ipse esset, quod reticuit ratione hic assignata in textu. Item petiit adhuc unde ueniebat, cui auctori respondet adhuc etiam reticendo nomen ciuitatis Florentie et eius fluminis Arni, ut dicit textus, de quo admirante dicto domino Ranerio, spiritus predictus alter arguit merito hoc fecisse, considerata bestiali gente quantum ad mores habitante super dictus flumen Arni a principio sui usque ad finem.
|
|
|
|
Nam primo reperit comites Guidones de Casentino qui, ratione libidinose et immonde eorum uite, porci quasi possunt dici; inde, procedendo ulterius, dictum flumen Arni reperiit etiam Aretinos, qui, ratione procacitatis et rabide eorum audacie sine magno posse, dici possunt botoli, qui sunt illi canes perutili latrantes uicinales, quos gramatica uocat grippos; inde Florentinos, qui, ratione eorum insatiabilis cupiditatis, lupi quasi dici possunt; inde Pisanos ultimo, qui, ratione eorum astutie et sagacitatis, dici possunt quasi uulpes, ut dicit auctor hic in persona huius spiritus, in hoc alludendo Boetio, dicenti in IIII° etiam ita contra immorigeratos huiusmodi homines: Immundisque libidinibus si quis immergitur sordide suis uoluptate detinetur. Ferox atque inquietus linguam litigiis exercet: cani comparabis. Auaritia feruet alienarum opum uiolentus ereptor: lupo similem dixeris. Insidiator occultus surripuisse fraudibus gaudet: uulpibus exequetur. Et sic subdit ibi ut quos tenentur formatos uitiis uideas, homines extimare non possis, et hoc est quod etiam hic auctor tangit de Cyrce maga muliere in suis incantatis poculis conuertente homines in bestias, et qualiter et quomodo plene dixi supra in Inferno in capitulo XXUI°; et reassumendo adhuc premissa dicit auctor quomodo dictum flumen Arni nascitur in alpe quadam dicta Falterona supra Casentinum, territorium dictorum comitum Guidonum in monte Appennino qui protrahitur inter Lombardiam et Tusciam, ut de eo scripsi supra in Inferno in capitulo XUI°, et inherendo uerbis poetarum, dicit auctor hic quomodo a dicto Appennino detruncatus est mons Pelorus Siculus per illud brachium maris quod dicitur Fare Missine largum per decem miliaria dirimens Calabriam et Apuliam ab insula Sicilie: nam ait Uirgilius in III°: Disiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus / una foret: uenit medio ui pontus et undis / Hesperium Siculo latus abscidit, aruaque et urbes / litore deductas angusto interluit extu, et Lucanus in II°: Umbrosis mediam qua collibus Appenninus / erigit Ytaliam, donec confinia pontus / solueret incumbens terrasque repelleret equor. / At postquam gemino tellus elisa profundo est / extremi colles Siculo cessere Peloro; et quia in dicta Falterona dictus Appenninus multis aliis montibus compaginatur, dicit etiam auctor hic quomodo est ultra quam alibi quasi pregnans.
|
|
|
|
Inde inducit dictam umbram domini Guidonis incidenter auctor ad prenuntiandum quomodo Fulcerius de Calbulo, nepos dicti domini Ranerii, electus erit potestas Florentie, et quomodo ibi trucidabit multos sub pretextu partis Blancorum expulsorum tunc de dicta ciuitate, ut fecit quasi belua, idest bestia. Item incidenter tangit generaliter de fatuitate inuidorum ponentium cor ad res mundanas, in quibus expedit quod sit diuietum, idest minoratio, propter consortem, idest propter consotium et participem habendum, de quo apertius dicam in sequenti capitulo. Inde lamentatur dictus spiritus de Romandiola prouincia sua, confinata a Marina Adriatica et a monte predicto Appennini et a flumine Reni Bononiensis et a flumine Folie et a flumine Padi, propter eius presentem uitiosam gentem ubi olim erant isti uirtuosi uiri hic nominati, scilicet dominus Lycius de Ualbona de Cesena, dominus Arrigus de Manardis de Bretinorio, dominus Petrus de Trauersariis de Rauenna, comes Guido de Carpigna, dominus Faber de Lambertatiis de Bononia, dominus Bernardinus de Fusco de Sauentia, nobilissimo animo licet non sanguine, Guido de Prata, Ugolinus de Azone et Federicus Tignosus de Acharisiis de dicta terra Sauentie, dicendo etiam quomodo dicti Trauersarii et Anastasii de Rauenna hodie extincti sunt, dicendo de Castro Brentinorii et de Castro Bagnacaualli, cuius comites iam defecerunt, et de Castro Caro et Conio et de eorum comitibus, ut dicit textus, tangendo, ut dicit textus hic, etiam de comite Maghinardo de Susinana de Paganis, ultimo de domo sua, quem uocat demonem ratione eius astutie, et de domino Ugolino de Fantolino de Sauentia pro Bissino uiro, ut hic per se patet.
|
|
|
|
Post hec auctor, uolens tangere que debent homines in hoc mundo refrenare ne in hoc uitium inuidie incidant et, qui in eo sunt, mundentur ab eo uiso pernicioso eius effectu, - primo per exemplum Cayni qui, postquam inuidia occidit Abel fratrem eius, ibat dicendo, ut legitur Genesis, capitulo IIII°: Quicunque inuenerit me occidat me, ut tangit etiam hic auctor, ad significandum quod bona et mala proximi occidunt inuidum, bona affligendo, mala uero dando ei causam letandi et occasionem peccandi, secundum per exemplum Aglauros conuersa in saxum, ut scribit Ouidius in II° - uidelicet quod Ceclop rex Athenarum tres habuit filias, scilicet hanc Aglaurum, Hersen et Pandrasen, que tres sorores tres cameras habebant contiguas, et media erat dicte Herse, unde ait ipse poeta: Tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrase, dextrum, / Aglauros leuum, medium possederat Herse, ad quam Hersen uolens semel Mercurius ire ut eius procus ad iacendum secum, dicta Aglauros, inuida dicte eius sororis, opposuit se in limine dicte eius camere per quam ibatur ad cameram dicte Herses dicto Mercurio, unde ibi conuersa est in saxum ab eo, ubi Mercurius allegorice pro facundia accipitur que facit inuidum quasi insensibilem ut saxum tali uirtute eloquentie inuidendo - fingit has duas uoces protulisse uerba hic in textu tacta, que dicit auctor debere nobis esse circa tale uitium camum, idest frenum, ad quod respiciens Psalmista ait: In camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te, idest ad celestia, propter hec infima bona terrena ad que potius occulos flectimus, nec aduertimus ad superna, contra doctrinam traditam a Petro in sua Epistola dicente: Sperate in eam que uobis offertur gratiam; extenta habet Deus dexteram manum ad largiendum spiritualia, sed non est qui aspiciat: omnes enim ad sinistram aspiciunt, unde in temporalia recipiant, et hoc est quod tangit hic auctor in fine.
|
|
|
|
{Quanto tra lultimar de lora terza.} In principio XU° huius capituli auctor, uolens ostendere quomodo in illo alio emisperio in quo se fingit fuisse, sol distabat ab eius occasu per tres horas, in quo spatio temporis dicta spera solis semper aparet in terra siue in pariete moueri et tremula, quasi ut est puer ludens, ut dicit hic textus, quod etiam tangit iste auctor infra in capitulo XXUII°, dum ibi describit primam partem hanc diei incipiendo: Si come quando i primi raggi uibra, idest tremulat ipse sol. Et etiam Fulgentius, dum dicit de quadriga solis, allegorice scribit ita dicens: Attribuitur soli quadriga eo quod quadruplici limite diei metiatur spatium in septem eius equus: primus dicitur Eous, idest rubeus, cum sol rubicundus oriatur; secundo dicitur Acteon, quod interpretatur splendens, eo quod tertie hore momentis insistens lucidior fulgeat; tertius Lampas eo quod in meridie magis flagrat; quartus Phylogeus, quod grece terram amans dicitur, quod hore none procliuior urgens occasibus pronus incumbit. Et sic ad propositum dicit auctor quod in illo monte erat hora uespertina et hic, in Ytalia subaudi, media nox, et in Yerusalem hora matutinorum si bene inspiciatur, unde bene sequitur quod dicit hic auctor quod tunc in illo monte Purgatorii respiciens uersus occidentem in dicta hora uespertina percutiebatur a radiis solis in naso, idest in facie, et per consequens reflexio solis radiantis ibi in uultum lucidum uel speculum quoddam illius alterius angeli quem fingit ibi auctor se reperisse, debebat ipsum auctorem repercutere in faciem, et hoc affirmat tali ratione naturali: sol cum directo iacit deorsum lumen suum et sic cadit directo, ut cadit lapis si proiciatur de suprorso equali iactu, ut comparatiue dicit hic textus. Quod punctum dicitur zenit, quod nullam umbram recipit, - de qua Lucanus in UIIII° tangens, sic ait hic: Quomodo nichil obstat Phebo, cum cardine summo / stat librata dies; truncum uix protegit arbor / tam breuis in medium radiis compellitur umbra - et per consequens nulla reflexio tunc ab eo procedit, sed cum a dicto puncto zenitico meridiano uniuersali recedit ex parte occidentali, uel distat a parte orientali percutiens in aliquod corpus lucidum, puta in speculum uel aquam, ut hic dicitur, facit suam reflexionem, qui radius secundus ita reflexus tantum ascendit potentialiter quantum primus descendit, ut patet etiam in aqua aliqua descendente per aliquod conductum uel meatum que tantum ascendit quantum descendit, ex quibus satis intelligi possunt que tangit hic auctor de tali materia.
|
|
|
|
Inde fingit auctor quomodo ille angelus in exitu huius dicti circuli secundi cecinit quod scribitur Mathei U° capitulo ibi: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, et quod retro ad dicta uerba subiunxit quod scribit Apostolus, Ad Romanos XII° capitulo ibi: Noli uinci a malo, sed uince in bono malum; Uincitur a malo, dicit ibi Glosa, qui malus efficitur et malitie se subiectus, et quod etiam ait Iohannes in capitulo II° Apocalipsis ibi: Uincenti dabo edere de ligno uite quod est in Paradiso et de manna abscodito, per que uerba ita prolata auctor nichil aliud uult tangere nisi quod homo mundatus a premisso uitio inuidie et deductus ad uirtutem karitatis proximi, et factus misericors eius, potest uere dicere hec uerba in mente sua. Inde auctor, reuertens ad declarandum quod obscure et succinte finxit dixisse umbram prenominati domini Guidonis del Duca, dum in precedenti capitulo de diuieto et consorte, fingit Uirgilium nunc hic dicere et illud exponere sic inuidos homines reprehendendo et quos ponunt affectum suum ad res mundanas que minuuntur consorte secus, contingit in celestibus que augentur consorte, idest participante alio. Ad primam solutionem quam facit hic Uirgilius facit quod ait Gregorius in Moralibus dicens: Qui facibus inuidie carere uult, illam hereditatem appetat quam numerus possidentium non angustat, et Augustinus in XU° De Ciuitate Dei ad idem dicens: Nullo modo fit minor, accedente consorte, possessio bonitatis quam habet tanto latius quanto concordius indiuidua sociorum possidet karitas, nec habebit eam possessionem qui eam noluerit habere comunem, et tanto eam reperiet ampliorem, quanto amplius potuerit amare consortem; nam uir iustus per hoc quod in terris nichil appetit alienis profectibus inuidere nescit. Ad secundam hanc sequentem aliam responsionem Uirgilii, referentis se hic ad uirtuosam naturam karitatis, et bonum, quod est ut ipsa karitas, ut ait Augustinus, faciat sine labore nostro aliena bona nostra, facit quod ait Thomas in prima, questione XIIa, dicens: In Paradiso per essentiam unus perfectius alio Deum uidebit. Nam unus intellectus magis alio illum comprehendet. Facultas enim uidendi Deum non competit intellectui creato secundum suam naturam, sed per lumen Gratie de quo magis participat qui plus habet de karitate; quia ubi est maior karitas est maius desiderium, et desiderium facit quasi desiderantem apertum ad susceptionem desiderati. Inde auctor transumptiue tangit quomodo sicut plage mortales interimunt corpus, ita peccata mortalia animam, nisi consolidentur cum medicina penitentie et dolore conscientie, iuxta diffinitionem illam Augustini dicentis: Penitentia est quedam dolentis uindicta puniens in se quod comisisse dolet, et iterum dolendum non commictere, aliter potest unusquisque dicere quod dixit Psalmista dicens taliter dum inquit: Putruerunt et corrupte sunt cicatrices mee a facie insipientie mee, et hoc uult hic tangere auctor dicendo de suis residuis peccatis mortalibus ut de plagis in facie sua, idest in mente eius, adhuc non dolore solidatis.
|
|
|
|
Hiis taliter expeditis auctor incipit tractare de tertio circulo Purgatorii in quo fingit purgari iracundorum animas; et uolendo se referre sub sensu anagogico, idest spirituali, et tropologico, idest mortali, ad iracundos in hoc mundo uiuentes dispositos ad se purgandum a tali uitio, quomodo primo debent se dare ad contemplationem boni illius uirtutis que contrariatur uitio ire premisse, que est mansuetudo, secundum Phylosophum dicentem in IIII° Ethicorum: Mansuetudo autem est medietas contra iras, fingit se in extatica uisione - in qua est ille qui contemplando a statu quo abstrahitur, (nam dicitur extasis ab ex quod est extra et status, status), ut erat Democritus in ortulo suo semel, qui capras depascentes ante se eius caulos non uidebat - sibi apparuisse in introitu huius tertii circuli ymago Domine Nostre in actu illo mansueto dum reperiit filium puerum exeuntem de templo et ei dicentis: Filii, quid fecisti nobis? Ecce, pater tuus et ego dolentes querebamus te, ut legitur Luce capitulo II°.
|
|
|
|
Item ymago Ephysistrati, olim ducis ciuitatis Athenarum qui, ut scribit Ualerius in titulo De Patientia, dum dicit eius uxor coram eo fecisset duci quendam iuuenem qui amplexatus fuerat quandam eorum filiam puellam amore prouocatiuo, ut confessus et professus fuerat dictus iuuenis credens mori, absolutus est ab ipso Ephysistrato dicente contra dictam eius uxorem: Si eos qui nos amant occidamus, quid illis faciemus quibus odio sumus? tangendo incidenter hic auctor de contentione et lite habita inter Neptunum et Palladem de nomine imponendo dicte ciuitati fundate a Cycrope, rege quodam greco: nam uolebat Neptunus eam nominari a se et Pallas a se, unde Ouidius in U°, de hoc uolens tangere fingendo dictam Palladem etiam hoc texuisse in quadam sua tela, ait: Cecropia Pallas scopulum Mauortis in arce / pingit et antiquam de terre nomine litem; tandem sancitum fuit quod dicta terra nominari deberet ab illo istorum duorum deorum qui felicius prodigium ibi monstraret: ex quo Neptunus ibi cum suo tridente terram percussit et emicuit equus, ut ait Uirgilius in primo Georgicorum dicens: Munera uestra cano. Tuque o, cui prima trementem / fudit equum magno tellus percussa tridenti, / Neptune etc.; Pallas inde percussit ibi terram etiam et emicuit oliua, quo prodigio magis fausto censito, uocata fuit dicta terra Athena ab ipsa Pallade, que etiam Athena nominabatur, quod sonat scientia, et ex hoc dicit hic auctor quod inde emanauit omnis scientia et doctrina, ut etiam ait Priscianus.
|
|
|
|
Item ymago Stephani protomartiris Christi sancti tertio aparuit ibi, qui, dum lapidaretur a Paulo et aliis Iudeis moriens, positis genibus, suspiciens clamauit uoce magna dicens: *Domine, ne statuas illis hoc peccatum*, et cum hoc dixisset obdormiuit in Domino, ut habetur in Actibus Apostolorum in capitulo UII°, dicendo auctor inde se resipuisse et animam eius cognouisse suos errores non falsos sed ueros, quasi dicat quod usque tunc non cognouerat, ita per effectum bonitatem dicte uirtutis mansuetudinis, sicut nunc, subdendo in textu hic de laruis (que sunt ille cohoperture seu transfigurationes quas Tusci uocant mascheras et lumbardi barbancenas), dicendo auctori Uirgilius, qui talia uidit, ne cesset amplius aperire mentem ad aquas fontis pacis, idest Christi, qui tantum pacem dilexit ut omnis eius salutatio de ipsa foret in hoc mundo, et ipsam pacem docuit discipulos suos continue seruare, ut ecce Mathei U° capitulo ubi ait: Beati pacifici etc., et in capitulo X° ait discipulis suis: Intrantes autem domum salutate eam dicentes: *Pax huic domui*, et Iohannis XIU° capitulo: Pacem relinquo uobis, pacem meam do uobis; et post resurrectionem dicebat apparendo eis semper: *Pax uobis*, ut habetur Iohannis XX° capitulo, in duobus locis. Item et ipse Christus pacem misit inter Deum et homines, unde Apostolus, Ad Epheseos II°, ait: Ipse est pax nostra qui fecit utraque unum, que omnia habet ualde respicere unusquisque uolens se purgare a dicto uitio ire inimicante paci.
|
|
|
|
{Buio dinferno e di nocte priuata.} Continuato hoc XUI° capitulo cum fine proximi superioris, ac premisso de uirtute mansuetudinis, ut nunc superius dixi, subicit hic auctor de uitiosa ira, fingendo eam ut fumum nos obscuraret occulis mentis, ut patet in textu. Et dixi de uitiosa, quia illa ira nequaquam uitiosa est qua irascimur circa facta nostra ubi, quando et quibus irasci debemus, ut ait Phylosophus in IIII° Ethicorum, de qua dicitur Ecclesiastes UII° capitulo sic: Melior est ira risu, et Psalmista de ea ait: Irascimini, et nolite peccare. Est et alia ira etiam non uitiosa, que odium proprie dicitur, scilicet illa qua irascimur sine facto nostro alicui, puta homini male agenti, uidelicet alicui homicido seu furi, licet nos et nostra hoc non tangat, ut ait idem Phylosophus in sua Rethorica; illa uero ira uitiosa est et mortale peccatum, scilicet cum irascimur proximo nostro ad uindictam; quam iram diffiniendo idem Phylosophus in dicta eius Rethorica ait: Ira est tristitia et dolor cum uehementi appetitu uindicte, de qua ait Dominus, Mathei U°, dicens, Omnis qui irascitur fratre suo reus erit iuditio, et Apostolus, Ad Romanos, XII° capitulo, etiam dicens: Non uos uindicantes carissimi, sed date locum ire, hoc est declinate eam ne nos illa corripiat. Uult enim auctor per hunc fumum passionantem hic taliter has animas iracundorum purgantes se in eo et per ipsas animas allegorice seu anagogice, idest spiritualiter, ostendere quomodo homines iracundi in hoc mundo uiuentes redacti ad mansuetudinem per penitentiam recognoscunt se, et recognoscere debent, quasi fuisse in fumica caligine et obscuritate, dum hactenus in furore iracundie fuere, ut recognouit se fuisse Theodosius imperator: iam nam ita de eo scribitur in Ystoria Ecclesiastica, cuius uerba posita sunt in quodam Decreto, ita incipiente: Cum apud Thessalonicam, seditione exorta, quidam ex militantibus suis uir impetu fuisset furentis populi extinctus, Theodosius, repente nuntii uoce atrocitate succensus, ad ludos Circencenses inuitari populum fecit, eique ex improuiso circumfundi milites, atque obtruncari passim, prout quisque occurrisset, gladio iubet et uindictam dare non crimini sed furori. Ob hoc cum a sacerdotibus Ytalie redargueretur, agnouit delictum, culpamque cum lacrimis professus, penitentiam egit, et in hoc sibi tempus ascriptum absque regali fastigio patienter impleuit; sic igitur merito auctor statum irancundorum in hoc mundo ut fumum describit ab incensione cordis cum suo furore in nobis rationem offuscantem, cum dicat Phylosophus in II° De Anima quod Ira est accensio sanguinis circa cor. Ad tale fumum respexit credo Psalmista dicens: Ascendit fumus in ira sua et ignis a facie sua exarsit, et alibi ait: Super cecidit ignis et non uiderunt solem, et Apostolus, Ad Epheseos IIII°: Sol non occidit super iracundiam uestram; et Ugo de Sancto Uictore ad hoc inquit: Auferenda est ira a corde quemadmodum trabis occulos mentis etiam petit, et Iob XUII°: Caligauit ad indignationem occulus meus.
|
|
|
|
Post hec auctor, ut digressiue eius ampliet materiam, inducit umbram Marchi Lumbardi, olim probissimi hominis de curia quam fingit hic se reperisse ad dicendum sibi per modum solutionis causam quare gens in hoc presenti nostro seculo magis solito a uirtuosa et recta uita destituta fit et magis uitiis implicata, precipue in cupiditate et auaritia. Et ante tamen tanquam ad hoc ueniat, redarguit illos qui talia ascribunt celo, idest celestibus corporibus, et ab eis talia quasi de necessitate euenire putant, et sic liberum arbitrium uestrum remouent et iustitiam illam quam meremur bene operando bonum et male operando malum, ut dicit hic textus.
|
|
|
|
Et firmat hoc dicta umbra taliter, arguendo: concedatur quod omnes uestri primi motus a celo, idest ab eius corporibus causentur et dependent - quod falsum est in parte cum anima nostra immediate subsit a Deo, ut subicit hic inferius textus, dum dicitur quod meliori rei quam sit celum, idest Deo, liberi subiacemus qui creat in nobis, idest ipsam animam, quam celum non habet in eius cura sed ipse Deus, et per consequens eius anime uoluntas et motus, dicente Phylosopho in libro De Bona Fortuna: Impetus naturales quos habemus in anima esse in nobis a Deo tanquam a mouente naturam totam dicimus, et in UII° Physicorum ait: Intellectus, idest anima, immobilis est a dicto motu sidereo, et in III° De Anima dicit quod Uoluntas in parte intellectiua anime est, unde soli primi dicti nostri motus corporei a celo mouentur, et ideo dicit idem Phylosophus in dicto libro Physicorum: Que non sunt in nostra potestate, ideoque in eis nec meremur nec demeremur, ut dicit iste auctor infra in capitulo XUIII° ubi de istis primis motibus plenius scribit - tamen habent, dicit hic dicta umbra, homines lumen rationis quo ualent electiue adherere bono et non malo, addendo quomodo liberum nostrum tale uelle, licet fatigetur in dictis primis motibus, durat tamen, idest preualet celo si bene nutriatur, idest si rationabiliter euitet malos motus et bonos complectatur. Ad quod primum ait Tholomeus sic in suo Almagesto: Sapiens donabitur astris, et ad secundum in Centiloquio dicit: Anima sapientis adiuuat opus stellarum. Restat igitur concludendo quod ab ipsa gente moderna ut a materia corrupta non a celo dicta uitiositas procedat, ad quod facit quod ait iste auctor in secundo sue Monarchie ita dicens: Sic ars in triplici gradu inuenitur, scilicet in mente artificis et in organo et in materia formata per artem ita; natura primo in mente Dei est, inde in celo ut in eius organo, quo mediante similitudo bonitatis Dei in fluitantem materiam explicatur. Et quemadmodum, profecto existente artifice atque se optime organo habente, si contingat peccatum in forma, materie tantum imputandum est, sic cum Deus perfectum quid sit et per consequens celum ut eius instrumentum, nullum defectum patiatur. Restat quod in hiis inferioribus si defectus est ex parte materie est et preter intentionem Dei et celi. Nam operatio celi et motus est ipsa uoluntas Dei ab eterno prouisa ad bonum effectum, unde Augustinus in U° De Ciuitate Dei inquit: Illi qui sine Dei uoluntate decernere opinantur sidera quid agamus uel quid boni uel mali patiamur, repellendi sunt ab auribus omnium.
|
|
|
|
Inde, uolens probare per rationem que premisit sic a remotis, arguit dicta umbra, scilicet quomodo anima nostra ut creatura Dei leti sui factoris et ab eo mota naturaliter reddit libenter et uoluitur ad omne letificans eam, ex quo, cum nouiter ut puella quasi in nobis simplex et pura (ut tabula rasa, ut ait Phylosophus) incipit concupiscere: incohat primo attrahi, ut dicit hic textus, a paruo bono, scilicet a temporali, cum nondum cognoscat spirituale bonum ut maius et summum defectu electionis, et ut decepta post talia temporalia currit, nisi frenetur et uoluatur a legali ratione et spirituali doctrina, ut a pedagogo quodam, ad quod respiciens, idem Phylosophus ait in UIII° Physicorum: Homo in prima uita uariabilis et mobilis est, et in III° Ethicorum ait: Intendere autem oportet ad que ipsi faciles mobiles sumus, et subdit inferius: Pueri secundum concupiscentiam uiuunt: si igitur non erit unde bene ratione suadeantur ad quoddam dominium uenient et multum augumentum, ideo oportet eos secundum preceptum pedagogi uiuere; et in X° ad idem ait: Quedam delectant noua initia, posterius uero non similiter propter hoc: quidem primum per desideria inclinata est mens, et sic expediunt leges ad esse, ut subdit hic textus, que, ut ait Ysiderus, Facte sunt ut earum metu, humana refrenetur audacia, tutaque sit inter improbos innocentia, ad quod etiam Phylosophus in I° Ethicorum ait: Amplius lege proponente quid oportet operari, et a quibus abstinere, et per consequens expediuit habere Monarchiam, idest imperatorem, qui leges exequi faceret; nam dicitur in quadam lege: Parum est iura esse in ciuitate nisi sint qui iura regere possint. Item etiam oportuit mundum ad bene sui esse regem spiritualem habere, idest pastorem et presulem in hoc mundo ostendentem nobis turrim, idest summitatem Sancte Ciuitatis, idest spiritualis triumphantis uite, ut dicit hic textus, unde Iustinianus, scribens Epifano archiepiscopo Constantinopolitano in quadam eius constitutione, sic ait: Magna sunt dona Dei a superna collata clementia sacerdotium, et imperium illud quidem diuinis ministrans. Hoc autem humanus presidens ad hoc idem dicit etiam iste auctor in fine sue Monarchie probando quod in pium immediate, sic est a Deo, Opus fuit homini duplici directiuo secundum duplicem finem: scilicet summo Pontifice, qui secundum reuelata humanum genus procederet ad uitam ecternam, et Imperatore, qui secundum phylosophica documenta genus humanum ad temporalem felicitatem dirigeret, unde dicitur in quodam Decreto: Due sunt persone quibus mundus iste regitur: regalis uidelicet et sacerdotalis: sicut reges presunt in causis seculi, ita sacerdotes in causis Dei; regum est irrogare penam corporalem, sacerdotum spiritualem.
|
|
|
|
Ex quibus iterum infert dicta umbra sic: concedatur quod leges adsint, quis tamen Imperator in presenti eas regit et seruari facit? nullus certe, cum Papa imperiale regimen usurpauerat, non contentus in discreto et diuiso termino suo et iurisdictione cupiditate temporalium bonorum. Et hoc est quod subdit hic, scilicet quod dictus pastor potest ruminare, idest potest esse scientia fretus, sed non habet ungulas fixas, idest non habet discretionem, nec facit inter spiritualia et temporalia delectum seu differentiam, ut fecit Deus inter filios Iude, filii Iacob, quibus ut regibus temporalibus regna et bona temporalia assignauit et filios Leui, alterius filii Iacob, quibus, ut sacerdotalibus talia denegauit, ut habetur Deuteronomii capitulo XUIII° ubi dicitur predictis Leuiticis: In terra nichil possidebitis, nec habebitis partes inter alios: ego pars et hereditas uestra, inducendo totum hoc fore prefiguratum quod legitur Leuitici, XI° capitulo, ubi dicit: Omne animal habens diuisam ungulam et ruminans comedetis, que uerba moralizando et allegorizando Ysiderus ait: Presules hii ruminant qui in ore semper portant precepta diuina ut cibum. Item fissam ungulam habent quando duo Testamenta sequuntur: Uetus ut non mittatur falcem in messem alienam, ut Deuteronomii, capitulo XXIII°: Mandatur nouuum ut que sunt Cesaris reddantur Cesari que sunt Dei Deo, ut mandauit Dominus Mathei capitulo XXII°, unde illi imitati sunt pastores qui diuini uerbi mediatione quid agere et quid non edocti sunt. Item et Yeronimus super premissis uerbis ait: Si quis uult pontifex, non tam uocabulo quam merito esse, imitetur Moysen et Aaron non discendentes de tabernaculo Dei, ut scirent quid populum haberet docere. Hec duo sunt pontificis: ut diuinas discat scripturas et populum instruat et ad bella ut Moyses non uadat, et ita findit ungulas diuidendo se a temporalibus rebus, ad quod etiam facit quod dicitur in quodam alio Decreto sic uidelicet: Cum ad uerum uentum est ultra, non sibi Imperator iura pontificatus arripiat, nec Pontifex nomen Imperatoris, quoniam Christus mediator Dei et hominum actibus propriis et dignitatibus distinctis offitia potestatis utriusque discreuit ut Christiani imperatores pro ecterna uita Pontificibus indigerent et pontifices pro cursu temporalium imperialibus uterentur legibus et sic, ut ait quedam Lex: Tunc promiscuis actibus non turbarentur offitia rerum, unde concludit dicta umbra quomodo contrarium facientibus dictis pastoribus hodie maxime intendentibus tantum ad cupiditatem bonorum terrenorum gens deuiat eandem cupiditatem sequendo eorum exemplo, ad quod respiciendo Leo papa quartus in Decreto quodam scribens Lodoyco imperatori ait: Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis iuste legis tramitem non seruando, uestro uolumus commendare iuditio, quoniam si nos, qui aliena corrigere debemus peccata, peiora commictimus, certe non ueritatis discipuli sed (quod dolentes dicimus) erimus pre ceteris erroris magistri. Et alibi in Decretis dicitur: Quod agitur a prelatis facile trahitur a subditis in exemplum, unde in Leuitico IIII° capitulo habetur et ita scribitur: Si sacerdos qui est unctus peccauerit, faciet delinquere populum; dicit ibi Glosa, scilicet per exemplum, et ex hoc conclusioni abdendo dicit quomodo merito dicti filii Leui ab hereditatibus et a bonis mundanis fuerunt exclusi ne eorum exemplo in cupiditate alii peccarent ut hodie contingit.
|
|
|
|
Ultimo dicit dicta umbra quomodo Lumbardia, rigata a flumine Padi, et marchia Triuisana, rigata a flumine Adice, bonis uiris deserte sunt postquam prelati, confuso per Ecclesiam Federico imperatore secundo, imperium occuparunt, faciendo exceptionem, ut dicit textus hic, de his tribus uirtuosis uiris, scilicet de domino Corrado de Palazzo de Brixia et de Domino Gherardo de Camino de Triuiso qui ualde gaius miles fuit, idest ilaris et iocundus, et ex hoc dicta umbra prenotat eum a domina Gaia eius filia, ut dicit hic textus inferius; item de domino Guidone de Castello de Rubertis de Regio qui ualde fuit purus miles, et sic uulgari gallico in Francia uocatus fuisset simplex, quasi sine plica.
|
|
|
|
{Recorditi lector, se mai ne lalpe.} In hoc XUII° capitulo auctor duo facit: primo continuando se perficit tractatum tertii circuli Purgatorii premissi usque ibi: {Noi erauamo oue più non saliua}. Ibi incipit tractatum quarti circuli, ut illic patebit, et exordiendo dicit primo quomodo exiuit de premisso fumo, idest de contemplatione status et uite iracundorum in hoc mundo, allegorice subaudi, et quomodo inde uenit ad ymaginandum prauum exitum iracundie et effectum, ut frenum debens nos a tali uitio compescere et raffrenare, apostrophando ad uirtutem ymaginatiuam nostram, dicendo quomodo eripit interdum nos, subdendo quod si non uenit a uiso nostro uel auditu uel ab alio nostro corporali sensu, ut non uenit, unde ergo manat, et subdit quod a lumine, idest a corpore aliquo celesti informante se ipsum ad hoc per se uel per inspirationem diuinam porrigentem eam, ut dicit hic textus, de qua ymaginatiua uirtute Yeronimus, in Prologo Apocalipsis tangendo, sic ait: Uisionum alia corporalis, que per se patet ad sensum, alia ymaginatiua et spiritualis, ut cum dormientes uel uigilantes ymagines rerum cernimus, quibus aliquid aliud significamus, sicut uidit pharao spicas et Moyses Rubeum ardere, uigilans iste, et pharao dormiens. Et quod abominabile sit uitium hoc iracundie ab eius exitum et effectum, exemplum dat hic auctor de Progne conuersa in yrundinem sua iracundia, cuius ystoria iam scripsi supra in hoc libro Purgatorii in capitulo UIIII°, et ibi de hoc uidendum est. Secundo dat exemplum de Aman qui, ut scribitur in libro Hester, existens summus mariscalcus Assueri regis Syrie iratus quod dictus rex, spreta Guaschi regina eius prima uxore in uxorem accepisset Hester, hebream quandam mulierem, ac neptem Mardocei probissimi uiri hebraici, fecit capi omnes Iudeos existentes in regno dicti regis una cum dicto Mardoceo, et cum dictum Mardoceum parasset poni in cruce super quadam iam erecta antenna, in eadem antenna crucifigi fecit eum postea dictus rex prece dicte Hester, et dictum Mardoceum cum dictis aliis Iudeis liberari fecit. Tertio dat exemplum de Amata regina, uxor regis Latini, que in tantam iracundiam incurrit propter Lauiniam eius filiam et dicti regis traditam in uxorem contra eius uoluntatem Enee et non Turno suo nepoti quod egit, ut ait Uirgilius in XII° Eneidos de ea dicens: Et nondum informis leti trabe nectit ab alta, idest suspendio et laqueo se necauit, fingendo auctor hic ultimo se reperisse alium angelum dirigentem ipsum de circulo tertio ad quartum ut purgatum a uitio ire, et ex hoc finxit eum dicere illa uerba euangelica Mathei U° repugnantia tali uitio, scilicet Beati pacifici etc. sub illa allegoria quam scripsi supra in exitu primi circuli ueri Purgatorii, ubi de superbia dicitur.
|
|
|
|
Post hec ueniamus ad tractatum quarti circuli purgantis animas accidiosorum premictentes quod, licet uitium accidie ut genus diuidatur in plures species, scilicet in tepiditatem, in mollitiem, in somnolentiam, in otiositatem, in dilationem, in tarditatem, in negligentiam, in ignauiam, in tristitiam et tedium uite, tamen dicta tepiditas prima species radix dicitur accidie, et ex ea nascuntur omnia premissa uitia, et ex hoc auctor in hoc principio, in persona Uirgilii diffiniendo, uocat accidiam amorem scemum, idest diminutum in suo debere amare, subaudi Deum, ut summum bonum, unde diffinitur: Tepiditas est amor paruus boni magni, de qua dicitur Apocalipsis, capitulo III°: Utinam frigidus esses aut calidus, sed quia tepidus es et non frigidus nec calidus incipiam te euomere ex ore meo; est enim calidus qui feruens est ad bonum, frigidus est qui simpliciter desistit a bono, tepidus uero qui medio modo se habet, et dicit ibi inter linearia quod maior spes est de frigidis quam de tepidis, eo quia tepidi quendam fiduciam accipiunt de hoc quod aliquid boni agunt, et ideo se non corrigunt. Hiis ita premissis auctor, ut latius ostendat quomodo a dicto uestro amor defectiuo causatur uitium accidie predictum, inducit Uirgilium ad dicendum a remotis quod nunquam creator, scilicet Deus, fuit sine amore, cum semper fuerit sibi cumsubstantialis Spiritus Sanctus qui in Trinitate diuina Amor est, et naturaliter naturans omnes alios amores bonos. Item dicit quod nulla creatura etiam fuit unquam sine amore naturali uel animi: de naturali patet in angelica creatura que naturali illo amore diligit Deum quo naturaliter quisque dilectus diligit se diligentem; item eodem naturali amore creatura etiam humana diligit Deum eadem ratione, et diligere debet tanquam bonum nostri intellectus - unde Dionisius in libro De Diuinis Nominibus ait: Omnibus amabile et diligibile est primum bonum, quod est ipse Deus - et sic per consequens illum odire non possumus, ut hic inferius dicitur in textu; item et se ipsum, item eius parentes et filios et benefactores eius, et talis amor semper est sine errore, ut dicitur hic: nam non potest quis errare sequendo quod naturale est; item et cetere alie creature brute et insensate tali naturali amatiuo moto diligunt; de brutis patet in filiis suis et in specie eadem sibi coniunctis, unde in Ecclesiastico capitulo XIII° dicitur: Omnis caro ad similem sui coniungetur, et in Iure dicitur: Ius naturale est quod natura docuit animalia omnia que in celo que in terra que in mari nascuntur, et ea uidemus huius Iuris peritia censeri in procreando et educando filios; de insensatis patet in particularitatibus elementorum quodam quasi affectu nitentibus ad earum totalitatem instinctu nature. De amore uero animi patet in nobis dum preter naturam solum animi motu de aliqua amanda mouemur de quo sensit quedam Lex, dicendo: Maiores nostri intus uirum et uxor donationes prohibuerunt amorem honestum solis animis extimantes etc.; et hic amor extraneus interdum est propter malum obiectum et iuditium rei amate, uel propter nimium uel paruum uigorem, ut dicit hic auctor, subdens igitur: cum in primo, scilicet naturali amore Deo, bene dirigimur, et in hoc secundo bene mensuramur non sequendo quod malum est, sed bonum cum intensa cura, non potest esse nostra delectatio mala, concludendo ex hiis quod dictus amor animi potest dici semen in nobis omnis bone actionis et male: male cum amamus malum proximi nostri, quod triplici modo fit, ut dicitur hic. Ad quod et ad ea que sequuntur hic usque ad finem huius capituli ita ait Augustinus, quem auctor ad licteram hic sequitur: Sicut uirtus est amor ordinatus, ita uitium est amor inordinatus. Amor uero dupliciter potest esse inordinatus: si sit minum uel nimis paruus, et hoc secundum duas species bonorum: quedam enim bona sunt parua, ut sunt temporalia et corporalia, quedam magna ut sunt bona gratie et glorie intelligendo: bona gratie ipsam gratiam et opera meritoria. Amor ergo boni magni inordinatus est si sit paruus, et talis amor uidetur esse radix in uitio accidie et tepiditatis. Amor uero parui boni inordinatus est si sit nimius, et et iste amor uidetur esse radix gule, luxurie et auaritie, et diuersificatur iste amor quia parua bona amari possunt, quoad diuinum et possessionem, et quoad usum delectabilem. Primo modo amat ea auarus; secundo modo gulosus et luxuriosus. Amor mali distinguitur in amorem proprii mali et alieni: sed quia nullus proprium malum amat in quantum talem, sed tantum in eo quod extimat eo bonum esse corpori, cum homo naturaliter habeat appetitum ad bonum, et sic uelle malum esset contra uoluntatem eius. Ad quod etiam Apostolus, Ad Epheseos, ait: Nemo unquam carnem suam odio habuit. Ideo tantum amor alieni mali radix erit superbie, inuidie et ire, diuersimode tamen, quia in superbia est amor proprii boni cum alieno malo: amat enim superbum sui exaltationem et proximi deiectionem; in inuidia et in ira est amor alieni mali proprie, differenter tamen: nam in inuidia amor alieni mali ortum habet a propria malitia, inuidus ideo uult malum alterius, ne ille sibi parificetur; in ira uero amor alieni mali ortum habet a malo alterius: nam qui irascitur alicui, ideo uult ei malum quia malum ab eo recipit, cum ira dicatur appetitus uindicte, et sic hec tria uitia amorem nostrum inordinatum reddunt ad proximum, alia quattuor supradicta ad nos ipsos. Et sic, concludendo, uitium accidie facit peccare ut lentos et tepidos ad sequendum et acquirendum uerum bonum, scilicet Deum, quod bonum omnis appetunt, sed confuse, ut dicit hic auctor. Et Boetius in III° ibi: Omnis mortalium cura quam multiplicium studiorum labor exercet diuerso calle procedit, sed ad unum beatitudinis finem nititur peruenire, dicendo inde auctor quod aliud bonum, scilicet temporale et corporale, non est felix, etiam uerum licet habeat umbram boni ad quod respicit noster inordinatus amor auaritie gule et luxurie; ad quod tres istos ultimos amores respiciens Augustinus ait in libro Confessionum: Ab uno aduersus te, Domine, in multa euanui; exarsi enim in bone satiari inferius in adoloscentia, et siluester uisus sum uariis et umbrosis amoribus.
|
|
|
|
{Posto auea fine al suo ragionamento.} Continuando se auctor ad proxime precedentia adhuc in hoc XUIII° capitulo, premisso suo exordio, querit a Uirgilio primo quid sit iste noster amor animi a quo omnis nostra operatio bona et mala procedit, ut supra dictum est. Et respondendo dicit sic a remotis ipse Uirgilius: primo uidelicet quod animus noster creatus est promptus ad amandum et sic inclinabilis et mobilis est ad omne placibile, nam, ut ait Phylosophus in libro De Natura Animalium: Omnia naturaliter appetunt delectationem, et in IU° Ethicorum ait: Intendere oportet ad que facile mobiles sumus, et in X° dicit quod Primum per desideria inclinata est mens nostra statim ueniens de potentia ad actum, ut subditur hic in textu dictus talis noster amor; item etiam quomodo nostra uirtus apprehensiua intentionaliter ad id quod extimat bonum, subito animum uoluere facit, et si inclinatur ad illud talis inclinatio prima est, et dicitur talis noster amor animi, ut dicit hic Uirgilius, qui amor ut motus spiritualis semper ascendit in altum, idest augumentum deitatis cum desiderio donec res amata contentet eum, unde ex hoc diffiniendo Cassiodorus talem amorem, ait: Amor noster est quedam uis appetitiua rerum, quos desiderio eligimus, et amplectimur et, ut ait Thomas etiam in suo Contra Gentiles, in hoc passu dicens quod dictus noster amor Ut concupiscentia procedit ex quadam apprehensione unitatis amantis ad amatum. Nam, cum quis amat aliquid quasi illud concupiscens, apprehendit ut quid boni, licet interdum non sit. Dicit hic auctor in persona Uirgilii ac per consequens fallere illos qui uerificant omnem nostrum amorem laudabilem: ex quibus auctor adhuc sic infert: ergo si talis noster amor de foris euenit in nobis et anima nostra non ambulat cum alio pede quam cum pede dicti amoris, alludendo in hoc Augustino dicente: Amor pes anime est, qui, si rectus est, dicitur karitas, si curuus dicitur cupiditas, non debet merere uel demerere bene uel male agendo.
|
|
|
|
Ad quod ita rendere facit auctor adhuc ipsum Uirgilium sub representatione rationis nostre naturalis phylosophice dicendo: omnis forma substantialis separata a materia et cum ea unita specificam uirtutem habet in se etc. Forma substantialis, dicit Frater Albertus, est illa que adiunctione sui ad materiam facit quoddam esse essentiale, ut ignitas. Forma uero accidentalis est illa que adiunctione sui ad materiam non facit quid, sed quale, ut albedo. Alii dicunt formam substantialem esse que dat esse simpliciter et per eius aduentum dicitur aliquid generari et per eius recessum corrumpi; accidentalis autem forma non dat esse simpliciter sed esse tale ut in calore qui non dat esse simpliciter, sed esse tale ut sic. Sub ipsa forma substantiali septa, idest circumclusa a materia, ut a sepe, Uirgilius hic comprehendit non solum nos homines corporaliter uiuentes, sed etiam cetera alia animata et inanimata corporalia et elementata elementa tam habentia uirtutem specificam, idest propriam et singularem in se collectam, idest innatam, ad quod Boetius in libro De Duabus Naturis ait: Natura est unamquamque rem informans specifica differentia, et sic comprehendit tam singula generum quam genera singulorum ac indiuidua sperarum; que specifica uirtus, dicit adhuc Uirgilius hic, non sentitur in nobis nisi in actu operationis, nec etiam demonstratur nisi per effectum, ut per frondem uiridem in arbore ueietabilis uita. Nam, sicut primeua magnes siue calamitas nunquam specificam eius uirtutem attrahendi ferrum ostendisset nisi appropinquatum fuisset sibi ferrum, ita tales specifica uirtus in nobis non panditur, nisi adueniat obiectum aliquod mouens habitus nostros et affectus ad diuersa, ut diuersi sumus in facie, iuxta illud Oratii: Format enim natura prius nos intus ad omnem / humanorum actum, et etiam alibi: Pectoribus mores tot sunt quot in urbe figure, et illud Persii: Mille hominum species et rerum discolor usus; / uelle suum cuique est, nec uoto uiuitur uno. Unde nequimus merito, subdit hic Uirgilius, propendere unde intellectus, idest intellectualis primus motus noster et primarum notitiarum, ueniat, ymo prouenit, appetibilitas, cum semper in nobis antequam aduertamus que prime notitie et primi motus nostri, et amores, dicit hic Uirgilius, sunt ita in nobis et resultant, deficiente nostro iuditio, ut studium mellificandi in apibus: nam nescimus dicere quare amor potius eas ad illud inducat quam muscas uel uespas, nisi quod ita innatum est eis - ipso Uirgilio dicente in Georgicis sic de hiis apibus tractando: Cecropeas innatus apes amor urget habendi, / tantus amor florum et generandi gloria mellis - reassumendo auctor in persona Uirgilii hic in textu, scilicet quomodo hec prima talis nostra uoluntas non meretur bona nec mala, unde in Digestis ita de ea quedam Lex sic ait: Cogitationis penam nemo patiatur, sed si in dicta mala uoluntate oblectatur quis uenialiter peccat. Si autem procedit ad actum mortaliter, et e contra si in bona quis procedit et ad oblectamentum uenit, incipit merere, et ecce principium merendi huius secunde nostre uoluntatis de quo subditur hic in textu, et de qua Phylosophus in libro Perihermeneias tangit dum ibi dicit quod dicte prime nostre notitie primi nostri simplices intellectus qui fiunt in anima et dicuntur primi ad dirictam compositorum, qui secundi dicuntur eo quod ex primis simplicibus componuntur, ut ecce dum primo aprehendo hominem simpliciter, secundo componendo ipsum esse animal. Et concludendo dicit inde Uirgilius quod, licet ad dictam istam secundam naturam oblectatoriam uoluntatem quelibet alia, subaudi uoluntas bona, uel non aggregetur, non tamen necessitamur appetitiue ad sequendum eas, cum innata sit nobis consiliatiua uirtus, idest ratio humana, que habet nostram uoluntatem si bona est suadere et si mala fugare. Ideoque liberum nostrum arbitrium dicitur arbitrium quantum ad rationem et liberum quantum ad uoluntatem, ad que Phylosophus in III° De Anima sic ait reprehendens male utentem hoc libero arbitrio in qualibet dicta eius parte amplius extendente se in intellectu, et dicente: Intelligentia, idest dicta nostra ratione, fugere aliquid uel mutari non mouetur, sed secundum desiderium agit, ut inabstinens uoluntas enim appetitus est: nam, cum secundum uoluntatem mouemur, secundum etiam appetitum mouemur; omnis enim intellectus rectus est; appetitus et fantasia et recta et non recta sunt, nam semper mouet appetitum aut bonum aut quid bonum uidetur fuerit et contrarii appetitus ad inuicem, quod accidit cum ratio et desideria contraria sunt uel fiunt. Nam et ipse idem Phylosophus alibi eodem libro ait: Bonum intellectus est ultima beatitudo, idest Deus, quod bonum proprie est obiectum nostre uoluntatis, unde quelibet recta uoluntas ab ipso Deo mouetur, et sicut color obiectum est uisui et illum mouet absque necessitate ulla, ita ipse Deus uoluntatem nostram ut eius obiectum mouet sine ulla necessitate, et sic liberum arbitrium remanet in esse suo, et sicut si uisiua uirtus nostra corrupta esset ratione organi uel alterius accidentis non moueretur a colore sic, et quando intellectus noster et uoluntas corrupta sit aliquo accidente non mouetur a Deo, cum ipse non possit esse causa peruerse uoluntatis. Iterum ad propositum dicit hic textus, scilicet quod prisci phylosophi, poete et alii profundi scriptores morales nisi perpendissent de tali innata nostra libertate de moralitate non scripsissent ut fecerunt; unde, posito quod omnis amor in nobis surgat de necessitate, potestatem habemus retinendi eum uel non. Quam potestatem et uirtutem, subicit hic textus, Beatrix, idest theologia, accipit pro dicto nostro libero arbitrio, ore Apostoli ita scribentis Ad Galatas, UI° capitulo: Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad uirtutes nec ad uitia necessitate trahimur alioquin, ubi necessitas, nec corona est.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quomodo luna in illo emisperio tardabat actingere punctum medie noctis currens uersus illum Orientem per illas stratas, idest per illud signum zodiaci, scilicet Sapgitarii, quando illi de Roma uident solem occidere inter insulam Corsice et Sardinee, fingendo tunc fuisse lunam uigesimam, et sic in tertia parte minoratam tunc ibi erat et sic habebat quasi formam eree situle magne, tangendo de Pietola, uilla Mantuana, unde Uirgilius fuit oriundus, ut dicitur hic in textu, et ut tangat solito modo quomodo uolentes se in hoc mundo uiuentes a uitio et peccato accidie moraliter uel spiritualiter remouere, hoc primo facere debent cum actu solertie uirtutis contrarie tepiditati, fingit hos duos precedentes spiritus currentes ut olim currebant Thebani de nocte, ut dicit hic textus, per aggeres suorum duorum fluminum, Ysmeni scilicet et Asopi dum egebant aliquo auxilio Bacchi, eorum Dei, in fortiam illorum sacrifitiorum que poete uocant triaterica, unde Lucanus: Delphica Thebane referunt triaterica Bacchi, et Ouidius in UI°: Tempus erat quo sacra solent triaterica Bachi / Sytonie celebrare nurus: nox conscia sacris. / Nocte sonat Rodope tinnitibus eris acuti, clamantes primo quod scribitur Luce I° capitulo de Domina Nostra quomodo cum festinatione cucurrit et abiit in montana ad uisitandum Elisabectam cognatam, de quo uide quod scripsi supra in capitulo III° de eo quod posset opponi de hac festinatione hic; secundo quod scribit Lucanus in III° de Cesare qui, obtenta Roma cedentibus ei Pompeio et senatoribus, noluit ibi manere in otio sed statim in Yspaniam iuit ad ciuitatem Ylerde, dimisso Bruto in obsidione Marsilie ciuitatis prouincie etiam se rebellantis sibi, quatenus ambas urbes tandem obtinuit.
|
|
|
|
Item fingit alios dictos spiritus posteros cridasse de tempore non perdendo, ut dicitur hic in textu, propter paruum et modicum amorem, idest propter tepiditatem que, ut supra dixi, dicitur paruus amor boni, ad quod Seneca, Ad Lucilium, ait: Quem michi dabis qui aliquod pretium tempori ponat? Omnia aliena sunt: tempus tamen nostrum est; et Trenorum I° capitulo dicitur: Uocauit aduersum me tempus ut conuertat electos meos; et in Ecclesiastico, capitulo IIII°, etiam dicitur: Fili, conserua tempus et declina a malo. Et, ut ostendat auctor quomodo religiosi uiri et claustrales hoc uitio accidie multum occupantur, qui deberent non solum currere, sed uolare, cum quasi aues sint spirituales, dicit Bernardus quod Ad modum testudinum incedunt lentissime, de quibus Ysaia ait: Qui sunt isti qui ut nubes uolant sed uelut mortui immobiles stant, ex quo habent frequenter orare exemplo Dauid, ut in uia Domini uiuificentur, fingit se reperire quendam spiritum hic dicentem sibi quomodo fuit abbas in monasterio sancti Zenonis de Uerona, imperante Federico I° Barbarossa de Sueuia qui cepit regnare anno domini MCXL°, et qui inde, elapsis XXII annis, ciuitatem Mediolani funditus destruxit sibi rebellem, et quomodo dominus Albertus de la Scala, dominus olim dicti ciuitatis Uerone, adhuc plorabit posuisse ibi pro abbate fratrem Iosephum, eius naturalem filium, et sic male, idest non legitime, natum et claudum et non multum compotem mentis. Ultimo in detestationem huius uitii etiam accidie duos alios posteriores de dictis spiritibus clamare fingit auctor in reprehensionem duodecim tribuum Ysrael, siue Hebreorum, quibus dicitur mare aperuit ut liberaret eos a pharaone de Egypto, ut habetur Exodi capitulo XIU° et XU°, ubi dicitur: Leuauit Moyses uirgam et separauit se aqua et inimicorum spem congelauit, et inter undas uia pedestris apparuit, ob quorum murmurationem et desidiam in deserto XLa annis errauerunt, et cum deberent appropinquare terre promissionis ab ea elongabantur - unde Psalmista de eis ait: Quadraginta annis offensus fui generationi illi. Et dixi: hii semper errant corde - et ibi omnes mortui sunt preter Caleph et Iosue antequam Iordanus, fluuius currens per Yerosolimam, eorum filios uideret ad se uenire, ut postea uenerunt, unde dixit Deus dictis eorum patribus, ut scribitur Numeri XIIII°: In solitudine iacebunt cadauera uestra, nec intrabitis terram uobis promissam. Item in reprehensionem Creuse, uxoris Enee, que in excidio Troie ut lenta incepit sequi de nocte dictum eius uirum, et postea in uia remansit, de qua Uirgilius in persona dicti Enee conquerentis, de hoc ait in secundo: Heu misero coniunx fato ne erepta Creusa. / Substitit errauitne uia seu lassa resedit / incertum, nec post occulis est reddita nostris. Quibus sic uisis et auditis in hoc IIII° circulo, completo etiam tractatum uitii accidie, fingit auctor se per cogitamina ad dormitionem deuenisse, sed sub quo sensu statim dicam in principio sequentis capituli.
|
|
|
|
{Ne lora che non può el calor diurno.} Ad euidentiam dicendorum in hac prima parte prohemiali huius XIX° capituli, premictendum est quod secundum figmenta poetarum, Achelous fluuius dicitur tres filias ex Calliope musa habuisse, que ab ea inde Acheloides uocate sunt, que, rapta Proserpina a Plutone, ut eius sotie conuerse sunt in monstrua marina, et dicte sunt syrenes. Dicit Fulgentius circa integumentum earum syrenes iste uere loquendo puelle fuerunt optime canentes, et ideo finguntur filie Acheloi fluminis propter eius sonoritatem, sed quia sonoritas sine artificio non ualet, fingunt etiam eas dicti poete filias fuisse dicte Calliope muse, que sonat consonantiam, et quia dicte puelle sua dulcedine cantus attrahebant sibi homines, dicte sunt syrenes a syren quod est attractio, modo quia in hoc mundo quasi ut in mari quodam tales terrene et carnales delectationes nos attrahunt ut plurimum et submergunt in peccatis et uitiis, finguntur ita ut syrenes in mari canendo homines et nauigia ad se trahere, ad quam allegoriam Yeronimus respiciens, ita iam scripsit ad Eustachium, ut dicitur in quodam Decreto: Non fiat, obsecro, ciuitas meretrix filia Syon, nec post Trinitatis hospitium ibi demones saltent, et syrenes nidificent; ubi Glosa, ita exponendo, ait: Syrenes, idest delectationes mundane que homines mergunt. Igitur ad propositum auctor, hucusque habito tractatu de quadruplici nostro amore uitioso et corrupto faciente nos nostro proprio motu et malitia cadere ut incontinentes in superbiam, iram, inuidiam et accidiam ut superius scripsit, uolens nunc incipere tractatum alterius triplicis nostri amoris corrupti et concupiscibilis, non ita nostro motu et malitia principaliter, sed attractione potius quadam ab extriseco ueniente in nobis, que tripliciter accidit primo a bonis terrenis attrahentibus nos ad auaritiam et cupiditatem, secundo a mulieribus attrahentibus nos ad luxuriam, tertio a cibis et poculis attrahentibus nos ad uitium gule (quo respectu puto antiquum usum pingendi dictas sirenas habuisse hoc, scilicet eas pingere cum uultu uirgineo, in quo attractio luxurie denotatur, item cum manibus strictis, in quo attractio auaritie figuratur, item cum caudis piscium, in quibus attractio gule figuratur) et hoc etiam sensit forte Uirgilius in III° Eneidos describendo Scilla ut monstrum dicens: Prima hominis facies et pulcro pectore uirgo / pubetenus, postrema immani corpore pistrix / delphinum caudis utero commissa luporum), fingit se cogitando ad id quod superius dixit sibi Uirgilius dicendo quomodo dictus triplex amor superius plorabatur sed quomodo tripartitus summatus relinquebat ei id discernere obdormisse, ut dixit in fine precedentis capituli, et sompniasse, ut dicit hic textus, in alba diei in qua calor diurnus non potest tepefacere amplius frigiditatem lune, uictus tunc a frigore terre et interdum a Saturno, scilicet per aspectum dicti Saturni ad solem unde Lucanus in hoc ait: Luna suis uicibus Tethyn terrenaque miscet; / frigida Saturno glacies etc., et in qua alba hora geomantes parant se ad uidendum surgere in Orientem solem per uiam, idest per spatium breue inter lucem et obscurum, quem solem uocant maiorem fortunam ex eo quod inter sedecim figuras geomantie duas ex eis attribuunt ipsi soli que per eos uocantur fortuna minor et fortuna maior - sic uidisse, idest contemplatiue percepisse, dictam triplicem attractionem in suo primo et proprio esse ut mulierem quandam ita turpem et informem, ut dicit textus; et, prout est recto iuditio rationis inspiciendo inde quomodo cum uisu secundario suo effecta est pulcerrima, ut subdit auctor hic, in quo nichil aliud uult tangere nisi quod nos ipsi moti sic ab attractione predicta uitiosa et in se turpi reddimus eam pulcram, uidendo eam ceco uisu concupiscentie, et acceptabilem. Inde fingit eam cecinisse ita dulciter, ut dicit textus, in quo auctor denotare uult quod etiam preter dictam triplicem principalem attractionem sit attractio cantus et soni mundani, unde Boetius in primo, ex hoc improbando camenas, idest modulationes poetarum, illas maxime que infructuose sunt et uane, inducit Phylosophiam de eis dicere: Ite, o syrenes, usque in exitium etc. Inde dicit auctor quomodo ita cantando dicebat dicta talis mulier quomodo fecit in mari deuiare Ulixem: hoc dicit solum ut attractio muliebris que in persona meretricis Circis eum attraxit, ut scripsi plene supra in Inferno in capitulo XXUI°; de qua hac muliebri attractione tali etiam loquens Augustinus, scribendo Super Secunda Epistula Petri ait: Pellices dicuntur meretrices a pollutione, uel a pellis formositate que incautos homines pellicit, idest allicit et attrahit, de qua etiam credo sub eodem sensu dici de ea Ecclesiastes UII° capitulo: Inueni mulierem amariorem morte, que laqueus uenatorum est, et uincula sunt manus eius. Modo, quia per dictum iuditium rationis figuratum in persona Uirgilii, ut sepe dictum est, respiciens ad uirtutem temperantie presentim confundimus has uitiosas attractiones et refrenamus et abicimus ut putridam et fetidam rem respicientes eas Cum occulis illis, scilicet linceis, idest rationabilibus, et recto dicto iuditio consideratiuo et intellectu, quibus Alcidiades, pulcerrimus homo, introspectis uisceribus turpissimus uideretur, ut ait Boetius in III°, fingit auctor hic ita superuenisse hanc secundam aliam dominam honestam et Uirgilium ita in eam respicientem et per eam ut uirtutem temperantie ita aperientem hanc mulierem aliam premissam et ostendentem sibi eius uentrem putridum et abominabilem, ut dicit textus; quam secundam dominam hic summit pro dicta uirtute temperantie, et merito, cum dicat Macrobius: Temperantia modificat delectactiones in cibis et uenereis et cupiditatibus, et Glosa super Matheo, ubi dicit: Temperantia est refrenatio cupiditatis ab hiis que temporaliter delectant.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quomodo excitatus uenit ad hunc alium angelum dicentem illa uerba Mathei U° capitulo, scilicet: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur: que faciunt ad consolationem premissi uitii accidie. Post hec auctor fingit ingredi quintum circulum Purgatorii, in quo ponit animas auarorum et prodigorum purgari ita iacentes resupinas et plorantes, ut dicit textus, inter quas umbras fingit se ibi reperire umbram Adriani pape U° de domo illorum de Fiesco, qui hodie dicuntur comites de Lauania, flumine currente in territorio Ianuensi inter has duas terras Chiaueri et Sestri. Qui papa Adrianus sedit solum in papatu uno mense et UIIII diebus, inde mortuus est, tangendo de pondere manti papalis quomodo respectu eius alia pondera sunt plume, in quo uult auctor ostendere quomodo regimen papale difficulter geritur sine peccato et reprehensione, ad quod facit quod ait Yeronimus scribens Eliodoro dicens: Non est facile stare in loco Petri et tenere locum regnantium cum Christo: nam non sanctorum filii sunt qui tenent loca sanctorum, sed qui exercent opera sanctorum; Debent enim, dicit Gratianus in Decretis, Pontifices habere sacrarum licterarum peritiam, unde in ueteri Testamento, Exodi XXUIII° capitulo, dicitur: Inter cetera ornamenta Pontifex rationale ferebat in pectore, in quo scribebatur ratio et ueritas et manifestatio, quia in pectore pontificis manifesta debet esse cognitio ueritatis. Item etiam facit quod ait idem Yeronimus, Super Leuitico, dicens: Si quis uult Pontifex non tam uocabulo quam merito esse imitetur Moysem et Aaron non discendentis de tabernaculo domini ut adeo aliquid discerent et eam populum docerent. Hec duo sunt Pontificis opera: ut a Deo discat legendo Scripturas diuinas et eas doceat. Est et aliud quod facit Moyses: ad bella non uadit, non pugnat contra inimicos, sed orat, et donec orat uincit populus eius, ut Exodi capitulo XXII° habetur, et ex hoc Innocentius III° in quadam Decretali, De translatione, dicit quod Romanus Pontifex non puri hominis, sed ueri Dei uices gerit in terris. Inde procedit dicta umbra ulterius respondendo auctori ad dicendum quia ipsa et alie dicte umbre ibi sint ita conuerse ad terram et cum dorsis ad celum, idest resupine plorantes et ligate, et quod nulla alia pena in Purgatorio amarior est illa, ut dicitur in textu: hic uult enim auctor per hec et alia que hic sequuntur ostendere naturam et prauitatem huius uitii auaritie ut homines in hoc mundo uiuentes auaros retrahant ab ipso uitio auaritie, uisa pena que in alio mundo secundum iustitiam debetur eis, spiritualiter loquendo, ut ipsa pena congruat delicto, et ut particulariter ista textualia declarem, sic premictam: Auaritia, dicit Lex, Radix est omnium malorum, et idem ait Apostolus, Ad Timoteum primo, capitulo UI°, et Augustinus in Omelia IX°: Quod tamen intelligit ut in hoc comprehendat genera singulorum et non singula generorum naturam, licet septem mortalia peccata et uitia ut genera singulorum possint oriri ex auaritia, non tamen singula generorum, puta homicidium quod fit ad uindictam et de huiusmodi talibus. Item in Ecclesiastico X° capitulo dicitur: Auaro nichil est scelestius, sicut igitur nulla pena, ut dicit hic textus, alicuius dictorum septem uitiorum potest censeri et debet maior ista. Item premicto quod natura uoluit terram infimam esse inter omnes creaturas et pedibus hominum conculcari, et sic pedibus mentis terrena bona calcanda et despicienda sunt et celestia suspicienda; sed quia auarus contrarium facit, solum ad terrena occulos habendo - ut habebat illa mulier infirma de qua scribitur Luce XIII° capitulo quod non poterat sursum aspicere, ubi Glosa dicit: Talis infirmitas est amor diuitiarum, quod hominem bestiam reddit interius ut ad terram respiciat dum ad celum respicere debet, unde Psalmista de talibus auaris ait: Occulos suos statuerunt declinare in terram, et Apocalipsis UIII° capitulo etiam ad hoc dicitur: Ue ue ue habitantibus in terra, ac etiam Bernardus: Quid indecentius quam curuam recto corpore gerere animam? ideo auctor fingit hic sic allegorice loquendo ad terram cum facie et occulis has animas iacentes stratas ac dicentes: Adhesit pauimento anima mea; uiuifica me secundum uerbum tuum, que uerba Psalmiste potest dicere in isto etiam mundo quisque corrigit se ab hoc uitio et debet, considerata eius Psalmi CXUIII° sententiam ad quam non dubito auctorem respexisse: nam intitulatur hic Psalmus Deleth Heberuce, quod interpretatur pauper, uel tabule, uel ianua, super quo Glosa ita inquit: Plebs fidelis, paupertate mundana constricta, ianuam Seueris diuitiis aperit et frequenti meditatione quasi tabulas sua precordia Dei mandantis exhibet. Item fingit eas plorantes, ut tangat quod scribit Iacobus in Ua eius Epistula dicens: Agite nunc diuites, plorate et ululate in miseriis que eueniunt uobis. Item dicit dicta umbra quomodo auaritia extinsit amorem earum ad omne bonum, unde earum operari perditum fuit, in quo uult tangere quod ait Psalmista dicens: Dormierunt somnum suum et nichil inuenerunt / uiri diuitiarum in manibus suis, et Iob capitulo XXUII°: Diues cum dormierit nichil secum auferet. Item dicit quomodo sunt ligate in manibus et pedibus dicte anime, in quo tenacitatem auarorum denotat, tangens in hoc quod ait Gregorius in quodam Decreto dicens de quodam archidiacono Anconitano non promouendo ad episcopatum propter senectutem, ita subdendo in suis licteris addicentes etiam illum tenacem ita esse ut in domo eius nunquam amicus ad karitatem introiuit.
|
|
|
|
Ultimo tangit incidenter quod scribitur Mathei XXII° de Sadducei, qui negabant in futurum resurrectionem nostram ita querentibus a Christo: Moyses scripsit: Si uxor fratris alicuius uidua sine filiis remanserit, alter frater in uxorem eam accipiat, modo quedam fuit uxor septem fratrum sucessiue, in resurrectione cuius erat uxor? Quibus Christus respondit: *Cum resurrexerint neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in celo,* idest uiuent angelica uita. Item facit ad hoc quod dixit hec umbra dicti Pape quod ait Iohannes, Apocalipsis XXII° capitulo, dicens: Cecidi ut adorarem ante pedes angeli, qui dixit: *Ne feceris, quia conseruus tuus sum et fratrum tuorum et prophetarum*, et Seneca, De Naturalibus Questionibus, ad idem etiam sic ait: Hoc habet inter cetera iustitie precipuum Deus, quod, cum ad exitum uentum fuerit, omnes in equo sumus, dicendo de domina Alasia eius nepote et uxor olim domini Moroelli marchionis Malespine de Lunisana dicta umbra, ut per se patet in fine.
|
|
|
|
{Contra miglor uoler uoler mal pugna.} In hoc XX° capitulo, premissa prohemialiter hac moralitate, scilicet ut omne uelle nostrum quantumcumque bonum sit, debet cedere meliori, ac etiam premisso quod de uitio auaritie ut de lupa hic tangit et de illo ueltro tacite, de quo in capitulo I° Inferni iam dixi, auctor, cotinuando se adhuc ad proxime precedentia, fingit procedendo se in hoc U° circulo inter has predictas animas quandam se audisse ex eis inuocantem Dominam Nostram more parturientium congratulando sibi de suo paupere hospitio illo in quo peperit filium Dei - testante Luca in capitulo II°, dicendo: Cum impleti essent dies ut pareret, Maria peperit filium et pannis eum inuoluit et reclinauit eum in presepio - item et Fabritio, ciui romano, qui uirtutem frugalitatis semper pretulit diuitiis - Est enim uirtus frugalitatis qua homo uiuit secundum naturam spernendo delicata et sordida medium tenendo, ut ait Seneca in Ua Epistula ad Lucilium, in qua uirtute etiam fuit Seranus, alius ciuis ille Romanus, qui ad agrum colendum rediit, functo offitio senatorie et dictature, de quibus duobus summet in eorum laudem. Ait Uirgilius in UI°: Paruoque potentem / Fabritium uel te sulco, Serane, serentem? super quibus uerbis Seruius ait: Fabritius gloriosius paupertate fuit, quod, consul romanorum existens, respondit legatis Samnituum offerentibus ei immensum aurum: *Sic Romani malunt imperare habentibus aurum, quam aurum habere et recipere*, idemque fecit de auro sibi oblato a Pirro rege Epirotharum, unde Seneca: Fabritius aurum Pirri expulit ac monuit eum se precare a quodam medico eius promictente ipsi Fabritio dictum Pirrum ut hostem Romanum uenerare, quod fuit auro non uinci et ueneno non uincere, ad quod idem inquit Claudianus: Pauper erat Curius, reges cum uiceret armis, / pauper Fabritius, Pirri cum sperneret aurum - item congratulando beato Nicolao de largitate quam fecit illis tribus uirginibus quibus largitus est tres massas auri proiciendo secrete eas diuersis uicibus de nocte in domo patris earum, qui prius ante hoc propter paupertatem intendebat ad faciendum eas prostitui questu meretricio; et sic omnes tres nubserunt, ut habetur in eius legenda. Que singula premissa, inducit auctor sic recitari hic ut pateat gloriosus effectus uirtutis predicte paupertatis spiritu quam habuit dicta Domina Nostra et uirtutis frugalitatis quam habuit dictus Fabritius et uirtutis largitatis quam habuit dictus beatus Nicolaus contrarius dicto uitio auaritie et oppositus illis, dico in hoc mundo qui a tali uitio mundari conantur.
|
|
|
|
Post hec auctor primo querit ab hoc spiritu referente quis fuit, secundo quare ipse solus ibi illa recitat: ad primum respondendo dicit quomodo fuit Ugo Ciapetta, Parisiensis ciuis, filius cuiusdam becarii et radix, idest principium, male plante, idest presentis tertie genologie regum Francorum, que adugiat, idest adumbrat, partem Christianorum, ut dicit textus hic. Circa quod prenotandum est quod regnum Francie primo cepit in persona Faramundi comitis, a quo descenderunt XXUII reges, et dicta est prima genologia Francorum regum predictorum, qua deficiente, uenit secunda, que cepit in persona Pipini, patris Karuli Magni, in qua fuerunt XU reges, quorum ultimus fuit Ludouicus, filius Loctarii; quo Ludouico mortuo, Franchi uolentes eligere in regem quendam fratrem dicti Lotarii deditum in uita religiosa et solitaria, ut tangit hic textus dum dicit de pannis bigis eius quia differebant. Et distulit astutia inde et potentia eius Ugonis Ciapette, iam existentis mariscalchi Parisiensis in anno domini UIIIIcLXXXX, eligerunt in eorum regem Robertum filum maiorem dicti Ugonis Ciapette, et sic in eo orta est tertia genologia dictorum regum, quorum praua opera in processu facta recitando maxime post magnam dotem prouincialem, de qua dicam infra in Paradiso in capitulo UI° in fine, ut dicit hic textus, dicit dicta umbra quomodo dicti eius descendentes usurpauerunt territorium Punti et Normandie et Guasconie; inde quomodo Karolus, rex Sicilie creatus ab Urbano papa, uenit in Ytaliam et decapitari fecit Corradinum, ut de hoc plene scripsi in capitulo XXUIII° Inferni; inde uenenari fecit sanctum Thomam de Aquino in abbatia Fosse Noue in Campanea, ubi hodie eius corpus iacet, et hoc fecit timendo ne ad papatum ueniret.
|
|
|
|
Inde dicit de alio Karulo Sine Terra de dicta domo qui in MCCC° uenit in Ytaliam et de Florentia expulit partem blancorum, inductu domini Musciati de Francesis et domini Cursii de Donatis de Florentia. Inde dicit de Karulo Zotto, olim rege Apulie, qui, iam in marictimo bello uictus a domino Rogerio de Loria amiraglio regis Sicilie captus, positus fuit in ciuitate Missine, ut hic dicitur in textu, et qui tradidit Beatricem eius filiam in uxorem marchioni Azzoni de Este pro XXXm florenis, quos habuit paciscendo a dicto marchione. Inde tangit quomodo rex Phylippus Bellus de dicta domo Francie capi fecit in ciuitate Alanie papam Bonifatium UIII° per dominum Guillelmum de Nugareto et Colonnenses, putando dictum papam fauisse comiti Flandrie ad ipsum uincendum in campo ut dicit: ex qua captura mortuus est dictus papa dolore; inde dicit quomodo dictus rex Phylippus dedit operam ut Ordo Templariorum deponeretur per Clementem papam U° ut eius bona occuparet ut postea occupauit et factum fuit.
|
|
uu. 97-123
|
|
|
|
Inde ad secundum respondendum dicit dicta umbra quomodo non sola ibi tunc recitabat talia circa laudem Domine Nostre, Fabritii et beati Nicolai predictorum, ut dicit textus, et quia dicta predictorum talia uirtuosa opera uigent in lucida fama et gloria diuina, dicit quomodo in die ibi talia memorant et contraria opera olim facta circa uitium auaritie in nocte quasi ut per infamiam in hoc mundo sint obscura et denigrata, et etiam in frenum nobis ut cessemus a tali uitio, inducit hic auctor has animas secundario dicere in abominationem dicti uitii auaritie: primo quomodo memorant ibi auaritiam Pigmaleonis, olim filii Beli, regis Syrie, qui, mortuo dicto eius patre, Sicheum, qui et acerbas dicebatur sacerdotem Herculis, opibus ditissimum eius cognatum (nam maritus erat Didonis sororis ipsius Pigmaleonis), in ara sacrificium facientem proditorie occidit, et eius opes rapinauit, et ex hoc uocatur hic in textu dictus Pigmaleon proditor, latro et parricida, ex eo quod sacerdotem, qui censeri pater cuiusque debet, occidit, et etiam affinem sibi, de qua Uirgilius in primo, in persona Ueneris loquentis Enee de Didone predicta ait: Imperium Dido Tiria regit urbe profecta, / germanum fugiens; longa est iniuria, longe / ambages, sed summa sequar fastigia rerum. / Huic coniunx Sicheus erat, ditissimus agri / cui pater intactam dederat primisque iugarat / omnibus. Sed regna Tiri Germanus habebat / Pigmalion, scelere ante alios immanior omnis. / Quos inter medius uenit furor. Ille Sicheum / impius ante aras atque auri cecus amore / clam ferro incautum superat etc.; secundo dicit etiam quomodo memorant auaritiam Myde, olim regis Frigie, qui, ut scribit Ouidius in XI°, restituto per ipsum Sileno sacerdote capto per eius pastores Bacco, cuius sacerdos erat, petiit a dicto Bacco deo Thebanorum in remunerationem talis seruitii ut quicquid tangeret aurum efficeretur, et ita ei concesso dictus Myda fame moriebatur, cum cibaria eius ab ipso tacta aurum statim fiebant, nisi restitutus fuisset a dicto Bacco in priorem statum. Tertio memorant auaritiam Acham qui, ut scribitur Iosue in capitulo UII°, furatus fuit, capta ciuitate Yerico, per Iosuem quedam spolia contra precepta Dei, unde hoc scito et reperto sorte facta lapidatus fuit a populo. Quarto memorant auaritiam Ananie et Saphire eius uxoris qui, ut legitur Actuum Apostolorum in capitulo U°, uolentis ostendere se uelle sequi apostolos Christi et eorum mandata et uitam, uendito quodam suo agro medietatem pretii obtulerunt ad pedes apostolorum et aliam medietatem occultauerunt, ex quo Petrus dixit eis: *Cur temptauit Satanas cor uestrum?*, et statim ibi ad pedes Petri mortui ceciderunt. Quinto memorant quod causaliter contingit auaritia mediante in templo Yerosolime, ut legitur in secundo Machabeorum in capitulo III°, uidelicet quod dum inter summum sacerdotem et Simonem, quendam thesaurarium dicti templi, discordia orta esset, dictus Simon iuit ad Apollonium, ducem Syrie et Phenitie pro Seleuco tunc rege Asye, et retulit quomodo in dicto templo reposita erat infinita pecunia; quo audito, dictus Apollonius retulit dicto regi Seleuco hec, qui rex, motus auaritia et cupididate statim misit quendam suum marescalcum nomine Eliodorum spoliaturum dictum templum de dicta pecunia cum magna comitiua; qui Eliodorus miraculose in dicto templo calcibus cuiusdam equi habentis sessorem quendam terribilem lacessitus fuit adeo quod mortuus fuisset ibi nisi Oma, sacerdos dicti templi, tunc iuuisset eum suis orationibus. Sexto memorant auaritiam Polimestore, olim regis Tracie, qui, dum haberet Polidorum, puerum filium Priami, recommendationem a dicto eius patre tempore obsesse Troie cum magno thesauro, occidit eum, et eius corpus proici fecit in mari, capta Troia, ut dicto thesauro potiretur, unde Ouidius XIII° ad hoc ait: Est, ubi Troia fuit, Frigie contraria tellus / Bistoniis habitata uiris: Polimestoris illic / regia diues erat, cui tu commisit alendum / clam, Polidore, pater Frigiisque remouit ab armis, / consilium sapiens, sceleris nisi premia magnis / adiecisset opes, animi irritamen auari. / Ut cecidit fortuna Frigum, caput ipsius ensem / rex Tracum iugoloque sui defigit alumni, / et, tanquam tolli cum corpore crimina possent, / exanimem scopulo subiectas misit in undas. Item memorant auaritiam Crassi, consulis Romani, qui, existens in obsdione Carre, ciuitatis Syrie, corruptus pecunia confidens de ciuibus dicte ciuitatis ingressus est eam, et ibi, dimisso exercitu extra, fusum est aurum per os eius buliens, et dictum est ei: *Aurum sitisti, et aurum bibe*.
|
|
|
|
Inde auctor comparatiue tangit de tremore olim ynsule Delos antequam ibi Latona peperisset solem et lunam, secundum fictionem Ouidii dicentis in UI° in persona Niobe luctantis se contra dictam Latonam: Quoque modo audetis genita titanida Ceo. / Latonam preferre michi, cui maxima quondam / exiguam sedem pariture terra negauit, / nec celo nec humo nec aquis Dea nostra recepta est: / exul erat mundi, donec miserata uagantem / *hospita tum terris errans, ego*, dixit, *in undis*, / instabilemque locum Delos dedit; illa duorum / facta parens etc.: nam Iuno negari fecerat ei omnem alium locum preter hanc ynsulam Delos positam in mari Egeo in medio ynsularum Cicladum secundum Ysidorum. Inde tangit etiam comparatiue quod legitur Luce in capitulo II° de pastoribus uigilantibus in nocte natiuitatis Domini circa Bethelem et audientibus in aere canere angelos *Gloria in excelsis Deo* etc.
|
|
|
|
{La sete natural che mai non satia.} In hoc XXI° capitulo Purgatorii, continuando se auctor adhuc ad proxime supradicta, premictit hoc eius prohemium de dicta nostra naturali siti, ut dicit textus hic, circa quod instanter debemus aduertere quod quilibet homo sensatus in hoc mundo naturaliter scire desiderat, testante Phylosopho in principio eius Methaphysice, ubi sic dicere incipit: Omnes homines naturaliter scire desiderant etc., nec mirum, cum omnes descendimus ab illo qui statim plasmatus per esum ligni scientie boni et mali preuaricando diuina precepta desiderauit omnia scire ut Deus secundum dyabuli persuasionem; tamen talis natura sitis in hoc mundo non reperit aquam satiantem ipsam, ut dicit hic auctor, alias: quomodo precepisset se in Ethenam Empedocles tantus phylosophus, ut fecit non ualendo scire causam talis eius incendii, et Aristoteles, ut quidam referunt, in illam partem maris Smirnei, que continue currit, quasi per miliare unum et retrocurrit, non ualendo scire etiam causam aliter talis concursationis, sed per gratiam Dei solum talis sitis sedatur, et per eius scientiam infusam, ad quod potest adduci quod scribitur Danielis capitulo II°, scilicet quomodo Nabucodonosor non potuit eius sitim sciendi quid somniauerat satiare per se nec per eius infinitos phylosophos et sapientes, sed solum per gratiosam scientiam a Deo infusam ipsi Danieli, de qua Ystoria latius dicam infra in Paradiso in capitulo IIII°, modo quod Christus mistice, pro hac tali sua gratia eius scientie, accepit aquam illam uiuam quam samaritana mulier illa ab eo petiit, de qua scribitur Iohannis IIII° capitulo, scilicet quomodo de ciuitate Sicar, que est in Samaria prouincia, ueniens auritura aquam ad puteum quendam positum extra dicta ciuitatem ubi Christus solus requiescens penes dictum puteum dixit ei: *Da michi bibere*, cui illa ait: *Quomodo tu, Iudeus, hoc a me petis cum Samaritana sum?*; cui Christus ait: *Si scires donum Dei, et quis est qui petit a te potum, tu petisses ab eo aquam uiuam, de qua bibens non sitiet in eternum, sed bibens de aqua huius putei sitiet adhuc*; et illa: *Domine, da michi aquam illam ut non sitiam amplius*; super quibus uerbis ita inquit Augustinus: Mistice hec aqua huius putei quasi mortua pro uoluptate seculi ponitur et desiderabilitate nostra et scientia, que ut aqua in profunditate putei, tenebrosa est; ydria uero auriens eam pro cupiditate nostra mundana ponitur et desiderio quod nunquam tali aqua satiatur; aqua uero uiua, de qua hic dicitur per gratiam Spiritus Sancti ponitur, que karitate habet nos coniungere Christo fonti salienti de quo gustans nichil ulterius desiderat. Ad quod Ambrosius, Super Epistula Pauli ad Colossenses, etiam sic inquit: Omnis ratio superne scientie et terrene creature in eo, idest ab eo est qui est caput earum et auctor, ut qui hunc nouit nichil ultra queat, quia hic est perfecta uirtus et sapientia, et quicquid alibi queritur hic perficere inuenitur, et qui eum nouit thesaurum scientie et sapientie inuenit. De quibus duabus misticis aquis etiam dicitur Ieremie, capitulo II°, dum ibi ait Deus dicens: Duo mala facit populus meus: derelinquit me fontem aque uiue, et fodit cisternas dissipatas que aquam non retinent. Item ad idem Baruch propheta in III° capitulo ait: Relinquisti fontem sapientie? Nam si in uia Dei ambulasses, habitasses in pace super terram, idest sine alio desiderio et siti. Inde tangit auctor comparatiue quod scribitur Luce, capitulo ultimo, scilicet quod dum post passionem et resurrectionem Domini Cleophas et Almeon - secundum Ambrosium, licet non nominetur in Euangelio dictus Almeon, nam Gregorius dicit quod iste non nominatus fuit ipse Lucas, sed quadam humilitate noluit se nominare - irent tanquam discipuli Christi per Yerosolimam loquentes ad inuicem et dolentes de ipso Iesu Apparuit enim Christus dicens eis: *Qui sunt sermones uestri?*, qui non cognoscentes eum dixerunt sibi: *Et tu peregrinus solus es in Yerusalem* etc.
|
|
|
|
Sic itaque fingit hic auctor umbram Statii poete Tolosani apparuisse eis ibi et dixisse ut habetur in textu. Post hec notandum est quod, secundum quod scribit Fulgentius, greci uates antiqui, sicut finxerunt tres sorores ut tres furias infernales deseruire Plutoni regi infernali, scilicet Megeram, Tesifonem et Alecto, de quibus plene dixi supra in Inferno in capitulo UIIII°, ita attribuerunt ei tres alias sorores ut tria fata, quarum prima dicitur Cloto, de qua hic auctor facit mentionem, secunda dicitur Lachesis, de qua mentionem facit auctor etiam infra in XXU° capitulo, tertia dicitur Antropos, de qua mentionem fecit etiam supra in Inferno in capitulo penultimo; Cloto enim dicitur euocatio, Lachesis sors, Antropos sine ordine, hoc sentire uolentes quod prima sit natiuitatis nostre, secunda uite sors quemadmodum quis iuuere possit, tertia mortis conditio que sine lege uenit, et ex hoc attribuitur in officium dicte Cloto collum deferre et in eo ponere debitam quantitatem lini, que Florentie dicitur conocchia, ut hic in textu dicitur Lachesis filare, idest producere uitam nostram, Antropos rumpere quod filatum est, idest finem imponere uite, unde dicitur Cloto collum baiulat, net Lachesis, Antropos occat, quasi includantur forte tres dispositiones nostri animati corporis ut prima ducat nos de non esse ad esse, secunda ut per illud esse temporaliter nos trahat, tertia ut nos ducat de tali esse ad non esse. Et secundum hoc loquitur hic textus dicendo quomodo illa que die et nocte filat, scilicet dicta Lachesis, nundum traxerat in auctore totum sibi impositum linum a dicta Cloto, idest nondum dispositio fatalis temporis et uite corporalis eius finierat illud, et sic adhuc ibi corporaliter uiuus erat.
|
|
|
|
Inde auctor inducit dictam umbram ad respondendum Uirgilio unde processit premissus tremor illius montis Purgatorii, et antequam dicat unde processerit, arguere uolendo quod illud non ex naturali terremotu fuerit, tangit de natura illius loci, ut dicit textus, circa quod apertius scire uolendo euidentialiter prenotandum est quod aspera lune infra in mundo hoc siue in intermedio tali prima materia rudis et confusa a diuina uirtute partita est in quattuor elementa gradatim per quattuor stationes, prima quarum superior que ether uocatur et igitur attributa est purus aer. Unde Macrobius de eo dicit: Quicquid ex omni materia, de qua facta sunt omnia, purissimum ac liquidissimum fuit, et tenuit summitatem, et ether uocatus est; pars uero cui minor puritas inerat aer dicta est; tamen, ut dicit Phylosophus in primo Methaurorum: Licet in intermediam terre et ulteriorum astrorum superius corpus sit ether, etiam adhuc aliud superius est spatium sine corpus, unde subdit quod est sursum usque ad licteram dicimus esse corpus alterum ab igne et aere purius etiam et sincerius, et in suo De Celo et Mundo libro I° ait etiam quod Alius corpus simplex sit ab illis, nec est ibi corruscabilitas uel amistio extranee nature, et dicitur magis nobile et uirtuosum et formale. Item notandum est quod ista pars etherea, ut ait comentator in dicto libro Methaure: Non est ignis in quantum ignis sit excessus calidi, sed est quidam feruor et accensio; nam sicut glacies non est elementum, sed est quodam excessus frigoris ad congelandum aquam ita, et ille ignis ideo non est nominatum elementum, sed nominamus ipsum nomine ignis; si aqua non haberet nomen nominaremus elementum aque glaciem. Item dicit quod aer comune nomen est propter predicta duorum elementorum, et sic superior pars aeris predicta ignea que ether dicitur, et elementum ignis est calida et sicca et quasi diuina. Nam, de ea loquens, idem Macrobius, Super Somnio Scipionis ait: Hec regio diuina nichil habet sed recipit, et quia recipit remictit. Nam quia terra, aqua et aer infra lunam sunt et hiis solis corpus fieri non potuit quod idoneum esset ad uitam, sed opus fuit presidio ignis predicti etherei, qui terrenis membris uitam et animam sustinendi commodaret uigorem et qui uitalem calorem faceret. Et sic in ea prima etherea regione non congregantur nubes cum non sit solum aer, sed ignis, et etiam propter motum aeris qui est in circuitu terre, et sic etiam aliqualibus alteratione alia, ut dicitur hic in textu, et a uentis libera est, ut etiam dicit iste auctor infra in capitulo XXUIII°, et ibi scribam de hoc. Ad que premissa ait etiam Ouidius dicens in I° de partitione supradicta elementorum: Dissociata locis concordi pace ligauit: / ignea conuexi uix et sine pondere celi / emicuit summaque locum sibi fecit in arce, / proximus est aer illi leuitate locoque, / densior hiis tellus elementaque grandia traxit / et pressa est grauitate sua; circumfluus humor etc. In regionem quidem aeris secundam cui proprie attribuitur elementum aeris et cuius superior pars est frigida et humida et inferior calida et humida propter uaporem eleuatum per solem a terra, cuius uaporis natura est calida et humida, et propter exalationem, cuius natura est calida et sicca, ex quibus aer qui naturaliter est calidus et humidus eius calorem et humiditatem conseruat, unde fiunt alterationes de quibus dicitur hic in textu uirtute duplicis uaporationis humide et sicce eleuate a sole ab aqua et terra, et sic uapor propter humiditatem est in quasi potentiam ad aquam, et exalatio in quasi potentia, ut igitur est pluuia que, ut dicit Ysiderus, Prouenit ex terre et maris anelitum, et eleuata a calore solis resoluitur, uel a ui uentorum et stillatur in terram, uel a uapore infrigidato et eleuato in die. Nam, si in nocte in iemali tempore congelato priusquam in aquam resoluatur fit pruina in serenitate, et hoc si non multus est dictus uapor in estate, uero si dictus uapor modicus est concretus, non tamen in tantum ut excitetur sursum ductus, nec ut infrigidetur sit ros; nix sit cum nubes congelantur; grando cum nubes in estiuo trahitur a potentiori calore solis ad dictam frigidam regionem aeris ubi congelatur, cum ibi non iungeant refractiones radiorum, quam grandinem dicit dictus Ysiderus: Rigor uentorum indurat in nubem et solidat in niuem, et rupto aere cadit; nubes ille que dicuntur spisse, et sunt nimbi, ex terrestri uapore causantur, rare ab aqueo, de quibus hic dicitur, et de quibus Lucanus in IIII° sic ait: Iam rarior aer / et par Phebus aquis densas in uellera nubes / sparserat. Item et semicirculus ille aeris quem uocamus Yridem, quam poete dicunt filiam fuisse Taumantis - unde Uirgilius: Ad quem sic roseo Taumantias ore locuta est - refractio est uisus ad solem, que quia interdum apparet in parte meridiana, et tunc pluuiam magnam significat, interdum in orientali, et tunc serenitatem, interdum in occidentali, et tunc pluuiam paruam; ideo dicit textus hic quod dicta yris mutat sepe contratas; non sic etiam ibi. Item nec sunt in corruscationes que tonitrua comitantur, que exalationibus siccis, ut ait idem Phylosophus in secundo dicte eius Methaure, causantur, que tracte et eleuate ad summitatem nubium fracta ipsa nube ignee uidentur. Unde ut et ibi ait Aristoteles antiqui dicebant Uulcanum ridere tunc; nam si uenti reperiunt in aere uapores humidos trahendo eos sua siccitate in alto frangendo eos inducunt corruscationes et tonitrua iam dicta. Item dicti uenti ibi non spirant, qui ex terrestri sicco uapore subtili eleuato in altum per solem a terra fuit, nam qui a grosso sicco terrestri uapore fuerit non eleuantur, sed faciunt terremotus remanendo in terra, unde idem Phylosophus in dicto II° libro in hoc ait: Nos autem dicimus esse eadem naturam super terram quidem uentum, in terra terremotum, in nubibus tonitruum que omnia sunt exalatione sicca.
|
|
|
|
Modo igitur concludendo dicit auctor in persona Statii quod a porta Purgatorii supra premissa talia non fiunt, cum fingat illam superiorem partem dicti eius motis esse in dicta prima etherea regione aeris. Sic igitur uolendo ostendere quare dictus tremor contingit, dicit Statius hoc ibi fieri cum celum recipit in se animam nostram purgatam et puram ut eam dedit, tangendo quasi quod scripsi supra super rubrica huius secundi libri hoc, scilicet quod ait Plato in suo Timeo de hoc dicens: Pausam animarum malarum non fore prius quam secuta eas rota, et eadem semper uoluens illa circuitio mundi cuncta earum, uerbi gratia ex aqua igne et terra contracta omneque detexerit inconsultis et immoderatis erroribus expiate purificateque demum ad antiqui uultus honestatem pertinere meantur; et hoc est quod subdit dicta umbra hic dicendo quomodo etiam ille tremor fit cum anima sentit se debito modo ascensura, dicendo quomodo etiam de sua munditia eius uelle facit probationem etiam in eius tali ascensu dum est totaliter liberum, subaudi tam in uoluntate quam in appetitu, unde aduertendum est quod, secundum Phylosophum in III° De Anima: Uoluntas est appetitus cum ratione, unde etiam in UI° Ethicorum ait: Electio autem appetitus consiliarius propter hoc rationem ueram esse et appetitum rectum, appetitus uero quem auctor uocat hic talentum, dicitur affectus sine ratione, ut monstrat etiam supra in Inferno in capitulo U° ibi dum dum dicit quomodo illi dampnati summiserunt rationem talento, itaque cum peccamus non uoluntate sed appetitu delinquimus Ad propositum igitur dicit dicta umbra hic quod anima existens in Purgatorio ante tempus implete ibi rei satisfactionis unde uellet celum ascendere uoluntate predicta absoluta, sed iustitia diuina facit quod dictus appetitus sicut fuit in hoc mundo contrarius dicte uoluntati in peccando, ita in Purgatorio contrarius est dicte uoluntati in releuatione pene donec impletum sit tempus debite eius passionis, quod tangit hic in eo quod dicit de libero uelle, quod est cum simul concurrunt uoluntas et appetitus predictus. Inde inducit auctor dictam umbram Statii adhuc dicere quomodo uixit in hoc mundo, imperante Tito Uespasiano, qui imperare cepit anno Domini LXXXII°, et qui tota Iudea uicta per eum cepit, ultimo Yerusalem cum cede et strage Iudeorum immensa. Nam, ut refert Iosephus, ultra centum milia Iudeorum mortui sunt ibi, et eam suppressit populo romano iudicio Dei in uindictam eius filii ab illis crucifixi ut dicit hic textus. Inde inducit dictam umbram ad dicendum quomodo fuit Statius poeta de Tolosa, et hoc est quod dicit quod habuit in hoc mundo nomen poete, subaudi magni, et sic magis durabile et honorabile quam nomen minorum et mediocrum poetarum, ut dixi supra in Inferno in capitulo IIII°, scilicet in fama, uel hoc dicit illo respectu quo Oratius in sua Poetria de talibus poetis sic ait: Nichil intemptatum nostri linquere poete / nec minimum meruere decus, subdens: Sic honor et nomen diuinis uatibus atque / carminibus uenit etc. Et Ouidius, ut magnus poeta, in fine etiam sui libri Metamorphoseos ait de se loquendo: Astra ferat nomenque erit indelebile nostrum. Et Lucanus in IX°, dicens: O sacer et magnus uatum labor, omnia fato / eripis et populis donas mortalibus euum. / Inuidia sacre, Cesar, ne tangere fame; / nam si quid Latiis fas est promictere Musis, / quantum Smirnei durabunt uatis honores, / uenturi me teque legent; Farsalia nostra / uiuet et in nullo tenebris damnabitur euo. Item dicit dicta umbra Statii quomodo scripsit Thebaidos primum eius poema et Achilleides secundum, sed non perfecit morte peruentus. Item dicit quomodo fuit dulciloquii, teste Iuuenale dicente: Curritur ad uocem iocundam et carmen amice / Thebaidos, letam cum fecit Statius urbem / promisit diem, tanta dulcedine captos / afficit ille animos etc. Item dicit quomodo Eneidos, poema Uirgilii, fuit sibi nutrix in poesia, ex quo addit de ipso Uirgilio per eum in hoc mundo utinam uisato, ut ait hic in textu, et quomodo uoluit auctorem ipse Uirgilius silere, sed nequit, ratione hic assignata in textu, scilicet de risu et plantu quos sapientiores eo continere nequierunt, ut patet in Democrito et Demostene, phylosophis tam magnis. Nam idem Democritus exiens domum Athenis semper ridebat uilipendendo uulgus, de quo Iuuenalis loquens ait: Ridebat quotiens a limine mouerat unum / protuleratque pedem, flebat contrarius alter, scilicet dictus Demostenes; illa eadem ratione ad idem Phylosophus in UII° Ethycorum ita inquit: Non enim si quis a fortibus et super excellentibus delectationibus uincitur uel tristitiis admirabile, si risum et plantum non continet, allegando Theodoctum poetam dixisse Filoctetem percussum a uipera non potuisse continere plantum, et Senophantem risum, ambos phylosophos.
|
|
|
|
Ultimo, sequendo quod scribit dictus Statius in fine dicti sui poematis Thebaidos dicendo et loquendo dicto suo operi: Uiue, precor, nec tu diuinum Eneida tenta, / sed longe sequere et uestigia semper adora, auctor fingit dictam umbram Statii quasi umbram Uirgilii adorasse summa reuerentia, ut dicit textus.
|
|
|
|
{Già era langiel dietro a noi rimaso.} In hoc XXII° capitulo duo principaliter agit: primo, se continuando ad proxime dicta, complet tractatum de U° circulo Purgatorii usque ibi: {Taceuansi amendui già gli poeti}; ibi incipit tractare de UI° circulo, et hec secunda pars durat usque ad XXU° capitulum, ibi dum dicitur: {E già uenuto a lultima tortura}. Exordiendo igitur primo auctor fingit angelum hunc, releuantem eum ut purgatum a uitio auaritie, in persona cuiusque alterius dixisse de uerbis illis Mathei, capitulo U°: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, tantum medietatem, scilicet qui sitiunt iustitiam, idest qui cupiunt esse in uirtute frugalitatis contraria uitio cupiditatis - de qua Apostolus ad Timoteum inquit: Habentes alimenta et quibus tegamur contenti sumus; nam qui uolunt diuites fieri incidunt in laqueum dyaboli, cum cupiditas sit radix omnium malorum, et Seneca ad Lucilium: Magne diuitie sunt lege nature composita paupertas, que statuit nobis non esurire, non sitire et non algere - nam aliam medietatem dictorum uerborum dicti Euangeliste reseruauit ad dicendum sequenti angelo, ut uidebis infra in capitulo XXIIII° in tractatu gule. Inde tangit auctor in persona Uirgilii loquentis cum Statio quod ait Tullius in suo libro De Amicitia, dicens: Propter uirtutem et probitatem etiam eos, quos nunquam uidimus, quodammodo diligimus, tangendo etiam de beniuolentia que, ut ait Phylosophus in UIIII° Ethycorum, Est uirtus differens ab amicitia; nam est quantum ad ignotos et presentiam concupiscit, amicitia uero est inter cognitos et conuersantes simul. Item dicit dicta umbra Statii quomodo peccauit in prodigalitate adeo expendendi extra mensuram, quod, ut scribit Iuuenalis de eo; semel Rome quoddam eius opus poeticum nondum alicui propalatum, nomine et titulo Agauen, ipse Statius cuidam Paridi ut inops uendidit, unde ait in UIIa Satira sua: Esurit, intactam Paridi nisi uendat Agauem, subdendo inde quomodo multi prodigi resurgent in die iuditii cum crinibus incisis, ut plenius scribit iste auctor supra in Inferno in capitulo UII°, propter ignorantiam tollentem eis sensum et conscientiam penitendi et confitendi tale peccatum ut mortale peccatum uiuendo in extremis, idest in prodigalitate, que est ita extremitas a medio uirtutis liberalitatis ut est auaritia, ut dicitur in II° Ethycorum. Et hoc dicit hic pro tale uitium, cum auaritia in simili pena cruciatur, iuxta illud legale dictum, ut Quos facinus par coinquinat et equat, utrosque simul pena comitetur, dicendo etiam quomodo correxit ab ipso uitio se dictus Statius propter illa uerba Uirgilii dicentis in III° exclamatiue contra Polimestorem, de cuius auaritia et cupiditatis excessu scripsi supra in XX° capitulo: Fas omne obrumpit: Polidorum obtruncat, et auro / ui potitur. Quid non mortalia pectora cogis, / auri sacra fames! Post hoc auctor fingit Uirgilium, auditu quomodo iste Statius fuerat Christianus, arguere qualiter pro ea que Clio musa tastat, idest pretentat sonatura, cum eo poetice Thebaidos eius poema in quo canit de crudis armis duplicis tristitie Iocaste, olim regine Thebane, non apparebat ipsum fuisse Christianum, cui tunc Statius respondit ut habetur hic in textu. Est enim aduertendum quod dicta Iocasta in uita sua infortunia multa tulit: nam prima eius tristitia fuit quia uidit Layum eius uirum regem Thebarum primo occidi in bello ab Edipo filio ipsius Lay et ipsius Iocaste ignorando se fore filium predictorum et quod Forbas, rex quidam, fuisse eius pater non uerus, sed putatiuus siue adoptiuus; nam dictus Forbas, carens filiis, adoptauit hunc Edipum transmissum a dicta eius matre, de preceptu dicti eius uiri habito per presagia quod debebat eum occidere ad quoddam nemus ubi eum occidi facere debebat; tamen pietate materna ibi uiuus remansit, qui, ut pulcerrimus infans sic repertus ibi presentatus per eius gentem fuit dicto Forbe. Secunda eius tristitia fuit dum ignoranter accepto dicto Edipo in uirum, et ex eo habitis pluribus filiis, recognouit una die ipsum esse eius filium per stigmata que impressit dicta Iocasta dicto Edipo dum transmisit eum, ita ut dictum est in plantis pedum. Tertia eius tristitia fuit quando dictus Edipus eius uir et filius, cognito patricidio quod fecerat et tali nephario suo coniugio, dolore se cecauit. Quarta et ultima eius tristitia fuit dum uidit una die Etheoclem et Polinicem suos filios et dicti Edipi se ad inuicem occidi in bello singulari, propter quam se gladio interemit dicta Iocasta eorum mater, que omnia Seneca recitat in tragedia eius Thebai, at quia Statius in eius poemate Thebaidos prosecutus est tantum hoc ultimum membrum, ideo auctor in persona Uirgilii cantoris, ut dicit hic textus, Buccolicorum pastoralium carminum, de crudis armis duplicis tristitie dicte Iocaste ita loquitur, ut hic habetur in lictera. Post hec auctor inducit Statium ad dicendum Uirgilio quomodo per eum fuit poeta et Christianus maxime per illa uerba Uirgilii: Magnus ab integro seculorum nascitur ordo, / iam reddit et uirgo, reddeunt saturna regna / iam noua progenies celo demictitur alto. Nam Augustinus in quodam suo sermone De Aduentu Christi dicta uerba inquit: Nonne quando ille poeta facundissimus inter sua carmina dixit *Iam noua progenies* etc. de Christo testimonium perhibuit, quasi dicat certe sic tangendo dicta umbra de discipulis etiam Christi et de eorum secunda persecutione facta per Domitianum imperatorem, hic ut dicit textus. Item de Terrentio poeta Cartaginiensi, item de Cecilio et Plauto poetis comicis et de Uaro illustrissimo uiro phylosophico et ystorico, de quibus Oratius in sua Poetria sic ait: Cicilio Plautoque dabit romanus ademptum / Uirgilio Uarroque, de cuius Marci Uaronis laudibus curiosus indagator legat Augustinum in UI° De Ciuitate Dei, capitulo II°. Item tangit de Persio, poeta satiro, et de Homero summo greco uate, item de Euripide tragico alio uate et de Antifonte interpretatore magno somniorum, et de Simonide et Agatone poetis, etiam dicendo quomodo sepe predicti in Limbo Inferni ratiocinantur de monte Parnasii, qui semper habent secum eorum nutrices, idest Musas illas, de quibus scripsi supra in I° capitulo Purgatorii, subaudi in fama. Item dicit Uirgilius quomodo ibi etiam sunt aliqui de poetis de quibus ipse Statius cecinit poetando, scilicet Antigona et Ismene filie dicti Edipi et Iocaste, de qua Ismene Statius in XI°, scribens de dicta Iocaste eius matris, ait: Illius exilii stridentem pectora plagam, / Ismene collapsa super lacrimis comisque / siccabat plangens etc., quod tangit hic textus dicendo quomodo iam fuit tristis etc. Item Deiphilis et Argia, filie Adrasti regis et uxores olim Thydei et dicti Polinicis. Item Ysiphilis filia Toantis, olim regis insule Lemni, que ostendit fontem Langie dicto Adrasto et eius exercitui sitienti, ut dicitur hic in textu, de qua ystoria plene dicam infra in capitulo XXUI°, et ibi uide. Item Mantos, filia Tiresie, de qua scripsi in Inferno in capitulo XX°. Item Tetis mater Achillis, item Dardania, uxor dicti Achillis cum sororibus suis, de qua et de quibus scripsi in Inferno in capitulo XXUI°.
|
|
|
|
Expedita sic ista prima parte, auctor, procedens ad secundam, in qua dicturus est UI° circulo Purgatorii, in quo dicit purgari animas gulosorum ut homines in hoc mundo uiuentes se retrahant a uitio gule propter uirtuositatem oppositam et contrariam dicto uitio gule capescendam, ut superius in aliis circulis fecit, fingit se in principio eius hanc primam arborem inuenire cum pomis et aspersione aque ita conuersam radicitus ad celum, ut dicit textus; ad cuius allegoricum integumentum ueniendum, prenotandum est quod, secundum quod colligi potest ex Scriptura Sacra, nobis hominibus duplex cibum in hoc mundo paratur: spiritualis scilicet et corporalis; ex alimento quidem primi consequitur homo in hoc mundo uiuendo uitam ecternam, ex alimento uero secundi temporalem, unde Christus, qui est ipse cibum spiritualis, de se dicit, Iohannis UI°, quod Est panis de quo comedentes uiuent in ecternum, sed in illis qui comedunt de corporali, ut comederunt Ysraelici de manna figurato in tali cibo corporali, et tandem in deserto omnes mortui sunt, ut Exodi capitulo XU° habetur; item dicit: Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi uita; item Est aqua illa de qua bibens non sitiet in ecternum, ut dicitur Iohannis IIII° capitulo, quo quidem Christo ut cibo spirituali frui non possumus nisi contempnendo cibum corporalem predictum, unde Deuteronomii UIII° capitulo dicitur: Frequens sumptio cibi spiritualis inducit contemptum cibi corporalis, et Gregorius: Quanto corpus impletur tanto anima minoratur. Hic igitur auctor hanc arborem ponit pro alimento et saporatione Dei ut cibi spiritualis, uerum quia ad dictam saporationem talem uenire non possumus a nobis nec illam ut arborem inascensibilem ascendere, nisi gratia desuper nos eleuet ad eam. Ideo fingit auctor eam arborem ita hic conuersam ad celum, ad quod forte Gregorius respectum habuit in Moralibus, dum dixit Per arborem palme significatur uita iustorum que in terris debilis est et in celo fortis. Item facit ad idem quod ait Thomas super illis uerbis Ad Lucilium Senece: Si uis in perpetua uoluptate esse non uoluptatibus adiciendum est, sed cupiditatibus detrahendum, dicens: Cupiditatibus uero non detrahitur nisi res gratie infundatur. Et per hoc docuit nos Dominus orando implorare panem cotidianum qui pro tali gratia ponitur secundum unum intellectum, ut plene scripsi supra in capitulo XI°, quam Deus promictit dicendo, Exodi XUI° capitulo: Ego pluam uobis panem de celo, item mediante talem gratia Dei per scientiam Sacre Scripture gustamus ut plurimum talem spirituale cibum, ut ait Innocentius papa exponendo illa uerba Ezechielis: Uenter tuus comedet et uiscera tua complebuntur, dicens: Pro uentre mens intelligatur, que diuinarum scripturarum notitiam ut escam recipit, coquit et digerit meditatione frequenti, uiscera uero implentur cum desiderium intimo sapore in hiis satiatur. Item dum hoc ostendit etiam dicendo dyabolo uolenti eum temptare in uitio gule: Non in solo pane uiuit homo, sed in omni uerbo quod procedit ex ore Dei, ut habetur Mathei IIII° capitulo, ut processit dicta Sacra Pagina, cum Spiritus Sanctus locutus sit per prophetas, ut dicitur in Symbolo. Ideo auctor fingit hanc uocem quam hic accipit pro auctoritate famosa Sacre Pagine, allegorice loquendo, inter frondes dicte arboris dicere quomodo Daniel spreuit cibum corporalem, ut legitur Danielis capitulo I° et capitulo X°, et acquisiuit talem scientiam ut cibum spiritualem. Item, quia mediante etiam tali gratia homo uenit ad hunc spiritualem cibum per uirtutem temperantie et sobrietatis et ad saporationem Dei cum ieiunio et abstinentia cibi corporalis ut faciunt sancti heremite contenti pane pomis et aqua, et ut faciebant discipuli domini comedendo spicas, ut habetur Mathei capitulo XII°: ex quo motus fuit Ambrosius, scribens Super Salterio, dicendum: Contraria studiosis diuine cognitioni precepta medicine sunt, a ieiunio reuocate, et lucubrare non sinunt, unde Apostolus ait Ad Thesalonicenses: Uigilemus et sobrii simus, et Ad Timoteum U° capitulo etiam inquit: Noli adhuc aquam bibere, sed modico utere uino propter infirmitatem, quasi dicat *non aliter*, et Glosa super Matheo XII° capitulo exponendo illa uerba: Cum immundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca inaquosa et arida: Sunt homines temperate uiuentes in quibus dyabolus non inuenitur requiere. Ideo fingit auctor dictam talem uocem, suasiue scilicet, dicere hic quomodo Domina Nostra non petiit uinum in nuptiis, ut scripsi supra in capitulo XIII° pro eius gustu, sed pro aliis, et quomodo antiquis mulieribus romanis incognitus fuit usus uini, ut recitat Maximus Ualerius in II°; item et quomodo illi de prima etate aurea egerunt, ut ait Ouidius in I° dicens: Aurea prima sata est etas etc., et subdit de eius gentibus et hominibus: Contentique cibis nullo cogente creatis / arbuteos fetus montanaque fraga legebant, / et que deciderant patula Iouis arbore, glandes. / Flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant, / flauaque de uiridi stillabant ilice mella, - ad quam transumptiuam locutionem ait Psalmista dicens: De petra melle saturauit eos, quando scilicet dicte gentes, dicit ibi Glosa, Post multam itineris fatigationem et sitim aquis frigidis ex saxo fluentibus fruebantur, easque magno desiderio auriebant et, quia dulciter talis cupiditas explebatur, aquas illas mel appellauere et nectar - item dicendo quomodo ideo Baptista in deserto pro cibo habuit mel siluestre et locustas, nec uinum nouit, quo Non surrexit maior inter natos mulierum, ut dicitur Mathei III° capitulo et capitulo XI°, et Luce et Marci capitulo I°. Et hec sint pro dicta prima hac arbore ut de dicto cibo spirituali breuiter dicta inferius; autem de premisso cibo corporali dicam cum erimus ad aliam arborem.
|
|
|
|
{Mentre che gli occhi per la fronda uerde.} In hoc XXIII° capitulo Purgatorii, premisso prohemio suo quod per se satis patet, auctor, continuando se ad proxime supradicta, describendo penam quam dicit animas pati in Purgatorio propter peccatum gule in fame et siti, fingit se hic nunc uidisse has umbras ita macilentas et in occulis obscuras et cauas etiam, ut dicit textus, quod forte posset reduci allegorice etiam ad illos homines qui in hoc mundo uiuentes in satisfationem huius uitii gule cum abstinentiis et ieiuniis, quasi se purgando simili modo extenuati apparent. Quo utroque tali duplici respectu, Trenorum capitulo IIII°, sic ait Ieremias: Denigrata est facies eorum super carbones; item Glosa super illo uerbo Psalmiste: In camo et freno maxillas eorum constringe qui non approximant ad te, ait: Non approximantes sunt homines ad Deum cibo et potu se replentes, quibus Psalmista optat magis et magis constringi maxillas, idest proprius uictualia dari ut sic saltem cogantur approximare, sicut accipiter famelicus ad dominum suum uel potum etiam referri. Hoc est quod dicitur in principio sequentis capituli de foueis occulorum dictarum animarum ad hoc, scilicet ut quemadmodum gulosi in hoc mundo propter tale uitium ita deturpauerunt faciem suam, ita etiam alio mundo eorum anime se purgando in reprehensionem dicti uitii et in earum consonam penam purgatoriam se afflictas ostendant, ad quod faciunt illa uerba Salamonis, Prouerbiorum XXIII° capitulo: Cui ue? cui patri ue? cui sine causa uulnera? cui fouee? cui suffossio occulorum nonne hiis qui morantur in uino et student in calicibus epotandis? Inde tangit hic auctor quod scribit Ouidius in UIII° de Eresitone per uiam operationis et de eius macilentia harum animarum qui, dum in contemptu Cereris, dee bladi, quandam quercum illi consecratam incidisset, extenuatus est ita per famem ad instantiam dicte Cereris quod consumptus est fame, unde describendo quomodo fames eum anichilauit, inquit ipse Ouidius primo describendo ipsam famem repertam a dicta Dea, Quesitamque famem lapidoso uidit in agro / unguibus et raris uellentem dentibus erbam, / irtus erat crinis, caua lumina, pallor in ore, / dura cutis, per quam spectari uiscera possent, subdens quomodo aggressa est dicta fames dictum Eresitonem dormientem ita dicendo: Seque uiro inspirat faucesque et pectus et ora / afflat et in uacuis peragit ieiunia uenis, qui Eresiton, consumptis omnibus opibus propter famem, ultimo uendidit filiam propriam; gens Iudaica propter famem perdidit Yerusalem per obsidionem Tyti Uespasiani, de qua dixi supra in precedenti capitulo: nam ad tantam penuriam uenit ultimo quod quedam mulier nomine Maria proprium filium quem lactabat reperta fuit in dicta ciuitate sic obsessa assare causa ipsum comedendi, ut scribit Iosephus, tangendo etiam quomodo in uultu humano ex superciliis et naso representatur littera M, et fingendo se auctor inde ibi reperire umbram Foresii de Donatis de Florentia, consotii magni dicti auctoris, quem inducit primo ad dicendum sibi quomodo ibi diuinitus accidit ipsum et alios spiritus ita famelicos effici, item quomodo canunt et plorant ibi eundo ad dictam arborem, moti illa duplici uoluntate qua dominus noster letus iuit ad crucem et tristis in qua clamauit *Ely, Ely, lama zabatani?*. Nam ait Atanasius scribens contra Pollinarum: Quando Christus dixit *Pater, si possibile est transeat a me calix iste, sed tamen non mea sed tua uoluntas fiat*, et dum dixit: *Spiritus promptus est, caro uero infirma*, duas uoluntates ostendidit, humanam scilicet que propter infirmitatem carnis fugiebat pati, et diuinam qua pati uolebat et rationalem. Item et Magister Sententiarum in III° ad hoc etiam ait: Christus affectu humano, quem de Uirgine traxit, uolebat non mori, sed affectu rationali et diuino pati uoluit, Nec ex hoc propterea fuit in eo contrarietas uoluntatis, ut scribit Thomas etiam in IIIa parte, questio XUIIIa, quod etiam tetigit Apostolus, Ad Romanos UII°, dicens quomodo Uidebat aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis sue, rationali subaudi.
|
|
|
|
Item dicit dicta umbra quomodo domina Nella eius uxor liberauit eum Foresium, ut patet in textu, ab aliis locis Purgatorii, commendando eam de pudicitia et honestate et abominando dissolutas mulieres alias florentinas et inuerecundas magis quam sint femine Barbagie, ut dicit textus hic, contrate cuiusdam insule Sardinee, que seminude uadunt, et ex hoc prenunciat euenire iuditium de proximo dictis dominabus florentinis, ut uere postea euenit, si bene consideretur. Alia que sequuntur in hoc capitulo per se satis possunt intelligi.
|
|
|
|
{Né l dir landar, né landar lui più lento.} In hoc XXIIII° capitulo auctor, se continuando ad proxime supradicta, inducit adhuc dictam umbram Foresii ad dicendum sibi de Piccarda eius sorore quomodo non habuit suo tempore in pulcritudine et bonitate parem, et quomodo ut uirgo proba nunc in alto Olimpo triumphat leta cum corona, que dicitur aureola debita uirginibus in celo. Nam quanquam nupserit in hoc mundo et ducta fuerit ad uirum, tamen mortua est intacta, nam dum per uim extracta fuisset de monasterio, ut scribit iste auctor infra in Paradiso in capitulo III°, a domino Curso De Donatis de Florentia eius fratre, et nupta fuisset et tradita domino Roselino de la Tosa, implorata et obtenta gratia ab eo ne illo primo sero concuberet secum, illa nocte, superueniente febre, infirmata miraculose est ad mortem, et in breui mortua est uirgo, unde merito talem coronam meruit, de qua Yeronimus ita in Epistola ad Eustachium inquit: Audenter dicam: Cum omnia possit Deus, suscitare uirginem non potest post ruinam. Ualet quidem liberare de penis, sed non ualet coronare corruptam, idest non congruit eius potentie ut aureola coronet corruptas, cum esset contra iustitiam, ut exponit glosator Decreti, et hoc uult tangere hic auctor de tali dicta corona, fingendo auctor inde sibi ostendi ibi a dicto spiritu umbram Bonaiuncte Orbisani de Lucca, suo tempore magni inuentoris in materna rima; item umbram pape Martini IU° de Turso ciuitati Gallie qui de anguillis lacus Bolsene coctis in uernacio uino multum gulosizauit, unde super eius sepulcro fertur quod fuerunt hii duo uersus reperti: Gaudent anguille / quia mortuus hic iacet ille, / qui quasi morte reas excoriabat eas; item umbram domini Ubaldini de la Pila de Ubaldinis et domini Bonifacii eius filii olim archiepiscopi rauenatis, cuius pastorale frustum habet in summitate quoddam signum ad modum unius rocchi, et hoc est quod tangitur hic de rocco; item umbram domini marchesii de Orgoliosis de Forliuio.
|
|
|
|
Inde auctor inducit dictam umbram Bonaiuncte murmurare in gula ubi sentiebat plagam, idest penam purgatorias sui delicti, et merito, cum in illo membro fit gulosorum excessus - unde Ecclesiastes UI°: Omnis labor hominis in ore eius, ex quo Euticius, gulosus ille phylosophus, de quo dicitur in III° Ethycorum: Non rogabat deos, nisi ut eius guttur fieret longum ut guttur gruis ut magis saporaret potum et cibum - et ita murmurando prenuntiauit ipsi auctori exilium suum et quomodo sic exul ueniret luce et ibi in quandam iuuenem dominam procaretur.
|
|
|
|
Subsequenter auctor, ut ostendat quomodo quilibet scribens poetice latine uel uulgariter debet primo moueri non simpliciter a se ipso sed ab illa punctali instigatione interius nos ad talia incitante, quam Yeronimus in prohemio Biblie uocat energiam, Statius uero in principio sui Thebaidos uocat eam oestrum, Gualfredum in eius Poetria eam uocat intrinsecam lineam cordis.
|
|
|
|
Auctor uero hic pro amore quodam eius interiori eam accipit, secundum cuius suggestionem dicit hic quomodo eius ingenium extra scribendo significat et promit, modo quia dictus Bonaiuncta et frater Guitonus de Aritio et Iacobus Notarius de Tolentino, antiqui dictatores in rima uulgari, non ita scripserunt sed magis a casu et suo motu et improuise, contra doctrinam poeticam traditam per Oratium dicentem: Scribendi recte sapere est et principium et fons. / Uerbaque prouisam rem non inuita sequentur, et per dictum Gualfredum dicentem: Si quis habet fundare domum non currat ad actum / impetuosa manus etc., ac etiam per Ennodium in quadam eius Epistula sic dicentem: Amor suggerit quod negat ingenium, et per Sidonium dicentem: Aut seria aut nulla, scilicet scribenda et loquenda sunt. Inde detrahit eis hic auctor, ut dicit textus, dicendo nouum stile dicti auctoris et aliorum modernorum taliter scribentium dictus a Bonaiuncta hic dulcem et nouum clauum, in hoc alludens uendentibus cartas Bononie et quaternos cum lineis habentibus certos clauos in se secundum maiorem et minorem commensurationem et formam librorum seu uoluminum ueterum et nouorum. Ultimo dicit dicta umbra Foresii quomodo dominus Cursius eius frater de proximo tractus erit a quadam bestia ad mortem uiolentam corporalem et cum anima ad uallem infernalem, ut dicit hic textus, et ita fuit, nam inde non per magnum tempus aspirando una die ad dominium ciuitatis Florentie sua ferina arrogantia seu presumptione, que hic pro dicta bestia ponitur, occisus est in fuga prope dictam ciuitatem, unde potuit dici de eo quod ait Daniel in capitulo IIII° de Nabucodonosore dicens: Nabucodonosor propter superbiam a rationali mente in bestialem animum commutatus, atque regno suo profugus est, et Seneca: Ferina natura est uulneribus et sanguine letari, ut letabatur dictus dominus Cursius.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se deuenisse ad hanc secundam arborem quam allegorice pro cibo corporali et eius attractione hic allegorice summit, a quo dependet uitium gule quod in matre Eua occasio nobis fuit omnium malorum, de qua, Genesis III°, dicitur: Uidens mulier lignum quod esset pulcrum occulis et ad uescendum suaue tulit de fructu illius et comedit, ubi Glosa ait: Non licet intueri quod non licet concupisci, et hic notat hic auctor dum finxit uocem illam in hac arbore monuisse ita eos ne se proximarent sibi, que arbor scientie boni et mali in esu uetita Eue et Ade, ut Genesis capitulo II° habetur, materialis fuit, ut scribit Thomas in sua prima parte, licet spiritualiter liberum nostrum arbitrium figuret; nam et materialis fuit petra percussa a Moyse in deserto fundens aquam, ut Numeri XX° capitulo habetur, et tamen prefigurata est in Christo, unde Glosa super illis uerbis Ecclesiastes X° capitulo: Ue tibi, terra, cuius rex puer est et cuius principes mane comedunt: Per terram, inquit, homo accipitur, qui terra; rex uero pro libero arbitrio; principes sunt quinque sensus corporales, sic enim illi qui uerum Deum colunt ab honorem diuino incoare uolunt diem, sic illi quorum Deus uentus est, incoare uolunt, cum a cibo et potu; quod oppositiue correspondet ad allegoriam supradicte prime arboris: sedem non enim habuit a natura dicta arbor Paradisi ut esset lignum scientie boni et mali, sed ex occasione quam presentit mala fuit propter inobedientiam, ut de hoc plenum scribam infra in capitulo finali. Ad propositum igitur quia paucissimi in hoc mundo ad supradictam arborem primam intendunt spiritualiter per uirtutem sobrietatis, sed ad hanc secundam omnes quasi tendunt corporali uitio gule, inobedientes illis uerbis Domini, Luce XXI°: Actendite ne grauentur corda uestra in crapula et ebrietate, ex quo dicit secundario hec uox quomodo hec talis secunda arbor eleuata fuit a dicta arbore Eue. Ideo auctor fingit sub dicta prima arbore nullas animas leuare manus, sed tantum sub ista secunda quasi sint, ut ille anime gulosorum purgantes se ibi taliter, cupientes, ut dicit textus, ut iustitia diuina illa puniat eas ita ut puniit animam Tantali in Inferno pro hoc peccato, Ouidio in IU° dicente: Tibi Tantale nulle / deprenduntur aque, queque imminet effugit arbor, item animas illas aliorum gulosorum de quibus sic ait etiam Psalmista: Famem patientur ut canes, et Luce XU° dicit: Filius prodigus qui tenet figuram gulosorum, ego autem hic fame pereo.
|
|
|
|
Inde auctor inducit etiam dictam uocem ad dicendum de prauo effectu huius uitii gule et quantum in commensationibus contingat mali per exemplum illorum centaurorum creatorum in nubibus poetice loquendo, ut scripsi plene supra in Inferno capitulo XII°, ut dicit etiam textus hic, qui semel conuitati per Periteum sponsum Ypodamen ad suas nuptias egerunt, ut dicitur Yeremie U°: Saturaui eos et necati sunt, et Osee UIII° capitulo: Ceperunt principes furere a uino; nam post prandium dicti Centauri saturi et ebriosi causa luxuriandi rapere uoluerunt dictam sponsam cum aliis dominabus nuptialibus, et rapuissent suis duplicibus pectoribus, humanis scilicet et equinis, insultantes, nisi Theseus et alii comites et sodales dicti Peritei sponsi eos fugassent bellando et occidissent, ut scribit Ouidius in XII°, ad quod exemplum facit etiam quod legitur Genesis UIIII° capitulo de Noe qui, bibens uinum et inebriatus, nudatus in terra iacebat; item quod legitur eodem libro, capitulo XII°, de Loth qui inebriatus etiam duplicem incestum commisit; item quod legitur secundo Regum capitulo XII°, de Absalone qui in conuiuio fratrem suum Amon occidit, et ex hoc rogat Apostolus Ephesinos dicens: Nolite inebriari uino in quo est luxuria.
|
|
|
|
Tertio fingit etiam auctor hic dictam uocem clamasse et dixisse contra illos Ebreos molles de quibus legitur in libro Iudicum in capitulo UII°: nam, dum Gedeon parasset se ad pugnam contra Medianos cum decem milibus Hebreis, habuit a Deo quod ante pugnam talem duceret dictam gentem ad flumen quoddam, et omnes bibentes resupine cum ore in aqua reiceret, et bibentes cum manu duceret secum ad bellandum, et ita facto solum trecenti fuerunt bibentes cum manu, ut dicit Glossa, quod genuflexus bibit ille qui auide potat, et cum illis trecentis optinuit, subdendo inde auctor quomodo adhuc dicta uox memorauit multas alias culpas secutas iam a miseris lucris, idest a diuitiis, ut de diuite epulone illo qui slendide conuiuabatur, ut dicitur Luce capitulo XUI°, ad quod ait Yeronimus sic dicens: Tolle epularum et libidinis luxuriam, et nemo queret diuitias, quarum usus uel in uentre uel sub uentre sunt, et quod dicitur Trenorum I° capitulo de gulosis: Ibi dederunt pretiosa queque pro cibo ad refocilandas animas suas; et Seneca etiam inquit ad idem: Non magno constat nobis fames sed ambitio eorum maiorem partem que expendunt superbi expendunt ad pascendum occulos hominum, contra quos exclamat Lucanus in IIII° dicens: O prodiga rerum / luxuries, nunquam paruo contenta parati / et quesitorum terra pelagoque ciborum / ambitiosa fames et laute gloria mense.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quomodo uenit ad sextum angelum inferentem sibi cum aliis odorem quasi ambrosie herbe qua equi Solis pascuntur, de qua Uirgilius: Ambrosieque come diuini uertice odorem, et Ouidius in II°: Ambrosie succo saturos presepibus altis / quadrupedes ducunt etc., tangendo comparatiue de aura uerna spirante in mense Mai, ut dicit textus, et quomodo dicta uox angelica, ultimo dixit: *Beatos illos quos gratia dei remouet ab hoc uitio gule, exuriendo semper prout iustum est* in hoc mundo, ut impleantur in alio, iuxta illud Psalmisticum canticum Uirginis: Exurientes impleuit bonis et diuites dimisit inanes, et sic complet iste angelus illam partem quam non dixit alius precedens qui tantum dixit: *Beati qui sitiunt iustitiam* etc., et non dixit *et qui exuriunt*, ut est in textu Mathei U°; est enim iustitia in cibo et potum cum sobrie et parsimoniate cibamur, unde Innocentius papa, diffinendo ieiunium ait: Ieiunium est parsimonia uictus et abstinentia ciborum, quem uirtus parsimonie illud medium tenet, et de quo sic ait Augustinus: Sumenda sunt alimenta ut medicamenta, sed dum ad quietem satietatis ab indigentia transitur, in ipso transitu laqueus concupiscentie insidiatur, et super illud etiam Ad Corinthios primo capitulo X°: Siue comedetis siue bibitis, omnia ad laudem Dei facite, ait: Si quid manducas et bibis ad refectionem corporis, gratias agas Deo qui tibi mortali tribuit ista.
|
|
|
|
{Ora era unde el salir non uolea storpio.} Hoc XXU° capitulum quattuor habet principales partes, in prima quarum auctor, premisso exordio, summit querendo materiam scribendi de generatione humana nostra et de natura, et qualitate nostre anime coniuncte et separate et hec durat usque ibi: Sangue perfecto etc. Ibi secunda in qua dicit de corporali nostra formatione, et hec pars durat usque ibi: {Ma come danimal deuegna fante}. Ibi tertia in qua de esse nostre anime tractat, et hec usque ibi: {E già uenuto a lultima tortura}. Ibi quarta et ultima pars in qua incipit tractatum septimi circuli, et illa durat usque fingit se uenire ad ultimum angelum infra.
|
|
|
|
Exorditur enim hic auctor quomodo tunc eius iter nolebat storpium, idest imbrigamentum, cum tunc iam de XII horis in illo loco ubi erat, UIII processerant per illa uerba, scilicet quod sol existens in signo Arietis transiuerat in circulum meridianum diuidentem dictas XII horas diurnas per medium in equinotiali tempore, ut tunc erat secundum fictionem auctoris eius, et quod etiam iam ibi processerat per unum signum comprendens duas horas, et sic bene sequitur quod signum Thauri, quod sequitur dictum signum Arietis, erat in medio celi, idest in dicto circulo meridiano in illo emisperio et in isto nostro signum Scorpionis directe oppositum dicto signo Thauri per consequens esse debebat in medio noctis, ut dicit hic etiam textus. Inde querit auctor a Uirgilio quomodo anime predictarum gulosorum ibi in Purgatorio macrefieri ita possunt, ut uiderat cum sint spiritus incorporei, et sic non est opus eis alimentatione, cui Uirgilius respondendo implicite primo sic dicit si ipse consideret quomodo Meleager extenuatus deuenit, quod durum erat sibi fieri guizzum, idest liquidum. Est enim circa hoc notandum quod, prout scribit Ouidius in UIII°, Dyana dea, indignata contra Oeneum, regem Callidonie eius contemptorem, misit in dictam eius contratam aprum quendam uastantem omnia, quem demum dictus Meleager occidit, et caput eius tradidit Atalanti uirgini quam diligebat ut procus eius; tamen Flexipus et Toxipus, fratres et auunculi dicti Meleagri, dictum caput apri abstulerunt per uim, inscio dicto Meleagro, dicte Atalanti inuidia quadam, ex quo ipse Meleager illos ambos occidit. Quo scito Althea, mater dicti Meleagri et soror dictorum Flexipi et Toxipi, quendam stipitem fatatum ut quantum duraret duraret uita dicti Meleagri misit in ignem, et secundum quod comburebatur ita dictus Meleager consumebatur, et sic demum combusto dicto stipite mortuus est Meleager, de quo tali stipite ait sic ibi dictus Ouidius: Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret / Testias, in flammam triplices posuere sorores / staminaque impressio fatalia pollice nectens / *Tempora*, dixerunt, *eadem lignoque terque, / a modo nate damus*, que postquam carmine dicto excessere diem etc. Ad propositum igitur arguit Uirgilius: si dicte Cloto Lachesis et Atropos sorores, de quibus dictum est supra in XXI° capitulo, demonica potentia hoc facere potuerunt, et Circes homines in bestias conuertere arte magica qua etiam Apuleius asinus diu fuit, quanto magis diuina potentia facere potest animas predictas in Purgatorio ita macrefieri cum tale potentiam contulit demonibus. Unde Thomas in prima parte, articulo III°, tractando de uetulis fascinantibus pueros ait: Possibile est quod Dei permissione uel aliquo occulto facto cooperetur ad hoc malignitas demonum cum quibus demonibus dicte uetule aliquod fedus habent. Item secundo arguit Uirgilius, et dicit de motu nostro in speculo apparente, quod tamen in se speculum non mouet uere, sed representatiue, in quo premictit quod inferius magnus aperit de uirtute informatiua et aere uicino dictarum animarum. Et hec sunt pro dicta prima parte.
|
|
|
|
Ad secundam ueniamus in qua Statius, explicite soluendo dubium auctoris de anima nostra separata, incipit primo a remotis dicere de creatione nostra corporali, et, ut coniuncta copulatione ipsius anime et eius origine melius premictere possit que expediunt ad propositam materiam - sequendo Augustinum dicentem in suo libro Questionum: Animam Ade potuit Deus admiscere limo terre qui, formato corpore primo animam accepit, ut dicitur Genesis capitulo II°, sed ratione carebat, quia prius debebat domus compaginari, inde induci habitatorem - inquit sic: Sangue perfecto etc., ad cuius principii euidentiam notandum est quod in nostro uirili stomaco de cibo et potu digesto natura duplicem sanguinem elicit: rubeum, qui cruor appellatur, quem epar de stomaco surgit, et post transmictit ad uenas ad augumentationem et substentationem membrorum corporalium, item alium dealbatum eo quod magis decoctum et magis per consequens perfectum, ut dicit textus hic, qui - licet uocetur talis sanguis secundum Ysiderum uirus, unde ab eo uiri dicuntur secundum eum, et per Phylosophum dicatur aqua uiri, - comuniter tamen sperma uocatur et ad procreandum institutum est, qui quidem non bibitur, idest non attrahitur a uenis ut alter primus sanguis, sed remanet post dictam digestionem quasi alimentum leue quod eleuatur ultimo de mensa, ut sunt mice panis et alia fragmenta, et sic ultimo sperma leuatur, idest attrahitur ab omnibus nostris principalibus membris, capiens a corde spiritualiter, ut a principaliori membro, habitum et uirtutem informatiuam ad compositionem corporis humani producendam, licet Bernardus dixerit dictum sperma primitus a cerebro emanare, allegando Ypocratem dicentem quod si certi nerui iuxta aures incidantur alicui fit non generans taliter mutilatus, a quibus principalibus membris, dicit inde Statius, dictum spermam discendentem ad testiculos uiriles inde per coitum descendit in uuluam et matricem mulieris. Unde Ysiderus dicens de ethimologia dictorum testiculorum ait: Testiculi semen calamo ministrant descendens a spine medulla et arenibus et lumbis ad procreationem, et super eius mulieris sanguinem habentem spiritualiter etiam a corde uirtutem informatiuam ad humanum fetum producendum, passiue subaudi, et ex hoc subdit Statius hic statim quomodo sperma predictum dispositum est uirtualiter ad agendum propter suam maiorem perfectionem, et dictus sanguis muliebris ad patiendum. Et ex hoc Phylosophus in libro De Generatione Animalium dicit quod Uir confert fetui formam et femina parat materiam; nam semen maris non est sicut materia in conceptione, sed solum sicut agens. Circa quod latius scribendo Thomas in prima parte eius Summe CUIIIa questio sic ait: Uis illa actiua que est in semine ex anima generantis deriuata est quasi quedam motio ipsius anime generantis; nec est anima, nec pars eius, nisi in uirtute sicut in serra et securi non est forma scampni, sed quedam motio ad talem formam. Et ideo non oportet quod ista uis actiua habeat aliquod organum in actu, sed fundatur in ipso spiritu incluso in dicto semine hominis, in quo quidem eius spiritus est quidam calor etiam ex uirtute celestium corporum, quorum uirtute agentia inferiora agunt ad speciem. Et quia in eo concurrit uirtus anime cum uirtute celesti, dicitur per Phylosophum in secundo Physicorum quod homo generat hominem ex materia et sol; nam calidum elementale se habet instrumentaliter ad uirtutem anime sicut etiam ad uirtutem nutritiuam, unde ait etiam idem Phylosophus in secundo De Anima. Inde procedendo dicit Statius quod dictum sperma ita infusum in matricem incipit primo operari se ibi coagulando infra UII horas, subaudi secundum Macrobium, usque ad quod spatium aut adheret matrici aut refunditur, et quod ita adherens uiuificat se primo uita uegetali, subaudi cuius uite iste sunt potentie, scilicet potentia nutritiua augumentatiua et generatiua, que etiam anima nostra prima uegetabilis dicitur, que magis in nobis ut potentia quam ut anima per se, ut etiam in plantis dici potest, que quidem non incipit sic in nobis secundum actum secundum, sed secundum primum, sicut anima sensitiua est in dormientibus; sed cum incipit trahere alimentum, tunc actu operatur que materia transmutatur a uirtute, que est in semine maris, quousque perducatur in actum anime sensitiue, non ita quod ipsamet uis, que erat in semine, fiat sensitiua, quia sic esset generantis et geneneratum. Et ecce quod subditur in textu, scilicet quod anima uegetalis plantorum est ad riuam, et habet in se in ipsis plantis suum complementum, et nostra est in uia, idest in fieri ad alium terminum, unde in primo Ethycorum inquit Phylosophus: Irrationalis hec quidem, scilicet uegetatiua anima, cuius est nutriri et augeri, quam ponimus in embrionibus etc. Inde dicit Statius quod dictus embrio post ea tantum inde operatur quod incipit se mouere et sentire, sicut illa informis uiscositas que in certis litoribus maris rapitur, ut scribit Phylosophus in suo libro De Animalibus, et quam ibi uocat fungum marinum. Nam si incutitur ab aliquo mouetur quasi ut testudo quedam, et sic secundario factus est dictus embrio anima sensitiua, et hoc, elapsis UII diebus, secundum dictum Macrobium dicentem super Somnio Scipionis: Semine informatione hominis infuso artifex natura hoc primum molitur, ut die UII° folliculum geminum circundet humori, quasi ex membrana tenui qualis in ouo ab exteriore testa intra se claudit liquorem, et ab inde in antea incipit organare potentias anime sensitiue, que sunt quinque nostri sensus, et membra extendere, et hoc in quinta ebdomada secundum eundem Macrobium dicentem: Tunc fingi in ipsa substantia humoris humani figuram magnitudine apis, ut in illa breuitate membra omnia et designata totius corporis liniamenta consistant. Et hec omnia procedunt, dicit Statius hic, a uirtute cordis in quo naturam intendit ad omnes partes, unde Thomas in suis Questionibus Anime in hoc ait: Cor primum instrumentum per quod anima mouet ceteras partes corporis, et eo mediante anima unitur reliquis partibus corporis ut motor, licet ut forma uniatur corpori per se immediate et cuilibet parti eius. Et sic concludendo in hac secunda parte, postquam per uirtutem principii actiui, quod erat in semine, producta est anima insensitiuam in generato quantum ad aliquem partem eius principalem, tunc incipit operari dicta anima sensitiua ad complementum proprii corporis per modum nutritionis et augumenti.
|
|
|
|
Hiis dictis, ueniamus ad tertiam partem, quam ut lenius ualeam et explicite exponere, et ut perspicaciter intelligatur per hunc modum, procedam primo querendo quid sit anima intellectiua et rationalis, de qua hic nunc tractatur, secundo unde in nos ueniat, tertio quando in nobis infunditur, quarto quomodo se habet cum uegetatiua anima et sensitiua, quinto ubi in nobis localiter residet, sexto quomodo se habet separata a corpore. Ad primum dico quod dicta anima secundum Platonem est essentiam quedam se mouentem; Zeno dixit eam esse numerum se mouentem; Aristoteles dixit eam entelechiam, quod idem est quod forma; iterum in II° De Anima dicit quod est Primus actus corporis physici organici, potentia uitam habentis; Pythagoras dixit eam harmoniam, Possidous dixit eam ydeam, Asclepiades dixit eam quinque sensuum exercitium sibi consonum, Ypocrates dixit eam spiritum tenuem per corpus omne dispersum, cui Uirgilius concordans de ipsa anima: Par leuibus uentis uolucrique simillima somno, Eraclitus dixit eam lucem quendam et scintilla stellarum essentie, Democritus dixit eam spiritum insertum athomis, Aenasimenes dixit eam aerem, Empedocles sanguinem, Parmenides dixit eam ex terra et igne substantiam, Zenofantes ex terra et aqua, Beotes ex aere et igne, Epicurus speciem ex igne et aere et spiritu mixtam, Frater Albertus dicit animam prout est spiritus esse Substantiam incorpoream et intellectuale eorum illuminationum que sunt a primo ultima reuelatione perceptiua, Remigius dicit animam esse prout est rector corporis substantiam incorpoream regentem corpus, Augustinus in suo libro De Spiritu et Anima dicit quod Anima est substantia quedam rationis particeps corporis regendi causa accomodata non ex materia corporali nec spirituali, ut ipse idem Augustinus ait Super Genesi capitulo UII°, et Thomas in prima parte questio LXXUa dicit quod Anima est principium uite in hiis que apud nos uiuunt non corpus sed corporis actus, sicut calor, qui est principium calefactionis, non est corpus sed quidam corporis actus ac subsistens et incorruptibile et absque materia, que omnia secundum Ysiderum: Dum uiuificat, corpus dicitur anima; dum uult, animus; dum scit, mens; dum recolit, memoria; dum recte iudicat, ratio; dum spirat, spiritus; dum sentit, sensus. Ad secundum, scilicet unde ueniat dicta nostra anima, dixit Plato in suo Timeo quod a stellis uenit: nam posuit omnes animas in principio mundi simul creatas in comparibus stellis et ab eis corporibus infundi, quam opinionem iste auctor improbat infra in Paradiso in capitulo IIII°; quidam alii ut heretici dixerunt quod uenit a semine uirili dicta anima, ponentes ipsam animam creari ex preiacenti materia, idest ex anima generantis, et nasci cum corpore sicut creatur corpus ex corpore. Fides uero nostra tenet et uere quod ab ipso Deo solum ueniat, et quod cottidie Deus ipse nouas animas creat et infundit corporibus et infundendo creat et creando infundit. Ad quod confirmandum ait etiam Phylosophus in libro De Generatione Animalium: Relinquitur solus intellectus de foris euenire, et in libro De Proprietatibus Elementorum ait: Commiscitur aqua uiri cum sanguine matris donec fit frustum, deinde formatur et fit in eo spiritus uite infundi. Item et Tullius in Tusculanis Questionibus inquit: Humanus animus decretus ex mente diuina cum alio nullo nisi cum ipso Deo, si fas est, comparari potest, unde et Genesis II° capitulo, dicitur de prima anima: Formauit Deus hominem de limo terre et inspirauit in faciem eius spiraculum uite, et factus est homo in animam uiuentem, et hoc est quod dicit hic auctor quod Deus ut motor primus inspirat ipsam animam in nobis. Ad tertium, quando scilicet hoc faciat Deus ipse, dicit hic auctor in persona Statii cur articulatum est cerebrum in ipso feto humano, unde nostri theologi dicunt quod in instanti in conceptione Christi ipse Deus perfectus homo fuit et statim anima rationalis infusa fuit in eum tum propter infinitam uirtutem agentis, scilicet Spiritus Sancti, tum quia incongruum fuisset filium Dei corpus suppressisse non formatum. In aliis autem hominibus non infunditur dicta anima nisi organato embrione et plene habilitato ad ipsam animam recipiendam, ut Augustinus, in libro Questionum recitatus in quodam Decreto inquit. Moyses tradidit, scilicet Deuteronomii XUIIII° capitulo: Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortum fecerit, si formatum fuerit det animam pro anima, aliter multetur pecunia, ut probaret non esse animam ante formam. Item Yeronimus, Ad Galasium, ad idem sic ait: Sic semina paulatim formantur in utero, et tam diu non reputatur homicidium, donec elementa confecta suas ymagines et membra suscipiant, quam infusionem anime dicit Glosator Iuris Ciuilis, fieri in XL diebus; quidam uero alii dicunt in masculo fieri sic in XL diebus, in femina in LXXX, per ea que dicuntur Deuteronomii XII°, et Leuitici XI° capitulo, et Exodi XXI°. Ad querendum scilicet quomodo nostra anima intellectiua se habeat ad uegetatiuam et sensitiuam animam ueniamus: inquit enim Phylosophus in II° De Anima: Sicut trigonum est in tetragono et tetragonum in pentagono ita nutritiuum in sensitiuo et sensitiuum in intellectiuo, sed trigonum non est in tetragono actu, sed potentia tantum, neque etiam tetragonum in pentagono, ergo nec nutritiuum nec sensitiuum sunt in actu in intellectiua parte anime, et ex hoc, in libro De Animalibus, idem Phylosophus ait quod Non est simul animal et homo, sed plus est animal, subaudi uegetatiuum et sensitiuum. Inde homo animal fans et ratiocinans, quod tangit hic Statius dum dicit quomodo de animali dictus embrio efficiatur fans a fando: Non uides tu ancor etc., et, ut dixi supra in IU° capitulo, dicte tres potentie in nobis non sunt ut tres anime ut sunt in prelatis animalibus particulariter, unde comentator in libro De Anima improbat Platonem ponentem tres substantias, et commendat Aristotelem ponentem unam solam in nobis, unde concludendo circha hoc Thomas in prima parte CUIIIIa questione ait: Una eadem anima, que primo prestitit in embrione, scilicet uegetatiua, per actionem uirtutis, que est in semine, perducitur ad hoc ut fiat sensitiua, inde ut fiat intellectiua non per uirtutem actiuam seminis, sed per uirtutem superioris agentis, scilicet Dei, de foris illustrantis, cum generatio unius semper sit corruptio alterius, et sic tam in nobis quam in aliis animalibus; cum perfectior forma aduenit, fit corruptio prioris: ita quod sequens forma habet quicquid habebat prima, exemplificando Statius hic de calore solis qui fit uinum coniunctus cum humore uitis mutante suam formam substantialem quam prius habebat. Ueniamus ad quintum, scilicet ubi in nobis dicta anima intellectiua situatur, et uidetur in capite locari secundum hunc auctorem dicentem hic in persona Statii quod articulato cerebro infunditur, ad quod facit quod ait Macrobius dicens Super Somnio Scipionis: Soli homini Deus rationem, idest uim mentis, infundit, cuius sedes in capite est; idem uidetur sentire Claudianus dum sic etiam dicit de separatione anime a corpore: Intereunt hec sola manet bustoque superstes / euolat hanc alta capitis fundauit in arce, scilicet Deus in nobis dictam animam, et forte ex hoc mota est Lex Ciuilis ad dicendum quod partito cadauere nostro seu scisso per frusta solum caput facit locum religiosum et non alia pars eius, Glosator Decretalium dicit quod est in corde, super illa Decretali que dicit quod extrema unctio respicit cor, ad quod facit quod ait Phylosophus in libro De Senectute et Iuuentute dicens quod plante habent principium nutritiuum in medio, et sic nos in corde animam ut in medio habemus; Augustinus uero in libro Questionum uidetur sentire quod fit in sanguine, dicens ibi: Anima certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ergo in sanguine fertur habitare; tamen postea in quadam Epistola quam scripsit Ad Yeronimum De Origine Anime, dixit quod anima nostra predicta intellectualis Per omnes particulas corporis tota est simul, nec minor in minoribus, nec maior in maioribus, sed in aliis intensius, in aliis remissius operatur, cum in singulis particulis corporis essentialiter sit, et ex hoc Thomas in prima parte questione LXXUI° dicit et probat dictam nostram intellectiuam animam uniri humano corpori ut formam substantialem et essentialem per se, cuius opinio hodie canonizata est per Ecclesiam, et dampnata est opinio illa Phylosophi dicentis in libro De Animalibus: Intellectus tantum intrat ab extrinseco, et ipse solus est diuinum, quam operatio eius non habet communicationem cum operatione corporis modo aliquo, et in III° De Anima, dicentis etiam quod Intellectus noster est separatus, et quod nullius corporis est actus, quod tangit hic auctor in persona Statii dum dicit quomodo dictus Phylosophus errando posuit intellectum possibilem ab anima separatum, non uidendo sibi organum in corpore nostro attributum. Est enim et dicitur intellectus possibilis uirtus quedam anime quasi ut tabula nuda ab omni pictura, sed susceptibilis omnium picturarum, nulla earum habens actu; est et alius intellectus ipsius anime qui dicitur agens, et quasi lumen quoddam, cum sit intelligibile lumen ueritatis prime nobis per naturam impressum semper agens sicut lux semper irradians, de quo Psalmista: Signatum enim est super nos lumen uultus tui, Domine, et se habet ad species intelligibiles manifestas sicut lux ad colores. Est et tertius intellectus dictus speculatiuus cuius bonum est ueritas ad quem peruenitur per doctrinam. Est etiam quartus, dictus practicus, qui arte perficitur, cuius finis est opus exterius operatum. Operatio autem dicti intellectus potentialis est conuertere se per considerationem ad formas que sunt in ymaginatione, que, cum illuminantur luce intelligentie intellectus agentis et abstrahuntur denudate ab omnibus circumstantiis materie et imprimuntur in intellectu principali, deducitur in actu et formatur ipse intellectus possibilis, unde idem Thomas subdit, LXXUIIIIa questione, quod Intellectus est quedam potentia anime et non ipsa anime essentia; nam inquit Augustinus in UIIII° De Trinitate: Mens et spiritus non relatiue dicuntur, sed essentiam anime determinant. Ueniamus ad sextum, scilicet que sint potentie anime et uirtutes, et dicit Phylosophus in II° De Anima: Potentias anime dicimus uegetatiuam, appetitiuam, sensitiuam et motiuam secundum locum et intellectiuam; item et alie potentie eius sunt, de quibus infra statim dicam. Ueniamus ad septimum et ultimum, scilicet quomodo anima separata se habeat in alio mundo, et dicit hic Statius quod cum Lachesis, idest fatalis illa nostra dispositio temporalis, de qua supra dixi in XXI° capitulo, non habet plus de lino, idest de substantia corporis elementali, dicta nostra anima intellectiua soluitur carne, idest a corpore, et uirtualiter defert secum humanum et diuinum, idest eius esse corporale et spirituale, ac aliis sensualibus potentiis quasi omnibus mutis, idest sopitis per mortem corporis, ducit secum uirtutes animales, ut est memoria, intelligentia et uoluntas acutiores solito, et quomodo circumscripta, idest collocata in Inferno, uel Purgatorio, uirtus informatiua irradiat circa eam sicut quando erat in corpore, et facit effigiare eam in aere ei uicine circumstante comparatiue, sicut quando dictus aer est bene piornus, idest plenus uaporibus a radiis solis, et sic organat omnes eius potentias, ut dicit textus hic, et quia auctor dixit hoc non tantum a se sed per auctoritatem sanctorum recitamus ergo eas ad licteram, per quas intelligi poterit auctor in hiis que hic dicit et scribit ueraciter in isto passu graui de anima predicta. Primo igitur scribit Augustinus in suo libro De Spiritu et Anima sic: Anima recedens a corpore secum trahit sensum, ymaginationem, rationem, intellectum, concupiscibilitatem et irascibilitatem, et secundum merita afficitur, et limpidius, idest acutius, hiis potentiis utitur; et subdit quod Anima se ita separata requiescit ab hiis tantum motibus, quibus corpus per tempus et locum mouebat; nam si organum periit non tamen melos, nec quod organum mouebat, et sic anima exuta corpore uiuit, uidet et audit, et sensus et ingenia uiuaciter tenet ut subtilis et pura, cita et perpetua, cum principalis eius actus, scilicet intelligere, nullatenus dependeat a corpore, sed quamuis purissima sit ipsa anima contrahit tamen a carne, dum est in corpore, infectionem, et ideo separata secum ex colligatione corporis sordes differt, et sic necesse est ut purgetur, et sic anima incorporea nostra potest habere similitudinem corporis, non tamen corpoream, sed corpori similem. Et Super Genesi inquit idem etiam Augustinus: Anima similitudinem gerit corporalem et afficitur a similitudinibus corporis, ut accidit in dormientibus somniando; ad quod etiam Macrobius, Super Somnio Scipionis, ait: Sed nec post mortem facile anima corpus relinquit quia non funditus corporee excedunt, sed aut suum aberrat cadauer aut noui corporis ambit habitaculum, ad id etiam quod tangit hic auctor de sensualibus potentiis anime separate quasi mutis et de animalibus seu spiritualibus uirtutibus efficaciter operantibus ait idem Augustinus in X° De Trinitate, scilicet quod Memoria, intelligentia et uoluntas sunt una uita, una mens et una essentia, et sunt in anima substantialiter, et ideo recipit in eis separata anima influxum sperarum intelligibilium a natura superiori, idest diuina, secundum naturalem ordinem quo experimur: nam quanto anima magis a corporeis sensibus abstrahitur, tanto magis participat superiores influxus, ut patet in dormientibus qui etiam quedam futura preuident, et ex hiis Thomas in prima parte questione LXXUIIa ait: Omnes potentie anime comparantur ad animam sicut ad principium, sed quedam potentie comparantur ad animam solam sicut ad subiectum, ut intellectus, uoluntas et memoria, et hee remanent in animam distincto corpore; quedam alie potentie sunt in coniuncto, sicut in subiecto, sicut omnes potentie sensitiue que, ut accidens, corrupto subiecto non remanent, et sic corrupto coniuncto, idest corpore, non remanent in anima actu sed uirtute tantum, sicut in principio uel radice; quare uide cur auctor tales potentias dicat quasi unitas et alias non, unde concludendo dicunt theologi quod potentie sensitiue non remanent in anima separata, cum non sint de essentia eius sedem proprietatis naturales que fluunt ab essentia eius sic., et ex hoc Phylosophus in II° De Anima dicit quod Solum intellectus in nostra morte separatum tanquam incorruptibile a corruptibili, de alligatione anime predicte separate, de que hic dicitur aerea; potest dici etiam quod statim dicam in sequenti parte de alligatione eius cum igne, subdendo quomodo anima predicta ex tali eius aparitione dicta est umbra, et quomodo organat inde omnes illas potentias eius, de quibus ait Phylosophus in secundo De Anima dicens: Dicimus autem naturam tristari, gaudere et confidere et timere, et Uirgilius in UI° loquendo ibi de animabus separatis etiam sic ait de nobis hominibus: Igneus est illis uigor et celestis origo / seminibus, quantum non noxia corpora tardant / terrenique hebetant artus moribundaque membra. / Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras / despiciunt clause tenbris et carcere ceco. / Quin et supremo cum lumine uita relinquit, / non tamen omne malum mieris nec funditus omnes / corporee excedunt pestesque modis inolescere miris. / Ergo exercentur penis uetrumque malorum / infectum eluitur scelus aut exuritur igne.
|
|
|
|
Hiis ita dictis ueniamus ad quartam et ultimam partem huius presentis capituli in qua auctor ponit purgari animas luxioriosorum in igne quodam, ut patet in textu, sed quale sit iste ignis primo queramus, et dicit Magister Sententiarum quod est corporalis; Augustinus in XI° De Ciuitate Dei idem sentit dicendo: Sic ardebat diues ille epulo, de quo Luce, XUI° capitulo, dicitur dum dixit *Crucior in hac flamma*, et talem fuisse dictam flammam, quales occulos quos leuauit et quale lingua qua aquam poscebat, et in XXI° ait: Oportet intelligi hunc ignem esse corporeum, et quo demones et animas dampnatorum dicimus cruciari; Gregorius, in IIII° sui Dialogi ait: Ignem eo ipso patitur anima quo uidet; nam cum conspicit se cremari crematur, et sic ille ignis, in quantum detinet animam alligatam uirtute diuina, ait, in eam ut instrumentum diuine iustitie, et in quantum anima comprehendit illum igne ut sibi nociuum interiori tristitia affligitur, quod maxime est dum considerat se inferioribus rebus subdi, que nata fuit Deo per fruitionem uniri. Thomas uero in suo libro Contra Gentiles ad finem inquit: Non est extimandum quod substantie incorporee ab igne corporeo pati possint ita ut earum natura corrumpatur uel alteretur sicut corpora uiua, cum non habeant substantiam corpoream nec potentiis sensitiuis utuntur, sed pati debent dici ab igne corporeo per modum alligationis cuiusdam; possunt enim spiritus alligari corporibus absque hoc quod dent eis formam, sicut nigromantici, uirtute demonum spiritus alligant ymaginibus, quanto magis uirtute et iustitia diuina dicte anime igni corporeo alligari ualent, fingendo inde auctor tales animas canere ymnum illum quem Ambrosius fecit ad implorandum gratiam contram uitium carnis dicendo: Summe Deus clementie, / mundique factor machine, / quo corde puro sordibus, / lumbosque iecur morbidum / adure igne congruo / et luxu moto pessimo etc. Item fingit eas animas inde dixisse et memorasse in laudem uirtutis uirginitatis contrarie tali uitio luxurie uerba Domine nostre ad angelum dicendo: *Quomodo fiet istud, quoniam uirum non cognosco?*, ut Luce I° habetur, item etiam recitasse quomodo Dyana dea cum aliis suis nimphis perseuerauit uirgo in solitudine nemorosa et Elicem inde expulit ut corruptam eius nimpham a Ioue; nam dum semel a uenatione rediens requiesceret in quodam prato sola, dictus Iupiter transformauit se in personam dicte Dyane, et breuiter cum ea concubuit et grauidam fecit; que inde cognita in lauacro corrupta, depulsa est per dictam Dyanam a consortio suarum uirginum cuius ystoriam fabulose scribit Ouidius in II°. Item fingit eas etiam dixisse in laudem castitatis et uirtutis et pudicitie coniugalis, ut dicit textus hic, uolens tangere in hoc quod scribit Augustinus in libro De Bono Coniugali dicendo: Coniugati debent non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem procreandorum liberorum causa, uerum infirmitatis inuicem excipiende ad illicitos concubitus euitandos mutua quodammodo seruitute. Ultimo dicit auctor quomodo ultima plaga sculpta et facta a spata angeli in introitu Purgatorii sibi et aliis animis in fronte, idest ultimum mortale peccatum, scilicet luxurie, cum tali medicinali igne purgatorio summitur et solidatur.
|
|
|
|
{Mentre che sì per lorlo, un inanzi altro.} Auctor in hoc XXUI° capitulo, continuando se ad ultimam partem precedentis capituli, uolendo tangere de illis duabus spetiebus luxurie, de quibus plene scripsi supra in Inferno in capitulo XU° et XUI°, scilicet de sodomiticis et de luxuriantibus aliis bestialiter et contra naturalem legem, fingit has duas qualitates animarum ita diuerso calle sibi obuiam uenisse per hunc ignem, quod totum tangit hic in eo quid dicit de Cesare audiente iam contra se in eius infamiam, dum semel triumpharet, obici sibi quomodo fuit *Regina*, idest quasi uxor Nicomedis, regis Bictinie, a quo sodomizatus fuerat in sua iuuentute, unde ob hoc hii rictimi facti sunt: Galliam Cesar subegit / Nicomedes Cesarem / Ecce Cesar nunc triumphat / qui subegit Galliam, / Nicomedes non triumphat / qui subegit Cesarem, item et dum dicitur hic de regina Pasiphe que bestialiter corruit cum thauro in quadam uacca lignea, prout plene scripsi supra in Inferno in capitulo XII°, et ibi inde de hoc tangendo hic comparatiue de Rifeis montibus in septentrionali parte existentibus et de arenis Ethyopicis et Libicis in meridiana parte iacentibus, ut dicit hic textus. Inde fingit se ibi reperire umbram domini Guidonis Guinizelli de Bononia, olim summi inuentoris in rima uulgari - reducendo ad comparationem sui quod scribit Statius in U° Thebaidos de Toante et Euneo, filiis Iasonis, et Ysiphilis, filie regis Toantis, existentibus cum Adrasto rege et aliis Grecis euntibus contra eis Thebas in obsidionem, de quibus scripsi in XIIII° capitulo Inferni; nam, dum dicta regina Ysiphilis expulsa foret de ynsula Lemni a feminis dicte insule eo quod euadere fecerat dictum eius patrem contra eius promissionem, de qua ystoria plene scripsi supra in Inferno in capitulo XUIII°, et nauigasset uersus insulam Schirii ubi erat dictus eius pater, capta est a piratis et uendita in Emea ciuitate certis ministris Ligurgi, regis Tracie, et sic inde facta est nutrix Archemoris unici filii dicti Ligurgi, ignota eius regali natione, que, manens in rure cum dicto suo alumpno et requisita a dicto Adrasto et ab eius exercitu sitiente ut doceret eos aliquem fontem, iuit eis ostensum Langiam fontem, ut scripsi supra in capitulo XXII°, et reuersa reperit dictum Archemorum puerum occisum; unde breuiter condempnata dicta Ysiphilis ad mortem, cognita a dictis duobus suis filiis euasit a morte eorum amore et causa, de quibus ipse poeta ait: Inierant, matremque auidis complexibus ambo / diripiunt flentes alternaque pectora mutant - quam umbram inducit auctor dicere quomodo ipsa et alii eius comites peccauerunt in parte cum masculis et in parte cum feminis coeundo contra naturam, ideo dicit quod eorum peccatum fuit hermafroditum, cum hermafroditus homo dicatur qui utrumque sexum habet, masculinum scilicet et femininum, congratulando etiam auctori presciendo suum nomen in hoc eius poemate poni et scribi per ipsum, ut patet in textu.
|
|
|
|
Item fingit auctor se ibi etiam reperire umbram Raynaldi Danielis de Prouincia, olim summi inuentoris in rima prouinciali adeo quod superauit Gherardum de Limosi et fratrem Guictonem de Aretio, ut dicit in textu, cum quo loquitur et ille secum, ut per se patet.
|
|
|
|
{Sì come quando i primi raggi uibra.} Continuando adhuc se auctor in hoc XXUII° capitulo uolendo dicere quomodo quasi in occasu solis in illo alio emisperio apparuit ei iste ultimus angelus Purgatorii, per quasdam circumlocutiones hic talem horam ita describit, ut dicit textus. Ad quod magis aperiendum, notandum est quod per mediam Yndiam currit contra Orientem quoddam flumen famosum et magnum, adeo quod dicit Orosius quod eius latitudo trahitur per XX miliaria, uocatum Ganges, super cuius fauce, intrando Occeanum mare, sol in equinoctiali tempore uidetur oriri. Unde Lucanus in III°, de ipso loquendo, ait: Qua colitur Ganges, toto qui solus in orbe / hostia nascenti contraria soluere Phebo / audetque aduersum fluctusque impellit in Eurum etc. Item et notandum est quod per mediam Yspaniam in nostro Occidente currit aliud famosum flumen uersus Occeanum predictum, uocatum Yberus, super quo flumine etiam equinoctiali tempore sol nobis occidit. Unde Ouidius, in UII°, loquens de eo, ait: Ter iuga Phebus equis in Ybero flumine mersis / presserat, et quarta radiantia nocte micabant / sidera etc. Modo ad propositum, si sol, tunc in signo Arietis existens, in hoc nostro Oriente erat in suo circulo meridiano, sequitur per consequens quod signum alterius Libre sibi oppositum erat in nostro Occidente in media nocte, et sic dictus Yberus fluuius cadebat, idest fluebat, uersus dictum Occeanum mare sub dicto signo alterius Libre. Hoc dicit ad differentiam Arietis, cuius signum dicitur etiam Libra, ratione eiusdem adequationis diei et noctis; item, et per consequens, principium diei esse debebat in Yerusalem, existentem in medio huius nostre terre, ut plene supra dictum est in capitulo II° et IIII° huius Purgatorii, unde etiam principium noctis, siue sero, debebat incipere in illo alio emisperio, ita illo monte opposito dicte ciuitati Yerusalem secundum fictionem huius auctoris tactam in dicto IIII° capitulo supra, fingendo auctor dictum angelum canere illa uerba Mathei U°: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum uidebunt, tangendo hic comparatiue quod scribit Ouidius in IU° de Piramo et Tisbe procis qui tandem ordinarunt exire una nocte de ciuitate Babilonie, unde erant, et ire ad certum locum iuxta quendam fontem, et ibi habere rem simul, et cum tempestiuius dicta Tisbe illuc iuisset quam fuisset hora, timore ferarum abscondit se non longe a dicto fonte, dimisso ibi quodam suo uelo, laniato inde a feris ore cruentato; unde, ueniens inde dictus Piramus, et inueniens dictum uelum ita laniatum et cruentatum, putans dictam Tisbem mortuam, super proprium ensem mortaliter ibi inruit, unde, excitata Tisbes, rediensque ad dictum locum, dixit hec uerba dicto Piramo morienti: *Pirame*, clamauit, *Quis te michi casus ademit? / Pirame, responde! tua te carissima Tisbe / nominat: exaudi uultusque attolle iacentes. / Ad nomen Tisbe occulos iam morte grauatos / Piramus erexit, uisaque recondidit illa, ex quo ipsa Tisbe etiam ibidem inde se super eundem ensem ruens occidit, et morus ibi arbor facta est ex hoc in suo fructu de alba rubea et sanguinea, ut patet in se, et hoc est quod tangit hic auctor de nomine Tisbe et de more gelso.
|
|
|
|
Inde auctor dicit quomodo incendium illius ignis intollerabiliter passus fuit in persona eius, in quo nichil aliud sub allegoria uult sentire, nisi quod ipse et quilibet alius in luxurie uitio maculatus, ueniendo in hoc mundo uirtualiter uiuendo ad penitudinem et purgationem huius uitii, recognoscendo quomodo iam turpiter exarserunt ipse et alii in tali uitio - unde Osee UII° capitulo dicitur: Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente, et Danielis in XIII° capitulo dicitur de illis senibus luxuriosis qui exarserunt in Susannam - non possunt hoc facere sine adustione quadam conscientie et uerecundie, quod satis patet experientia; nam nemo turpiter fornicatus iam cum aliqua persona raro uidebit illam quin non succendatur quodam quasi igne in uerecundia et erubescentia, si correptus fuerit a tali uitio de eo dolendo et se purgando, unde taliter emendatus Dauid a dicto uitio, rogabat Deum ut ureretur ita spiritualiter, dum dixit: Ure renes meos et cor meum, et forte alludit auctor Apostolo dicenti primo Ad Corinthios UI° capitulo: Omne peccatum quicunque fecerit, homo extra corpus est, qui uero fornicatur, in corpus suum peccat, ubi dicit Glosa: Cetera peccata tamen animam maculant, fornicatio non tamen animam sed etiam corpus, ibi enim non solum est uerecundia spiritualis, sed etiam corporalis. Ideo ipse auctor fingit in hoc circulo ultimo Purgatorii tantum et non in aliis corporaliter passionatum se fuisse, uel potest auctor in hoc passu intelligi loqui tropologice, scilicet ut ad moralitatem uiuentium in hoc mundo in dicto uitio ut ab eo diuertant incutiat hunc tamen timorem eius pene, ut incutitur per Gratianum etiam moraliter loquendo in Decretis De Penitentiis ita ad hec scribendo: Si peccator conuersus uitam uiuat non tamen euadet omnem penam: nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud seculum distulit fructum conuersionis. Hic autem ignis, etsi eternus non sit, tamen miro modo grauis est; excedit enim omnem penam quam unquam aliquis passus est in hac uita. Nunquam in carne inuenta est tanta pena, licet mirabilia tormenta martires passi sint. Studeat ergo quisque ita corrigere delicta, ut post mortem non oporteat hanc penam pati.
|
|
|
|
Post hec auctor dicitur, curso toto loco Purgatorii, idest completo eius tractatu, fingit se dirigi ad Paradisum terrestrem per illum cherubinum quem Deus collocauit post peccatum Ade olim ante introitum dicti Paradisi, de quo dicitur Genesis III° capitulo, et in tali eius ascensu, facta nocte, respexisse ad stellas et in eas ruminasse et obdormisse et sompniasse in hora matutinali, qua primo tunc in illo monte stella Ueneris uocata Citharea a Cithareo insula unde dicta Uenus orta, dicitur se uidisse Liam hic, ut dicit textus, et exercere manus ad flores. Uult enim auctor sub quodam allegorico sensu ostendere in sua persona quid homo purgatus in hac uita a uitiis ulterius procedendo facere habeat, cum dicat Augustinus: Ad perfectionem duo pertinent, scilicet nos purgari prius a noxiis, inde impleri bonis: nam non sufficit abstinere a malis nisi faciamus quod bonum sit, unde et Iacobus in Epistula sua, secundo capitulo, inquit: Uidete quoniam ex operibus iustificatur homo, et non ex fide tantum, et dicit quod habet eleuare occulos ad stellas, ut fecit ipse auctor hic, et ruminare in eis, idest debet mentis occulos dirigere ad uirtutes que ut stelle in nobis de celo lucent, idest a diuina gratia ueniunt, et dirigere earum fructum in nutrimentum, idest in effectum, ut per eas ad uitam actiuam uenire possit et idem ad contemplatiuam, in quibus duabus uitiis tota nostra humana felicitas et beatitudo consistit, que actiua uita in ueteri Testamento prefigurata est in persona Lie predicte, filie Labani, et uxor primi Iacobi; est enim uite actiue, reiectis uitiosis operibus, uirtuosa per nos exerceri, unde Augustinus in hoc ait: In uita actiua homo existere debet uirtutibus seruiendo, ut per iustitiam subueniat miseris, per prudentiam precaueat sibi ab insidiis, per fortitudinem sciat ferre molestia, et per temperantiam sciat fugare delectationes. Item eius actiue etiam uite est ut operando homo uelit suo proximo prodesse, unde dum Deus destinaret ad predicandum Yeremiam, ut ipse propheta scribit in capitulo I°, inquit: Ha, Domine, nescio loqui, quia puer ego sum, Tunc Ysaia dixit: Ecce ego micte me, unde Gregorius ita scribit: Per actiuam uitam cupiens prodere proximis Ysaias officium predicandi uoluit; per contemplatiuam uero Yeremias amori conditoris sedule inherere desiderans, id recusauit, et ad idem similem scribitur Luce capitulo X° de Marta et Maria eius sorores; nam, licet contemplatiua uita nobilior, uideatur quod notatur in eo quod Dominus dixit: Maria autem optimam partem elegit que non auferetur ab ea, tamen necesse est sibi actiua coniungi; legitur enim in Uitis Patrum quod Quidam peregrinus uenit ad abbatem siluanum in monte Synai, et cum uideret fratres operantes dixit: *Quare operamini cibum qui perit? Maria optimam partem elegit*. Cui abbas dedit librum ut legeret, includens illum in cellam, et cum transisset hora nona respiciebat si quis uocaret eum ad cibum, tandem, cum nemo ueniret uenit ad abbatem et petiit an fratres comedissent. Cui abbas ait: *Tu homo spirituali es et non habes necesse hanc escam; nos autem, ut carnales, comedimus, et ideo operamur*, quod cum audisset peregrinus cepit penitere, cui abbas: *Ergo necesse est Marta Marie*. Et si uis clarius circa hanc allegoriam Lie predicte intimare quid auctor sensit hic, uide quod scripsit circa finem eius libri Monarchie, inter alia dicens iste idem auctor: Duos fines Deus homini proposuit intendendos: beatitudinem scilicet huius uite, que in operatione proprie uirtutis consistit, que pro terrestri Paradiso figuratur, et beatitudinem uite ecterne. Ad primam uenitur per phylosophorum documenta, dummodo illa sequamur secundum uirtutes morales et intellectuales operando; - unde Phylosphus in I° Ethycorum inquit: Hanc autem anime operationem et actum cum ratione studiosi secundum propria uirtutem perficiunt et humanum bonum operatio anime secundum uirtutem. Et in UII° Politicorum ait: Dubitatur autem ab ipsis qui confitentur uitam cum uirtute esse eligibilissimam utrum politica et actiua uita eligibilis, uel magis absoluta ab omnibus exterioribus uelut contemplatiua; fere enim has duas uitas hominum honoratissimi ad uirtutem uidentur pereligentes - ad secundam uenitur per documenta spiritualia, que humanam rationem transcendunt, dummodo illa sequamur secundum uirtutes theologicas, fidem, spem et karitatem operando. Item notandum est quod in Decretis scriptum reperitur quod quarta pars noctis, que uicina est diei, dicitur antelucanum, quare uide cur auctor hic dicat sic de splendoribus antelucanis.
|
|
|
|
Inde fingit auctor Uirgilium sibi dicere debenti procedere ad dictum locum terrestris Paradisi et nuntiare sibi sua uerba ut strennas (dicitur enim strenna, ut habetur in Decretis, primum donum quod datur in principio Kalendarum), quomodo non potest ulterius ipsum, ut ratio humana, sub cuius typo et figura ut sepe supra dictum est in hoc opere per ipsum auctorem hucusque ipse Uirgilius positus est, instruere et ducere cum hiis que ad fidem tendunt, ut sunt hec que amodo uidebit, hic ratio nostra deficiat, cum dicatur fides non habet meritum cuius ratio prebet experimentum, subdendo Uirgilius quod ipse auctor potest ire et sedere in illo ingressu dicti Paradisi donec adueniat sancta Beatrix, idest Teologia, sicut placet sibi, cum in ipso auctore liberum arbitrium sit liberum, sanum et rectum, factum mediante ipso Uirgilio, idest dicta ratione; nam dicitur liberum quantum ad nostram uoluntatem, et arbitrium quantum ad rationem, ita quod dicit etiam Uirgilius hic sibi quod fallum foret in ipso auctore si amodo non sequeretur illud, et sic ut perfectum amodo hominem coronauit et mitriauit uerbis ipse Uirgilius ipsum auctorem supra ipsum eundem, ut dicit textus hic, quasi amodo ut felicem in hac uita humana, iuxta illud Senece dicentis: Ratio recta et consummata felicitatem hominis impleuit.
|
|
|
|
{Uago già di cerchar dentro e dintorno.} In hoc XXUIII° capitulo auctor fingit se ingredi locum terrestris Paradisi, Qui hebraice Ortus dicitur et Eden, quod delitie interpretatur secundum Ysiderum, et primo describendo eum dicit ipsum esse supra locum Purgatorii in summitate dicti eius montis in medio alterius partis mundi et emisperii, ut superius pluries dictum est, licet Magister in secundo Sententiarum ponat ipsum esse in Oriente nostro, et idem uidentur sentire Ysiderus, Ugo de Sancto Uictore et Damascenus, tanquam in nobiliori parte mundi, cum dicat Phylosophus in libro De Celo et Mundo quod Oriens ex dextra celi; Beda uero et Strabus dicunt quod est sub equinotiali plaga; Thomas in prima questione CIIa quasi dubitando dicit quod Quicquid sit de situ huius Paradisi, credendum est ipsum esse in loco temperatissimo constitutum; Augustinus Super Genesi dicit: Credendum esse locum huius Paradisi a cognitione hominum fore remotissimum, et seclusum a nostra habitatione aliquibus impendimentis montium uel marium, ideoque scriptores locorum de eo minime scripserunt, unde etiam scripsi supra in rubrica huius secundi libri, que opynio non modicum consonat opynioni auctoris premisse alterius describendo dictum locum Paradisi: enim dicit auctor quod est floridus, erbiferus, arbusteus ac undique odoriferus, et cum aura quadam mitissima et dulci mouente ibi folia, simili modo ut Uirgilius fingit in UI° Eneam inuenisse dum iuit ad arborem auream dicendo: Illice sic leni crepitabant bratea uento (bratea, idest folia), dicendo dictam auram ibi etiam tenere bordonum, idest cantum firmum, auibus ibi canentibus in sonoritatem quandam similes illi que audiuntur in pineta ciuitatis Rauenne iuxta litus maris, uicinum monasterio de Classi, quando Eolus, Deus uentorum, facit spirare illum uentum meridianum, quem dicimus Scilocum. Inde fingit se auctor ibi inuenire Letheum fluuium rigantem dictum locum de quo statim inferius dicam. Item fingit ibi etiam se reperire umbram comitisse Matelde que in Ytalia uiguit in M C anno Domini, de cuius natione multi multa narrant, sed ueritas hec fuit quod quidam baro de domo marchionum de Lunisana, qui Malespine dicuntur, et olim dominator ciuitatis Lune, dicta ciuitate destructa et deserta, dicto baro nomine Syghisfredus uenit ad territorium Regium et ibi multa castra fecit et aquisiuit; ex hoc Syghisfredo descendit Octo, et ex hoc Octone quidam Thedaldus, qui olim dominatus est ciuitati Ferrarie, in qua ciuitate fecit castrum quod adhuc hodie ab eo uocatur castrum Thedaldum; ex quo Thedaldo marchione descendit Bonifatius cui nupsit quedam Beatrix de stirpe regali Francie, a qua in dotem habuit quendam comitatum uocatum Mateldum, ex quibus coniugalibus postea nata est ista Matelda, et quia successit in dicto comitatu dicta est comitissa Matelda. Fuit enim in iuuenctute sua uirago quasi, adeo quod cum Henrico imperatore IIII° bellum habuit et uictoriam pro Ecclesia defensanda romana et cum Longobardis et Normannis et cum Gottofredo duce Spolentino et regnum Apulie recuperauit dicte Ecclesie; inde ut actiua domina et magnificentia clara multa monasteria fecit et doctauit, et ultimo totum suum patrimonium reliquit Ecclesie Sancti Petri, unde etiam hodie dicitur patrimonium Sancti Petri. Nec non fingit se auctor hic etiam duci per ipsam Mateldam per hunc Paradisum et ipsum sibi ostendi per eam: ex qua fictione nichil aliud auctor nunc in persona sua uult ostendere tropologice, idest moraliter, nisi quod homo in hoc mundo post mundatam uitam, et purgatam a uitiis, uolens uirtuosa operando procedere ad actiuam uitam hoc facere debet, scilicet referre se ad uitam et mores alicuius persone nunc uel olim nobilis et famose in dicta actiua uita, ut fuit hec Matelda, et mores et uitam talis persone sic electe sequendo, ut nunc auctor se fingit fecisse hic de hac predicta Matelda, uidebit et cognoscet amenitatem huius Paradisi terrestris, hoc est uidebit et cognoscet felicitatem et beatitudinem terrenam, idest humanam nostram in hoc mundo, que in hoc Paradiso figuratur, qui pro statu perfecto uirtuoso nostro in hac uita ponitur secundum unum significatum, ut inferius dicam; quam operationem uirtuosam dicte actiue uite figurat hic auctor in collectione florum facta hic per hanc umbram dicte Matelde.
|
|
|
|
Inde ad comparationem quam facit hic auctor de Proserpina et de loco sui raptus sciendum est quod, secundum quod scribunt poete, in insula Sycilie est quidam lacus non longe ab Ethena uocatus Pergusa in cuius locis circumstantibus semper est uer, et sic ibi perpetuo sunt flores, et sic bene conformatur loco huius Paradisi ubi semper est etiam uer, ut habetur in fine huius capituli, de quo Pergusa lacu sic ait Claudianus: Haud procul inde lacus Pergum dixere Sicani, et Ouidius in UI°: Haud procul Etheneis lacus est a menibus altus / nomine Pergusa, et subdit: Silua coronat aquas cingens latus omne suisque / frondibus ut uelo Phebeos summouet ignes. / Frigora dant rami, uarios humus habenda flores: / perpetuum uer est. Quo dum Proserpina luco / ludit et aut uiolas aut candida lilia carpit, in quo actu rapta fuit ibi dicta Proserpina a Platone deo infernali et sic Ceres eius mater tunc eam amisit et ipsa Proserpina primaueram, idest flores collectos, ut dicit hic textus, de cuius fabule poetice integumento plene scripsi supra in Inferno in capitulo X°; item comparat hic auctor etiam pulcritudinem ipsius Matelde pulcritudini Ueneris dum philocapta est Adonis iuuenis cuiusdam pulcerrimi, traficta a sagitta Cupidinis eius filii recumbentis sibi in gremio cum arcu et pharetra sua, ut scribit Ouidius in X°, uel forte et uerius sensit auctor hic de Uenere traficta idest compuncta dolore illo de quo Uirgilius in I°, in persona Enee loquentis dicte Ueneri eius matri sibi occurrenti post eius naufragium, ait: O quam te memorem uirgo? nam non tibi uultus / mortalis, nec uox homines sonat; o, dea certe / an Phebi soror? an Nimpharum sanguinis una? et subdit Uirgilius ibi: Nec plura querentem, idest conquerentem Eneam, passa Uenus medio sic interfata dolore est; iterum subdit ibi ipse poeta: Dixit, et aduertens rosea ceruice refulsit / ambrosieque come diuinum uertice odorem / spirauere; pedes defluxit uestis ad ymos, / et uera incessu patuit Dea etc.
|
|
|
|
Item sciendum est quod in confinio Asie et Europe est quoddam brachium maris quod dicitur Elespontum largum U miliaribus in certo loco, et ibi Serses, filius Darii regis Persarum, transiuit, ut scribit Iustinus, contra Grecos nauali ponte; tandem uictus fuit a dictis Grecis et a Leonide, eorum duce, et uix aufugere potuit in nauicula una dictus Serses, et sic, ut dicit hic auctor, deberet esse frenum semper, idest correptio, aliis arrogantibus et superbis, de quo etiam Lucanus in II° ait: Tales fama canit tumidum super equora Sersen / construxisse uias, multum cum pontibus ausus / Europamque Asie Sexto amouit Abido / incessitque fretum rapidi super Elesponti etc.; quod brachium maris quidam iuuenis nomine Leander de dicta terra Abido asiana pluries olim natauit de nocte iam causa ueniendi ad dictam terram Sexton posita in alio latere dicti maris in Europa et causa iacendi carnaliter cum quadam eius amasia ibi nomine Hero, ut scribit Ouidius in eorum Epistulis, et hoc est quod tangit hic auctor textualiter de dicto Elesponto et dicto Serse et dicto Leandro, comparatiue tangendo inde auctor quomodo actiue persone est cum alacritate exercere se uirtuose circa terrena dona Dei, quod notatur in eo quod dicit hic quomodo dicta Matelda ridebat et flores manibus concernebat et allegabat per se, ad hoc Psalmistam dicentem: Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime, quia delectasti me in factura tua, et in operibus manuum tuarum exultabo.
|
|
|
|
Post hec auctor inducit dictam umbram Matelde ad ipsum clarificandum de aura iam dicta ibi spirante et de aqua illa quam ibi uidebat contra illa que superius audiuit a Statio in capitulo XXI°, incipiendo sic: Deus ut summum bonum, qui solum sibi placet, hoc est dicere quod non eget ut aliis placeat ut gloriosior fit, cum ipsum, ut ait Boetius, Non externe pepulerunt fingere cause, idest creauit hominem, idest protoplasma nostrum, Adam in orto damasceno bonum, idest purum, idem ipsum transtulit et posuit in hoc Paradiso ut dicit Magister in secundo Sententiarum, unde et Genesis II° capitulo dicitur: Plantauit Dominus paradisum uoluptatis a principio, in quo posuit hominem quem formauerat, et bonum ipsius Paradisi dedit ei pro arra eterne pacis dicentis: Ecce dedi uobis omnem herbam ferentem semen super terram et uniuersa ligna que habent in semetipsis sementem sui generis, ut legitur Genesis capitulo I°; ad hoc idem ait Ugo De Sancto Uictore: Dedit Deus homini bonam uoluntatem in qua eum fecerat rectum, incorruptibilem et immortalem, non ut corpus eius incorruptibilitatis dispositionem haberet, sed quia inerat anime uis quedam ad preseruandum corpus a corruptione.
|
|
|
|
Item dicit dicta umbra quomodo etiam Deus eleuauit dictum locum Paradisi ne ibi ipse homo turbaretur ab exalatione aque inducente sua humiditate pluuias, et ab exalatione terre que sua siccitate inducit uentos, ut de hoc plene dixi supra in dicto XXI° capitulo, unde Damascenus ait: Paradisus terrester est temperato, tenuissimo et purissimo aere circumfulgens, plantis floridis comatus, et ideo dicit quod Est diuina regio, digna eius qui secundum Dei ymaginem in eo conseruari debebant; et eleuatus, dicit Beda, Ut quasi lunarem regionem attingat ita quod aqua diluuii ad eam non ascenderunt, aliter Enoc et Elia necati forent, qui adhuc ibi uigent; et quod dictus locus Paradisi sit liber a uentis probat, sicut hic dicit textus, et rationibus assignatis per commentatorem in I° Methaurorum dicentem quod Necesse est ut totus aer quod in circuitu terre fluat circulariter, saluo quod ille aer qui continetur infra partes terre non sic sed oblique, et sic illum aerem qui excedit omnem altitudinem montium, ut aer huius loci Paradisi, oportet quando circuitu fluat, aer uero qui continetur intra montium altitudinem impeditur ab hoc fluxu ex partibus immobilibus terre: nam si aer in quo generantur uenti circulariter mouerentur etiam quod uenti circulariter mouerentur, quod non est, cum uideamus eos flare ex diuersis partibus et sic non generantur in aere fluenti sed in quieto, et propter hoc non excedunt montes altos, unde dictum est quod in Olimpo monte in fine anni in summitate eius repertus est cinis sacrificii, et sic concludendo dicit quod aer excedens montes ideo fluit in circuitu quia simul trahitur circulariter cum celi motus, et sic uide cur auctor in persona Matelde dicat hic de aere uoluente se cum prima uolta, idest cum motu celi uniuersali, et sic ille motus Paradisi dicit quod non procedit a uentis sed a motu aeris circumducto a dicto motu celi, dicendo quomodo inde gignunt ille arbores, ut patet in textu, et quomodo fluuius ille Letheus, inducens obliuionem peccatorum, et Eunoe, alius flumen inducens memoriam sanctorum bonorum operum, manant non a uenis terre que restaurant uapores humidos in frigore, idest a frigida regione aeris conuersos in pluuias mari, sed a fonte illo diuino, de quo dicitur Genesis II° capitulo sic ad litteram: Produxit Deus de humo omne lignum et lignum uite et lignum scientie boni et mali, et fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum Paradisum, et Ysiderus in suo libro Ethymologiarum ad hoc etiam inquit: Est enim Paradisus terrestris omni genere ligni et pomiferarum arborum consitus; non ibi frigus, nec estus, sed temperies perpetua in cuius medio fons prorumpens totum illum irrigat per quattuor flumina, quorum primum dicitur Phison (quod alio nomine Rulus dicitur), nascens apud montem Atalatain, inde currens absorbetur a terra et scaturit in litore maris Rubri, circuitque Ethiopiam inde labitur per Egiptum, et apud Alexandriam intrat mare; secundum dicitur Gion (quod alio nomine dicitur Ganges), et oritur in monte Ortabares per Yndiam fluens uersus orientem; tertium et quartum dicuntur Eufrates et Tigris, de quibus dicam infra in capitulo finali, qui per Erminiam et mediam Patamiam perfluunt, et licet dicta quattuor flumina in dictis locis oriri uideantur, principalem suum ortum habent uere in hoc Paradiso, unde Augustinus super Genesi UIII° capitulo inquit: Credendum est, quoniam locus Paradisi a cognitione hominum remotissimus, sub terras alicubi pertractus prolixarum regionum locis aliis erupisse cum dictis eius fluminibus. Nam hoc solere facere nonnullas aquas quis ignorat? ut de Aretusa flumine greco dicunt poete, ut scripsi supra in Inferno in capitulo XXU°.
|
|
|
|
Ultimo dicit dicta umbra per modum corollarii (quod est cum quis ultra procedit ad dicendum quam promisit), quomodo antiqui poete intellexerunt forte de hoc Paradiso et pro Parnaso monte signauerunt (alibi sompniauerunt) eum dum de etate prima aurea scripserunt et de eius statu felici; modo, si auctor iste in hoc capitulo et in quinque sequentibus tractaret solummodo de hoc Paradiso prout est corporalis locus, satis habundanter sufficerent que in hoc capitulo superius scripsi, uerum quia mistice de eo sensit ut interdum anagogice, idest spiritualiter, interdum tropologice et moraliter etiam de eo pertractat ut inferius uidebis, ideo adhuc premicto et addo hiis que in hoc capitulo ad licteram exposui: sic scribit enim Augustinus super Genesi UIII° preallegato capitulo, adhuc circa hoc sic dicens: De Paradiso terrestri tres sunt opiniones: una est illorum qui tantum eum corporalem esse dicunt, alia illorum qui tantum eum spiritualem putant, alia illorum qui utroque dictorum modorum eum accipiunt, et hanc ultimam ipse Augustinus sequitur, dicens ita in XIII° De Ciuitate Dei: Que commode dici possunt, de intelligendo spiritualiter de hoc Paradiso, nemine prohibente dicantur, dum tamen illius ystorie ueritas fidelissima rerum gestarum, narratione commendata credatur, et idem etiam sequitur Magister in II° Sententiarum dicendo dictum Paradisum fore typum future nostre presentis ecclesie militantis; ad licteram tamen intelligi debet ut sit locus amenus, arboribus et aquis fecundus, quem omnis translatio antiqua ponit esse ad orientem et in orientali parte, longo interiacente spatio uel maris uel terre a regionibus quas incolunt homines, secretum et in alto positum usque ad lunarem circulum pertingentem; potest etiam tropologice intelligi ut summatur per statu et uita illorum qui in hoc mundo a uitiis remoti uirtutibus actiue instant per gratiam, unde Ecclesiastici XL° capitulo dicitur: Gratia Dei sicut Paradisus in benedictionibus, ubi dicit Glosa: Cor ubi gratia et uirtus est, Paradiso terrestri simulatur in quo quattuor uirtutes ut quattuor flumina irrigant, et super illud Genesis II° capitulo: Fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum Paradisum, ait etiam Glosa: Quattuor flumina Paradisum irrigant quia dum cor quattuor uertutibus infunditur ab omni carnalium extu temperatur, et sicut in alto situs est dictus Paradisus, ut superius iam dixi, ita cor ubi gratia et uirtus est; item etiam Glosa Strabi super Genesi II° capitulo: Ibi plantauit deus Paradisum uoluptatis, ait: Sic cor ubi gratia est situm est in altum, et Seneca: Talis est sapientis animus qualis mundus supra lunam: semper ibi serenum est. Secundum hos sensus facile auctor in hiis que sequuntur hic et infra intelligi poterit.
|
|
|
|
{Cantando come donna innamorata} Quamuis homo peccator in hoc mundo penitens efficiatur et contritus Gratia mediante, ante tamen perfectam satisfactionem et expiationem commissorum malorum et habituationem uirtutum consecutam semper sibi detecta sunt eius iam, tamen commissa peccata et contra eum sunt semper conscientialiter presentia - unde potest dicere in se talis peccator quod cecinit Psalmista de se ut de tali premisso peccatore dicendo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco et peccatum meum contra me est semper - at cum perfecte satisfecit et purgatus in hac uita est ab omni macula et rubigine peccati et in totum habituatus est ad opera uirtuosa, ut est homo in totum ad uitam actiuam deuentus, uere potest dicere hec alia uerba contraria Psalmo predicto, que nunc auctor in principio huius XXUIIII° capituli exordiendo inducit hanc umbram Matelde predicte canere cum aliis suis uerbis, dicendo: Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata, hoc est dicere quod sua peccata extincta sunt in conscientia sua, scilicet actiua uita mediante, sub cuius tipo hec Matelda ponitur hic. Post quod eius presens exordium, ita ad intelligentiam exponendo redactum, auctor tangit incidenter de nimphis, de quibus dicam in sequenti capitulo, et de Eua, merito reprehendenda, perdendo, sua culpa, tam ineffabiles delitias quas uidebat modo in hoc Paradiso terrestri ut habetur hic in textu, dicendo ammiratiue inde auctor quod ubi celum, idest angeli, et terra, idest tota elementalis creatura, obediebant Deo, hec Eua sola, femina, ita mox formata, inobediens fuit, non tollerando esse sub aliquo uelo in illo Paradiso, idest sub precepto sibi facto aliquo a Deo uelante occulos eius a uisione miserie peccati ut uelum quoddam. Nam, ut legitur Genesis capitulo II° et III°, formata hac Eua de costa Ade, et facto sibi et a Deo precepto ut de quolibet ligno Paradisi comederent, excepto quod de ligno scientie boni et mali aliter moriretur - de quo etiam Leuiticus, in capitulo XU°, ait: Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu consilii sui et adiecit precepta sua; et apposuit ante eum bonum et malum et uitam et mortem et quod placuerit et dabitur illi - at Satan, qui aduersator interpretatur, uidens quod per obedientiam homo illuc ascenderet unde ipse ceciderat per superbiam, inuidit ei, et in forma serpentis tentauit hanc Euam, in qua minus quam in uiro ratione uigere sciebat, dicendo ad mulierem: *Cur non comeditis de ligno boni et mali?*. Cui mulier: *Ne forte moriamur*, in quo uerbo dedit locum temptandi cum dixit: *Ne forte*, et dixit serpens ad mulierem: *Nequaquam morte moriemini. Scit enim Deus quod in quacunque die comederitis, ex eo aperientur occuli uestri et eritis sicut Dii, scientes bonum et malum*. Que tunc tulit de fructu eius et comedit, deditque uiro suo, qui comedit, et aperti sunt occuli amborum, et cum cognouissent se esse nudos consuerunt folia ficus et cooperierunt femora sua. Et ecce unde auctor dictum preceptum Dei transumptiue hic pro uelo ponat, subdens hic auctor quod si dicta Eua perseuerauisset in dicto precepto, ut sub uelo quodam, quod ipse prius et maiori tempore ibi in illo Paradiso habuisset delitias illas. Et sic tangit tacite de statu hominis et eius filiorum, qui fuisset si non peccasset; de quo sic ait Augustinus super Genesi: *Potuerunt primi parentes in Paradiso gignere filios non ut morientibus patribus succederent filii, sed in aliquo forme statu manentibus, et de ligno uite uigorem sumentibus, et filii ad eundem producerentur statum, donec, impleto numero, sine morte animalia corpora qualitatem transirent, in qua omnis regenti spiritu deseruiret, et solo spiritu uiuificante sine corporis alimentis uiuerent, et hoc donec filii ad eundem statum prouenirent, et sic impleto numero, simul ad meliora transferrentur et essent sicut angeli in celis, non potuissent ibi sine omni peccato et macula commisceri ante peccatum, et fuisset ibi coitus immaculatus et commistio sine concupiscentia atque genitalibus membris sicut ceteris imperassent, nec in hoc ullum illicitum motum sensissent, immo illud fuisset sine libidine et pruritu carnis et sine ardore seminassent et sine dolore peperissent, secundum quod etiam scribit Magister in II° Sententiarum. Post hec prenotandum est ad notitiam ueram eas que hic sequuntur, quod Ecclesia militans Christi, que collectio fidelium et catholicorum dicitur, tam olim credentium in Christum uenturum quam hodie credentium in iam uentum, typum et figuram spiritualiter tenet huius Paradisi terrestris ut supra in precedenti capitulo dixi. Et facit ad hoc quod ait Yeronimus in Decreto quodam ita dicens: Omnibus consideratis, puto me non temere dicere alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, idest dicta Ecclesia militans, ut dicta collectio fidelium, que Ecclesia dicitur hedificari supra petram, ut Mathei XUIII° capitulo dicitur, et que unica columba appellatur; et subdit Yeronimus: Que sponsa pulcra sine macula et ruga et ortus conclusus et Paradisus cum fructu pomorum est, cuius talem Ecclesie misticam intelligentiam et cognitionem per uitam actiuam purgatus homo in hoc mundo capere potest et debet ad sui perfectionem et felicitatem humanam exercitando se circa studium Sacre Pagine Ueteris et Noui Testamenti, in qua fundata est dicta Ecclesia militans nostra.
|
|
|
|
Uolens igitur nunc auctor in persona sui ut in persona cuiuslibet alterius purgati hominis poetice scribere hoc et ostendere, premissa inuocatione per eum facta ad fontem Elicone, qui pro scientia poesie ponitur et ad Uraniam musam et ad eius corum, idest ad alias etiam Musas, de quibus plene dixi supra in capitulo I°, fingit modo hic per hanc Mateldam figurantem dictam nostram uitam actiuam sibi ostendi que sequuntur, hoc est quantum scilicet ad integumentum, quod actiuo suo studio circa talia operante cepit ipse auctor comprendere prius de origine dicte Ecclesie, et secundario de eius processu, que statim hic inferius gradatim scribendo monstrabit, ipse auctor legendo prophetas et alios sanctos scribentes de origine et processu primitiue ueteris et secunde noue Ecclesie, et maxime Iohannem in sua Apocalipsi capitulo XXI° prophetice dicentem circa hoc: Et uidi celum nouum et terram nouam: primum enim celum et prima terra abiit, et uidi ciuitatem sanctam Yerusalem nouam descendentem de celo, adeo paratam sicut sponsam ornatam uiro suo, et ecce tabernaculum Dei cum hominibus etc., iterum subdentem in dicto capitulo: Et ecce angelus et dixit: *Ueni et ostendam tibi sponsam et uxorem agni*, et substulit me in spiritu in monte magnum et altum, et ostendit michi ciuitatem sanctam Yerusalem descendentem de celo, habentem claritatem et lumen eius simile lapidi pretioso tanquam lapidis iaspidis et sicut cristallum, modo quia primitus Deus per Spiritum Sanctum, cuius dona sunt septem, scilicet donum timoris, amoris, scientie, fortitudinis, consilii, sapientie et intellectus, spiraculum dedit prophetis et aliis sanctis in scribendo de incarnatione filii sui, et sic de institutione dicte eius Ecclesie primitiue et secundarie, auctor primo fingit se uidisse hic ante omnia alia que hic uidit proire hec septem candelabra figurantia dicta septem dona spiritus sancti, trahendo hoc a Iohanne dicente Apocalipsis IIII° capitulo: Et septem lampades ardebant ante tronis, que sunt septem dona spiritus Domini, et adeo dicente Moisi: Sacras lucernas septem et pones eas super candelabrum in Archa sancta, que dicta Ecclesiam prefigurauit; unde idem Iohannes, in fine primi capituli Apocalipsis ait: Septem candelabra aurea septem Ecclesie sunt. Nam sicut sponsus mictit primo dicte sponse sue antequam coniungatur ei, ita Christus antequam coniungeretur Ecclesie ut eius sponse premisit hec dona sua, et, - ut tangat incidenter hic auctor etiam quod ait Phylosophus in II° De Anima, dicens quod Species uisibiles prius multiplicantur in sensu corporeo nostre pupille, inde transit ad sensum comunem ita dictum quia per plures sensus discernit, inde transit in fantasiam, inde in memoriam, et ibi intellectus considerat et inde remictit cognoscibilitatem extra, dicit quomodo prius propter distantiam medii dicta septem candelabra uidebantur sibi septem arbores auree, sed cum eis propinquasset se uirtus, idest dicta fantasia que discursum dat rationi per exterius interius, cognouit etc. Et, ut tangat quod supra dictum est per Iohannem de lumine et coloribus precedentibus eius dictam prefigurationem Ecclesie predicte, dicit inde auctor quomodo dicta mistica septem candelabra lucidabant cum septem listis, idest radiis, ibi aerem in colore uiridi rubeo et albo, quos colores resultare uidemus ex arco iridis quem facit sol sua reflexione, et ex halo qui est illa uaporositas albescens que interdum cingit Deliam, idest lunam, ita dictam a Delos insula, unde, poetice loquendo, orta est - de quo halo scribit Phylosophus in II° Methaurorum - in quibus tribus coloribus uult auctor allegorice tangere quomodo tres uirtutes theologicas resultarunt ex dictis septem donis Spiritus Sancti: Fides scilicet ut alba, Caritas ut rubea, Spes ut uiridis, ut infra auctor in hoc capitulo colorat eas, ut statim uidebis.
|
|
|
|
Inde fingit auctor se uidisse secundario uenire hos XXIIIIor seniores de albo indutos et coronatis liliis albis in oppositum sibi, quod notatur in eo quod dicit quod aqua illius riui Lethei prendebat eos siue eorum ydola a flanco et latere sinistro, et etiam reddebat ipsi auctori suam sinistram costam, cum inter ipsius auctoris esset contra Orientem iuxta dictum flumen et iter illorum contra Occidentem; de quibus XXIIIIor senioribus, ut ueniamus ad eorum allegoriam, ita scribit Iohannes, Apocalipsis capitulo IIII°, dicens: Et uidi XXIIII seniores circumamictos stolis albis, et in capitibus eorum coronas albas aureas, ubi Glosa sub allegoria hec exponendo ait: Per hoc signatur quod Ecclesiam ornat perfectio prophetarum duodecim, scilicet Osee, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Micheas, Naum, Abacuc, Sophonias, Ageus, Zacharie et Malachie - de quibus ita ait Yeronimus in Prologo Bibie: Duodecim prophete in angustias coartati unius uoluminis multo aliud quam sonant in licteram prefigurant: Ysayam non prophetiam sed Euangelium michi uidetur texuisse, Ieremia, Ezechiel, Danielque inexponibiles sunt - et Apostolorum duodecim, scilicet Petri, Andree, Iohannis, Iacobi maioris et Iacobi minoris, Phylippi, Bartholomei, Mathei, Thome, Mathie, Simonis et Thadei, que tangitur per auctoritatem eis commissam singulis singularem, et sic per hos seniores prophetas et apostolos ostendit per quos Deus iuditia sua ordinat et disponit, in quorum stolis albis signatur puritas et munditia, in coronis uictoria quam optinuerunt per karitatem et fidem contra scripturas hereticorum. Ad hanc oppositionem facit quod ait idem Iohannes in preallegato capitulo XXI° Apocalipsis, dicens: Et murus ciuitatis habens fundamenta duodecim idest dictos XII prophetas qui fuerunt fundamenta Ecclesie. Unde Ugo de Sancto Uictore inquit ad hoc: Semper et ante longe et in tempore legis faciunt aliqui quibus fides incarnationis reuelata fuit, qui uelut columpne Ecclesie essent, et in ipsis XIIcim XIIcim nomina Apostolorum et agni. Unde Apostolus Ad Ephesios, II° capitulo, ad hoc idem inquit: Ergo iam non hospites estis et aduene, sed domestici Dei superhedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum in ipso summo angulari lapide Christo Iesu. Alii signant has XXIIIIor seniores pro XXIIIIor libris Bibie, inter quos est Ysiderus in suo libro Ethymologiarum ita dicens: Esdra secundum numerum licterarum sui alphabeti uetus Testamentum posuit in XXII libris, quorum primi sunt quinque Moysis, qui dicuntur Pentateucum, scilicet Genesis, Exodus, Leuiticum, Numeri et Deuteronomium, item octo prophete, scilicet Iosue, Iudicum, Samuel, Malachia, Ysaias, Ieremias, Ezechiel et Thereazar, item qui dicitur duodecim prophetarum, qui libri pro breuitate sunt sibi adiuncti et pro uno accipiuntur. Tertius alius ordo est agiograforum, idest sancta scribentium, scilicet Iob, Dauid, Prouerbia Salamonis, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Daniel, Paralipomenon, Esdras et Ester, quidam adiderunt Ruth et Cinoth, quod dicitur Lamentatio Ieremie agiographis predictis. et sic sunt XXIIII uolumina dicti Testamenti ueteris, et ecce XXIIII seniores, qui ante conspectum Dei adsistunt: liber ille Sapientie, Ecclesiasticus, Tobia, Iudit et Machabeorum, licet non sint in canone hebraico et inter Apocriphos ponantur, tamen inter diuinos libros Ecclesia eos et honorat et predicat, et hec Ysiderus in dicto libro Ethymologiarum dicit.
|
|
|
|
Inde auctor fingit se post has seniores uidisse uenire illa quattuor animalia que preuisa et prenunciata fuerunt per Ezechielem prophetam dicentem in I° capitulo: Et uidi et ecce uentus turbinis ueniebat ab aquilone et nubes magna et ignis inuoluens et in medio similitudo IIII animalium habentium singulas duas alas, item etiam que prenuntiata fuerunt per Iohannem, Apocalipsis IIII° capitulo, dicentem: Et uidi in medio sedis quattuor animalia plena occulis, et animal primum simile leoni, aliud uitulo, aliud homini et aliud aquile. Hii sunt quattuor Euangeliste, fundamenta noue Ecclesie et noui Testamenti post Testamentum uetus innouati, unde Ysiderus in UII° Ethymologiarum ad hoc ait: Uetus Testamentum dictum Uetus ideo est quia adueniente Nouo cessauit, unde Apostolus: *Uetera transierunt et ecce facta sunt noua*; et dictum est Nouum Testamentum quia innouat, nec illud nisi renouati homines ex uetustate per gratiam. Et Apostolus in prima Epistula ad Romanos incepit: Paulus seruus Iesu Christi, uocatus apostolus, segregato in Euangelio Dei, quod autem promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo, qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem, audisti quia Euangelium non exhibetur nisi per prophetas ante pronunciaretur; et in III° ad Epheseos etiam inquit: Ipse Deus dedit apostolos quosdam, et prophetas alios, euangelistas alios, pastores et doctores in conseruationem sanctorum in hedificationem corporis Christi, idest dicte Ecclesie sue, circa quod idem scribens beatus Yeronimus in suo Prologo Bibie ita ait, premisso sermone de libris ueteris Testamenti ut de premissis senioribus, ut auctor fecit hic. Modo tangam et Nouum breuiter Testamentum: Matheus, Marcus, Lucas et Iohannes quadriga Dei et Cherubin, quod interpretatur scientie plenitudo, per totum corpus occulati sunt et terga habent pennata ubique uolantia, tenentque se mutuo et quasi rota in rota uoluuntur, quorum flatus Sanctus Spiritus produxit. Fingitur sub misterio Matheus in forma humana, solus qui suum Euangelium, prius hebraicis licteris scriptum in Iudea, incepit ab humana maturitate Christi, dicens: Liber generationis Iesu Christi etc.; Marcus ut leo, quia in suo Euangelio scripto per ipsum primo grece in Ytalia sequendo Petrum ut eius discipulus, initium fecit a Spiritu Sanctu prophetale dicendo Uox clamantis in deserto, ut ostenderet Christum per assumptionem carnis Euangelium predicasse mundo, nam et propheta dictus est, nam scriptum est Prophetam in gentibus posui te; Lucas ut uitulus, quia suum Euangelium, grece scriptum, incepit a sacrificio in quo uituli immolabantur; incipiendo: Fuit in diebus Herodis sacerdos nomine Zacharias, ut manifestaret Christum post natiuitatem carnis in predicationem hostiam fuisse effectum pro salute mundi; Iohannes ut aquila, quia incepit a uerbo ut ostenderet eundem Saluatorem qui pro nobis dignatus est nasci et pati ipsum ante secula Dei cibum esse et ipsum a celo uenisse et ad celum remeasse secundum Ysiderum, secundum uero Gregorium in IUa Omelia super Ezechiel ubi de hoc dicit: Iohannes ut aquila ponitur quia cepit a diuinitate Christi: nam, sicut aquila cunctis auibus altius uolat et reuerberatis occulis solis radios intuetur, sic iste altius ascendit dicendo: In principio erat uerbum, et sic dum in ipsam Deitatis substantiam occulos posuit quasi in solem more aquile eos finxit; et dicuntur animalia hii quattuor Euangeliste quia propter animam hominis predicatur Euangelium. Item pleni occulis dicuntur quia preuisa et iam dicta a prophetis et que promiserunt imprimunt, faciendo auctor comparationem de hiis occulis ad occulos Argi, ut dicit textus (de quo Argo statim dicam infra in capitulo penultimo), sex eorum alarum tegentes ita eos: quem numerum alarum auctor hic sequitur secundum Iohannem, non numerum duarum singularum alarum Ezechielis, que, ut dicit textus hic, sunt illa reuelata in aduentum Christi que prius tegebantur; alii ponunt eas pro sex legibus, scilicet pro naturali, mosaica prophetica, euangelica, apostolica et canonica.
|
|
|
|
In medio quorum animalium fingit hic auctor esse hunc currum tractum a grifone isto representante Christum, cui inducendo Salamon in Canticis capitulo primo, Ecclesiam loqui in forma currus, inquit: Trahe me post te, unde subdit ibi: Curribus pharaonis assimilaui te amica mea, dicit ibi Christus ad Ecclesiam, et ecce cur auctor hic currus, nedum romanos triumphales, sed etiam currum solis huic currui in decore postponunt, fingendo eum cum duabus rotis et cum septem istis dominabus festantibus circa eas, ut dicit textus hic. Qui currus, quantum ad misticum intellectum pro dicta Ecclesia militante hic, ut modo supra dixi, signatur, et grifon iste pro Christo. Nam, sicut grifon quasi una eadem substantia duas naturas tenet, scilicet auis et leonis, ita Christus diuinam et humanam naturam in una substantia humana, et hoc est quod dicit hic auctor quod in quantum auis erat habebat membra aurea et diuinam naturam, alia alba dispersa rubore, idest humanam, que membra eius humana in cruce dispersa fuerunt suo cruore. Quod tangens Iohannis, Apocalipsis capitulo XUIIII°, loquendo de ipso Christo ait: Uestitus erat ueste aspersa sanguine et uocabatur nomen eius uerbum Dei. Et in hoc satis ostendit hic auctor quod notant Glosatores Iuris Canonici, dicentes quod Christus non fuit compositus ex deitate et humanitate: nam simplicitas deitatis nullam recipit compositionem, sed compositus fuit reatu sue humanitatis que fuit composita ex anima rationali et humana carne; et quod tangit hic auctor de curru solis supradicto combusto, tangit fabulam Phetontis de qua uide quod scripsi in Inferno in capitulo XUII° dicendo etiam quod Iupiter ad perimendum dictum Phetontem fuit archane iustus, quasi uelit dicere quod fecit illud seruato illo suo ordine, de quo scribit Seneca dicens in libro De Naturalibus Questionibus quod Nunquam dictus Iupiter mictit fulmen nisi de consilio suorum celicolarum secus solum si illud mictit ad terrendum. Dicte uero due rote duas signant sacras paginas, scilicet Ueteris et Noui Testamenti, super quibus substantiata est dicta Ecclesia. Tres domine tripudiantes ad dexteram rotam tres uirtutes theologicas signant, que nouo Testamento adueniente infuse sunt in Ecclesiam mediante baptismo, ut dicitur in IIII° Sententiarum et in IIIa parte Summe questione LXUIIIa per Thomam. Et ideo Apostolus, I° Ad Corinthios XIII° capitulo, ait: Nunc manet fides, spes et karitas: Hiis scientia et prophetia militauit, dicit ibi Glosa Augustini, et quia hec uirtutes theologice ordinant animas ad finem supremum, cardinales uero contra ea que sunt ad finem illum, ideo ut nobiliores premictit eas auctor, hic fingendo pro domina rubea karitatem, pro uiridi spem, pro alba fidem: quarum maior est karitas. Nam, ait Ysiderus in UII° Ethymologiarum: Karitas grece, latine dilectio dicitur, que maior est aliis: nam qui diligit credit et sperat, unde Apostolus idem in capitulo XIIII° in preallegata Epistula ad Corinthios ait: Sectamini karitatem et emulamini spiritualia. Ideoque dicit hic auctor quod alie mouentur ab ipsa: quattuor ad sinistram sunt prudentia, iustitia, temperantia et fortitudo, que cardinales uirtutes appellantur, quam prudentiam alie sequuntur, ut dicit hic auctor, de qua Seneca in suo opuscolo De Formula Honestatis ait: Si prudens es, animus tuus tribus temporibus dispensetur: presentia ordina, futura preuide, preterita recordare; et ecce tres eius occuli de quibus hic auctor dicit.
|
|
|
|
Inde adhuc auctor prosequitur ad ostendendum qui fuerunt alii preter dictos Euangelistas scribe Noui Testamenti, in eo quod fingit se uidisse hos duos senes hic subsequenter; unum cum una spata, alium in habitu medici: senex cum spata figuratur pro Paulo, Qui scripsit, ut dicit idem Yeronimus in preallegato libro Prologo Bibie, ad septem Ecclesias per suas Epistulas septem et octauam ad Hebreos. Thimoteum instruit ac Titum Philomenem pro fugitiuo seruo deprecatur, super quo tacere melius puto quam pauca scribere; et subdit: Actuum Apostolorum dicimus fuisse Lucam medicum, cuius laus est in Euangelio, aduertimusque pariter omnia uerba illius anime languentis esse medicinam; iterum subdit ibidem idem Yeronimus, dicens Iacobum, Petrum, Iohannem et Iudam, idest Taddeus, septem Epistolas ediderunt tam misticas quam succintas et breues pariter ac longas: breues in uerbis, longas in sententiis, ut rarus sit quod earum letione non cecutiat, et ecce hii quattuor quos auctor dicit se uidisse hic in humili aspectu; ultimo ait idem Yeronimus ibi: Apocalipsis Iohannis tot habet sacramenta quot uerba; pauca dixi pro merito uoluminis; laus omnis inferior est: in uerbis singulis multiplices latent intelligentie, et ecce senes solus quem auctor hic dicit se uidisse ultimo uenire dormiendo cum facie arguta. Nam talem uisionem habuit dictus Iohannes dormiendo in cena super pectore Domini, unde, ut ait Ysiderus, Apocalipsim scripsit, quam dedit illi Deus eo tempore quo Euangelii predicatione in insula Pathomos traditur alligatus, et reuelatio interpretatur eorum que abscondita erant modo quia prefati Ueteres et Noui scriptores Ueteris et Noui Testamenti triumpharunt et uictoriosi fuerunt et optinuerunt contra hereticorum scripta prophana in fide que sub coloratione alba hic accipitur et spe que sub uiridi et in karitate que sub rubea. Ideo auctor primum ordinem, idest dictos seniores, finxit sub mistico sensu coronatos floribus, idest liliis albis, secundum scilicet dictos Euangelistas frondibus uiridentibus, et hos alios septem ultimos rosis et aliis floribus rubeis. Alia per se patent.
|
|
|
|
{Quando il septentrion del primo cielo.} Hoc trigesimum capitulum apertum est in cortice sic quod in ea modica indiget expositione, at in medulla et integumento occultum ualde est et clausum, quapropter aduertendum est primo quod inter prophetas priscos et sanctos scriptores Salamon fuit ille qui magis prenuntiauit Christum suam Ecclesiam militantem per eius passionem et mortem in hoc mundo instituturus in Canticis, maxime in capitulo IIII°, dum ibi dicit loquendo in persona Christi ad Ecclesiam: Tota pulcra es amica mea et macula non est in te, ueni de Libano sponsa mea, ueni de Libano, ueni, unde Yeronimus in Prologo Bibie ad hoc inquit: Salamon pacificus dicitur et amabilis Domini, mores corrigit, naturam docet, Ecclesiam iungit et Christum; et hoc tangit hic auctor ut de aduentu dicte Ecclesie et stabilitate eius, dum fingit quomodo, firmatis dictis septem donis Spiritus Sancti, hic uoluit septem candelabris, et uelut illis septem stellis septentrionalibus, ut dicit autor in principio huius capituli, quibus naute sua nauigia dirigunt ad cupitos portus, dicti seniores uoluerunt se ad dictum currum, hoc est quod prophetias suas retulerunt ad Christum et ad dictam eius Ecclesiam militantem illam iam prefigurantes, et unus de eis clamauit: *Ueni, sponsa, de Libano*, monte scilicet Iudee seu Fenicie, qui candor seu candidatio interpretatur ut ostendat Ecclesiam Christi per eius mortem habitam in Iudea uenisse in mundum ut candidam columbam sine ruga et macula, unde Psalmista ad hanc prophetiam respiciens ait: Facta est Iudea sanctificatio eius, Israel potestas eius, ad cuius Salamonis tanti senis uocem etc. auctor hoc dicit ut tangat quod legitur in III° Regum in capitulo XI°, ibi: Cum iam essent senex Salomon etc.
|
|
|
|
Post que dicit hic auctor quod uidit super basternam illam, idest super currum illum decoratum (nam basterna dicitur quilibet currus pannis ornatus secundum Uguccionem), angelos tot et spiritus beatos dicentes *Benedictus qui uenis* et flores spargendo, ut dicit textus, alludendo in hoc auctor illis uerbis Psalmiste prenunciantis hanc eandem Ecclesiam Christi uenturam in forma currus in gaudium sanctorum, qui scripsit dicendo: Currus Dei decem milibus multiplex, milia letantium, Dominus in eis in Sinai, item alludendo uerbis illis Uirgilii dicentis in UI°: Tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis. Modo ad ea que hic sequuntur prenotandum est quod, secundum quod scribit iste auctor in III° libro eius Monarchie: Quedam Sacra Scriptura fuit orta ante Ecclesiam sepe dictam militantem, quedam cum ipsa Ecclesia, quedam post. Ante quidem Ecclesiam sunt uetus et nouum Testamentum, quod *In ecternum mandatum est*, ut ait Propheta; cum Ecclesia sunt ueneranda illa concilia principalia et generalia celebrata quattuor, scilicet primum Nicenum, secundum Constantinopolitanum, tertium Ephesinum, quartum Calcedonense, quibus Christum interfuisse nemo fidelis dubitat, cum habeamus ipsum dixisse adscensurum in celis discipulis suis, ut testatur Matheus in fine sui Euangelii: *Ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consumationem seculi*. Sunt et scripta quattuor doctorum Ecclesie, scilicet Gregorii, Augustini, Ieronimi et Ambroxii ac aliorum sanctorum multorum, quibus est studendum homini usque ad ultimum iotam. Post Ecclesiam uero sunt traditiones Ecclesie, scilicet Decretales Epistule, unde Gelasius papa in quodam Decreto ita inquit circa hec: Sancta romana Ecclesia post noui et ueteri Testamenti scripturas, quas regulariter suscipimus, etiam has suscipi non prohibet, scilicet dicta quattuor concilia et sinodus; item opuscola sanctorum primorum que in sancta Ecclesia reperiuntur, scilicet beatorum Cypriani, Gregorii, Iohanni Os Auri, Ilari, Ambrosii, Augustini, Yeronimi, Prosperi et Leonis, ac omnium patrum ortodoxorum qui in nullo ab Ecclesia deuiarunt; item Decretales Epistule, quas beatissimi pape ediderunt.
|
|
|
|
Igitur ad propositum uolens auctor, continuando se ad proxime precedentia, ulterius procedendo hic ostendere quomodo theologica Sancta Scriptura mediantibus institutis dictorum conciliorum et scriptis prefatorum sanctorum instituta, et firmata dicta noua Ecclesia Christi in eam uenit et descendit et cum ea instituta est, fingit hanc Beatricem, figurantem in toto hac poemate dictam theologiam, in dictum misticum currum ita descendisse de celo reportantem dictam Ecclesiam in nube quadam floribus, ut dicit textus, stipata, accipiendo hos flores pro scriptis et uoluminibus dictorum sanctorum, et dictos angelos proicientes eos flores pro cherubinorum angelorum uirtutibus qui precellunt alios in sapientiam et scientiam. Nam cherubim plenitudo scientie interpretatur, iuxta prefigurationem Salamonis loquentis in persona dicte Ecclesie dicentis in Canticis II° capitulo: Fulcite me floribus, stipate me malis, et subdit: Iam hiems transiit, imber abiit et flores apparuerunt in terra nostra, et Ecclesiastici XXIU° capitulo, incipientis: Sapientia laudabit animam suam et in Deo honorabitur, scilicet ipsa theologia, et in Ecclesia Altissimi aperiet os suum et in conspectu illius gloriabitur, et in multitudine electorum habebit laudem, dicendo *Ego de ore Altissimi prodiui, primogenita ante omnem creaturam, ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem carnem, ego in altissimis habitaui, et tronus meus in columpna nubis; ego quasi uitis fructificaui suauitatem odoris, et flores mei fructus honoris et honestatis; ego sapientia effudi flumina, ego quasi fluuius Dorix, et sicut aqueductus exiui de Paradiso. Dixi: *Rigabo ortum meum*, quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et non solum michi laboraui, sed omnibus querentibus ueritatem. Uel potest iste descensus Beatricis in tali allegorica nube referri ad id quod determinat Thomas in principio prime, scilicet quod theologia, que ad Sacram Scripturam pertinet, sit scientia inspirata et reuelata a Deo, et que sic differat ab illa theologia que pars phylosophie dicitur, de qua Phylosopho in UI° Methaphysice dicit, et sic etiam a physica scientia, que sequitur naturalem rationem, solummodo differt; describendo inde auctor ipsam talem Beatricem supra uelum candidum cintam fronde oliue, que arbor consecrata fuit olim Minerue, dee sapientie, item sub uiridi clamide indutam de rubeo ut in hoc ostendat theologiam in fide alba in spe uiridi in caritate rubea, ut descripte sunt in precedenti capitulo, decorari: nam et Alanus, describens eam theologiam, etiam inquit: Clauditur eam uestis aura perfusa refulgens / quam diuina manus et solers dextra Minerue / texuit etc.; fingendo inde auctor in dicta tali apparitione Beatricis umbram Uirgilii ibi euanuisse, de quo auctorem lacrimantem, non ualentem sibi amenitate dicti Paradisi quam perdidit antiqua mater nostra Eua, ut dicit textus hic, et ipsam Beatricem incutere uerbis ita ipsum auctorem eum proprio nomine uocando, ut dicit textus, addendo quod expressio dicti sui nominis hic facta fuerat de necessitate. Hiis ita premissis, uideamus quid auctor sub uelame allegorico uoluerit hic dicere et in sequenti capitulo de se et de ista Beatrice ita ipsum reprehendente; et puto ipsum in hoc presuponere uoluisse, uidelicet quod iam in sua pueritia, idest in sua prima etate et impubescentia, de facto se dedisse studio illius partis theologie que respicit uetus Testamentum, quo studio dicte prime partis peracto simul cum dicta eius prima etate, et adueniente secunda, scilicet adolescentia seu pubertate incipiente, incohato XU° anno, dum debuisset procedere ulterius ad secundam partem dicte theologie, uerum ad ea que sunt noui Testamenti, ut ad nobiliora et salubriora, destitit, et dedit se studio poesie et camenis et oblectamentis uanis poetarum et aliis mundanis et infructuosis scientiis, Transferendo se in aliena castra non tanquam explorator, ut dicit Seneca in IIa Epistula ad Lucilium se fecisse, sed ut transfuga: quod tangit hic auctor dum dicit primo quomodo in ista apparitione Beatricis occulte cognouit eam sine amminiculo sui uisus, licet eius spiritus iam tanto stetisset, quod ad presentiam eius Beatricis non foret stupore affrantus, idest attritus, et dum subdit de alta uirtute ipsius Beatricis, a qua dicit quod transfixus fuit antequam foret extra pueritiam, item dum subdit inferius ipsam Beatricem dicere quomodo cum suis occulis iuuenibus sustinuit eum longo tempore, tamen dum fuit in solio, idest in introitu sue secunde etatis, dicta Beatrix accipiendo eius secundam etatem pro sua secunda dicta parte noui Testamenti, in qua uirtuosior et carior in pulcritudine facta erat, minus fuit sibi grata, eleuata de carne ad spiritum. Hoc dicit ut tangat quod ait Apostolus, Ad Romanos UIII° capitulo, dicens: Nichil ergo nunc damnationis est hiis in Christo Iesu, qui non secundum carnem ambulat; lex enim spiritus uite in Christo liberari nos a lege peccati et mortis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum; qui secundum carnem sunt, que carnis sunt sapiunt, qui secundum spiritum que sunt spiritus; nam prudentia carnis mors est, prudentia uero spiritus uita et pax; preterea lex ueteris Testamenti promictebat suis obseruatoribus benedictionem temporalis prosperitatis et transgressoribus temporalis aduersitatis maledictionem, ut in Deuteronomio XXUIII° capitulo legitur, sed lex noua noui Testamenti obseruatoribus suis uitam ecternam promictit et transgressoribus Gehennam. Ad propositum igitur, premisso quod superius iam scripsi per Macrobium, scilicet quod quattuor sunt generea uirtutum nam sunt politice, sunt purgatorie, de quibus potest dici sermo fuisse hucusque in hoc libro Purgatorii - sunt tertie que dicuntur animi iam purgati et ab omne aspergine uitii iam detersi, quarum est cupiditates non reprimere, sed penitus obliuisci, ex quo patet per se cur auctor hoc flumen Letheum hic fingat; sunt et quarte exemplarie, de quibus statim dicam in capitulo sequenti - auctor in sua persona ut in prima etiam cuiuslibet alterius iam purgati a uitiis et peccatis in hoc mundo mediantibus dictis uirtutibus purgatoriis, uolens ad dictas tertias uirtutes ulterius modo deuenire, non sufficiendo sibi hucusque deplorasse eius male acta commissa per eum in faciendo, sed etiam ea que commisit in omictendo.
|
|
|
|
Fingit se hic nunc ita reprehendi auctor de eius omissione studii dicte theologie sub proprio nomine ipsius auctoris a Beatrice: quod quidem duplici modo potest attendi, primo quod auctor in hoc tangat quod naturaliter contingit nobis; nam raro est quin homo, reprehendens se de aliquo defectu ardenter, se ipsum in se ipso non nominet nomine proprio, recognoscendo et uidendo se turpiter fefelisse, quod quidem etiam hic tangit dum fingit se in hac aqua ita deformem uidisse, alludendo in hoc auctor uerbis Gregorii dicentis in Moralibus: Sacra Scriptura tanquam speculum mentibus nostris apponitur, ut si quid fedum in eis fuerit, uideatur ut contingit hic sibi per Beatricem; uel secundo modo hic auctor finxit Beatricem hoc dixisse ut consonaret et conformaret hoc nomen Dantes et referret eius ethicam ad uitium ipsius auctoris, quod fuit modo dando se huic scientie, modo illi relinquendo ipsam theologiam ut instabilis et inconstans ceteram doctrinam moralem, secutus uerba Senece dicentis in dicta IIa Epistula ad Lucilium: Distrahit librorum multitudo animum; *Sed modo*, inquis, *hunc librum euoluere uolo, modo illum*. Fastidientis stomaci est multa degustare, que, ubi uaria sunt, coinquinant et non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando diuerti libuerit, ad priores redi, eodem sensu fingit etiam Boetius in I° Phylosophiam ipsum reprehendere de simili dicentem: Tu ne ille es qui nostro quondam lacte nutritus, in uirilis robur animi euaseras? At quod talia contuleramus arma que nisi prior abiecisses inuicta firmitate tuerentur; agnoscis ne me? quid taces? pudore an stupore? - fingendo se primo reprehendi auctor sub dicto colore a Beatrice tanquam nondum uere perfectus deplorando Uirgilium recedentem ita ab ipso, quasi non adhuc explicitus ab amore mundane scientie rationalis, pro qua in hoc passu ipsum Uirgilium accipit et ipsam Beatricem pro sapientia diuina, unde Augustinus in suo libro De Doctrina Christiana inquit: Hec est recta distinctio sapientie et scientie, et ad sapientiam pertineat intellectualis cognitio ecternarum rerum, ad scientiam uero temporalium rerum cognitio rationalis. In eo uero quod dicit in hec Beatricem in actibus proteruam notat quod proteruitas non est in uerbis sed in actibus - unde in Grecismo dicitur: Inprobus est aliquis uerbis factisque proteruus - interponendo comparationem ad colorationem eorum que dixerat auctor hic supra de hiis premissis angelis quos fingit hic canere nunc illum Psalmum Dauid: In te Domine speraui, non confundar in eternum, in iustitia tua libera me, inclina ad me aurem tuam, accelera ut eruas me; esto michi in Deum protectorem et in domum refugii ut saluum me facias, quoniam fortitudo mea et refugium meum es tu, et propter nomen tuum deduces me ut nutries me; educes me de laqueo hoc quem absconderunt michi, quoniam tu es protector meus. In manus tuas commendo spiritum meum, redimisti me, Domine Deus ueritatis, odisti seruantes uanitates superuacue; ego autem in Domino speraui, exultabor et letabor in misericordia tua quoniam respexisti humilitatem meam, saluasti de necessitatibus animam meam, nec conclusisti me in manibus inimici; statuisti in loco spatioso pedes meos, que uerba hucusque si Dauid finisset in hoc ficto cantu auctoris non proprie protulissent ad mitigationem impetrandam si bene inspiciantur.
|
|
|
|
Inde ex dicta comparatione elicit aliam hic subsequenter auctor de trabibus uiuis et de arboribus Appennini, montis Ytalie, et de niue in eis congelata et inde liquefacta dum spirat meridiana terra suos tepidos uentos, in qua regione est quedam terra uocata Cyena ita sub tropico cancri et sub sole ibi eminente, quod nullam umbram facit ibi ad solem aliquod corpus uel arbor, de qua Lucanus in secundo ait: Egypto atque umbras nusquam flectente Cyene.
|
|
|
|
Inde fingit Beatricem ad hoc respondere dictis angelis, non quod sit opus eis dicendo sua tali responsione cum semper notent, idest cum semper aprehendant in diuino aspectu cuncta preterita presentia et futura girando se et rotando circa essentiam diuinam, ut dicit iste auctor in capitulo XXUIII° infra in Paradiso; et hoc tangit etiam hic fingendo Beatricem dicere ex hoc eis quod ideo eius talis responsio est cum maiori cura, subaudi quam deberet, sed hoc narrat non propter eos sed propter personam auctoris, ut doleat de reprensione tali per eam sic per indirectum contra ipsum obiecta: dicendo quomodo ipse auctor, non tantem propter opus magnarum rotarum, idest septem sperarum seu colorum septem planetarum stellarum uagarum, que dant nobis nostra ascendentia cum signis duodecim stellarum fixarum octaue spere secundum quod associantur, ut dicitur hic, simul ut patet in ascendente eius auctoris ut ipse testatur infra in Paradiso in capitulo XXII°, quod fuit cum planeta Mercurii associata cum signo Geminorum, quarum stellarum ita associatarum effectus est reddere hominem ingeniosum et licteratum, et hoc est quod tangit hic auctor de sotietate stellarum - sed etiam propter infusam gratiam diuinam excedentem omnem effectum constellationum predictarum tanquam melior res - ut tangit etiam iste auctor supra in Inferno in capitulo XXUI°, ibi dum dicit: Sì che, se stella bona o miglior cosa etc., quod exemplificari potest in Esau et Iacob simul nascentibus sub eodem ascendente et constellatione, et tamen gratia fauente Dei Iacob gratus fuit Deo, Esau non, ut scribet iste auctor infra in Paradiso in capitulo penultimo, ubi de hoc uide, concludendo hic Beatrix quomodo hoc contingit auctori dimictendo diuinam scripturam propter mundanam, contra doctrinam Phylosophi dicentis in X° Ethycorum contra Simonidem poetam forte in eodem defectu cum isto auctore culpandum quod Homo se debet trahere ad diuina in quantum potest aliter ad interitum nostra potentia tendit, et contra illa que obicit phylosophia Boetio in I° in simili etiam reprehensione dicendo de oblectamentibus uanis poetarum: Quis has scenicas meretriculas, idest camenas poeticas, ad hunc egrum permictit accedere? Hee sunt que infructuosis spinis uberem fructicibus rationis segentem necant hominum que mentes assuefaciunt morbo, non liberant. Igitur ite, o syrene, usque in exitium; per que uerba satis potest fieri concludendo in fine isto huius capituli.
|
|
|
|
{O tu che sei de là dal fiume sacro.} In hoc XXXI° capitulo auctor fingit Beatricem de obliqua eius reprensione redire ad directam, continuando se adhuc ad proxime dicta contra ipsum auctorem, monendo eum ut confiteatur uera esse que iam dixit sine cuncta, idest sine dubia mora; que auctor plorando fingit se confirmasse, et Beatricem arguendo sibi dicere cur destitit a desideriis eius theologie beatificantis nos in hoc mundo per alias affectiones; quo respondente sibi, ut patet hic in textu, scilicet quomodo presentes res, subaudi mundane, uoluerunt cum sua falsa placibilitate eum post extinctam ipsam Beatricem, adhuc instat Beatrix dicens contra auctorem, quod bene est notum ei id quod querit, sed cum proprio ore quis confitetur, rota uoluntatis uoluit se ad contrarium, ut contingit beato Gregorio confitenti se ab Alexandro episcopo, de quo alias, ei in quadam Epistula scribendo, inquit: Omne in tuis auribus quod michi de me displicebat exposui, quoniam diu longeque conuersionis gratiam distuli etc., tangendo de sirenis hic, idest de attractionibus mundanis, ut plene de eis scripsi supra capitulo XUIIII°. Modo si hec alia que hic sequuntur, scilicet de morte ipsius Beatricis et de eius carne sepulta et membris, ut dicit textus, allegorizare uolumus, premictenda sunt hec que scribit Apostolus dicendo Ad Galatas IIII° capitulo, et que etiam tetigi supra in rubrica libri Inferni: Dicite michi, qui sub lege uultis esse, legem non legistis? Scriptum est enim quoniam Abraam duos filios habuit: unum de ancilla, unum de libera; sed qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera, per repromissionem; que sunt per allegoriam dicta; hec enim sunt duo Testamenta, unum quidem in montem Synai, in seruitute generans, que est Agar. Synay mons est in Arabia, qui coniuctus est ei qui nunc est in Yerusalem et seruit cum filiis suis. Illa autem que sursum est Yerusalem, libera est, que est mater nostra. Nos ergo, fratres, secundum Isaac promissionis filii sumus, sed quomodo tunc is qui secundum carnem natus fuerat, persequebatur eum qui secundum spiritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptura? *Ecce ancilla et filium eius, non enim heres erit filius ancille cum filio libere*; itaque, fratres, iam non sumus ancille filii, sed libere:. qua libertate Christus nos liberauit benedictus. State et nolite iterum iugo seruitutis contineri; et sequitur in capitulo sequenti: Si circumcidamini, Christus nobis nichil proderit; euacuati estis a Christo. Nos autem spiritum ex fide, spem iustitie expectamus. Nam in Christo circumcisio nec aliquid ualet, sed fides que per karitatem operatur. Item prenotanda sunt que etiam tangit circa hoc textum Ecclesiastici, capitulo XLIIII° dicens: Abraam magnus pater conseruauit legem Excelsi et fuit in testamento cum illo, et in carne eius stare fecit testamentum, et in XXIIII° capitulo etiam dicens in persona ipsius theologie: Et sicut nebula texi omnem carnem: ex quibus uerbis et auctoritatibus satis possumus inuenire in hoc passu ad uelatam intentionem auctoris loquentis hic in persona Beatricis ita de se, ut de muliere olim corporali et carnali, prout fuit in hac uita, et inde mortua et sepulta, ut res mortalis; que eius auctoris intentio fuit hic, mistice loquendo, ut quemadmodum mortua dicta Beatrice ut femina quadam corporali et carnali, eius anima uiguit spiritualiter, trahens ad se uirtualiter potentias et uirtutes corporeas, ut dictum est supra in XXU° capitulo, ita ipsa sacra theologia, figurata in persona eiusdem Beatricis, mortua, idest finita in dicta sua parte prima et uita quodammodo carnali et corporali temporis legis et ueteris testamenti, cepit uigere et uiget in presenti tempore gratie et noui Testamenti, quasi ut anima spirituali, immortalis et pulcrior et nobilior, ut est anima suo corpore, ac trahens ad se omnes uirtutes et potentias dicti ueteris Testamenti ad unionem nostre fidei. Et sic ad propositum, ubi dicit hic dicta Beatrix, ut dicta theologia, de eius carne sepulta, intelligere debemus de dicta prima eius parte dicti ueteris Testamenti quasi defecta hodie, in quantum carnalia tractabat et promictebat et temporalia, at nunc in nouo testamento spiritualia promictuntur. Hoc etiam intelligi debet simili modo dum dicit ipsa Beatrix auctori hic subsequenter quomodo nunquam natura uel ars, idest pictura, sibi presentauit quicquam placibilius suis membris dispersis in terra, referendo hec membra ad uolumina dictorum ueteris et noui Testamenti, et ad scripta sanctorum super eis edita. Ex quo arguit statim ipsa Beatrix, si tantum bonum defuit ipsi auctori propter eius mortem, idest propter eius talem transmutationem usque ad eius terminum, studendo uenit ipse auctor ac destitit in ingressu noui Testamenti, secundum fictionem superius sepe tactam; quomodo quidem dicta sacra theologia superet ceteras alias scientias, mundanas scilicet et humanas, audi Phylosophum dicentem in I° Metaphysice quod ipsa Theologia est sola libera scientiarum et sola suimet causa et possessio diuina, non humana, cuius solus Deus habet honorem, uirum autem non dignum, secundum Simonidem poetam; et audi Ambrosium, Super Epistulam Colossensium etiam dicentem: Omnis ratio superne scientie uel terrene creature in eo est qui est caput earum et auctor, ut, qui hunc nouit, nichil ultra querat, quia hic est perfecta uirtus et sapientia, et quicquid alibi queritur hic perfecte inuenitur; unde Cassiodorus, Super Salterio, inquit: Omnis splendor rethorice eloquentie, omnes modi poetice locutionis, quelibet uarietas decore pronunciationis a diuinis scriptoribus sumpsit exordium, quos auctor hic pro dictis membris Beatricis accipit, ut supra dictum est. Et sic detrahendo poesie improperat hic Beatrix auctorem de pargoletta, ut dicit textus; nam, mortua ipsa Beatrice, uult dicere auctor quomodo procus effectus fuit alterius domine sub nomine pargolette, pro qua moraliter sensit de poesia, dicendo in quadam cantilena sua: Io mi son pargoletta bella e noua etc. Que reprehensio Beatricis, ut figurate theologie, potest dici obiecta auctori allegorice merito per ipsam theologiam in persona multorum theologorum dissuadentium ipsam poesiam et alias mundanas scientias, obmissa dicta Sacra Scriptura; inter quos est beatus Augustinus in II° De Ciuitate Dei dicens Platonem dixisse poetas fore expellendas de ciuitatibus, subaudi qui scenica figmenta componunt, ac etiam Yeronimus, Ad Damasium scribens de prodigo filio dicens: Sacerdotes, omissis Euangeliis et Prophetis, uidemus comedias legere, amatoria buccolicorum uersuum uerba cantare, tenere Uirgilium; nonne uobis uidetur in uanitate sensus et obscuritate mentis ingredi qui iambum feruet, qui tantam metrorum siluam in suo studio uel corde distinguit et congerit? et In Epistula ad Ephesios ait: Legant episcopi, qui filios suos secularibus licteris erudiunt, et faciunt illos comedias legere et mimorum turpia scripta cantare. Et ex hoc Ysiderus in libro Sententiarum ait: Ideo prohibetur Christianus legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta fabularum nimium mentem excitant ad inuentiua libidinum. Hanc tamen improbationem poesie reducas ad illos qui Ad uoluptatem, non ad eruditionem, ut errores gentilium detestentur legunt poetas, ut scribit Gratianus in Decretis. Unde Augustinus in libro Contra Manicheos ait: Si quid ueri de Deo Sybilla uel Orpheus aliiue gentium uates aut phylosophi predixisse perhibentur, ualet quidem ad paganorum uanitatem reuincendam, non tamen ad istorum auctoritatem complectendam; item et Beda, Super libro Regum, inquit etiam: Si que utilia in poeticis libris et aliis secularibus inueniuntur, sumere licet. Alioquin Moyses et Daniel sapientia et licteris Egiptiorum et Caldeorum non paterentur erudiri, et cum hac distinctione intelligatur etiam Phylosophus sic dicens in primo Metaphysice secundum prouerbium: Multa mentuiuntur poete, et Rabanus etiam dicens Yeronimum ab angelo uerberatum siue correptum cum legeret libros Ciceronis, interferendo hic auctor in persona Beatricis illi Salamonis: Frustra iacitur rete ante occulos pennatorum, et sic homines barbati possunt dici in hoc pennati, et hoc est quod tangit Beatrix, contra auctorem ut completum hominem, hic de barba; ad quam sententiam facit quod ait Iuuenalis dicens: Quedam cum primo resecantur crimina barba. Item tangit de uento Affrico spirante de terra et contrata Getulie in occidentali parte Africe ubi iam Iarba rex regnauit, ut dicit hic textus.
|
|
|
|
Inde auctor, uolens ostendere in sua persona quomodo in hoc mundo homo perfecte purgatus et correctus ita mediante uita actiua, ut possit dicere cum Psalmista hec uerba eius tacta hic: Asperges me Domine isopo et mundabor; lauabis me, et super niue dealbabor, ac etiam, ut oblitus omnium dolendorum, dicat ultra quod Apostolus, III° capitulo Ad Phylippenses dicens: Non ut iam perfectus sim me arbitror comprehendisse, aut que retro sunt obliuiscens moraliter, coniungitur uirtutibus cardinalibus supradictis et subsequenter teologicis uirtutibus et per eas amori sacre theologie datur, fingit hic nunc se post dictam correctionem trahi ad hoc flumen obliuionis Letheum et offerri dictis uirtutibus moralibus prius dicentibus ei quomodo in illo Paradiso terrestri sunt nimphe et in celo stelle, et quomodo preordinate famule fuerunt dicte Beatrice, idest theologie, antequam uigeret in mundo. In quo passu ad intelligentiam ueram auctoris prius hec premictamus que scribit Macrobius Super Sompno Scipionis dicens: Quattuor esse genera uirtutum quaternarum harum cardinalium: nam prime sunt politice, que ad regimen rei publice respiciunt in hoc mundo, de quibus dixit Yeronimus dum ait: Uirtutibus Romani promeruerunt imperium; secundae sunt purgatorie, que in hominibus resident qui decreuerunt se a corporis contagione purgari, de quorum statu, ut de Purgatorio quodam, auctor allegorice a principio huius libri presentis Purgatorii usque ad hunc transitum Lethei fluminis tractauit; tertie sunt purgati iam animi et ab omni huius mundi aspergine detersi, de cuius talis animi hominis statu de Paradiso terrestri quodam nunc sermo hic est; quarte sunt et dicuntur exemplares, que in ipsa diuina mente consistunt, a quarum exemplo relique omnes per ordinem defluunt; nam si rerum aliarum, multo magis uirtutum ideas esse in mente diuina credendum est, quod tangit hic auctor dum inducit dictas uirtutes dicere quomodo antequam ipsa Beatrix, idest ipsa theologia, descenderet in mundum, ordinate, idest predestinate fuerunt ancille sibi, ad quod ait Apostolus, Ad Corinthios, capitulo II°, ita dicens: Loquimur Dei sapientiam in ministerio absconditam quam predestinauit dominus ante secula in gloriam nostram. Ad quam premissam euidentiam facit etiam quod ait Thomas in sua Summa de Uitiis et Uirtutibus dicens: Uirtus duplicem habet comparationem: unam ad id a quo est, scilicet ad Dei liberalitatem, cuius donus est, et sic dicitur gratia, quasi bonum a Deo gratis datum. Et ex hoc alibi idem Thomas tenet quod nedum uirtutes theologice, fides, spes et karitas infundantur paruulis et adultis in baptismo, sed etiam iste morales, prudentia scilicet, iustitia, temperantia et fortitudo. Aliam comparationem habet uirtus ad id quod ad ea, scilicet opus suum, et sic uocatur uirtus ad quod etiam ait Augustinus: Actus uirtutum sunt in uia, sed in patria idem erit uirtus et premium, et sic hic uirtus in actu, ibi in effectu, hic in officio, ibi in fine. Igitur ad propositum: in quantum hee uirtutes considerentur in suo abstracto, et a mente et gratia diuina mediantibus corporibus celestibus infundi in nobis possunt, quia ut stelle dici fore in celo, et ex hoc Ouidius, in I°, uirtutem dicte iustitie uocat Astream, ac iste auctor, etiam dum finxit eas ut stellas supra in capitulo I° huius Purgatorii et in capitulo UIII°; in quantum uero considerentur pro effectibus suis hic inferius possunt quasi dici nimphe, idest uirgines, in uirtute ita superantes humanitatem, ut quasi dee quedam in hoc mundo reputate sint. Ex quo duplici respectu Dyana uirgo talis in celo stella luna dicta est, et hic in terra nimpha, licet poete olim ut plurimum nimphas acceperint pro limphis, idest pro aquis fluuialibus et fontanis. Nam dicit Papia quod hoc nomen nimphe a nube deriuatur, que aquam habet producere, unde Uirgilius in persona Iunonis, que pro elemento aeris poetice ponitur, creante nubes ait: Sunt michi bis septem prestanti corpore nimphe. Item et Ysiderus in X° Ethymologiarum dicit quod Nimphe, dee aquarum, dicte sunt a nubibus quasi numina limpharum, prout Naiades fontium, Nereides maris, et Driades siluarum; cum quibus uidetur concordare Gregorius, allegorice scribens super illo uerbo Genesis: Primo fluuius egrediebatur de loco uoluptatis ad irrigandum Paradisum, dicendo: Quattuor flumina Paradisum irrigant, quia dum hiis quattuor uirtutibus cor infunditur, ab omni carnalium estu temperatur. Sub qua etiam allegoria auctor potest uocare eas hic Nimphas etiam Limphas, lauantes nos ab omni sorde mundana in hoc mundo in statu perfecto uirtuoso; unde Phylosophus, ad hoc respiciens in II° Ethycorum inquit: Uirtutes perficiunt habentes eas et opus eorum bonum reddunt. Quas uirtutes morales post hec fingit hic auctor ipsum ducere ad occulos Beatricis ut ad eius pulcritudinem, idest ad licteralem intellectum Sacre Scripture allegorice loquendo, ut ad eius theoricam, sed ad eius anagogicum intellectum, idest ad spiritualem inclusum in ipsa lictera, dicunt sibi quod alie tres uirtutes theologice acuent eius occulos cum suis Euangeliis et Epistolis Apostolicis tanquam profundius discernentes; in quo intellectu, ut in occulis ipsius Beatricis, dicit se auctor uidisse dictum grifonem, idest Christum, Deum uerum et hominem, ut uiderunt Apostoli eum in transfiguratione in monte, de qua statim dicam in capitulo sequenti, ut sol uidetur in speculo; in quo uult tangere auctor quod ait Apostolus, Ad Corinthios XIII° capitulo, dicens: Uidemus enim nunc per speculum in enigmate ipsum Christum ut ipsum Deum nobis loquentem per ipsam sanctam euangelicam theologiam, unde idem Apostolus, Ad Ebreos in Epistula Ia ait: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis nouissime diebus istis locutus est nobis in filio, qui cum sit splendor glorie et figura substantie eius etc.
|
|
|
|
Ultimo dicit quomodo, gratia dictarum trium uirtutum theologicarum, uidit risum in ore Beatricis ut secundum eius pulcritudinem adeo splendidum et uenustum ut nullus poeta in parnaso bibens de eius citerna, idest de eius fonte Elicona, uix posset enarrare. Quantum ad allegoriam, hec secunda pulcritudo Beatricis existens in ore eius ut risus, debet allegorice accipi pro illa secunda lictera P quam Boetius uidit in extremo uestis Phylosophie, que lictera *Pratica* sonat, sicut superior lictera T *Theorica*, ut ipse scribit in I° Consolationis, que pratica theologie per lectiones, sermones, disputationes et predicationes uiua uoce a doctoribus theologie tota die precipitur oretenus ut risus ab ore, ut fingit hic auctor, ex qua dicta theorica magis elucescit, unde Yeronimus in Prologo Bibie in hoc ait: Habet nescio quid latentis energie uiue uocis actus, et in aure discipuli de auctoris ore transfusa fortius sonat.
|
|
|
|
{Tant eran gli occhi mei fissi et attenti.} In hoc XXXII° capitulo, premisso de decenni siti, de qua sub allegoria uult ostendere se tantum tempus perdidisse uacando a pratico studio theologie, ac etiam premisso quod ait Phylosophus in II° De Anima dicens: Excellentia sensibilium corrumpit sensum, auctor, continuando se adhuc ad proxime precedentia, ad propositum uolens se referre adhuc in sua persona ad ea que perfectus homo purgatus a uitiis in hoc mundo in statu uirtuoso mediante uita actiua debet agere et meditari ut prudens, temperatus et iustus, uere tangit quomodo debet suam mentem adhuc dirigere, uisa origine nostre Ecclesie militantis prenumptiata, ut superius dictum est, per prophetas, ad uidendum et contemplandum qualiter iam existens per Christum auctorem eius disposita fuit ante et post eius passionem, in eo quod hic nunc fingit auctor ipse dictam beatam gentem ita se reuoluisse, quasi de ueteri ad nouam Ecclesiam prouisam a Iohanne, Apocalipsis III° capitulo, dicente: Et scribam ciuitatis noue Ierusalem que descendit a Deo meo de celo, et dictam Beatricem, idest sacram theologiam, ita etiam descendisse de dicto curru, idest de dicta Ecclesia noua in mundum, et dictum grifonem dictum currum ligasse dicte arbori sicce, et mox facte frondifere, ut dicit hic textus, in quo allegorice auctor tangit quomodo Christus, renouata sua dicta Ecclesia militante per eius redemptionem ad statum restitute uirtutis obedientie, eam reparauit sua noua lege euangelica. Ad quod ait Apostolus, Ad Ebreos, UIII° capitulo, inter alia dicens: Omnia facito secundum exemplar tibi ostensum in monte; nunc autem melius sortitus est ministerium quanto melioris Testamenti meditator est, quod in melioribus promissionibus sancitum est. Nam si illud prius culpa uacasset, non utique secundi locus fuisse hoc testamentum quod disponam post dies; dicit Dominus: Dabo leges meas in mentes eorum, nam nouum ueterauit prius etc.; et Ad Ephesios, capitulo U°, ait: Uiri, diligite uxores uestras sicut Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lauacro aque in uerbo uite ut exhiberet sibi eam gloriosam non habentem maculam neque rugam. Quam arborem auctor accipit hic etiam pro ligno moraliter scientie boni et mali, in qua arbore sicut preuaricatio primorum parentum fuit inobedientia et superbia ex qua deificata potuit dici fuisse ita obedientia Christi et humilitas reparauit in nostram uitam et salutem - unde idem Apostolus, Ad Phylippenses, II° capitulo, inquit: Christus, cum Deus esset, se exinaniuit in formam serui et factus est obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, et Ad Ebreos, U° capitulo, etiam ait: Christus, cum filius Dei esset, didicit ex hiis que passus est obedientiam - quod tangit auctor dum fingit dictam gentem circa dictam arborem sic cridare beatum illum grifonem in eo quod non scindit de illo ligno excedendo in appetitu iusti et comodi, ut dicti primi parentes fecere; de quo duplici appetitu, et cur talis arbor ita fit excelsa, statim dicam in sequenti capitulo comparando ipsam arborem in altitudine illis de Yndia, de quibus Uirgilius in Georgicis ait: Aut quos Occeano propior gerit Yndia lucos, / extremi sinus orbis, ubi aera uincere summum / arboris aut ulle iactu potuere sagipte? et Lucanus in IU°: Ethera tangentes siluas liquere Coatre, populi scilicet extremi Yndie, ad cuius arboris allegoriam facit quod ait Tullius dicens: Omnia alia caduca sunt; uirtus una est altissimis defixa radicibus; nam hoc demum sapientie est, ut omnia tua in te posita esse ducas, humanos casus uirtute inferiores putes.
|
|
|
|
Inde facit aliam comparationem de renouatione nostrarum plantarum que fit in medio Martii dum sol est in signo Arietis, quod signum sequitur secundum cursum noui celi signum Piscium, quod auctor sub nomine illius piscis qui dicitur lasca hic designat, et hoc antequam sol iungat suos cursores equos sub alia stella, idest sub alio signo Zodiaci. Attribuunt enim poete ipsi soli et eius quadrige quattuor equos, quorum primus dicitur Eous, idest rubicundus, cum tali colore sol primo surgat, secundus Acreon, idest splendens, ut enim tertia hora lucidior suis momentis, tertius Lampas, eo quod ardentior in meridie ferueat, quartus Phylogeus, idest amans terram, quod in ultima parte diei contingit. Item et comparatiue tangit quod scribit Ouidius in I° hic auctor, quomodo scilicet Iupiter iacuit cum quadam nimpha nomine Io, ex quo Iuno eam transmutauit in uaccam, et eam dedit in custodiam Argo habenti centum occulos, quam uolens ab eo liberare de mandato ipsius Iouis, Mercurius adiuit dictum Argum et coram eo cepit sonare dulcissime cum sua quadam fistula, et querente dicto Argo unde illam habuerat, dictus Mercurius cepit dicere quomodo quedam nimpha alia de Ortigia, nomine Siringa, iam adamata fuit a quodam Deo uocato Pan, quem fugiens dicta Siringa, ueniens ad flumen Ladonis, non ualens illud transire, conuersa est in arundinem, de cuius calamis dixit Mercurius se habuisse dictam fistulam, in qua tali recitatione dictus Argus incepit soporare et claudere occulos in sompnum, tuncque Mercurius occidit eum et dictam Io liberauit.
|
|
|
|
Iterum subsequenter auctor facit aliam comparationem de se excitato a dicta Matelda ut a uita actiua, ut fuerunt a uoce Christi excitati Petrus, Iacopus et Iohannes, quos, ut scribitur Mathei XUIII° capitulo: Ipse Dominus duxit eos in montem excelsum et transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et uestimenta eius sicut nix facta sunt, et apparuerunt ibi Moyses et Elia, et nubes obumbrauit dictos discipulos, de qua uox quedam exiuit dicens: *Hic est filius meus dilectus in quo michi bene complacui*, quam discipuli ita audientes ceciderunt in faciem eius, quibus inde Christus dixit: *Surgite*, ut dixit Lazero, *in morte dormienti*, quod tangit hic auctor dicendo quod dicta uox Christi maiores sompnos excitauit, et leuantes occulos non uiderunt nisi Iesum, quod totum fuit ostendere flores meli, idest arboris mali pomiferi celi, idest signa deitatis que erant in ipso Christo, ut dicit hic textus, tangendo inde auctor, in eo quod dicit quomodo ille grifon ascendit in celum cum sua comitiua, quomodo post ascensum Christi in celum cum sanctis patribus, (de quo Psalmista ait: Psallite Domino qui ascendit in celum ad Orientem) Beatrix, idest sacra theologia, remansit in mundo in custodia dicti currus representantis dictam Ecclesiam militantem, sedens super radicem dicte arboris, idest super fundamento uirtutibus obedientie, circumdata a dictis septem nimphis, idest a dictis septem uirtutibus cum dictis septem candelabris accensis, idest cum septem supradictis donis Spiritus Sancti, quod tetigit prophetia, ideo dicentis Apocalipsis II° capitulo: Et angelus Ecclesie Ephesi, qui tenet septem stellas in dextera sua et qui ambulat in medio septem candelebrorum etc., inducit auctor Beatricem dicere sibi quomodo ibi in illo loco Paradisi Terrestri, tropologice sumpto pro statu uirtuoso huius uite, ut supra sepe dictum est, erit modico tempore siluanus cum ea, quasi includat in sua persona hominem uirtuosum perfecte in hoc mundo esse, ut erat ille Deus Siluanus, quem inuocat cum aliis diis Uirgilius, dicens in principio Georgice: Et teneram ab radice ferens, Siluane, cupressum, sed erit cum ea ciuis illius comunis patrie celestis, ut est Roma hic, et ideo uocat eam Romam, et Christum romanum, et ideo dicit ei quod antequam inde discedat aduertat quid ibi uidebit, faciens eum in uirtute fortitudinis perfectum uidendo, et intimando quod Ecclesia predicta militans, idest collectio fidelium, passa est in persecutionibus et tribulationibus suis olim et passura est, firma tamen et constans continue manens, unde dicitur quod nauicula Petri potest uexari, non periclitari, idest ipsa Ecclesia. Ideo incipit primo sibi ostendere ut ipse et quisque alius perfectus taliter inhereat fortitudo magis quomodo persecuta fuit dicta Ecclesia, idest collectio predicta catholicorum Christianorum a quondam decem imperatoribus, ut scribit Augustinus in XUIII° De Ciuitate Dei plene de hoc, primo scilicet a Nerone, secundo a Domitiano, tertio a Traiano, quarto a Marco Antonio, quinto a Seuero, sexto a Maximiano, septimo a Detio, octauo a Ualeriano, nono ab Aureliano, decimo a Deuclitiano. Unde Yeronimus ad hoc respiciens sic in Prologo Apocalipsis ait: Uidens Deus Pater tribulationes quas passura erat Ecclesia ab Apostolis fundata super petram Christum, ut minus timeantur disposuit una cum Filio et Spiritum eius reuelare: reuelauit ei tota Trinitas Christi secundum humanitatem Christi, uero Iohanni per angelum, Iohannes uero Ecclesie quinta scilicet passa sit tempore primitiuo et patietur tempore nouissimo Antichristi.
|
|
|
|
Quod totum auctor sequens, fingit hic hanc aquilam quam accipit pro imperiali potentia ita hanc arborem et currum representantem Ecclesiam predictam militantem sub significatu collectionis Christianorum incutere, alludendo uerbis Exechielis prophete prenunciantis etiam hec in XUII° capitulo dicendo: Aquila grandis magnarum alarum, longo membrorum ductu, plena plumis et uarietate, uenit ad Libanum et tulit medullam cedri, summitatem frondium eius auulsit et transportauit eam. Secundo tangit de alia incussione hic auctor dicte talis nostre Ecclesie facta ab illo pseudo propheta Macometto, qui sua astutia et malitia ut uulpis infinitas nationes traxit sub eius lege, de quo plenius scripsi supra in Inferno in capitulo XXUIII°. Et hoc tangit hic auctor dum fingit hanc uulpem ita se tulisse in dictum uehiculum, et inde fugatam a Beatrice, idest abiectam a nostra Sacra Scriptura, ut quid inefficax, de quo forte etiam predixit Iohannes, Apocalipsis XUIIII° capitulo scribendo: Et apprehensa est bestia et cum illa pseudopropheta qui fecit signa his quos seduxit. Tertio tangit de alia successiua peste dicte Ecclesie que fuit donatio Constantini facta Ecclesie, in quantum pro prelatura dicta Ecclesia hic accipiatur ut in specie, secundum quod Glosatores Iuris Canonici interdum accipiunt quarta die sui baptismi de mundanis et temporalibus terrenis bonis, qua die intonuit uox de celo et audita est in urbe dicens: *infusum est hodie uenenum in Ecclesia Dei*, et tangitur etiam hic in textu quod tangit hic auctor dicendo dictam aquilam iterum descendisse et dimisisse in dicto curru suas plumas, alludendo etiam in hoc uerbis dicti Ezechielis hoc prophetantis et dicentis in preallegato libro eius capitulo sic: Et facta est alia aquila grandis magnis alis multisque plumis etc. Quarto tangit auctor hic quomodo, habita dicta donatione temporalium bonorum a Constantino, diabolicus motus inualuit magis et inualet quam olim in Sinagoga in dicta Ecclesia sumpta in hac parte pro dicta prelatura ad bona terrena acquirenda, in eo quod dicit quod uidit terram scindi hic et inde exire istum draconem qui pro dicto motu cupiditatis hic ponitur, et mictere acculeum suum in dictum currum et eum retrahere, ut facit uespis et ex dicta partiri pluma. Unde, impletum totum dictum currum, subaudi facultatibus temporalibus uenenantibus pastores et prelatos in illa maledictione que contra talem Sacra Scriptura fulminat, dicens Ecclesiastici II° capitulo: Ue peccatori ingredienti terram duabus uiis ingreditur, qui in Ecclesia uult seruire Deo et Mamone, qui demon dicitur cupiditatis et auaritie, de quo Dominus, Mathei UI° capitulo, ait: Non potestis etc., ad quam etiam maledictionem sic dicitur Ezechielis XUIII° capitulo: Ue pastoribus Israel qui pascebant semetipsos; item quod legitur de Uadab et Abin, sacerdotibus Aron, in Leuitico, capitulo X°, addentibus ignem alienum diuino, et mortui sunt, ubi exponit Glosa: Ignem alienum, idest ambitionis et cupiditatis ardore, et Malachie capitulo primo: Quis est in uobis qui claudat hostia et incedat altare meum gratuito? Ex quibus prophetis satis ad propositum prouisa patet esse temporalia ista putrefactura ymo submersura multos in Ecclesia Dei, propter quod aqua uocantur. Unde Apocalipsis XII° capitulo legitur: Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tanquam flumen, ut eam faceret ab eo trahi, ubi dicit Glosa: Mulier ista Ecclesia est quam serpens antiquus temporalium habundantia querit submergere, et iam submersit ut plurimum, ut subditur eodem capitulo dum dicitur ibi quod dictus draco Cum cauda sua trahebat tertiam partem stellarum celi; O uesani prelati legentes tota die Christum eiecisse uendentes et ementes de templo et mensas nummulariorum euertisse, et Glosa ibi etiam dicente: Altaria Dei ita uocat propter auaritiam sacerdotum ac etiam non timentes dispensatores esse terrenorum bonorum in Ecclesia, cum legant etiam Iudam, primum dispensatorem temporalium in Ecclesia, fuisse furem proditorem et homicidam sui, ac etiam legentes Christum amatorem paupertatis, in tantum ut pauperes spiritu uocet beatos, ut Mathei U° legitur.
|
|
|
|
Quinto auctor, sequendo uisionem Iohannis sic scribentis in sua Apocalipsi de confusione dicte nostre Ecclesie militantis in quantum pro prelatura sumitur, ut supra tetigi: Ueni et ostendam tibi dampnationem meretricis magne que sedet super aquas multas cum qua fornicati sunt reges terre, ut in capitulo XUII° dicte Apocalipsis legitur, sedentem super bestiam plenam nominibus blasfemie, habentem capita septem et cornua decem, fingit hic hunc misticum currum ita se uidisse transformari, habentem dictam meretricem supra se ac tot capita et cornua, super quibus uerbis dicit quedam Glosa quod dicta Meretrix significat Antichristum siue congregationem malorum que erit tempore suo, et quod dicta septem capita septem uitia significant principalia que tali tempore potissime uigebunt; decem uero cornua predicta significant decem regna que dicto tempore surgent. Cum qua expositione uidetur concurrere textus in preallegato capitulo ubi ipse Iohannes, exponendo se ipsum, sic ait: Septem capita septem montes sunt super quos mulier sedet, et decem cornua decem reges sunt qui regnum mundi acceperunt etc., uel aliter, ne iste auctor uideatur sibi ipsi contrarius hic, ubi in prima parte sumit et uitiosam hanc meretricem et hec septem capita et decem cornua, et in capitulo XUIIII° Inferni, ubi dicit de hac mistica muliere que modo nata est cum hiis septem capitibus, et a decem cornibus habuit argumentum, donec uirtus placuit uiro eius, post pastores Ecclesie dicte, premictendo dicamus quod auctor ipse in hoc habuit duplicem respectum, ut habuit etiam dictus Iohannes in dicta eius uisione: nam primo respectu auctor considerauit originem dicte Ecclesie nascentis et descendenti de celo cum Christo cum septem capitibus, idest cum septem uirtutibus moralibus et theologicis et cum decem cornibus, idest cum decem preceptis decalogi numeratis Exodi XX° capitulo, scilicet: Non occides, non mecaberis, non furtum facies, non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium, non concupisces rem proximi tui, non desiderabis uxor eius, non seruum, non ancillam, non bouem, non asinum, nec omnia que illius sunt; non habebis deos alienos et non facies tibi sculptile, non assumes nomen Domini inuanum, Sabbatum serua, honora patrem tuum et matrem tuam, de qua sancta natione Ecclesie et origine ait dictus Iohannes in XII° capitulo dicte eius Apocalipsis, dicens: Et apertum est templum Dei in celo, et uisa est Arca Testamenti eius in templo eius, et apparuit mulier de celo, amicta sole, et luna sub pedibus eius, et draco habens capita septem et cornua decem. Et in XXI° capitulo ad idem ait: Et uidi celum nouum et terram nouam, et uidi ciuitatem sanctam Yerusalem nouam descendentem de celo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam uiro suo, et ecce tabernaculum Dei etc., et sic, secundum hunc primum respectum predictum, intelligatur loqui auctor in dicto XUIIII° capitulo Inferni. Hic uero intelligatur loqui secundum alium respectum, scilicet ut loquatur de ipsa dicta Ecclesia ut de iam sepe dicta prelatura de uirtuosa et bona facta nunc in processo ita uitiosa et mala, ita quod ubi olim erant sua septem capita predicta septem uirtutes principales iam supradicte hodie sint septem uitia principalia subrogata illis et decem precepta Dei ut decem cornua eius olim, sint hodie decem precepta diaboli et preuaricationes dictorum preceptoris Dei, et sicut tres uirtutes theologice ut prestantiores super temo dicti talis currus olim preerant et quattuor cardinales in singulis angulis, ita in loco dictarum trium sunt superbia, inuidia et ira ut uitia altiora aliis uitiis subrogata, et singula bona eorum cornua singule bine preuaricationes sex dictorum preceptorum Dei respicientium spiritualiter olim dictas tres uirtutes theologicas. Nam fidem respiciunt illa duo: Non habebis deos alienos et Non facies tibi sculptile; spem respiciunt illa alia duo: Non assumes nomen Domini inuanum et sabbatum santifices, et ad karitatem: Non loquaris contra proximum tuum falsum testimonium et Non concupiscas rem proximi tui. Alia autem quattuor respiciunt singula quattuor cornua aliarum quattuor uirtutum cardinalium olim et hodie per contrarium: prudentiam scilicet Honora patrem tuum et matrem tuam, iustitiam Non occides, temperantiam Non mecaberis, fortitudinem Non furtum facies. Hec uero meretrix eminens huic currui figurat dissolutam uitam modernorum pastorum predictorum Ecclesie, et quia propter habundantiam bonorum terrenorum elata est in non modicam superbiam, ideo auctor comparat eam arci existenti in alto monte hic, de qua prenunciauit Ysaias, XL° capitulo, ita dicens de tali prelatura futura: Ponam te in superbiam seculorum gaudium in generatione et generatione, et sugges lac gentium et mammilla regum lactaberis, quod tangit in hoc regem Francie quem auctor summit hic pro isto gigante, amasio uere dicte talis mistice meretricis, qui si dicta prelatura alibi respicit quam ad eum flagellat ipsam, ut fingit hic auctor in sua persona, quod patuit in Bonifatio papa UIII° qui, recusando sibi subesse, ita flagellatus est et turbatus ut inde mortuus sit, de quo scripsi supra in XX° capitulo, ex quo dictus rex inde citra nunquam quieuit donec curiam dicte ecclesie non traxit de Roma, propria sede dicte Ecclesie, ultra montes ut melius haberet pastores sub manibus suis, a quo tempore citra multa nefaria commicti fecit a pastoribus, inter que fuit destructio ordinis templariorum et occupatio eius bonorum facta per ipsum regem Francie quod quidem ut ualde detestabile fuerit, fingit hic nunc auctor solem suum lumen denegasse et sibi de se ipso fecisse scutum, ut dicitur hic textus. Aliter in fine, in quo alludit auctor uerbis Uirgilii in I° et Ouidii in Epistula Paridis et Senece in UIII° tragedia fingentium in scelere Tiestis et Atrei fratrum solem lucem denegasse et similiter etiam lunam in scelere nefario Mirre dum carnaliter cum Cinara eius patre iacuit, unde Ouidius idem in X° ait: Ad facinus uenit illa suum; fugit aurea celo, / luna, tegunt nigre latitantia sidera nubes. Quod totum superius dictum, secundario tangit auctor hic dum dicit se uidisse ita transformari hedificium sanctum, idest dictam Ecclesiam, de suo uirtuoso esse ad eius oppositum, alludendo adhuc uerbis Iohannis de tali transformatione in eius uisione predictam, dicentis Apocalipsis capitulo XUII°: Ueni et ostendam tibi dampnationem meretricis magne que sedet super aquas multas, cum qua fornicati sunt reges terre, et abstulit me angelus in desertum spiritum, et uidi mulierem sedentem super bestiam coccineam plenam nominibus blasphemie, habentem capita septem et cornua decem, et fronte eius nomen scriptum, misterium Babilonis magne. Et uidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martirum Iesu, et dixit sacramenta mulieris et bestie que portat eam que habet capita septem et cornua decem. Bestia quam uidisti fuit et non est et ascensura est de abisso et in interitum ibit, et mirabuntur habitantes terram quorum nomina non sunt scripta in libro uite. De qua etiam mutata Ecclesia ut prelatura, in XIII° capitulo etiam dicit idem Iohannes: Et uidi de mari bestiam ascendentem habentem capita septem et cornua decem, et super cornua eius decem diademata et super capita eius nomina blasfemie, et Ezechielis U° capitulo, dicitur etiam de dicta prelatura: Et dabo te in desertum et in obprobrium gentibus, et eris blasphemia exemplum et stupor gentibus in circuitu tuo. Ex quibus uerbis propheticis satis potest colligi dicta intentio auctoris in hac ultima parte huius capituli.
|
|
|
|
{Deus, uenerunt gentes, alternando.} In hoc XXXIII° capitulo auctor, continuando se ad precedentia, uolens ostendere quod nedum Iohannes prefatus Euangelista in dicta sua Apocalipsi preuidit de futuro presenti malo statu Ecclesie Dei culpa eius prelatorum, sed etiam Psalmista Dauid, dicendo contra prelatos premissos sacerdotes et pastores futuros quasi dolendo sic in hoc eius Psalmo: Deus, uenerunt gentes in hereditatem tuam, / polluerunt templum sanctum tuum, / posuerunt Yerusalem in pomorum custodiam; / posuerunt morticinia seruorum tuorum escam uolatilibus celi, / carnes sanctorum bestiis terre, / effunderunt sanguinem ipsarum tanquam aquam in circuitu Yerusalem, et non erat qui sepeliret. / Facti sumus obprobrium uicinis nostris, / subsannatio et illusio hiis qui in circuitu nostro sunt. / Usquequo, Domine, irasceris in finem? / accendetur uelut ignis zelus tuus? / Effunde iram tuam in gentes que te non nouerunt, / et in regna que nomen tuum non inuocauerunt, / quia comederunt Iacob et locum eius desolauerunt etc., fingit nunc hic has uirtutes tres theologicas ita lacrimantes partem canere de hoc Psalmo et partem alias quattuor morales, ut faciunt alternatiue religiosi in coro, silentium imponendo inter se uicissim, qui modus canendi dicitur secundum Ysiderum psalmodia, ut hic in textu dicitur.
|
|
|
|
Inde uolens auctor pronosticari quomodo in breui dicta Ecclesia redibit ad eius ueros terminos, ac quomodo dicti prelati dictis bonis temporalibus priuabuntur, fingit ita hic Beatricem consolari dictas uirtutes cum illis uerbis quibus Christus, iuxta passionem eius, discipulos eius confortauit dicens, Iohannis XUI° capitulo, scilicet: Modicum, et iam non uidebitis me; et iterum modicum, et uidebitis me, quod exponens ipse idem Dominus subdit ibidem: Amen dico uobis, quia plorabitis et flebitis uos, mundus autem gaudebit, uos autem contristabimini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium.
|
|
|
|
Inde adhuc sequendo dictam suam pronosticationem, inducit auctor dictam Beatricem cum tranquillo aspectu sibi dicere quomodo Uas, idest dicta Ecclesia, sumpta hic pro prelatura ecclesiastica, fuit et non est, in eo quod ponit eam ita ruptam ab hunc serpentem et scissam, idest a cupiditate diabolica prelatorum circa bona temporalia, ut supra in precedenti proximo capitulo dictum est, et ut ait etiam Yeronimus, in quodam Decreto recitatus, dicens: Ueteres scrutans ystorias inuenire non possum scindisse Ecclesiam, et de domo Domini seduxisse populos, preter omnes eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant, nam et ipso Yeronimus, relicto cardinalatu, ex hoc fugit a prelatura Ecclesie iam tali effecta, ac forte etiam tali timore beatus Marcus sibi pollicem abscidit ne fieret sacerdos: facit ad hoc quod ait Iohannes dicens in XUII° capitulo Apocalipsis: Bestiam quam uidisti fuit et non est. Et ex hoc in quodam Decreto ita scribitur: Ex quo in Ecclesia, sicut in imperio Romano, creuit auaritia, periit lex: de sacerdotibus unus electus est episcopus in remedium scismatis, ne ususquisque, trahens ad se, Ecclesiam Christi rumperet.
|
|
|
|
Tamen, concludit Beatrix, quod quisque de hoc culpabilis sciat quod uindicta Dei non timet suppas, in hoc tangens auctor de quadam superstitiosa re que fit in non modicis locis, et precipue Florentie, uidelicet ut actinentes et propinqui alicuius occisi custodiant nouem diebus eius sepulcrum ne aliquis suppa comedatur super eo per partem aduersam infra illud tempus, aliter creditur nunquam uindictam de tali homicidio fieri debere, et quod dicta aquila de qua dictum est in precedenti capitulo, idest monarchia mundi, non erit ita semper sine herede, idest sine principe, ymo pronosticando dicit quod quidam dux, quod uocabulum tres lictere important hee, scilicet monosillaba, D, que pro numero quingenteno ponitur, et U, que pro quinque, et X, que pro decem. Et hoc est quod tangit hic auctor sub enigmate (quia enigma dicitur quelibet obscura locutio), qui talis dux interminetur, dicit hic textus, dictam fuiam, idest dicta meretricem, scilicet dictam prelaturam confundat, et dictum gigantem, idest dictum regem Francie, de quo hoc eodem duce sic uenturo dicit etiam iste auctor supra in Inferno in capitulo primo, appellando ipsum ibi ueltrum, unde ea que ibi plenius scripsi uideantur hic; de cuius euentu de proximo adhuc etiam uolens dicere, ait hic auctor quod facte cito erunt ille Naiades, que dicta seu uaticinia Themis exponebat olim Thebanis. Unde in hoc sciendum est quod olim quedam fatidica mulier in Parnaso monte responsa ambigua et carmina obscurissima dabat, nomine Themis, de qua Ouidius in IIII° ait: Memor ille uetuste / sortis erat, Themis hanc dederat Parnasia sortem; cuius dicta et obscura carmina, ut fuerunt ea que dedit Deucalioni et Pirre, eius uxori, ipsa Themis ipsis solis duobus hominibus post diluuium superstitibus, dicendo Ossaque post tergum magne iactare parentis, ut ait idem Ouidius in I°, intelligendo dicta ossa pro lapidibus et dictam parentem pro terra, cuius interpres longo tempore fuit quedam alia uaticinatrix mulier, nomine Sphinges, quam demum ita reprobauerunt in sua tali interpretatione quedam uirgines morantes in siluis quibusdam iuxta Thebas, dicte Naiades nimphe, quod thebani dictam Sphingem precipitio occiderunt, de quo irata dicta Themis quandam beluam misit contra ipsos Thebanos diu uastantem eis omnia eorum blada et pecora comedentem, de qua Ouidius idem scribendo sic ait in UII°: Carmina Naiades non intellecta priorum / soluunt ingeniis, et precipitata iacebat / immemor ambiguum uates obscura suorum, / scilicet alma Themis, nec talia linquit inulta / protinus Aoniis, immissa est bellua Thebis / cessit, et exitio multis pecorique suoque / rurigene pauere feram etc.
|
|
|
|
Post hec auctor, uolens adhuc instare circa tractatum huius supradicte arboris scientie boni et mali, ut ostendat quod nedum ad licteram intelligenda est, sed etiam ad moralitatem et allegoriam, inducit Beatricem hic ad dicendum, scilicet quomodo est altissima, ut dicit etiam in precedenti capitulo, de qua eius proceritate et excelsitudine ita scribitur Ezechielis XXXI° capitulo: Eleuata est altitudo eius super omnia ligna regionis; cedri non fuerunt altiores illo in Paradiso Dei, nec abietes adequauerunt summitati eius. Omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulcritudini eius, et emulata sunt eum omnia ligna uoluptatis que erant in Paradiso eius. Item dicit eam ita in summitate transuolutam et obliquatam, ut dicit textus hic: circa quod premictendum est quod hec arbor corporalis fuit ut lictera prima facie sonat, ut scribit Thomas in eius prima parte quam dicit Magister in II° Sententiarum, Non habuisse hoc nomen scientie boni et mali a natura, sed ab occasione rei postea secute. Arbor illa, subdendo inquit, non erat mala, sed scientie boni et mali ideo dicta est, quia post prohibitionem erat in illa transgressio futura, qua homo experiendo disceret quid esset inter obedientie bonum et inobedientie malum. Non ergo a fructu eius positum est tale nomen, sed a re transgressionem secutam. A ligno enim homo prohibitus est quod malum non erat, sed ut ipsa precepti conseruatio bonum illi esset et transgressio malum. et subdit ibidem: Sicut primus homo, a re bona prohibitus, penam incurrit, ut non ex re mala, sed ex inobedientia pena esset monstraretur, sic ex obedientia palma, ad quod Augustinus super Genesi ait: Oportebat enim ut homo sub Deo positus ab aliquo prohiberetur, ut uirtus merendi ei esset obedientia. Nam, ut aliquis intendit facere uoluntatem propriam non uidetur mereri, nisi apud semet ipsum - quod uoluit etiam auctor iste tangere infra in Paradiso in capitulo UII°, ibi dum dicit: Per non sofrir a la uirtù che uole / fren a suo prode, quel huom che non nacque, / dampnando sé, dampnò tutta sua prole, intelligendo talem uirtutem predictam obedientiam - modo auctor uolens ostendere hic, scilicet quod, licet non theologus, possit apprehendere hanc talem arborem in dicto sensu licterali, non tamen in sensu morali et spirituali, de facili inducit Beatricem adhuc ad dicendum quod, si ipse auctor studuisset ita in theologicis sicut in figmentis poetarum (puta de Pirramo et Tisbe et de moro gelse, de quo alibi scripsi supra in capitulo XXUII°), eius cogitamina non fuissent aqua Else, fluminis in comitatu florentino currentis, que talis est nature quod si in ea ponatur lignum lapis per cursum temporis efficitur, ut contingit de quadam alia aqua et fluuio currente iuxta Poloniam, ut scribit Frater Albertus, et in lacu illo insule Yberne ubi si figitur lignum fit ferrum quatenus latet sub terra, quatenus est sub aqua fit lapis, secundum Ysiderum; et cognouisset per excelsitudinem et obliquitatem dicte arboris ut per duas circumstantias solum iustitiam Dei in interdicto facto primis parentibus nostris, illo uidelicet de ligno scientie boni et mali ne comederitis etc., ac etiam dictam arborem moraliter cognouisset primum quidem per theologica scripta et documenta precipue Ugonis de Sancto Uictore, ita ad hoc scribentis: Deus in primo homine duos appetitus posuit, scilicet appetitum iusti et appetitum comodi: apetitum iusti secundum uoluntatem, ut in eo homo promereri posset siue bene retinendo cum posset deserere, siue male deserendo cum posset retinere, appetitum uero comodi secundum necessitatem: non enim non potest homo non appetere comodum suum, et ideo istum cum necessitate posuit Deus in homine ut in eo remuneraretur, unde hec erit maxima impiorum pena in Inferno quia semper appetent comodum et nunquam adsequi poterunt. In quo appetitu comodi mensuram posuit Deus ut que appetenda essent et quando et quomodo homo appeteret, sed quia primus homo comodum appetiit ultra mensura, scilicet esse sicut Deus, iusti appetitum deseruit, et in hoc peccauit, quia iustitiam deseruit, non quia comodum appetit, sed quia appetiuit comodum ultra mensura, cum iustitia sit mensura in appetitu comodi, et sic fuit peccatum primi hominis desertio iustitie quam Apostolus uocat inobedientiam. Ad hoc Augustinus in suo libro De Ciuitate Dei ait: Maiore iniustitia uiolatum est, quanto faciliore potuit obseruantia custodiri. Nam nondum uoluntati cupiditas resistebat, quod de pena trasgressionis postea secutum est. Item etiam et secundario cognouisset ipse auctor moraliter hanc arborem per dicta theologica documenta alia; nam legendo quod scribit Thomas in prima parte sub morali sensu, accepisset eam pro nostra arbitrii libera uoluntate ut ipse accipit et Augustinus etiam accipere uidetur dicendo in suo Speculo: Liberum arbitrium uitiatum est per offensionem preuaricationis Ade, et ideo infirmatum ut nequiret reparari nisi per Gratiam Christi, et in alio suo libro, dicto Hencheridon, inquit: Etiam homo male utens libero arbitrio et se perdidit et ipsum; et ueniendo ad dictas circumstantias, quia dictum liberum arbitrium maius donum, et per consequens altius fuit quod dedit Deus rationabili creature, ut dicit iste auctor infra in Paradiso in capitulo U°, congruit merito altitudini dicte arboris ad dictam moralitatem respiciendo. Ulterius circa propositum procedendo scribit etiam dictus Ugo de Sancto Uictore sic: Liberum arbitrium est habilitas rationalis uoluntatis, quia bonum eligitur gratia cooperante, uel malum ea deserente: consistit enim in uoluntate et ratione; nam quantum ad uoluntatem dicitur liberum, arbitrium quantum ad rationem, sic ergo in maleficiendo non proprie dicitur arbitrium, quia ratio discordat a uoluntate, in bono concordat. Unde Augustinus in dicto libro suo Henchiridion ait: Uera libertas est recte propter faciendi letitiam, et in libro De Gratia et Libero Arbitrio ait: Semper in nobis uoluntas est libera, sed non semper bona: aut enim a iustitia libera est quando seruit peccato, et tunc est mala; aut a peccato libera est, quando seruit iustitie, et tunc bona. Et hec ultra obliquitati dicte arboris in summitate etiam merito moraliter congruunt, licet quidam alii moraliter hanc dictam arborem pro uirtute obedientie tollant prefiguratam, que tante excelsitudinis est ut etiam sacrifitia excedat, unde scribitur in Sacra Pagina: Melius est obedire quam sacrificare, et sic congruit dicte altitudini dicte arboris, qua uirtute uiolata a primo homine per transgressionem diuini precepti, unde Apostolus: Per unius inobedientiam multi peccatores constituti sunt; Christus, qui pro nobis factus est obediens usque ad mortem, ut ait idem Apostolus, sua morte illam reparauit et Ecclesiam suam, idest prelaturam colligauit ad illam, ut dicit iste auctor in precedenti proximo capitulo, cum actibus et preceptis per eum factis ipsi prelatis et clericis de non habendo et cupiendo temporalia sed spiritualia in persona sui et suorum discipulorum actibus: dico in persona sui hoc mandauit cum intrauit templum et eiecit omnes uendentes et ementes de ipso templo et mensas nummulariorum dicens: Scriptum est: domus mea, domus orationis uocabitur, uos autem fecistis eam speluncam latronum, ut habetur Mathei XXI° capitulo, cum dicitur in Decretis: Omnis Christi actio nobis est instructio preceptis in persona discipulorum, dum dixit eis Matei, X° capitulo: Gratis accepistis, gratis date: nolite possidere aurum neque argentum nec pecuniam in zonis uestris, non peram in uia nec duas tunicas et nec duo calciamenta etc., sed quomodo hoc seruet clerus homine per se patet. Et patet etiam in prophetia Ezechielis, capitulo UII°, contra presentem statum prelatorum, ubi ad licteram prenuntiatur quasi quicquid auctor predicit hic cito euenire, inter alia predicendo ibi sic Deus: Argentum eorum foras eiciam et aurum eorum in sterquilinum erit; animam suam non saturabunt, et uenter eorum non implebitur, quia scandalum iniquitatis eorum factum est et ornamenta monilium suorum in superbiam posuerunt, et lex peribit a sacerdote, et rex lugebit etc. Et in prophetia etiam Psalmiste dicentis ad hoc: A fructu frumenti uini et olei sui multiplicati. Et ecce secundum hunc sensum obliquitas dicte arboris, ad quod facit quod subdit Yeronimus in preallegato Decreto superius, dicens contra sacerdotes: Isti ergo uertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum. Et ecce etiam bina derobatio dicte mistice prelature de qua hic in textu dicitur: prima scilicet per esum sui pomi facta per primos parentes, - propter quem in pena et desiderio fuit, ut dicit hic in textu, per quinque milia annos et plus, nam dicit Orosius: Quinque milia centum et nonaginta annos cucurrisse a dicto esu usque ad mortem Christi pati uolentis pro dicto morsu, ut dicit hic auctor, - secunda per dissolutionem prelatorum modernorum facta de Ecclesia Christi per ipsum ligata ad dictam plantam, idest ad dictam uirtutem obedientie; uel tertio modo potest hec arbor moralizari ut per institutionem legis diuine siue iuris naturalis et Euangeli ponatur. Nam, ut exorditur Gratianus in principio Decreti ex uerbis Ysideri: Ius nature in lege et in Euangelio continetur, et se habent ut adimplens et impletum, cum dicat Dominus: Non ueni tollere legem sed adimplere, et subdit Gratianus inferius: Non tamen quecunque in lege et in Euangelio inueniuntur, naturali Iuri coherere probantur: sunt enim in Lege quedam moralia ut *Non occides*, *Non mecaberis*, quedam mistica, puta sacramentorum precepta, ut de agno etc. Moralia mandata ad naturale Ius pertinent, et ideo mutabilitatem non recipiunt. Mistica uero recipiunt quantum ad superficiem, non quantum ad moralem sensus, ubi Glosa ita ait: Que continentur in lege alia sunt moralia, alia mistica: moralia intelligenda sunt ut littera sonat ut *Diliges Deum*, *Non occides* etc. Mistica sunt figuralia que alia significant quam lictera sonet: horum alia sunt sacramentaria, de quibus ratio reddi potest ut in preceptis de circumcisione et obseruatione sabbati, alia cerimonalia, de quibus ratio reddi non potest quamuis ad licteram sint mandata ut non arabis in boue et asino. Lex ergo quantum ad moralia non recipit mutationem, et ecce in proposito modo altitudo dicte arboris; sed quantum ad sacramentaria mutatur quantum ad superficiem lictere, mistico intellectu in suo inmutabili statu manente, et ecce obliquitaas dicte plante moraliter. Ad hoc etiam facit quod ait Yeronimus super Epistulam ad Galatas dicens: Non putemus in uerbis scripturarum esse Euangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla, non in sermonum foliis, sed in radice rationis. Iterum inducit auctor Beatricem sibi dicere ut rudi quomodo postquam non potest capere medulliter iustitiam Dei in interdicto prelibato et dictam arborem ita moraliter, iuxta illud Apostoli: O quam incomprehensibilia sunt iuditia Dei et inuestigabiles uie eius, et sic per consequens referre nequeat talia in scriptis ut picta illa intra se retineat per id quod reducitur bordonum per peregrinos reddeuntes de partibus ultramarinis cinctum palma, in quo nichil aliud tangere uult nisi quod, sicut talis peregrinus non potest tantam arborem palme in signum sue terminate peregrinationis localis secum deferre de Oriente, sed tantum eius folia annexa eius bordono, ita ipse auctor, non ualens dictam arborem scientie boni et mali totam secum ducere cum radice, trunco et summitate sua ita reuoluta, hoc est non ualens cum integumentis eius illam totam referre, ferat saltem eius ymaginem picta intra se, et sic per eius folia, idest per eius superficiales sensus ad corticem, non ad medullam illam referat.
|
|
|
|
Inde textualiter auctor fingit Beatricem dicere quomodo doctrina et scole sacre theologie superant omnes alias. Item quomodo meridianus circulus secundum aspectus nostros inferiores diuersificatur, unde Macrobius in hoc sic ait: Orizon et meridianus circulus non ascribitur in spera, quia certum locum habere non potest uterque ipsorum, sed pro diuersitate circumspicientium habitantiumue uariatur: nam globositas terre habitationes hominum equales sibi esse non patitur, et ideo unus meridianus omnibus esse non potest, sed singulis singulus. Item dicit se inde uidisse Eufratem et Tigrim flumina oriri ex unico fonte, que ad licteram dicit Sallustius ita oriri in Armenia et ambire Mesopotamiam; Honorius uero Solitarius dicit quod oriuntur in monte Partoatra, et contra meridiem in Mediterraneum mare uadunt, de quibus Boethius in U° etiam ait: Tigris et Eufrates uno se fonte resoluunt, / et mox adiunctis dissociantur aquis. Et Lucanus in III°: Quaque caput rapido tollit cum Tigride magnus / Eufrates, quos non diuersis fontibus edit / Persis, et incertum est tellus si misceat amnes, / quo potius sit nomen aquis etc. Inde ultimo auctor, ut ostendat quomodo homo qui uult in uirtute esse perfectus in hoc mundo non solum per uitam actiuam debet ad Letheum flumen duci, ut per obliuionem careat quaque in sua mente reprehensione hactenus aliquorum suorum defectuum, ut superius iam in sua finxit persona, sed etiam debet trahi ad flumen Eunoe fontis Parnasi, inducens memoriam homini bonarum omnium eius actionum preteritarum, fingit nunc hic sic se duci per dictam Mateldam ad illud, ut dicit textus, tanquam in totum perfectum ut ille homo est qui, ut scribitur in Decretis, In totum pumpis mundanis renuntiauit, adeo quod non restat nisi ad celum euolare; de quo Luce XUIII° dicitur: Si uis perfectus esse uade et uende omnia que habes et da pauperibus, et hoc spiritualiter loquendo moraliter uero potest intelligi de illo loqui qui quasi sine ullo uitio uirtutibus seruit, ut Beatrix in hoc mundo, de qua tali horatione Oratius in Sermonibus ait: Nam uitiis nemo sine nascitur, optimus ille est, / qui minimis urgetur etc. Et alibi: Sed quod magis ad nos / pertinet et nescire malum est agitamus: utrumne / diuitiis homines an sint uirtute beati. Et Macrobius: Est enim politici uirtuosi hominis prudentia ad rationis normam uniuersa dirigere, ac nichil preter rectum uelle uel facere, et de quo etiam Phylosophus in primo Ethycorum inquit: Unumquodque autem bene secundum propriam uirtutem perficitur si hoc humanum bonum sit anime operatio secundum uirtutem. Si autem plures uirtutes secundum perfectissimum et optimum, amplius autem in uita perfecta una eam irundo uer non facit, nec una dies ita nec beatum una dies nec paucum tempus. Pro quorum talium in hoc mundo sic uirtutibus beatorum uita et statu nunc auctor ponit hic hunc fontem Eunoe allegorice et pro recta ratione et consumata, que felicitatem hominis implet secundum Seneca,. ad quam allegoriam etiam facit quod ait Augustinus super Epistulam ad Corinthios IIa, XII° capitulo, dicens: In regione illa intelligibilium beata uita in fonte suo bibitur, quod aliquid aspergitur huic humane uite, ut intentionibus huius seculi temperanter, fortiter, iuste prudenterque uiuatur. Ad id uero quod tangit secundario quod reddit memoriam bonorum iam peractorum dictus, talis fons allegorice respicit perfectionem gaudii talium perfectorum et iocunditatem eorum boni operis, ad quod ait Psalmista: In custodiendis illis retribuitio multa, ubi Glosa sic ait: Non tantum pro eis in futuro reddetur primum, sed etiam hic in eorum custodia est magnum gaudium, cuius gaudii ratio est et quia opus uirtutis est in medietate et natura in mediis delectatur et in extremis tristatur ut uisus quod delectatur in uiridi colore quod medius est inter album et nigrum, et sic anima gaudet quando bonum opus facit tanquam de fructu sibi competenti, et tristatur de malo opere tanquam de fructu inconuenienti, sicut mulier gaudet naturaliter cum filium peperit non buffonem. Hinc est quod auctor hic in fine subdit quomodo sic perfectus in actiua uita dispositus est amodo ire ad astra, idest ad contemplatiue uite beatitudinem capescendam, de qua admodo ut de Paradiso celesti tractabit.
|
|
|
|
Super hac rubrica huius sequentis tertii libri Comedie huius auctoris, in qua premictit se dicturum de Paradiso, queramus, antequam ueniamus ad textum, de quo Paradiso sentiat, et dico quod de duplici seu mistico Paradiso. Nam, interdum scribendo sentiet de uero et essentiali Paradiso celesti dum scribet de numero et ordine celorum et planetarum et fixarum stellarum et de beatitudine angelorum et sanctarum animarum, interdum de anagogico seu spirituali Paradiso sentiet dum scribet et finget se mortalem ita eleuari in celum corporaliter, ut statim in sequenti I° capitulo dicet. Nam tunc in sua persona referret se ad statum illorum qui in hoc mundo ad uisionem quasi et degustationem celestium rerum et diuinarum ascendunt uirtute uite contemplatiue, ut olim gentiles summi speculatiue phylosophi faciebant phylosophando, Ouidio testante in XU° de Pictagora, dicendo de ipso taliter contemplante sic: Sponte erat, isque licet celi regione remotus / uisibus humanis, occulis ea pectorem hausit, et in primo De Fastis inquit, etiam ad hoc dicens: Felices anime, quibus hec cognoscere primum / inque domos superas scandere cura fuit, et inde contemplatiue sancti uiri nostri theologizando. Nam ait Ysiderus in libro Differentiarum: Inter actiuam uitam, de cuius statu ut de paradiso terrestri auctor iste superius proxime dixit, et contemplatiuam, de cuius statu ammodo ut de Paradiso celesti dicturus est, fit hec differentia: quia actiua in operibus iustitie et proximi utilitate uersatur, contemplatiua, uacans ab omni negotio in sola Dei dilectione defigitur; et in libro De Summo Bono sic etiam inquit: Actiua uita mundanis rebus bene utitur, contemplatiua uero, mundo renuntians, soli Deo uiuere delectatur. Qui uiri actiui tales rari sunt, sed rariores taliter contemplatiui; nam dicit Glosa Genesis capitulo U°, super eo quod ibi dicitur In cubito consumabis summitatem arce, que prefiguratur Ecclesiam nostram, et trecentorum cubitorum erit longitudo eius, et quinquaginta latitudo; Uidemus multos in Ecclesia superbire et lasciuire et terrenis rebus inhiare, irasci et proximum ledere. Sed quia Ecclesia tollerat eos ut conuertantur quasi in latitudine arce ut bestie fuisse dicuntur. Uidemus alios aliena non rapere, iniuriam equo animo portare, rebus propriis contentos esse humiliter et graciosos proximo uiuere ut actiuos. Sed quia iam pauci sunt, angustatur arca. Alios etiam uidemus possessa relinquere, nullum terrenis bonis studium dare, inimicos diligere et omnes motus ratione premere et per celeste desiderium contemplationis penna subleuari, sed quia ualde rari sunt iam archa iuxta cubitum summitur. De quibus etiam iste auctor loquitur infra in capitulo II° dum dicit: Uoi altri pochi che drizaste il collo / per tempo al pan degli angeli etc. Et ex hoc Richardus de Sancto Uictore in suo libro De Contemplatione, eam diffiniendo, dicit: Contemplatio est libera mentis perspicacia in sapientie spectacula cum ammiratione suspensa, uel contemplatio est perspicax et liberi animi contuitus in res perspiciendas usquequaque diffusus. Cuius species sunt sex: ymaginatio simplex, ymaginatio secundum rationem, ratio secundum ymaginationem, ratio secundum rationem, ymaginatio supra rationem sed non preter rationem, et ymaginatio supra rationem et preter rationem, et subdit hiis sex: Alis contemplationis a terrenis suspendimur et ad celestia leuamur citra; perfectum te esse non dubites, si aliquibus illarum cares adhuc fit etiam contemplatio ante et retro ut ibant illa animalia, et reuertebantur ut fulgur corruscans, de quibus Ezechielis capitulo I° dicitur, et de quibus, ut de uiris premissis contemplatiuis, ait Psalmista dicens: Ascedunt usque ad celos et descendunt usque ad abissum; ad que premissa facit quod ait Glosa super Exodo, XXXIII° capitulo, dicens: In hac carne uiuentibus, inextimabili uirtute crescentibus, contemplationis acumine potest ecterna Dei claritas uideri. Hiis ita premissis, ueniamus ad diuisionem huius tertii libri qui diuidi potest in quinque principales partes: in prima quarum facit suum prohemium et exordium auctor ad totum tractatum dicti Paradisi, et hec durat a principio huius libri usque ad illa uerba posita infra in capitulo II°: La concreata e perpetua sete; ibi secunda in qua incipit tractare, et tractat de septem speris septem planetarum, scilicet Lune, Mercurii, Ueneris, Solis, Martis, Iouis, Saturni, et de beatis spiritibus sub eorum impressionibus et ascendente, et hec durat usque ad XX° capitulum; ibi incipit tertia in qua tractat de octaua spera et de beatificatis spiritibus sub eius celo et constellationibus eodem modo, et hec durat usque ad XXUII° capitulum; ibi quarta in qua de nono celo et Cristallino tractat, et hec usque ad XXX° capitulum; ibi quinta et ultima in qua de celo Impirio dicit, et hec usque in finem libri huius tertii prelibat.
|
|
|
|
{La gloria di colui che tutto moue.} Auctor in hoc I° capitulo duo principaliter agit: primo namque, inuocatione more poetico interposita, facit suum prohemium usque ibi: {Surge a mortali per diuerse foci}; ibi incohat exordium suum ad tractatum Paradisi uniuersale usque dum in sequenti proximo capitulo dicit: La concreata e perpetua sete.
|
|
|
|
Prohemizat sic enim auctor hic dicens: gloria illius qui cuncta mouet etc., scilicet Dei, idest glorificanda uirtus et bonitas diuina ab effectibus omnium rerum, per uniuersum mundum magis in una parte quam in alia penetrat et resplendet: nam plus in celis quam in terra. Ideo magis glorificatur Deus in eis, Psalmista dicente: Celi enarrant gloriam Dei etc., et alibi: Excelsus super omnes gentes Dominus et super celos gloria eius, ex quibus celis celum Impirreum, ubi Paradisus est, quasi parans uisum beatorum ad uidendum deitatem, adhuc magis de luce dicte talis glorie Dei capit, ut dicit hic auctor; usque ad quod lucidius celum dicit inde se eleuatum fuisse mente, subaudi per gratiam et uirtutem contemplatiuam, ut modo superius premisi et scripsi super rubrica huius libri. Et ibi se dicit uidisse que nemo inde descendens, per gradus contemplationis subaudi, referre potest in hoc mundo; in quo auctor alludere uult uerbis Apostoli inde reuertentis iam et dicentis, II° Ad Corinthios, capitulo XII°, quod uidit, scilicet ea Que non licet homini loqui; ac uerbis Crisostomi ita scribentis super Epistula eiusdem Apostoli Ad Hebreos: Ita multa de Deo intelligimus que loqui non ualemus et multa loquimur que intelligere non ualemus; ad quod facit etiam quod ait Boetius in IIII° dicens: Neque fas est homini cunctas diuini operis machinas uel ingenio comprehendere uel explicare sermone. Ratione, dicit hic auctor, quod intellectus, uicinando se Deo contemplatiue, ita profundatur quod eum memoria sequi non potest, ut spiritualem cognitionem, cum ipsa memoria, tamquam organum, fundata sit in cerebro ut organo corporali, ut plene de hoc ait Thomas in suo Contra Gentiles, LXXIIII° capitulo. Inde inuocat auctor ad hoc ultimum eius presens opus exequendum Appollinem ut faciat eum uas tale, idest tante capacitatis, ut requirit ad dandum eius dilectam laurum in coronam poesie. Scribit enim Ouidius in I°, sub fabulositate mistica quadam, quod Appollo, idest sol, uehementer iam exarsit in amorem cuiusdam nimphe nomine Daphnis, filie Penei fluminis, in tantum seruantis uirginitatem et colentis quod numquam assentire uoluit ei uel alicui alteri se; ymo ultimo fugiendo supradictum Appollinem, conuersa est in arborem lauream, ex quo ipse Appollo, non oblitus eius amore, contulit ei perpetuam uiriditatem et ut inde duces triumphantes et poete in eorum approbato examine coronarentur. Unde idem Ouidius, loquens in persona dicti Appollinis congratulantis dicte Daphni ut arbori inquit: Tu ducibus letis adheris, cum leta triumphos / uox canet etc., subdens: Tu quoque perpetuos semper geris frondis honores, et Statius in I°: Graiaque, cui gemine florent uatumque ducumque / certatim laurus etc., allegando auctor pro causa dicte eius talis inuocationis, scilicet quod hucusque sibi suffecit unum iugum de duobus montis Parnasi, sed modo in presenti tractatu Paradisi celestis eget altero cum illo simul. Est enim iste mons Parnasi in Asia altissimus et fertilis aquis, de quo Phylosophus testualiter sic ait in I° eius Methaure: In Asia quidem plurimi a Parnaso monte uidentur fluentes maximi fluuii. Hic mons maximus dicitur esse omnium qui ad orientem yemalem sunt, qui bicollis est, ideo Persius uocat ipsum bicipitem, idest cum duobus capitibus, unde et Lucanus: Experio tantum quantum summotus Eoo, / cardine Parnasis gemino petit ethera colle; de quo etiam Ysiderus, scribens in suis Ethymologiis, dicit quod iste mons Parnasi est in Thessaliam, iuxta Beotiam, partitus in duo iuga quorum unum uocatur Citeron, alterum Elicon a duobus fratribus olim sic nominatis, super uno quorum scribitur fuisse ciuitas dicta Cirra olim, scilicet super dicto Elicon in cuius templo Appollo predictus sua oracula et responsa dabat, super Citero ciuitas uocata Nisa dicitur tunc etiam fuisse ubi Baccus sua talia oracula etiam proferebat, de quibus antiqui poete multa sub mistico et allegorico sensu olim cecinerunt. Modo ut clarius in hoc passu intelligatur premicto hoc quod Phylosophus in UI° Ethycorum sic scribendo ait: Sunt utique, quibus uerum dicit anima affirmando uel negando, quinque secundum uerum, scilicet ars, sapientia, scientia prudentia et intellectus: que ars dicitur habitus cum ratione uera factiuus circa generationem et artificiari et speculari qualiter fiat aliquid contingentium et esse et non esse: sapientia est non solum scire que ex principiis sunt, sed etiam circa principia uerum dicere. Quare utique erit, dicit ibi Phylosophus, sapientia, scientia et intellectus, et tunc dicitur sofia ipsa sapientia, siue sapida scientia, de qua in Ecclesiastico, UI° capitulo, dicitur: Sapientia doctrine secundum nomen eius, cuius cognitio quasi ut gustus dicitur, sicut uisus dicitur cognitio intellectus; ad hoc ait Psalmista: Gustate et uidete, quoniam suauis est Dominus; quam sapientiam, dicit Magister in III° Sententiarum: ad solius ecterne ueritatis contemplationem et delectationem spectare. Scientia est de uniuersalibus extimatio et ex necessitate entibus cum non sit de particularibus, ut idem Phylosophus ideo ait in sua Posteriora; item est Ad rectam administrationem rerum temporalium et ad bonam inter malos conuersationem secundum Magistrum in III° Sententiarum libro predicto. Prudentia non ut una de mortalibus uirtutibus, sed ut scientia per se quedam particularis est, ut dicit Tullius, De Officiis, scilicet bonarum rerum et malarum ac etiam appetendarum et fugiendarum rerum particularium et uniuersalium. Unde Augustinus dicit in libro De Spiritu et Anima quod Prudentia est scire quid anima habeat facere. Intellectus dicitur interna lectio et dicitur lumen quo inuisibilia cognoscuntur, unde idem Bernardus in libro De Consideratione dicit quod Intellectus est rei cuiuscumque uisibilis certa est et manifesta notitia; et dicitur secundum Ysiderum Intellectus illa pars anime que superiora respicit, ratio autem que inferiora. Ad propositum igitur dicti prisci uates dictum montem in suo esse toto allegorice pro dicta prundentia ut scientia finxerunt, et dictum eius collem dexterum Eliconis pro dicta sapientia et alterum Citeron pro dicta scientia et dictum Appollinem pro dicto intellectu et dictum Baccum pro dicta arte. Quos uates uolens modo auctor hic imitari circa dictum misticum sensum, dicit quod satis fuit sibi hucusque dictus collis Citeron, idest dicta scientia et ars, poetice tractando de mistico Inferno et Purgatorio ut de rebus mundanis inferioribus ut fecit, at nunc, cum tractare debeat de rebus superioribus celestialibus non sufficiunt hec sibi tantum, sed opus est ut habeat etiam amminiculum dicti collis Eliconis, idest dicte sapientie et intellectus, cum dicat Ysiderus in libro Differentiarum: Sapientia tantummodo ecterna contemplatur, et per ea non solum capimus superiora sed etiam incognitis delectamur et intellectu ecterna spiritualia uniuersaliter, addendo inde auctor huic sue inuocationi quod ipse Appollo ita acute intret eius pectus ut acute sonauit dum uicit, et uictum scoriauit olim Martiam, satirum poetam de Frigia, de quo Ouidius in UI° scribit, cuius integumentum est quod Appollo, idest intellectualis et speculatiua scientia, habet nos a ruditate et grossitia exuere et uestire subtilitatem, interponendo inde auctor quod diuina gratia tantum sibi prestet dictum Appollinem, quod umbram, idest formam ymaginatam Paradisi in eius capite, idest in eius fantasia, possit, poetice cantando, manifestare. Quo quidem obtento, dicit loquendo auctor adhuc dicto Appollini quomodo coronabit se de dicta lauro eius dilecta arbore, et, ut hiis annuat ipse Appollo adhuc auctor sic infert continuato sermone, si raro hodie in hac etate de foliis dicti lauri colligitur causa coronandi aliquem triumphantem in militari arte et probitate uel aliquem poetam in signum perpetue laudis glorie fame et scientie, - ad quam impressio et infusio solis habet hominem inclinare - totum redundat in culpam et dedecus uoluntatum hominum modernorum; nam parturire debetur, subdit auctor, super te Appolline delfica deitate, - hoc dicens quia olim ipse Appollo in Grecia in terra dicta Delphos precipue colebatur - letitiam super letam tuam essentiam, considerato tuo effectu letificante in tali coronatione populos et urbes, ut dixi supra per Ouidium. Unde et Iuuenalis de tali coronatione olim Rome Statio poete facta ait: Thebaidos letam cum fecit Statius urbem. Ipsa frons Penea, idest dicte lauri, uocata Penea a Peneo flumine Grecie eius patre secundum figmenta poetica, et forte obtento hoc etiam ultimo dicit ei auctor quod ab eius uoce ut a modica fauilla inflamabitur gens in maiorem flammam ad rogandam Cirram predictam ciuitatem ad respondendum, idest ad dandum precantibus nouiter uertutem tallem tui Appollinis.
|
|
|
|
Hac sic prima parte presentis capitula expedita, ueniamus ad secundam, in cuius principio auctor facit quoddam suum preambulum ad ea que statim hic infra sequuntur de sole oriente in puncto equinotiali, ita in illo alio Emisperio ubi se tunc fingit fuisse, dicendo scilicet quomodo lucerna mundis, idest Sol, nobis mortalibus surgit, idest oritur per diuersas fauces, idest per diuersa uada et plagas, seu zonas orientales. Nam in alia oritur in solstitio Capricorni yemali, et in alia in solstitio Cancri estiuo, et in alia in medio eorum, scilicet in equinotiali, et idem dici posset de duodecim signis Zodiaci ut de duodecim talibus faucibus. Tamen dicit quod ab illa fauce de predicitis faucibus que quattuor circulos iungit, idest conglutinat (scilicet equinoctialem Zodiacum, Orizontem et Colurum) cum tribus crucibus, cum meliore cursu et stella, idest constellatione uel signo coniunctus, sol oritur et perfectius ceram, idest preiacentem materiam inferiorem imprimit, idest infundit suam uirtutem in eius ascendente tali. Sed, reassumendo quod dixit de dictis quattuor circulis et tribus crucibus, notandum est quod, prout apparere potest in spera materiali et in eius Tractatu, in orbe et spera celi non pauci et diuersi circuli mouentur et intersecantur ad inuicem, ut sunt quinque circuli paralleli, de quibus Macrobius, scribens super Somnio Scipionis, sic ait: Quinque parareli circuli (alii ut breues uocantur), quorum unus septemtrionalis, alter australis: inter hos et medium duo sunt Tropici, duo sunt circuli maiores ultimis, medio minores, quorum medius et maximus est equinoctialis, qui Tropici eum ex utraque parte zone peruste terminum faciunt. Preter hos duo sunt circuli Coluri, quibus nomen dedit imperfecta concursio: ambientes septemtrionalem uerticem, atque inde in diuersa diffusi, et se in summo intersecant, et dictos quinque parallelos in quaternas partes equaliter diuidunt, quorum unus dicitur esse Galassia, que circulus lacteus dicitur; item etiam alius circulus, dictus Zodiacus et Signifer, eo quod duodecim signa differt; item est Orizon qui dicitur designatus terminus celi, qui super terram uidetur quasi quodam circulo; item est meridianus circulus quem sol, cum super hominum uerticem uenit, ipsum diem medium efficiendo designat. Nunc igitur ad propositum: sole oriente et occidente in principio Arietis et Libre, dicti quattuor circuli, scilicet equinoctiales, Orizon, Zodiacus et Colurus tres cruces faciunt; nam in eo puncto dictus circulus Colurus intersecat dictum circulum equinoctialem et Zodiacum, ex quibus tribus circulis restant tres cruces; sed cum idem Colurus distinguens equinoctia cedit et idem cum Orizonte, ut est tamen temporis, tunc ex dictis quattuor circulis non proueniunt nisi tres cruces tantum, eo quod dictus circulus Colurus et dictus circulus Orizontis funguntur tunc uice unius circuli tamen.
|
|
|
|
Modo post hec auctor, continuando se ad finem precedentis ultimi capituli Purgatorii, ubi finxit se remansisse cum Beatrice ita in uita actiua perfectum quod ad stellas et ad celum, idest ad uitam contemplatiuam, amodo ascendere poterat, fingit nunc, hic procedendo, quod ita stando in dicta summitate et cacumen dicti montis Purgatorii et Paradisi terrestri, orto ibi in alio illo emisperio iam sole in dicto orientali puncto equinoctiali, de quo modo hic supra dictum est, ipsa Beatris se uoluit ad solem, illum intuendo fixe ut aquila in eius radios, ut dicitur hic in textu. Et sequitur comparatiue quod, sicut secundus radius solis, idest illa eius reflexio de qua auctor tangit supra in Purgatorio capitulo XU° dum ibi dicit: {Come quando da lacqua o da lo specchio / salta lo raggio in loposita parte, / salendo su per lo modo parecchio}, quasi uelit redire naturaliter ad suum originem ut peregrinus ad patriam ut hic dicitur, ita a tali actu Beatricis actus secundarius effectus est ipsius auctoris in tali aspectu solis, unde subdit quod ultra solitum modum inspexit ibi tunc in solem ratione assignata hic in textu et quod uirtute talis luminis eleuatus est cum Beatrice de dicto loco Paradisi terrestris ad regiones aeris et ad etherem, ubi se fingit auctor tunc quasi uidisse diurnam lucem sibi duplicari ad occulos, ac si unus alius sol adiunctus fuisset soli illi.
|
|
|
|
Et ita transhumanasse se dicit, idest terminos humanitatis excessisse, cum ita euolare sit auium non hominum, ut transhumanauit ille Glaucus piscator quem fingit Ouidius in XIII° deum marinum effectum, et sic consortem aliorum deorum maris, scilicet Neptuni, Thetis, Doridis, Nerei, Prothei, Occeani, Tritoni et Palemonis ut dicitur hic, gustando de quadam erba de qua gustando quidam eius pisces capti reuersi sunt in mare; dirigendo inde sermonem ad Deum, ut ad amorem gubernantem celum, auctor dicendo si solum anima tenus, idest si solummodo cum anima quam tu ipse Deus creasti michi absque corpore ita ascendi Tu ipse scis; in quo alludere uult uerbis Pauli dicentis Ad Corinthios, XII° capitulo, de suo ascensu in celos, Si spiritu uel corpore fuit non ipse sed Deus ipse scit, ut scripsi de hoc plene in capitulo II° Inferni supra; tangendo inde auctor subsequenter de sono dulci illo aeris per ipsum audito ibi qui dicitur armonia. Que armonia dicit Seruius quod in nouem circulis aeris fit, preterquam in inferiori, et quod reperta primo est ab Orpheo. Phylosophus uero dicit in libro De Proprietatibus Elementorum quod dicta armonia fit in supremo aere ex ordinato motu spere et contrario motu planetarum, et idem sentit Macrobius dicendo, scribens super Somnio Scipionis, musicos sonos collectos esse de sperarum celestium concursione et procedere cum sono ex motu fieri necesse est. Modo ueniamus ad allegoriam inclusam hic in presenti premisso textu, quam quidem puto esse hanc, uidelicet ut auctor, in sua persona tractus ita per Uirgilium, idest per iuditium rationis, per Infernum et Purgatorium, idest per cognitionem rerum mundanarum, et ductus ad Paradisum terrestrem, idest ad perfectum statum et uirtuosum huius mundi, et ibi a Matelda, idest a uita actiua, felicitatus sic ut ad superiora ascendere possit, idest ut ad uitam contemplatiuam ut ad celum ascendere ualeat, ut hucusque superius finxit, uelit nunc ostendere quomodo homo in hoc mundo taliter habituatus, de actiua ad contemplatiuam beatitudinem et felicitatem altiorem humanam transcendat et transcendere debeat ut ad celum, ponitur quod hoc fiat concurrente gratia Dei cum speculatiua intelligentia theologice scientie et sapientie in nobis, ponendo hic allegorice pro dicta gratia dictum solem eleuantem eum ad celum mediante uisu Beatricis, pro quo ponit dictam speculatiuam excelsam et celestem partem ipsius theologie, quod notat hic auctor dum dicit Beatricem inspexisse in dictum talem solem fixam ut aquilam. Nam super illo uerbo Iob XXXUIIII°: Nunquid ad preceptum tuum leuabitur aquila; ait Glosa hoc loco: Nomen aquile subtilis sanctorum intelligentia et sublimis eorum contemplatio figuratur; ad quod etiam facit quod dicitur Ysaie LUIII° capitulo, idest: Sustollam te super altitudinem nubium et cibabo te hereditate Iacob. Item ad dictum misticum solem, hic pro gratia illuminante nos, figuratum facit quod ait Thomas in summa De Uitiis et Uirtutibus tangendo de uirtute predicte contemplationis dicens: Aues cum uolare uolunt alas suas expandunt. Sic debemus et nos cordis nostri alas per desiderium extendere et diuine reuelationis horam semper expectare, ut quacumque hora diuine spirationis aura mentis nostre nubila deterserit, uerique solis radios asperserit, excussis tandem contemplationis sue alis, mens nostra se ad alta eleuet et aduolet et fixis obtutibus in illud ecternitatis lumen quod desuper radiat omnia mundane uolubilitatis nubila transcendat, et in prima parte eius Summe ad idem inquit: Duplex est scientiarum genus; nam quoddam procedit ex lumine scientie inferioris et ex principiis notis, quoddam ex lumine scientie superioris que procedit ex lumine ueritatis Dei. Et in libro De Proprietatibus Rerum dicitur: Non est nobis aliter lucere diuinum radium nisi uarietate sacrorum uoluminum analogice circumuolantum. Ideo theologia prouuide sacris et poeticis informationibus usa est ut ex rerum uisibilium similitudinibus allegorice locutiones et mistici intellectus transumptiones formantur, ut sic carnalibus et uisibilibus spiritualia et inuisibilia coaptantur. Item etiam iste idem auctor in fine libri eius Monarchie, dicto de beatitudine huius uite actiue consistente in uirtute: Et sic per terrestrem Paradisum figuratur, ad quam uenitur per phylosophorum documenta secundum uirtutes morales operando, dicendo de beatitudine contemplatiue uite, dicit quomodo ad eam ascendere non possumus, nisi lumine diuino adiuti, non nostra propria uirtute, que per Paradisum celestem figuratur, ad quam ascenditur per documenta spiritualia, que humanam rationem transcendunt, dummodo illa homo sequatur secundum uirtutes teologicas operando, unde Augustinus: Bonum Dei cognoscitur per theologiam que perficit intellectum; per que duo breuiter in nobis concurrentia possumus uere dici trashumanari, idest de hominibus quasi dii fieri, cum amici Dei et adherentes ei possint dici quasi dii, unde Augustinus super Epistula ad Corinthios, UI°, dicente ibi Apostolo: Qui adheret Deo unus spiritus est, ait: Talis est quisque qualis est eius dilectio si terram dilligis terra eris, si Deum diligis, quid dicam? Deus eris. Nec Deum audeo hoc dicere ex me, scilicet Psalmistam audiamus dicentem: Ego dixi: dii estis et filii excelsi omnes. Facit etiam ad contractum talis amicitie illud Sapientie UII° capitulo: Sapientia infinitus thesaurus est hominibus, quo qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei, et eodem libro: Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat; de quibus talibus sensit Uirgilius, deificatus fictione poetica, dicens: Pauci, quos equus amauit / Iupiter aut ardens erexit ad etera uirtus. Et hoc accidere fingit Ouidius ita supradictum Glaucum deificatum per escam supradicte erbe, accipiendo mistice talem erbam pro gratia suorum deorum per illum acquisita sua uirtute et sapientia; ad quorum conclusionem ueniat quod ait ipse Thomas in dicta summa De Uirtutibus dicens: Humanus animus ascendit quando supra semetipsum mortis alienationem transit, quando se in ymo deserens et usque ad celum pertransiens solis diuinis se totum per contemplationem emergit: huius rei formam in animalibus possimus percipere solent; namque in suis ludibus saltus quosdam dare ut pisces dum in aquis ludunt super aquas exiliunt, quod facit ad dictos pisces Glauci integumentaliter. Et subdit Thomas ibi: Solet dulcis armonia cor talium exilarare et ei gaudia sua ad memoriam reuocare; quid aliud de Eliseo, prophetico uiro psalienti pro prophetico spiritu habendo, ut legitur IIII° Regum III° capitulo et obtento, nisi quod exterior armonia spirituale armoniam ei ad memoriam reduxit, et audita melodia audientis animum ad assueta gaudia reuocauit, atque leuauit? que anagogice etiam faciunt ad id quod auctor de armonia tangit, per que satis patet. Quos occulos fixit auctor hic in occulos Beatricis respicientis ita in solem talem; nam fuerunt illi de quibus sic ait Gregorius in primo Moralium dicens: Scriptura Sacra mentis occulis quasi quoddam speculum opponitur, ut in interna nostra facies in ipsa uideatur, fingendo inde auctor Beatricem sibi dicere admiranti de dicto lumine tali et sono dicte armonie, quomodo non erat in terra, ymo ad celum ut ad eius proprium situm originalem uelocius currebat quam fulmen fugiendo regionem ignis ut eius situm ruendo in terram, subaudi naturali in nobis infinito motu quem dicimus instinctum naturale; de cuius uirtute uolens auctor hic incidenter tangere, inducit Beatricem ad dicendum sibi secundario admiranti quomodo transcendat illa corpora leuia, idest duo elementa illa, scilicet aerem et etherem, que leuia sunt ad differentiam aliorum duorum que grauia sunt, scilicet aqua et terra, quomodo omnia intra se quendam habent naturaliter instinctum, qui forma argumentatiua subaudi est, faciens uniuersum mundo similem Deo, idest similandum superiori eius ordini immediate a mente ipsius Dei dependenti. Ad quod facit illud Boetii: Tu cuncta superno / ducis ab exemplo, pulcrum pulcerrimus ipse / mundum mente gerens similique ymagine formans / perfectasque iubens perfectum absoluere partes, et sic uocat dictum instinctum hic auctor ordinem rerum. Lex autem uocat eum Ius naturale quod natura docuit omnia animalia, ex quo descendit maris et femine coniugatio et liberorum procreatio et educatio, que uerba Ysiderus, canonizando in principio Decreti ait: Ius naturale est comune omnium nationum, eo quod usque instinctu nature, non constitutione aliqua habetur. Uirgilium uocat eum spiritum seu animam mundi dicens in UI°: Principio celum ac terras camposque liquentes / lucentemque globum lune Titanaque astra / spiritus intus alit, totamque infusa per artus / mens agitat molem et magno se corpore miscet. / Inde hominum pecudumque genus uiteque uolantum / et que marmoreo fert monstra per equora pontus. / Igneus est illis uigor et celestis origo, scilicet nobis hominibus, quem in hoc sequens idem Boetius ait: Tu triplicis mediam nature cuncta mouentem / connectens animam per consona membra resoluis. Homerus autem uocauit dictum instinctum nature catena aurea Dei, unde Macrobius, super Somnio Scipionis, ait: A summo Deo usque ad ultimam rerum fecem una mutuis se uinculis religans et nusquam interrupta connexio. Et hec est Homeri catena auri quam pendere de celo in terras Dominum iusisse commemorat, de qua Boetius sensit dicendo: Tu numeris elementa ligas ut frigora flammis, / arida conueniant etc.
|
|
|
|
Inde sequitur Beatrix quomodo in hoc alte creature, idest phylosophantes, uident orma, idest uestigia Dei finis nostri, ad quem finem facta est talis norma pertacta, idest dictus instinctus, subdendo inde Beatrix quomodo in dicto instinctu, ut in quodam ordine rerum, sunt acclines, idest inclinabiles, cuncte nature, naturate subaudi. Est enim natura naturans ipse Deus, et de hac nichil hic; est et natura naturata que dicitur quedam uis insita rebus similia de similibus procreans. Item dicitur etiam natura dictus instinctus ex sensualitate proueniens ad appetendum uel procreandum et educandum, qui etiam dum prouenit ex ratione dicitur naturalis equitas seu fas. Dico inclinabilles per diuersas sortes, idest per diuersas species plus et minus uicinas Deo, ut principio ipsarum, et per consequens mouentur ad diuersos portus, idest ad diuersos exitus et effectus per mare magnum mundane essentie cum instinctu predicto ferente eas et qui fert ut dicit hic textus ignem uersus lunam, idest ad eius regionem calidam super aerem et terram conglutinat in globum et pendulum substinet, de quo Phylosophus in IIII° De Celo et Mundo ait: Omnia grauia tendunt ad centrum, leuia ad circumferentias, item est promotore in cordibus nostris dictus instinctus, et hoc est quod tangit hic Beatrix dicendo quod nedum talis instinctus mouet insensata et bruta, sed etiam nos homines habentes intellectum et amorem illum, de quo Boetius in IIII° sic ait: Hic est cunctis communis amor / repetuntque boni finem teneri, / quia non aliter durare queant / nisi conuerso rursus amore / refluant cause que dedit esse, unde subdit hic Beatrix quomodo corda, idest talis naturalis dispositio et inspiratio insita nobis naturaliter mictit mentes nostras et animos ad summum celum quietum impireum, continuans: nonum celum uelocius in motu omnibus aliis celis ut ad situm decretum nostrum orginalem. Unde Macrobius, super Somnio Scipionis, hoc uolens tangere inquit: Hinc profecti, scilicet de celo, huc reuertuntur; nam animarum originem manare de celo inter recte phylosophantes indubitate constat esse sententie, et hec est perfecta sapientia ut unde orta sit anima recognoscat. Nam et delfici uox hec fertur oraculi: consulenti ad beatitudinem quo itinere perueniret: *Si te*, inquit, *agnoueris*. Nam et ibi in fronte templi Appollinis ita scriptum erat. *Homini una est*, secundum hec scripta, *agnitio sui, si originis natalisque principii exordia prima respexerit*. Et subdit, eodem libro alibi: Hiis ergo dictis, solum hominem constat ex terrenis omnibus, mentis, idest animi, societatem cum celo et sideribus habere communem.
|
|
|
|
Inde Beatrix ex predictis infert quod, sicut forma rei archetipa non conformatur interdum intentioni fabricantis, ita anima nostra creata ab intentione diuina ad hunc redditum celi, unde descendit suo libero arbitrio, obliquat se a dicto suo naturali recursu tali ut fulmen cadendo de sua regione et terram, ut dicit hic textus: quod totum Boetius in fine tertii libri exemplificat in persona Orphei et Euridicis eius uxor quam accipit ibi pro anima ita descensa a celo et ad inferos rediente, dicendo quod talis fabula respicit illos qui in superum diem mentem ducere querunt: Nam qui Tartareum in specus / uictus lumina flexerit, / quidquid precipuum trahit / perdet dum uidet inferos. Ad quod ait Thomas in principio Ethycorum in eius comento super illis uerbis Philosophi dicentis ibi quod Omnis actus et electio bonum quoddam appetunt: Et ideo bene nuntiatum esse bonum quod omnia appetunt, nec est instantia de quibusdam qui appetunt malum, quia non appetunt malum nisi sub specie boni in quantum id extimant esse bonum, et sic intentio eorum fertur per se ad bonum, sed per accidens cadit in malum. Et quod dicitur quod omnia appetunt bonum non est intelligendum solum de habentibus cognitionem qua apprehendunt bonum, sed etiam de rebus carentibus cognitione, que naturali appetitu tendunt in bonum, non quia cognoscant bonum sed quia ab aliquo cognoscente mouentur ad bonum ex ordinatione diuini intellectus ad modum quo sagipta tendit ad signum ex discretione sagiptantis. Ex quibus ultimo concludit Beatrix quod ipse auctor mirari non debuit de tali suo ascensu ad celum mente et animo tali naturali motu: sic non miraretur de riuo descendente de monte ad ima et de igne saliente de terra ad ethera, unde Phylosophia in hoc puncto ait Boetio: Paruam michi restare operam puto ut felicitatis compos patriam sospes reuisas, et in principio IIII° sic etiam ad hoc idem inquit: Decursis omnibus que premictere necessarium puto in mostrando ueram beatitudinem, uiam que te domum reuehat ostendam; dicit etiam Phylosophia: Pennas etiam tue menti quibus se in altum tollere possit affigam ut in patriam meo ductu reuertaris, subdendo hec carmina: Sunt etenim penne uolucres michi / que celsa conscendant poli; / quas sibi cum uelox mens induit / terras perosa despicit, / aeris immensi superat globum / nubes post tergum uidet / transcendit ignis uerticem, / donec in astriferas surgat domos etc.
|
|
|
|
{O uoi che siete in piccioletta barcha.} In hoc II° capitulo usque ibi: {La concreata e perpetua sete}, auctor prohemialiter monet uulgares homines et alios non magni et acuti intellectus secutos ipsum hucusque in hoc suo poemate, quatenus reuertentur ad sua litora, idest ad principia duorum eius librorum suprascriptorum, Inferni scilicet et Purgatorii, et illa duo uolumina legendo et studendo decurrant iterato ut conuenientia sibi, iuxta illud Ecclesiastes, III° capitulo, Altiora te ne quesieris; non autem ingrediantur hunc tertium librum ut profundius pelagus: nam possent in eo deuiare ut cecuciati circa ardua puncta theologica et philosophica eius intelligenda. Nam in II° Metaphysice inquit Phylosophus: Non subtilissimus intellectus ita se habet ad diuina sicut uisus noctue ad solem et ad ea que comprehendit speculatiuus intellectus. Et ut tales uulgares ita moniti desistant ab ulterius procedendo, hic arguit auctor quod nunquam talis aqua, idest talis materia decursa fuit poetando de Paradiso celesti nisi per ipsum nunc hic, ad quod ut uentus spirat sibi Minerua, dea artis et rationis, et ita ethimologizat eam Ysiderus dicendo quod Dicitur Minerua quasi munus artium et inuentrix multorum ingeniorum, et ideo dicitur de capite Iouis manasse, eo quod sensus sapientis et ingeniosi, qui omnia inuenit, in capite est. Item dicit quod Appollo eum ut nauta ducit, idest uirtus intellectiua et speculatiua eum eleuat. Item quod etiam nouem Muse, idest nouem uirtutes et scientie modulandi poetice, dirigunt eum ad polum et sibi eum demostrant, ut magnes, seu calamita cum acu, monstrat eum nautis; in quo polo est quedam stella fixa dicta Tramontana pro capite steli; et circa eum sunt, ut dicit Ptolomeus in suo Almagesto, due constellationes, quarum una uocatur Ursa Maior, altera Ursa Minor, eo quod poete finxerunt Callistonem mutatam per Iunonem in ursam propter adulterium comissum per eam cum Ioue eius uiro, et Archadem eius filium in aliam Ursam natum ex dicto adulterio, quam matrem et filium Iuppiter traslatauit in dictas duas constellationes.
|
|
|
|
Postea alloquendo auctor inde theologos qui tempestiue gustauerunt panem angelorum, idest nouerunt Sacram Scripturam in eo maxime quod ipsa tractat de filio Dei qui in trinitate diuina ut sapientia numeratur, et qui, de se loquendo Iohannis, capitulo UI°, dicit: Ego sum panis uiuus qui de celo descendi - de quo uide quod plenius scripsi supra in Purgatorio in capitulo XI° ubi descripta est et esposita Oratio Dominica in qua dicitur Panem nostrum quotidianum etc. - de quo pane, subdit hic auctor quod in hoc mundo uiuitur sed non saturatur - ut tangit etiam iste auctor supra in Purgatorio in capitulo XXI°: La sete natural che mai non satia, et ideo inde quod scripsi, dicendo quod intrare bene dicti theologi possunt intrare talle salum, idest tale mare altum, seruando eius nauis sulcum post aquam reuertentem sub puppa equalem, accipiendo hic allegorice tale sulcum pro anagogico intellectu quem lictera textualis includit in hoc ultimo suo poemate. Nam, sicut uomer aperit terram, et prora nauis aquam, ita intelligentia nostra aperit licteram ad id quod includit; et sic de una allegoria habita clauditur ad aliam, nisi iterum aperiatur ut aqua in puppa nauis, addendo quod illi gloriosi Greci qui associauerunt Iasonem ad terram Colchi ad uellum aureum acquirendum, scilicet Hercules, Thelamon, Castor, Pollux, Nestor et alii, non magis fuerunt mirati uidendo dictum Iasonem arare et seminare dentes draconis custodientis dictum uellum: de qua ystoria uide quod scripsi supra in Inferno in capitulo XUIII°, ut stupidi erunt dicti theologi; et hec pro dicta prima parte premissa huius capituli.
|
|
|
|
Inde, ad secundam ueniendo, auctor premictit in eius principio hec uerba: {La concreata e perpetua sete / del deiforme regno cen portaua} etc., super quibus primo notandum est quod, dum nostra anima a Deo creatur, creatur et cum ea simul quedam auiditas remeandi ad eum, ut tangit auctor iste etiam supra in Purgatorio, capitulo XUI°, ibi dum dicit: {Lanima simplicetta che sa nulla / saluo che, mossa da lieto fattore, / uoluntier torna a ciò che la trastulla}. Et ecce concreata, idest simul cum anima creata, dicta nostra talis sitis deiformis regni desiderati a nobis naturaliter, scilicet Impirei celi, in quo lux, stabilitas et uisio Dei est, et ideo deiforme dicitur quasi uniforme Deo, considerata stabilitate dicti celi et luce, et quia primum opus fuit ab ipso Deo formatum etiam creatione mundi secundum unam opinionem tenentem quod celum Impireum fuerit illa lux de qua dicitur Genesis: In principio ibi prima dies facta est lux etc. De qua tali uoluntate nostra ita naturaliter siciente et cupiente talem locum ait Ambrosius in libro De Spiritu Sancto dicens: Ciuitas illa Yerusalem celestis non meatu alicuius fluuii terrestris abluitur, sed ex fonte uite procedens, et Psalmo prius dicto: Sitiuit anima mea ad Deum fontem uiuum; subdit alibi: Satiabor cum apparuerit gloria tua, que in dicto celo est. Post hec auctor fingit se eleuari cum Beatrice, ut dicit hic textus, ad celum et speram lunarem et ingredi corpus ipsius planete lune, unde ammiratiue arguit quod si corporaliter ita ingressus est illud corpus, contra naturam fuit, secundum Phylosophum in IIII° Physicorum dicentem quod duo corpora non possunt esse in eodem loco simul. Nam granum frumenti non potest repere, idest subintrare, aliud granum illo solido remanente, et hoc tangit hic auctor dicendo quod una dimensio in tali suo ingressu passa fuit alteram. Dicitur dimensio quelibet commensuratio corporis alicuius et determinatio per longitudinem, latitudinem et profunditatem; nam, ut ait ibidem idem Phylosophus: Omne consistens ex linea et superficie et corpore dicitur dimensio; linea est longitudo sine latitudine et profunditate, superficies est longitudo et latitudo sine profunditate, corpus uero est tota trina dimensio, ex quo concludit auctor quod si hic non concipitur humanitatis hoc, quod deberemus magis desiderare esse in dicto celo Impireo ubi uidebimus quicquid credimus in fide, scilicet unitatem deitatis et humanitatis Christi et quomodo Uerbum caro factum est, non circumscriptiue, idest non per rationes et propositiones demonstratiuas, sed per illas que sunt per se ueras et patentes sine alia demostratione, ut est illa maxima Omne totum maius est suis partibus, ut distinguit Phylosophus in sua Posteriora. Et hoc tangit hic auctor dum dicit quod talis uisio ibi uerificabitur per se ut uerificatur illud uerum inter homines quod prius credimus quam demonstretur lingua.
|
|
|
|
Post hec, ad id quod sequitur prenotandum est quod certa corpora dicuntur diafana, idest transparentia et sic rara, ut celi et aer; quedam opaca et sic densa ut terra; et alia solida corpora. Modo fingit auctor se petisse a Beatrice de apprehensione nigredinis illius que apparet in luna, quam fabulose simplices dicunt esse animam Cayn in hoc mundo, fingens ante responsionem deridere eum dictam Beatricem dicendo, si opinio uulgarium in hoc mundo errat, ubi clauis sensus uisui, que est ratio rei uise, non certificat eos propter distantiam et remotionem, ut est in casu nostru de ipsa luna, quomodo amodo non deberet de hoc mirari ipse auctor cum nunc sit in ipso corpore lune cum sensu uisiuo suo et ratione ualente ipsum in eum certificare.
|
|
|
|
Et dubitando ita querit, unde dicit ei Beatrix quod dicat quid ipse auctor de hoc sentit; cui auctor respondet quod credit quod raritas et densitas sit causa illius nigredinis et aliarum diuersitatum apparentium in aliis corporibus celestis; quam oppinionem ut eroneam improbando Beatrix, sic arguit contra ipsum auctorem, dicendo primo quomodo octaua spera seu celum stelliferum, quod Scriptura Sacra uocat firmamentum demonstrat, ut scribitur in Alchibicio et per Ptolomeum in suo Quadripartito, nobis hic inferius in se habere stellas diuersas et uarias, tam in maioritate et minoritate quam in colore et luciditate, ut patet ad sensum. Et idem est in septem planetis erraticis: nam uidemus stellam Mercuri paruam, lunam et solem magnas stellas, Uenerem lucidissimam, Martem rubeum, Iouem albentem; modo, si hanc talem uarietatem et discrepantiam raritatis et densitas inducerent, sequeretur quod unica tamen, idest tantummodo operatiua et effectiua uirtus foret in dictis omnibus superioribus corporibus distributa plus et minus singulariter in eis, et sic per consequens uirtutes et influentie dictarum stellarum, que esse debent fructus specifici principiorum formalium, non essent diuerse, ut expediunt esse ad formam et ordinem uniuersi, sed essent solum unice operationis et effectus, et sic omnia dicta principia formalia, preter unum, destructa remanerent, ut dicitur hic in textu.
|
|
|
|
Dicuntur enim principia formalia iste substantiales forme, ut sunt anime intellectiue seu rationales in nobis hominibus, sensitiue in brutis, uegetatiue in plantis, lapidibus, metallis et aliis huiusmodi productis et formatis, ut patet in Genesi in opera Dei sex dierum, et in UIII° Methaphysice per Phylosophum dicentem ibi quod Differentia rei a forma summitur, et in II° Physicorum etiam ait: Forma est principium operandi; quod etiam tangit iste auctor supra in Purgatorio in capitulo XUIII°, ibi dum ait: {Ogni forma substantial, che septa / è da materia et è cum lei unita, / specifica uirtute a in sé collecta} etc. Que dicuntur formalia principia eo quod cum materia integrant composita, ut sunt genera singulorum et singula generum ac indiuidua specierum, arguendo idem Beatrix tali secunda ratione dicendo: si dicta raritas foret causa dicte nigredinis, aut dicta nigredo pertransisset totum globum lune aut in partem, interserendo quod dictus planeta quasi ut quodlibet corpus carnale diuersificatur per maciem et pinguedinem seu adipem diuersificaretur in suo toto uolumine, idest in tota sua reuolutione circumcirca, quod falsum est, ut iste idem auctor dicit infra in XXII° capitulo, dum dicit ibi: {Uidi la figla di Latona incensa / senza quelumbra che mi fu cagione / per che già la credetti rara e densa}. Et rediens ad propositum dicit si dicta raritas penetraret dictum globum lune totaliter, ut dictum et propositum est, in eclipsis solis radius eius a lumine per illam partem penetraret ingestum, idest intrusum, sicut in alio quolibet raro; sed, cum hoc minime pateat, concludit falsa talis inductio et propositio.
|
|
|
|
Adhuc etiam sic arguit ipsa Beatrix si non in totum sed in partem dicta raritas perforaret dictum corpus lunare, a termino et meta densitatis resplenderet et refundaretur lumen solis ut a plumbo celanti uitrum color in speculo; et si uis tu, auctor subdit Beatricem replicare, quod ibi radius tetrus, idest umbratus, se reddat propter distantiam loci, inducit in hoc solucionem ab experientia fonte artis trium speculorum, que per se patet hic in textu. Ad quem recursum experientie commendandum, ait Phylosophus in I° Methaphysicorum dicens: Artem magis experimento sciendam esse extimamus, et in I° Physicorum ad idem ait: Cognitio nostra a sensibilibus habet exordium.
|
|
|
|
Unde, concludendo contra predictam talem opinionem auctoris et contra opinionem Marciani, tenentis quod talis nigredo lune causaretur ab umbra terre, et Michaelis Scotti, tenentis quod causaretur a supradicta constellatione que dicitur Ursa Maior, Beatrix dicit quomodo celum diuine pacis, idest quietis, cum in eo non sit aliquis motus, continet in se nonum celum, primum mobile in quo esse totius eius contenti dependet uirtute motiua. Qui tali esse sequens celum stelliferum, scilicet octaua spera, ut instrumentum diuine mentis et sigillum partitur per diuersas essentias, idest per diuersa predicta principia formalia seu formas substantiales ab eo distinctas et contentas. Ad quod ait sic Phylosophus in UIII° Physicorum: Diuersitas specierum seu formarum est in rebus per diuersitatem agentis, idest Dei, mediante dicto celo. Et hoc est quod tangere uult Boetius dicendo: Mundum mente gerens simul quam ymagine formans etc.
|
|
|
|
Inde alii giri, idest septem spere planetarum, per uarias differentias disponunt ad finem et semen dictarum essentiarum seu dictorum formalium principiorum cum suis motoribus angelicis ut mallei artis diuine; ad quod respiciens Psalmista inquit: Uerbo Domini celi firmati sunt et spiritu oris eius omnis uirtus eorum. Et sic dicta organa celestia, dicit hic textus, adeo et ab eius dispositione et uoluntate capiunt quod inferius hic operantur, unde ait Alpharabius: Celum mouetur ut deseruiat uoluntati altissimi. Et repilogando adhuc Beatris, subdit hic in effectu quomodo elementa continentur dispositiue a dictis planetis, et ipsi planete a dicta octaua spera et dicta octaua spera a nono celo predicto, et ipsum nonum celum ab ipsa diuina mente; que mens et intelligentia diuina, concludendo iterum subdit hic Beatrix, sicut anima in nobis per differentia membra ad diuersas potentias resoluitur et operatur quod uult, - ut etiam ait Apostolus, Ad Romanos, XII° capitulo, dicens: Sicut in uno corpore multa membra habemus, non tamen omnia eundem actum habent etc., et Boetius in III°: Connectens animam per consona membra resoluit, ita suam bonitatem multiplicatam per stellas aperit et exequitur ac explicat, et ita agendo, subaudi, dicit Beatrix, quomodo uirtus diuersa constitutiua ipsius intelligentie diuine, que est illa prouidentia de qua Sapientie XIIII° capitulo, ait Salamon sic loquens Deo: Tu pater omnia gubernas: prouidentia facit diuersa ligam cum pretioso corpore stelle, que uirtus, ut uita, idest ut anima corpori copulatur ipsi stelle; que uerba congruentius posite fuissent hic in plurali numero quam in singulari, hoc modo: uirtutes productiue diuerse dicte intelligentie et prouidentie Dei faciunt diuersas ligas, idest commistiones cum corporibus stellarum, proportionando se eis in maiori et minori ualore ad formalia principia effectiue supradicta, sicut metalla proportionata diuersa in moneta cariori et uiliori, que proportionando metallica liga dicitur et uocatur. Que talis predicta uirtus ita mixta, ut subditur hic, cum dicto stelle pretioso corpore, per illud lucet, idest operatur, hic deorsum resplendendo letanter in suis effectibus ut letitia in occulo ueniens a corde; et hoc quia dicta uirtus uenit a leta natura, naturante subaude, idest ab ipso Deo qui est ipsa summa leticia, et qui ut principium formale, productum subaudi, producit dictas uarietates stellarum conformes sue bonitati, idest sue dicte prudentie. Nam raritas et densitas, ut opinabatur auctor hic de premissa nigredine lune ac de diuersitate ceterarum stellarum, ultimo notandum est hic quod prout scribit Thomas in principio suo Contra Gentiles, capitulo XXIII° et XXIIII°: Deus non potest dici forma a qua resultat principium aliquid formale et ut sit pars alicuius compositi cum hoc imperfectionis esset, scilicet dependere ab aliquo composito, ut cadere in aliquam compositionem. Unde Magister Bernardus in prima Decretali, De Summa Trinitate, super uerbo Pater, Filius et Spiritus Sanctus tres sunt persone, sed una essentia simplex omnino, sic glosauit: Compositio multiplex est: nam est compositio partis ad partes ut in rebus corporalibus. Item est compositio proprietatis ad subiectum ut rationabilitas in anima; item est compositio forme ad substantiam et substantie ad formam; et nulla istarum compositionum cadit in Deum, et ideo dicitur simplex omni, idest in quolibet sensu compositionum, et super illo alio textu dicte Decretalis ibi subiecto dicente: Christus uerum homo factus ex anima rationali et humana carne compositus, dicit Iohannes Andree: Considera uerba: non enim Christus compositus ex deitate et humanitate, nam simplicitas deitas nullam recipit compositionem, sed compositus dicitur realiter sue humanitatis, que fuit composita ex rationali anima et humana carne, unde auctor hic uocat Deum principium formale. Et Augustinus in suo libro De Libero Arbitrio dicendo quod Deus est forma omnium; et Boetius, dicendo: Forma boni liuore carens etc., intelligendi sunt sensisse Deum fore formam conseruatiuam et ydealem omnium rerum. Et sic non est nec potest dici principium formale informatiuum et refectum materie, sed principium formale ydeale et conseruatum sicut forma sigilli conseruat similitudinem sigilli; et hoc tangit etiam superius hic auctor dicendo quomodo octaua spera a mente Dei uoluentis illud capit suam formam et fit eius sigillum.
|
|
|
|
{Quel sol che pria damor mi scaldò el pecto.} In hoc III° capitulo, continuando se auctor ad premissa proxime dicta ac premisso suo exordio satis per se patente, fingit sibi apparuisse in corpore huius planete lune has umbras, ut dicit textus hic, mediante uirtute influentie presentis planete, beatas in celo. Nam uirtuosa dicta eius influentia habet maximas mulieres sub eius ascendente natas reddere amatrices castitatis et uirginitatis et, per consequens, uite religiose. Quod totum poete senserunt fingendo Latonam peperisse Dianam et Appollinem, idest lunam et solem, accipiendo dictam Latonam pro religione, et dictam Dianam, idest lunam, pro castitate et dictum Appollinem pro sapientia, ut scribit Fulgentius, de qua tali uirtute lune sub nomine Proserpine et Echate, quarum quelibet pro luna poetice ponitur, tangit Uirgilius dicens in UI°: Casta licet patrui seruet Proserpina limen etc., et alibi in Buccolicis: Casta faue Lucina: tuus iam regnat Appollo etc. Item habet reddere dicta impressio et influentia lune personam tepidam et mollem aliqualiter in animo, quod notat hic auctor inducendo hanc umbram Picarde inferius dicere quomodo eorum uota fuerunt neglecta et in parte uacua. Et hoc est quare auctor in hoc celo solummodo fingit beatas umbras sibi sic apparere in aspectu et colore aqueo et nubeo.
|
|
|
|
Unde subdit quomodo prius coto puerili, idest pensamento uano, ut dicit hic Beatrix, cogitauit dictas umbras fore ydola siue ymagines speculatas aliquarum umbrarum seu reflexas, ut putauit Narcissus de suo ydolo speculando se in quendam fontem, ut ait Ouidius in III°, et sic errando philocaptus est de se ipso putando umbram suam pulcerrimam fore alterius persone; et sic mortuus est procus sui ipsius et translatus in florem sui nominis, quod tangit hic auctor, ut patet in textu, dicendo etiam comparatiue quod eius debiles palpebre occulorum et aperturas, quas uocat hic postillas ut diminutiuum postium - dicuntur enim hii postes, postium hostia et introitus portarum, et sic aperture occulorum postille possunt dici idest paruule porte - ita redibant a conspectu aque illarum umbrarum ut reddeunt in respicientibus fundos seu alueos alicuius aque seu riui non ita profundos ut persi sint, idest umbrati, uel dicit persi, idest perditi, et ut margerita seu perla in candida carne alicuius domine, fingendo ibi se reperire umbram Piccarde, filie domini Simoni de Donatis de Florentia, quam inducit ad dicendum inter alia qualiter, suo spirituali motu, dedicauit se in monasterio Sancte Clare Florentie quod dicitur Monticellus, et quomodo inde extracta fuit per uim per donimum Cursum, eius fratrem, et nupta, ut scripsi de hoc, et ibi uide supra in Purgatorio in XXIIII° capitulo in principio.
|
|
|
|
Item fingit ibi se uidisse umbram Constantie imperatricis, que deducta etiam est de monasterio et tradita fuit nuctu. Unde in hoc sciendum est quod olim Robertus Guiscardus, de quo scripsi supra in Inferno in capitulo XXUIII°, sua probitate acquisiuit regnum Sicilie et Apulie; quo mortuo, Rogerius eius filius subcessit in dicto regno, inde dicto Rogerio subcessit in dicto regno Guillielmus, eius filius, rex probus et uirtuosus, ut ostendit iste auctor infra in capitulo XX°. Qui rex Guillielmus mortuus est unica filia relicta puella, scilicet supradicta Constantia, que temporis in processu, uellet seu nollet, a quodam magnate siculo nomine Tancredo intrusa fuit in quoddam monasterium in ciuitate Palermi, et dominator Sicilie effectus est dictus Tancredus, et tirannice se gerente, Archiepiscopus palermitanus sua industria ita fecit cum Papa Celestino tertio quod dicta Constantia tracta fuit de dicto monasterio et tradita est in uxorem Henrico imperatori U°, et filio Federici primi imperatoris de Sueuia, cuius cognomen erat Barbarossa. Qui Henricus, imperare incipiens anno domini M°CLXXUII, intrauit potenti exercitu insulam Sicilie et eam habuit et Apuliam, et dictum Tancredum occidit et Tancertum eius filium cum matre sua Margherita in Alamanniam secum duxit. Ex qua Constantia dictus Henricus postea genuit Federicum secundum, qui tertius et ultimus imperator fuit de domo Sueuie. Et hoc est quod tangit hic auctor de secundo uento Sueuie, idest de dicto Henrico quem uocat uentum hic auctor, ratione transitorie glorie et dignitatis imperialis et aliarum istius mundi, etiam ut alludat uerbis Yeronimi dicentis: Breuis est huius uite felicitas, modica huius seculi gloria, uentus tenuis est potentia temporalis; dic ubi sunt imperatores et reges qui quasi ut umbra transierunt? Ad quod idem dicitur Osee XII° capitulo, ibi: Efram pascit uentum, idest dicta uanagloria potentatuum huius mundi; alia per se patent.
|
|
|
|
{Intra due cibi distanti e mouenti.} Continuando se auctor adhuc ad proxime precedentia in presenti IIII° capitulo ita procedit; nam ex hiis que dixit se uidisse et audisse in proximo precedenti capitulo fingit nunc inde duo dubia sibi occurrisse. Primum erat quia uidendo in hac spera lune animas illorum qui in hac uita uirtuose egerunt sub influentia eius, dubitabat ne opinio Platonis uera foret, tenentis animas nostras a stellis nobis infundi, et ad easdem stellas in morte redire, unde in suo Timeo libro quodam, quem scripsit Timeo eius discipulo, ita inquit: Coagumentataque mox uniuerse rei machina delegit de animas stellarum numero pares singulasque singulis comparauit eademque uehiculis competentibus suppositas uniuerse rei naturam spectare iussit, et subdit: Uincentibus quidem animabus in hac uita, contra uitia subaudi, in morte ad corporis stelle contubernium sedemque reditum pater acturis deinceps uitam ueram et beatam. Secundum dubium erat audito quod dicta Constancia, perseuerans in bono et religioso animo et proposito, propter uiolentiam alienam minus meruit, et dicta Piccarda. Que duo dubia ita pari affectu, dicit hic auctor, mouebant eum ad uolendum querere a Beatrice rationem de utroque, quod necesse erat, ipsum ut perplexum silere, non ualendo eligere de quo primo quereret, quod quidem probat tali inductione philosophica, ponendo hic in terminis ipse auctor sic dicendo: Si quis liber homo famelicus sit intra duos cibos pariter sibi distantes et mouentes, idest attrahentes equaliter eius uoluntatem, prius fame peribit quam de aliquo dictorum ciborum summat electiue; et intellige in proposito casu illum hominem liberum qui a iuditio rationis penitus regulatur in sua uoluntate in eligendo aliquid uel non, non autem a concupiscentia uel ab aliqua alia passione appetitiua motus, cum dicat Phylosophus in III° Ethycorum quod Electio est quedam uoluntas per rationem et intellectum determinata, contraria concupiscentie et ire, ideoque non est conuertibilis cum uoluntate absoluta. Nam electio nunquam esse potest de inpossibilibus, uoluntas uero potest esse de impossibili, puta de immortalitate; unde subdit ibidem idem Phylosophus quod Uoluntas non est electio sed propinqua electioni. Circa quem presentem passum scribendo Thomas in prima secunde, questio XIIIa, dicit quod homo liber dicitur ille qui secundum iuditium rationis potest eligere agere et non agere omnia que sunt ad finem, nam summum bonum et ultimum finem, scilicet Deum, non potest non eligere. Unde respectu illius non dicitur liber quis eum iuditium rationis non potest iudicare id esse non bonum uel non eligibile; et sic dicitur homo liber respectu electionis eorum que sunt ad finem, non respectu finis. Nam homo non potest non uelle esse beatus uel esse miser, ymo de necessitate uult beatitudinem et non miseriam; restat igitur quod si talis liber homo moueatur pariter a dictis duobus cibis, quod in eo iuditium rationis non poterit pereligere aliquem de dictis cibis. Circa quod etiam idem Thomas in dicto suo libro et questione inter alia dicit quod talis homo eligit libere et non necessarie, cum electio sit de agendis uel non agendis ad finem, sed ratio potest iudicare quod sit ita bonum agere sicut non agere et istud sicut illud; unde electio non est de necessitate absoluta sed condictionali, scilicet secundum quod iudicabit ratio; et supposito quod tali famelico obiciantur dicti duo cibi eque boni, potest tamen unum eligere et alium refutare quia sua ratio poterit apprehendere unum sub aliqua meliori condictione quam alium. Et sic concluditur quod si apprehenderit eos pariter in bonitate et affectione, quod nunquam eliget ut in proposito nostro, addendo hic auctor quod nedum hoc contingit in nobis rationalibus, sed etiam in brutis in suo apprehensiuo instinctu appetibili et electiuo, exemplificando de agno quodam existente in medio duorum luporum equaliter timente quomodo immobilis efficietur, item et de cane quodam existente inter duos damas equaliter cupiente aggredi utrumque quomodo de necessitate desistet ire ad aliquem eorum; dicuntur enim dame quedam animalia de genere ceruorum, de quibus Uirgilius in sua Buccolica inquit: Cum canibus timidi ueniunt ad pocula dame. Ymo quod plus est in rebus insensatis hoc accidere, uidetur secundum Fratrem Albertum dicentem in suo Lapidario quod: Si duo magnetes subtus et supra equatis uirtutibus ordinentur et ferrum in medio disponatur, quod dictum ferrum necessario pendebit in aere.
|
|
|
|
Inde, facta comparatione de Beatrice ad Danielem certificantem Nabucodonosorem regem in obliuionem eius somnii quod fecerat de statua humana, ut scribitur in Daniele, capitulo II°, et de quo plene dixi supra in Inferno, capitulo XIIII, quo somnio reuelato releuauit dictum regem ab ira qua morti uolebat tradi omnes eius sapientes eo quod nesciebant diuinari dictum somnium quale fuerat, auctor inducit Beatricem ad ipsum clarificandum de dictis duobus dubiis eius. Et primo de illo quod uiderat ibi ita illas animas quasi ut uerificaretur opinio predicta Platonis, dicendo quod dicte anime ibi uise, et quas in aliis celis uidebit, ita locate sunt in Impireo celo et loco Paradisi sicut angeli et sancti quicunque maiores, licet differenter. Nam in beatitudine uisionis Dei prestanciores sunt summi sancti quam alie anime, sicut in ordinibus angelorum; nam seraphini presunt cherubinis, cherubini tronis, et sic de singulis descensiue. Ad hoc Augustinus in suo Speculo ita ait: Dico premia pro labore diuersa, quia alii plus, alii minus Deum uidebunt. Unusquisque enim Deum uidebit quanto purius hic uixerit uel amplius certauerit, sed per karitatem, que ibi erit perfecta, omnes beati cuncta possidebunt simul. Unde subdit auctor hic in persona Beatricis quod si posuit se uidisse in hoc celo lune has animas, ac etiam ponet se uidere in aliis celis alias spirituales umbras, hoc dicit sub sensu anagogico, idest sub spirituali et intellectu, tali uidelicet quod sicut ierarchie angelorum per nouem ordines partite sunt, ita quod beatitudo eorum sit per gradus maior et minor ita et in motoribus nouem celorum ratione eiusdem angelice nature, et sic eodem ordine beatitudo animarum beatarum mediante influentia dictorum celorum gradatim in Paradiso maior et minor est.
|
|
|
|
Quod tangit hic auctor dicendo in persona Beatricis quomodo dicte umbre se ostenderunt ibi, non ut sortite sint et posite in tali celo circumscriptiue, sed ut facerent signum de spirituali spera, idest de situatione animarum beatarum infimiore a conspectu diuino et remotiore, addens quod ita loquendo ingenium legentis in hec ut sensibilia melius apprehendit intellectualiter, quod anagogice includunt. Unde Phylosophus in I° Physicorum ait: Cognitio nostra a sensibilibus habet exordium, et in I° Methaphysice inquit: Principia scientiarum speculatiuarum sunt per sensum accepta. Et Thomas in prima questione II° ait: Naturale est homini ut per sensibilia ad intelligibilia ueniat, et omnis nostra cognitio a sensu initium habet, et dicit hic auctor quomodo tali dicta Sacra Scriptura attribuit Deo pedes et manus, aures et occulos et alia nostra sensibilia organa quantum ad litteram, sed anagogice, idest spiritualiter, aliud intelligit. Nam in eius brachio datur intelligi ipsa potentia diuina spiritualiter, unde illud in Psalmo: Uirtutis fecit potentiam in brachio suo, et in eius pedibus designatur illa pars iustitie Dei que conculcat superbos, unde sequitur in dicto uersiculo, Dispersit superbos mente cordis sui; et in alio Psalmo dicitur: Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, et sic de aliis dictis membris. Item Ecclesia nostra Catholica pingit in forma humana Gabrielem, Michaelem et Raphaelem angelos, intelligendo tamen ipsos angelos spirituales substantias, qui Raphael, ut legitur Tobie capitulo XI°, sanauit de mandato Dei ipsum Tobiam cecatum a stercore yrundinis, ut dicitur hic in textu. Et per hec dicitur in quodam Decreto: Quod legentibus prestat scriptura, hoc idiotis prestat pictura.
|
|
|
|
Inde auctor in persona Beatricis reassumendo quod dixit, dicit quod simile est dictum Timei, idest Platonis, huic fictioni ipsius auctoris, diuidendo ita has animas, ut supra tactum est, cum ipse Plato, scribendo animas ita ad stellas reddire sentiat ad licteram ut dicit, non sub aliquo extrinseco sensu, ut sentit hic auctor. Nam si dictus Plato intellexisset in tali eius opinione quod laus uel reprehensio influentiarum dictorum planetarum rediret ad eos, forte non errasset, unde fuit, dicit hic textus, hoc dictum Platonis causa quare antiqui Gentiles nominauerunt planetas a nomine Iouis, Mercurii et Martis et aliorum ceterorum uirorum ab ipsis impressis, quasi crederent animas talium ad dictas stellas reddisse.
|
|
|
|
Post hec auctor, continuando se, inducit Beatricem soluere uolendo secundum eius dubium, scilicet cur demeruerunt dicte anime si uiolentia aliena non perseuerauerunt in suis monasteriis, dicere et arguere quomodo uiolentia est et dicitur quando patiens nichil confert ui patiendi sibi; at iste anime contulerunt ui eis facte uoluntarie saltem in non reuertendo ad sua monasteria ergo etc. Unde circa hec Philosophus in III° Ethycorum ait: Uiolentum est cuius principium extra tale existens, in quo nichil confert operans secundum proprium appetitum uel patiens quod uiolentum fit per uiolentiam et ignorantiam. Et Thomas in prima secunde ad idem sic etiam ait: Cum aliquis uult pati ab alio, manente in eo qui patitur uoluntate patiendi, non est simpliciter uiolentum; quia, licet ille qui patitur non conferat agendo, confert tamen uolendo pati, unde non potest dici inuoluntarium. Ad hoc Gregorius recitatus in quodam Decreto: Aduersitas que bonis uotis obiicitur, probatio uirtutis est, non iuditium reprobationis; quis enim nesciat quam prosperum fuit quod Paulus Apostolus predicaturus ad Ytaliam ueniebat, et naufragium ueniens pertulit? Tamen nauis cordis in maris fluctibus integra stetit, ut etiam in beato Laurentio in ignea grada martirii et in Sceuola Mutio, ut dicit hic textus. Scribit enim Titus Liuius et Seneca in XXIIIIa Epistula ad Lucilium quod, dum olim Porsenna Clausinus rex Etruscorum uenisset in obsidionem circa Romam, et multum stringeret eam, iste Mutius ciuis romanus et iuuenis animosus solus et occulte exiuit urbem et ad castra Porsenne predicti perrexit, et breuiter factus propinquus dicto regi, euaginato gladio, quendam scribam dicti regis subito occidit, putando se occidisse regem. Qui captus, in adductum ignem, quod loqui nolebat dicto regi petenti ab eo cur hoc egisset, propter tale eius errorem, dexteram misit, qua ardente cepit loqui dicto Porsenne ita dicens: *Romanus sum ciuis, hostis hostem occidere uolui, nec ad mortem minus animi est quam fuit ad cedem; nam facere, inquit, et pati fortia Romanorum est*, addendo fore Rome tunc quingentos alios iuuenes coniuratos ad idem faciendum contra ipsum Porsenam. Quo audito, dictus rex statim composuit cum ipsis Romanis et de dicta eorum obsidione recessit, et ipsum Mutium liberauit. Et ut tangat auctor de uoluntate absoluta et mixta, inducit Beatricem adhuc ad repetendum uerba Piccarde que dixit superius, scilicet quomodo dicta Constantia retinuit uelum cordis in uoluntate absoluta sed uelum professionis amissit in mixta uoluntate. Nam, licet uoluisset remansisse in monasterio absolute, noluit tamen interpretatiue, cedendo ui uel metu sibi facto, cum talia magis sint uoluntaria quam inuoluntaria. Unde Philosophus in preallegato libro III° Ethycorum ait: Quecumque propter timorem maiorum malorum operata sunt, uel propter bonum aliquod magis uoluntariis similantur et mixte sunt tales operationes, idest habentes aliquid de utroque. Ideo in eis quis laudatur quando turpe aliquid uel triste substinet pro magnis bonis, exemplificando de iactu rerum facto de naue in mare in tempestate; quando uero pro paruo bono, uituperatur, exemplificando de Almeona occidente propriam infrascriptam eius matrem rogamine patris eius, scilicet Amphiarai, de quo uide quod scripsi supra in Inferno, capitulo XX°, et in Purgatorio, capitulo XII°. De quo etiam casu Ouidius in UIIII° ait: Natus erit pius et sceleratus eodem: quod tangit auctor hic dicendo quomodo ipse Almeona ut non proderet pietatem dicti sui patris coegit se ad occidendum Eurifilem predictam eius matrem, unde subdit idem Phylosophus in dicto eius libro: Quedam autem fortassis non est cogi, sed magis moriendum patientem durissima, et enim Euripedis Almeona derisoria uidetur cogentia matrem occidere, concludendo auctor in persona Beatricis circa hec, quomodo uoluntas absoluta non consentit directe alicui dans sed obliqua, puta ut euitet aliqua periculosa. Nam dicit dictus Phylosophus quod Uoluntabile est quod recte uolumus, et Thomas in prima secunda dicit etiam quod Uoluntas absoluta non consentit alicui non bono cum procedat ab intellectu rationali ut quedam inclinatio procedens ab interiori principio cognitiuo, unde et Augustinus, scribens contra Petulianum ait: Benefacere nemo potest nisi elegerit, et nisi amauerit, quod est in libera uoluntate, et sic per coactam uoluntatem seu mixtam possumus male agere. Sed non bene Canoniste uero circa premissa distinguunt: quando scilicet per coactionem aliquid fiat, aut coactio est absoluta aut conditionalis; absoluta, scilicet cum quis uiolentis trahitur ad aliquid faciendum, quo casu quis excusatur allegantes Agustinum dicentem in primo De Ciuitate Dei: Lucretiam ita coactam a Sexto non comisisse adulterium per coytum illius uiolentum, quam ystoriam scribam infra in UI° capitulo; conditialis autem que metum uel cruciatum seu aliquid aliud graue minatur, et si excuset a tanto non tamen excuset a toto, ut in casu nostro potest dici; et ex hoc dicitur in Iure Ciuili quod Coacta uoluntas, uoluntas est. Ultimo congratulatur auctor Beatrici ut sacre theologie, ut per se satis patet.
|
|
|
|
{Sio ti fiammeggio nel caldo damore.} In hoc presente U° capitulo, continuato cum fine proxime precedentis, adhuc premisso quomodo maius donum quod fecerit Deus creando angelos et hominem, fuit collatio liberi arbitrii, facta solum in eos ut in creaturas intellectuales et rationales - nam dicitur liberum quantum ad uoluntatem, et arbitrium quantum ad rationem, unde dicitur liberum arbitrium abilitas rationalis uoluntatis, qua bonum eligitur gratia cooperante uel malum ea deserente; nam, licet uoluntatis sit appetere, rationis est uidere quid agendum uel eligendum sit uel non, unde ab eo nostra merita et demerita dependent, unde Augustinus in Enchiridion ait: Homo male utens libero arbitrio et se perdidit ipsum, ad quod etiam scribitur in Ecclesiastico, XU° capitulo: Sic Deus ab initio constituit hominem et reliquit eum in manu consilii sui, idest in libertate arbitrii, exponit ibi Glosa: Et ideo soli rationali creature datum est, que sola inter creaturas habet uoluntatem et rationem; bruta enim habent solum sensum et appetitum sensualitatis, non autem uoluntatem et rationem, et sic carent libero arbitrio premisso - auctor inducit Beatricem sibi respondere querenti an uotum non impletum quis possit aliter redimere uel supplere, hoc modo dicendo: Si tu auctor argumentaberis si uotum taliter et tale a dicta libera nostra uoluntate manauerit, quod Deus sicut tu consentiat, idest consentire debeat dicto uoto uoluntario tam ratione honeste etc. et persone uote et uouentis, quomodo potes a tali contractu et pacto uotiuo postea resilire a te ipso solo, cum Iure regula dicat quod Unumquodque debet dissolui eo genere cognoscere quo ligatur. Item et cum alia Lex dicat: Sicut in initio unicuique libera potestas est contrahendi, ita renuntiare semel constitute obligationi non potest. Nam, sicut quis rem traditam Deo in uictimam et sacrificium, dicit adhuc hic Beatrix, non potest illa amplius retrahere a uictima nisi aliter efficeretur male ablatum, unde in Leuitico, capitulo finali, dicitur quod semel Deo sanctificatum est, non potest in alios usus commutari nisi aliter appareret de uoluntate Dei, ut in uictima incoacta per Habraam uolente uictimare Ysaac Deo, quam uictimam angelus Domini impediuit, ita pari ratione in rem erit semel ore nota. Unde in Deuteronomio, capitulo XXIII°, dicitur: Quod semel egressum est de labiis tuis obseruabis et facies quod promisisti Domino tuo etc. Et ut magis explicite intelligantur que dicit hic auctor de uoto et eius redemptione, premictendum est quod duplex est uotum, scilicet uotum necessitatis quod quis promictit in baptismo, ut est abrenuntiare Sathane et pompis eius, tenere Fidem et seruare Decalogum, idest decem precepta Legis, et de hoc nichil dicit hic auctor; aliud uotum dicitur uoluntatis, quando scilicet quis uotum uoluntarie emictit et ad quod quis ante non tenebatur, sed postea astringitur sicut est uotum continentie, abstinentie et peregrinationis, unde Psalmista: Uouete et reddite Deo; Idest si uouetis reddite, dicit ibi Glosa. Item hoc uotum uoluntarium quandoque dicitur simplex, quando scilicet emictitur sine ulla solempnitate, de quo in hoc capitulo dicitur, quandoque uocatur solempne, ut uotum monachorum et monacharum; tamen quantum ad Deum simplex uotum non minus obligat quam solempne predictum et utriusque uiolatio peccatum mortale inducit. Item uoluntarium uotum aliud purum aliud conditionale: purum, ut dictum est, quando simpliciter emictitur, conditionale quando aliqua conditio expressa in eo infertur, puta cum uoueo ieiunare uel limina Sancti Petri uisitare, si Deus michi prestiterit sanitatem uel dederit mihi filium, uel tacita, puta si potero, si uixero uel Deus aliter reuelauerit, et tale uotum si conditio deficit non tenemur seruare. Unde Augustinus in libro De Adulterinis Coniugiis ait: Nulla ratione uel conditione rumpenda sunt que sine ulla conditione aliqui uouerunt. Ex quibus premissis, licet Magister in IIII° Sententiarum dicat quod uotum sit quedam testificatio promissionis spontanee de hiis que Deo et sub Deo fieri debent et Thomas in secunda secunde LXXXUIIIa questione ubi de hac materia diffusius tractat, etiam ibi diffiniat, sunt Canoniste ad diffiniendum taliter illud uotum eius dicunt: Est alicuius rei licite faciende uel non faciende cum deliberatione animi Deo facta pollicitatio; dicit autem fieri debere pretextu rei licite, quia si mala uel illicita esset promissio, non esset seruanda sed rescindenda. Unde Ysiderus in Sinonimis, libro II°, ait: In malis promissis rescinde fidem, in turpi uoto muta decretum. Que incaute uouisti ne facias; impia enim promissio que scelere adimpletur, et Ecclesiastes, U°, dicitur: Displicet Deo infidelis et stulta promissio, et Ambrosius: Nichil promictat homo inhonestum, aut si promictat non seruet. Ex quibus reprehendit hic auctor Ieptre filium Galadres naturalem de sacrificio quod fecit de unica filia sua; nam, ut legitur Iudicum, capitulo XI°, cum bellum ut dux Israel semel parasset contra filios Amonis, ita uouit si uictor esset, Quicumque fuerit egressus de foribus domus mee occurrens michi reuertenti, illum domino sacrificabo, unde occurrentem primo sibi uictorioso dictam eius filiam, mactauit et uictimauit Deo, quod stultum fuit et non acceptabile Deo. Unde idem Ambrosius ita in suo libro De Officiis ait de hoc Iepte: Miserabilis necessitas que soluitur parricidio; melius est non uouere id quod sibi is cui promictitur nolet exolui. Nam non omnia promissa seruanda sunt, cum et ipse Dominus (sic dicitur Mathei XII°), frequenter suam mutat sententiam. Item Yeronimus ad hoc inquit: In uouendo fuit stultus Iepte quia distintionem non adhibuit in reddendo. Nam si occurrisset sibi agnus uel uitulus, bene debuisset illum uictimasse, non autem filiam. Eodem modo reprehendit etiam auctor hic regem Agamenonem Grecorum, olim exercitus contra Troianos ducem, qui uictimauit Ephigeniam eius filiam suis diis ut prospere nauigaret cum dicto exercitu, ut plenius scripsi supra in Inferno in capitulo XX°, ubi uide de hoc. Post hec auctor secundario inducit Beatricem dicere quomodo Ecclesia dispensat in uotis, tangendo, licet non isdem uerbis, in effectu quod scribit Alexander papa tertius cuidam episcopo querenti ab eo quod quesiuit hic auctor a Beatrice, ita dicendo in quadam eius Decretali: An uota peregrinationis elemosinis redimi possint, uel pro necessitate in aliud commutari: respondimus quod ab eius qui presidet pendet arbitrio ut consideret diligentius qualitatem persone et causam commutationis, an scilicet ex infirmitate seu affluentia diuitiarum aut alia causa probabili, peregrinatio aut recompensatio melior fuerit et Deo magis accepta, et exinde secundum hoc debet dispensare; et in hiis consistit clauis aurea, idest auctoritas, et clauis argentea, idest scientia, et discretio prelati. De quibus duabus clauibus tangit hic auctor, et ego plene scripsi supra in Purgatorio in capitulo UIIII°, ubi de eis uide. Et ut hec procedant de iure diuino ita arguit Innocentius papa in sua quadam alia Decretali dicens: Cum igitur in lege ueteri in qua non minus preceptum Domini obligabat quam uotum hodie obliget in Ecclesia primogenita, que Domino mandabatur offerri quedam Domino redderentur ut primogenita leuitarum, quedam redimerentur ut aliarum tribunum, quedam commutarentur in aliud sicut primogenitum asini qui oue commutabatur, ut habetur Exodi capitulo XXXII°, et Numeri XXUIII° capitulo. Et hoc etiam tangit hic auctor dicendo quomodo necessitatum fuit Hebreis etc., unde Numeri, capitulo XXX°, dicitur: Si quis uotum Domino uouit, non faciat irritum uerbum suum, sed omne quod promisit impleat; et in capitulo XXUIII° dicitur: Moyse precipe filiis Israel, et dic eis: *Dicit Dominus oblationes offerre meas* etc. Sic ergo uolens uotum commutare potest in aliud pium opus, et hoc auctoritate pape et aliorum episcoporum dispensatione, saluo quod solus papa dispensare in uoto ultramarino in subsidium terre sancte facto potest et non alius. Et ecce quod dicit hic auctor de non commutando uotum arbitrio uestro sed cum auctoritate superioris, scilicet diocesani: hoc tamen fallit si uouens uotum suum, quod in temporali obsequio consistit, in perpetuam religionis obseruantiam propria auctoritate commutat, item propter defectum conditionis alicuius uoti, item propter defectum cause uoti, item si non processit ad actum licet propositum habuit quis uouendi, quod tangit hic auctor dum dicit quod uotum fit statim ipso actu promissiuo, item si uouens non habet liberam facultatem uouendi, item si uotum illicitum est, a quo non tamen potest, sed etiam debet sua auctoritate discedere. Aliter a uoto realiter nullattenus possimus discedere, sed a re uota sic cum auctore et discretione domini pape uel aliorum episcoporum, dummodo sit tales res que non preponderet omnibus aliis, ut dicit hic auctor in textu, puta continentia, in cuius uoto etiam papa non potest dispensare nec debet, non fratruum a campanellis et ab aliis multis questoribus absoluentibus homines a uotis de facto mediante pecunia, quod etiam tangit hic auctor dum dicit: Se mala cupidigia altro ui grida etc., et hoc de uoto dicta sufficiant.
|
|
|
|
Post que auctor fingit se cum Beatrice, idest cum theologica scientia, subito de celo lune ad celum et speram Mercurii ascendisse, ut patet hic in textu. Qui planeta ita comitatur solem ut nunquam nobis pateat ut alii planete, et hoc tangit hic auctor dicendo quomodo se uelat cum radiis alterius, scilicet solis, fingendo etiam ibi se reperisse beatas animas illorum qui uirtute et influentia talis planete mediante, meruerunt in hoc mundo celestem beatitudinem, inter quas nominat solum duas, scilicet animam Iustiniani imperatoris, et Romei prouincialis, de quibus statim dicam in sequenti capitulo.
|
|
|
|
{Poscia che Costantin lacquila uolse.} In hoc UI° capitulo, ad precedentia se continuando, auctor digressiue, ut materiam sui poematis ampliet, inducit umbram Iustiniani imperatoris, de se dicendo incohare a signo aquile imperialis ut summat causam recitandi memoranda facta sub tali uexillo olim exacta. Circa cuius prima hec uerba premissa notandum est quod, secundum quod scripsit Anacreon poeta grecus, expulso Saturno de regno insule Cretensis per Iouem eius filium - de quo plene scripsi supra in Inferno, capitulo XIIII° - quidam Titanides, idest quidam filii Titani fratris dicti Saturni, propter talem expulsionem parauerunt bellum contra dictum Iouem; qui Iuppiter, orans superos ut sibi prodigium darent ut signum haberet sub quo ipse cum eius gente dimicaret, statim de montibus dicte insule Yde prodiit quedam aquila circumuolando supra caput dicti Iouis, quam incontinenti pro eius signo accepit et habuit, et cum eo uicit contra dictos Titanides, et uocata est inde aquila ales Iouis semper. Quod signum acquile Dardanus Troianus, ut filius dicti Iouis et Electre, inde postea et successores eius detulerunt, et sic Eneas de dicta gente dardanea de Troia post eius excidium ueniens in Ytaliam cum Ascanio filio suo et Anchise eius patre, dictum signum secum duxit, quod excidium Troie fuit anno CCCCLIIII° ante urbem conditam secundum Orosium, et sic de Oriente in Occidentem, sicut currit motus celi, cum ipso Enea profectum est dictum signum aquile. Quem Eneam uocat hic antiquum auctor ratione sui nobilis sanguinis, uel uocat ita eum ad differentiam aliorum sibi subcedentium imperatorum qui olim, ut dicit quidam Textus Legalis, omnes ab eo Eneide uocati sunt; et qui Eneas, ut sequitur hic in textu, Lauiniam, filiam regis Latini, inde bello obtitnuit contra Turnum regem Rutilorum. Inde a dicto aduentu Enee in Ytaliam aquila, idest monarchia mundi, fuit in Alba ciuitate fundata olim per Ascanium supradictum ante urbem conditam per CCC annos et plus, et in ciuitate Romana, que a Romulo inde instituta fuit, ante aduentum Christi per UIIc annos. Inde Constantinus, primus imperator Christianus, qui imperare cepit anno domini CCCX°, liberatus a lepra per Beatum Siluestrum, et ab ipso baptizatus, quarta die dicti sui baptisimi, facta donatione ipsi Siluestro de qua dixi in Inferno, capitulo XUIIII°, et sibi urbe relicta cum dicta aquila, idest cum sede et curia imperiali, recessit de Roma et iuit in Greciam, et apud Bisantium, quod hodie dicitur ciuitas Constantinopolitana, dictam sedem imperialem constituit; et sic uoluit dictam aquilam contra dictum cursum celi, idest de Occidente in Orientem. In qua ciuitate Constantinopolitana, sita in confino Asie et Europe, ut dicit hic textus (unde Lucanus in IX°: Non Asiam breuioris aque diterminat usquam / fluctus ab Europa, quanuis Bisantion arto / Pontus et ostiferam dirrimat Calcedona cursu), ac uicina etiam dictis montibus cretensibus, unde dicta aquila, ut dicit hic dicta umbra, exiuit, sederunt titulo et re XXXUII imperatores, scilicet Constantinus predictus, Constantinus secundus et Constantius, Iulianus, Iouinianus, Ualentinianus, Ualens, Gratianus, Theodosius, Archadius et Honorius, Theodosius secundus, Martianus, Leo primus, Zeno, Anastasius, Iustinus, Iustinianus, de quo hic dicitur, Iustinus secundus, Tiberius secundus, Mauritius, Phocas, Eradius, Constantinus tertius, Constantinus quartus, Iustinianus secundus, Leo secundus, Tiberius tertius, Phylippus, Anastasius secundus, Teodosius tertius, Leo tertius, Constantinus quintus, Leo quartus, Constantinus sextus, Nicecorus et Michael. Et quod dixi quod nomine et re dictum imperium fuit sic apud Grecos, subaudi scilicet usque ad dictum Constantinum quintum et Leonem eius filium qui cepit imperare anno domini UIIcXLU°. Nam eo tempore, dum Astulfus, rex Lungobardorum, inductu certorum malorum romanorum Tusciam occupasset et Romam adgressus esset ecclesias omnes et alia uastando, Stephanus papa secundus auxilium petiit a dicto Constantino et Leone eius filio, quibus recusantibus patrocinari Ecclesie contra dictum Astulfum, petiit subsidium a Pipino secundo rege Francorum, et habuit et obtinuit contra dictum Astulfum mediante pugna Francorum. Ex quo dictus Stefanus papa, anno UIIcLUI°, dictum romanum imperium de Grecis transtulit in Germanos, et factus est Karolus Magnus filius dicti Pipini imperator. Inter quos dictos principales constantinopolitanos dicit dicta umbra Iustiniani quomodo imperator unus de eis fuit, et quomodo reformauit Corpus Iuris Ciuilis; nam tres codices ad unum reduxit et ueterum prudentum Iura, que ad duorum milium librorum numerum attingebant, ad quinquaginta libros redegit. Item dicit quomodo Agapitus papa ipsum retraxit Iustinianum ab errore Euticetis. Nam tempore ipsius Iustiniani fuit quidam abbas Constantinopolitanus, nomine Eutices, hereticus, qui tenuit quod uerbi Dei et carnis in Christo una tamen natura erat, scilicet diuina, unde dicebat quod post resurrectionem Christus solum remansit in diuina natura, qui dampnatus inde fuit in Calcedoniensi Concilio, et cum eo Dioscorus episcopus Alexandrinus in eadem heresi inuolutus. Et diffinitum fuit predicari duas naturas in Christo fuisse et unam personam in dicto concilio. Inde dicit dicta umbra, uel dicere uult, quomodo dedito se in totum dicto laborerio legum, quod quasi diuina auxiliante manu Belisarius patritius uices gerendo circa arma dicti Iustiniani olim mirabiliter de Persis triumphauit, inde in Affricam transiuit et Uandalos romano imperio subiugauit et Gelismerum eorum regem, et idem fecit de Gottis et de Odoacro et Attila eorum regibus hostibus romanorum. Post hec auctor, uolens ostendere in quantum uenerari debet dictum signum aquile representans imperium romanum et monarchiam mundi in reprehensionem multorum ipsum hodie deprimentium, in persona dicte umbre Iustiniani digressiue ad narrandum hic nunc procedit quamplurima memoranda facta et gesta sub dicto signo, et sub breuitate incipit sequendo Titum Liuium, scribam Romanorum gestorum, incipiente primam partem sui uoluminis a capta Troia, et sic, ut dicitur hic in textu, a morte Pallantis, filii regis Euandri, secuta propter regnum Ytalie Enee querendum sub dicto signo. Unde prenotandum est quod dictum signum Eneas, capta Troia, diu fatigatus in mari fato in ordinatione diuina in Ytaliam uenit et applicuit cum suo nauigio litoribus Lauinii, ciuitatis regis Latini prope fauces Tiberis, unde Uirgilius, de ipso Enea loquendo, incipit: Arma uirumque cano, Troye qui primus ab oris / Ytaliam fato profugus Lauinaque uenit / litora etc. Et ibi prope se uallo fortificauit, et nitendo habere in uxorem Lauiniam, unicam filiam dicti Latini, sponsam iam promissam Turno regi predicto, incohata guerra inter ipsum Eneam et eius Troianos et dictum Latinum et Laurentos eius subditos et Turnum predictum, dictus Eneas petiit auxilium a dicto rege Euandro, regente tunc in loco ubi est hodie Roma, qui breuiter contulit ei dictum Pallantem eius filium eum magna comitiua. Qui Pallas in prima pugna dictarum partium occisus est a dicto Turno, tamen in processu demum dictus Eneas superauit dictum Turnum et occidit et dictam Lauiniam in uxorem habuit. Inde, mortuo Enea, dictus Ascanius eius filius successit ei in regno et ciuitatem Albanam fundauit et ibi regnauit per XXUIII annos; de quo Uirgilius in I° ait: At puer Ascanius cui nunc cognomine Iulo / imperio explebit, regnumque a sede Lauini / transferet, et Longam umbram ui muniet Albam / hic iam ter centum totos regnabitur annos / gente sub Hectoria, donec regina sacerdos / Marte grauis geminam partu dabit Ilia prolem, scilicet Romulum et Remum, de quibus statim dicam. In qua ciuitate Albana dictum signum aquile et monarchie mundi solum fuit et non alibi per dictos CCC annos, regnantibus infrascriptis regibus ibi successiue tanquam descendentibus dicti Enee primo uidelicet Ascanio, inde Siluio, - eius fratre et filio Enee et dicte Lauinie, et a quo omnes reges Albani dicti sunt Siluii (de quo Uirgilius in persona Anchises ad Eneam predictum suum filium iam mortuum loquendo in UI° sic ait: Siluius, Albanum nomen, tua postuma proles, / quem tibi longeuo serum Lauinia coniunx / educet siluis regem regumque parentem / unde genus Longa nostrum dominabitur Alba, fuit enim in siluis nutritus a matre timore dicti sui fratris, et sequitur: Proximus ille Procas, Troiane gloria gentis / et Capis et Numitor et qui te nomine reddet / Siluius Aneas etc.), - inde Enea Siluio filio dicti Silui, inde Cape, inde Latino, inde Alba, inde Egypto, inde Carpento, inde Tiberio, inde Agrippa, inde Siluio Aremulo, inde Auentino, inde Procace eius filio, inde Amulio qui fratrem suum Numitorem de regno expulit et filiam eius Iliam predictam in templo Ueste dedicauit, que ibi, licet Uirgilius et Liuius ex Marte dicant quod grauida facta est, ex sacerdote dicte Ueste re uera fuit facta pregnans. Et sic peperit duos gemellos, scilicet Romulum et Remum; quo Remo decapitato per dictum Romulum, iam per eos condita ciuitate romana et occiso dicto Amulio et restituto dicto Numitore in regno Albano eorum auo, dictus Romulus ut primum rex romanorum cepit solus regnare. De quo Uirgilius, in persona dicti Anchises, ad Eneam subdit: Quin et auo comitem sese Mauortius addet / Romulus, Asaraci quem sanguinis Ilia mater / educet etc. Cuius Romuli tempore factus est raptus mulierum Sabinarum quem auctor uocat hic malum, idest maleficium; nam, cum populus romanus nouiter institutus mulieribus careret, dictus Romulus quadam die certa quoddam festum statuit fieri in qua breuiter dum quasi omnes mulieres ciuitatis Sabine illuc confluissent, rapte sunt a Romanis et detente in eorum uxores, ex quo longa et magna guerra postea orta est inter dictas duas ciuitates. Tandem dicti Sabini ab ipso Romulo superati sunt; inde, mortuo isto Romulo, Numa Pompilius ut secundus rex sibi in regno romano successit et regnauit XLIII annis, de quo Uirgilio loquendo ait: Regis Romani primam qui legibus urbem / fundabit, curribus paruis et paupere terra / missus in imperium magnum etc.; nam de Sabina terra sua probitate tractus est ad dictum regnum romanum. Inde tertius romanus rex fuit Tullius Hostilius qui, regnante in Alba ciuitate predicta Ciuilio rege, multa bella gessit cum Albanis occasione dicti signi aquile, quod signum populus romanus solus uolebat habere, et idem uolebat Albanus allegando uterque se successorem Enee; demum ad hanc concordiam uenerunt. Scribit Titus Liuius in prima decada et Ualerius in UI°, in titulo De Seueritate, scilicet quod quelibet dictorum partium eligeret tres pugnatores et uictores illud signum haberent in solidum et sic deuentum est ad singulare bellum ter geminorum: nam pro parte Romanorum in campo fuerunt tres fratres uocati Oratii, et pro parte Albanorum fuerunt alii tres fratres uocati Curiatii, quos omnes tres Curiatios, mortuis duobus prius de dictis Oratiis, tertius occidit solus, et sic ab inde citra dicti Albani priuati sunt dicto signo et illud Romani in totum habuerunt. Cum quo signo sic facto proprio Romanorum sepe bellando dictus Tullius subegit et subiugauit romano populo dictos Albanos et Ueientes qui per XUIII miliaria distabant a Roma, et Fedenatos distantes per XIIcim, et terras omnes Tiberinas uicit uicinas Rome, quod tangit hic auctor dicendo de uicinis gentibus per hos reges subiugatis et uictis; de cuius Tullii probitate Uirgilius in persona Anchise ad Eneam etiam inquit: Cui deinde subibit, scilicet dicto Nume, Otia qui rumpet patrie residesque mouebit / Tullius in arma uiros et desueta triumphis / agmina etc. Regnauitque XXXII anni iste Tullius, post quem successit quartus rex romanorum, scilicet Anchus, qui Hostiam ciuitatem condidit iuxta mare uicinam Rome per XUIcim miliaria - de quo subdit Uirgilius: Quem iuxta sequitur iactantior Anchus / nunc quoque iam nimium gaudens popolaribus auris - regnauitque annis XIII. Post hunc regnauit Priscus Tarquinius quintus rex Romanorum XXXUII annos; post hunc regnauit Seruius Tullius, rex sextus Romanorum; post quem regnauit Tarquinius Superbus septimus Romanorum rex et ultimus XXXU annis, in quo XXXU° anno eius regni, ut scribit Titus Liuius in prima decada, libro I° , capitulo XXXUI°, et Ualerius, libro UI°, in titulo De Pudicitia, capitulo I°, existente dicto Tarquino in obsidione circa ciuitatem Ardeam, Sextus, filius dicti Tarquini, occulte de dicto exercitu discessit et uenit de sero ad Collatium oppidum prope Romam et petiit hospitari a Lucretia nobilissima et pudicissima domina romana et uxore Collatini, nobilis ciuis romani et soci dicti Sexti in domo eius habitationis in dicto oppido posita, dicto eius uiro existente in dicto exercitu; que, cum puro animo illum suscepisset in domo eius, in nocte per uiolentiam carnaliter habuit eam et in mane discessit et ad dictum exercitum remeauit. Lucretia uero misit statim pro dicto eius uiro Collatino et pro Lucretio eius patre et pro Bruto eius patruo, qui secum couenientes in talamo suo sic ait: *Quid saluum est mulieri amissa pudicitia? Uestigia uiri alieni in lecto tuo Collatine sunt. Ceterum corpus tantum uiolatum est, animus insons; mors testis erit. Uidebitis quid Sexto debeatur: ego me si a peccato absoluo a supplicio non libero*, et ne ulla impudica amodo exemplo Lucretie uiuat, cultrum quem sub ueste habebat in corde defigit. Propter quod scelus romanus populus abstulit regnum dicto Tarquinio superbo et ab inde usque ad Iulium Cesarem sub consulibus romanum regimen fuit. Et hoc est quod tangit hic auctor in persona Iustiniani dicendo quod fecit signum predictum in UII dictis regibus, idest in tempore quo regnauerunt, quod fuit CCXXXX annorum usque ad dictum facinus Lucretie per quod finierunt; de quo, si commendata fuit dicta Lucretia, uide in I° De Ciuitate Dei per Augustinum, XX° capitulo. Inde dicit quod etiam egit dictum signum aquile cum egregiis aliis romanis: scilicet cum Quinto Fabio consule romano bellando cum Brenno duce Senonum et Gallorum apud Alliam fluuium uicinum Rome, ubi dum forent uicti romani a dicto Brenno, capta est a dictis Gallis tota Roma preter Capitolium in nocte sequenti, et illud perditum etiam fuisse nisi peruigil anser Romanos ex lassitudine pugne dormientes clamore ualido excitasset; quod tangens Uirgilius in UIII° ait: In summo custos Tarpeie Mallius arcis / stabat pro templo et Capitolia celsa tenebat, / Romuleoque recens horrebat regia culmo. / Atque hic auratis uolitans argenteus anser / porticibus Gallos in limine adesse canebat. Quos gallos spoliantes Romam pecunia et rebus per quinque dies, Camillus ciuis romanus, relegatus tunc aput Ardeam ciuitatem longe a Roma per XUIII miliaria, amore patrie cum magna coadunata gente aggressus est dictos Gallos in urbe sub signo dicte aquile, et posuit eos in conflictu, et eos fugauit et restituta sunt omnia ablata romanis. De qua probitate Camilli Uirgilius in UI° tangendo ait: Aspice Torquatum et referentem signa Camillum. Post hoc tangit quomodo per Lauinium Curium et Fabritium consules romanos cum dicto signo aquile uictus fuit Pirrus rex Epirotarum qui de Grecia in Ytaliam uenit cum infinita gente contra Romanos ad instantiam Tarentinorum qui tunc erant hostes populi romani. Inde dicit quomodo cum dicto signo acquisierunt famam quam, ut dicit textus hic, ipse auctor libenter mirrat (idest conseruare nititur, ut conseruat mirra corpora mortua), Manlius Torquatus probus romanus, ita uocato a torque quam in singulari bello contra quendam Galum optinuit; item Quintius Cincinnatus, ita dictus a capillatura sua inculta (dicitur cincinnus et cyrrus capillorum), qui, ut ait Cicero contra Epicurum, a Romanis tractus est ab aratro et dictator factus est, et uictis per eum Curulis et Uolscis, adhuc ad agriculturam rediuit. Item Deci illi duo romani pater et filius, quorum unus in Gallico, alter in Samnitico bello pro re punica suas animas uouerunt. Unde Lucanus: Deuotum hostiles Decium presere caterue, et Uirgilius: Quin Decios Drusosque procul etc. Item Fabii, qui CCC fuerunt, de una domo romana et qui una die minus caute dimicando cum Ueientibus hostibus romanorum, mortui sunt omnes preter unum qui remansit domi propter iuuenilem etatem. Qui unus postea crescendo factus est consul romanus qui propter imparitatem potentie non ualendo certare contra Anibalem cum multa cautela illum pluries decepit mostrando se uelle bellare, et non bellando. De quibus et de quo uno ait Uirgilius sic in UI°: Quo fessum rapitis Fabi? Tu Maximus ille es, / unus qui nobis cunctando constituis rem. Et Ouidius: Quamuis cecidere trecenti, / non omnes Fabios abstulit una dies; Ualerius in UIIII°, de hoc scribens, uidetur dicere quod mortui sunt isti trecenti Fabii a Gallis in bello apud Alliam facto. Item dicit quomodo demum dictum signum in manu Scipionis domuit et superauit Anibalem et Arabes qui cum eo de Cartagine in Yspaniam et de Yspania in Ytaliam transeundo Alpes, unde Padus oritur, uenerunt contra Romanos. Nam, quamuis uicerit dictus Anibal Romanos, primo apud Trebiam flumen labens non longe a ciuitate Bobii et Placentie, et secundo apud Tragimenum lacum perusinum, et tercio aput Cannas in Campanea, dictus Scipio, etatis XXUI annorum, cum gente romanorum iuit in Yspaniam et ibi per uim habuit Cartaginem nouam, et ibi Asdrubal, frater dicti Anibalis, se submisit Romanis. Inde dictus Scipio transfretauit in Affricam et ducem Penorum uicit et Cartaginem obsedit, ad quam Anibal, dimissa obsidione et leuata circa Romam, uenit Cartaginem et ibi superatus est in bello a Scipione predicto. Item dicit hic auctor quomodo etiam Pompeius in iuuenili etate cum dicto signo triumphauit contra piratas. Item tangit hic auctor quomodo Florinus, consul romanus, deuicit Fesulanos cum dicto signo. Inde dicit auctor quomodo dum Deus uoluit hunc inferiorem mundum regi per monarcham, idest per unicum principem, ut est imperator, ut celum regitur, unde Boetius in II°, comendans tale regimen, ait: Felix hominum genus, / si uestros animos amor, / quo celum regitur, regat. Iulius Cesar, initiator imperii, de uoluntate romanorum cum dicto signo aquile et septem legionibus equitum in Galliam uadit confinatam a Uarro flumine prouinciali dirrimente Ytaliam ab ipsa Gallia et a Reno flumine alio dirrimente ipsam Galliam a Germania siue ab Alemania (per quam Galliam fluunt hec alia flumina hic in textu nominata, scilicet Ysera, currens per Dalfinatum, et Erre, currens per Aquitaniam, et Secana, currens per Parisium, et Rodanus), et ipsam Galliam uicit et submisit populo romano, uerum quia ultra quinquennium, terminum sibi prefixum sui consulatus, Pompeius et complices sui et senatus eum ut rebellem habuerunt et sibi triumphos debitos denegarunt. Unde Cesar uenit in Ytaliam et applicuit Rauenne, ut dicit hic auctor sequentem Claudianum dicentem de eo: Dixit, et antique muris egressa Rauenne / signa mouet; iamque ora Padi portusque relinquit, et transiens Rubiconem fluuium Ariminum inuadit. Inde uersus Romam procedit, tanquam hostis Pompei; cuius timore Pompeius et senatores illum non expectantes de Roma ad Brundisium tendunt. Quo scito Cesar, dimissa urbe in Yspaniam uadit, et debellata Massilia et uicta ciuitate Illerde et Petreio et Afranio ducibus pompeianis et tota Yspania rediit Romam et herarium aperit. Inde, insequendo Pompeium, pergit uersus Durachium, inde bellum habet in Farsalia cum ipso Pompeio, et ibi illum uicit cum immensa strage adeo quod, dicit hic auctor, eius dolor iuit usque ad Nilum calidum, idest usque ad Arabes et Seres, populos existentes in ultimo meridiei ubi sub axe calido primo emicat Nilus, licet eius caput ignotum sit (et hoc dicit quia interdum spargitur dictum flumen Nili ad occidentem quando currit uersus Boream et septentrionem et Orientem, unde Lucanus in persona Achorce ait ad Cesarem in X°: Ut Nilo sit leta suo. Tua flumina prodam, / qua deus undarum celator, Nile, tuarum / te michi nosce dedit. Medio cumsurgis ab axe; / ausus in ardentem ripas attollere Cancrum / in Boreas is rectus aquis mediumque Boeten; / rursus in occasis flexus torquetur et ortus / nunc Arabum populis, Libicis nunc equas arenis, / teque querunt primi, uident tamen hii quoque, Seres. / Archanum natura caput non prodidit ulli), et in III° dicit quomodo ad dictum bellum fuerunt predicti et Mauritii et Quicquid ab occiduis Libie patet arida Mauris / usque saratronias Eoa ad litora Sirtes. Item post hoc dictum signum reuisit, dicit hic auctor, cum Cesare Iulio, ut scribit etiam Lucanus in UIIII°, locum ubi iam fuit Troya et ubi Hector tumulatus est. Item Antandrum ciuitatem Tracie, ubi Eneas primo parauit suum nauigium ad ueniendum in Ytaliam cum dicto signo aquile etiam reuisit, item et flumen Simeontis iuxta Troyam fluens. Inde dictus Cesar iuit in Egyptum et Ptolomeum eius regem occidit et Cleopatram eius sororem a carcere liberauit, cum qua fornicatus diu fuit. Inde iuit in Affricam et regem Iubam et Mauritanum regnum subiugat, iterum inde tendit ad Yspaniam ubi apud Mundam ciuitatem Gneum et Sextum filios Pompei uicit. Inde dicit quod fecit cum baiulo, idest cum eius delatore sequenti, scilicet cum Octauiano imperatore, primo filio Octauie sororis Cesaris secundum Ysiderum. Suetonius dicit quod nominata fuit acia dictum signum; nam, occiso Iulio Cesare, eius auunculo, per Brutum et Cassium, factus est, officio triumuirorum extincto, dictus Octauianus imperator a Romanis in iuuenili etate. Inde, prouectus in tempore, sua probitate ualde aucta est res publica romanorum; nam, uicto et superato ab eo Lucio Anthonio, nepote dicti Iulii apud ciuitatem Perusinam, et uicto aput Mutinam ciuitatem et superato ab eo etiam Marco Anthonio alio nepote Cesaris primo, et secundario (cum quo imperauerat XII annis et inde XLIIII annis imperauit solus), in Grecia nauali bello in mari Actio, et occiso a se ipso ibi dicto Anthonio, et Cleopatra predicta eius uxore ob dolorem exincta, adpositis sibi ad mammas duobus colubris, qui dicuntur Cispani, suggentibus sanguinem suauiter ut per eos homo in sopore moriatur - de quibus tribus triumphis et mare rubro, de quibus hic in textu dicitur, ait Uirgilius in UIII loquendo de dicto Octauiano sic: Uictor ab Aurore populis et litore rubro, / Egyptum uirique Orientis et ultima secum, et subdit: At Cesar, triplici inuectus romana triumpho / menia etc. Ac uictis et mortuis ab eo etiam predictis Bruto et Cassio, occisoribus Iulii Cesaris apud Phylippos et Lepido et Sexto Pompei predicto in bello siculo, rediit Romam, et totus mundus sibi parendo in uniuersale pace positus est et suppositus populo romano in UIIc annis cum in Uc Ytaliam et in CC residuum mundi Roma sibi quesierit, ita quod ianue templi Iani, in quo omnia bellica paramenta romanorum recondebantur, clause sunt tunc. Quo tempore, scilicet anno sui imperii XLII°, et UIIcLII° ab urbe condita natus est Iesus Christus filius Dei, et durauit ista uniuersalis pax XIIcim annis. Et tunc impletum est illud Ysaie II°: Conflabunt gladios suos in uomeres et lanceas suas in falces,. et Psalmista, etiam in hoc prophetando, ait: In pace factus est locus eius. Inde dicit auctor in persona dicte umbre quod quicquid dictum signum unquam egit uel acturus est in futurum modicum et obscurum, dico quam ad claritatem fame, fuit respectu eius quod egit in manu Tiberii, tertii Cesaris, successoris in imperio dicti Octauiani ac eius priuigni et generi. Nam, anno XUIII et ultimo sui imperii, sub Pontio Pilato eius consule seu uicario in Iudea, Deus uoluit facere et habere uindictam in humanitate Christi sui filii a dicto Pilato instantibus Iudeis crucifixi de humana natura eius inimica propter preuaricationem primi hominis, et satisfaciendo eius ire quam habebat contra eam. Ex qua, ut dicit Apostolus, omnes Eramus filii ire, et In condempnatione propter delictum unius, ut ait Ad Romanos, U° capitulo. Ac inde per LUIIII annos, scilicet anno II° imperii Uespasiani, cum dicto signum in manu Titi, filii dicti Uespasiani, Deus fecit fieri uindictam supradicte uindicte, in quantum caro et natura humana Christi unita erat cum diuinitate, contra Iudeos. Nam, ut refert Iosephus, uicta Ierusalem per dictum Titum, numerus Iudeorum captiuorum fuit LXXXXUIIm, de quibus in carcere mortui sunt XIIcim sine infinitis occisis tempore obsidionis, quem passum auctor in sequenti capitulo latius explicabit et ego. Item dicit quid fecit dictum signum in manu Karuli magni imperatoris primi Germanorum contra Longobardos olim opprimentes Ecclesiam. Nam, requisitus a papa Adriano, primo eos obsedit in Papia et demum eos uicit et Desiderium eorum regem captum cum uxore et filiis duxit in Galliam.
|
|
|
|
Ultimo tangit de natura dicti planete Mercurii, stelle paruule, et influentie eius, qui est secundum Michaelem Scotum ut reddat hominem delectabilem in qualibet scientia ad finem acquirende fame et honorem, ut dicit etiam textus hic. Item si ipsi Mercurio Iupiter similatur reddet hominem assiduum in lectionibus librorum et uersificatorem et humilem et boni consilii et laudabilem in moribus secundum Ptolomeum in suo Quadripartito. Unde merito hic auctor fingit esse animam dicti Iustiniani et infrascripti Romei, arguendo auctor quod dum homo ponit sua desideria ad hec, minus uacat circa amorem diuinum et sic minorem gloriam meretur. Et de hoc dicit contentas esse ibi dictas animas mercuriales, sicut contentus est fenerator recipere meritum feneratitium secundum qualitatem gaggi, idest pignoris, et quantitatem maiorem et minorem mutuate pecunie - unde Sapientie XI° capitulo, dicitur: Omnia pondere numero et mensura posuisti Domine - dicendo ibi fore etiam umbram dicti Romei de Uillanoua, districtus ciuitatis Uentie de Prouincia, olim ministratoris Ramundi Bellingerii comitis Prouincie, qui sua actiua uirtute mercuriali maritauit quattuor filias dicti comitis quattuor regibus, scilicet regi Francie, regi Karulo de Apulia, regi Anglie et regi Maiolice; et, inuidia curialium dicti comitis prouincialium accusatus, reddita ratione sue administrationis maiore et ultra debitum rationis, recessit et peregrinauit contemplatiuus ad Deum, ut dicitur hic in textu.
|
|
|
|
{Osanna, sanctus Deus sabaoth.} In hoc UII° capitulo, continuato sermone, auctor exordiendo fingit sibi dictos beatos spiritus mercuriales disparuisse ibi, canente dicta umbra Iustiniani hec uerba, scilicet Saluifica popolum tuum, nam hoc importat latine hoc uerbum hebraycum Osanna secundum Ysiderum, O Deus exercicium uirtutis, nam et hoc importat latine hoc nomen aliud hebraycum Sabaoth, et est unum de decem nominibus Dei, Superillustrans ... / felices ignes, idest spiritus beatos et ignitos in karitate horum regnorum, idest horum celorum: nam Malacoth latine sonat hunc genitiuum pluralem, scilicet regnorum.
|
|
|
|
Post hoc auctor inducit Beatricem hic ad exemplificandum sibi quod dictum est in precedenti capitulo sub breuitate de iusta uindicta ire Dei contra naturam humanam uindicata postea iuste, incipiendo sic: primus homo Adam qui non fuit natus ex semine uirili et ex utero muliebri sed plasmatus a Deo, unde et protoplasma dicitur, non ferendo frenum quod uirtus rationis et obedientie uult ad sui proficuum, scilicet merendi, (in quantum uirtus hic accipiatur, secundum quod diffinit eam Phylosophus in libro De Spiritu et Anima dicendo: Uirtus est habitus mentis bene institute ad similitudinem alicuius regni, quod bene institutum est si recte consulatur in eo et recte imperetur et recte obediatur; sic mens bene instituta est, et dicitur cum ratio recte consulit, uoluntas recte imperat et uires subiecte uoluntati recte obediunt), dapnauit se et tota eius prolem uenturam, et sic naturam humanam deduxit in iram Dei. Unde Apostolus: Per unius inobedientiam peccatores constituuntur multi, quia per legem peccati ab eo descendunt, et Gualfredus in sua Poetria, de hoc tangendo sic ait de ipso Adam et Eua, preuaricatione facta contra mandata Dei per eos: De solio, Paradise, tuo dampnatur uterque; / sic genus humanum periit, nec profuit illi / uel ius nature, uel ius legale, uel ulla / uirtus, quin animas glutiret Tartarus omnes; / tanta, tot excursis annorum milibus, ira / infremuit etc. Et hoc tangit etiam hic Beatrix dicendo quomodo humana species iacuit infirma per multa secula usque dum placuit filio Dei descendere, iam scilicet elapsis UmCLXXXXUIIII annis a dicto peccato Ade secundum Orosium. Ad quod interuallum arguunt theologi quod statim post peccatum non fuit conueniens filium Dei incarnari, cum enim ex superbia peccatum prouenisset, sic liberandus erat homo ut humiliatus recognosceret se liberatore indigere. Quod quidem magno consilio fuit dilatum in mente et predestinatione Dei patris, dum dixit ore prophete loquendo Filio: Sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum, et licet in Symbolo dicatur: Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de celis et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Uirgine et homo factus est: quod tangit hic subsequenter dicendo Beatrix quomodo naturam humanam, rectam a Deo eius factore, ipse Deus uniuit sibi cum actu solum sui ecterni amoris, idest Spiriti Sancti, dicente angelo capitulo I° Luce ad Mariam: Spiritus Sanctus superueniet in te, et uirtus Altissimi obumbrabit tibi etc. Et Gualfredus predictus etiam ad hoc inquit: Filius hec: secum fuit ergo paraclitus auctor, / conceptus, propriaque manu contexuit illi / humanos habitus, qui clam descendit in aulam / uirginis et foribus clausis agressis ab aula; tamen idem Gualfredus hanc aliam inducit rationem dicte incarnationis ita dicendo iterum: Filius ergo Dei secum quia Lucifer in me / presumpsit ruit et periit. Fuit illa ruina / istius radix; sic sum quasi causa remota / huius pestis: ero uicine causa salutis. Nam Lucifer, diabolus factus, uidendo creatum hominem possidere debere regnum quod perdiderat inuidia, ipsum peccare fecit. Inde arguit Beatrix quod, quamuis hec natura humana ita coniuncta cum Deo ita sincera et bona fuerit in sua particularitate cum fuerit in Christo sine ulla aspersione et contagio originalis et actualis peccati, tamen in sua totalitate primordiali depulsa et relegata est de Paradiso in persona primorum dictorum nostrorum parentum, ad quod ait Apostolus: Misit Deus filium suum in similitudine carnis peccati, et in III° Sententiarum sic ait Magister: Christus non carnem peccati sed similitudinem carnis peccati accepit; et Augustinus: Omnes defectus nostros assumpsit filius Dei preter ignorantiam et peccatum, et quamuis in asumptione sui ipsius caro fuerit a Spiritu Sanctu ab omnibus reliquis peccati mundata, tamen si in cruce mortuus non fuisset, ad ultimum in senio defecisset, frigus ergo, calorem, famem, sitim et alias humanas penalitates pati potuit, et sic habuit corpus passibile, et merito, cum nostros defectus assumeret propter iustitiam satisfationis quam pro nobis assumpserat faciendam ut pro nobis perfecte satisfaceret per penalitatem nostre carnis, et ideo subdit hic Beatrix quod per eam crucem iusta fuit quantum in humanitate Christi, in qua ipsa natura humana tota punita est et passionata. Unde Gualfredus predictus de ipso Christo in cruce posito ait et de ipsa natura humana sic: Cum morte pateretur, ait Natura: *Necesse / est patiar: Dominus patitur. Complangite mecum / omne genus rerum. et subdit: Passus erat Dominus nature. Uim simul istam / passa fuit natura suo compulsa dolore; / sic homini pugnauit homo, sed homo Deus ipse / tunc certans modo sceptra tenens sic sola redemit / gratia propter quem cepit sic destitit ira, scilicet Dei subaudi. Et ecce quod fecit hic in textu de persona diuina Christi et eius natura humana, et quomodo diuersis respectibus Deo patri placuit mors filii sui et Iudeis. Unde Magister in I° Sententiarum in hoc ait: Dei uoluntas bona per malam uoluntatem hominis quandoque impletur, ut in crucifixione Christi: quem Deus bona uoluntate mori uoluit, Iudei uero impia. Unde tangens hoc Psalmista ait: Tu cognouisti sensionem meam et resurrectionem meam, hoc est dicere uoluisti et approbasti passionem meam; tibi enim sic placuit rationabiliter et Iudeis praue. Unde idem Gualfredus in hoc ait: Sola Deum risit morientem natio praua, / cuius in obprobrium sunt posteriora: propago / perfida, gens dure ceruicis etc. Per quam morte, dicit textus hic, quod tremuit terra et celum apertum est, animabus nostris subaudi, quod ante clausum erat, conclucendo ex premissis dicta Beatrix quomodo auctor amodo non debet mirari si iusta uindicta ulta fuit a iusta curia, scilicet per Pilatum primo locum tenentem dicti Tiberii imperatoris, et secundario per Titum predictum et Uespasianum imperatorem, tanquam per iudices competentes, ut scribit iste auctor in sua Monarchia dicendo sic in fine secundi libri: Et si de iure romanum Imperium non fuit, peccatum Ade in Christo punitum non fuit; hoc est falsum: ergo contradictorium eius ex quo sequitur est uerum. Falsitas consequentis apparet sic: cum per peccatum Ade omnes peccatores essemus, dicente Apostolo *Sic ut per unum hominem in mundum hunc peccatum intrauit et per peccatum mors, ita in omnes homines*, si de illo peccato non fuisset satisfactum per mortem Christi adhuc essemus filii ire natura deprauata. Sed hoc non est, cum dicat idem Apostolus ad Ephesios loquens de Patre sic: *Qui predestinauit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum propositum uoluntatis sue in gloriam gratie sue, in qua gratificauit nos in Filio suo*, sciendum est quod punitio non est simpliciter pena iniuriam inferenti, sed pena inflicta iniuriam inferenti ab habente iurisdictio puniendi, unde, nisi ab ordinario iudice pena inflicta sit, non est punitio sed potius iniuria, unde dicebat ille Moysi: Quis constituit te iudicem super nos? Si ergo sub ordinario iudice Christus passus non fuisset, illa pena punitio non fuisset, et iudex ordinarius esse non poterat nisi supra totum humanum genus iurisdictionem habens, cum totum humanum genus carne illa Christi portantis dolores nostros, ut ait propheta, puniretur; et supra totum humanum genus Tiberius Cesar, cuius uicarius erat Pilatus, iurisdictionem non habuisset nisi romanum imperium de iure fuisset. Hinc est quod Herodes, quamuis ignorans quid faceret, Christum ad Pillatum remissit iudicandum; nam non gerebat uices Tiberii predicti sicut ipse Pilatus, licet esset rex in suo singulari regno: propterea coram eo Christus nunquam loqui uoluit quicquam, tanquam coram non suo iudice; secus fecit coram Pilato ut coram suo iudice, unde inter alia sibi: Non haberes in me potestatem aliquam nisi datum esset tibi desuper. Istis sic decursis adhuc auctor inducit Beatricem ad dicendum sibi quare Deus pater tamen uoluit per mortem filii sui nos releuare, ualendo alio modo hoc facere; et incipiendo a remotis dicit quomodo ea que immediate procedunt a Deo carente omni liuore in aperiendo suam bonitatem, unde et Plato in Timeo inquit: Deus est optimus et ab optimo longe inuidia relegata est; perpetua sunt et absque fine et libera, cum non subsint uirtutibus nouarum rerum, idest motibus et costellationibus nouem celorum. Et si hoc nomen noue debet accipi hic in textu numeraliter ut sunt angeli et anime nostre, ut scripsit iste auctor etiam supra in Purgatorio in capitulo XUI° ibi: {A miglor forza e a miglor natura / liberi subiacete, e quella cria / la mente in uoi, che l ciel non a in sua cura}, scilicet dictam nostram animam que solum regitur a Deo, non autem a celis. Et ideo talia sunt sibi magis conformiora et similiora, ideo talia magis diligit ipse Deus, de quibus omnibus dotata est anima nostra; nam sempiterna est, item est similis Deo. Unde Augustinus in XI° De Ciuitate Dei, ait: Credatur homo factus ad ymaginem Dei, et in ea sui parte propinquior ei est, et in libro De Trinitate dicit quod Ratio nostra ymago Dei est, et ipse Deus etiam hoc fatetur dicens in Genesi: Faciamus hominem ad ymaginem et similitudinem nostram, unde Psalmista: Signatum est super nos lumen uultus tui. Item dicit Beatrix quod dicta nostra anima libera est, unde Ad Corinthios III° ait Apostolus: Ubi spiritus Dei est ibi libertas, et subdit Beatrix quomodo peccatum solum est illud quod reddit ipsam nostram animam dissimilem Deo; unde Ambrosius in suo Exameron ait: Illa anima bene picta est in qua splendor est glorie et paterne substantie ymago, / secundum hanc ymaginem ante peccatum pictus fuit Adam, sed cum lapsus est eam deposuit, item reddidit eam seruam, unde Iohannis UIII° capitulo dicitur: Omnis qui facit peccatum seruus est peccati, cum, secundum dictum Augustinum: Nichil aliud peccatum sit quam priuatio boni, et scribens ad Petrum etiam ait: Naturam serui in sua accepit Deus. Ad quas dotes sic perditas creatura humana nunquam reuertitur nisi repleat quantum culpa uacuauit iustis penis. Et sic natura humana tota in suo esse, primo subaudi in primis parentibus, peccauit, sicut amisit Paradisum ita etiam dictas dotes, nec ad eas reddire potuit nisi Deus per suam gratiam remississet talem excessum uel homo, scilicet Adam, satisfecisset. At hoc facere nequibat non ualendo se tantum infimare ipse Adam quantum ascendere uoluit, scilicet esse ut Deus, ut dicit hic textus; ergo Deum hoc facere oportebat, uel cum eius gratia absoluta uel cum gratia et iustitia. Et hoc magis sibi congruum fuit, unde Thomas in tertia parte questione XXXXUIa, ait in hoc: Tanto aliquis modus conuenientior est ad exequendum finem, quanto per ipsum plura concurrunt que sunt expedienda fini. Et hoc est quod dicit hic Beatrix quomodo in hoc Deus uoluit procedere omnibus congruentibus suis uiis; aliter omnes alii modi, concludendo subdit hic, ad iustitiam insufficientes nisi filii Dei humiliatus fuisset ad se incarnandum et paciendum. Nam, sicut dicit Apostolus Ad Hebraeos, capitulo II°: Omnis preuaricatio et inobedientia Ade accepit iustam retributionem mercedis, et hoc sic ostendit Magister in preallegato III° suo libro Sententiarum dicendo: Decreuit Deus in misterio propter peccatum primum non intromitti hominem in Paradisum, nisi in uno homine tanta existeret humilitas que omnibus suis proficere posset, sicut in primo homine tanta fuit superbia que omnibus suis nocuit. Non est inuentus inter homines aliquis quo id posset impleri nisi Leo de tribu Iuda, scilicet Christus, de quo Apocalipsis U° dicitur: Implendo in se omnem iustitiam et inconsumatissimam humilitatem qua maior esse non potest. Nam omnes alii debitores erant et uix unicuique sua uirtus sufficiebat et humilitas; nullus ergo poterat hostiam offerre sufficientem nostre reconciliationi; sed Christus homo sufficiens perfecta fuit hostia, qui multo plus humiliatus est, amaritudinem mortis gustando, quam Adam superbiuit per esum ligni uetiti noxiam delectationem perfruendo; et quamuis Deus alio modo procedere potuisset, tamen iste modus magis congruus fuit eius iustitie diuine. Nam isto modo diabolus superatus est iustitia non potentia: diabolus enim sua peruersitate amator est potentie et desertor iustitie. Iustitia ergo humilitatis hominem liberauit quem sola potentia liberare potuit, unde Augustinus in libro De Trinitate sic etiam ait: In hoc ita fieri debuit ut diabolus iustitia hominis et Dei Iesu Christi superaretur, et Gregorius sic dicit: Ut rationalis esset hostia, homo fuerat offerendus ut a peccato mundaret hominem qui esset sine peccato; sed quis esset homo sine peccato, si ex peccati commistione descenderet? Unde uenit propter nos in uterum Uirginis Filius Dei ubi, factus pro nobis homo, sumpta est ab illo humana natura, non culpa; faciens inde pro nobis sacrificium, corpus suum exhibuit pro peccatoribus uictimam sine peccato, que et humanitate mori, et iustitia mundare potui. Et dictus Gualfredus, in persona Christi loquendo, sic in hoc etiam ait: Si certare uelim propria ui, corruet hostis / ex facili; sed, sic si uicero, uiribus utar, / et non iuditio. Quare, tunc si uicerit hostis / calliditas hominem, ductu rationis oportet / quod sit homo qui uincat eum, lapsusque resurgat / qui cecidit, seseque potens euellat ab eius / unguibus, et liber incedat uertice recto, / qui seruile iugum subiit, uiuatque beatus / qui misere periit. Sed oportet ut ille Deus sit: / non aliter uirtus hominis prosterneret hostem / nisi Deus indueret carnem. Quia sic erit una / cum uirtute Dei uirtus humana, necesse / est igitur, sicut hominem prostrauit, ab ipso / sternatur etc. Item addit iste idem poeta aliam rationem quare persona Filii, non Patris uel Spiritus Sanctus potius debuit incarnari et pati ad seruandam diuinam iustitiam, ita dicendo: Quod Deus et nullus alius, quod Filius ipse, / non persona Patris uel Sacri Flaminis, esse / debuit ipsa salus hominis, sic collige paucis. / Ciuibus angelicis celo nascente creatis, / Lucifer, egregie lucis, de luce creantis, / plus aliis sumpsit, ideo presumpsit. Et inde / turgidus in lucem summam presumere cepit. / Uidit enim gigni lumen de lumine, uerbum / de Patre; uidit item sacrum procedere flumen / ex utroque; trium naturam uidit eandem, / personas uarias tres illas uidit. Et uni / inuidit soli Uerbo, uoluitque creatus / Patris adequari genito: *Dispono sedere / ad partes aquilonis, ait, similisque uideri / summo*. Sic uoluit fieri scelus incola celi. Et sic, ut supra dixi, filius Dei quasi remota causa fuit ruine hominis, unde uicina seu proxima causa debuit esse eius salutis; interserendo hic Beatrix quomodo ab ultima nocte, scilicet nouissimi diei iuditii et finis seculi, ad primam diem in qua creauit Deus celum et terram nullus processus, idest nullum misterium ita magnificum fuit a Deo actum ut fuit incarnatio filii eius primo et passio et mors eius in cruce secundo.
|
|
|
|
Ultimo Beatrix referendo se ad ea que dicta sunt hic supra, scilicet quomodo que Deus creat immediate perpetua sunt, arguit sic in contrarium, uidelicet quod elementa et alia ab eis procedentia corrumpuntur et deficiunt, et tamen creata sunt a Deo. Et soluit quod talia non immediate a Deo processerunt, ut celum Impireum et angeli et anime nostre, sed predicta elementa et anime sensitiue brutorum et uegetatiue arborum producte sunt et complexionate a creata uirtute ab ipso Deo, scilicet planetarum, unde Thomas in prima parte, questio LXXUa, in hoc sic ait: Anima brutorum producitur ex uirtute aliqua corporea, anima uero hominis a Deo immediate, unde Genesis, I° dicitur: Producat terra animam uiuentem, brutorum scilicet et planctarum subaudi, sed de anima nostra ibidem subdit quod Deus Spirauit in faciem hominis spiraculum uite, scilicet animam intellectiuam immediate. In hoc Frater Albertus ait: Uirtus ingenerabilis et incorruptibilis est in celis et in corporibus super celestibus, in quibus est uirtus actiua respectu inferiorem que est generabilis et corruptibilis, ut in elementis et elementatis in quibus est uirtus actiua et passiua. Nam Deus de nichilo creauit ylem, que dicitur primordialis materia, inde ex ipsa ille elementa et ex elementis omnia alia; et argumentatur etiam Beatrix ex istis premissis quod nostra resurrectio corporalis uere erit cum uero primorum parentum nostrorum immediate plasmata fuerit a Deo. Quod prophetando confirmat Iob dicens: Scio quod redemptor mens uiuit, et in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursum circumdabor pelle mea et in carne uidebo Deum, quem uisurus sum ego ipse et occuli mei conspecturi sunt et non alius reposita est hec spes mea in sinu meo, et Psalmista: Emicte spiritum tuum et creabuntur, et renouabis faciem terre, et Ecclesiaste, capitulo ultimo, etiam in hoc dicitur: Reuertatur puluis in terra suam unde erat, et spiritus reddeat ad eum qui dedit illum.
|
|
|
|
{Solea creder lo mondo in suo periclo.} In hoc UIII° capitulo auctor fingit se de celo Mercurii ad celum et planetam Ueneris ascendisse, de quo nunc tractaturus in hoc capitulo et sequenti incipit, et exorditur sic primo dicens cur dictus planeta iste Uenus nuncupetur. Et dicit quod antiqui, et precipue platonici, in antiquo errore illo de quo plene scripsi supra in IIII° capitulo, putantes uidelicet animas ad suas stellas, defunctis corporibus, reuerti, percipientesque effectum et influentiam huius planete fore reddere personam sub eius ascendente natam pulcram et placibilem, et per consequens inclinatam ad amandum illo carnali amore diffinito a Gualterio ita: Amor est quedam passio innata procedens ex uisione et immoderata cogitatione forme alterius sexus, ob quam aliquis super omnia cupit alterius potiri amplexibus. Nam uir uel mulier pulcra naturaliter est placibilis, et sic sua placibilitate philocapit animum uenereum et ille illam de se ex natura talis amoris, ut tangit iste auctor supra in Inferno, in capitulo U°, dicendo ibi: {Amor che nullo amato amar perdona}. Ideo dixerunt hanc Ciprignam Uenerem Dioneam, olim reginam insule Cipri, fore translatam in hunc tertium planetam tanquam ut uerissime a dicta stella descendisset eius anima. Nam pulcerrima et placibilis fuit ultra alias ac exarsit et exardescere fecit alios in dicto amore de se plus quam alia aliqua mulier suo tempore, et quia opinabantur dicti antiqui quod dicta Uenus radiaret follem, idest uesanum, amorem, libidinosum et nepharium, mouentem olim et incendentem Pasiphem ad habendum rem cum thauro et Mirram ad iacendum carnaliter cum Cinera suo patre et Didonem ad occidendum se amore Enee; etiam ex hoc errore nedum dicte Ueneri sacrificabant illi de Cipro in Idalio nemore et illi de insula Paphos et de insula Citheron timore talis periculosi amoris, ut dicitur hic, sed etiam honorabant cum sacrificio Dionem, matrem dicti Ueneris, unde Uirgilius: Sacra Dionee matri ecc. et Cupidinem ut eius filium, recordantes quomodo in persona Ascanii, filii Enee, dicta Uenus misit dictum Cupidinem ad incendendum dictam Didonem in amorem ipsius Enee, ut scribit Uirgilius in fine I°, inter alia sic dicendo: *Ille ubi complexu Enee colloque pependit / et magnum falsi impleuit genitoris amore, / reginam petit*. Hec occulis, hec pectore toto / heret et interdum gremio fouet inscia Dido. Et ecce quod tangit hic auctor de gremio dicte Didonis et de dicto Cupidine, et quia iste planeta coniunctus cum Ioue habet infundere hunc dictum talem amorem carnalem modestum et rationabilem, ut patet in multis qui tali amore matrimonialiter copulantur, qui sine ipso hoc non fecissent aliter, et qui, lapsa iuuentute sua, talem corporalem et carnalem amorem reuoluunt et conuertunt in amorem spiritualem Dei, ut fecerunt isti beati uenerei, de quibus statim dicam in capitulo sequenti, at coniunctus cum Saturno et Marte infundit talem amorem immundum turpem et lasciuum, ut fuit in supradictis Pasiphe et Mirra. Ideo poete allegorizando, finxerunt hanc primam Uenerem pulcram filiam Iouis, ponentes dictum Cupidinem in eius filium, quia dicta placibilitas, pro qua allegorice ponitur ipse Cupido, sapgitat corda amantium modo cum aurea sagipta, idest cum uirtuoso motu, modo cum plumbea, idest cum uitioso. Item dixerunt eam matrem Enee ratione placibilitatis eius que habet talem amorem suadere, unde et iste auctor, de hac dicta pulcra Uenere sentiendo, sic ait in I° capitulo Purgatorii: {Lo bel pianeto che damar conforta} etc. Et aliam secundam Uenerem turpem predictam ex testiculis Saturni falce exectis et in mare proiectis natam dixerunt et ex spuma marina et uxor fuisse Uulcani. Sub hac allegoria Saturnus hic pro tempore tollatur, et eius uirilia pro fructibus quos tempus producit, spuma uero maris pro spermate quod ex cibo et potu ut fructibus temporis prouenit, unde Terrentius: Sine Cerere et Libero, idest Bacco, Uenus friget, sed cum eis calet calore libidinoso, pro quo Uulcanus accipitur hic, qui calor facit homines ut plurimum submictere ratione talento, idest appetitui, ut dicit iste auctor in dicto capitulo U° Inferni, tanquam uenenum cum dicatur sperma retentum, idest multiplicatum, unde ac sit interdum quasi uenenum, subaudi corporis et anime, nisi limem cum coitu uxorio uacuetur. Et de tali Uenere accidentali et uenenosa sensit iste auctor supra in Purgatorio in capitulo XXU° dum ibi dicit loquendo de Diana et de Elice nimpha ab ea repulsa de suo consortio: {Al bosco / si tenne Diana, et Elice caccionne, / che di Uenere hauea sentito il tosco}, idest tossicum spermatis Iouis cum quo fornicata erat. Item dicit auctor hic quomodo iste planeta uoluitur in tertio epiciclo: circha hoc notandum est quod, secundum quod legitur in Tractatu Spere: Epiciclus est quidam paruulus circulus per cuius circumferentiam defertur corpus plenus et eius epicicli centrum semper defertur in circumferentia deferentis, qui est alius circulus in quo planete sunt et uoluuntur in dictis epiciclis omnes planete predicti, preter solem et lunam qui non habent dictum epiciclum. Et sic, cum iste planeta Ueneris et in parte superiori dicti sui epicicli, est orientalis, et oritur ante solem per modicum nobis, at cum est in inferiori est occidentalis et oritur in sero. Et hoc tangere uult hic auctor de aspectu solis ad hunc planetam modo ante modo retro.
|
|
|
|
Hiis ita exorditis, auctor fingit de celo Impireo, qui est illa spera et girus qui fuit prius inceptus a Deo cum angelico ordine primo Seraphinorum, ut tangitur hic in textu, descensisse hos beatos spiritus uenereos ad hoc celum Ueneris, uelociores uentis, idest fulminibus descendentibus de frigida nube. Inter quos fingit uenisse umbram Karuli Marteli, filii olim regis Karuli Zotti de Apulia, et loqui sibi, primo dicendo scilicet quomodo ipse et alii beati uenerei ita sunt in gradu tertio beatitudinis Paradisi sicut sunt Principatus in tertio ordine et beatitudine angelorum. Et sic, ut intelligentias et motores istius tertii celi Ueneris iam inuocauit eos iste auctor in quadam eius cantilena que incipit: Uoi che ntendendo il terzo celo mouete, ut tangitur hic in textu.
|
|
|
|
Inde dicit dicta umbra quomodo ut primogenitus dicti sui patris, et ipso suo patre adhuc uiuente, ex successione materna coronatus fuit in regem Ungarie, que Ungaria rigatur per flumen Danubii et confinatur cum Austria, ut tangitur hic in textu. Item dicit quomodo post mortem dicti sui patris spectare et pertinere debebat ad ipsum illa pars comitatus Prouincie que confinata est a sinistra ripa fluminis Rodani et a flumine Sorge, diuidente dictam partem dicti comitatus a territorio Uenesis, et a mari Mediterraneo et a Riparia Ianuensi tanquam patrimonium auitum, si uixisse post dictum suum patrem sicut non uixit; et eodem modo expectabat et expectasset ipsum in dominium illa pars regni Ytalie que in forma cuiusdam cornu apparet in mappa, que confinatur per ista duo flumina hic in textu nominata, scilicet per Trontum flumen currens inter eam et marchiam Ancone et mictens in mare Adriaticum et Uiride flumen currens per Campaniam et mictens in mare Leonis, et etiam per hec duo maria secundario confinatur, in qua et inter que confinia est Apulia, Calabria et Abrutium, et ecce cornu Ausonie, idest Ytalie, ita dicte ab Ausonio filio Ulixis de quo hic auctor tangit, in quo sunt iste ciuitates Bari, Caeta et Catona et alie plures. Item dicit dicta umbra quomodo Trinacria, idest Sicilia, ita dicta a tribus eius promontoriis acribus, scilicet Peloro, Pachino et Lilibeo, inter quos Pelorum et Pachinum montes est mons Ethene sulfureus et fumicans ibi super gulfum quod dicitur Fare Messine; quod particulare mare longum fere est per XXXUI miliaria, diuidensque modica latitudine Calabriam ab insula Sicilie predicte, et quod brachium maris maiorem brigam, ut dicit hic textus, recipit ab Euro, scilicet uno de tribus uentis orientalibus, subaudi quam ab Affrico, uno de tribus uentis meridionalibus. Nam nusquam alicubi unde maris franguntur uelut ibi, ut Seneca in XIUa Epistula ad Lucilum ait: Cum peteres a dicto Euro et etiam a dicto Austro, unde describendo Ysiderus causam extuationis dicte Ethene sic ait: Constat quod Ethena ab ea parte qua Eurus uel Affricus flat habere speluncas plenas sulfure usque ad mare deductas. Que spelunce recipientes in se fluctus uentum creant, qui, agitatus, ignem gignit ex sulfure, in tantum olim quod urbes et agros circumstantes uastabat, licet hodie solummodo tali sulfure fumat, secundum Orosium. Seruius in III° Eneidos etiam circa hoc inquit: Constat Ethenam concauas terras habere ab ea parte qua Eurus et Affricus flant usque ad mare deductas. Quorum opinionem sequitur auctor hic in persona dicte umbre, non autem opinionem poetarum fingentium Tipheum gigantem iacentem stratum ibi in dicta ynsula pressum in manibus et pedibus a dictis tribus promontoriis et resupinum emictere per os talem ignem in dicta Ethna et eius colle, unde Ouidius, hoc describens, ait in U°: Trinacris et magnis subiectum molibus urget / ethereas ausum spectare Tiphea sedes. / Nititur ille quidem pugnatque resurgere sepe, / dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro, / leua, Pachine, tibi, Lilibeo crura premuntur; / degrauat Ethna caput; sub qua resupinus arenas / eructat flammamque ferro mouet ore Tipheus etc., attendidisset et hunisset in reges eius successiue, mortuo dicto Karulo Zotto suo patre, filios dicti Karuli Martelli natos per ipsum, idest mediante ipso de Karulo eius auo paterno primo rege Sicilie de domo Francie et de Redulfo imperatore, socero ipsius Karuli Martelli, ut dicit hic textus, nisi propter malum regimen dicti regis Karuli ueteris et oppressionem eius gentis Francigene rebellata una die ciuitate Palermitana tota dicta ynsula sicula rebellasset contra dictum Karolum. Ex quo summit materiam arguendi dicta umbra contra regem Robertum eius fratrem, nedum in se auarum, sed conducente sub stipendio suo catalanos communiter pauperes et auaros, et sic aptos ad faciendum eodem modo sibi Apuliam rebellari. Et mirum, dicit dicta umbra, quomodo hoc, cum dictus rex Robertus predictus descenderit a dicto rege Karulo Zotto in largitate et liberalitate famosissimo et commendato, de cuius causa auctori querenti, dicta umbra respondendo dicit hic quod uirtus planetarum et aliarum stellarum et celorum et eorum motorum, quam uocat circularem naturam imprimentem ut sigillum ceram inferiorem, idest materiam corporalem, nichil aliud est quam ipsa prouidentia diuina. Unde Moises in Deuteronomio ait: Deus corpora celestia in ministerium fecit cunctis gentibus, unde quicquid a constellationibus procedit ad prouisum finem tendit. Aliter dicit dicta umbra quod effectus celi essent ruine et non artes, et hoc esse non potest ubi intelligentie angelice mouentes celos essent defectiue et defectiuus primus intellectus, scilicet ipse Deus, non habendo illas perfectas, quod est falsum. Pro totum auctor respondendo dicte umbre, fatens dicit quomodo ex predictis cernit impossibile esse naturam deficere in oportunis, ut ait Phylosophus in III° De Anima dicens quod Natura generata nichil facit frustra neque deficit in necessariis. Iterum, ut concludat melius in suo proposito et premisso principio, querit dicta umbra utinam peius esset pro homine si non foret in hoc mundo et in policia etiam ciuis; et respondet auctor quod, sic cum dicat Phylosophus in I° Politicorum: Ciuitas facta est gratia bene uiuendi, et Thomas etiam ita scribat in suo Comento super libro Ethycorum: Homo indiget ad suam uitam multis que sibi ipse solus preparare non potest. Ideo consequens est quod ipse sit pars cuiusdam multitudinis per quam prestetur sibi auxilium ad bene uiuendum. Quo quidem auxilio indiget ad duo, uidelicet primo ad ea que sunt uite necessaria, sine quibus uita duci non potest, ad hoc auxiliatur domestica multitudo homini cuius ipse pars; alio modo iuuatur homo a multitudine, cuius est pars, ad uite sufficientiam perfectam, scilicet ut non solum uiuat, sed bene uiuat, habens omnia que sibi sufficiant ad uitam. Sic homini auxiliatur multitudo ciuilis, cuius ipse est pars, non solum quantum ad corporalia, sed etiam ad moralia, ad que una domus non sufficit; ergo concludendo circa hanc particulam, dicit dicta umbra quod oportet ad uitam ciuilem esse diuersa officia et artes et ingenia collata ab influentiis celorum hic deorsum. Unde Phylosophus in UIII° Ethycorum ait: Politicus enim homo et conuenire actus natus debet regi ratione et arte, et Seneca etiam, De Beneficiis, ait: Insita sunt nobis omnium etatum omniumque artium scientia, magisterque ex occulto Deus producit ingenia.
|
|
|
|
Et sic diuerse debent esse et expediunt radices nostre, idest inclinationes ad diuersus actus, ex quo nascitur unus pulcer ut Absalon filius Dauid, ut dicit hic textus, alter bellicosus ut Serses rex Persarum, de cuius tali conditione scripsi in Purgatorio in capitulo XXUIII°, alius nascitur ad sacerdotium inclinatus ut Melchisedec rex Salem (de cuius tali complexione scribit Apostolus, Ad Hebreos, UII° capitulo), alter ingeniosus ut Dedalus, cuius filius Ycarus uolando periit, ut dicitur hic in textu, de quo casu scripsi in Inferno in capitulo XUII°. Item dicit quod propter talem productiuam diuersitatem nature, ad ciuile nostrum esse predictum necessariam, ex eodem semine et conceptu et partu Ysaac et Rebecce diuersi gemelli nati sunt: Esau uidelicet et Iacob. Nam, ut scribit Yeronimus ad Ruffinum, dictus Esau ispidus fuit tam corpore quam mente, Iacob uero totaliter uirtuosus, dicendo quod Non in semine, sed in uoluntate nascentis causa uitiorum atque uirtutum est. Item Augustinus in U° De Ciuitate Dei, articulo IIII°, de hoc etiam scribit, scilicet quomodo non a constellationibus hoc procedit sed a prouidentia. Item Quirinus, idest Romulus, ita dictus a quiris quod est asta, quam exercuit ualde ut probum Mauortius seu martialis homo ex uili patre natus, scilicet ex quodam sacerdote Ueste dee, ut dixi latius supra in UI° capitulo, in morte redditus est Marti, idest quod reputatus est in stella Martis et in eius celo deificatus. Unde concluendo dicit dicta umbra quod natura circularis et generata bene facit eius artem in creatione nostra ut faciat de homine hominem, de asino asinum, sed non distinguit unum ab alio hostellum quasi ut magister qui, licet faciat domum, non tamen distinguit eius hostella, idest habitacula domus, sed Dominus domus qui eam formauit antequam fieret, similiter et prouidentia predicta diuina ad bene esse uniuersi creaturas dicte nature distinguit et disponit ad diuersa mediante celo ut eius organo et instrumento. Aliter natura, ut dicit textus hic, semper genita faceret similia generantibus, ad quod facit quod ait Thomas in prima secunde dicens: Naturaliter pater habet generare filium sibi similem in specie, hoc est quod homo habet generare hominem et non asinum, sed non habet generare eum sibi similem indiuiduo et accidentalibus differentiis, cum pater gramaticus non habet naturaliter generare filium gramaticum et largus largum et auarus auarum, cum hoc sint accidentia et actus personales procedentes a constellationibus, et ad hoc respexit Phylosophus dicens: Homo generat hominem et sol, accipiendo solem pro celo et eius constellationibus; ex quibus auctor habet ante occulos solutionem, dicit dicta umbra, quam prius habebat post tergum et dorsum dicti sui dubii, et quamuis dicta umbra satisfecerit auctori in eo quod petiit ab ea dubitando adhuc ultra promissione, uult ex gratia sibi loqui circa assumptam materiam, qui modus loquendi et describendi dicitur corollarium, ut dicit hic textus in fine, dicendo quomodo natura si formam inuenit sibi in habitudine contraria male fructificat sicut semen extra regionem suam, et ideo gens deberet respicere ad hoc et uidere, ad quod magis puer inclinatur, iuxta Salamonem dicentem in Parabolis, capitulo XX°: Ex studiis suis intelligitur puer, si munda si recta sunt opera eius, et Phylosophum dicentem in II° Ethycorum: Signum generati habitus est delectatio in opere, ut delectatus fuit dictus rex Robertus in studendo et sermocinando, et sic magis religiosus fructificasse quam in regnum tenendo, ut dicitur hic in fine.
|
|
|
|
{Da poi che Carlo tuo bella Clemenza.} Continuato hoc UIIII° capitulo cum precedenti, auctor apostrophando alloquitur istam Clementiam filiam dicti Karuli Martelli, dicendo quomodo dictus Karolus narrauit sibi deceptiones quas ipsa et alii sui filii post eius mortem recepturi erant a dicto rege Roberto eius fratre secundogenito et ab aliis de domo sua, et quomodo dixit auctori quod hec in se retineret et nemini diceret, ex quo auctor excusat se si talia non dicit hic et propalat, non tacendo tamen quod iustus plantus sequetur talem eorum dampnum et uere. Nam, usurpato dicto regno Apulie, et dicta parte comitatus prouincie, que dicebant esse dictorum filiorum dicti Karuli primogeniti per dictum regem Robertum, dictus rex Robertus, iam senescens, uidit mori in bello Montis Catini dominum Petrum eius fratrem et Karlottum eius nepotem, et ultimo uidit mori Neapoli dominum Karolum ducem Calabrie, unicum eius filium, relicta ex se quadam Iohanna, eius filia, quam tradidit nuptui domino Andree, nepoti dicti Karuli Martelli ad hoc ut post eius mortem succederet in dicto regno ei usurpato remorsus a conscientia. Et ita, mortuo dicto rege Roberto, et habita dicta eius nepte in uxorem, et apprehenso dicto regno dictus rex Andreas, occisus et precipitatus est in ciuitate Auersie a neptibus regis Roberti predicti proditorie. Ex quo inde Loysius, rex presens Ungarie, frater dicti regis Andree, inuasit Apuliam, et habita ea post multam stragem, ibidem fecit occidi dominum Karolum ducem Durachii nepotem dicti regis Roberti, et ecce dampnum et iustus plantus pronunciatus hic per auctorem quasi prohetice diu antequam hec forent.
|
|
|
|
Inde auctor fingit se ibi uidere umbram domine Cunize de domo illorum de Romano castro in Triuisino territorio, et sic inter aquas fontanas horum duorum fluuiorum, scilicet Brente et Plane, et Rialtum canalem per medium ciuitatem Uenetiarum diuidentem, de quibus dicitur hic in textu, et sibi loqui et dicere quomodo de dicta sua domo descendit Azolinus, facella uere marchie Triuisine in comburendo eam et tirampnice subiugando, inducendo etiam dictam umbram dicere quare non est sortita in altiori gradu beatitudinis, scilicet quia uicta fuit a lumine, idest a motu huius stelle Ueneris, subaudi illa pugna et uictoria, de qua tangit iste auctor in Purgatorio in capitulo XUI°, ibi dum dicit: {Lo cielo i uostri mouimenti initia; / non dico tutti, ma, posto chio l dica, / lume uè dato a bene e a malitia, / e libero uoler; che, se faticha / ne le prime battaglie col ciel dura / poi uince tutto, se ben si nutrica}, licet maturata etate resipuerit a tali motu, et amorem talem suum feruentem prius diu circa mundana, accensius reuoluit in Deum exemplo Madalene, que prius tam uenerea fuit in pulcritudine, placibilitate et lasciuia, ut testatus fuit Simon Christo de ipsa, et tandem talem suum amorem conuertit in ipsum Christum, dicentem inde dicto Simoni: Quia multum dilexit multa sibi remictuntur peccata, ac etiam inde dicte Magdalene dicentem Uade in pacem, ut scribit Lucas in Euangelio suo. Inde dicta umbra loquendo in laudem Folcheti de Massilla, olim summi inuentoris in rima prouinciali ibi in anima existentis, et de eius longa fama, ut dicit textus, summit materiam infamandi illos de marchia Treuisana confinata per hec duo flumina, scilicet Atesim et Tagliamentum, hic in textu nominata, non curantes de fama acquirenda tali. Ex quo dicta umbra prenunciando, dicit primo contra Paduanos dominatores olim ciuitatis Uincencie tempore quo iste auctor fingit se hoc uidisse et audisse, scilicet anno domini M°CCC, quomodo dominus Canis de la Scala auferret eis dictam ciuitatem Uincencie tractatu eius ciuium propter crudam et molestam eorum dominationem, ut dicit hic textus et ita factum est. Unde temporis in processu dictus dominus Canis, obsidens ciuitatem Paduanam, aquam fluminis Bachilioni et Reronis currens predictam ciuitatem Uincencie separatam, et extra dictam ciuitatem coniunctum que tunc ibat directo in dictam ciuitatem Padue apud terram Longarie et Bascianelum, abstulit dictis Paduanis et direxit eam ad paludes Ualbone et locii. Et hoc est quod dicit et tangit hic auctor, scilicet quomodo talis aqua mutabit Paduam in dictas paludes cito etc. Inde prenuntiat etiam mortem domini Rezardi de Camino, occisi proditorie tractatu domini Altinerii de Calzonis de Triuisio, dum dictus dominus Rezardus esset dominator ciuitatis Taruisi, in qua ciuitate currunt hec duo flumina hic in textu nominata, scilicet Sile et Cagnanus separatim et in exitu uniuntur et uocatur talis aqua coniuncta Sile tantum, et hoc est etiam quod dictur hic in textu de societate eorum. Item prenuntiat quomodo presbiter Gorza de domo illorum de Lusia, Feltrini districtus, episcopus olim feltrinus, proditorie cepit Antoniolum et Lancialottum de la Fontana de Ferraria, et captos misit eos ad dominum Pinum tunc rectorem ciuitatis Ferrarie pro ecclesia tanquam rebelles eius, ubi decapitati fuerunt, et cum eis etiam prior Sancti Lazari dicte terre et certi alii, tangendo de mala carcere clericorum Rome propter papam dampnatorum ad perpetuum carcerem. Et talia dicit dicta umbra quod ipsa et alii ibi beati prenoscunt in speculis celestibus que tronos uocamus, scilicet illos angelos in quibus iudicia Dei preconcipiuntur ad quod et ad id quod auctor tangit in hoc capitulo et alibi in hoc Paradiso, dum fingit hos et alios beatos spiritus per reflexionem diuini luminis prenoscere et intimare intima cordis eius in sua uoluntate et desiderio lingua non expressates. Dicunt theologi quod sancti orationes nostras cognoscunt et quod unusquisque beatus tantum in essentia Dei uidet quantum perfectio beatitudinis requirit; hoc autem requiritur ad perfectionem beatitudinis ut homo habeat quicquid uelit, nec uelit aliquid inordinatum, sed recta uoluntate quilibet cognoscere uult que ad eum pertinent, et sic dicti sancti et beati spiritus, cum nulla rectitudo desit eis, hoc uolunt. Oportet igitur quod uota hominum in uerbo cognoscant, idest in sapientia diuina; nam ad eorum gloriam pertinet quod auxilium egentibus prebeant ad salutem, et sic Dei cooperatores efficiuntur.
|
|
|
|
Et reddeundo ad dictam umbram Folcheti cum qua incipiendo loqui nunc auctor dicit quomodo eius uox iocundat celum cum cantum illo seraphinorum qui de sex aliis faciebant cuculla, idest operimentum subaudi (quando Ysaias uidit eos ita canendo, ut ipse propheta testatur in UI° capitulo sui uoluminis dicendo: Uidi Dominum sedentem super solium excelsum et seraphini stabant super illud, sex ale uni et sex ale alii; duabus uelabant faciem eius, et duabus pedes, et clamabant Sanctus, Sanctus, Sanctus Domine Deus exercituum: plena est omnis terra gloria eius), dicuntur enim significare dicte sex ale fabricam mundi factam in sex diebus, cooperitura eorum in faciem et pedibus Dei preterita ante dictam fabricam, et futura que uidere et scire non possumus, sed media tantum eorum cantus misterium trinitatis in diuinitate ostendit in sic canendo: Sanctus, Sanctus, Sanctus, inducendo auctor dictam umbram Folcheti ad dicendum sibi quomodo fuit oriundus Massilie ciuitatis Prouincie site in litore sinistro maris Leonis inter Ebrum flumen Yspanum et Macram flumen dirrimens Tusciam a territorio Ianuensi per breue cursum, nam fere per XXU miliaria currit, in cuius portum Massilie eius populus iam pro Brutum cum gente Cesaris bellando uictus fuit et positus in magna strage, ut scribit Lucanus in fine IIIi. Et hoc est quod tangit hic auctor de eo calefacto iam cruore, item quomodo dicta ciuitas Massilie se respicit ad unum ortum et occasum solis cum Bugea ciuitate Africe lineariter, ut dicitur hic. Inde, describendo dictum mare Leonis, dicit hic auctor in persona dicte umbre quomodo maius mare est quod sit in mundo foris, idest preter mare Occeanum, cingens circulariter totam terram detectam a mari, quod Greci uocant Ydeum, eo quod in modum circuli ambit mundum, ut scribit Ysiderus. Et ecce cur dicat hic textus quod ingrilandat terram et quod procedit idem mare Leonis a dicto mari Occeano uersus solem, idest de Occidente uersus Orientem inter discordantia litora. In hoc sic ait Papias hoc Mare magnum, fluens ab Occeano in meridiem uergit deinde in septentrionem, et uocat eum magnum comparatiue ad alia maria particularia omnia minora eo. Item uocant eum Mediterraneum, quia per mediam terram habitabilem uadit, disterminans Affricam ab Europa et Asiam mediam partem mundi a dictis duabus partibus alterius medietatis in parte. Nam Europam ab Asia dirrimit etiam flumen Tanai et Meotides palus, et hoc est quod dicit dicta umbra quod in tantum procedit quod ibi in suo principio aput Sibiliam et Settam facit orizontem, in fine facit meridianum, hoc est quod extenditur usque ad medium terre. De quo orizonte et meridiano uideatur quod scripsi in capitulo II° Purgatorii, et quod etiam de hoc mari in capitulo XXUI° Inferni.
|
|
|
|
Inde auctor inducit dictam umbram dicere quomodo in iuuentute sua, in hoc mundo uiuendo, extuauit in tali amore carnali in tantum quod neque Dido, filia Beli regis, plus non iam exarsit in Eneam dum iniuriata quasi est ab ea in hoc, Creusa uxor olim dicti Enee iam mortua et Sicheus uir ipsius Didonis etiam tunc iam mortuus, neque Rodopea Filis, filia Ligurgi regis Tracie, que delusa a Demofonte, filio Tesei ducis Athenarum, remeante ab exercitu Troie, hospitante cum ea et iacente, facta sibi prius promissione de ducendum ipsam in uxorem, et recusante id postea facere, laqueo se suspendit, neque Alcides, idest Hercules, ita cognominatus ab Alce eius auo, dum amauit Iolem, ut scribam in capitulo XII° inferius ubi uide; sed dum ipse Folchetus cepit canescere dicit quomodo desistit a tali amore et in Deum illum posuit, ut eius dicta umbra dicit hic sequendo Salamonem dicentem Sapientie IIII° capitulo: Canities hominum prudentia est, idest esse debet in dimittendo carnalia et sequendo spiritualia, unde Gregorius ad Ianuarium episcopum, in uitio carnis inuolutum, scribens ait: Canis tuis parcimus; ortamur: tamen aliquando resipiscere miser senex, atque a tanta leuitate morum operum peruersitatem compescere, et quanto morti uicinior efficiaris, tanto sollicitior et timidior esse debes. Nam, ut ait Ouidius: Non bene conueniunt nec in una sede morantur / maiestas et amor; nam de sene non corrigente se in talibus credo sentire Ysaiam, LXU° capitulo, dicentem: Maledictus puer centum annorum, et sic si canities, ut dictum est, facit hominem prudentem, facit etiam eum per consequens dominatorem huius stelle et aliarum influentie, iuxta illud Ptolomei: Sapiens dominabitur astris.
|
|
|
|
Et ecce quod tangit hic auctor inducendo dictam umbram dicere quomodo dicti uenerei beati non memores alicuius eorum culpe et peccati carnis in celo sunt letitiantes de ualore ordinato et prouiso a Deo, idest de uirtute talis planete faciente in processu temporis et mouentis hominem prudentem ad remouendum suum amorem carnalem ab isto mundo inferiore et ad superiorem spiritualem mundum celestem porrigere, et ecce mutatio duplicis mundi de qua hic dicitur. Item letitiant uidendo ibi artem diuinam ornatem tantum effectum, idest effectiuam operationem dicti tertii celi ad bonum, idest ad meritum beatitudinis decretum, idest commensuratum secundum maiorem et minorem uirtutem uite militaris in hoc mundo.
|
|
|
|
Ultimo dicit dicta umbra quomodo spiritus Raab sic ibi apparens coniunctus est ordini idest beatitudini eorum beatorum uenereorum in summo gradu, idest in celo Impireo, et quomodo eius anima plus de triumpho Christi assumpta fuit in celum de Limbo uirtute dicti tertii planete usque ad cuius celum et speram appuntatur, idest ascendit piramidaliter, umbra idest nox quam facit globus terre et aque huius nostri mundi, ut dicitur hic in textu. Que Raab meretrix existens in dicto carnali amore etiam reuoluit eum in processu temporis in Deum, ut supra dictum est, in tantum quod, dum Iosue uicarius Moysi et substitutus obsideret ciuitatem Ierico, unde erat ipsa Raab cum populo Dei, misit secreto duos exploratores suos in dictam ciuitatem ad domum huius Raab; quo scito, rex Ierico misit precipiendo dicte Raab quod statim sibi illos presentaret, at illa eos abscondit, negans ipsos se habere, et in nocte cum quadam fune ex fenestra sue domus herentis muro dicte ciuitatis misit extra et liberauit dictos exploratores, per quorum exploratum Iosue predictus obtinuit dictam urbem, et sic una et altera palma manuali hoc egit, ut dicit hic textus, et latius de hoc scribit Iosue, capitulo II°, tangendo incidenter hic infine dicta umbra quomodo Bonifatius papa octauus, qui sedebat in papatu in M°CCC anno Domini (quo anno ut iam dixi supra iste auctor se fingit hec uidisse), intentus erat magis ad faciendum componi Sextum Librum Decretalium quam ad recuperandum sanctam terram Ierosolimana, et hoc auiditate et desiderio floris lilii sculpti in moneta aurea ciuitatis Florentie, que ratione superbie et inuidie eius ciuium potest quasi dici planta et germine Luciferi prime creature superbe et inuide mundi, subdendo quomodo Uaticanus, locus sepulcrorum olim sanctorum pastorum, et alia eorum cimiteria Rome de proximo libera erunt, idest Ecclesia Romana (accipiendo hic partem pro toto ut utatur figura sinedoce), ab adulterio, idest a papatu adulterino dicti Bonifatii et ita fuit. Nam, inde ad paucum tempus, quasi uiolenta morte et quasi desperato dolore Rome migrauit, ut scripsi supra in Inferno capitulo XUIIII°, ubi iste auctor uocat simoniacos adulteros Ecclesie sponse Christi et alios usurpantes eam, ut fecit iste Bonifatius de papatu ecclesie per eum habito fraude et deceptione, de qua scripsi in Inferno in capitulo III°, de quo etiam Bonifatio inducet iste auctor infra in capitulo XXUII° sanctum Petrum dicere: Quello che usurpa in terra il loco mio, / il loco mio, il loco mio che uacha / nella presenza del figliuol di Dio, / fatto ha del cimiterio mio cloaca etc. Nam, sicut in Iure diffinitur adulterium: Adulterium est et dicitur ad alterius thorum accessus ita accessus ad papatum Ecclesie, sponse Christi, dicti Bonifatii, uiuente Celestino papa decepto ab eo, abusiue potuit dici quasi adulterium: nam et pecuniam fallaciam in se habentem, seu monetam, Lex uocat etiam adulterinam, et ita puto sensisse hic auctorem metaphorice loqui uolendo.
|
|
|
|
{Guardando nel suo Figlio collAmore.} In hoc X° capitulo usque ad XIIIIm infra proximum sequens et illum eius uersiculum Quindi represer gli occhi miei uirtute, auctor tractaturus de celo et spera solis et de animabus beatificatis sub eius impressione et influentia, exordiendo facit presens tale preambulum, scilicet quod Deus Pater in Filium cum amore Spiritus Sancti procedente ab utroque ita ordinabiliter celum et alium mundum fecit: quod non sine ipsius Dei degustatione transit animus talia intuendo ulterius, enim primo hic ostendere uult in priore dicto suo quomodo Trinitas diuinarum personarum coeterna et sempiterna fuit semper in ipsa unica substantia diuinitatis ac etiam creauit omnia, iuxta Iohannem dicentem: In principium erat Uerbum et Uerbum erat aput Deum et Deus erat uerbum; hoc erat in principio aput Deum, omnia per ipsum facta sunt etc. Et sic potentia diuina, que in dicta Trinitate attribuitur Patri, respiciens in sapientiam increatam, que filio ascribitur, hoc egit. Ad quod respiciens Psalmista inquit: Omnia in sapientia fecisti, et alibi: Incerta et occulta sapientie tue manifestasti mihi, et Salamon, Prouerbiorum capitulo III°: Dominus sapientia fundauit terram, et Thomas in prima parte ad idem ait: Deus Pater operatus est creaturam per suum Uerbum, quod est Filius, et per suum Amorem, qui est Spiritus Sanctus, necnon forte et Plato in suo Timeo dicens: Quibus in istum modum digestis omnibus cui proposito rerum creator maneret intelligentes iussionem Patris Filii iuxta informationem in mortali sumpto initio mortalis animantum ex mundi materiis igne terra aqua et spiritus sanctus genus elementarium quod rederent corpus foret etc. Ad secundum premissum facit quod ait Salamon, Sapientie XI° capitulo, dicens: Omnia pondere, numero et mensura posuisti Domine, et Augustinus in libro De Utilitate Credendi inquiens: Non frustra intueri oportet pulcritudinem celi, ordinem siderum, in quorum consideratione Deus cognoscitur, et in XI° De Ciuitate Dei, etiam in hoc dicens: Exceptis propheticis uocibus, mundus ipse sua mobilitate et mutabilitate et pulcritudine quoddammodo tacite et factum se esse, et non nisi a Deo ineffabiliter se fieri potuisse proclamat. Item idem Plato in dicto Timeo suo libro ita scribens: Certe dubium non est ad cuiusmodi exemplum animaduerterit operis mundum fundamentum constituens utrum admirabilem perpetuamque optinens proprietatem an ad factum et laboratum. Nam si est ut est in corporali pulcritudine mundus opifex et fabricator eius optimus. Si uero quod neque cogitari aut mente fas est concipi aut ad elaboratum, cum sit rationis alienum liquet opificem Deum uenerabilis exempli normam in constituendo mundum secutum, subdens Quare fit ut comprehendant se inuicem et a se rursus comprehendantur hec stelle ceterumque siderum ortus et progressiones diuine rationis ductus digessit in ordinem cuius exornationis causam exemplificare, si quis uelit plus erit opere ipso quod operis gratia summit?
|
|
|
|
Et hinc est quod auctor hic inferius mouet lectorem ut remaneat super banco suo, idest super terminis suis humanis non capacibus talia penitus intuendi, iterum monendo auctor lectorem ut contemplet et intueatur artem, idest ordinem celestem mirabiliter institutum a Deo precipue ubi motus noni celi cum motu planetarum percutitur, idest in oppositum, et sibi congreditur cum motis dicti celi de Oriente in Occidentem sit et motus planetarum fiat e conuerso, quod est proprie et directe cum sol est sub equinoctiali circulo in principio Arietis et Libre, ut ait Phylosophus in II° Methaphysice, et Macrobius secundum textum Ciceronis in persona aui Scipionis in Sompnio sic sibi in celo loquentis ait: Nouem tibi orbibus uel potius globis connexa sunt omnia, quorum summior est dictum celum nonum omnes reliquos complectens, in quo sunt infixi sempiterni cursus stellarum, cui celo subiecti sunt septem planete qui uersantur retro contrario motu a dicto celo. Unde et Alfagranus ait: Orbes planetarum sunt sub spera celi se mutuo intersecantes lustrantium Zodiacum circulum in summo celo existente. Item dicit adhuc auctor quod ipse lector respiciat quomodo a dicto circulo equinoctiali existente per medium nostri emisperii de Oriente in Occidentem, linealiter et equaliter distante a polis mundi, dictus circulus Zodiaci, qui et signifer dicitur ex eo quod sub duodecim signis celi defert septem planetas oblique, separatur per XXIIII gradus usque ad Tropicum Cancri ubi habetur solstitium estiuum. Et sic bene sequitur cum a dicto principio Arietis et equinoctii ueris quilibet dies plus gradatim crescat usque ad Tropicum et solstitium Cancri, quod sol omni tali die citius appareat nobis, idest oriatur, et omni hora, quod tangit hic infra auctor dicendo quomodo tunc sol uoluebatur per speras, idest per suas reuolutiones anni, in quibus omni hora sol citius nobis oritur, quod in nulla alia parte anni contingit. Item dicit quod nisi dictus Zodiacus oblique rotaret, uel si plus uel minus elongaret se a directo, idest a dicto circulo recto equinoctiali, generatio et corruptio hic deficietur in terra, et in celis ordo infusionis. Inde auctor, tangendo de preexcellentia huius quarti planete solis, uocat eum hic primo maiorem ministrum nature imprimentem mundum de ualore celi et uirtute, cum per eius lucem omnes alie stelle illuminate operientur de suis celis et speris deorsum. Unde Phylosophus in libro De Natura Elementorum ait: Sol maior est et lumen habet tantum a se ipso, et alie stelle ab eo. Et Macrobius super Somnio Scipionis inquit in hoc: Etiam subtus mediam fere regionem sol optime dux et princeps et moderator luminum reliquorum mens mundi et temperatio tanta magnitudine ut cuncta sue luce lustret et compleat. Et ex hoc dicit Albumasar quod Sol est in medio aliorum planetarum ut rex; item etiam auctor Spere inquit: Omnes uirtutes naturales operaciones suas agunt per calorem solis, ideo ipse debuit poni in medio planetarum tanquam fons et origo luminis omnibus, sicut cor positum est in medio animalis, ut omnibus partibus influat sensum et motum. Ad id autem quod dicit quod tempus ipse sol mensurat ait Lucanus: Mundi lege data. Sol tempora diuidit eui, / mutat nocte diem radiisque potentibus astra / ire uetat etc. Hiis exordialiter expositis, ad hec que sequuntur hic prenotandum est quod, licet, prout scribit Yeronimus in suo Prologo Bibie, metaphorice loquendo, Anime illorum qui in hoc mundo ad eruditionem et illuminationem aliorum in diuersis scientiis propter eorum claritatem fame perhemnem libros ediderunt, alie stellis alie celo comparantur, quanquam secundum hebraicam ueritatem, utrumque de eruditis possit intelligi, qui fulgebunt quasi splendor firmamenti; et in Daniele, capitulo XII°, dicitur: Qui ad iustitiam erudiunt multos, fulgebunt sicut stelle in perpetuas ecternitates, tamen agiografi, idest sancti scriptores in superna theologia, sacra scientia, in lumine intellectuali excedentes alios possunt dici quasi soles et uocari sicut uocat eos hic auctor tam ab influentia solis eorum quam etiam ratione maioritatis scientie. Unde Thomas in prima parte in hoc ait: Theologia procedit ex principiis notis lumine superioris scientie sicut alie scientie procedunt a lumine naturalis intellectus: nam Deus subiectum est Theologie, ergo nobilius; unde Phylosophus in primo Methaphysice ait: Illa scientia nobilior est que a nobiliori subiecto procedit. Et ex hoc Macrobius, super Somnio Scipionis, dicendo quod forte in hoc celo uidit ipse Scipio, ponit Ciceronem ita scripsisse ibi: Docti homines in cantibus ei apparuerunt qui prestantibus ingeniis in uita humana diuina studia coluerunt, ut fecerunt infrascripti nominati quos auctor fingit etiam sibi apparuisse in hoc celo solis canentes in correis ita lucidos et luminosos, ut eorum splendor superaret lumen solis. Et ex hoc dicit hic auctor quod cum toto eius ingenio et arte non posset referre quantum erat lucens id quod erat in ipso planeta solis a se ipso et suo proprio lumine apparenter et non colorate, scilicet cursus et consortium dictarum animarum beatarum sub influentia ipsius planete solis, ita quod ymaginari posset. Ideo subdit quod credatur sine demonstratione simpliciter et cupiatur uideri per legentes hic eum, adducendo etiam talem conclusiuam rationem arguendo sic: Nunquam fuit occulus qui iret supra solem, hoc est et dicere uult alludens in hoc Anticlaudiano dicenti: Sol occulus mundi, fons uite cereus orbis: / quod sensualiter nullus oculus et uisus humanus / in hoc mundo uidit et uidere potuit unquam / maius lumen quam sit lumen solis primo in luce. Unde in principio Genesis dicitur, scilicet in capitulo I°: Fecit Deus duo luminaria magna in firmamento celi: luminare maius, scilicet solem, et luminare minus, scilicet lunam, item in corpore et quantitate, unde dicitur quod terra est septies maior luna, sol autem octies maior terra. Item non est mirum, subdit auctor hic, si phantasie nostre sunt basse, idest non ualent ascendere ymaginatiue ad tantam altitudinem luminis que transcendat lumen solis, cum nunquam fantasia procedat sine preambulo aliquo nostri sensus uisiui, unde Phylosophus in III° De Anima ait: Fantasia est motus a sensu factus secundum actum, nam ita se habet intellectus ad fantasmata sicut uisus ad colores, at uisus non potest uidere sine coloribus, ergo nec intellectus sine fantasmatibus intuere.
|
|
|
|
Ex quibus etiam transumptiue et methaphysice auctor merito concludit quod dicti summi theologi non solum ab infusione huius planete illustrati, sed etiam a gratia Dei, qui subiectum est theologie ut supra tactum est, et qui est solis factor et sic maior in lumine etiam ipso mediante, lucidiores sint dicto planeta solis, fingendo ibi in forma crucis duodecim de dictis beatis illustribus theologis ita festantes sibi apparere et ipsum cingere sicut cingit lunam (que poetice dicitur filia Latone), illa uaporositas aeris - quam Phylosophus in sua Methaura uocat alo - scilicet umbram beati Thome de Aquino et fratris Alberti, olim fratrum Sancti Dominici, in quo bene inpinguatur quisquis eius frater scientia theologica et santitate, si non dederit se uanitati aliarum scientiarum ut dicit hic textus. Item umbra Gratiani, olim monaci Classensis monasterii Rauennatis diocesis, olim episcopi Clusini, compositoris libri Decreti continentis inter suos canones quamplures ciuiles leges; et hoc tangit hic textus dum dicit quod iuuauit utrumque forum, ecclesiasticum scilicet et ciuilem. Item umbram Magistri Petri Lumbardi, compositoris libri Sententiarum, quem librum obtulit Ecclesie cum paupercula illa que in gazofilacio offerendo posuit solum duo minuta, de qua Christus loquendo ait, Marci XII° capitulo: Hec plus misit; nam alii de eo quod habundabat miserunt, hec de penuria sua omnia que habebat misit, ut tangit hic textus, que uerba pro exordio dicti sui libri dictus Magister posuit in principio. Item umbra Salamonis, de quo dicit textus hic, quod totus mundus cupit scire utrum sit saluatus uel dampnatus. Nam legitur in III° Regum sic: Cum esset senex Salamon, deprauatum est cor eius per mulieres alienigenas, ita quod templum Homolos et Sciloc ydolis earum fecit, unde in quodam Decreto ait Gregorius: Salamon quippe immoderato usu mulierum et assiduitate perductus est ut templum ydolis fabricaret, et qui prius Deo templum construxerat libidine et perfidia stratus, ydola adorare non timuit; unde dicitur: Si Loth Sansonem, si Dauid si Salamonem femina decepit, quis modo tutus erit?; tamen Yeronimus, scribens super Ezechielem, ait: Quamuis Salamon ita peccauerit, penitentiam egit, ut patet in suis Prouerbiis, ubi dicit ipse Salamon: *Nouissime egi penitentiam*, de qua Augustinus in fine sui Speculi ita scribit: Hebrei libri Salamonem quinquies tractum per plateam Yerusalem et cessum uirgis publice et se ipsum causa penitentie a regno deposuisse tradunt, et ex hoc Ambrosius in Apologia Dauid ipsum sanctum Salamonem uocat, quod pium est credere, licet Innocentius papa quartus scribat super Decretali: Ne imiteris extra de constitutionibus ita, si inter sanctos diuerse opiniones sint, ut de corpore beate Marie assumpto uel de Salamone dampnato, licitum est cuique quod uult dicere secus, si nulla diuersitas sit inter eos sanctos. Item umbra beati Dionisii Ariopagite qui discipulus fuit beati Pauli et martirizatus sub Domitiano et qui profundius de gerarchiis angelorum scripsit. Item umbra beati Ambrosii qui post Ilarium Ymnos composuit, et qui, semel Mediolani predicans in die pascalis de corpore Christi glorificato, conuertit ad fidem beatum Augustinum putantem ante corpus Christi fantasmata fuisse ut Maniceus hereticus, unde fertur quod tunc ambo fecerunt et cecinerunt alternatim illum Psalmum Te Deum laudamus; et hoc est quod tangitur hic dum dicitur quomodo ipse Augustinus prouidit sibi de latino, idest de predicatione ipsius Ambrosii; et item et quomodo fuit iam maximus aduocatus in urbe, et quia inter quattuor doctores Ecclesie remissius et minus scripsit quam Augustinus, Gregorius et Yeronimus uocatur hic parua lux. Item umbram Boetii, que in catalogo sanctorum Sanctus Seuerinus uocatur, qui, ut dicitur hic, exul martirizatus est in ciuitate Papie; nam, regnante Theodorico rege Gotorum in Ytalia, Ariane heresis maculato, Trigilla et Ciprianus, curiales dicti regis, accusauerunt ipsum Boetium et Albinum, romanos egregios ei, ita quod exules facti sunt et relegati in Papia ubi temporis in processu applicans ibi dictus rex eos ambos fecit decapitari, cuius corpus dicti Boetii iacet sepultum in abbatia Sancti Petri Celi Auri in Papia ciuitate predicta ut tangitur hic, et etiam quomodo bene intelligendo eius librum Consolationis demonstrat quomodo fallax est iste mundus in sua fortuna. Item umbram Ysideri, olim episcopi yspanensis, Bede et Richardi de sancto Uictore. Item umbram Sigerii, olim legentis Parisiis in uico Straminum ubi sunt scole phylosophantium sillogizauit inuidiosas ueritates phylosophicas. Inde ultimo facit comparationem de oriolis in matutinis excitantibus monialem secrestanam sponsam Christi ad excitandum alias ad canendum sibi matutinum, alludendo auctor Ouidio hic in eo quod scribit: Nocte sonat Redope tinnitibus eris acuti.
|
|
|
|
Super illis metris: {Così cigner la figla di Latona / uedon taluolta quando laere è pregno, / sì che ritengha il fil chi fa la zona}, quidam Philosophus quem credo fuisse Albertum de Saxonia, in sua Methaura, libro III° capitulo primo, de hiis que occurrunt ad halum generationem sic dicit: *Ad intellectum primum etiam declarare opportet primo que occurrunt ad halis generationem, secundo quomodo generetur, tercio de figura ipsius. Primum sic patet: ad quamlibet refractionem tria concurrunt, scilicet corpus obiectum quod refrangitur, speculum quod refrangit et uisus ad quem fit refractio. Speculum dupliciter se potest habere, aut enim est determinatum et tunc refrangit in oppositum ad corpus subiectum, aut non est determinatum sed inspissatum aliqualiter, et tunc in oppositum non refrangit, sed apparet color mistus ex colore albo et speculi propter quod transit, sicut apparet de radio transeunte per fialam plenam uino rubeo; sic igitur ad hali generacionis ista tria concurrunt: nam sol et luna et stelle splendidum lumen hebentes habent rationem obiecti uapor humidus aliqualiter inspisatus nundum conuersus in nubem, ut possit lumen obiecti aliqualiter terminare, non in oppositum reflectere, suppositos directe habet rationem speculi existentis inter uisum et obiectum, uisus uero nostrum habet rationem eius ad quod fit refractio. Secundum sic declaratur: quicumque uidetur aliquid corpus remotum per aliquid corpus medium distans a uisu uidetur esse simul cum eo quia uisus propter distanciam non indycat remocionem unius ab altero, propter quod contingit quod corpus sperici uisum a remotis uidetur plane superficiei quia uisus propter distanciam non indicat inter connexum et maximum circulum eiusdem. Secundo sciendum est quod inter uisum et solem in apericione hali opportet ponere uaporem aliquem aliqualiter inspiratum, ita quod sit quasi nubes tenuis a qua fit refractio ita quod astrum uideatur per ipsum, et ideo uidetur in eadem superficie cum ipsa et plane non sperice figure. Tercium sic declaratur: linee pertracte a corpore luminoso secundum angulos spirales e rectos a lumine alterant fortiter uaporem directe suppositum et penetrant, nec reflectuntur in opositum, et in puncto refractionis circularem figuram imprimunt uapori si sit taliter dispositus. Alie uero linee pertracte secundum angulos obtusos propter debilitatem non penetrant uaporem suppositum, sed in oppositum reflectuntur, sed halo est lumen scindens et penetrans uaporem qui lumen reddit uisui nostro, ergo halo in puncto refractionis apparet circularis figure*. Idem Philosophus libro et tractatu ut ante quorum de eius coloribus dicit, *Circha quod sciendum est quod ubi est plus de lumine et minus de perspicuo, terminato est color clarus tendens ad album, ubi uero plus de perspicuo et minus de lumine est collor tendens ad nigrum. Sed in centro hali siue illius circuli est plus de lumine et minus de perspicuo terminato propter radios perpendiculariter incidentes qui habuit maius lumine carere et uapore in aliqualiter rarefacere. Inde circunferencia uero est plus de perspicuo terminato et minus de lumine propter radios non perpendiculariter incidentes: ergo in centro debet esse color albi in circumferentia, uero niger uel tendens ad nigrum, ut est color nubis*. Idem Philosophus, libro et tractatu ut supra, capitulo tercio, de significatione halis sic dicit: *Ubi notandum est quod halo potest temporaliter se habere, aut enim ingrossatur, et tunc est signum pluuie, aut destruitur et disgregatur, et tunc est signum uenti, aut euanescit, et tunc est signum serenitatis. Eodem modo fit halo circha lucernas de nocte ita quod lumen lucerne habet, ratione obiecti aer circumstans aliqualiter inspisatus; tempore iemali habet rationem speculi: apparet etiam tempore magni caloris propter humiditatem existentem in occulo, precipue quando homo surgit a sompno, sicut quilibet in se ipso experiri potest*, hec ille de hallo. Uenerabilis doctor frater Tomas de Aquino super tercio libro Methaurorum Aristotilis, capitulo de halo et yride in aliquo loco sic dicit ad litteram: *Consequenter cum dicit: *Quod quidem igitur uisus* determinat de causa in principio ipsorum magis, et primo premittit quasdam, supponens quibus utetur ad manifestacionem propositorum. Secundo cum dicit: *Principium quidem de figura halo*, manifestat causas et principia horum de trinitate: prima diuiditur in partes tres secundum tres supponens quas premittatis, secunda incipit cum dicit: *Et quia speculorum*. Tercia cum dicit: *Color autem* in prima parte dicit quod ex hiis que determinata sunt circha modum uidendi a perspectiuis et mathematicis oportet acipere fidem quod radii uisuales procedentes ab oculo refranguntur ab aqua prohibente directam eorum alteracionem propter grossiciem, et ab aere ingrosato a frigido et uniuersaliter ab omnibus corporibus grossis planam habentibus superficiem, propter quod uniformiter et unite recipiunt et refrangunt ad aliquod corporum fulgidorum. Utitur autem hic Aristotiles communi oppinione mathematicorum sui temporis tamquam uera existente, quod scilicet radii uisuales ex corpore obiecto refrangantur ad corpus fulgidum, cum tamen magis e contrario sit uerum, quod scilicet lumen a corpore luminoso procedens a corpore obiceto refrangatur ad uisum sicut magis uidebitur consequenter, quoniam ad propositum non reffert quodcumque istorum dicere. Eadem enim et eodem modo accidunt omnia circa halo et yridem, quocumque istorum posito. Secundo cum dicit: *Et quia speculorum*, ponit secundam supponere dicens quod cum hodie supponendum est quod corporum specularium, a quibus fit refractio, in quibus apparet species uisibilis, quedam sunt in quibus apparet figura et collor corporis obiecti determinate. Quedam autem sunt in quibus apparent collores non figura determinata. Talia autem sunt illa que parua sunt ualde, et non possunt diuidi in partes que comprehenduntur. A uisu est enim uesibile determinatum secundum quantitatem ad minus quod si diuideretur non comprehenderentur partes eius, sicut minimus ignis et minima terra naturaliter terminata sunt. In talibus ante speculis impossibile est apparere figuram corporis olim determinate, que scilicet sit diuisibilis secundum sensum, quoniam omnis figura secundum se diuisibilis est, quonim per se quantitas et omnis figura simul cum uidetur esse figure, uidetur esse diuisibilis secundum sensum, sed huius specula sunt indiuisibilia secundum sensum. Ergo impossibile est in eis apparere figura corporis obiecti determinate, cum igitur secessarium sit aliquid apparere in eis, quoniam alterantur a sensibilibus, figura autem non potest, ut probatum est. Relinquitur quod apparebit solus collor; consequenter cum dicit: *Color autem aliquando*, ponit est supposicionem dicens quod color clarus appares in huiusmodi coloribus spectantibus. ALiquando apparet qualis est in corporeo obiecto, puta cum speculum fuerit purum et mundum, non habens aliquem colorem extraneum. Similiter autem et medium, et cum fuerit uisus fortis et bene dispositus. Aliquando autem color communis clari uidetur minus clarus aut etiam obscurus aut etiam propter hoc quod speculum impurum est et habet aliquem proprium colorem sub quo paciens ab obiecto et factus in actu alterat ipsum uisum, et uidetur color mixtus ex colore obiecti et ipsius speculi, aut quia medium habet aliquid naturale ad mixtum, puta exalaciorem terrestrem propter quam color clarus uidetur puniceus aut rubicundus sicut sol cum uidetur per caliginem aut uisus cum fuerit debilis. Et tunc propter debilitatem eius uidebitur color clarus obscurior propter debitam alteracionem, aut si fuerit respersus humore aliquo innaturali, tunc enim apparebit collor mixtus ex colore corporis obiecti et colore ipsius speculi, quoniam natus est facere humor ille sicut gustui resperso aliquo humore amaro, dulcia aparent aliqualiter amara* etc. Idem frater Thomas, libro et capitulo eodem in fine sic inquit: *contm cum dicit: *Oportet autem indendere*, assignat causam colorum in halo, et primo premittit quandam suppositionem. Secundo cum dicit: *Apparet autem ex illa*, assignat rationem colorum. Circha primum est intelligendum quod halo causatur ex refractione a nube subtili secundum quod incipit conuerti in aquam, ipsa autem ut sic sunt parue guttule indiuisibilles secundum sensum, que sunt sicut specula parua, in quibus non apparet figura obiecti corporis, sed color tantum sicut dictum est prius. Sunt autem huius specula propinqua sibi inuicem ita ut ad sensum appareant esse continua. Et hoc est quod intendit dicere dicens quod opportet intelligere specula, idest paruas partes exalacionis, a quibus fit refractio. Sunt enim secundum sensum continua propter paruitatem enim unumquodque eorum secundum sensum iiiiiile est quod secundum se acceptum seorsum non mouetur uisum propter paruitatem. Quod autem agregatur ex omnibus, unum aliquod et continuum esse uidetur, propter hoc quod ponuntur deinceps, quod idest unum consequenter se habet ad aliud. Demum cum dicit: *Apparet autem*, assignat enim collorum, et primo colloris inter medii centri et circumferencie; secundo cum dicit: *Immo autem*, assignat causam coloris circumferentie. Circha primum est intelligendum quod in hiis que apparent per refractionem apparet color mixtus ex lumine stelle et colore nubis a qua fit refractio; nubes enim recipiens lumen solis refrangunt ipsum aliqualiter alterando, et ubi magis obtinitur, stella appparet collor propinquior collori stelle, scilicet clarus, ubi autem minus color propinquior colori nubis, scilicet niger. Stella autem magis obtinet circa perpendicularem propter propinquitatem in parte uero remociori minus obtinet propter remocionem. Quibus suppositis dicit quod sol, idest lumen solis apparens circulo, idest secundum circulum in unoquoque speculorum in nube concauitatem habencium secundum sensum et nullam sensibilem distanciam, facit apericionem coloris albi, qui est propinquior lumini. Albedo autem causatur ex multo lumine et modico opaco in perspicuo, lumen autem solis a nube a qua refrangitur accipit uirtutem alicuius opaci et facit colorem puniceum et determinat ipsum secundum aperiendam ? ad halo, propter quod intermedio ubi magis obtinet sol apparet halo, et prope perpendicularem, ubi adhuc magis obtinet sol, apparet autem halo magis uersus terram quia tranquilior est aer propinqus terre quam remocior. Spiritus autem propter flatum disoluit consistenciam in qua deberet apparere. Demum cum dicit: *Iuxta autem hoc*, assignat causam coloris circumferentie, dicens quod color apparens circha hunc in circumferentia est niger, quia ibi minus obtinet sol, propter quod apparet color propinquior colori nubis quem dicimus nigrum, et propter albedinem propinquam ei uidetur esse nigrior, quia opposita iuxta se posita magis elucescunt. Consequenter cum dicit: *Sepius autem*, assignat causam propter quam frequencius circha lunam quam circha solem, dicens quod halo frequentius fit circha lunam quam circha solem, quia sol propter uirtutem caliditatis maiorem cicius disgregat consistenciam nubis quam luna, minorem habens uirtutem caleficiendi. Circha autem alia astra apparet idem halo propter easdem causas aut proporcionales, propter quas circha lunam et solem, sed non eodem modo, figurate circha lunam enim et solem apparens est signum uenti uel pluuie uel serenitatis. Circha autem alia astra non sic, quia lumen illorum debille existens non potest apparere nisi per debillem et tenuem caliginem, propter quod signum sunt tenues caligines non habentes fecunditatem pluuie aut uenti propter causis disponere possint esse signum ipsorum. Apparet etiam quandoque hallo circha lucernas de nocte propter causas proporcionales, scilicet propter refractionem habens lucerne ab aere ingrossato ad uisum, et magis habentibus multam humiditatem etiam occulos* hec ille, et hec de halo dicta sufficiant.
|
|
|
|
{O insensata cura de mortali.} Coniuncta materia huius XI° capituli cum proxima precedente, auctor primo exordialiter inuehit contra nos mortales et nostram curam insensatam, idest cecatam a defectiuis sillogismis in forma et in materia, idest ab argumentis concludentibus nobis falsis demonstrationibus felicitatem esse in infimis bonis temporalibus, per quod superiora eterna bona non suspicimus contemplando ut contemplabatur auctor hic. Et, ut Psalmista dum dixit: A fructu frumenti et uini et olei sui multiplicati sunt, subdens de se: In pace et in id ipsum dormio et requiesco, contemplatiue subaudi. Quasi dicat, dicit Glosa ibi, alii multitudinem temporalium querunt, sed mihi adherere Deo bonum est, unde Apostolus eadem reprehensione nos monet, Ad Galathas III° capitulo, dicens: O insensati Galate, quis uos fascinauit ueritati non obedire?, idest Deo, cui, ut idem Apostolus ait Timoteum, capitulo II°, uolens militare, idest contemplatiue adherere, non implicat se negotiis secularibus eorum labores sequendo, ut faciunt iudices sequendo sua iura, ut dicit hic auctor, et medici sequendo amphorismos, idest regulas phisicas Ypocratis, item et sequentes sacerdotium propter beneficia et bona temporalia, ac regentes per uim et sophismata, idest per fallacias et caliditates falsa pro ueris concludentes et alie qualitates hominum hic nominate.
|
|
|
|
Inde inducit auctor iterum sibi loqui dictam umbram beati Thome dicendo quomodo in ecterna diuina luce uidebat unde cogitaminis ipsius auctoris causa erat, idest unde causabatur, scilicet primo ut audiret ab ea explicari quid ipsa dicere uoluit supra, dum dixit: {U ben simpingua se non si uaneggia}, et dum dixit de Salamone {Che ... / a ueder tanto non surse l secondo}. Et ad primum eius talle dictum premissum ueniendo, dicit quomodo Prouidentia diuina gubernans mundum cum illo eius conscilio in quo omnis creatus intellectiuus aspectus tam angelicus quam humanus uinctus est et deficit antequam uadat ad eius fundum, idest ad eius intimam cognitionem - unde Apostolus, Ad Romanos, capitulo XI°, in hoc ait: O altitudo diuitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprensibilia sunt iuditia eius et inuestigabiles uie eius; quis enim cognoscit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit?. item et Thomas, in prima parte, questione XIIa, ait: Intellectus creatus uidendo diuinam essentiam non uidet in ipsam omnia que Deus facit uel facere potest nec angeli - etiam ad hoc ut Ecclesia, scilicet uniuersitas fidelium desponsata Christo, ad altos cridatus Iudeorum in passione sua clamantium: Crucifige, crucifige!, iret rectius uersus eis dilectum Christum, scilicet filium eius, obliquata tunc a multis hereticis, disposuit quasi uno tempore nasci in mundo duos pugiles dicte Ecclesie, uidelicet beatum Francischum, totum seraphicum in ardore karitatis, et beatum Dominicum totum cherubicum, idest plenum scientia. Qui duo, tempore Innocentii tertii, ceperunt facere duos ordines solempnes fratrum, scilicet predicatorum et minorum. Nam dictus beatus Dominicus cepit facere dictum suum ordinem predicatorum in Tolosanis partibus, ubi contra hereticos uerbo et exemplo predicabat anno domini M°CCIIII°. Alium ordinem minorum cepit facere dictus beatus Franciscus apud Assisium in Ecclesia Sancte Marie de Portiuncula anno domini M°CCXI°.
|
|
|
|
Et prosequendo circa uitam et facta dicti sancti Francisci, dicit dicta umbra quomodo ortus est in dicta ciuitate Assisii, quasi ut sol oritur quandoque, idest in equinoctiali tempore, super Gange flumine orientali, posita in ducato Spoletano in dextera costa fertili illius montis qui protrahitur ab aqua cadente de colle Beati Ubaldi, et currente per medium cuiusdam torrentis per ciuitatem Eugubii positam etiam in dicta costa sub dicto colle, scilicet Ubaldi, olim eius Episcopi, usque ad flumen Tupini uersus marchiam Anchone, in tantum etiam ambiendo ille mons quod ciuitas Perusina, distans a ciuitate Eugubii pro XX miliaria, se respicit a porta Sancti Angeli cum ea ad tramontanam, et sic ad partem frigidam septemtrionis, et ab illa parte sua ubi est quedam alia eius ianua que uocatur Porta Solis, eam aspicit uersus dictam ciuitatem Assisii distantem ab ea per X miliaria ad orientem, et sic inde habet calidum, et sicut dicta costa dextera frugifera est, ita sinistra e contra est siluestris propter graue iugum dicti montis oppositum directe dicto septemtrioni. In qua costa sunt ille due terre hic nominate, scilicet Noceria et Gualdum, plorantes, methaphorice loquendo, idest dolentes, quod ita sunt in sterili et frigido loco, et non in fertili ut est altera costa.
|
|
|
|
Item dicit quomodo dictus beatus Franciscus in sua iuuenili etate recessit a patre suo, Petro Bernardono Mulione quodam, et quodam eius diocesano se exuit, et uestes dedit illi suo patri ut deseruiret paupertati spiritus amore Christi; pro qua paupertate ponitur ista domina que ita placet gentibus ut mors, ut dicit hic textus. Et est hic aduertendum quod quedam paupertas dicitur mediocris - idest media inter diuitias et mendicitatem, in qua uoluit esse Diogenes phylosophus, ut scripsi in capitulo IIII° Inferni, et Salamon dum petiit a Deo: Domine, ne dederis mihi diuitias nec paupertatem, idest mendicitatem, cuius mediocris paupertatis est ut habeat homo Primo quod necesse est sibi ad uiuendum, secundo quod satis sit, ut dicit in IIa Epistula Seneca Ad Lucilium, quam etiam comendat, Ad Timoteum, Apostolus ita scribendo: Habentes alimenta et quibus tegamur contenti sumus, et Thomas in III° Contra Gentiles, dicendo: Diuitie exteriores sunt necessarie ad bonum uirtutis, paupertas laudabilis est in quantum hominem liberat ab illis uitiis quibus aliqui propter diuitias implicantur, et Phylosophus in X° Ethycorum dicens: Quare erit felicitas speculatiua ad quam opus erit exteriori prosperitate homini non enim sufficiens natura speculari, sed oportet corpus sanum esse et cibum, et reliqui famulatum adsistere - quedam alia paupertas infima est dicta mendicitas, ita uocata quia facit suos mendicos, idest manu indicando queritare hostiatum, et hanc fugere non reprehensibile, sed laudabile si uoluntarie tolleratur, unde beatus Bernardus in Sermonibus suis inquit: Diligenter attende, quod Dominus in Euangelio dicit: *Beati pauperes spiritu*; non enim dixit beati pauperes simpliciter, propter plebeos pauperes necessitate miserabili, non uoluntate laudabili, et sic si euitatur non est reprehensibile, ut dictum est, nam et Psalmista eam uidetur uoluisse euitare dicendo et ita rogando: Deum de necessitatibus erue me, ubi Glosa ait: Necessitates corporales hec habent periculum quod in eis sepe non dignoscitur quid contra eas uitii uel utilitatis studio agatur. Has necessitates Psalmista cupit euadere, sciens plerumque uoluptatis culpas exactione necessitatis prorumpere; sed si uoluntarie talis infima paupertas et spiritualiter appetatur, laudabilissimum est, et sic facit hominem pauperem spiritu, scilicet in humilitate, secundum uim rationalem et indifferentia propriarum uirium quantum ad uim irascibilem, item in contemptu et paruo amore temporalium rerum secundum uim concupiscibilem. Nam paupertas quantum in se non reputatur uirtus, sed amor ipsius paupertatis, ut in isto beato Francisco, cui ut aliis pauperibus spiritu idem Bernardus dicit quod Sicut martiribus facta est promissio, cum talis paupertas uoluntaria sit genus martirii; de qua hac ultima specie paupertatis Seneca predictus in XUIIa Epistula ad Lucilium inquit: Si uis uacare animo, ut pauper sis oportet, aut pauperi similis: Non potest studium salutare fieri sine frugalitatis cura; frugalitas autem est uoluntaria paupertas spiritu.
|
|
|
|
Dicit dicta umbra quod a Christo primo eius marito usque ad hunc beatum Francischum a nullo fuit requisita, et miror, uisa uirtute sua faciente hominum securum, iuxta illud Iuuenalis: Cantabit uacuus coram latrone uiator, et ut fuit ille pauper iuuenis nauita Amiclas contra Cesarem inferentem tunc timorem toti mundo, ut dicitur hic. Nam, scribit Lucanus in U°, quod dum dictus Cesar obsideret Pompeium in terra Durachii, expectando Anthonium eius nepotem tardantem uenire de Brunducio ad eum, de nocte solus iuit ad litus maris Adriatici causa se transfretandi ad ipsum Anthonium, et inuenit in dicto litore textam cannis dumunculam huius Amiclatis tunc dormientis in ea: Quam Cesar bis terque manu quassantia tectum / lumina commouit. Molli consurgit Amiclas, / quem dabat alga, thoro: *quisnam mea naufragus*, inquit / *tecta petit? Aut quem nostre fortuna coegit / auxilium sperare case?*. Sic fatus ab alto / securus belli; predam ciuilibus armis / scit non esse casas. O uite tuta facultas / pauperis angustique lares! o munera nondum / intellecta Deum! Quibus hec contingere templis / aut potuit muris nullo trepidante tumultu / Cesarea pulsante manu? etc. Item non ualuit, dicit dicta umbra, gentibus ita abominantibus dictam paupertatem uidisse eam in Christo ita constantem, ut ubi mater eius Maria in terra iuxta crucem uiuam remansit, ipsa paupertas simul cum Christo denudato in cruce eleuata est et passa et morta cum ipso. Unde beatus Bernardus, ad hoc respiciens inquit: Quantum reuolue uitam saluatoris ab utero uirginis usque ad patibulum crucis non inueniens in eo nisi stigmata paupertatis. Item tangit de primitiuis fratribus dicti beati Francisci et quomodo eius ordo primo approbatus est per dictum Innocentium papam quartum, inde etiam per Honorium papam tertium, uiso in somnio inspiratione diuina dictum beatum Franciscum cum humero Ecclesiam sancti Iohannis Laterani cadentem substinere, et hoc est quod dicitur hic de Sancto Spirito uocandum eum archimandritam ab arcos quod est princeps et mandros quod est grex siue mandria, et sic quisque abbas principatum habens in monachos archimandritam dicitur. Ita tangit quomodo ipse beatus Francischus predicauit Christum coram soldano sitiens martirizari. Item quomodo mortuus est in crudo saxo, idest in aspero monte qui dicitur Uernia, qui est prope Casentinum in Diocesi aretina inter flumen Arni et Tiberis et in gremio paupertatis, hoc est quia ibi non fuerunt alie exequie nec bara, idest feretrum ad defferendum eius corpus; in quo etiam monte dicit quomodo stigmata a quinque plagis Christi suscepit ut dicit hic textus.
|
|
|
|
Inde dicta umbra sancti Thome, commendato ita dicto beato Francischo, dicit quod correlatiue potest intelligi qualis fuit eius collega et sotius ad sustinendum nauiculam Petri, idest Ecclesiam, scilicet beatus Dominicus. Item dicit quomodo eius fratres predicatores hodie ut plurimum delirant a dicto suo capite, scilicet ab ipso Dominico et a regula eius, inter alia in ipsa sua regula dictante quod dicti eius fratres predicando non ponat os in celum, idest quod non ita alta predicent ut auditores uacui abeant et scandalum generetur, et etiam dictante quod dicti sui fratres non legant scripta gentilium sed theologica tantum; quod ut plurimum male seruant. Contra quos posset dicere dictus Dominicus illa uerba Ysaie: Pastoris uocem oues que mee non erant audire noluerunt. Tamen dicit dicta umbra et fatetur esse in dicto ordine adhuc fratres sequentes beatum Dominicum et eius regulam et precepta, sed pauci; per que ultimo concludendo circa premissum primum dictum declarandum, dicit dicta umbra quomodo auctor potest uidere planctam, idest ipsum beatum Dominicum, unde a quo se schegiat, idest se scindit, quisque eius frater non sequendo ipsum moribus et sanctitate, item potest uidere quomodo correctio dicte eius regule argumentatur, quod si dicti fratres eam sequantur, et in theologicis libris alentur et impinguantur, secus si diuersis aliis scientiis ut appareant et uanagloriose se confundant, ut ait Innocentius papa predictus exponens in principio sui libri illud uerbum Ezechielis *Uenter tuus comedet et uiscera tua complebuntur*; Uenter, inquit, est mens quod coquit et digerit Scripturas, uiscera sunt uoluntas et desiderium que intimo sapore Scripture satiatur. Nam multi legunt et uacui recedunt, de quibus Yeremias ait: Uenerunt ad auriendum aquam sed uasa sua uacua reportauerunt.
|
|
|
|
{Sì tosto come lultima parola.} In hoc XII° capitulo, uolens auctor glorificare dictum beatum Dominicum et eius ordinem, et reprehendere fratres minores non sequentes uestigia beati Francisci in persona fratris Bonauenture infrascripti eo modo quo supra de ipso beato Francischo fecit et de fratribus predicatoribus in persona sancti Thome, fingit hic modo umbram fratris Bonauenture de Bagnoreto, predicti ordinis sancti Francisci olim cardinalis et licterati uiri, cum undecim aliis beatis spiritibus superuenisse ibi et coreizando egisse, ut dicit textus, dicendo quomodo eorum cantus uincebat ita nostras musas et sirenas et nostras artes canendi sicut sol primus splendor a Deo factus uincit splendorem quem in alias stellas cum fuit ita creatus refudit et ingessit. Inde comparatiue tangit quod ait Phylosophus ita dicens in sua Methaura: Dicamus de iride et parallelis iris, que poetice dicitur nuntia et ancilla Iunonis, idest elementi aeris, nunquam fit circulus neque maior semicirculo, et fit ex refractione uisus ad solem et in die tantum, licet iris lune in nocte fiat. Item fit duplex et non ultra paralleli; uero sunt duo arcus qui apparent in aere tempore quo iris predicta fit si nubes est tenera, idest non grossa, et dicuntur paralleli quia pariter distant, et sunt portiones dicte nubis tenere a latere solis existentis et prope eum ad septentrionem uel ad meridiem, in quibus reflexio solis apparet alba, et fiunt illa de causa qua iris, scilicet et refractione uisus ad solem, et fiunt in die tamen non in nocte, et sic, ut dicit hic textus, sunt concolores, idest unius coloris; et causatur exterior ab interiore ut irides et ut nox et locutio que auditur in muris interdum et in rupibus ex uoce hominis loquentis, quam uocem talem et locutionem secundam fingunt poete fore illius nimphe que uocata fuit Ecco, cuius lingua Iuno alterauit eo quod dum Iuppiter iacebat cum certis aliis nimphis, dicta Eco tenebat in uerbis tantum dictam Iunonem inuestigantem dictum Iouem eius uirum, qui talle negotium finiebatur. Unde Ouidius in persona dicte Iunonis ait: *Huius*, ait, *lingue, qua sum delusa, potestas / parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus*; que inde ita exarsit in Narcissum pulcerrimum iuuenem illam recusantem et fugientem ut consumpta fit, et mortua et conuersa in saxum taliter reloquens. Unde subdit dictus poeta: Uox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram; / inde latet siluis nulloque in monte uidetur, / omnibus auditur: sonus est qui uiuit in illa, et in Epistola Adriane ad Teseum ait: Interea toto clamanti litore *Teseu*: / reddebant nomen concaua saxa tuum. Inde incidenter tangit quod legitur Genesis UIIII° capitulo, ubi dicitur quod, remoto diluuio, Deus dixit Noe: Statuam pactum meum uobiscum, nec interficietur omnis caro aquis: arcum meum ponam in nubibus et erit signum federis inter me et terram, et sic igne finietur mundus. Unde Ouidius in I°: Esse quoque in fatis reminiscitur affore tempus, / quo mare, quo tellus correpta regia celi / ardeat et mundi moles operosa laboret. Et Lucanus in UII°: Hos, Cesar, populos si nunc non usserit ignis / uret cum terris, uret cum gurgite ponti.
|
|
|
|
Inde fingit auctor intra illum corum et intra consortium dictorum aliorum duodecim beatorum spirituum nouorum, idest superuenientium, ibi mouere uocem dicti fratris Bonauenture ita ipsum ad se trahentem ut trahit magnes, siue calamita, acum ad stellam tramontanam in pisside nauitarum, et incipientem dicere quomodo dictus beatus Dominicus oriundus fuit cuiusdam oppidi quod dicitur Calaroga in fine Yspanie et uicinum litoribus maris Occeani, post cuius undarum fogam, idest post cuius longum tractum, sol non uidetur ab aliquibus hominibus huius nostre habitabilis terre interdum, idest in equinotiali tempore; quod oppidum est in regno regis Castelli, cuius signum scuti est ad quarteria: in duobus sunt sunt duo castella, in aliis duobus duo leones, quorum unum subiugat unum de dictis castellis, scilicet superior, et alter inferior subiacet alteri castello superiori, ut dicit hic auctor. In qua parte Europe spirat uentus Zephirus occidentalis inter Circium et Fauonium alios occidentales uentos, unde uersus sunt: Subsolanus, Uulturnus et Eurus Eoy, / atque die medio Notus, heret et Affricus Austro; / Circius, Occasum, Zefirus, Fauonius afflant, / et ueniunt Aquilo, Boreas et Chorus ab Artoo. Inde tangit quod scribitur in legenda dicti beati Dominici, scilicet quod eius mater, pregnans de eo semel sompniauit se gestare in utero quendam catulum habentem in ore facellam urentem mundum, que Iohanna uocata fuit, quod nomen gratia Dei interpretatur, et pater eius Felix, ut dicit hic textus. Item dicit quomodo illa matrona obstitrix, que tenuit eum in ulnis in cathecismo baptismi respondendo baptizanti eum *abrenuntio*, ut moris est, sompniauit dictum Dominicum stellam in fronte habuisse. Item dicit quomodo primus eius amor fuit ad illud primum consilium Christi, quod dedit sic diuiti adolescenti, de quo legitur Mathei XUIIII° capitulo: Si uis perfectus esse, uade et uende omnia que habes et da pauperibus, et habebis thesaurum in celo, et ueni et sequere me. Qui Dominicus, factus iam adultus, non in mundanas scentiis lucratiuis proficiendo ut dominus Henricus olim Cardinalis Hostiensis in Iure fecit, nec ut Magister Tadeus in Fisica, sed in Diuinis, in ciuitate Pallentie paruo tempore studendo, maximus theologus factus est et doctor adeo quod uineam, idest Ecclesiam in quantum pro collectione fidelium tollatur, circuire ausus est cum suis predicationibus quasi ut sepibus tuentibus fidem Christi contra hereticos, que nostra fides, ut dicitur hic, uallata est XXIIIIor plantis, idest XXIIIIor libris Bibie, de quibus dixi in Purgatorio in capitulo XXUIII°. Inde, ab Innocentio tertio papa predicto confirmato, eius ordine egit, ut patet hic in textu.
|
|
|
|
Inde dicta umbra percutiendo reprehensiue modernos suos fratres minores, ut percussit Thomas superius suos fratres predicatores, dicit quomodo orbita, idest uestigium rote idest regule dicti beati Francisci a sua circunferentia, idest a rectitudine dicte sue regule, derelicta est, inter alia precipientis et mandantis quod fratres sui ordinis nichil sibi approprient nec domum nec locum, sed tanquam peregrini et aduene Deo famulentur uiuendo elemosinis cum uilibus uestibus, pedibus nudatis et corda cinti, et quod penitus paupertatem sequantur et a pecunia accipienda per se uel per alium protinus abstineant, sequentes Euangelium domini nostri Iesu Christi cum obedientia et castitate et humilitate, item, ut non habeant plures tunicas nisi unam cum capucio et aliam sine, item, ut non equitent extra causa necessitatis. A cuius regule rectitudine eius Francisci familia, idest uniuersitas suorum fratrum, ut a uia recta incepta a primitiuis eius fratribus ita se hodie obliquauit, quasi ut per iactum lapidis distet anterior a posteriore, dicit dicta umbra, quasi dicat quod sic alterata est ut esset quedam linea recta ultra semicirculum obliquata, uolens includere solum per hec uerba quod, licet modicum restet, nondum tamen dicta tota uniuersitas dictorum fratrum ita retrocessit ab obseruatione dicte regule quin inter eos sint de bonis solitis fratribus ad hunc retro sequentibus, idest in totum seruantibus dictam regulam; quod tangitur hic, dum dicit dicta umbra: Ben dicho chi cercasse a foglio a foglio etc., et potest reduci ad hec premissa quod ait Bernardus contra claustrales hedificantes magna hedificia ut faciunt etiam dicti fratres dicendo: Uideo, quod non sine magno dolore uideri debet, quosdam post aggressam Christi militiam rursum secularibus negotiis implicari, rursusque terrenis cupiditatibus immergi et cum magna cura erigere muros et negligere mores. Et ecce quod dicit hic textus de obliquatione, dicendo quod inter tales premissos fratres bonos et rectos non posset numerari frater Matheus de Aqua Sparta, olim cardinalis, qui scripsit super libro Sententiarum tamen elongando se ab intellectu eius, et frater Ubertinus de Casali, qui olim scripsit in suo Pentiloquio de potentia pape, tamen prenuntiant quod cito dictus ordo in melius reformabitur, ita quod lolium in eius cultura cessabit et cedet solito frumento et grumma siue grepius rediet in eorum uegete, idest in dicto ordine eorum, ubi hodie muffa reperitur; dicendo post hec dicta umbra quomodo ibi secum erant umbre istorum, scilicet Illuminati et Augustini, fratrum primitiuorum dicti ordinis sancti Francisci, item Ugonis de sancto Uictore parisiensis diocesis, item Petris Comestoris qui scripsit Ystorias Scolasticas Ueteris et Noui Testamenti, item Petri Yspani qui composuit Tractatus Loyce partitos in XIIcim libellos, item Natam prophete - de quo in Ecclesiastico, XLUII° capitulo sic dicitur: Post hec surrexit Natam propheta etc., item Iohannis Crisostomi qui os aureum dictus est et qui fuit olim metropolitanus, item Anselmi de Anglia olim Canturiensis episcopi, item Donati, gramatici olim magistri et preceptoris beati Yeronimi, item Rabani olim abbatis Uuldensis poete magni et theologi, item Ioachini olim Asternensis abbatis de Calabria prophetici uiri: nam multa de Antichristo prenumptiauit inter alia dicendo hec carmina: Cum decies seni fuerint et mille ducenti anni qui nato summunt exordia Christo, tunc Antichristus nequissimus est oriturus etc. Ultimo dicit dicta umbra dicti fratris Bonauenture quomodo umbra dicti Thome exaltantis ita uitam beati Francisci mouit eam ad inuegiare, idest ad ualde excitare et uigilem reddere uitam beati Dominici in gloria et fama et dictam eius societatem animarum beatarum.
|
|
|
|
{Imagini chi bene intender cupe.} In hoc XIII° capitulo, continuando adhuc se auctor ad supra proxime dicta, taliter primo exorditur, scilicet comparando predictos XXIIIIor spiritus beatos partitos in dictas duas correas XXIIIIor stellis lucidioribus et maioris apparentie totius firmamenti, primo scilicet XU illis stellis quas Ptolomeus dicit esse maioris magnitudinis sparsas per diuersas plagas, idest per diuersas partes octaue spere, item septem illis aliis stellis que reddunt figuram illius plaustri quod circa polum nostrum articum uoluitur ut prima rota ut dicitur hic; item illis duabus aliis stellis que representant os illius cornus quod incipit a stella tramontana in tali cornus forma si dicte stelle fecissent de se duo signa in dicto celo quale est illa constellatio que in dicto celo apparet nobis in forma corone in qua Adriana filia Minois, olim regis Crete, dicitur in morte poetice fore translata contemplatione Bacchi eius uiri cui, repudiata a Theseo in Yschio insula, nupsit, ut scripsi in Inferno in capitulo XII° et dicam infra in XUII° capitulo, et hoc quia coronam Bacchi sibi ab eo largitam mortua secum tulit, de qua tali stellifera composita corona forsan a XII stellis, ut congruat huic comparationi auctoris de XIIcim et XIIcim dictis spiritibus, sic ait Ouidius in Epistula Isiphilis descendentis dicti Bacchi iactantis se de nobilitate contra Iasonem: Bacchus auus: Bacchi coniunx redimita corona / preradiat stellis signa minora suis, et in libro suo De Fastis ait: Protinus aspicias uenienti nocte corona.
|
|
|
|
Inde auctor dicit quomodo dicti beati spiritus cantabant de essentia diuina unica in substantia et trina in personis, ut dicit textus. Non autem canebant dictum Baccum erroneum Deum, idest eius carmina que in eius festo et sacrificiis, que Triaterica dicebantur, cantabantur, item nec Peam canebant alium Deum gentilium, qui in eius accusatiuo casu peana dicitur, unde Uirgilius in UI°: Uescentes letumque coro peana canentes, tangendo inde per uiam similitudinis per contrarium de illa aqua pigre ita fluente per Tusciam que Chiana dicitur quod fere potest apparere eius motus, et de celo nouo uelociori omnibus aliis, ut dicit textus. Inde dicit quomodo predicta umbra secundario posuit silentium in illis numinibus, idest in illis spiritibus quasi deificatis ita canentibus, et incipiendo clarificare auctorem putantem fuisse sapientiores Salamone Adam et Christum inquantum homo fuit, et ostendere in hoc ipsum bene sentire, licet dicta umbra superius dixerit dictum Salamonem non habuisse in sapientia parem, ita a remotis inquit: Quicquid non moritur et quicquid potest mori non est nisi quidam splendor idee diuine mentis, que parturit Deo zelante in nobis. Per hec uerba et sequentia subtilissima perspicaciter intuendo auctor dicturus de productione dicti Salamonis in mundum et eius humanitate ac etiam de humanitate Christi et Ade, hic non uult se solum referre spiritualiter et singulariter ad creaturas humanas ab ecterno idealiter, idest formaliter in mente diuina positas productas et producendas in mundum materialiter, licet cuncte alie species rerum eodem modo sint et fuerint ab ecterno in ea. Unde Augustinus super Iohanne in hoc ait: Sicut archa antequam fiat intellectiue est in mente artificis, ita omnia in Deo ab ecterno fuerunt ydealiter et formaliter, et Boetius in IIII° ad idem inquit: Omnium generatio rerum, cunctumque mutabilium rerum progressus, et quicquid aliquo modo mouetur, causas, ordinem et formas ex diuine mentis stabilitate sortitur; hec in sue simplicitatis arce composita. Unde ad premissa uerba ueniendo, homo, compositus ex anima intellectiua et corpore, quantum ad ipsam animam non moritur, quantum uero ad ipsum corpus potest mori, ut moritur post peccatum primi hominis. Nam ante dictum peccatum immortalis erat humanitas, et sic dictus primus homo et eius descendentes ante dictum peccatum mori poterant et non poterant sicut postea possumus mori et morimur. Ad quod Ugo de Sancto Uictore allegato Apostolo dicente: Primus Adam factus est in animam uiuentem, ait: Idest corpus sensificantem, quod erat adhuc animale egebat eius alimonia ciborum mortale habebat corpus, inde poterat enim mori, poterat non mori, poterat peccare, poterat non peccare, sed impleto numero tranfereretur ad alium statum in quo nec mori posset nec peccare. Erat enim ante peccatum immortalis, scilicet poterat non mori, non immortalis pro non posset mori, sed si non peccasset, ut angelus in Paradiso fuisset totus immaculatus, conceptus sine libidine et partus sine dolore. Quid autem sit idea predicta dicit Augustinus in libro Questionum quod Sunt quedam principales forme rerum stabiles et incommutabiles in diuina mente ab ecterno habite, non tamen repugnantes diuine puritati et simplicitati. Nam, cum mundus non fuerit factus a casu, ut dixit Democritus phylosophus, sed ab ipso Deo per intellectum agentem, necesse est quod in mente diuina sit forma ad cuius similitudinem mundus sit factus, et in hoc consistit ratio ydee, ut scribit Thomas in prima parte, questio XUa, ad quod sic ait Plato in suo Timeo: Simul ut ecternitatis exemplo similis esset uterque mundus, archetipus quidem omni euo existens semper est, hic sensibilis ymago eius qui per omne tempus fuerit quippe et futurus hoc igitur quod deerat addidit opifex Deus, atque ut mens cuius uisus intellectus est idearum genera inintelligibili mundo. Que ydee sunt illic animalia et noctiones diuine mentis, sic Deus in hoc opere suo sensibili diuersa animalium genera statuit, figuram porro eius figure mundi intelligibillis accomodans totum id posuit in gremio prudentie celi, et ab hiis uerbis tulit Boetius illa sua uerba dum dixit: Tu cuncta superno / ducis ab exemplo, pulcrum pulcerrimus ipse / mundum mente gerens, similique ymagine formans, et Seneca illa Ad Lucilium dicens: Plato ydeas uocat, ex quibus omnia que sunt, et quecumque uidemus fiunt, et a quibus cuncta formantur. Hee immutabiles et immortales sunt, et subdit Seneca: Ydea est eorum que naturaliter fiunt et exemplar ecternum. Ecce uolo ymaginem tuam facere: exemplar picture tue habeo, ex quo capit aliquem habitum mens mea, que operi suo imponat, ita illa que me docet facies et instruit, a qua petitur imitatio, ydea est. Talia ergo exemplaria infinita habet rerum natura, hominum, piscium, arborum. Nam cum quis uoluisset Uirgilium coloribus reddere, ipsum intuebatur. Ydea Uirgilii erat facies futuri operis exemplar. Nam alterum exemplar est, altera forma ab exemplari sumpta et operi imposita, alteram artifex imitatur, alteram facit. Habet aliquam faciem statua: hec est ydea. Habet aliquam faciem ipsum exemplar, quod intuens opifex faciem figurauit: hec ydea est, et sic ydos in opere est ydea extra, sed nec tantum extra opus sed etiam ante opus; et sic Deus erit causa efficiens omnium, ydea causa formalis, bonitas Dei causa finalis, yle causa materialis et sic splendor ydee, de quo dicitur hic in textu, nichil aliud erit quam representatio productiua in formam eius quod ab ecterno ymaginaliter erat in ipsa mente diuina.
|
|
|
|
Inde auctor ut tangat quomodo hec omnia sapientia diuina increata agit in Trinitate deifica, iuxta illud uerbum Psalmiste loquentis Deo: Omnia in sapientia fecisti, dicit in persona predicte umbre quod illa uiua lux uera que illuminat hominem omnem uiuentem in hunc mundum, ut Iohannis I° dicitur, que sic meat, idest que sic procedit a suo lucente, idest a Patre, a quo ipse Filius ut sapientia a potentia procedit, quod non disunit se ab eo nec ab amore, idest a Spiritu Sancto, tertia persona in Trinitate predicta, in substantiam et naturam unicam diuina sua bonitate eius radiare, idest eius aggregare, idealiter in ipsa mente diuina formas quasi speculatas; alia lictera dicit conflatas in nouas subsistentias, que uidetur uerior, attentis uerbis Platonis in Timeo docentis circa creationem uniuersi: Preterea ut perfectum animal esset, scilicet mundus ex integris corporibus perfectisque conflatum etc.; (dicitur conflatum id quidem quod de massa ad formas flatu hominis fit ex uitro uel ex flantibus alie forme metallorum, ipsa tamen diuina essentia siue subsistentia remanente ecternaliter in sua unitate). Ad quod inducit magister Girardus, glosando Decretalem quendam de summa Trinitate, exemplum de anima nostra, cuius substantia simplex est, et tamen tria reperiuntur in ea, scilicet intellectus qui concipit, ratio que discernit et memoria que conseruat: intellectus preconcipiens Patri comparatur primo operanti, qui potencia diuina dicitur, ratio discernens Filio, qui sapientia increata disponens omnia in celo et terra dicitur, memoria conseruans Spiritui Sancto qui omnia bona conseruat, et sicut ista tria idem sunt in substantia cum anima. Sic et dicte tres persone diuine idem sunt in substantia, Pater a nullo procedens, Filius a Patre solo, Spiritus Sanctus ab utroque; Pater generans, Filius nascens, Spiritus Sanctus procedens. Subsistentia, dicit Boetius in libro De Duabus Naturis, est que in nullo subiecto est, siue subest accidentibus sicut homo, siue non ut Deus, modo ad id quod hic subsequenter prenotandum est quod, prout dictum est supra in capitulo UII° huius Paradisi, Deus quedam per se immediate operatur sine aliquo celi misterio et aminiculo, puta creationem et inspirationem anime nostre intellectualis. Et ideo dicit iste auctor supra in Purgatorio, capitulo XUI°, quod celum ipsam nostram animam non habet in sua cura sed Deus quedam operatur mediantibus organis celi et elementis, puta corporalia et cetera entia formalia et materialia, ut in ipsa mente diuina ydealiter prius erant, unde Boetius in suo libro De Trinitate ad hoc ait: Forme omnes que sunt in materia uenerunt a formis que sunt materia, unde et Thomas in III° Contra Gentiles, capitulo XXII°, improbando Platonem dicentem formas separatas fore principia formarum que sunt in materia per se subsistentes et causantes immediate formas sensibilium inquit: Nos autem ponimus eas formas immateriales et separatas in intellectu diuino causantes formas inferiores per motum celi quod est organum diuine artis quam naturam uocamus. Inde subdit dicta umbra dicendo quomodo dicta irradiacio ydealis a mente diuina descendit ad ultimas potentias de actu in actum huc deorsum, idest descendit ad terrenas et corporales generationes potentiatas ad actus productiuos et formas rerum nouas et diuersas, materiales et concretas consimiles dictis formis abstractis et ydealibus ut breues contingentias, idest ut subitas productiones motu celi cum semine et fine, ut tetigit iste auctor supra in Purgatorio in capitulo XXUIII°, dum dicit ibi: {E lalta terra, secondo chè degna / per sé e per suo ciel, conciepe e figlia / de diuerse uirtù diuerse legna}. Item et de productione et generatione spirituali nostra humana corporali ait Phylosophus in II° Physicorum: Homo generat hominem ex materia et sol, idest ipsum celum et eius constellatio, et subdit referendo se etiam ad nos homines dicta umbra, quod cera, idest materia conceptiua humana, non stat uno modo per continuum motum celi, et ipsum celum, adducens illam ad formam, etiam non stat uno modo, ideo plus et minus perfecta in nobis nostra representatur forma, aliter appareret totaliter perfecta ut lucet in mente diuina sigillante eam; et sic natura reddit semper eam cum aliqua ademptione et non ita perfectam, ut fuit in mente Dei, exemplificando de citarista qui nunquam ita perfectam cum manu reddit suam stampitam ut est in eius mente. Unde Oratius in eius Poetria ait: Nam neque corda sonum reddit quem uult manus et mens, / poscentique grauem persepe remictit acutum. Et concludendo circa hec adduco quod scribit iste auctor in sua Monarchia ita dicens: Sic ars triplici gradu inuenitur, scilicet in mente artificis, in organo et in materia formata per artem, sic naturam in triplici gradu possumus intueri. Est enim natura in mente primi motoris, scilicet Dei, deinde in celo, tanquam in organo quo mediante similitudo bonitatis ecterne in fluitantem materiam explicatur. Et quemadmodum, perfecto existente artifice et optime organo se habente, si contingat peccatum in forma artis, materie imputandum est. Sic, cum Deus ultimum perfectionis attingat, et celum ut organum eius defectum non patiatur, restat quod ex parte materie est, scilicet quod peccatum erit in rebus inferioribus. Igitur cum humanitas Salamonis producta fuerit a Deo cooperante celo, et humanitas Christi et Ade, immediate ab ipso Deo, sequitur quod ipse filius Dei in quantum homo fuit, et ipse Adam perfectiores fuerunt homines in sapientia et in omnibus aliis quam ipse Salamon, et quod dictum est quod non habuit parem in scientia intelligi debet, scilicet inter reges seculares, quod patet, dicit dicta umbra per eius responsum quod fecit Deo dicenti sibi in somnio: *Postula quod uis ut dem tibi*, et ait Salomon: *Tu me in regem creasti, dabis mihi cor docile ut ualeam iudicare populum tuum*, secutus uerba Psalmiste, eius predecessoris, dicentis: Et nunc reges intelligite et erudimini qui iudicatis terram, cui Deus: *Quia postulasti uerbum hoc, et non dies multos, nec diuitias nec mortem inimicorum tuorum, do tibi cor sapiens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus tibi sit in regibus cunctis*, ut scribitur in III° Regum in capitulo III°, non enim dicit dicta umbra illum petisse quot essent numero motores celi in quo summi sapientes discordant: nam Plato posuit fore eos tot quot sunt species rerum, Aristoteles uero dicit eos esse quot sunt celi, Rabi Moises quot sunt motus celestes, theologi nostri dicunt quasi eos infinitos esse, sequentes Dionisium ita scribente: Multi sunt beati exercitus supernarum mentium, et Danielem: Milia milium ministrabant ei, et decies milies centena milia assistebant ei. Item non petiit dictus Salamon si contingens cum necesse etc., hoc est utrum omnia eueniant de necessitate, ut tenuit dictus Plato, reprobatus per Phylosophum in I° Peri Erminias: Nam esse quod est, et non esse quod non est necesse est esse; quod non est quando est necesse est esse, et non esse quod est necesse est esse. Item non petiit si de medio circulo etc.; dicitur in Geometria quod omnis triangulus qui comprendit medium circulum impedit ut habeat unum de angulis rectum propter appositos angulos, et Phylosophus in I° De Anima ait: Matematicus considerat quid sit rectum et quid obliquum et quid linea et quid planum, ad cognoscendum quot recti trianguli sint equales, et confirmat dicta umbra hanc suam solutionem per ethimologiam premissi participi surrecturus uenientis ab hoc uerbo rego cumposito cum sub, a quo uerbo dicitur rex. Inde commendat distinguentes, ut dicit textus, quod male seruauerunt isti tres phylosophi hic nominati et reprobati per Aristotelem in I° Physicorum et in I° Posterioris, sillogizantes falsa forma sillogistica, ponendo falsum simpliciter quod per interiectionem soluendum erat uel secundum quid, et sic soluendum erat per distinctionem; dicebant enim primi duo ens esse infinitum, cuius ratio quantitati congruit non substantie et qualitati. Uterque enim, scilicet predicti Melisius et Parmenides, dicit dictus Phylosophus, sophistice sillogizabant falsa summentes, nec distinguentes et non recte concludentes, et dictus Briso tenens non esse circulo demonstrare; et idem fecerunt, dicit dicta umbra, Sabellius et Arrius heretici, quos Augustinus improbat in suo libro De Heresibus, et Thomas in IIII° Contra Gentiles, capitulo U°, qui sua erronea doctrina fuerunt ut spate reddentes speculantes in eas cum uultu torto, idest obliquo. Nam dictus Sabellius tenuit Patrem et Filium et Spiritum Sanctum unam personam fuisse, et sic Trinitatem in officiorum nominibus non personis accepit, unde et Patripassianus dictus est quia patrem passum dicebat. Arrius uero Alexandrinus presbiter hereticus Patri coeternum Filium, non agnoscens diuersas in Trinitate substantias, posuit, contra illud quod Dominus ait: Ego et Pater unum sumus. Ultimo reddendo adhuc ad Salamonem saluatum dicta umbra monet nos homines ne ad iudicandum de aliis nimis curramus, ut hic in fine per se patet in textu.
|
|
|
|
{Dal centro al cerchio e sì dal cerchio al centro.} In hoc XIIII° capitulo - premisso quod prohemialiter auctor tangit hic de uase rotundo pleno aqua, quod si tangatur in eius centro, idest in medio sui, aqua cum digito currit circumferenter ad extrema, et e contra si percutiatur extremam eius spondam, ut per experientiam patet ad occulum; item, premisso quomodo umbra Salamonis cum aliis ibi fulgens quasi ut sol, iuxta illud Mathei, XIII° capitulo: Fulgebunt iusti sicut sol in regno patris eorum, satisfecit auctori de hoc dubitanti ut patet hic, scilicet dicendo quod eorum amor, idest eorum accensa karitas, facit quod ipsi beati semper et post resurrectionem habebunt talem fulgorem circa se et maiorem cum erunt cum carne, iuxta Magistrum Sententiarum dicentem: Sic peracto iuditio, ampliorem gloriam sue karitatis Deus monstrabit electis, cum illa proportionalitate quam dicit hic textus, et uide de hoc quod dicitur de circumscripto quod scripsi supra in Purgatorio, XI° capitulo; item, premisso quomodo uidit in dicto celo solis superuenire illis duabus correis iam supradictis tertiam in formam enim XIIcim stellarum, tangens hoc in eo quod comparatiue dicit quod apparuerunt dicti XIIcim ultimi beati, ut apparent noue apparitiones incipiente sero in celo, scilicet stellarum nondum rutilantium nobis in uera sua luce et aspectu, ut apparent postea procedente sero et serenitate crescente - fingit se ascendisse nunc hic auctor ad celum Martis, ubi primo dicit se fecisse holocaustum Deo cum locutione illa que est unica omnibus, idest cum mentali locutione que procedit ex intellectibus que sunt similitudines rerum que omnibus sunt eedem, ut scribit Phylosophus in I° Peri Erminias, ex quo Porfirius ponit tres fore orationes: unam que licteris, aliam que nominibus et uerbis personat, tertia que mentis uoluit intellectum, unde ait etiam Boetius: Ibi triplex est oratio: una in licteris, alia in uoce, alia in intellectibus consistens, et magister Ocham etiam in hoc ait: Oratio alia scripta alia prolata alia concepta. Dicebatur olim in Ueteri Testamento, holocaustum illud sacrificium in quo res tota que litabatur comburebatur, arguendo auctor quod eius tale sacrificium mortale acceptum fuit et faustum, idest gratum fuit.
|
|
|
|
Nam statim apparuerunt ei illi beati spiritus martiales, ita lucidi et rutilantes quod admiranter dixit auctor O Elyon, idest o Deus quod ita eos adobbis et decoras in forma et signo crucis, quod signum crucis si fiat in aliquo rotundo, puta in incisorio, reddit IIIIor iuncturas, idest figuras quadrantis, ut dicit textus hic, et ita in profundo illius planete in eius rotundo corpore per duas lineas cruciatas, ut stella in linea galassie apparuerunt sibi constellati, idest fulgentes (dicitur galassia illa lineata albedo que apparet nobis in octaua spera extensa inter duos polos mundi, de qua et unde causetur uarie inter antiquos phylosophos fuerunt opiniones, ut tangit auctor hic: nam Pictagoras et eius sequaces, ut ait Macrobius, uoluerunt dicere quod sit illa pars celi, seu etheris, per quam errando Pheton currum solis conburentem omnia inferiora duxit, de quo plene scripsi in Inferno, capitulo XUII°; Theofrastus dixit quod erat quedam compago duorum emisperiorum celi et spera solidata; Anaxagoram et Democritus dixerunt quod erat luminositas multarum paruarum stellarum. Aristotiles uero in I° eius Methaure dicit quod est Quidam uapor eleuatus a calore solis, siue exalatio, et apparet ibi et non alibi, quia locus dicti talis circuli plenus est stellis magnis et spissis ita adunatur ibi talis exalatio quia efficacior est ibi uirtus stellarum ad trahendum ipsam).
|
|
|
|
Item reducit ad comparationem diuersorum motuum illarum animarum ad motum illarum minutiarum et corpusculorum seu attomorum que mouentur per radium solis listantem umbram alicuius domus per aliquam fenestram, quam domum gens cum arte et ingenio sibi facit ad defensionem caloris et frigoris, dicit auctor hic secutus Phylosophum ita dicentem in I° De Anima: Domus est cooperimentum prohibens uentos et imbres. Que corpuscola dictus Democritus, in hoc improbatus ab ipso Phylosopho in dicto I° suo libro De Anima, tenuit fore animata, ita dicens: Infinitis existentibus figuris et attomis que sunt species rotunde ignem et animam habentes ut in aere, que decisiones uocantur; de qua comparatione maiorum et minorum stellarum dicte galassie et motu uelociori et tardiori horum corpuscolorum non sine tali allegorico respectu auctor hic dicit.
|
|
|
|
Nam martiales, idest bellatores in hoc mundo pro Christo et eius fide, aliqui, ut dicit quedam Glosa in Decretis, sunt habentes uoluntatem substinendi omnia pro Christo, tamen si imineret ei periculum reuera non susbtinerent; hii enim karitatem habent sed modicam; alii qui, non obstante aliquo periculo tali hoc facerent et substinerent, sunt in karitate perfecta, et isti sunt qui abnegant semetipsos et tollunt crucem suam et sequuntur Christum, et digni sunt eo, ut precepit siue suadit ipse Christus Mathei capitulo U° et capitulo XU°. Et hoc est quod tangit hic auctor de tali cruce et de Christo ita corruscante in ea mirabiliter quod exemplo caret. Item isti talles ultimi dicunt, ut dicit Augustinus in persona cuiusque existentis in dicta perfecta karitate: Michi uiuere Christus est, idest causa est quare uelim uiuere ut magnifico ipsum, et mori lucrum, quia liberor a miseria huius uite et transeo ad felicitatem et depono mortale corpus et res uero immortale, et quia talis perfecta karitas ualde debet in nobis accendi per illa uerba Iohannis, Apocalipsis U°, prenunciantis mortem suam, scilicet Christi, pro nobis et eius resurrectionem et uictoriam contra diabolum dicentis: Et uidi in dextera sedentis in trono librum scriptum intus et extra, signatum septem sigillis, et angelum dicentem: *Quis est dignus aperire eum?*, et nemo poterat. Et ego flebam. Et unus de senioribus dixit mihi: *Ne fleueris, ecce uicit leo de tribu Iuda, radix Dauid, aperire librum. Et uidi in medio seniorum agnum stantem tanquam occisum, et cantabant seniores canticum nouum dicentes: *Dignus es, Dominus Deus, aperire librum, quoniam occisus es et redimisti nos in sanguine tuo*, fingit auctor nunc hic dictos spiritus cecinisse hec premissa uerba, et quia difficillima sunt, ut etiam alia uerba Apocalipsis, fingit ea se non potuisse concipere nisi hec uerba resurge et uince, scilicet tu Christe. Unde Psalmista, tangens de hac uictoria, inquit loquendo Deo: Tibi soli peccaui et malum coram te feci ut iustificeris in sermonibus tuis et uincas cum iudicaris, subaudi per Iudeos et Pilatum ad mortem. Et quia sacra teologia quanto magis ascendit, idest quanto magis in suo intellectu eleuatur, pulcrior apparet, ideo ultimo hic de Beatrice et de uiuis sigillis, idest de celis imprimentibus ut sigilla, auctor loquitur complendo capitulum suum, ut dicit textus.
|
|
|
|
{Benigna uoluntate in che si liqua.} In hoc exordiali principio huius XUi capituli, auctor uult tangere de duabus uoluntatibus illis, de quibus sic ait Augustinus in quadam eius Omelia dicens: Sicut omnium malorum radix est cupiditas, ita omnium bonorum karitas, et Prosper in suo libro De Contemplatiua Uita dicens: Karitas est recta uoluntas iuncta Deo et ignita igne Spiritus Sancti a quo spirat, ut dicit textus hic, ubi Glosa ait: Dicitur ergo karitas uoluntas uel motus, idest causa bonorum meritorum, sicut iniquitas, cum sit habitudo mentis iniuste dicitur peccatum. Inde auctor fingit umbra domini Cacciaguide eius abaui discurrisse et uenisse, ut dicit textus, ad eum ut astrum quoddam, idest ut stella, non tamen discedens a nastro, idest ab extremitate dicte crucis (dicitur nastrum illa corda frisea que in fimbriis uestium suitur), comparando eius motum illi exalationi ignee que transcurrit per aerem infra celum lune secundum Michaelem Scottum, que uidetur stella mutans locum et non est, sed ignis. Quam exalationem Phylosophus in sua Methaura dicit causari a terra calefacta a sole et igniri; Item causatur interdum, ut dicit ibi Comentator, in spissato aere propter frigus, et quod est ibi calidum, separando se a frigido, et ignitur illud spissatum et uidetur stella cadens cum non sit, et uocatur a grecis asub.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quod dicta umbra non minus pia obtulit se sibi ut filio ibi quam umbram Anchise Enee filio suo dum uidit eum ire cum Sibilla per Elisium campum, ubi Uirgilium fingit morari animas uirtuosorum, dicente ipso Uirgilio, nostra scilicet maiore musa, idest nostro maiore latino poeta, ut maior apud Grecos Omerus dicitur, ut tangit textus hic in UI° Eneidos: *Isque ubi tendentem aduersum per gramina uidit / Eneam, alacris palmas utrasque tetendit, / efuseque genis lacrime et uox excidit ore: / Uenisti tandem, tuaque spectata parenti / uicit iter durum pietas? datur ora tueri, / nate, tua et notas audire et reddere uoces? dicendo inde ammiratiue dicta umbra auctori: O sanguis meus o superinfusa / gratia Dei, sicut tibi cui / bis unquam celi ianua reclusa?* quasi dicat nunquam alicui alteri quam tibi hec gratia fuit, ut bis tibi ianua celi reclusa, idest aperta foret, in hoc includens quod ipse auctor, uiuens, primo ascendit in celum, intellectualiter subaudi, sua speculatiua scientia et ingenio, hoc est ad cognitionem celestium, secundario etiam cum morietur eius anima ad ipsum celum itura est.
|
|
|
|
Loquendo postea dicta umbra uerba excedentia intellectum humanum, non tamen ellectione, ut dicit textus, idest non eligit ita loqui alte dicta umbra ne auctor illa comprehenderet, sed necessitate, uolendo exprimere eius conceptum superans intelligentiam auctoris. Inde arguit dicta umbra pro auctore non querente cuius ipsa umbra sit: nam scit quod eius cogitamen secundum uel tertium meat, idest transcurrit de se ad illam statim, sicut radiat, idest insurgit, in mente auctoris ab eo quod est eius primum cogitamen circa aliquam rem, ut ab uno dependent naturaliter duo et tria si uolumus uenire ad quinque et sex cognoscendum, idest numerandum. Inde reddit auctor ratione quia solum cum corde regratiatur dicte umbre, scilicet cum nostra uoluntas nunquam equaliter sic concurrat cum argumento, idest cum modo et actu promendi eam, quoniam se habeat ut excedentia et excessa secus in anima beata, ratione hic in textu assignata.
|
|
|
|
Ultimo auctor inducit dictam umbram antequam dicat sibi nomen suum, ad dicendum quomodo in M°CUI, quo anno ut colligitur in proximo sequenti capitulo fuit eius natiuitas, ciuitas originalis eius florentina, non cincta ut est hodie, sed uallata suis primis muris, infra quos sita fuit et est quedam abbatia ubi solum pulsatur tertia hora toti dicte ciuitati, item et ecclesia maior episcopalis, ubi eodem modo pulsatur ad horam nonam, in pace, sobria et pudica in eius dominabus erat, ut hodie est ibi discordia et dissidentia et dissolutio et lasciuia, ut dicit hic textus. Item non erant domus tunc uacue habitantibus, idest superflue, ut sunt hodie ibi et palatia ad pompam et superbiam, contra quam superbiam, ut Isaias, U° capitulo: Ue qui coniungitis domum ad domum, et Yeremias, XXII° capitulo: Ue qui dicit *Hedificabo mihi domum latam et cenacula spatiosa*. Item dicit quomodo nondum ibi erant mores Sardanapali, olim regis Sirie, qui propter uilitatem eius mollis et luxuriose eius uite per Arbacem regem Medorum occisus est, et eius regnum ad Medos uenit. De cuius uoluptuosa uita ita ait Iuuenalis: Et Uenere et cenis et pluma Sardanapali, et idem tangit de eo Phylosophus in I° Ethycorum; nam dicitur fuisse ille primus qui cepit dormire in plumis et ornasse cameras rebus pomposis et mirandis. Contra que talia et similia Seneca in Ua Epistula ait: Qui domum intrauerit nos potius miretur quam supellectilem nostram, et Amos propheta dicens: Ue uobis qui dormitis in lectis eburneis et lasciuitis in stratis uestris; de cuius Sardanapali lasciuia uolens tangere Augustinus dicit in II° De Ciuitate Dei quod dictus Sardanapalus scribi in sepulcro suo fecit ea sola se habere mortuum que libido eius cum uiueret hauriendo consumpserat. Item dicit quomodo tunc Mons Malus imminens Rome non erat uictus, in mirabili apparentia subaudi, a quodam colle dicto Ucelatorio eodem modo imminente Florentie, unde Sallustius in Catelinario, uolens tangere de magnificentia Rome et de suburbiis eius olim inquit: Opere pretium est, cum domos atque uillas cognoueris in urbium modum hedificatas, uisere templa deorum que nostri maiores fecere etc. Et ut comendet antiquos florentinos in uirtute frugalitatis, que consistit in modestis uestibus et zonis - unde Seneca in preallegata Epistula de ea loquens dicit quod requirit ut Non splendeat toga nec sordescat - auctor in persona dicte umbre loquitur hic de domino Bellincione Berti de Rauignanis, milite nobilissimo florentino, et de illis de Nerlis et de Uecchietis ut dicit textus. Item etiam, ut comendet in pudicitia antiquas dominas florentinas, dicit quomodo tunc temporis non ueniebant a speculo cum uultu picto, idest fucato, ut faciunt hodie moderne domine florentine, et sic tacite includit honestum esse uiris et pudicum mulieribus se speculari, non autem se fucare. Ad primum facit quod ait Seneca in suo libro De Naturalibus Questionibus dicens: Specula inuenta sunt ut homo se noscat; multi ex hoc habent sui notitiam et consilium: ut formosus uitaret infamiam, informis ut sciat quod uirtutibus in eo scit redimendum quicquid corpori deesset, et ut senes de morte cogitent, non autem ad uanitatem debet speculum uideri ut faciebat ille Octo, quem Iuuenalis reprehendens ait: Speculum gestamen Octonis; ad secundum ait Augustinus, Ad Presilium scribens: Fucare figmentis quo uel rubicundior uel candidior appareat adulterina fallacia est. Item nec tunc habebant catenellas argenteas ad clamides nec zonas maioris ualoris seu uisionis quam prima, ut habent dicte moderne florentine, ut dicit textus hic; non tamen intelligas hoc ita stricte ut non seruentur circa hec que scribit Ualerius in II° in titulo I° dicens de antiquis dominabus romanis: Ceterum ne tristis et orrida pudicitia eas esset, indulgentibus maritis et auro et purpura use sunt; quo formam suam concinniore facerent, et summa diligentia capillos cinere rutilabant. Nulli enim tunc successores alienorum matrimoniorum occuli metuebantur, sed pariter et uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebantur. Item dicit quomodo dicte antique domine florentine ut pudice filabant in nocte uigilando et lactando et consolando suos infantes per se, non per extraneas nutrices, ut faciunt hodie. Primum comendat Salamon in fine Prouerbiorum uolendo ostendere quod hoc uirtuosum est in mulieribus et morale dicendo: Mulierem fortem, idest uirtuosam, quis inueniet? illa scilicet que quesiuit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum. Et de nocte surrexit, nec extinguetur de nocte lucerna eius; manum suam misit ad fortia et digiti eius apprehenderunt susum, et panem otiosum non comedit et strangulatam uestem sibi fecit, idest artam circa gulam; ad secundum etiam laudandum Gregorius in quodam Decreto, distinctione Ua ait: Uir suus ad concubitum accedere non debet donec qui gignitur ablactetur; si autem filios suos ex praua consuetudine aliis ad nutriendum trahunt non prius etc., tangendo de domina Cianghella de Tusinghis de Florentia, olim dissolutissima ualde, et de domino Lapo iudice de Saltarellis, qui, ut Cincinantius Quintus, de quo dixi supra in capitulo UI°, contemptor fuit sue capillature, ita iste nutriebat comam. Inde tangit de Cornelia, filia Affricani prioris, et Emilie, adeo uirtuose domine, ut scribit Ualerius in UI° in titulo De Fide Uxoris erga uiros, et uxore Tiberii Gracci, et de qua nate fuerunt G. et T. Gracci, et de qua idem Ualerius in IIII° etiam ait, et de eius modestia: Sic Cornelia, mater Graccorum, cum Campana matrona aput eam hospita ornamenta sua pulcerrima illius temporis sibi ostenderet, traxit eam sermone quousque ex scola uenirent liberi eius; et tunc inquit: *Et hii sunt ornamenta mea*.
|
|
|
|
Inde dicit dictus spiritus quomodo in baptismo uocatus est Cacciaguida, et quomodo eius fratres fuerunt Morontus Eliseus, a quibus ille due domus florentine Moronti et Elisei dicte sunt. Item dicit quomodo habuit uxorem Lumbardam ex qua habuit filium uocatum Alagherium, a quo domus auctoris dicta est Alagheriorum. Item et quomodo inde secutus fuit Corradum imperatorem secundum, qui creatus fuit imperator anno domini M°C°XXU° imperauitque annis XU, uersus terram sanctam contra Sarracenos, et miles ab eo factus in bello a Sarracenis occisus est.
|
|
|
|
{O poca nostra nobiltà di sangue.} Quasi dicat: sed magna illa debet dici que ab animo uirtuoso descendit, que uera nobillitas est maxima si cum diuitiis associata sit, unde Phylosophus in IU° Politicorum inquit nobiles esse uidentur quibus existunt progenitorum uirtus et diuitie, ad quod hoc ultimum Seneca ait: Nobilitas nichil aliud est quam cum antiquitate diuitie, at Boetius in III° ait: Quam sit inane et futille nomen nobilitatis, quis non uideat? que si ad claritudinem refferatur aliena est; uidetur enim nobilitas esse quedam de meritis ueniens laus parentum. Quod si quid est in nobilitate bonum, id esse arbitror solum, ut imposita nobilibus necessitudo uideatur, ne a maiorum uirtute degenerent, ut degenerabat Sallustius Crispus, si in sua inuectiua contra eum Cicero uerum dixit, et Aiax etiam, si Ulixes uerum locutus fuit de eo, iactante se de memorandis factis suorum maiorum, in cuius Ulixis persona ait Ouidius in XIII°: Bona nec sua quisque recuset, / nam genus et proauos et, que non fecimus ipsi, / uix ea nostra uoco. Et sic parua nobilitas nostra est in sanguine, idest in genere nobilitato ita a maioribus, nisi successores apponant ex se de nouo, ut dicit hic auctor, uirtuosa opera: aliter tempus cum suis forcibus, idest cum suis etatibus, amputat nomen nobilitatis. Unde Ambrosius: Non generis nobilitate, sed uirtute unusquisque gratiam sibi comparat, et Iuuenalis: Nobilitas animi sola est ac unica uirtus, et illa nobilitas animum sola est que moribus ornat, et idem Seneca: Nemo altero nobilior nisi cui rectum est ingenium et bonis artibus aptius.
|
|
|
|
Hiis prohemialiter premissis, in hoc XUI° capitulo auctor, continuando se, audito quomodo dictus spiritus fuerat milles, incepit uocare eum uos et non tu, ut moris est loquentium militibus, quem modum loquendi prius, dicit auctor hic, tollerauit Roma in persona Iulii dum omnia officia et dignitates romanas in se suscepit, de quo Lucanus in U° ait: Summum dictator honorem / contingit, et lethos fecit se consule fastos. / Namque omnes uoces, per quas iam tempore tanto / mentimur dominis, hec primo reperit etas. Et quia romani indistincte omnibus dicunt tu, ideo de eis ita dicitur hic in textu, comparando auctor hic Beatricem Dame De Malohaut dum nutu tuxiuit uidendo reginam Gieneuram osculari a Lancialoto inductu Galeoti, ut scripsi in Inferno, capitulo U°.
|
|
|
|
Post hec auctor querit quattuor a dicta umbra: primum qui fuerunt eius antiqui, secundum in quo millesimo natiuitas eius fuit, tertium quantus suo tempore erat populus florentinum, quartum qui erant eius digniores homines.
|
|
|
|
Ad primum reticendo quomodo fuerunt romani sui maiores, ut affirmare uidetur auctor in persona ser Burnetti Latini supra in Inferno capitulo XU°, dicit quod eorum mansio fuit Florentie in illo angulo mercati ueteris ubi ille qui currit ad brauium die festi Iohannis Baptiste inuenit ultimum sesterium, scilicet Sancti Petri maioris dicte ciuitatis. Ad secundum dicit dictus spiritus quomodo natus est anno M°C°UI° incarnationis domini nostri per hec uerba quod a die annunciationis Uirginis usque ad eius natiuitatem ille planeta Martis, qui complet cursum suum in duobus annis, quingentis et quinquaginta tribus uicibus uenerat ad suum stelliferum signum Leonis. Et dicit suum ratione eiusdem complexionis: nam, sicut dictus planeta Martis est complexionis calide et sicce, ita dictum signum Leonis. Ad tertium dicit quod omnes illi qui tunc erant ibi ualentes arma portare a tempore Martis, ydolatrici Dei florentinorum ante fidem Christi usque ad tempus eius, cum loco dicti Martis Iohannes Baptista successit ibi et patronum, erant quinta pars eorum qui hodie sunt ibi, et hoc est propter uillicos factos florentinos ciues, uenientes de Campi, de Certaldo et de Figino, uillis districtus Florentie, et hoc est quod dicit dicta umbra hic quod suo tempore populus et uniuersitas Florentie de puris ciuibus erat usque ad ultimos artistas, qui sunt fabriles. Nam ponit Ysiderus in suos Ethymologiis tria genera artium: primum cantantium et saltantium, secundum est liberalium artium, tertium et ultimum fabrilium artium et aliarum mechanicarum, unde ait Papias: Mechanica est quedam doctrina ad quam subtiliter fabricam omnium rerum concurrere dicunt. Yppodamus uero phylosophus, ut dicitur in II° Politicorum, dixit ciuitatem distingui in pugnatores, in agricolas et artifices. Trespianus et Gallutius, de quibus hic tangitur, duo loca sunt uicina Florentie. Item dicit de domino Baldo iudice de uilla Aguglone et de domino Facio iudice de uilla Signe, comitatis Florentie, ut dicit textus.
|
|
|
|
Item dicit quod, si clericalis gens plus aliqua alia tralignans, idest degenerans, non fuisset contraria Cesari, idest imperio, ex quo inde guerre pullularunt adeo quod olim homines de castro Simifontis, districtus Florentie, rebellarunt se comuni Florentie, nec a tali rebellione destiterunt donec florentini illos non fecerunt ciues Florentie, et sic, ubi aui eorum olim in cerca armatorum uoluebant se ad Simifontem, idest ad nomen illius castris ut alii uillici ad nomen aliorum suorum castrorum et uillarum hodie cernuntur cum ciuibus Florentie, ut dicitur hic in textu. Et de castro Montemurli olim comitum Albertorum et Cerchi essent in eorum uilla de Acone ut eius originarii, et forte etiam Bondelmontes in ualle Greue, dicendo de confusione personarum, quomodo scilicet ita obest ciuitati sicut superappositus cibi stomaco nostro. Unde Thomas, De Regimine Principum, adhuc ait: Extraneorum conuersatio corrupit ciuium mores, et Seneca: Compositio dissimilum bene composita disturbat, subdendo dicta umbra quod paruus populus melius procedit quam immensus, unde Phylosophus in III° Ethycorum inquit: Quanto maior est populus remotior est intellectus.
|
|
|
|
Ad quartum et ultimum dicta umbra nominat infrascriptos florentinos qui suo tempore magnates erant in ciuitate Florentie et nobiles, uel fieri incohabant, scilicet Ugones Catelini, Philippi, Greci, Ormani, Alberici, illi de la Sanela et de LArcha, Soldanerii, Ardinghi et Bustichi. Item Rauignani, tunc morantes Florentie iuxta portam dicti sancti Petri, ubi in M°CCC° morabantur supradicti Cerchi, et inde expulsi sunt anno sequenti, ut prenuntiant hec uerba hic, a quibus Rauignanis mediante persona dicti domini Bellincioni, de quo dixi in precedenti capitulo, descenderunt comes Guido de Casentino ex Guadrada, illa filia dicti Bellinzoni de qua dicitur in Inferno per hunc auctorem in capitulo XUI°, et illi qui nominati sunt ab eius nomine, ut dicit hic textus, subaudi in domo de Donatis et de Adimaribus et de Alagheriis, in quibus tribus domibus nupte fuerunt tres alie filie dicti domini Bellincioni. Item illi de la Pressa et Galligarii, item Pilli, cuius signum est una columpna uari, item Sacheti, Thiochi, Fifantes et Barucci et Galli et Claramontenses, quorum iam unus deufradauit starium dogane salis comunis Florentie existens ibi superstes, et hoc est quod dicit hic textus, scilicet quod adhuc erubescunt hodie illi de illa domo dum eis hoc improperatur. Item Donati, Calfucci et Uccelini, omnes de uno cippo et stirpe; item Sitii et Arrighucci iam erant tracti ad curules, idest ad magna officia Florentie et sedes pretorias, unde in Grecismo dicitur: Rex solium, doctor catedram iudexque tribunal possidet atque sedet, presul pretorque curules. Item Uberti, item Liberti, quorum signum sunt palle auree, item Tusinghi, Bisdomini et Alioti, patroni Ecclesie episcopalis Florentie, item Adimares oltracotati, idest ultra quam debeant se eleuantes, item Caponsachi, Iudi et Infangati, item Peruzzi, item Pulci, Nerli comites de Gangallado et illi de la Bella, que quattuor domus habuerunt militiam a quodam comite Ugone, sepulto in abbatia predicta florentina, et ibi semper in festo sancti Thomasii fit eius anniuersale, cuius insigna sunt liste albe et rubee per longum, in cuius tali signo predicti De La Bella habent unum frisium aureum seu bandam, ut dicit textus hic; item Gualterotti et Importuni morantes olim in illa contrata que dicitur Burgus Florentie, ubi Bondelmontes ut noui uicini ad standum superuenerunt, ut tangitur hic in textu; item Amidei et Gherardini eorum consortes, quorum Amideorum desponsata olim quodam iuuene per dictum dominum Bondelmontem per uerba de futuro, dum dictus sponsus deberet annullare eam per uerba de presenti et ducere quadam die destinata ad illud, et iam congregata gente, desponsauit quadam de Donatis eadem die suasione matris sponse. Ex quo dictus dominus Bondelmontis occisus fuit a dictis Amideis cum amicis Ghibellinis eorum de consilio domini Musce de dictis Lambertis, ut dicit hic auctor in Inferno in capitulo XXUIII° apud Pontem Ueterem, ubi tunc erat quedam statua lapidea Martis sine capite. Et hoc tangit hic textus de petra scema, idest diminuta, et de uictima et de Ema, fluuio currente in contrata illorum de Bondelmontibus predictis; et hinc inceperunt ciuilia bella Florentie et diuisiones et expulsiones ciuium eius, et lilium album, primitiuum signum ciuitatis Florentie, pars guelfa florentina mutauit in rubeum, et si uictoriam habebat contra Ghibellinos lilium album ponebat ad astam retreorsum, ut fit in banderiis defunctorum, et e contrario faciebant Ghibellini. Et ecce quod dicitur hic in textu in fine et quod auctor tangere uult.
|
|
|
|
{Qual uenne a Climenè per aciertarsi.} In hoc XUII° capitulo, continuando se, auctor dicit comparatiue quod - sicut Pheton adiuit cum filiali audacia et fiducia iam dictam Climenem eius matrem ad certificandum se utrum sol esset eius pater, improperato sibi per Epaphum quod non erat, ut plene scripsi in Inferno, capitulo XUII°, qui Feton adhuc facit, ut dicitur hic in textu, patres parcos filijs in uoluntatibus iuuenilibus suis exemplo casus dicti Phetontis mortui propter assensum paternum, unde Lex monet patres in hoc dicens: Melius est coartare iuueniles calores filiorum quam, cupidini dediti, tristem exitum sentiant, - ita ipse auctor filiali fiducia uenit ad dictam umbram ad se certificandum de sua fortuna et, per similitudinem contrariam arguendo, dicit quomodo dicta umbra ita uidet omnia contingentia in cospectu diuino sicut homo non potest uidere duos obtusos angulos cadere in triangulo; in quo notandum est quod tres sunt anguli: scilicet rectus, quando scilicet una linea recta cadit perpendiculariter super unam aliam rectam; item alius acutus dicitur, scilicet quando una linea recta cadit super aliam rectam non perpendiculariter, sed declinat ad partem linee superius cadentis; alius dicitur obtusus quando una linea recta non perpendiculariter nec declinat ad partem linee superius cadentis, sed declinat ad oppositam partem; amodo, quia omnis triangulus consistit ex tribus lineis, si faciamus quod una se habeat ad angulum rectum, statim sequitur quod duo anguli sunt acuti, et sic triangulus habens solum tres angulos non potest in se capere nisi unum angulum obtusum, sine quo potest etiam esse, sed duos habere non potest, tangendo quod ait Phylosophus in I° Ethycorum dicens: Uirtuosus fortunas prosperas et aduersas fert ubique prudenter tanquam bonus tetragonus: dicitur tetragonus id quod, proiectum, semper erectum remanet ut remanet taxillus. Ultimum enim auctor in hoc quod dicit se tetragonum fore ad ictus fortune, sentire uidetur quod ut uirtuosus id patietur, secundum Senecam dicentem in libro quomodo in sapientem non cadit iniuria, uel contumelia, nichil erripit fortuna, nisi quod dedit uirtutem, aut non dat, et ut fecit Stilbon phylosophus, ut subdit ibi ipse Seneca, quod, capta sua proprietate et amisso toto suo patrimonio, interrogatus a Demetrio rege, qui ceperat dicta eius patrimonia, num aliquid perdidisset *Nichil*, inquit, *omnia enim mea mecum sunt*.
|
|
|
|
Post hec dicta, umbra, satisfaciendo auctor de eo quod pecijt scire ab ea de statu suo futuro sic ait: contingentia, idest rerum euentus futurus, quod non extenditur extra quaternum nostre materie, idest terminum humane nostre scientie et cognitionis, que, licet presens uidere possit, futura autem non quidem, sed conspectu diuino tota patet, non tamen cum necessitudine taliter contingendi, sicut nauis dicta exemplificando per flumen non capit necessitatem a uisu alicuius uidentis eam ita ire, nec etiam in quadrigis moderandis et flectendis ea que facere spectantur aurige necessitatem inferunt, ut exemplificat Boetius in U° sic subdendo ibi: Diuinam te prescientiam non posse euitare, sicuti presentis occuli effugere non possis intuitum, quamuis te in uarias actiones libera uoluntate cumuertaris, et sic nostro libero arbitrio cum diuina prescientia concurrente talia contingunt. Unde idem Boetius ibidem subdit: Que cum ita sint, manet intemerata mortalibus arbitrii libertas nec inique leges solutis omni necessitate uoluntatibus premia penasque proponunt. Manet etiam spectator desuper cunctorum prescius Deus uisionisque eius presens semper eternitas cum nostrorum actuum futura qualitate concurrit bonis premia malis supplicia dispensans. Nec frustra sunt in Deo posite species et preces, que, cum recte sunt, inefficaces esse non possunt. Aduersamini igitur uitia, colite uirtutes etc.; circa hunc passum non leuem Thomas in sua prima parte, questione XXIIa, ait: Diuina prouidentia quibusdam rebus necessitatem imponit, non omnibus. Nam, quibusdam effectibus preparauit causas necessarias, ut necessario euenirent, ut solem oriri, quibusdam ut contigenter secundum quod ratio diuine prouidentie habet ut contingenter eueniant; Gratianus in Decretis ad hoc sic ait: Quamuis conuenienter dicatur, si hec prescita sunt a Deo, necessario euenient, non tamen absolute hoc uerum est, quia hic necessitas refertur ad rerum euentum, ibi ad intuitum diuine prescientie. Unde Augustinus ait: *Due sunt necessitates, una simplex, ueluti necesse est omnes homines esse mortales, altera conditionalis, ut si ambulare aliquem quis scit, eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit, id esse aliter quam notum sit nequit. Hanc necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adiectio. Nulla enim necessitas cogit incedere uoluntate gradientem, quamuis eum tum, cum graditur, necesse est eum incedere. Eodem igitur modo, si quid prouidencia diuina presens uidit, id esse necesse est; at ea futura, que ex arbitrij libertate proueniunt, prescientia contuetur. Hec igitur, ad intuitum diuinum relata, necessario fiunt per dispositionem diuine notionis; per se considerata, absolutam nature sue libertatem non amictunt. Fient igitur cuncta que futura Deus prenoscit omnino, sed quedam eorum libero proficiscuntur arbitrio, que, quamuis eueniant, existendo tamen naturam propriam non deserunt, que prius quam fieret etiam non euenire potuissent*. Tales enim locutiones, dicit ibi Glosa, sunt duplices hoc modo, scilicet Deus prouidit aliquid necessario illud euenire, quia si hec dictio necessario determinat totalem consequentiam, locutio est uera, et tunc talis est sensus. Hec consequentia si Deus presciuit aliquid illud euenire est necessarium, si uero determinat, tantum consequens est falsum. Et sic, si Deus presciuit Petrum cenaturum necessario Petrus cenabit, hec uerum si hec dictio necesario determinat totam illam propositionem condictionalem, et non tantum alteram partem. Unde Magister Sententiarum in hoc etiam sic ait: Hec debent intelligi cum conditione implicita seu disiunctiua, ut sic dicatur *non potest aliter fieri quam Deus presciuit*, hoc est ut non esse possit utrumque simul esse, scilicet quod Deus presciuit ita fieri et aliter fiat, uerum erit. Si uero disiunctiue dicendo *hoc aliter non posse euenire quam euenerit, quoniam futurum hoc Deus presciuit*, falsum est: hoc enim aliter potest euenire quam euenit, et tamen hoc modo presciuit, et si dicatur Deum non potuisse non prescire omne quod fit, falsum est; potuit enim facere ut non fieret et ita non est prescitum.
|
|
|
|
Inde prenuntiat dicta umbra auctori quomodo de proximo exulabit ita de sua ciuitate Florentie insons: sic Yppolitus, filius Thesei, olim ducis Athenarum, de dicta eius ciuitate exulauit, expulsus a dicto suo patre propter accusam contra eum factam per Phedram, uxor dicti Thesei et nouercam ipsius Yppoliti, de attentatione carnali contra ueritatem. De quo Ouidius in XU°, scribendo inter alia, inquit: Fando aliquem Ippolitum uestras si contingit aures / crudelitate patris, scelerate et fraude nouerce. Item prenuntiat quomodo ipse auctor cum parte Blancorum de Florentia, tractatu Bonifatii pape octaui in Curia Romana, ubi Christus sepe simoniace mercatur intollerabiliter, expulsus fieret, tangendo quod ait Boetius dum dicit: Cum miseris aliquod crimen affigitur que perferunt meruisse creduntur. Item tangit quod ait Seneca, De Consolatione ad Matrem, dicens: Primo illud intueri uolo, quid acerbi afferat ipsa loci commutatio: per exilium etiam carere patria intollerabile est.
|
|
|
|
Item prenunciat quomodo auctor in dicto suo exilio primo applicabit Uerone ad dominum Bartolomeum De La Scala, tunc ibi dominatorem, et quomodo ibi uidebit dominum Canem eius fratrem in etatem nouem annorum, acturus in armis, ut patet in textu. Inde auctor, ut sit de illis uiuentibus in fama de quibus Uirgilius in UI° sic ait: Hiisque sui memores alios fecere merendo, ut mereat detestando uitia et uitiosa opera manifeste et uere perpetrata iam per diuersas personas, fingit hic de consilio dicte umbre se debere notitiam in hoc suo sacro poemate propalare tales, nec debere de hoc timere, dummodo uerum dicat multis sepe odiosum, iuxta illud Terrentii: Obsequium amicos, ueritas odium parit. Quod consilium dicte umbre respicit Salamonem dicentem Prouerbiorum UIII° capitulo: Ueritatem meditabitur guttur meum, et labia mea detestabuntur impios. Item et Crisostomum, ita scribente: Nolite timere eos quod corpus occidunt ne forte propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis, nam proditor est qui non libere pronuntiat ueritatem. Item Yeronimum dicentem: Peccantem coram hominibus argue, ut ceteri metum habeant, et Augustinum: Peccata manifesta manifestare ad utilitatem uniuersi debemus. Unde Lex: Peccata nocentum nota esse et oportere et expedire. Item Iuuenalem dicentem: Summum crede nefas animam preferre pudori, / et propter uitam uiuendi perdere causas. Item mouetur dicta umbra ad tale consilium hac etiam ratione, quia auris auditoris non sedatur nec fidem firmat super aliqua dicta seu scripta per exemplum habens eius radicem et fundamentum suum occultum et incognitum, sicut esset si iste auctor et alii poete non expressarent nominatim illos, per quorum exempla bona uel mala homines aduersentur uitia, ut supra per Boetium, alantur et colant uirtutes, et secundum hoc ait Seneca, Ad Lucilium dicens: Longum iter est per precepta, breue et efficax per exempla. Item etiam Cassiodorus in hoc inquit: Non potest auctoritatem habere sermo qui non iuuatur exemplo.
|
|
|
|
{Già si godea solo del suo uerbo.} In hoc XUIII° capitulo auctor complet tractatum huius planete Martis usque ibi: {Io mi riuolsi dal mio dextro lato}. Ibi incohat tractare de celo Iouis usque ad XXIm capitulum inferius sequens in qua prima parte nominat, inter alios, beatos martiales quos ibi per illam crucem fingit se uidisse: Iosue successorem Moysis, qui multa bella pro populo Dei peregit, item Iudam Machabeum qui ab Antiocho rege liberauit bellando israeliticum populum amore Dei, comparando eius motum per dictam crucem paleo (uocatur paleus Florentie ille trochus qui agitatur cum ferza, idest cum ferula per pueros); unde Uirgilius, hoc tangens in UII°, in forma etiam comparationis, ait: Ceu quondam torto uolitans sub uerbere turbo, / quem pueri in giro magno uacua atria circum / intenti ludo exercent ille actus habena / curuatis spatiis fertur, stupet inscia turba / impubesque manus, mirata uolubile bussum. Item nominat ibi Karolum Magnum et Rolandum, item Guillelmum de Oringa, Rinoardum eius cognatum, ducem Gottifredum de Buliono et Robertum Guiscardum, omnes olim egregios bellatores pro fide Christi.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se ascendere celum Iouis, quem planetam uocat auctor temperatum: hoc dicit quia, medium inter Martem eius filium et Saturnum eius patrem poetice loquendo, temperat caliditatem Martis predicti et frigiditatem ipsius Saturni - unde ait Alanus: Progreditur fronesis flammata palatia Martis / tunc Iouis innocuos ignes, lucisque serene / leticiam, risumque poli pretentat eundo, / hic regio stelle Iouialis lampade tota / splendet, et ecterno letatur uere beato, / hic sidus iouiale micat, mundoque salutem / nuntiat, et Martis iram Martisque furorem / sistit, et occurrit tranquilla pace furenti, et Lucanus in ultimo: Frigida Saturno glacies et zona niualis / sub Ioue temperies, et nunquam turbidus aer - modo ut auctor tangat, sub quodam allegorico colore, de influentia et impressione huius planete Iouis - quem Albumasar in suo Introductorio dicit: significatorem esse regum iustorum, unde Uirgilius in I°, in persona Didonis ait, inuocando Iuppiter hospitibus: Nam te dare iura loquuntur, scilicet homines, et Ualerius Soranus de eo loquens ait: Iuppiter omnipotens rerum regumque reperto - dicit quomodo dicti spiritus iouiales de se faciebant, uolitando in dicto planeta, licteras uocales (ita dictas secundum Ysiderum, Quia per se uocem implent et sillaba faciunt, nulla adherente consonante et directo yatu faucium sine ulla collisione uarie emittuntur, scilicet A, E, I, O, U), item et consonantes (ita dictas Que diuerso motu lingue aut impressione labiorum efficiuntur et quia per se non sonant, sed iunctis uocalibus consonant, ut D, L, M et alie cetere), in numero scilicet XXXU, in quo numero comprehenduntur hec uerba Salamonis, Sapientie capitulo I°, scilicet Diligite Iustitiam qui iudicatis terram; ad que describenda auctor inuocat hic uirtutem fontis Pegasei, quem fontem auctor accipere uidetur hic pro illa secunda parte moralis phylosophie quam uocamus politicam, que respicit regimen ciuitatum et regnorum, ut tangitur hic in textu, de qua Tullius in suis Tusculanis Questionibus sic ait: O uite philosophia dux, o uirtutum indagatrix expultrix uitiorum! quid non modo nos, sed etiam omnino uita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti, tu dissipatos homines in societate uite collocasti, tu inter se primo domiciliis, inde coniugiis, tum licterarum et uocum communione iunxisti, tu inuentrix legum magistra morum, a te opem petimus etc. Item et Salamon, Prouerbiorum UIII°, in persona talis partis phylosophie inquit: Per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt, per me princepes imperant et potentes decernunt iustitiam. Et Thomas in hoc etiam ait: Politice uirtutes sunt hominis cum animal sociale est: his boni uiri rei publice consuluunt, urbes tuentur, parentes uenerantur, liberos amant et proximos diligunt, salutem ciuium gubernant.
|
|
|
|
Inde dicit quomodo dicti tales spiritus in dicta hac ultima lictera M conglutinarunt se in forma cuiusdam aquile, addito collo et capite, ut dicit textus, in quo auctor uult tangere allegorice quod elicitur de Politica Phylosophi dicentis ibi quod Quando aliqua plura ordinantur ad unum oportet illud unum regulare seu regere, alia uero regulari et regi, et sic omnia particularia regimina et regna ordinari in iustitia debent et respicere ad unum principem seu principatum, qui est ipse monarcha seu imperator, et ideo dicit quedam Lex quod Totum Ius est in scrineis pectoris imperatoris, quod exponitur idest in curia sua, que debet egregiis habundare legum doctoribus, per quorum ora loquetur ut publica et totalis iustitia ex uniuersis regnis particularibus resultans, pro qua hec talis aquila figuratur signum romane monarchie et imperii, cuius iustitie humane dicta stella Iouis seu planeta effector est, ut dicit hic auctor.
|
|
|
|
Ideo rogat diuinam mentem auctor hic, in qua dicta iustitia initiatur, ut respiciat fumum unde uitiatur, scilicet cupiditatem prelatorum et ut irascatur iterum, ut fecit cum reppulit de templo uendentes et ementes, ut dicitur Mathei XXI°, qui hac dictam iustitiam imperialem suffocarunt, ad quod ita ait Origenes: Nunc arbitror templum Dei ex lapidibus uiuis constructum Ecclesiam Christi. Sunt autem multi in ea, non, sicut decet, spiritualiter uiuentes, sed secundum carnem militantes, qui domum orationis faciunt speluncam latronum; qui, cum deberent de Euangelio uiuere, hoc non faciunt, sed diuitias et possessiones acquirunt ut possit dicere Christus: Que utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem? Nam conuenit uerbum de uendentibus columbas eis qui tradunt Ecclesias auaris et tyrampnis et indisciplinatis, unde et Cassiodorus: Negotiatores abominabiles sunt qui iustitiam Dei non considerantes per inordinatum ambitum pecuniarum polluuntur, et Yeronimus: Ueteres scrutans ystorias inuenire non possum scindisse Ecclesiam Dei, et de domo Domini seduxisse populos, propter eos qui sacerdotes positi fuerunt a Deo, isti ergo uertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum, per quorum exempla laici deuiant, ut dicit textus hic. Unde Gregorius: Scire prelati debent, quia si peruersa perpetrant, tot mortibus digni sunt quot ad subditos suos perdictionis exempla transmictunt.
|
|
|
|
Ultimo auctor, loquendo romano Pastori, dicit quomodo scribi facit in curia sua processus interdictorum et excomunicationum ad finem ut cancellentur pecunia, auferendo missas et per consequens corpus Christi modo hic modo ibi, habendo solum animum ad florenos sculptos ymagine Baptiste qui uixit solus in deserto, et qui per saltus, idest per tripudium filie Herodis, mortuus est et sic deuastat uineam, idest Ecclesiam, unde Ysaia, III° capitulo: Uos enim depastis estis uineam meam et rapinas pauperis in domo uestra.
|
|
|
|
{Parea denanzi a me cum lali aperte.} Continuato hoc XIX° capitulo cum proximo precedente, auctor tangit hic primo de significatu huius uerbi fruor, proprie sumpto (dicit enim Augustinus in libro De Doctrina Christiana quod Uti et frui differunt; nam res quibus frui debemus nos beant, sed ille quibus utimur coadiuuant; res igitur quibus fruendum est sunt Pater, Filius et Spiritus Sanctus, et sic frui est cum gaudio non adhuc spei, sed iam rei, unde magistraliter dicitur Utimur utilibus, fruimur celestibus escis, uescimur optatis potior sed fungor honore, et ecce quod dicit hic de dulci frui textus), secundario, in eo quod fingit dictum glutinum dictorum Iouialium in forma aquile loqui ut singularis persona cum uoce uniuersali tot animarum, uult tangere auctor uirtutis iustitie naturam secundum diffinitionem Senece dicentis in libro De Quattuor Uirtutibus: Iustitia est diuina lex et uinculum sotietatis humane, et in Epistulis ad Lucilium idem sic ait: Hec sotietas diligenter et sancte nobis obseruanda est que nos omnes omnibus miscet et iudicat aliquid esse commune ius humani generis, adeo quod de ipsa Tullius, De Officiis, ita ait: Tanta est uis iustitie, ut ne illi qui maleficio et scelere pascuntur, sine ulla particula iustitie uiuere possint; inde in eo quod fingit dictum signum talis aquile dixisse se gloriosum esse ita in celo eo quod fuit hic iustum et pium, tangit auctor aliam qualitatem iustitie, que est si adheret misericordie et pietati et non rigori, de quo ille Salamon, Ecclesiastes, UII° ait: Noli esse nimis iustus, unde Gregorius in Moralibus inquit: Omnis qui iuste iudicat stateram gestat in manu, et in utroque penso iustitiam et misericordiam portat, sed per iustitiam reddet peccati sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut fecit Moyses qui in regimine suo utrumque miscuit ut nec discipline deesset misericordia, nec misericordie disciplina, et ex hoc ait Lex quedam Codici: Ita placuit in omnibus principium esse iustitie equitatisque stricti iuris rationem. Inde dum dicit auctor hic, iuxta illud Mathei XIII°: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum, quod dicti Iouiales ut luces et radii solis faciendo et componendo de se dictam aquilam, aliqui plus aliqui minus ascendebant, uult denotare id quod ait Augustinus in suo dicto libro De Doctrina Christiana dicens sic: Ratio rotunditatis eadem est in magno disco et in nummulo exiguo, ut a puncto medio omnes linee equales ad extrema ducantur; ita ubi quis parua iuste gerit non minoratur iustitie magnitudo.
|
|
|
|
Post hec autem facit se clarificari a dicto signo in hoc suo tali dubio: Ecce quidam in extremo Orientis iuxta Indum fluminem (a quo Yndia dicitur, nascentem in Caucaso monte et fluentem ad meridiem et ingredientem Mare Rubrum) nascitur, ubi uiuendo nemo sibi quicquam loquitur de Christo, perfectissimus tamen existens in uirtutibus et moribus et sine ullo peccato moritur, tandem non baptizatus, et sic perdita est eius anima, sed qua iustitia hoc fiat certe dicit hic auctor non uidere se, incipiendo sic dictum signum, ille scilicet Deus qui uoluit sextum, idest compassum in extremo mundi, scilicet cum circumferentia maris Occeani ambientis totam hanc nostram terram detectam habitabilem, non potuit, idest non uoluit, seu non decuit eum ita suum ualorem inprimere per totum uniuersum quin eius uerbum, idest eius increata sapientia non remaneret in infinito excessu, idest quin non excederet in infinitum nedum nostros humanos intellectus, sed etiam angelicos, quod patet, dicit hic textus, in Lucifero excedente in sapientia omnes alias creaturas - unde Ezechielis XXUIII° capitulo dicitur: Tu Lucifer signaculum similitudinis, plenus scientia, tu cherub in monte sancto Dei, (cherub idem est quam plenitudo scientie) - quantum cecidit, non discernens quomodo equiparari non potuit Deo, cum ratio diuinitatis hoc non patiatur, cum sic plures Dei fuissent et sic non esset dare primam causam. Inde dicit dictum signum quod, licet uestra mens et intellectus ut radius quidam diuine mentis superficialiter intueatur in leuibus passionibus ratione diuine iustitie, non tamen ita in profundis passibus, ut in presenti nostro casu. Et tamen ita est hic ibi sicut est in mari fundus quem iuxta litus uidemus, non autem in pelago, et tamen ita est ibi in uno loco sicut in alio ut dicitur hic in textu, contingendo hoc ex defectu nostri uisiui sensus non rei. Ad hoc Augustinus in quodam Decreto recitatus ita ait: De Tiriis et Sidoniis quid aliud dicere possumus, quam non esse datum eis ut crederent, quos credituros esse ipsa ueritas docet, Mathei capitulo XI°, si talia qualia apud non credentes facta sunt uirtutum signa uidissent, quare eis hoc negatum fuerit dicant si possunt calumpnitates et ostendant cur aput eos Deus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerat, et apud eos, quibus profutura erant, non fecerit. Nos etenim, si ratione facti profunditatem iuditii eius penetrare non possimus, manifestissime tamen scimus et uerum esse quod dixit et iustum esse quod fecit, et non solum Tirios et Sidonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse conuerti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis Dominus uoluisset operari. Neque enim ulli falsum uideri potest quod Dominus ait Iohannis UI° capitulo, scilicet *Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo*; facit etiam in proposito quod ita scribitur Ecclesiastes, UIII° capitulo: Omnium operum Dei homo rationem reperire non potest, et Apostolus, Ad Romanos: O altitudo diuitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprensibilia sunt iuditia eius et inuestigabiles uie eius; et Baruch propheta: Quis ascendit in celum et accipit sapientiam? Non est qui sciat uiam eius, sed qui scit uniuersa nouit illa et inuenit eam prudentia sua, et ecce quod tangit hic in textu, dum dicit quod si scripture et auctoritates premisse non essent, si dubitaremus hunc passum non esset ita mirandum. Ex quibus subdit quod, nisi illuminetur a Deo intellectus humanus ad iustificandum opera Dei, iudicium nostrum per se ambulat in tenebra et umbra carnis idest in noctem sensuum corporalium, que uenenum est in suis argumentis nobis. Ad quod respiciens Iacobum in sua Epistula, III° capitulo, sic ait: Nolite gloriari et mendaces esse aduersum ueritatem, non est enim sapientia, humana subaudi, desursum descendens, sed terrena, animalis, diabolica, et concludendo breuiter dicit talem dampnatum esse per illa uerba quod nemo ad celum uadi qui non crediderit in Christum ante eius passionem et post, et per consequens fuerit baptizatus, iuxta illud Iohannis III° capitulo: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest introire regnum Dei.
|
|
|
|
Tamen dicit dictum signum quod multi dicunt Christe, Christe qui in die iuditii erunt non ita prope eum sicut dictus Indus. Et hoc intelligendo, ut ait Yeronimus super illis uerbis Mathei XI° et XII° capitulo que Christus protulit contra Iudeos ita dicendo: Dico uobis quod Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam uobis, et uiri Niniuite surgent in iudicio contra generationem istam et condempnabunt eam et etiam regina Austri eam condempnabit dicens: Hoc fiet non potestate sententie sed comparationis exemplo, hoc est quod in comparatione Niniuitarum Iudei magis dampnabiles uidebuntur, quod totum tangere uult hec in persona dicte acquile dum dicit quomodo malos Christianos dampnabit Ethiopus etc.
|
|
|
|
Et eodem modo reges Persarum pagani et gentiles redarguent in tali iuditio infrascriptos reges Christianos uitiosos, aperto illo libro de quo dicitur ita, Apocalipsis capitulo XXI°: Apertus est alius liber qui est uite, et iudicati sunt mortui ex hiis que scripta erant ibi, secundum opera eorum; quem librum Augustinus, De Ciuitate Dei, dicit esse quendam uim diuinam qua fiet ut cuique opera sua bona uel mala in memoriam reducantur, de quo etiam Psalmista inquit: Imperfectum meum uiderunt occuli mei et in libro tuo omnes scribentur. Ad idem Iob, XXXI° capitulo, ait: Quid faciam cum surrexerit ad iudicandum Deum? et cum quesierit quid respondebo ei? et Apostolus, Ad Corinthios II° capitulo U°: Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria prout gessit siue bonum siue malum; in quo libro dicit hic dictum signum quomodo patebit tunc ibi perditio Alberti, olim regis Alamanie, in occidendo Uincislaum, regem Boemie et eius regnum occupando, cuius regni principalior ciuitas dicitur Praga nominata hic; item fabricatio false monete olim facta per Filippum Bellum regem Francie Parisii ubi Secana fluuius currit (qui uulgariter dicitur Senna), qui mortuus est in uenatione tandem a quodam apro percussus ut dicitur in textu hic de ictu cutis; item superbia regis Scotti et Anglie, item mollities uenerea regis Yspanie et Boemie; item patebit illa largitas Karoli Ciotti, olim regis Ierusalem et Apulie, ut unica uirtus, sed mille eius uitia in contrarium sibi aderunt, in quo patet quod in uno et eodem homine uirtutes et uitia se compatiantur, iuxta illud uerbum Titii Liui loquentis de uitiis et uirtutibus Annibalis ita dicentis: Has enim uiri uirtutes ingentia uitia coequabatur.
|
|
|
|
Item auaritia ibi patebit Federici regis Sicilie, in qua ynsula in ciuitate Trapani Anchises pater Enee mortuus est et sepultus in Senio, ut tangitur hic in textu, addendo quod eius bonitas et uirtus erat ita modica quod in licteris truncis a suis dictionibus modicum occupabunt in predicto libro, exemplo Boetii in describendo phylosophiam et ponendo pro hac dictione theorica solum hanc licteram T et pro pratica P, inde dicit de rege Iacobo Aragone eius fratre et de eius patruo Iacobo etiam rege olim Maiolice ut patet in textu; inde dicit de rege Portugalli et Noruesie et rege Rascie, qui olim sub signo et conio Uenetorum fabricauit adulterinam monetam ut dicit textus; item dicit de Ungaria et Nauarra a monte Pirraneo diuisa a Gallia ut hic dicitur.
|
|
|
|
Ultimo dicit quomodo iam Nicosia et Famagosta ciuitates principales insule Cipri conqueruntur quod leo rubeus, armatura seu signum regni ipsius Cipri ynsule, non discedit in clipeo pictus a latere alterius leonis rubei super bandis, signi modernorum regum Cipri existentium de domo Lucimburge, quorum comitum est tale signum leonis.
|
|
|
|
{Quando colui che tucto l mondo aluma.} In hoc XX° capitulo auctor se continuando exorditur de celo octaue spere quomodo adueniente sero fit stellis splendidum, uocando illos beatos iouiales flaillos, idest ardentes et ignitos splendores, ita dictos a flagro, flagras, quod idem est quod ardeo est. Item uocat eos lapillos pretiosos, parum differentes a gemmis qui in litoribus maris reperiuntur. Item uocat cantus eorum squillos, idest acutas sonoritates; (nam quelibet campana stridula et cum sono subtili et acuto dicitur in Tuscia squilla), tangendo comparatiue de murmure riui per saxa cadentis, alludens hiis uersibus Uirgilii: Ecce supercilio cliuosi tramitis undam / elicit illa cadens raucum per leuia murmur / saxa ciet, scatebrisque arentia temperat arua.
|
|
|
|
Inde inducit auctor dictum signum talis aquile ad dicendum sibi ut respiciat eius occulos, qui sunt illa pars in aquilis mortalibus que ualet directo inspicere in solem - unde Lucanus in UIIII° ad hoc inquit: Atque Iouis uolucer, calido dum protulit ouo / implumes natos, solis conuertit ad ortus, / qui potuere pati radios et lumine recto / substinuere diem, celi seruantur in usu - dicendo quod loco pupille occuli dicti signi fulgebat Dauid, cantor Spiritus Sancti: hoc dicit quod nullus alius propheta scripsit uersibus nisi ipse, incipiendo: Beatus uir qui non abiit in consilio impiorum / et in uia peccatorum non stetit / et in catedra pestilentie non sedit / sed in lege Domini uoluntas eius / et in lege eius meditabitur die ac nocte. / Ideo non resurgunt impii in iudicio / nec peccatores in consilio iustorum, / quoniam nouit Dominus uiam iustorum etc., et ecce consilium quod cecinit regentibus hunc mundum et de quo hic dicitur.
|
|
|
|
Secundo fingit auctor sibi ostendi ibi umbram Traiani imperatoris qui, ut scribit Elinandus, et hic dicitur, dum semel filius eius currens eques in urbe, casu suppeditasset et occidisset quendam puerum cuiusdam muliercule uidue, ita pietate et iustitia consolatus fuit eam, ut dictum eius filium tradiderit adoptiuum dicte uidue, que ut mater eius inde semper uenerata est, de cuius altera pia iustitia dicti Traiani scripsi in Purgatorio in capitulo X°, et quia anima huius Traiani experta est modo, propter eius credere in Christum, uitam beatam, et ante experta fuerat infernalem; ideo subditur hic in textu quomodo nunc cognoscit etc.
|
|
|
|
Tertio ostensa est ibi umbra Ezechie, olim regis Yerusalem, de quo ita scribit Ysaye XXXUIII° capitulo: In diebus illis egrotauit Ezechias ad mortem, et intrauit ad eum Ysaias et dixit ei: *Hec dicit Dominus: Dispone domui tue, quia morieris*. Tunc Ezechias faciem conuertit ad parietem et orando dixit: *Obsecro, Domine, memento, queso quomodo ambulauerim coram te in ueritate et corde perfecto et quod bonum est in occulis tuis fecerim. Et fleuit, et factum est uerbum Domini ad Ysaiam dicens: *Uade, et dic Ezechie: Dominus audiuit orationem tuam et fletum, ecce adicientur diebus tuis XU anni*, quod dicitur hic, quod mortem distulit propter ueram penitentiam, subaudi peragendam, quasi dicat non tantum causa uiuendi, adhuc addendo quomodo propter hoc iudicium Dei non transmutatur, ut dicit textus hic. Unde in quodam Decreto ita scribitur: Incommutabilis Dei natura sua sepe legitur mutasse promissa (ut Ione III° capitulo), et pro misericordia temperasse sententiam (ut Mathei XII° capitulo et Yeremie XUIII°), unde, licet sit incommutabilis, crebro tamen leguntur eius iuramenta adoperta penitentia. Iurare Dei est a se ipso nullatenus ordinata conuellere; penitere uero est eadem ordinata, cum uoluerit, immutare, ubi Glosa ait super uerbo finalem exponendo in comminationem: Nam ea que Deus dicit commonendo uel comminando bene reuocat, sed ea que asserendo dicit non reuocat. Et ex hoc Macrobius dicit quod tripliciter Deos loqui contingit, et secundum hanc distinctionem intelligatur hic auctor.
|
|
|
|
Tertio uidit ibi umbram Constantini imperatoris qui cum ipso signo aquile et cum legibus transtulit suam curiam in Greciam apud Constantinopolim, et sic cessit beato Siluestro, tunc pastori Ecclesie, sub bona intentione etc.
|
|
|
|
Quarto uidit ibi Guillelmum olim regem Sicilie et Apulie, que Sicilia, ut hic dicitur, Federicum eius regem uiuum plorat et Apulia Karolum.
|
|
|
|
Item uidit ibi Ripheum, olim regem Troie iustissimum, de quo Uirgilius loquendo quomodo mortuus est a Grecis in excidio Troie, sic ait in secundo: *Procumbit, cadit et Ripheus, iustissimus unus / qui fuit in Teucris et seruantissimus equi*, addendo quomodo nunc ibi cognoscit de diuina gratia etc., tangendo quomodo ad desiderium illius signi uniuersalis iustitie quelibet res qualis est et qualis esse debet efficitur, et apparet ratione dominii et possessionis. Unde Ysiderus dicit quod Iusticia est ordo et equitas qua homo cum unaquaque re bene ordinatur, cum dicatur ordo conueniens rei collatio.
|
|
|
|
Post hec dictum signum, uolens satisfacere auctori esitanti quomodo anime predictorum Traiani et Riphei sint ibi, incipit sic ab illis euangelicis uerbis Mathei XI° capitulo dicentis: Regnum celorum uim patitur et uiolenti rapiunt illud, idest uirtuosi, nam uirtus a ui dicitur; uirtuosi enim uim faciunt: sibi primo ardua aggrediendo que sunt supra hominem, secundo aduersa patiendo, unde Actuum Apostolorum capitulo XIIII° dicitur: Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum, tertio a placidis abstinendo iuxta illud Ouidii: Est uirtus placidis abstinuisse bonis, unde dicit ibi Glosa: Grandis uiolentia est de terra nasci et celum rapere et habere per uirtutem quod per naturam habere non possumus. Et Ambrosius etiam ibi ait: Uim patitur regnum celorum, idest Christus, cui uim facimus non compellendo sed flendo, non prouocando iniuriis sed lacrimis exorando, non aggrediendo cum fuste, non saxo, sed mansuetudine et operibus uirtuosis. O beata uiolentia que uim patienti bonitatem elicit et utilitatem tribuit: ex quo uult auctor in persona dicte acquile ostendere hic ut possibile fuerit propter eorum uirtutes dictos Traianum et Ripheum ita esse saluatos, ut dicitur hic Traianum, scilicet baptismo aque et credulitate Christi iam uenti. Nam, ut scribit Damascenus beatus Gregorius: Ita ardenter precatus est Deum pro ipso quod anima dampnata in Inferno dicti Traiani rediuit ad corpus per illam sua gratiam, de qua Psalmista sic ait: Dominus mortificat et uiuificat, deducit ad Inferos et reducit, in quo corpore habito baptismo per modicum iterum separata est et saluata, et quia, ut scribit Thomas in IIII° Contra Gentiles: Sicut beata anima immutabiliter perdurat in sua bona uoluntate et dispositione, ita anima in Inferno dampnata in sua mala; nam aliter si posset mutare suam uoluntatem de malo in bonum, iam non esset eius pena ecternalis; et hoc tangit hic auctor dum dicit quod nunquam in Inferno redditur ad bonum uelle (Ripheum iam dictum baptismo flammis idest Spiritus Sancti), cum aspiratione et gratia Dei inuisibiliter contingat et eueniat ut in latrone crucifixo cum Christo, de quo baptismo et aliis duobus, scilicet aque et sanguinis plene dicam in capitulo penultimo ubi uide, et sic per gratiam diuina credidit in Christum filium Dei uenturum; quod tangit hic auctor dicendo quomodo dicti Traianus et Ripheus decesserunt de hoc mundo non ut gentiles, qui gentiles dicuntur illi qui nec baptizati sunt nec circumcisi, ut Saraceni et alii pagani; sed in firma fide credendo dictus Traianus in Christum iam uentum et sic in eius pedibus passis, idest perforatis in cruce, et Ripheus in uenturum, et sic in eius pedibus passuris ut dicit textus hic sub illa figura que dicitur sinedoce, que fit scilicet quando pars accipitur pro toto, et intellige auctorem de dicto Ripheo hoc sentire, non assentire, sed ut ostendat quod possibile fuerit quod dictus Ripheus, olim gentilis, saluatus fuerit si dicta gratia diuina aspirauit ei aduentum Christi, ut hic dicitur. Nam et Dionisius in suo libro de Ierarchiis dicit quod multi gentiles reducti sunt ad Deum per angelos; item Ugo de Sancto Uictore ad hoc etiam inquit: Semper et ante legem et tempore legis fuerunt aliqui quibus fides incarnationis reuelata fuit, facit quod ait Dominus, Mathei UIII°, dicens: Multi ab Oriente et Occidente uenient et recumbent cum Abraam, Isaac et Iacob in regno celorum, dicendo quod ille tres domine fuerunt pro dicto baptismo flaminis dicti Riphei, quas auctor ipse uidit ad dexteram rotam illius currus de quo scripsit in Purgatorio in capitulo XXUIIII°, scilicet Fides, Spes et Karitas, tres uirtutes theologice, sequendo in hoc Augustinum dicentem in suo libro De Doctrina Christiana: Multi per has tres uirtutes et in solitudine sine codicibus uiuunt; ad saluationem autem dicti Traiani ueraciter ita assertam hic per auctorem precibus Gregorii, ut supra tetigi, facit quod idem Gregorius ita in suo Dialogo inquit ita dicendo: Optineri nequaquam possunt que predestinata non fuerunt, sed ea que sancti uiri orando efficiunt, ita predestinata sunt, ut precibus optineantur. Nam ipsa quoque perempnis regni predestinatio ita est a Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perueniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis Deus ante secula disposuit donare.
|
|
|
|
Ex quibus uerbis et aliis premissis tangit de gratia diuina et de predestinatione et per consequens de prescientia auctor in hoc capitulo, et quomodo nulla creatura hec attingere potest. Ymo nec ipse anime beate uidentes Deum cognoscere possunt ut subditur hic in textu; omnes electos ideo monet nos auctor hic ut refrenemur in iudicando de aliquo saluando uel non saluando uel saluato uel non saluato. Nam ad primum Augustinus in quodam Decreto de dicta gratia ignota nobis ait: Nabucodonosor penitentiam meruit fructuosa (ut Daniel III° capitulo dicitur et Numeri XXU°) nonne post innumeras impietantes flagellatus penituit, et regnum, quod perdiderat, rursus accepit? Pharao autem ipsis flagellis durior effectus et periit (ut dicitur Exodi capitulo UII°) cum pluribus sequentibus hic miror non reddat qui dignum auxilium nimium alto et sapienti cordis diiudicat. Nam, quantum ad naturam, ambo homines erant ambo reges, ambo captiui populum Dei possederant, ambo flagellis admoniti. Quid enim fines eorum fecit diuersos nisi quod unus Dei manum sentiens, in recordatione proprie iniquitatis ingemuit, ut Danielis II° et IIII° capitulo dicitur? Alter libero contra misercordiam pugnauit arbitrio et periit, ut dicitur Exodus XIIII° capitulo, Uasis ire, idest malis hominibus, ut ait Apostolus, Ad Romanos UIIII° capitulo; Nunquam Deus reddet interitum nisi spontaneum habere inueniretur homo peccatum quia nec Deus peccatori iuste inferret iram si ex predestinatione Dei cecidisset in culpam ad secundum, scilicet ad id quod de predestinatione sequitur, ut ait Thomas in prima, questio XXII°: Est quedam ratio ordinis aliquorum in salutem ecternam in mente diuina existens, iuxta illud Apostuli, Ad Romanos, UIII° capitulo, Quos predestinauit Deus hos uocauit, et quos uocauit hos et magnificauit. Augustinus uerum, libro De Predestinatione, ait: Quid est predestinatio nisi destinatio alicuius que semper est in bono et que peccatum sola uoluntate hominis comissum aut remictendum nouit misericorditer aut plectendum cum iustitia quia sicut presciuit et predestinauit que ipse fecit et ut faceremus dedit, ita quod in malis operationibus numerus sola prescientia Dei intelligenda est. Et sic presciuit tantum mala et non predestinauit que nec ipse fecit nec ut faceremus exegit, unde Iohannes, II° capitulo, dicit de discipulis Christi recedentibus ab eo: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis; nam si fuissent ex nobis mansissent nobiscum uoluntatem exierunt et uoluntate ceciderunt, quia insipientes sunt, casuri fuissent ei predestinati si reddissent. Et sic predestinatio multis est causa standi, nemini cadendi, unde predestinati non possunt non saluari, presciti licet ab ecterno ubi sint dampnandi et reprobi, tamen possunt saluari, ut scribit Magister in I° Sententiarum. Et Thomas predictus in prima questio XXIII° ad hoc ait: Reprobatio Dei non subtrahit de potestate reprobati: nam cum dicitur quod reprobatus non potest gratiam adipisci, non est hoc intelligendum secundum impossibilitatem absolutam, sed secundum conditionatam sicut necesse est quod predestinatus saluentur necessitate conditionata que non tollit libertatem arbitrii. Unde dicitur Osee capitulo XIII°: Ex te perditio tua, ex me auxilium tuum; unde et Gratianus in suo Decreto concludit ex dictis premissis Augustini sic dicendo: Non ergo necessitatem facit correctionis uel obdurationis diuina predestinatio seu prescientia, cum boni per gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant, cum uitia nostra humane ascribuntur mentis arbitrio quod diuina clementia in electis misericorditer uertitur ad bonum, in dampnandis iuste relinquit ad malum. Ad tertium et ultimum quod hic tangitur, scilicet de incertitudine humana nostra, ait Thomas in Summa De Uitiis et Uirtutibus, allegando Ecclesiastes, capitulo UIIII°: Ibi sunt iusti et sapientes, quorum opera sunt in manu Dei, et tamen nescit homo utrum amore uel odio dignus sit, et licet homo presentialiter certus esset de bonitate sua uel malitia aliena, finaliter tamen incertus est. Nam, licet proximus tuus in presenti fit homicida uel Iudeus uel Sarracenus, forte in Dei prouidentia est de ordine cherubinorum uel seraphinorum, licet etiam tu modo sis bonus, forte in presentia Dei eris Inferno afixus. Unde in dicto Ecclesiastes, capitulo UIII° dicitur: Uidi impios sepultos, qui cum uiuerent in loco sancto erant et laudabantur in ciuitate quasi iustorum operum, uidit Salamon spiritu prophetico in Inferno sepultos qui in mundo sancti credebantur. Ad id adde quod tangit hic textus quomodo etiam sancti et anime beate uidentes Dominum non agnoscunt omnes electos. Ait Thomas in prima, questio XIIa: Intellectus creatus uidendo diuinam essentiam non uidet in ipsa omnia que Deus facit uel facere potest, cum nullus intellectus totaliter Deum comprehendat, que est ipsa prima causa, et ecce quod ait auctor hic dum dixit: Che la prima cagion non ueggon tota, scilicet aspectus intellectualis creati predicti. Nam et angeli cum uident per essentiam et non tamen omnia sciunt, facit quod dicitur Marci XIII° capitulo de nescientia diei iudicii qui quando erit Nemo scit neque angeli neque Filius nisi Pater; Filius dico in quantum homo non in quantum Deus est, nam, ut ipse dicit, qui uidet Eum uidet et Patrem eius.
|
|
|
|
{Già eran gli occhi miei refissi al uolto.} In hoc XXI° capitulo et in sequenti auctor, tractando de planeta et celo Saturni et de beatificatis sub eius influentia, fingit primo se cum Beatrice ascendisse dictum celum, nec ibi cantum et sonum se audisse, nec ipsam Beatricem etiam ridere uidisse, ratione assignata hic in textu, tangens etiam quod scribit Ouidius in III° de Semele combusta propter se uidere uelle Iouem in essentia diuina cum uisu mortali, de qua ystoria fabulosa plene scripsi in Inferno in capitulo XXX°; dicendo inde auctor quomodo tunc dictus planeta radiabat sub signo Leonis deorsum hic mestus (alibi mistus) de suo ualore, idest de sua uirtute infusiua. In quibus uerbis sic premissis uult ipse auctor tangere de natura et complexione et influentia dicti Saturni; nam, in quantum textus et lictera dicant, mistus tangit de misto idest de duplici effectu ipsius stelle, de quo sic dicitur in Alchibitio: Sub infusione Saturni due species hominum cadunt, una quarum grossa est et inculta, puta illorum qui grosse, nigre et inculte capillature sunt, decentes uestes spernentes; alia est illorum qui in heremis et in solitudine religiose ad contemplatiuam uitam in totum se dant, monastice et heremitice abominantes omnia secularia ac in silentio et castitate uigentes. Ad quam hanc secundam speciem respiciens, Iuuenalis ait: Credo pudicitiam Saturno rege moratam / in terris uisamque diu etc.; in quantum uero textus dicat hic mestus, uult tangere auctor quod ait Albericus in suo Poetario dicens: Saturnum mestum fore puta bello uictum, et de regno expulsum uel quia eius stella mestitiam in suo ortu semper denuntiat; nam et in signo Capricorni graues pluuies inducit, in signo Scorpionis grandines et fulmina et uentos: ex quo dicitur stella frigida et nociua et per consequens inconformis dicto signo Leonis calidissimo, unde ni mirum si ibi tristatur, unde Lucanus in primo: *Summo si frigida celo / stella nocens nigros Saturni accenderet ignis, et Anticlaudianus: Morbida Saturno quid mundo stella minetur, et subdit, describendo ita hunc celum et dictam naturam huius planeti, Saturnique domos tractu maiore iacentes / intrat et algores yemis brumeque pruinas / horret et ignauum frigus miratur in extu. / Illic feruet yems, estas algescit et extus / friget, delirat splendor, dum flamma tepescit. / Hic tenebre lucent, hic lux tenebrescit et illic / nox cum luce uiget et lux cum nocte diescit. / Nec tamen a cantu sonus eius degener errat, et comitum uoces uox prouenit huius adulto / concentu quem non cantus obtusio reddit / insipidum, cui dat uocis dulcedo saporem.* Que uerba proprie concludunt ad dictas duas species Saturninorum contrariorum sibi, et ad id quod allegorice auctor uult tangere hic dum fingit se non audire ibi sonum uel cantum et splendorem Beatricis et risum, attenta obscuritate unius dictarum specierum et claritate intrinseca alterius et iocunditate, licet exterius tristes tales Saturnini appareant et sine alacritate et cantu. Et ecce quod tangit hic auctor sub tropologico, idest morali sensu, ut doceat claustrales et solitarios contemplatiuos heremitas quomodo uiuant in silentio et mestitia in hoc mundo contemplando supernam uitam, unde Eugenius papa in quodam Decreto, hoc docendo, etiam sic ait: Sedeat monacus et religiosus solitarius et taceat: mundo enim mortuus est, Deo autem uiuit: agnoscat nomen suum (nam dicitur monacus a monos, quod est unus, et acos tristis). Et quia talis dulcedo contemplatiua non potest percipi per doctrinam, sed solum per experientiam, fingit auctor ita Beatricem, idest Sacram Theologiam, non sibi ridere hic, ut dictum est, idest non sibi promere talia ut excedentia humanos intellectus. Unde etiam Phylosophus ait: Solitarius aut bestia aut plus homine, et cum a gratia diuina hoc habeat, non a natura humana uel loco talis uirtuosus saturninus. Unde Gregorius in quodam Decreto ait: Quelibet occulta loca sine gratia animam saluare non possunt; nam Loth (ut legitur Genesis XUIIII°) in peruersa ciuitate iustus fuit: in monte peccauit, et angelus in celo, ac primus homo in terresti Paradiso. Ideo loquitur auctor ita hic de karitate ardente inter hos tales saturninos uirtuosos, ut dicit hic textus et in sequenti capitulo, per quam karitatem et gratiam supradictam predicti solitarii contemplantes saturnini constantes manent contra uersutiam diaboli temptantis magis eos tales quam alios. Unde in quodam Decreto dicitur: Conatur nanque diabolus a principio sue ruine karitatem uulnerare, sanctorum operum, dulcedinem inuidie felle inficere: dolet enim karitatem, quam in celo nequit habere, homines constantes ex lutea materia in terra tenere, unde Yeronimus, scribens ad Rusticum monacum, monet eum: Uel uacet contemplationi uel aliquid operis faciat ut diabolus spem inueniat occupatam. De allegoria uero huius scalini, de quo hic dicitur, dicam in sequenti capitulo.
|
|
|
|
Post hec auctor fingit se ibi reperire umbram Petri Damiani, uiri uenerabilis olim in scriptura et sancta et contemplatiua uita, et sibi dicere de karitate ardente dispariter inter dictis spiritis secundum diuersitatem eorum splendoris, ita quod non maior amor mouit enim solam ad sibi ibi congratulandum. Ex quo uertit se auctor ad querendum cur predestinata ipsa umbra fuit, que respondet in effectu sibi, ut Augustinus super Iohannem ita dicens: Non est dare per nos rationem cur hoc magis quam illud fiat, nisi quia ita Deus uoluit et quia hoc sit; noli uelle iudicare si non uis errare, sicut ex simplici uoluntate artificis dependet, ut iste lapis sit in ista parte muri et ille in illa, et, ut auctor retrahat homines a querendo de talibus, inducit dictam umbram ita arguere circa hoc per locum a maiori, dicendo quod mens, idest anima nostra que in celo lucet separata in uisione deitatis, hic in terra coniuncta corpori fumat, idest tenebrescit et cecutiat illius respectu, unde concludendo dicit quomodo ergo uidere et apprehendere potest hic in terra id quod uidere non potest esto quod celum assummat, idest assumpserit eam, quasi dicat multo longe minus.
|
|
|
|
Ultimo dicit dicta umbra quomodo fuit professa in heremo et monasterio Sante Crucis de la Uilana, posito in monte Catrie in comitatu Eugubii in ducatu Spoletano, qui mons Catrie ut gibbus tumuit in illis saxis, idest in illis montibus altis, adeo quod interdum tronitua inferius personant in aere. Qui montes sunt intra duo litora Ytalie, scilicet maris Leonis ibi in dicto ducatu, et maris Adriatici, ita ut aque cadentes a dextera costa dictorum montium currant ad dictum mare Leonis, et cadentes a sinistra currant ad dictum mare Adrianum, tangendo de latria, ut patet in textu (dicitur enim latria cultus debitus soli creatori Deo, sicut dulia dicitur cultus factus alicui creature, puta soli uel lune, et superstitio cultus factus ydolis, ulterius dicendo dictus spiritus quomodo fuit ibi contamplatiuus, et Petrus Peccator eius contemporaneus eodem modo tunc erat in monasterio Sancte Marie in portu prope Rauennam; item quomodo etiam in eius senectute factus est cardinalis, reprehendendo cardinales modernos auctor in eius persona, ut patet in textu, delirantes a Cephas, idest a beato Petro, suo nomine ita uocato secundum Ysiderum et sonat caput Apostolorum, et a magno uase Spiritus Sancti, idest a Paulo, illos scilicet lasciuos in suo gestu et equitatura, contra quos sic ait Bernardus: Quomodo in itinere procedunt nitidi et ornati circumamicti uarietatibus tanquam sponsa procedens de talamo. Item et Amos propheta, de talibus lasciuis prelatis, UI° capitulo, ait: Ue qui opulenti estis in Syon et confidentes in monte Samarie; optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israel. Et qui comeditis agnum de grege. Ad idem Thomas: Christus non legitur equitasse, sed tantum semel asinasse, unde Zacharie UIIII°: Ecce rex tuus uenit tibi iustus, et saluator ipse pauper, et ascendens super asinam et pullum eius, unde Bernardus: Intollerabilis impudentia est, ubi se exinaniuit maiestas, infletur uermiculus et tumescat. Nam cardinales custodes sunt Ecclesie, ita dicti quia sicut a cardine regitur hostium, ita per eos Ecclesia, ideo nec in eis debet esse lasciuia, de qua hic tangit et propter quam beatus Yeronimus recessit a cardinalatu et peregrinando aput Bethlem uitam suam finiuit. Et ut excusem auctorem ita reprehendentem hic et alibi dictos cardinales et alios prelatos adduco Leonem papam in quodam Decreto sic dicentem: Si nos qui aliena debemus peccata corrigere peiora comittimus, certe non ueritatis discipuli, sed, quod dolentes dicimus, erimus pre ceteris erroris magistri; nam cum Balaam ariolus iret ad maledicendum populum Dei (ut legitur Numeri XXII° capitulo), angelus Domini asine, cui insidebat, in uia se opposuit, et, euaginato gladio, eam ab itinere conpescuit, et dum Balaam illam confligeret uerberibus, in uocem ipsam asina prorupit et uesanial ipsius prophete redarguit. Si ergo, subdit dictus Leo papa, animal mutum insipientiam prophete reprehendit, multo magis subditi prelatos suos delinquentes reprehendere possunt et accusare licite etc.
|
|
|
|
{Oppresso di stupore a la mia guida.} In hoc XXIII° capitulo auctor continuat se ad precedentem materiam usque ibi: {La bella donna dietro a lor mi pinse}. Ibi incipit tractare de octaua spera et eius celo; tangit enim primo hic prohemialiter de spata, idest de uindicta diuina, quomodo non percutit cito ad uoluntatem cupientis uicere et ferire, nec tarde ad iudicium percussi. Ad idem Ualerius ita inquit in I° in titulo De Neglecta Religione: Lento enim gradu ad uindictam sui diuina ira procedit tarditatemque supplicii grauitate compensat, et Seneca in libro De Prouidentia ad hoc etiam ait: Eos quibus Deus indulgere uidetur, et quibus parcere, mollis apparet, uenturis malis eos seruat.
|
|
|
|
Deinde fingit auctor ibi etiam se reperire umbram Sancti Benedicti dicentis sibi de Cassino monte, ut patet in textu hic; unde sciendum est quod in Apulia, in contrata Sancti Iermani, est quidam mons altissimus uocatus mons Caluus cum quo unitur quidam alius mons uocatus Cassinus minor eo, in cuius Cassini culmine est monasterium ipsius Sancti Benedicti. Et ecce quod uult hic tangere auctor dicendo ille mons, scilicet dictus mons Caluus cui Cassinus predictus mons est in eius costa etc. Gregorius uero de hoc in suo dialogo ita dicit: Castrum quoque quod Cassinum dicitur in excelsi montis latere situm est, qui mons Caluus predictus, distenso sinu hoc idem castrum recipit et per tria miliaria in altum se subrigens, et uelud ad aera tendens cacumen ubi uetustissimum fanum fuit, in quo ex antiquorum more gentilium a stulto rusticorum popolo Appollo colebatur, circumquaque etiam in culto demonum luci subcreuerant in eodem tempore infidelium insana multitudo sacrificiis sacrilegis insudabat; ibi itaque uir Dei, scilicet ipse beatus Benedictus, perueniens contriuit ydolum, subuertit aram, succidit lucos, atque in ipso templo Appollinis, in quo dicta ara erat, ecclesiam sancti Iohannis Baptiste construxit et circumstantes gentes ad fidem Christi reduxit, qui Christus euangelicam ueritatem in terram idest in hunc mundum adduxit, ut dicitur hic in textu, unde Iohannis I° capitulo dicitur: Lux per Moysem data est, gratia et ueritas per Christum; et subdit in UIII° capitulo: Ita etiam ueritatem locutus sum quam audiui a domino; in medio cuius montis Beatus predictus Benedictus instituit monasterium sub titulo Beati Martini quod dicitur Casinense, et ibi mortuus est et sepultus, licet postea Floracenses monaci inde eius corpus furati sunt; dicendo inde dicta umbra quomodo ibi cum ea sunt Macharius et Romoaldus et alii sui fratres, qui contemplando contenti fuerunt suis claustris in quibus habent uitam ut pisces in aquis, ut dicitur in Decreto quodam.
|
|
|
|
Inde inducit auctor eam sibi dicere uolenti eam uidere apte quomodo hoc uidebit in celo Impireo, ubi omne desiderium est impletum et ubi omnis eius pars est ut semper fuit, subdendo quomodo non est in loco spera dicti celi Impirei, in quo tangere uult quod ait commentator in IIII° Physicorum dicendo: Omne corpus determinatur per longitudinem, latitudinem et profunditatem. Locus igitur est terminus continentis immobile primum, et ideo medium celi, hoc est centrum terre et ultimum ad nos circularis loci mutationis; celum enim non est alicubi totum, nec in aliquo loco est et propter hoc terra est in aqua, aqua in aere, aer in ethere, ether in celo, celum uero amplius in alio.
|
|
|
|
Item dicit quod non impolat se, idest non habet polos super quibus uoluatur ut alii celi, tanquam quoddam immobile, usque ad quod celum Impireum ascendit scala de qua hic in textu dicitur, et quam Iacob uidit in somnio, ut legitur Genesis capitulo XXUIII°, plena angelis, que allegorice figurat altitudinem religiose contemplatiue uite que facit hominem attingere contemplatiue Deum. Nam dormire in itinere, ut fecit Iacob dum talia uidit, dicit Augustinus, quod est in uia huius seculi ab impedimento secularium actionum quiescere, unde Canticorum U°: Ego dormio et cor meum uigilat, et Genesi XXXII° capitulo ad hoc etiam dicitur: Amor presenti seculi deficere debet in uiris contemplatiuis; et Tullius in hoc etiam sic inquit: Religio est, que superioris cuiusdam nature quam diuinam uocant, cerimoniam affert, conquerens dicta umbra de suis monacis modernis minime ascendentibus tale scala ut hic patet in textu, tangendo etiam incidenter contra dictos monacos, quod sic ait beatus Bernardus dicens: Facultates ecclesiarum patrocinia sunt pauperum, et sacrilega mente subripitur quicquid ministerii et dispensatores, non autem domini uel possessores, ultra uictum et uestitum accipiant, arguendo contra prauos religiosos per hanc talem conclusionem: si Deus iam fecit Iordanum flumen regredi ad eius ortum et fontem, et mare rubrum diuisit - ut libro Exodi capitulo UIII° et UIIII° et in Psalmo ubi dicitur: Quid est tibi, mare quia fugisti, / et tu Iordanus quia conuersus es retrorsum? quanto magis miraculose poterit adhibere succursum in predictis.
|
|
|
|
Et hoc pro dicta prima parte: ad secundam fingit se auctor fore eleuatum ad celum stellatum octaue spere et ad signum Geminorum quod sequitur signum Thauri secundum cursum planetarum, congratulando stellis eius ut dicit textus, ac dicendo quomodo ipse auctor natus fuit sub ascendente Solis tunc existentis in eis, quod signum Geminorum dicitur domus Mercurii, qui significator est scientie et scripturarum et ingeniositatis, ideo auctor ita hic loquitur. Inde, uilipendendo hunc globum terre qui Respectu celi, ut ait Ptolomeus in suo Almagesto, est sicut punctus in circulo, loquitur despiciens eum, ut dicit textus, sequendo Senecam dicentem in suo I° libro De Naturalibus Questionibus: Non potest quis ante contempnere ista mundana quam totum circumit mundum et terrarum orbem superne despiciens; ipse quilibet sapiens, dicet: Hoc est illud punctum quod inter tot gentes ferro et igne dirimitur? Quantum enim est quod ab ultimis litoribus Yspanie usque ad Yndiam iacet? Paucorum dierum spatium si nauem suus uentus impleuit. Item et Boetium in II° dicentem: Omne terre ambitum ad celi spatium puncti constat tenere rationem, ut, si ad celestis globi magnitudinem conferatur, nichil spatii habere prorsus iudicetur. Nam si quantum maria et paludes premunt subtraueris, uix angustissima area relinquetur, unde Macrobius: Omnis terra que colitur parua ynsula est circumfusa occeani mari; et ecce quod subicit hic auctor de areola in diminutiuo nomine dicendo quomodo ita despiciendo uidit filiam Latone, idest luna, sine umbra illa de qua dixi supra in capitulo II°, item quomodo substinuit aspectum solis, quem poete dicunt filium Yperionis, unde Ouidius in IIII°: Dissipat hunc radiis Yperione natus uterque, item uidit Mercurium filium Maie, et Uenerem filiam Dionis uicinantes solo, ut dicit hic textus; item uidit Iouem temperantem frigiditatem Saturni sui patris et caliditatem Martis eius filii, ut hic in fine dicitur.
|
|
|
|
{Come laugiello tra lamate fronde.} In hoc XXIII° capitulo auctor, continuando se cum secunda et ultima parte precedentis capituli, exordialiter inter alia tangit hoc quod ait Glosa super quadam lege ita dicente: Cuiusque diei maior pars est horarum septem primarum ratio, quia difficilius ascendit sol in mane quam descendat post meridiem, allegando Ouidium dicentem in personam solis Phetonti eius filio uolenti regere currum eius: Ardua prima uia est etc. Que ratio est falsa considerata natura solis, sed uera considerata exercitatione hominis: et ecce quod dicit hic auctor de plaga orientali in qua sol monstrat minorem festinationem etc.; post hec, premictit quod hoc celum stellatum octaue spere uniuersale esse totius mundi contentum a nono celo primo mobili partitur per diuersas essentias sicut diuersas habet in se et infinitas stellas et constellationes sicut particulariter partiuntur celi septem planetarum, ut dicit iste auctor supra in II° capitulo circa finem huius Paradisi subdendo ibi: {El ciel cui tanti lumi fanno bello, / dalla mente diuina che·llo uolue / prende lymage e fassene suggiello}. Et ecce quod anagogice tangit hic auctor dum fingit Christum et sapientiam diuinam hic desuper accendere ut solem de sua karitate ita hos beatos spiritus, quasi ostendat quod dictum celum non fructificauit et breuiter aliquos nisi ipsum Christum et eius fidem, qui, de se loquendo, ait Iohannis X° capitulo: Ego sum hostium ouium; et ecce quod ait hic auctor, quomodo scilicet apparuit, stratus inter celum et terram, ipse Christus, accipiendo hic comparatiue Triuiam pro luna, ita uocata a poetis eo quod in triuiis lucet, et Nimphas pro aliis stellis, tangendo post hec comparatiue hic de natura fulminis, sicut ait Lucanus in I° sic dicens: *Qualiter expressum uentis per nubila fulmen / etheris impulsi sonitu mundique fragore / emicuit rupitque diem populosque pauentes / terruit obliqua perstringens lumina flamma / in sua templa furit nullaque exire uetante, / materiam magnamque cadens magnamque reuertens / dat stragem late sparsosque recoligit ignes.* Nam dicit Phylosophus in sua Metaura quod Fulmen generatur in nube spissa de spissitudine ipsius nubis, qui per impetum motum a uaporibus siccis et calidis non ualentibus exalari propter dictam spissitudinem nubis frigide descendit in terram et corruscat in aere propter siccitatem, fingendo in turba dictorum beatorum auctor sibi hic apparuisse Dominam Nostram ac Apostolos ut dapes, idest comestiones, eum ita spiritualiter letitia reficientes, quod excessit se ipsum, ut dicitur hic in textu. Inde fingit dictam Dominam Nostram eleuari postea a dicto choro angelorum aput eius sementiam, idest aput Christum eius filium ita descendentem et ascendentem ibi, ut uisus auctoris, idest intellectus, posset pertangere talia quasi comparatiue ad solem, qui interdum solo calore frangit nubem radiando per partem fractam alia umbram facientem, ut dicit hic auctor se iam uidisse in prato florido cooperto umbra nubis in parte et in parte inradiato a sole, ut etiam patet nobis sepe per experientiam, dicendo inde quod reale mantum, idest celum nonum omnium uoluminum, idest omnium aliorum celorum continens distabat ita sibi ibi, ut dicit textus.
|
|
|
|
Item dicendo subsequenter quomodo dicti apostoli remanserunt ibi canendo id quod cantat Ecclesia dicendo: Regina celi, letare, alleluia! / Quia quem meruisti Christum portare, alleluia. Qui apostoli, subdit hic auctor, fuerunt in hoc mundo arce ubertatis et boni satores sanctorum uerborum et operum, unde de eis dicitur: In omnem terram exiuit sonus eorum / et in fines orbis terre uerba eorum. Item dicit inde auctor quomodo ibi uiuitur de illo thesauro, idest de gratia Dei illa de qua legitur Numeri XX° capitulo, ubi scribit quod Moyses et Aron eius frater rogauerunt Deum pro populo Israel sitiente in deserto, dicentes *Aperi ei thesaurum tuum*, qui tunc ait: *Percutite uirga silicem ut fons oriatur*, et, ita facto, satiatus est populus. In quo deserto dimisit, dicitur hic, dictum populum, idest non obfuit ei aurum quod Balac, rex Moabitarum, promicti fecit Balaam prophete si malediceret dictum populum in dicto deserto. Qui Balaam respondit nuntiis dicti regis sic: *Si dederat michi Balac plenam domum suam argenti et auri non potero mutare uerbum Dei mei ut plus uel minus loquar, ut hec, eodem libro Numeri XXII° scribitur, et facit ad id quod de fletu hic tangit quod ait Psalmista ad hoc dicens: Super flumina Babilonis / illic sedimus et fleuimus / dum recordaremus etc.
|
|
|
|
{O sodalitio electo alla gran cena.} In hoc XXIIII° capitulo auctor exordialiter inducit continuando se Beatricem alloqui dictum collegium et consortium Apostolorum, uocando illud sodalitium, quod dicitur societas commensalis, iuxta illud: In bello socii, comites in calle feruntur / officium collega facit discusue sodales, similando dictas animas Apostolorum cometis illis que faciunt de se quoddam rotundum, non autem caudam. Dicit enim Phylosophus in I° Methaurorum: Cometa est exalatio calida et sicca in superiore parte aeris, ab igne condensata, non ita ualde ut longo tempore duret, neque ita debiliter ut cito extinguatur, apparens interdum caudata, interdum ut corona, ut in casu nostro hic. Item similat eas carolis (dicitur carola tripudium quoddam quod fit saliendo ut Neapolitani faciunt et uocant).
|
|
|
|
Post hec auctor, ut quisquam fidelis christianus uideat quicquid habeat credere et quomodo in fide nostra et sperare et amare, inducit tres de dictis Apostolis ipsum examinare super tribus uirtutibus teologicis, scilicet super fide beatum Petrum, in quo Fides magis inualuit - adeo quod, ut dicitur hic in textu et scribitur Mathei XIU° capitulo: Semel uocatus a Christo exiuit de naui et ambulauit super aquas maris - super spe beatum Iacobum et super karitate beatum Iohannem eius fratrem. Querit igitur hic Petrus primo ab ipso auctore quid est Fides, cui auctor respondet quod eius quidditas, idest diffinitio, uidetur sibi illa quam facit Apostolus, Ad Hebreos, XI° capitulo, dicens: Fides est substantia sperandarum rerum et argumentum non apparentium. Iterum querit Petrus ut auctor explicite dicat qualiter intelligit dicta uerba Apostoli, cui auctor sic ait, quod ea que ibi cernit in hoc mundo sunt solum in credulitate, super qua fundatur et substantiatur alta, idest celestis spes nostra. Ideo dicta Fides de substantia capit intenzam, idest intellectum, et quia oportet hominem in hoc mundo silogizare a dicta credulitate solummodo sine alia aliqua uisione et scientia, ideo dicta Fides intenzam, idest intellectum argumenti, idest probationis, sequitur ita dicendo exponens dictam diffinitionem Fidei, et primo hec uerba: Fides est substantia sperandarum rerum, idest quia per Fidem in nobis speranda subsistunt, scilicet illa bona ecterna que desideramus, scilicet immortalitas et cetera que in nobis iam per fidem subsistunt et in ultimo per experientiam, et quia sperare debemus quod dictum est a prophetis esse futurum; item dicitur Argumentum non apparentium, idest probatio, quia si quis dubitat, inde non potest ei probari humana ratione, puta de partu uirginis, in quo non habemus aliud argumentum nisi quam Prophete et alii qui per Spiritum Sanctum locuti sunt, quos Deus nullo modo falleret, cum in hiis loqueretur et miracula faceret et cum ex maxima parte eorum que iam dixerunt patent completa, unde alia non sunt dubitanda compleri, reprehendendo incidenter sophistas ut dicit hic lictera. Dicitur enim sophista ille qui callidis uerbis et sillogismis celeriter quicquid uult approbat falsa concludens, unde de talibus dicitur in Ecclesiastico in capitulo XXXUII°: Qui Sophistice loquitur odibile est et omni re defraudabitur, non enim data est illi gratia a domino etc. Inde iterum respondet auctor quomodo habet certam fidem sine ullo forsan, et quomodo illam habet et percipit a Scripturis Ueteris et Noui Testamenti et a sillogismo concludente sibi eam hoc modo: si Deus communicat sua bona ut communicat et iustus remunator est ut est, dabit ergo bonis bona et malis mala.
|
|
|
|
Instat Petrus adhuc dicendo: unde auctor habet quod pagina Ueteris et Noui Testamenti, ut ipse hic dicit, fuerit locutio Spiritus Sancti? Et respondet auctor: propter miracula que non a natura sed a Deo solum procedunt, scripta in utraque dicta pagina, de quibus sic ait Thomas in III° Contra Gentiles: Miraculum est quod preter ordinem in rebus comuniter institutum diuinitus fit, unde ipse probat ibi solum Deo competeret miracula operari. Adhuc Petrus replicando sic infert ibi quod dicta miracula ita fuerint ut dictum est uel scriptum et dicitur; cui auctor sillogistice sic respondet concludendo: aut dicta miracula fuerunt, ut scribitur, et habetur intentum meum, aut non fuerunt, et mundus reuoluit se ad fidem Christi solum per ipsum Petrum et alios discipulos abiectos, et hoc est miraculum uincens omnia alia miracula, subdendo hic quomodo prelatura Ecclesie, que olim erat uitis, hodie est prunus, idest rubus, de qua preuidendo Ysaias ait: Expectaui ut faceret uuas, fecit autem lambruscas.
|
|
|
|
Ultimo querit Petrus quid ipse auctor credit, et unde eius credulitas processit, cui respondendo dicit primo auctor quomodo feruore fidei ipse Petrus uicit currendo uersus sepulcrum Domini, audito a Magdalena quod corpus Domini ablatum foret, pedes iuniores, scilicet Iohannis Euangeliste: nam, licet ambo currerint illic et Iohannes preierit, tamen solus Petrus intrauit sepulcrum, ut scriptum est Iohannis ultimo capitulo. Inde dicit auctor quomodo credit in unum Deum solum et ecternum, mouentem omnia non motus, et hoc credit non tantum probationibus Phylosophi dicentis UIII° Physicorum et in XII° Methaphysice Deum esse primam causam et quoddam mouetur penitus immobile, quam etiam Moysis et prophetarum et Psalmiste dicentis: Audi, Israel, Deus tuus unus est, et ipsorum apostolorum. Item dicit quomodo credit in tribus personis comprehensis in Trinitate diuina, quam ita credit unicam essentiam et substantiam esse quod coniunctim tollerat exprimi in numero plurali, hoc scilicet sunt et in singulari, hoc scilicet est. Circa quem passim ita scribit Magister Bernardus glosator Decretalium in titulo De Summa Trinitate: Ad intelligentiam personarum in Trinitate notandum est quod nominum quedam sunt essentialia, quedam personalia, quedam notionalia. Essentialia sunt que in singulari numero dicuntur de tribus personis sigillatim, ut Deus bonus iustus ecternus omnipotens et similia; in plurali uero incongrue dicuntur, iuxta illud Anastasii: *Non tres Dei sed unus Deus*. Personalia sunt que supponunt personam tantum et in singulari numero solum ut Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Notionalia sunt que notant distinctionem in personis, ut generans generata et procendens; ista notionalia conueniunt adiectiue et dicuntur tantum de personis et non de essentia, sed quando tenentur substantiue, tunc dicuntur tam de essentia quam de personis, unde hec propositio est simpliciter uera. *Pater es generans*, siue hec dictio generans teneatur adiectiue, siue substantiue. Si autem dicatur *substantia diuina est generans*, cum hoc dictio generans teneatur adiectiue, falsa est, quia uellet notare distinctionem in diuina essentia; si teneatur substantiue uera est quia tunc is est sensus, substantia diuina et generans, id est persona que generatur, unde nomina ista, generans, genita et procedens, adiuncta nominibus personarum, distinctionem notant personarum, iuncta uero cum nominibus istis, substantia, natura et essentia diuina, tenentur substantiue et notant essentiam tantum. Alia per se patent.
|
|
|
|
{Se mai continga che l poema sacro.} In hoc XXU° capitulo, premisso exordio quod per se satis patet, accipiendo cappellum, de quo hic auctor dicit, pro serto laureo quo poete coronantur, ipse auctor inducit beatum Iacobum examinare eum in spe subsequenter, sicut modo Petrus fecit in fide, et Iohannes inferius in caritate, tangendo pro hoc quomodo Christus hos tres apostolos predilexit, et quomodo figurari uoluit dictas tres uirtutes theologicas in eis et in tribus actibus suis, in quibus ipse Christus solum uoluit habere eos secum, et non aliquem alium de discipulis suis, scilicet primo in resurrectione filie mortue archisinagogi, de quo Luce UIII° capitulo dicitur, secundo in transfiguratione eius quam fecit in montem ut Mathei XUII° capitulo dicitur, tertio in orto orando iuxta passionem ut Mathei XXUI° capitulo scribitur, tangendo quomodo ipse Iacobus scripsit largitatem nostre basilice, idest ecclesie triumphantis celestis dicendo in eius Epistula: Omne datum optimum et omne donum perfectum desursum est, procedens a patre luminum, et subdit: Nam si quis indiget sapientia, postulet ab eo qui dat omnibus affluenter et non improperat (dicitur basilica proprie regalis domus a Basilone rege qui primo hedificauit ecclesiam, uel dicitur a base, quod est fundamentum, et ideo dicitur basilica ecclesia fundata, nondum consecrata), uocando apostolos auctor hic montes, sub figura qua etiam Psalmista dixit: Fundamenta eius in montibus sanctis diligit Dominus portas Syon, et specialiter hos tres premissos, ratione dictarum trium uirtutum felicitantium ecclesiam, idest collectionem Christianorum. Ideoque ait Dominus: Tu es Petrus et super hanc petram hedificabo ecclesiam meam.
|
|
|
|
Inducit inde Beatricem dicere beato Iacobo quomodo ipse auctor spem immensam habebat, ne se iactaret, et id subdit quod sibi conceditur ut ueniat de Egypto, idest de seruitute huius mundi, in Yerusalem, idest ad ciuitatem celestem, que est uisio pacis, idest finis nostrorum bonorum, ut Augustinus interpretatur in XUIIII° De Ciuitate Dei, antequam militare ipsius auctoris, idest eius uiuere corporale, sit prescriptum idest completum.
|
|
|
|
Inde auctor respondendo ad alia duo puncta, scilicet quod sit Spes et unde sibi aduenerit, dicit primo quod Spes est certa expectatio future beatitudinis ueniens ex Dei gratia et ex meritis precedentibus, secundum Magistrum III° Sententiarum; Ugo uero de Sancto Uictore ait: Spes est fiducia futororum bonorum ex gratia Dei et ex bona conscientia, que oritur de fide, unde subdit: Spes et karitas de fide oriuntur, tanquam de fundamento omnium bonorum, ut dicit auctor in precedenti capitulo, quia nichil potest sperari uel, speratum, amari, nisi prius credatur per Fidem. Inde secundario dicit auctor quod dicta Spes uenit in eum a multis stellis, idest a multis scripturis, et primo, idest principaliter, a Theodia, idest a psalmistica scriptura Dauid. Dicitur enim Theodia diligens scrutatio uerborum siue diuina Scriptura, presentim dum dicit ipse Psalmista in UIIII° Psalmo: Et sperent in te qui nouerunt nomen tuum, / quoniam non derelinquisti querentes te Domine; et in IIII° ait: Domine, in spe constituisti me, et in U° ait: Et letentur omnes qui sperant in te: / in ecternum exultabunt, et habitabis in eis. Secundo dicit quomodo ipse Iacobus etiam instillauit in eum dictam spem per uerba premissa sua in eius Epistula, et dum ibi etiam dicit: Beatus uir qui suffert temptationem, quia cum probatus fuerit, accipiet coronam. Inde dicit tertio quomodo Scripture Ueteris Testamenti et Noui ponunt sibi signum, idest demonstrant sibi effectum beatitudinis nostrarum animarum, ante et post resurrectionem quam credimus fieri per Fidem, unde dicit Glosa super illo uerbo Spera in Domino et fac bonitatem: Per spem intratur ad uidendum quod creditur. Ad quod etiam, ut dicit hic auctor, Ysaia, LXI° capitulo, inquit: Beati in terra sua duplicia possidebunt, idest in patria celesti, glorificatis eorum corporibus, et Iob ad idem: Scio quod in nouissimo die de terra surrecturus sum, et rursus circundabor pelle mea, et in carne mea uidebo Deum. Et Salamon, Prouerbiorum, in fine ait: Omnes domestici eius duplicia possidebunt; item Iohannes, frater dicti Iacobi, ad idem ait in sua Apocalipsi, capitulo UI°: Date sunt illis singule stole albe, et dictum est illis ut requiescant adhuc modicum tempus donec compleantur conserui eorum.
|
|
|
|
Post hoc, premissum talem examen Spei, fingit auctor ibi apparuisse umbram dicti Iohannis Euangeliste claram ut solem, quod uolens transumptiue ostendere dicit quod si in signo Cancri foret unum tale cristallum, idest lumen, eo quod oppositum est signo Capricorni a medio decembris, ubi incipit sol ingredi dictum Capricornum, in quo manet usque ad medium Ianuarii, esset solum unus dies in uno mense in yeme, cum occidente sole in dicto Cancro oriretur in dicto Capricorno uicissim, uocando auctor hic in persona Beatrici Christum pellicanum. Pellicanus est auis que rostro pullos suos occidit et per tres dies plorat eos, inde seipsum percutit rostro, et sanguine suo ipsos pullos aspergit et eos uiuificat. Ex quo dicitur ut pellicanus matris sit sanguine sanus, sic nos sanati sumus omnes sanguine nati, scilicet Dei filii Iesu Christi. Item dicit quomodo fuit ipse Iohannes ad officium grande electus, cum Christus in cruce dedit sibi matrem eius Mariam in matrem; iterum, ut simile ipsum Iohannem soli, comparat se auctor illi qui uult uidere solem eclipsari, unde uisum amictit, iuxta uerbum Phylosophi: Excellentia sensibilium corrumpit sensum. Dicit auctor quod corpus sancti Iohannis est terra in terra et non eleuatum in celum ut multi credunt, ex eo quod scribitur quod, dum foret in senio, facta fouea quadrata, ibi se posuit et inde disparuit in quadam luce; qua remota, in dicta fouea repertum est solummodo manna. Et facit ad oppositionem auctor quod ipse Iohannes dixit in suo Euangelio, ad finem dicens quod Christus post eius resurrectionem, apparens discipulis, ait Petro: *Sequere me*, cui Petrus: *Hic autem quid?*, loquendo de dicto Iohanne, cui Christus ait: *Sic eum uolo manere donec ueniam, quid ad te? Tu me sequere*. Exiuit igitur hic sermo inter fratres quod discipulus ille non moritur, et non dixit ei Iesus *Non moritur*, sed: *Hic uolo eum manere donec ueniam*. In eo quod hic dicitur, uidelicet quomodo per aspectum beati Iohannis ipse auctor cecutiatus erat quod non uidebat Beatricem contra aliquid aliud, nichil aliud uult allegorice tangere nisi quod uolendo profunditatem scripture ipsius Iohannis intimare, homo deficit in intellectuali uisu et theologico, et maxime in eius Apocalipsi.
|
|
|
|
{Mentrio dubbiaua per lo uiso spento.} Auctor se continuando exordialiter tangit quod scribitur in Actibus Apostolorum capitulo UIIII° de beato Paulo, scilicet quomodo ipso eunte uersus Damascum persecuturo Christianos, et in itinere lux quedam ipsum circumfulsisset, pro qua cecidit in terram; amisso uisu ipse Paulus audiuit uocem dicentem: *Saule, cur me persequeris? Ego sum Iesus*, at ille: *Domine, quid uis me facere?*, et dixit ei Iesus: *Uade in ciuitatem, et dicetur tibi*. Et ita fecit, et dum stetisset per tres dies sine uisu et comestione, uenit ad eum Anania, discipulus Christi, dicens: *Saule, Dominus me misit ad te*, et restituit sibi uisum, et baptizatus est et factus est uas electionis. Inde examinat sanctus Iohannes auctorem in karitate, dicendo ut eius anima se appuntat, idest ubi acuitur eius finalis amor et respondit ut sequitur.
|
|
|
|
Inde respondet auctor quomodo Deus est sibi Alpha et Omega, idest principium et finis, ut exponitur Apocalipsi capitulo I° et ultimo, de quanto amore reperit scriptum leuiter et fortiter. Ita sillogizando id bonum quod superat omne aliud bonum ac mouens ut bonum aliquid animum alicuius debet esse ad sui dilectionem ultra alia bona, unde Phylosophus in libro De Eligendis ait: Maius bonum eligendum est, et sic magis amandum et cupiendum, at Deus est illud, ergo etc., et Thomas in prima probat Deum esse obiectum karitatis, et ex hoc Phylosophus in XII° Metaphysicorum ait quod Deus mouet omnia, scilicet Deus est illa essentia et illud bonum, ergo etc. Adhuc respondet auctor dicendo quomodo hoc ut sit in se uerum sternit Phylosophus etc., idest aperit, scilicet Phylosophus dicendo in XII° Metaphysicorum: Dicimus enim Deum sempiternum et optimum quare uita et duratio continua et ecterna existit ei, et in libro De Causis ait: Prima causa regit omnes res creatas. Sustanze sempiterne, idest angelorum et animarum nostrarum, cum id dicatur sempiternum quod iam habuit principium nec habere debet finem. Lalto preconio che grida larcano, idest altissima scribit arcana que uidit in cena domini dormiens super pectus eius, incipit enim: Sic ego sum Alpha et O, principium et finis, dicit Dominus, qui est qui erat et qui uenturus est.
|
|
|
|
Inde respondet auctor quod sentit alias certas causas singulares quare mouetur ad Deum amandum super alia, et prima est dicit esse mundi productum ab ipso Deo nostri amore, unde Magister Sententiarum: Deus creauit mundum propter hominem. Ad hoc dicit Bernardus: Si naturaliter diligit filius patrem a quo habet corporis partem, quanto magis Deum, a quo habet corpus et animam. E quel che spera, idest illa pars Euangelii Iohannis I° dicentis: Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius etc.
|
|
|
|
Dicto de prima parte karitatis, qua diligitur Deus propter se, incipit auctor dicere de alia qua diligitur proximus propter Deum. Amio contanto, idest amo plus istum quam illum, secundum dotationem eius sibi factam a Deo maiorem et minorem, unde Augustinus: Sancte uiuit qui ordinatam habet dilectionem ut eque diligat quiod minus uel amplius est diligendum. Ad id quod dicitur de gonna, idest tunica, dicit Galienus quod Nostrum uidere est in humore cristallino, inter quem et tunicam corneam interponitur alia quedam tunica post quam est alius humor dictus albugineus, inter quem et dictum cristallinum est tela aranea, cuius foramen est pupilla per quam spiritus uisiuus procedit. Inde uult auctor allegorice concludere ut, completo tractatu dicti Iohannis scribentis ita excelse quod eius uisus intellectualis cum teologica scientia sua scripta attingere non potuit, cepit per Beatricem, idest per teologicam scientiam circa alia celestia prosequendo uidere. Ogne quisquilla: dicitur quisquilia id quod de domo scopis purgatur. Augustinus in Genesi: Adam continuo factus sine ullo membrorum progressu in etate perfecta uirili, et Thomas in prima, LXXXXIIII° questione: Adam institutus est in statu perfectu quantum ad corpus, ut statim generare posset, et quantum ad animam ut alios posset instruere.
|
|
|
|
Nel beato speglio, idest in conspectu Dei, qui parificat et comprehendit omnia et a nichil comprehenditur. Pareglio, idest parificationem omnibus rebus uirtualiter, et nulla facit eum sibi parem, uel loquitur de illo rete dicto pareglio quod tenditur in montibus ad capiendum aues. Ad ista signa Arietis Tauri et Geminorum et aliorum, que signa sunt in dicta uia solis et per ista duo supradicta patet solutio prime questionis, unde Papia ait: Ante constitutionem turris Babel omnium nationum una erat lingua, scilicet Hebrea, inde fuit greca, clarior inter alias, inde Latina sub Saturno, et idem scribit Ysiderus in X° Ethymologiarum, et subdit dicta umbra quomodo inter effectus, scilicet inferiores manantes a celo, idest a corporibus super celestibus, effectus nostre locutionis est et secundum motum celi uariatur, et sic non est semper durabilis sed potius uariabilis. Unde Oratius in Odis: Que nunc sunt in honore uocabula, si uolet usus / quem penes arbitrium est et ius et forma loquendi, et alibi: Ut silue foliis pronos mutantur in annos, / prima cadunt, ita uerborum uetus interit etas / et iuuenum ritu florent modo nata uigentque. Et ecce quod subdit dicta umbra hic de usu mortalium ut de fronde ueniente et abeunte in ramo, ac etiam dicendo quomodo naturale est hominem loqui, unde Phylosophus in suo libro De Anima ait: Locutio inest homini propter bene esse, et ecce quod tangitur etiam hic de effectu rationali; sed quomodo hoc fiat natura dimictit ad beneplacitum cuiusque, unde idem Phylosophus in suo libro Peri Hermeneias inquit: Uox est significatiua ad beneplacitum. Item et Magister Ystoriarum, in X° et XI° capitulo Genesis, ubi scribitur Deum dixisse contra dictum Nembrot et dictam eius gentem hedificantem dictam turrim: Confundamus linguas eorum ut non intelligant quisque uocem proximi sui, ait: Nichil noui in hoc fecit Deus, cum eadem uoces sunt apud omnes gentes sed proferendi modos et formas diuersis generibus diuisit. Et ad confirmandum que dixit dicta umbra dicit quomodo tempore quo uixit in hoc mundo primo Deus uocatus est ab hominibus I, idest Ei, inde L idest El. Nam Ysiderus in UIII° Ethymologiarum, describendo decem nomina Dei, dicit quod Primum dictum est El, secundum Eloy, tertium Eloe, quartum Sabaoth, quintum Elion, sextum Ey, septimum Adonay, octauum Ia, nonum Tetragramaton, decimum Sadai. Ultimo dicit quomodo ipse Adam preuaricatus est in hora sexta sexti primi diei; dicit enim Ugo de Sancto Uictore: Ita circa hoc non autem cecidit Adam statim, sed per aliquam moram in Paradiso fuit, cum Scriptura dicat soporatum eum fuisse et animalia ante eum ducta sunt, quibus nomina imposuit et cum dicit etiam quod dum ipse Adam et Eua peccassent, audierunt uocem Domini ad auram post meridiem, et asconderunt se, et hoc dicit per illa uerba quando sol mutat quadram hora sexta. Nam tunc dies erat duodecim horarum, scilicet in medio Martii quando sol procedit per duos quadratos aspectus in die solari, quorum quilibet est nonaginta graduum, siue sex horarum, et sic cum tunc ibi in sexta die predicta sol processit per tantum spatium temporis sequitur quod mutauerit dictum aspectum quadratum ulterius procedendo, et sic eius horam sextam in alium aspectum quadratum.
|
|
|
|
{Al Padre, al Figlio, alo Spirito Sancto.} In hoc XXUII° capitulo auctor continuat se ad precedentia usque ibi: {E la uirtù che lo sguardo mindulse}: ibi incipit tractare de nono celo ut infra patebit. Et ad euidentiam huius prime partis presentis capituli notandum est quod tempore quo auctor hec scripsit Bonifatius octauus papa tunc uigebat in papatu, quem papatum usurpauit fraudolose de manibus Celestini pape, ut plene dixi in Inferno in capitulo III°. Et hoc tangit hic dictus Petrus dicendo: {Colui che usurpa in terra il luogo mio}, quia quasi ut mundanus dominus se gerebat in faciendo fieri guerras et sparsiones sanguinis et alia turpia. Ideo subdit hic ipse Petrus quomodo Uaticanum cimiterium ipsius Petri et aliorum sanctorum pontificum, quod est in urbe, dictus Bonifatius fecerat cloacam sanguinis et putredinis uitiorum, per quem Satan placatur, accipiendo hic dictum cimiterium ut partem pro tota Roma ut loco Ecclesie Dei, ut uelit ostendere completam esse prophetiam illam quam Psalmista tangit et quam alibi scripsi supra in Purgatorio in capitulo ultimo contra pastores Ecclesie dicendo: *Deus uenerunt gentes in hereditatem tuam, / polluerunt templum sanctum tuum, / posuerunt morticina seruorum tuorum escam uolatilibus celi, / carnes sanctorum bestiis terre, / effuderunt sanguinem ipsorum tanquam aquam / in circuitu Ierusalem et non erat qui sepeliret / qui comederunt Iacob et locum eius desolauerunt.*
|
|
|
|
Per que fingit hic auctor erubuisse, recitando hec ita dictum beatum Petrum, et transcoloratum fuisse, sicut si Iuppiter, planeta albus, efficeretur Mars, planeta rubeus, ut dicit textus hic, obiciendo contra modernos pastores ipse Petrus hic quomodo Ecclesia militans Christi non fuit instituta de sanguine ipsius Petri martirizati per Neronem, nec de sanguine Lini pape martirizati per Saturninum consulem romanum, nec de sanguine Cleti pape martirizati per Titum Uespasianum, nec de sanguine Sisti pape martizati per Adrianum imperatorem, nec de sanguinem Pii pape martirizati per Anthoninum Pium imperatorem, nec de sanguine Calisti pape martirizati per Anthoninum Caracallam, nec de sanguine Urbani martirizati per Anthoninum sequentem imperatorem, ut esset questus auri, idest pecunie, sed aquisitio celestis glorie. Item obicit quomodo dicti pastores fauent Guelfis non sic Ghibellinis, item obicit de clauibus pictis in uexillis eorum et de sigillis sculptis sub figura ipsius Petri, ut dicit hic textus. Item obicit quomodo ipsi moderni pastores apparent ibi illi lupi rapaces de quibus Lucas in Actibus Apostolorum sic ait in persona Pauli, in capitulo XX° dicens: Attendite uobis et uniuerso gregi, in quo uos posuit Spiritus Sanctus episcopos regere Ecclesiam Dei quam acquisiuit sanguine suo. Ego scio quoniam intrabunt post discessum meum lupi rapaces in uos non parcentes gregi, precando inde dictus Petrus ut prouidentia diuina, que defensauit gloriam, idest monarchiam mundi secularem in persona Scipionis contra Annibalem in urbe romana, ut prouideat monarchie spirituali ita labenti.
|
|
|
|
Inde fingit dictos Apostolos et alios beatos qui sibi apparuerunt ibi auctor eleuari ad celum Impireum sursum glomeratim ut nix deorsum hic facit; inde dicendo auctor quomodo eos ita ascendentes secutus est cum uisu donec medium tollerauit, tangendo in hoc quod ait Phylosophus in II° De Anima dicens quod Medium debet esse proportionatum inter rem uisam et uisum, dicit quomodo uidit se reuolutum a medio primi climatis usque ad eius finem, qui est in extremo nostri Occidentis, ita quod uidebat ultra Gades iter Ulixis, de quo scripsi in Inferno, capitulo XXUI°, uersus aliud emisperium et uersus Orientem usque ad litora Tyrie, ubi Europa, filia regis Agenoris fecit se dulce pondus. Scribit enim Ouidius in fine IIi quod Iuppiter uenit semel de Creta nauigando ad dicta litora, ludente ibi dicta Europa cum aliis uirginibus, unde ait: *Litora iussa petit, ubi magni filia regis / ludere uirginibus Tyriis comitata solebat, in forma cuiusdam pulcherrimi uituli*, quem dicta Europa ibi statim ascendit, et ipsum equitando ducta est per ipsum Iouem ad eius nauigium, et cum ipsa aufugit ad insulam Crete, licet Uarro dicat, ut scribit Augustinus in XUIII° De Ciuitate Dei, quod eam rapuit rex quidam nomine Xanctus.
|
|
|
|
Et ulterius dicit auctor quod magis sibi patefactus fuisset situs huius areole, idest huius nostre quarte partis terre habitabilis, nisi quod sol procedebat sub eius pedibus per unum signum, scilicet Thauri, et plus existente auctore tunc secundum eius fictionem in signo geminorum, et sic directo ultra medium huius emisperii uersus orientem uidere non poterat propter orbitantem et spericam formam globi terre. Est enim circa premissa aduertendum quod ab equinoctiali circulo citra uersus septemptrionem terra habitabilis partitur per septem lineas per longitudinem de Oriente in Occidentem procedentes, que climata dicuntur, idest portiones, et uocantur secundum auctorem Spere longitudo climatis linea deducta ab Oriente in Occidentem eque distans ab equinoctiali; nam longitudo dicti primi climatis maior est longitudine secundi et longitudo secundi maior est longitudine tertii, et sic de singulis gradatim, et hoc propter angustias spere, unde Phylosophus in II° Methaurorum dicit quod Longitudo terre habitabilis ita se habet ad latitudinem sicut quinque ad tria, hoc est quod in triplo superat longitudo latitudinem; extenditur enim quodlibet dictorum climatum per quadringenta miliaria in latere, sub quorum primo et secundo est Affrica, sub tertio Yerusalem, sub quarto Roma, sub quinto Lumbardia, sub sexto Alamania.
|
|
|
|
Hiis ita decursis, fingit auctor se eleuari ad nonum celum de octaua spera et de signo Geminorum, quod signum uocat hic auctor transumptiue nidum Lede - nam sicut pulli in nido collocantur, ita Castor et Polux, fratres gemelli filii dicte Lede et Iouis in dicto signo fictione poetica collocati, et etiam quia ex ouo quoddam nati sunt sicut pullus in nido, cuius ystoriam fabulosam scripsi supra in Purgatorio in capitulo IIII° - uocando dictum nonum celum auctor hic uelocissimum, unde Phylosophus, De Celo et Mundo, de ipso ait celum hoc uelocissimum esse omnium aliorum celorum, et in eo consistere principium motus. Et in XII° Methaphysice de eo inquit etiam: Ratione et numero primum mouens immobile ens, unum ergo solum celum, dicendo auctor quomodo partes illius celi uicissime, idest sibi consimiles, et excelse, ita uniformes sunt, quod nescit referre in quo loco et parte eius specialiter fuerit; nam cum in eo non sint poli nec constellationes ut in octaua spera, in qua dixit se positum in dicto signo Geminorum, nec aliquid sidus et stella singularis ut in septem aliis celis planetarum, in quibus planetis singulariter dixit se fuisse, non potest ita dici de isto nono celo, et hoc est quod nostra naturalis cognitio tantum usque ad dictum nonum celum se extendit. Nam supra eum non potest esse naturale corpus tendens ad centrum ut terra et aqua uel tendens supra ut aer et ignis, uel circulare, ut est in superficie externa sub isto nono celo: nam si ibi esset, foret uiolentum corpus quod natura non patitur; et ideo dicitur hoc in textu quod solum lux et amor uno circulo comprehendit eum, scilicet celum Impireum incorporeum, sicut comprehendit dictum nonum celum alios celos; nam elementa elementata comprehenduntur et continentur a celis et a speris planetarum, et ipsi celi planetarum ab octaua spera, et ipsa octaua spera ab hoc nono celo, et ipsum nonum celum ab Impireo. Et quia Natura, ut ait Phylosophus in I° Physicorum, est principium motus et quietis, ideo dicit textus hic quod natura mundi initiatur in hoc celo nono tanquam a primo mouente, natura subaudi uniuersalis naturata. Unde distinguit Frater Albertus in hoc sic dicens: Est enim natura naturans et ipse Deus et ista a nullo dependet nisi a se ipsa; est alia natura naturata predicta, et hec est duplex, scilicet uniuersalis et particularis: uniuersalis est uirtus diffusa in substantia celorum, particularis est in rebus singularibus siue in indiuiduis, ut illa que est in illa planeta et illa que est in hoc grano, et hec dicitur uis insita rebus et similibus ad similia, et hec ambe ab hoc nono celo dependent, principaliter prima immediate, altera mediante dicta uniuersali natura naturata, que uniuersalis, ut dicitur hic in textu, quietat idest firmum tenet in pendulum globum terre ut medium et contentum quoddam, et totum ad uniuersum mouet circum quam. Quod celum nonum solum lux et amor comprehendit, habendo eius intelligentiam immediate ad Deum, non mediante aliquo motore angelico, ut est in aliis celis inferioribus, dicendo adhuc quomodo eius motus non distinguitur ab alio, sed motus alii ab ipso distinguntur ut decem a medio et quinto: in quo ostendere uult quomodo tempus originatur in dicto celo nono ut in primo mobili, cum dicat Phylosophus in IIII° Physicorum: Tempus est mensura seu numerus motus secundum prius et posterius, et in libro De Quattuor Substantiis ait: Tempus est numerus in omni eo quod numeratur; nam ex quo creatura fuit tempus fuit, cum non potuit esse creatura sine mutabilitate, et ubicumque motus est ibi prius et posterius est dare, quod tangit in eo quod dicit hic de decem et de medio et quinto; ad quod ait Phylosophus in II° Ethycorum dicens: Si decem multa, duo autem pauca, sex media accipiuntur, secundum rem equaliter enim excedunt et exceduntur, hoc autem medium secundum arismetricam proportionem, et sic merito concludendo dicit hic auctor quod tempus tenet radices in isto nono celo ut in testo, idest in uase quodam retinente erbas, et in aliis celis tenet frondes.
|
|
|
|
Et ex hoc inuehit hic auctor ultimo contra cupiditatem, idest contra concupiscentiam nostram humanam que in tempore primo, idest in nostra pueritia, pura uiget, inde in processu in deterius procedit ut susina illa que propter nimiam pluuiam efficitur buzachionum, idest quedam susina uacua et uana, uocando hic dictam naturam naturatam ita delirantem filiam solis. Ad quod etiam Seneca, De Ira, ait: Maior cotidie peccandi cupiditas et minor uerecundia, et in XXIIa Epistula ad Lucilium ad id quod hic tangit auctor optime dicens ait: *Nemo aliter quam quomodo natus est exit uitam*. Falsum est: peiores morimur quam nascimur. Nostrum est istud, non naturae uitium; illa nobis conqueri debet et dicere: *quid hoc est? sine cupiditatibus uos genui, sine perfidia et aliis pestibus: quales intrastis exite*. Et ecce quod tangit hic textus de cupiditate suffocante nos, et de natura uariata facit quod dicitur Genesis etiam UIII° capitulo: Ibi sensus et cogitatio humana in malum prona sunt ab adolescentia sua, per que patent hic tacta per auctorem prenuntiando de meliori etate uentura antequam mensis ianuarius totaliter exeat uernum, idest yemem propter centesimam diem neglectam circha computationem temporis et prouisionem, ut prouisum est circha bisextum. Unde aduertendum est circa id quod auctor uult tangere hic de dicta centesima quod tempore Romuli primi regis Rome et per ipsum Romulum fuit annus institutus decem mensium secundum Ouidium ita dicentem in suo libro De Fastis: Tempora dirigeret cum conditor Urbis, in anno / constituit menses quinque bis esse suo; erat enim tunc aliquis mensis XXXUIIem dierum, aliquis XXXUI, et sic de singulis, et dicebatur primus Imber scilicet Martius, secundus Aprilis, tertius Maius, quartus Iunius, quintus Quintilis, sextus Sextilis, septimus September quasi septimus ab Imbre, idest a Martio predictus, octauus October quasi octauus ab Imbre, nonus Nouember, quasi nonus ab imbre, decimus December quasi decimus ab Imbre. Inde Numa Pompilius, secundus res Romanus, dies anni partitus est in XIIcim menses, addendo mensibus predictis decem menses ianuarium ita uocatum a Iano, et Februarium ita uocatum a Februa dea, unde idem Ouidius: Februa Romani dixere piacula manes, et subdit: At Numa nec Ianum nec auitas preterit umbras, / mensibus antiquis preposuitque duos; qui mensis Ianuarius institutus est primus mensis anni et institutus est sole ingrediente primum gradum Capricorni, in quo dies minor est totius anni, unde ipse Ouidius, eodem libro, ait: Bruma noui prima est ueterisque nouissima solis: / principium capiunt Phebus et annus idem; et contributis dictis diebus singulis mensibus predictis certis XXXI° certis XXX° et Februario XXUIII° adhuc non suffecit, ita quod omni quarto anno non superesset unus dies qui attributus est dicto Februario, et dicitur bisextus, cum illa una dicta dies stet duobus diebus in eadem lictera Kalendarii, et ideo dicitur a bis quod est duo et sexto Kalendas. Adhuc etiam cum tota dicta prouisione non potuit fieri quin omni centesimo anno non supersit una dies et est notandum adhuc quod illa dies qua dictus Numa adiunxit dictum mensem Ianuarii ut primum mensem totius anni minor dies fuit anni ut supra dixi. Igitur cum a dicto tempore Nume usque ad aduentum Christi fluxerunt septingenti anni, sequitur quod Natale ipsius Domini, quod fuit die XXU° mensis Decembris fuerit in minori die totius anni. Et sic XIIa dies Decembris hodie si bene aduertatur debet esse minor dies totius anni, cum mille trecenti anni cucurrerint a natiuitate Domini citra, et sic consequens est quod, nisi circa dictam centesimam aliter prouideatur, continget quod adhuc dictus mensis Ianuarius et alii menses yemales et festiuitates eorum adhuc erunt autumpnales et extiue et uerne. Quidam tamen e contra dicunt, scilicet quod omni centesimo anno deficit unus dies.
|
|
|
|
{Poscia che ncontro ala uita presente.} In hoc XXUIII° capitulo, tractaturus auctor de Ierarchiis et nouem ordinibus angelorum, exordialiter alludit, in eo quod dicit quomodo in occulos Beatricis cognouit que sibi retro erant, illis uerbis Gregorii dicentis in primo Moralium: Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa uideatur. Et primo scribit et fingit auctor hic quomodo, existens in dicto nono celo, uidit ibi desursum, scilicet in celo Impireo, substantiam diuinam ut punctum quoddam radians suum lumen acute taliter quod eius uisus illud actingere nequiuit et pati non potuit. Et tamen in eius quantitate simulat eum lune in apparendo nostram hic excedenti uisionem paruule stelle etc. Circa cuius luminis extremitatem ponit hic auctor, describendo dictos ordines angelorum, circuiri propinquius in forma circuli ordinem Seraphinorum ut ignem in quo denotatur summus amor quem habent in Deum dicti Seraphini, quasi aliis perardentes in karitate; nam Seraphim, idem est quod ardens, quem primum ordinem ut circulum ponit circumcintum ab ordine Cherubinorum, qui pre aliis in scientia preminent; nam interpretatur Cherubin plenitudo scientie, et hunc secundum circulum ponit circumcinctum ab ordine Tronorum, qui interpretatur sedes: nam, ut ait Gregorius, Troni uocantur qui tanta diuinitatis gratia replentur ut in eis sedeat Deus, et per eos sua iuditia discernat, et quia primum etiam ternarium terminarunt, eodem modo istos Tronos circumcinctos ponit esse in forma circuli ab ordine Dominationum; Dominationes uocantur qui Potestates et Principatus trascendunt, et istos a Uirtutibus circumcintos ponit: dicuntur isti angeli Uirtutes quia per ipsos signa et miracula frequentius fiunt, et ab istis Uirtutibus Potestates cinguntur; Potestates dicuntur illi angeli qui potentius ceteris hoc in suo ordine acceperunt, et ab istis Potestatibus Principatus; dicuntur illi angeli Principatus qui sibi subiectis que sunt agenda disponunt, et ab istis Archangelos, qui sunt illi angeli qui maiora nuntiant, et ab istis Angelos, qui minora, dicendo quomodo nuntius Iunonis, idest Iris, si integer esset, non esset equalis magnitudinis circumferentialis cum circulo septimo, scilicet dictorum Principatuum, tangendo deinde hic auctor quomodo gradatim plus et minus dicti ordines angelorum in celo beantur, secundum quod plus et minus distantes sint a dicto puncto et essentia deitatis. Et dicit Ugo de Sancto Uictore, scribendo circa hanc materiam, quod Maius donum est karitas quam scientia, et ideo superior ordo a dignori nomen accepit, ideoque secundum excellentiam donorum assignatur excellentia domorum dictis ordinibus. Et Gregorius in hoc etiam ait: Illa dona omnibus sunt communia, omnes enim ardent karitate et scientia pleni sunt; sed quanto superiores tanto excellentius pre aliis ea possident. In illa summa ciuitate quisque ordo eius rei nomine censetur, quam in munere plenius accepit. Ex istis dubitando opponit sic auctor: nos uidemus quod in sensibili mundo elementa que magis remota sunt a centro terre magis diuina et nobilitata sunt, et idem est in nouem celis a celo Lune usque ad nonum celum modo accipiendo auctor hic punctum et lumen deitatis supradictum quasi ut centrum dictis ordinibus nouem angelorum, et subsequenter dictis nouem celis, arguebat quod dictus superior mundus ut exemplar non conformabatur cum inferiori, ut cum eius exemplo. Et sic Boetius in III° male scripsit dicendo: Tu cuncta superno / ducis ab exemplo etc. Nam dicti Seraphini propinquiores dicto puncto deitatis quasi ut centro beatiores sunt Cherubinis, et Cherubini Tronis, et sic de singulis descensiue, et idem de celis nouem potest dici si bene aduertimus.
|
|
|
|
Ad que respondendo dicit Beatrix quod circuli corporales dictorum ordinum et celorum sunt ampli et arti secundum maiorem et minorem uirtutem in eis singulis existentem, et subdit ergo dictum celum nonum beatius aliis, et quod totum aliud uniuersum rapit correspondet circulo Seraphinorum predictorum qui magis amat et qui magis sapit in scientia. Nam dicit dictus Ugo de Sancto Uictore qui dicti Seraphini non solum in karitate sed etiam in scientia preeminent aliis, et sic successiue de aliis circulis angelorum gradatim descendendo et correspondendo nouem celis a dicto nono celo usque ad lunare, dicendo de innumerositate dictorum angelorum de qua dicam in sequenti capitulo.
|
|
|
|
Item tangit hic auctor quomodo beatitudo principaliter dictorum Angelorum consistit in uisione, secundario in amore dependente ab ipsa eorum uisione.
|
|
|
|
Item dicit quomodo beatus Dionisius Areopagita in suo libro Ierarchiarum hos ordines angelorum eodem modo distinxit ut ipse auctor hic distinguit, licet Gregorius aliter distinxit; cui Dionisio magis credendum est eo quod a Paulo habuit, cuius fuit discipulus qui uidit talia dum raptus fuit in celum ut scripsi in Inferno in capitulo II°.
|
|
|
|
{Quando amendue i figli di Latona.} In hoc XXUIIII° capitulo, continuando se adhuc ad materiam angelorum, auctor fingit Beatricem, idest Sacram Theologiam, respiciendo in deitatem ita subito et confestim sibi satisfecisse ad ea que scire cupiebat circa tractatum ordinum angelorum sicut subito sol in signo Arietis existens et luna in signo Libre - qui sol et luna filii Latone per poetas uocantur, et qua re scripsit supra in Purgatorio in capitulo XX° - de orizonte uniuersali circulo dirimente hoc emisperium ab altero huic opposito sub zenitico puncto, quod est quando sol est alicui directe respiciens desuper, instantissime propter motum celi a directa oppositione diuertuntur. Cupiebant enim primo scire auctor quare Deus angelos creauit, et dicit Beatrix hoc egit non quod acquireret in se magis de bonitate, quod esse non potest - cum sit ipse Deus Forma boni liuore carens et Quem non externe pepulerunt fingere cause, ut ait Boetius - sed ut eius splendor, idest eius beatitudo et gratia, posset dicere *subsisto* et in aliis subsistentiis sum in aliis rebus. Ad hoc sic ait Ugo de Uictore: Cum Deus summe bonus esset uoluit alios participes esse etiam sue beatitudinis. Et quia non potest eius beatitudo participari nisi per intellectum, et quanto magis intelligitur tanto magis habetur, fecit rationabilem creaturam ut intelligeret et intelligendo amaret, et amando possideret, et possidendo frueretur, et distinxit ut in sui puritate pars maneret, scilicet angelica creatura, pars corpori iungeretur ut anima nostra; ad idem Magister in II° Sententiarum inquit: Etiam sic rationalis creatura facta est ad laudandum Deum et ad fruendum eo, non quod Deus, summe beatus, indigeret alterutriusque offitio, qui bonis nostris non eget; item et Plato in suo Timeo in hoc ait: Cur rerum conditor fabricatorque geniture esse hoc institute dum putauerit? Optimus erat ob optimo, porro inuidia longe relegata est. Cuncta eius sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit; generatorem et opificem uniuersitatis tam inuenire difficile est quam inuentum profari: ecce quod subdit auctor in persona Beatricis hic in textu, quomodo scilicet hec sunt extra anime nostrum comprendere. Item dicit quomodo ipse Deus hoc egit in sua ecternitate que est preter tempus et secundum tempore, idest sine mensuratione prioris et posterioris, et sic non potest dici ut prius torpuerit, ut dicit hic textus, cum tempus nichil aliud fit quam numerus prioris et posterioris, unde Augustinus in XII° Confessionum ait: Duo reperio que tu Deus fecisti carentia temporibus, scilicet materiam corporalem et naturam angelicam. Item et idem Plato in dicto suo Timeo preallegato libro ait: Dies, noctes, menses et annos qui ante exornationem celestem non erant, nascente mundo iussit existere; que omnia partes sunt temporis. Dicimus enim fuit, est, erit, et Deum solum esse contingit, itaque mundum semper fuit citra exordium temporis, et subdit: Hac igitur Dei ratione consilioque hoc more genituram temporis uolentis creare sol et luna et alie stelle que uocantur erratice facte sunt quo tam partes temporis notarentur certa dimensione.
|
|
|
|
Secundo cupiebat auctor scire qualiter predicti angeli creati sunt et quando, ad quod respondendo ipsa Beatrix a creatione mundi ita incipit: forma et materia coniuncte et purette exierunt a Deo e manauerunt ad triplex esse mundi sensibilis, quod esse non habebat fallum, idest non poterat falli, quod ita non eueniret ut exemplar ab exemplo, idest ab archetipo mundo, qui ab ecterno in mente et predestinatione diuina fuit, ad quod idem Plato in dicto Timeo inquit: Ut exemplo simul esse uterque mundus; archetypus quippe omni euo existens semper est, hic sensibilis ymago que eius is est qui per omne tempus fuerit certe etiam futurus, et secundum hoc debet accidi, quod in dicto libro subdit, ipse Plato inquiens: Omnia que in mente diuina sunt non ceperunt nec in ea aliquid extraneum est, nam est in semet locata secundum ortu secundum occasum que neque in se recipit quicumque aliunde. Ad hoc idem Honorius Solitarius ait: Ante tempora secularia uniuersitas mundi in mente diuina concipitur, que conceptio archetypus mundus dicitur; inde ad exemplar archetypi hic sensibilis in materia creatur, modo quia tria similes prius creauit Deus, ut dicitur hic in textu, de nichilo, scilicet angelicam creaturam in pura forma sine materia. Unde Ugo de Sancto Uictore: Angelis attributa est essentia indiuisibilis et immaterialis, et Thomas etiam ait: Angelus est incorporeus et non compositus ex materia et ylem, idest compositionem quattuor elementorum, in pura materia sine forma, unde dicta est chaos, idest confusio, et celos cum angelicis suis intelligentiis et motoribus in materia et forma coniuctim. Unde Augustinus in libro De Diffinitione Recte Fidei, accipiens principium Genesis: In principio creauit Deus celum, idest angelos, et terram, idest materiam quattuor elementorum, de nichilo, et omnes celestes uirtutes ut non esset otiosa Dei bonitas, sed haberet in quibus per multa spatia bonitatem suam ostenderet, ut supra tactum est. Ideo quod dixit de pura, idest de simplici forma, referri debet ad dictam angelica creaturam, et quod dixit de purecta materia, idest de simplici, referri debet ad dictam ylem, et quod dixit de coniunctis, forma scilicet cum materia, referendum est ad materiam dictorum celorum et ad formam eorum angelicorum motorum, et hoc est quod dicitur hic in textu de triformi tali effectu procedente simul et semel a Deo subito ut a tricordi arcu tres sagipte et sine distinctione in eorum exordium, in quo hic auctor sequitur Salamonem dicentem, Ecclesiasticus, capitulo XUIII°: Qui uiuit in ecternum creauit omnia simul, et Psalmista: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; / ipse mandauit, et creata sunt. Quidam tamen, adherentes lictere Genesis, dicunt quod predicta creata sunt per distincta interualla sex dierum; unde Ysiderus in UII° Ethymologiarum ait: Primo enim die Deus in lucis nomine condidit angelos, secundo die appellatione firmamenti, celos; tertio in discretionis uocabulo speciem aquarum et terre; quarto luminaria celi; quinto animantia ex aquis; sexto animantia et terra et hominem Adam. Ad hoc Papia ita distinguendo, circa idem ait: Mundus distantiam habet inter creationem et formationem, quia originaliter secundum materiam subiectam simul creata sunt cuncta; sed secundum distinctionem rerum per sex dies formata sunt: nam ex prima materia, que Chaos dicta est, celum et terra facta est et species et forme uarie, sed materia facta est ex nichilo - et alii: Omnia condidit Deus angelos et informem materiam predictam - et sic non omnia condidit ex nichilo, sed quedam fecit ex nihilo, quedam ex aliquo; de nichilo mundum et angelos et celos; ex aliquo hominem et ceteram aliam mundi creaturam, et hoc est quod subditur hic in textu, quomodo scilicet concreatus fuit ordo substantiis angelicis que tenuerunt cimam, idest superiorem partem mundi, scilicet Impireum celum, quod puro actu a Deo productum est, hoc est non potentiatum ad alias species formales producendas; pars numero yma, idest elementorum glutinum et Chaos puram potentiam tenuit, hoc est quod ad diuersas species formales producendas potentiata fuit; in medio autem, scilicet in celis Deus miscuit potentiam cum actu, potentiam uidelicet in dictis celis potentiatis ad alia producenda, puta luminaria predicta, actum quantum ad angelicos motores eorum. Nam dicit frater Albertus quod in angelo et anima eadem est forma, que est actus materie et que est actus compositionis. Modo reuertendo adhuc anteriora superius hic premissa dicit Thomas in prima quod Angeli tenent medium inter Deum et corporeas creaturas, et dictus Ugo de Sancto Uictore ait: Angeli facti sunt non in celo firmamenti sed in celo splendido Impireo supradicto, quod Beda dicit: A uolubilitate mundi secretum quod statim factum repletum est angelis simul; igitur Creati sunt angeli cum corporea materia predicta et celi sed cum Moyses loqueretur rudi populo et carnali, ut scribit dictus Ugo, oportebat eum loqui de Deo sicut de aliquo homine qui opera sua per moras temporum format et perficit, unde Augustinus ait: Quia a Deo potuerunt predicta tria fieri, ut tenet hic auctor secundum dictam auctoritatem Salamonis, hominibus tamen non potuit simul dici, tamen non nego quin Dominus aliud potuisset fecisse si ei placuisset, nec Augustinus alius asserit sed dicit potuit simul fieri.
|
|
|
|
Sic igitur uiso qualiter, ubi et quando dicti angeli creati sunt, dicit auctor in persona Beatricis de mora Luciferi et suorum complicum qualiter breuissima fuit in celo, ut hic patet in textu, de quo sic ait dictus Ugo de Sancto Uictore: Inter creationem et casum Luciferi et angelorum suorum non fuit mora, et tamen illud prius, istud posterius, sed sine interuallo; non enim semper fuerunt mali, ut quidam dicunt per illam auctoritatem, Ab initio homicida fuit et in ueritate non stetit, sed non dicitur in initio ibi sed ab initio, idest statim post initium. Ad id quod de bonis angelis dicit hic textus, quomodo scilicet cum gratia cooperante et merito remanserunt, sic ait Thomas in prima: Angeli creati sunt in gratia gratum faciente et post primum actum karitatis, quo beatitudinem meruerunt, statim beati fuerunt; nam tales creati sunt ut, si uellent, in beatitudine persisterent, si autem nollent, etiam labi potuissent. At uirtutes angelice, que in diuino amore persisterunt fixe, lapsis superbientibus angelis, hoc in munere retributionis receperunt, ut aliud omnino nec uelint nec uelle possint, habentes a Deo uirtutem incommunicabilitatis, unde et Ysiderus ait: Angelus natura mutabilis immutabilis factus est gratia. Item et Ugo predictus inquit: Tria uidentur attributa primordialiter angelis, scilicet essentia indiuidualis et immaterialis, intelligentia spiritualis et liberum arbitrium, per quod poterant sine uiolentia ad utriuslibet propria uoluntate deflecti statim. Quidam post creationem conuersi sunt ad creatorem suum, quidam aduersi: conuerti ad Deum fuit diligere, abuerti odio habere. In conuersis quasi in speculo cepit relucere Dei sapientia, qua ipsi boni angeli illuminati sunt et mali excecati. Illis stantibus et istis ruentibus, discreuit Deus lucem a tenebris, et data est gratia cooperans, sine qua non potest proficere rationalis creatura, non ex merito, quia adhuc nullum meritum erat, sed quod aliis non est data, culpa eorum fuit, non que precesserit tempore, sed in causa, quia sicut in illis est gratia causa meriti, tempore tamen non precessit meritum ipsum. Ita in istis culpa fuit causa, quare ex iudicio Dei iusto gratia non daretur, et tamen tempore hoc non precessit illud. Nam, licet dicti mali angeli sine dicta gratia cooperante (quam nondum acceperant) ut possent proficere, tamen per id quod eis collatum erat ex gratia creatrice poterant non cadere. Nam nichil eos ad hoc compellebat, et si non declinassent propria uoluntate quod datum est aliis daretur et istis, ideoque ceciderunt et turbauerunt subiectum elementorum, idest globum terre, ut dicitur hic in textu, cadendo in eius abissum; et improbata opinione Ieronimi hic in textu scribentis olim ita Ad Titum: *Sex milia necdum nostri temporis implentur anni, et quantas seculorum origines fuisse arbitrandum est, in quibus Angeli, Troni et Dominationes seruierunt Deo, et absque temporum uicibus et absque mensuris, Deo iubente substiterint*, quod ex dictis Origenis, qui dubitando dixit non asserendo, cum dicit Augustinus super principio Genesis, scilicet: *In principio creauit Deus celum, idest angelos, et terram, idest materiam elementatam*, ut superius dixi.
|
|
|
|
Unde reprehendit auctor hic subsequenter illos qui dicunt angelos uelle et recordari, ratione in textu hic assignata, ad quam facit quod ait Dionisius: Sic angeli nunquam ab intimis Dei recedunt, quoniam ea que preeminent usum exterioris officii nunquam habent. Ad idem sic etiam Thomas in prima ait: Angelus non intelligit componendo et diuidendo, nam in eo non est intellectus agens nec possibilis ut in nobis, sed propter species innatas intelligit, unde illud Euangelicum: Angeli semper uident faciem Patris nostri; Gregorius in II° Moralium ad hoc idem ait: Omnes loco circumscripti angeli sunt, sed tamen eorum scientia a nostra longe dilatatur cum fontem scientie contemplentur et nunquam recedunt a facie Dei, ex quibus incidenter auctor hic in persona Beatricis reprehendit phylosophantes ita legentes in scolis non ueritatem sed apparentiam sequentes, cum in hoc sint phylosophi nomine sed non re, cum dicat Seneca Ad Lucilium: Phylosophia est studium uirtutum et ueritatis; contra quos etiam ait sicut Magister in proemio Sententiarum dicens: O utinam ueritas tot haberet inuentores quot habet contradictores, et Apostolus in II° Ad Colossenses etiam sic ait contra tales: Uidete ne quis uos decipiat per phylosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, ita in scolis equiuoce confundentium ueritatem, ut dicit textus hic.
|
|
|
|
Item reprehendit etiam Magister: Quam istos predictos postponentes scripturam sacram et eam obliquantes, contra quos ita ait idem Apostolus, Ad Timoteum, capitulo I°, dicens: Quidam sunt aberrantes conuersi in uaniloquium uolentes esse legis doctores, non intelligentes neque que loquntur, neque de quibus affirmant et sanam doctrinam non ferunt, sed ad sua desideria coaceruant sibi magros ponentes auribus et a ueritate audiutum obuertunt et a fabulis conuertuntur. Item etiam Ieronimus in quodam Decreto: Ad idem non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod uolumus pro arbitrio nostro, dicentes: *Hoc graue, hoc leue est*, sed afferamus diuinam stateram de Scripturis Sanctis et in illa quid sit grauius appendamus, ubi Glosa inquit: Nam sunt quidam qui subtilitate sua uolunt aliter interpetrari diuinas Scripturas quam debeant, et ita errant et in scisma incidunt; contra quos tales scientes falsa propter apparere arguentes, ut dicit textus hic, idem Seneca in XXIIIIa Epistula ad Lucilium ait: Turpe est aliud loqui et aliud sentire quam turpius adscribere et aliud sentire.
|
|
|
|
Ulterius reprehenduntur hic in textu illi predicatores qui, dimisso Euangelio per nouas inuentiones, muliercula et uulgo applaudentur ut appareant, contra quos Ieronimus in Prohemio Bibie sic ait: Alii, supercilio adducto, grandia uerba trutinantes inter mulierculas de sacris licteris phylosophantur. Taceo de meis similibus, qui si forte ad Scripturam Sanctam post seculares licteras ueniunt et sermone composito aures populi mulserint, quicquid dixerint legem Dei putant: nec scire dignantur quid Prophete, quid Apostoli senserunt, sed ad sensum suum incongrua aptant testimonia. Item et Glosa super Salmo *Beati immaculati* ad idem ait: Uitium animi predicantis est indignis secreta uulgare, quod fit uel loquacitate incauta, dum sine deliberatione euolat uerbum, uel adulatione ut eis placeat quibus loquitur, uel iactatione ut plura scire uideatur uulgo, reducens hoc auctor hic in exemplum cuiusdam predicatoris qui suo tempore in die passionis Domini predicauit sic ueniens ad illud uerbum Et tenebre facte sunt super uniuersa terra, quod si id fuit eo quod luna interposuit se inter solem et terram, ex quo sol eclipsatus est, non solum Iudeis in Yerusalem in medio terre habitabilis, sed etiam Yspanis in Occidente et Yndiis in Oriente, et sic quod miraculosum fuit, unde dictum fuit tunc Athenis per eius philosophos: *Aut Deus nature patitur aut machina mundi dissoluetur*, uoluit reducere ad quasi naturalem eclipsim ignorans quod scriptum est in Tabulis Tollentanis in titulo De Diuersitate Aspectus Eclipsis, ac etiam quod scribit auctor Spere dicens quod Semper Eclipsis solis debet fieri in nouilunio, et quod, licet Eclipsis lune fiat uniuersaliter per totam terram. eclipsis uero solis non; nam in uno climate fit in alio non, propter diuersitatem aspectus. Unde, cum in passione Domini luna fuerit decimaquinta, et sic in plenilunio, sic naturaliter non potuit tunc fieri talis eclipsis, sed miraculose tamen, ut fuit et subdit hic ammiratiue auctor in persona Beatricis, per quod tanta stultitia in hoc mundo cernit ut omnibus pastoribus illis qui uocantur fratres a campanellis creditur sine alia probatione, et sic per hoc uulgus impinguat porcum Sancti Anthonii et dictos pastores, soluendo de pecunia siue cibo, idest de blado, uino, oleo et aliis frugibus (que large dicit Lex quod appellatione pecunie seu monete continentur, sed stricte dicitur pecunia siue moneta que habet conium idest scultura et forma publica).
|
|
|
|
Ultimo dicendo de innumerositate angelorum remictit Beatrix auctorem ad Danielem dicentem in UII° capitulo: Milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia assitebant ei. Ad hoc etiam facit quod dixit Dominus noster ad Pilatum de duodecim legionibus et plus angelorum succurrentium eum si uoluisse rogare Patrem, subdendo quomodo prima lux, idest lumen deitatis, irradiat eos et facit se recipi ab utroque angulo singulariter sicut in multis speculis unicus uisus, unde Dionisius in libro De Diuinis Nominibus in hoc sic ait: Angelus est speculum purum et clarissimum totum, si fas est dicere, pulcritudinem Dei suscipiens, et Macrobius: Cuncta unus fulgor illuminat, scilicet Deus, et in uniuersis apparet, scilicet angelis, ut in multis speculis per ordinem positis unum uultus; et ecce quod hic in fine dicitur de speculis: tamen dicit Beatrix hic quod quisque angelus secundum actum quo concipit, idest secundum actum quo intelligitur contemplando Deum, sequitur aspectum, idest amat, at quia unus magis altero intelligit actus amandi diuersimode in eis feruet et tepet ut dicit textus hic. Nam dicit dictus Dionisius in suo libro Ierarchiarum quod superiores angeli habent scientiam magis uniuersalem, et ideo de intelligere diuersorum angelorum non est eiusdem speciei, et ex hoc ierarchia interpretatur episcopatus, quia in ea de prelatione angelorum agitur.
|
|
|
|
{Forse semilia miglia di lontano} Continuato etiam hoc capitulo XXX° usque ibi: {Se quanto infino a qui di lei si dice}, ubi, finito tractatu angelorum, aggreditur tractatum Impirei celi, et incipiendo fingit auctor sibi ita subito et paulatim disparuisse ibi in dicto celo illam uniuersitatem angelorum ut disparere uidemus nobis occidentalibus stellas dum sol in equinoctiali tempore processit ab oriente nostro in hoc emisperio per sex horas, et sic super medio huius nostre habitabilis terre quod dicitur esse in Yerusalem; et sic sequitur quod sero tunc uicinetur in Oriente et quod umbra, idest quod nox, hic declinet ad lectum, idest ad solum planum, idest ad occidentale occeanum mare, (nam ex hoc dicitur mare equor, scilicet propter equalem eius planitiem), ut tangit hic auctor dicendo quomodo etiam tunc medium celum nobis occidentalibus profundum, scilicet a dicta Yerusalem citra profundum, dico in eius prima parte ratione remotionis, incipit uelare aliquas eius stellas uicinante ancilla, idest aurora solis; sed cum ulterius uenit uelat omnes - quam horam eodem modo describit Lucanus in fine IIi, cuius uerba scripsi supra in Purgatorio in capitulo primo, - sequendo hic auctor Phylosophum dicentem in libro De Proprietatibus Elementorum quod totum spericum corpus terre mensuratur circumferenter per XXIIIIor milia miliaria, quod corpus sol circuit in XXIIIIor horis, et sic qualibet hora currit per spatium mille miliarium, et sic in equinoctiali tempore, ad quod auctor hic se refert, in quo dies solaris est XIIcim horarum, et sic sequitur quod sol currat per XIIcim milia miliaria; tunc in die UIIa cum est in medio, scilicet super Yerusalem, distat a nobis occidentalibus dicta sexta hora feruens a sole per sex milia miliaria, licet Alfagranus dicat quod mensuretur dicta terra per XXmIIIIc.
|
|
|
|
Post hec ad secundam partem ueniendo auctor, uolens ostendere quomodo sacra theologia perficit suam pulcritudinem, idest suam intellectualem doctrinam, dum de nono celo transcendit ad Impyreum continens totam beatitudinem celestem et Paradisum, fingit nunc in tali passu et puncto Beatricem, in qua dicta theologia figuratur, se ita uidisse pulcerrimam, quod si esset Plautus, olim poeta grecus magnus, tam comicus quam tragedus, non posset refferre poetando eius presentem pulcritudinem talem, ut dicit hic textus, allegando causam quia, sicut sol magis tremulus, idest uibrans ut est in mane, ut dicit iste auctor supra in Purgatorio in capitulo incipiente: Quanto tra lultimar de lora terza, adimit uisum respicientis uersus eum, ita rememoratio risus ipsius Beatricis eius mentem, idest eius reminiscentiam minuebat.
|
|
|
|
Inde subdit hic auctor sicut talis, scilicet ipsa Beatrix, qualem ego dimicto - idest dimisi, et sic presens tempus hic accipias pro preterito - maiori bando, idest maiori preconio laudis alicuius alterius excellentioris poete eo, cum actu expediti ducis incepit dicere ipsi auctori quomodo exierant maius corpus, scilicet nonum celum, et uenerant ad illud quod est uera lux intellectualis plena amore summi boni, idest Dei, et letitia, idest Impyreum celum predictum, subdendo inde hic auctor quod non auderet tentare referre aliquid minimum eius beatitudinis que homo sub allegoria uelit dicere, quod per scripturam aliquam non bene possit haberi eius Impirei celi quidditas et essentia, unde Thomas in prima questio LXUI° scribit quod dictum Impyreum celum non inuenitur positum nisi per auctoritatem Strabi, Bede et Basilii, quod subtiliter etiam iste auctor uult tangere in II° capitulo Inferni dum ibi loquendo Beatrici ut theologie inquit: {O donna di uirtù sola per cui / lumana specie excede ogni contento / da quel cielo cha minori i cierchi sui}, scilicet a celo lune minori usque ad nonum maius, quasi dicat quod non superius ultra excedit, cum dictum celum Impireum et lux non sit contentum ab aliquo alio celo sed solum a mente diuina dependeat; et sequitur Beatrix dicendo auctori quomodo uidebat ibi in celo Impireo utramque militiam celestialem, scilicet animas beatas ad presens et separatas a corporibus, et in futurum cum corporibus, ut uidebit die iudicii quando dicetur bonis: *Uenite benedicti patres mei* et malis *Ite, maledicti, in ignem ecternum*, et ecce ultima iustitia de qua hic dicitur, licet posset hoc referri ad angelicam beatitudinem que in aspectu representat ultimam iustitiam, idest Trinitatem diuinam, in alis aureis patrem, in alio dorso albo filium, in facie rubea Spiritum Sanctum, ut hic inferius in hoc capitulo figuratur per ipsum auctorem.
|
|
|
|
Inde auctor procedens ad tractatum aquarum supercelestium, que celum cristallinum constituere dicuntur - de quibus Genesis I° capitulo, ita dicitur: Diuisit Deus aquas que erant sub firmamento ab hiis que erant super firmamentum, et Psalmista: Aque que super celo sunt / laudent nomen Domini - dicit quomodo circumfulsus fuit a quadam luce ita quod nichil uidebat, idest ignorabat circa talia speculari, ut ignorabat Ugo de Sancto Uictore dum scripsit quod quales forent dicte aque nobiscum non erant, et Alanus dum in suo Anticlaudiano poetando finxit Fronesim, idest prudentiam, in forma uirginis trascendisse celos et ad has aquas deuenisse dicens: Iam Fronesis dictante dea superauerat arces / sidereas, et subdit: Dum transit miratur aquas quas federat igni / indiuisa loci series, nec flamma liquorem / impedit, aut flamme certat liquor ille repugnans. / Altius inquirit Frenesis feruentius instans, / an liquor ille fluat, subdens: An nebule faciem gestans formamque uaporis / pendeat, et donet sitienti pocula flamme / glaciem gerat in speciem, reddatque figuram / cristalli, perdatque simul liquor ipse liquorem. / Deficit inquirens, querendo deficit illa quesitu superata suo, sed uicta querelis / deffectus proprios queritur: sic ista querela / questio sit, Fronesi suspiria sola relinquens. / Nec mirum si cedit ad hec prudentia, que sic / excedunt matris nature iura, quod eius / exsuperant cursus, ad que mens deficit heret / intellectus, hebet ratio, sapientia mutat, / Tullius ipse silet, mutescit lingua Maronis, / languet Aristotiles Tolomei sensus aberrat. De quo uanant et nostri theologi: dicit enim Beda quod dicte aque consolidate sunt ad modum cristalli quidam; alii dicunt quod ignee nature sint, alii expositores super Genesi dicunt quod glaciarum soliditate sunt uaporaliter suspense ad similitudinem uaporis siue fumi; Thomas in prima questio LXUIII° dicit quod sunt aque corporales, Origenes uero dicit quod dicte aque sunt spirituales substantie; cuius opinionem uidetur uelle hic sequi auctor, si bene inspiciatur, dicendo quomodo restitutus in acutiori uisu uidit quoddam lumen in forma riuere, idest fluminis, quasi uelit anagogice includere quod ad hoc speculatiue uenit per id quod ait Iohannes, Apocalipsis XXII°, loquens de uisione Paradisi dicendo: Ostendit michi angelus flumen aque uite splendidum tanquam cristallum procedens de sede Dei, dicendo auctor inde quomodo tale flumen uidebatur fulgidum splendoribus et quomodo inde exibant fauille uiue et refundebant se, ut dicit textus.
|
|
|
|
Tamen auctor adhuc fingit Beatricem sibi dicere quomodo dicte fauille et flores et erbe ostense ei erant sibi ibi in umbra et prefatione, nondum ueritate apprensa, iuxta illud Ambrosii in libro De Spiritu Sancto dicentis: Ciuitas illa Yerusalem celestis non meatu alicuius fluuii terrestris abluitur sed ex uite fonte procedens; de quo Apostolus, Ad Corinthios, in XII° capitulo ait: Beata uita in fonte uiuo bibit, inde aliquod aspergitur huic humane uite. Ad quod Psalmista: Gloriosa sunt de te dicta ciuitas Dei, et alibi: Magnus Dominus et laudabilis nimis in ciuitate Dei nostri, et subdit: Sicut audiuimus ita uidimus in ciuitate Domini uirtutum, in ciuitate Domini nostri Deus fundauit eam in ecternum. Item et alio Psalmo ait: Fluminis impetus letificat ciuitatem Dei etc.
|
|
|
|
Tamen dicit auctor quod statim sicut de mistica aqua grunda, idest extremitas palpebrarum suarum (dicitur palpebra Sinus occulorum a palpitatione dicta quia semper mouetur) bibit, idest perspicaciter eius intellectus talia gustauit, apparuit sibi dicta fluuialis longitudo, beatitudo animarum situata, in forma rotunda in similitudine rose ut infra apparebit, accipiendo hic flores pro dictis animabus et fauillas pro angelis; et ecce quod ait hic de mutatione dictorum florum et fauillarum per quam uidit ambas curias celestes, scilicet beatarum animarum et angelorum. Inde dicit auctor quomodo ibi in dicto celo Impireo imminet quoddam lumen faciens uisibilem creatorem illi creature que uidendo eum habet suam beatitudinem, scilicet creature rationali que comprehendit angelos et animas predictas, dicendo dictum talle lumen extendi in circulari figura in tantum quod cingeret corpus solis et ultra (qui sol octies maior corpore terre dicitur esse), quod lumen dicit hic auctor fieri ex radio in sua apparencia reflexo a summo primi mobilis, idest dicti noni celi, et accipit hic summum pro principio celi Impirei, terminante ipsum Impireum dicto nono celo capiente suam uitam et potentiam ab ipso Impireo celo, illam uidelicet de qua sic ait Thomas in prima parte questio LXUIa: Dici enim potest quod celum Impireum influit in celum nonum, aliquod non transiens et adueniens per motum, sed aliquid fixum et stabile: puta uirtutem continendi aliud uniuersum et uirtutem causandi, uel aliquid aliud ad dignitatem pertinens, reducendo ad comparationem dicte illuminationis aliquem cumulum seu colliculum habentem in suo ymo, idest in sua inferiore parte, aquam qui proprie dicitur cliuus - unde Uirgilius in Buccolicis: Certe equidem audieram qua se subducere colles / incipiunt molique iugum demictere cliuo, et alibi ait: Ecce supercilio cliuosi tramitis unda etc. - metaforice dicendo quod sicut speculatur in dictam eius aquam, ita illud lumen diuinum in illam aquam spiritualem celestem representantem dictam situatam beatitudinem animarum ibi in forma rose, dicendo inde ammiratiue: si infimus gradus dicte mistice rose colligit in se tantum de lumine, quantus ergo erit ambitus et circumferentia dicte talis rose, quasi dicat cogitetur.
|
|
|
|
Item dicit auctor quomodo eius uisus non deficiebat respicendo dictam rosam in amplitudine et in altitudine, ymo eam totam uidebat: nam non ostabat ei aliquid medium cum ibi Deus gubernet secundum illo medio, de quo Phylosophus in II° De Anima inquit: Medium debet esse proportionatum inter uisum et rem uisam, et ecce lex naturalis, idest philosophica ratio, de qua hic dicitur et quod ex hoc non est ibi dare propinquitatem et longinquitatem.
|
|
|
|
Inde dicit quomodo ipse auctor tractus fuit per Beatricem, idest per scientiam theologicam, in punctum medium croceum, idest in centrum dicte rose, ad uidendum multitudinem albarum stolarum, idest animarum beatarum quam ibi uidit et aprehendit per illam auctoritatem Iohannis, Apocalipsis, UII° capitulo, dicentis: Et uidi turbam magnam quam dinumerare nemo poterat stantem ante tronum, amicti stolis albis, de cuius magnitudine tali in forma rotunda ut rosa inquit etiam Baruc propheta dicens: O Israel, quam magna est domus Dei et ingens locus eius. Inde fingit auctor Beatricem sibi dicere quomodo numerum animorum beatarum quomodo uicinatur ad complementum, auctoritate Iohannis predicti dicentis Apocalipsis capitulo UI°: Et date sunt illis singule stole albe, et dictum est illis ut requiescant adhuc modicum tempus donec compleatur numerus conseruorum eorum, circa quem passum inter nostros theologos uarie sunt opiniones: nam quidam dicunt quod numerus animarum beatarum debet restaurare numerus angelorum qui ceciderunt, allegantes Apostolum dicentem: Instaurata sunt omnia in Christo que in celo sunt et in terra; Gregorius e contra uidetur uelle dicere quod dicte anime debent attingere numerum angelorum, qui permanserunt, iuxta illam auctoritatem dicentem: Statuit terminos gentium iuxta numerum angelorum. Augustinus autem hunc numerum electorum ad diuinam predestinationem reducit, dicendo super illo euangelico uerbo Iohannis, XIIII° capitulo: In domo Patris mei mansiones multe sunt: Domus Dei templum Dei, regnum celorum sunt homines iusti, in quibus sunt multe differentie; et hee sunt mansiones multe ipsius domus, que iam parate sunt in predestinatione, iuxta Apostolum dicentem Ad Ephesios, capitulo I°: Qui elegit nos ante mundi constitutionem predestinatione, quem Augustinum in hoc sequendo ait Thomas, prima questio XXIIIa: Numerorum electorum soli Deo cognitus est. Ultimo tangitur hic in textu quomodo Clemens papa quintus fuit fallax Henrico imperatori septimo de Lucimburgho, et quomodo ut symoniacus ibit in Infernum in illum locum ubi Simon Magus est cum aliis simoniacis et Bonifatius papa de Alania, quem locum descripsit iste auctor supra in Inferno, capitulo XUIIII°.
|
|
|
|
{In forma dunque di candida rosa.} In hoc XXXI° capitulo, descripta beatitudine animarum in forma rose, quas Christus in sanguine suo sibi desponsauit, idest coniunxit, describit auctor beatitudinem angelorum ita uolitantium ibi, ut dicit textus, a facie Dei in dictam rosam, idest in dicta collationem animarum rotundam, et inde ad conspectum ipsius Dei ut apes faciunt uolando de floribus ad sua aluearia et e contra, de quarum tali natura apium ait Uirgilius in I° dicendo: Quales apes estate noua per florea rura / exercet sub sole labor, cum gentis adultos / educunt fetus, aut cum liquentia mella / stipant et dulci distendunt nectare cellas: et ecce quod tangit hic auctor comparatiue de apibus.
|
|
|
|
Et omissis aliis ut leuibus, subdit hic auctor sic: si barbari extremi sub meridie, puta Arabes et Carmani qui cooperiuntur omni die, idest per totum annum, ab interuallo celi et terre a nostro polo artico, idest a tramontana stella, circa quem polum fingunt poete fore in certas stellas translatam quandam nimpham nomine Elice cum eius filio Archade, (de qua scripsi supra in Purgatorio in capitulo XXU°, et Ouidius in II°, et Lucanus in II°), etiam uidendo Romam et arduum eius opus (quod erat uideri eam habere XUIII portas principales et XXIII palatia insignia, item XXXUI miranda templa et mire pulcritudinis, item CCCLX turres notabiles, et eam circuire cum suis muris per XXXX miliaria), quando (idest tempore quo) lateranense palatium Neronis uisum est adeo mirabile quod excedebat alias res mortalium in apparentia (et in quo dictus Nero imperator, ut dicitur, peperit quandam ranam unde nomen illud hedificium cepit) stupebant, quanto magis ipse auctor etc.; uel alio modo intellige hunc textum: Quando Laterano / ale cose mortali andò di sopra, sicut exponendo quando in illo tempore quo Roma in maiori culmo fuit, scilicet inter Octauianum et Neronem et post, usque dum Ecclesia sancti Iohannis Lateranensis, que principalior et prior Ecclesia Christianorum dicitur fuisse in urbe, instituta est ubi erat dictum palatium Neronis, et sic dicta Ecclesia Lateranenesis cum aliis pullulantibus superauit, idest superare incepit, res mortales, idest alia templa profana cum suis idolis et diis mortalibus tunc Rome uigentibus; uel tertio dicit auctorem hic accipere partem pro toto ut cum dicit quando, idest tempore quo, Lateranum, idest ipsa Roma cuius pars et contrata est dictum Lateranum, iuit supra res mortales, idest superauit totum uniuersum, quod fuit tempore Octauiani, Ytaliam totam subiungando in Uc annis et alium mundum in CC; uel quarto dicit quod superauit res mortales, idest alios urbes mundi, alludendo auctor in hoc Uirgilio describendo Romam ipsam ita in Buccolicis dicenti: Urbem quam dicunt Romam, Melibee, putaui / stultus ego huic similem, et subdit: Uerum hec tantum alias inter caput extulit urbes / quantum lenta solent inter uiburna cupressi.
|
|
|
|
Inde dicit auctor quomodo uidebat actus illarum animarum beatarum illustratos a lumine alterius, idest Dei, et suasiuos karitatis.
|
|
|
|
Ultimo, uolens auctor ostendere quomodo, uiso toto Paradiso et eius forma ut candida rosa per eum tam circa dictas animas beatas quam circa angelos, inductu Beatricis, idest inductu doctrine intellectualis ipsius sacre theologie uolens ulterius procedere ad uisionem Dei, hoc non posse fieri nec haberi siue attingi per Scripturam sacram theologicam ipsam, sed solum per uirtutem contemplatiuam, fingit Beatricem ipsam sine se relinquisse sancto Bernardo, representantem ipsam uirtutem contemplatiuam, eo quod dotatus fuit ualde in hoc mundo uiuendo in tali contemplatiua uita ultra alios. Nam legitur de eo quod, dum esset XIIcim annorum, ingressus est monasterium Cistercium et ibi professus, ita se dedit in Deum contemplando continue magis, ut nullo sensu corporali uteretur; inde, factus Abbas Clareuallis, multa scripsit circa uitam contemplatiuam in Deum, inter alia scribendo in suo libro De Interiore Homine: Sic cognoscere Deum est uita ecterna, beatitudo perfecta; nam in cor hominis non ascendit quanta karitas, quanta suauitas manet in nobis in illa uisione. Ad quam recolendam ut recorder eius, eam contemplor. Intueor quid sit Deus in se ipso, quid in angelis, quid in sanctis, quid in creaturis, in se ipso incomprehensibilis, quia principium et finis et principium sine principio et finis sine fine. Ex me intelligo quod incomprehensibilis est quoniam me ipsum intelligere non possum quem ipse fecit.
|
|
|
|
Et quia ad intimandum Deum non sufficit solus ipse Bernardus, idest sola ipsa uirtus contemplatiua sine gratia diuina, et talis gratia a Uirgine matre Domini citius impetrari potest et haberi quam ab aliquo alio sancto, facta congratulatione ad Beatricem ut patet hic in textu, fingit hic auctor subsequenter dictum beatum Bernardum ipsum inducere ad acuendum uisum circa uisionem Paradisi, interponendo comparationem de romipeta ueniente de Croatia, contrata Grecie, uisente sudarium Domini Rome, quod uocat auctor hic Ueronicam eo quia ab ipsa beata Ueronica inuentum est, et forte illud quod habuit Abagarus, Sirus regulus quidam, ab ipso Christo. Nam, ut scribit Eusebius ac Magister in Ystoriis Scolasticis, cum dictus Abagarus egrotaret, audiendo miracula Christi, scripsit sibi ut iret ad eum, et cum Christus se excusasset, misit iterum dictus Abagarus quendam pictorem ad Christum, relaturum sibi designatam eius figuram, quod quidem cognoscens Christus, extersa sua facie cum linteo, ab ipso linteo habuit eius ymaginem.
|
|
|
|
Inde inducit auctor dictum beatum Bernardum ad ostendendum sibi excelsiorem locum et sedile Domine nostre in dicta figurata rosa, idest in dicta beatitudine animarum, et ita uincere in maiore luce et lumine ibi alia loca, ut pars illa orientalis in qua currus solis oritur et uenit - cuius temon, ut dicit hic textus, male conduxit Feton, filius ipsius solis, ut plene scripsi in Inferno capitulo XUII° - alias partes orizontis nostri emisperii. Alia testualia per se in hoc capitulo satis clare patent.
|
|
|
|
{L effecto al suo piacer quel contemplante.} Continuato hoc XXXII° capitulo ad superiora - inde hic in Apocalipsim: Ex tribu Iude duodecim milia signati etc. - auctor hoc modo procedit exordiendo, sic dicens ille, scilicet beatus Bernardus, contemplans, idest contemplando uidens effectum habere eius placimentum, quod erat ut ipse auctor contemplatiue astractus esset ad intimandum beatitudinem Paradisi animarum nostrarum a solio Domine nostre ibi preeminenti usque ad ultimum, ita incepit: genus humanum uulneratum ad mortem per Euam in esu pomi uetiti, Maria Uirgo cum partu filii Dei sanauit, unde dicitur Mulier dampnauit que saluauit, si Eua dampnauit et Maria saluauit, et sic merito collocata dicitur esse dicta Domina nostra in primo gradu, et dicta Eua sub pedibus eius, ut ipse beatus Bernardus incipit modo hic ostendere auctori, ut patet in textum secundum fictionem ipsius auctoris. In tertio gradu fingit esse Rachelem, uxor Iacob, et Beatricem, intelligendo anagogice ibi esse sub nomine dicte Rachelis animas beatas illorum qui in hoc mundo in contemplatiua uita fuerunt, et sub nomine Beatricis animas theologorum. In quarto gradu dicit quod est Sarra, uxor Abrae, subaudi cum suis descendentibus, et eodem modo Rebecca, uxor Ysaac, in quinto. Et uidit uxor Manase in sexto, et in septimo Ruth, uxor Booz et mater Abed, patris Iesse patris Dauid, et sic fuit, ut dicitur hic in textu: penitens de adulterio per eum commisso cum Bersabe et de homicidio et proditione Urie, uiri dicte Bersabe, dixit Miserere mei Deus etc.; nam, ut legitur in II° Regum in capitulo XI°, semel, dum dictus Uria esset absens a dicta eius uxore in exercitu cum aliis Ebreis, dictus Dauid, rex tunc Ysrael, iacuit cum dictam Bersabe, de quo grauida facta; ut uideretur grauida de dicto eius uiro, misit Dauid pro eo ut iaceret cum illa, qui, dum recusasset hoc facere, allegando quomodo alii Ysraelitici dormiebant in terra in dicto exercitu, et sic non decebat eum iacere in lecto cum dicta eius uxore, Dauid dedit sibi licteras deferendas Ioab, capitaneo dicti exercitus, continentes ut poneret dictus Ioab hunc Uriam in aliqua pugna ita quod penitus moriretur, et ita factum est; unde fecit postea ipse Dauid, penitens de tanto facinore, salmum penitentialem: Miserere mei Deus secundum magnam misericordiam tuam, ut dicit textus hic, distinguendo auctor in dictam situationem animarum beatarum ita in forma rose per septenos gradus tanquam rem in se perfectam; nam ait in Moralibus Gregorius, super illis uerbis Iob: Nati sunt illi septem filii: Quid in septenario numero nisi summa perfectionis accipitur? Nam septenarius numerus dicitur perfectus quia ex primo pari constat et ex primo impari et ex primo qui diuidi potest et ex primo qui non potest diuidi. Item ponit diuisam esse dictam misticam rosam in duas equales medias partes, quarum unam ponit iam totam plenam animabus sanctorum patrum et aliorum ebreorum quos Christus extraxit de Limbo et qui crediderunt in ipsum Christum filium Dei uenturum, aliqui a gratia Dei per reuelationem, aliqui per dictam proprietatem - ut ecce Ysaia, prenuntiando de ipso filio Dei uenturo in carnem humanam ex uentre Uirginis, dicens: Ecce uirgo concipiet et pariet filium, et uocabitur nomen eius Emanuel, quod interpetratur nobiscum Deus, et subdit: Paruulus natus est nobis et filius datus est nobis et factus est principatus super humero eius et uocabitur admirabilis, et alibi: Egredietur uirga de radice Iesse et flos ex ea ascendet, et iterum subdit: Iurauit dominus Dauid ueritatem et non frustrabitur eam: de fructu uentris tui ponam super sedem meam; et Yeremia: Nouum faciet Deus super terram post partum, et Salamon in persona Dei: In uentre figuratus sum clarus, et Baruc: Deus super terram uisus est cum hominibus conuersari, et Psalmista: Paraui lucernam Christo meo, et alibi: Ex utero ante Luciferum genui te, et multe alie auctoritates possent adduci - ponens hic auctor usque ad septimum gradum animas illorum beatorum Ebreorum qui electiue meruerunt et peccare potuerunt ex suo libero arbitrio, et infra eas ponit animas infantium ebreorum qui nec peccauerunt nec electiue meruerunt, sed ex sola fide parentum saluati sunt, et eodem modo fingit esse animas Christianorum in alia medietate dicte talis rose cum suis etiam infantibus deorsum, qui in Christo iam uento crediderunt, licet tamen dicta medietas secunda nondum sit tota repleta ut alia, dicendo quomodo scalee et gradus huius secunde medietatis dicte talis mistice et figurate rose deriuati sunt a gradibus alterius medietatis prime, ad quod sic ait Alanus in suo Anticlaudiano, loquens etiam de eodem loco dicens: His renouat ueteres iuuenis pictura magistros, / per quos nostra fides totum diffusa per orbem / claruit et laudum titulus preclara refulxit: / hic Abraam nostre fidei pater exit in actus / e contra nostra noua fides etc.
|
|
|
|
Inde ostendit Bernardus auctori seu dicit quomodo scampnum domine nostre iminet ibi super omnia alia, unde idem Alanus, loquens de dicta curia celesti, adhuc ita subdit: Hic superos ciues proprio propellit honore uirgo etc. Et sub eo scampno distincta sunt et decreta alia scampna ebreorum, et sub scampno Iohannis Baptiste scampna Christianorum, quasi ostendere uelit in hoc quomodo dictus beatus Iohannes precursor Christi primus fuit baptizans, et sic infra concludendo dicit quomodo equaliter anime eorum qui crediderunt in Christum uenturum et eorum qui crediderunt in iam uentum implebunt ut duo aspectus fidei illam rosam totam.
|
|
|
|
Item dicit quomodo anime infantium saluatorum et beatorum ibi et per fidem eorum parentum et per baptismum a medio dicte rose infra collocate sunt per gradus differentes, differendo a primo acumine solum, idest a lumine deitatis, hoc est distando ab eo plus et minus. Ex quo auctor monet hec dum in eius mentem dicendo et argumentando ita: si isti infantes non habuerunt meritum electiue, ut non habuerunt in bene agere, et sic non meruerunt, quare unus plus quam alius in hoc Paradiso plus habet de beatitudine in uisione diuini luminis, ratione propinquioris loci ad ipsum Deum? De quo dubio propellendo, beatus Bernardus ita ei illud soluendo inquit: sicut fames et sitis non habet locum in Paradiso - ut dicitur Ysaie XLUIIII° ibi: Non exurient nec sicient amplius, existentes in ipso Paradiso - ita causalis punctus, idest ut causaliter quis sit ibi sortitus, sed solum gratia incomprensibili diuina, (unde Thomas in prima: Uidentium Deum per essentiam unus alio profectius uidebit eum; nam facultas uidendi Deum non competit intellectui creato secundum eius naturam, sed per lumem gratie, de quo lumine magis participat quis plus habet de karitate; nam ubi est maior karitas est maius desiderium, et desiderium facit desiderantem actum ad susceptionem rei desiderate; ad hoc etiam Augustinus, De Ciuitate Dei, dicit sic: Pax celestis ciuitatis ordinatissima est et concordissima societas fruendi Deo et tranquillitas ordinis parium dispariumque; de qua Salamon, Prouerbiorum XUI°, ait: Spirituum ponderator est dominus), et adducit de dicta gratia diuina collata diuersimode in exemplum Exau et Iacob, gemellos genitos per eundem patrem, Ysaac scilicet, et Rebecca eorum matrem; tamen unum, scilicet dictum Esau, ipse Deus cum odio habuit, Iacob autem dilexit, subdendo quod ait de eis etiam Apostolus, Ad Romanos UIIII° capitulo dicens: Cum nondum nati fuissent aut aliquid boni uel mali egissent predicti gemelli, ut secundum electionem propositum Dei maneret, non ex operibus sed ex uocante dictum est, per Malachiam prophetam subaudi, Iacob dilexi, Esau odio habui, et cur hoc, subdit sic ibi statim dicens Apostolus: O homo, tu qui es qui respondeas Deo? Nunquid dicis figmentum ei: Quid me fecisti sic? An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud uas in honorem, aliud in contumeliam?, reducendo in comparationem inde auctor quod sicut pueri diuersas capillaturas habent in colore, flauo scilicet et non flauo, ita ibi a dicto lumine diuine gratie incappellantur, idest coronantur, de quibus Ysaia, XXXU° capitulo, ait: Letitia sempiterna super capita eorum; gaudium et letitiam obtinebunt. Inde notandum est quod etates mundi septem uidentur fuisse: prima ab Adam usque ad diluuium, et durauit per mmccxlii annos; secunda a dicto diluuio usque ad Abraam, et durauit per UIIIIcXLII annos; tertia ab Abraam usque ad Moysen, idest durauit per UcU; quarta a Moysen usque ad hedificationem templi, et durauit CCCCLXXX annos; quinta a dicta edificatione usque ad Christum, et durauit per MXXX annos; et sic ab origine mundi usque ad Christum fluxerunt UmCC anni minus uno. Modo dicit hic auctor quomodo pueri sanctorum patrum in primis duabus dictis etatibus saluabuntur solum propter fidem parentum, quibus duabus primis etatibus completis, cepit circumcisio, scilicet tempore dicti Abrae, et durauit usque ad exitum de Egypto; inde cessauit per illos XL annos quibus populus fuit in deserto, inde iterata est, dicente Deo Iosue: Hodie abstuli obbrobrium Egypti a te, unde Genesis capitulo XUII°, dicitur: Anima cuius preputii caro circumcisa non fuerit peribit de populo suo; ad hoc etiam sic ait Gregorius in Moralibus: Quod apud nos ualet aqua Baptismi, hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides parentum, uel pro maioribus uirtus sacrificii, uel pro hiis qui de Abraam prodierunt circumcisio in masculis, femine uero per fidem et operationem bonam saluabantur si adulte erant uel parentum si paruule, unde Beda ad hoc ait: Circumcisio tempore legis contra uulnus originalis peccati agebat, sicut nunc Baptismus, hoc excepto quod ianuam celi nullum intrare poterat ante Baptismum, sed in sinu Abrae requiescebant, de quo plene scripsi supra in Inferno capitulo IIII°; item etiam Augustinus, de hoc scribens ad Ualerium, sic ait: Ex quo instituta est circumcisio, quod erat signaculum fidei iustitie Dei, et que ad sianctificationem purgationis ualebat paruulis ueteris originalis peccati, sicut Baptismus ex illo ualere cepit ad innouationem hominis, ex quo institutus est. Et Magister Sententiarum: Illi qui de Abraam prodierunt, per circumcisionem saluati sunt, at cum tempus gratie Domini nostri uenit, opus fuit Baptismo perfecto Christi, ut dicit hic textus, et hoc dicit propter Baptismum Iohannis imperfectus; nam baptizabat Iohannes ante solum in aqua dicendo Ego baptizo in nomine uenturi ad predicationem, ad passionem, ad mortem et iudicium, et ita baptizauit Christum qui uoluit baptizari in exemplum aliorum et ut aquas sanctificaret, non quod egerit Baptismo, cum sine peccato originali natus sit; et in eo tunc institutum est sacramentum perfecti Baptismi cum tota Trinitas ibi diuina concursum habuerit, scilicet Pater in uoce, Filius in homine, Spiritus Sanctus in columba, et licet euangelista Iohannes dicat: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non intrabit regnum Dei, hoc intelligendum: uel nisi baptizatus fuerit in sanguine uel flamine. Nam triplex dicitur Baptismus perfectus Christi, scilicet fluminis, sanguinis et flaminis: de primo per se constat, de secundo in hiis qui pro fide Christi in sanguinem martirii mortui sunt, ut fuerunt innocentes Bethelem, de tertio constat in persona illius latronis cui Christus in cruce dixit: *Hodie eris mecum in Paradiso*, et sic propter fidem quam gessit in Christum baptizatus decessit Baptismo flaminis. Nam dicit Ciprianus: Sicut puero sufficit solus Baptismus aque, quia etatis necessitas fidem excludit, sic adulto sola fides sufficit cum necessitas excludit aque Baptismum; et item, ut constat in persona Ualentiniani imperatoris, qui, ut scribit Augustinus in UIII° libro De Ciuitate Dei in titulo Baptismo, scilicet flaminis: Baptizatus saluatus decessit in ittinere dum iret ad beatum Ambrosium ut ipsum baptizaret, et sic in sola fide quam habebat de Baptismo saluus est.
|
|
|
|
Inde inducit auctor dictum beatum Bernardum sibi ostendere mansiones sanctorum maiorum christianorum, scilicet Ade et beati Petri propinquioris Uirgini; ad idem dictus Alanus etiam inquit, loquendo de dicto Paradiso: In robur fidei uirtutis luce corruscat / Petrus et ipsius uirtus splendescit in umbra.
|
|
|
|
Item dicit quod ibi uidit iuxta Petrum sedere illum qui uidit et preuidit omnia tempora aduersa Ecclesie dei militantis, scilicet Iohannem Euangelistam, in prosecutionum, ut scribit etiam eius Apocalipsis; item uidit Moisem iuxta dictum Adam sedere, sub cuius ducatu gens Israelita, ingrata, ut dicit hic textus, et pertinax, uixit de manna in deserto semper cum murmure et querela, ut in Exodo, capitulo XUII° scribitur, ubi etiam dicitur quod dictum manna saporosum erat secundum appetitum uniuscuiusque; item in oppostitu dicti Petri uidit sedere Annam matrem Uirginis; item uidit ibi Luciam in oppositum Adde, ut dicit textus hic, et ex hiis concludendo tangit quod ait Iohannes XIIII° capitulo dicens: In domo Patris mei mansiones multe sunt.
|
|
|
|
Ultimo auctor in hoc capitulo per eius uerba, si bene intueantur, in persona dicti beati Bernardi loquendo, uult ostendere quomodo, coniuncta uirtute contemplatiua cum gratia Dei, possibile est in hac uita Deum uidere, unde idem Thomas ait in prima: Facultas uidendi Deum non competit intellectui creato secundum suam naturam sed per lumen gratie, et dictus etiam beatus Bernardus, scribens ad fratres de Monte Domini de uerbo illo, Iob XXXUI° capitulo, Abscondit lumen in manibus, uidetur dicere quod Deus in contemplatione uideatur sicut ipse est, electo, inquit, et dilecto Dei uicissim uultus Dei se ostendere sicut lumen clausum in manibus patet et latet ad arbitrium tenentis, ut per hoc quod in transcursu uel in puncto uidere premictitur inardescit autem? ad plenam possantiam luminis nunquam pertransiens gratiam perstringit sensum amantis, ut si aliquando admittatur ad talem uisionem, rursum sit purior ad uidendum et stabilior ad fruendum, nunquam se melius deprehendit modus humane perfectionis quam in lumine uultus Dei in speculo diuine uisionis. Qui tamen uult eum uidere cor mundet, nam nemo potest uidere faciem Dei et uiuere mundo. Et ecce quod dicit hic idem Bernardus representans dictam uirtutem contemplatiuam autori, quomodo scilicet cum eo dirigit auctor rursum ad primum amorem, idest ad lumen deitatis, et ut penetret in eum quantum possibile est, contemplando subaudi, et quia sine gratia contemplans hoc putat interdum in tali uisione ultimum ire et retro abit, inducit auctor dictum beatum Bernardum ad dictam gratiam impetrandam a Domina nostra, quam Gabriel uocauit Gratia plena, ita orare ut in sequenti capitulo in principio continetur.
|
|
|
|
{Uergine matre figlia del tuo Figlio.} Hoc XXXIIIm et ultimum capitulum huius premissi libri Paradisi ut clarius intelligatur diuidendum est in quinque principales partes, in quarum prima auctor inducit beatum Bernardum supradictum captare beniuolentiam beate Marie Uirginis exorando eam, et hec durat a principio capituli usque illuc: {Or questi che da linfima lacuna}; ibi secunda in qua petitionem suam facit, et hec usque ibi: {Li occhi da Dio dilecti et uenerati}; ibi incipit tertia in qua auctor fingit se, cum uisu intellectuali subaudi, attigisse deitatem in sua unica substantia diuina, et hec durat usque ibi: {Ne la profunda e chiara subsistenza}; ibi incipit quarta ubi tractat de trinitate personarum trium diuinarum usque ibi: {A lalta fantasia qui mancò possa}; ibi incipit quinta et ultima ubi conclusiuum finem facit huic suo poemati, et hec durat usque in finem.
|
|
|
|
Modo ueniamus ad dictam prima partem in qua, sequendo rethoricam et practicam Augustini dicentis in libro De Sermone Domini: In omni oratione captanda est beniuolentia eius quem precamur; inde exponendum est id de quo precari uolumus, auctor inducit dictum beatum Bernardum, continuando se cum fine precedentis capituli, ut captet beniuolentiam dicte Domine Nostre ita ut gratiam per eam auctor habeat uidendi lumen diuinitatis, ut infra in secunda parte requirit ab ipsa, dicere dotes datas ipsi Uirgini a Deo ultra alias creaturas, prima scilicet quia uirgo et mater fuit et filia filii sui. Primo quod fuit eximia uirgo pura et perpetua mente et corpore super omnes alias uirgines, audi quid prenuntiauit de ea Ezechiel propheta ita dicendo: Uidi portam in domo Domini clausa, et dixit angelus ad me: *Portam hanc quam uides non aperietur, et homo non transiet per eam, et clausa erit in ecternum, super quibus uerbis ait Augustinus: Mirabilis prophetatio, sed mirabilior adimpletio. Non obstat quod consensit in matrimonium Iosep, quod eam duxerat in uxorem, quia Dicit Ambrosius, ut scribit Gratianus in Decretis, Iosep, licet duxerit Maria in coniugem, tamen nunquam cognouit eam, ut Mathei capitulo I°, dicitur; nam si ipse uir iustus eam cognouisset, nunquam a se discedere passus esset, nec Dominus qui perceperat uxorem a uiro non discedere nisi causa fornicationis, comendans eam discipulo cum quo morata est, ut mater auctor diuortii fuisset. Ad quod etiam Augustinus sic inquit: Beata Maria proposuit te conseruaturam uotum uirginitatis in corde, sed non expressit ore; subiecit enim se diuine dispositioni dum proposuit se perseueraturam uirginem, nisi Deus aliter reuelaret ei, commisit itaque uirginitatem suam diuine dispositioni, et sic consensit in carnalem copulam, non illa appetendo sed diuine aspirationi in utroque obediendo; postea filium genuit, et quod corde concepit simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit; Sic ergo patet, dicit ibi Glosa, quod Maria non mouerat continentiam, sed proposuerat uouere et uirginitatem conseruare, nisi Deus aliter uouere reuelasset, uel lex prohiberet uel parentes cogerent. Sic inde Maria perfectissima uirgo mente et corpore facta est mater filii Dei eum concipiendo de Spiritu Sancto; item inde Augustinus loquens de parentibus Domini ait: *Coniuges fuerunt mente non carne sicut et parentes*, ex quo datur intelligi quod sic Iosep dictus est pater Domini non effectu geniture, sed officio et cura prouidendi sic et coniux matris eius appellatur non coniugii effectu, sed subministratione necessarie, et indiuidue mentis affectu, unde Origines super illo uerbo Mathei I°: *Inuenta est habens in utero a Iosep*, ita inquit: *Si tibi uxor nominatur in desponsatione esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti mater ecterna*. Qui Iosep, licet eam non contingeret future, tamen ut putabatur uxoris omnia nouerat; ad idem Gregorius, super Iohanne XX° capitulo: *Ibi cum esset sero die*, illa exponendo ait: Sic quippe discipulum, post resurrectionem suam dubitare permisit Dominus, tamen nec eum in dubitatione deseruit, sicut ante natiuitatem habere Mariam sponsum uoluit, qui tamen ad nuptias suas non peruenit; nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis uere resurrectionis, sicut sponsus fuit matris custos integerrime uirginitatis, et sic filia de attenta diuinitate Christi facta est mater eius, attenta humanitate uidelicet, ut tangit hic in textu in secunda particula primi uersiculi huius capituli. Ad quod quidem Augustinus in Sermone de Uirgine hec in persona Christi ait: Tibi Deus creator hominis: quid est quod te permouet in mea natiuitate? Non sum libidinis conceptus cupiditate. Ego matrem, de qua natus sum, feci. Hanc quam aspicitis, mater mea est, sed manu fabricata est mea; et sic fecit, subdit Augustinus, grauidam uirginem ipse qui ex uirgine erat nasciturus. Item et Alanus in Anticlaudiano suo de hoc etiam canendo poetice ait: Uirgo que proprium pariendi legem pudorem / non perdens matris meruit cum uirgine nomen / hec est que mire diuina numeris usu / nata patrem natumque parens concepit honorem / uirgineum retinens nec perdens uita parentis, / in cuius uentris talamo sibi summa parauit / hospitium deitas etc. Inde tangit Bernardus, secundam dotem ipsius Uirginis de altitudine et humilitate eius, quod ostendit ipsa Uirgo in suo salmistico cantico dicendo: Quia respexit humilitatem ancille sue: ecce enim ex hoc beata me dicent omnes generationes; nam dicunt theologi quod sicut morbus eo superbissima muliere Eua natus, etiam fuit nostra medicina per humilissimam Mariam, unde conuerso nomine Eue, dictum est Marie per angelum Aue. Tertio uocat iam Bernardus hoc terminum fixum ecterni consilii, cum in ea terminauit iram suam Deus per incarnationem sui filii; nam, cum prenuntiatur hoc in Ecclesiastico XXIIII° capitulo, dicitur ibi in persona dicte Uirginis: Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante omnem creaturam; ego feci in celis ut oriretur lumen indeficiens; et dicunt theologi circa hanc prefixionem temporalis consilii diuini quod Ante peccatum non fuit conuenies Deum incarnari, cum opus incarnationis fuit ad abolitionem peccati principaliter ordinatum, nec etiam conueniens fuit statim post peccatum Deum incarnari: cum enim ex superbia peccatum primorum parentum prouenisset, sic liberandus erat homo ut humiliatus recognosceret se liberatore indigere, quod magno consilio fuit dilatum ut, cognita sua infirmitate, homo clamaret ad medicum et gratie posceret auxilium; item nec in fine seculi debuit incarnari ut de perfectione nature humane per incarnationem perueniretur gradatim ad perfectionem glorie in fine seculi, item ut manifestaretur diuina uirtus saluans per fidem preteritos, presentes et futuros. Inde in laudem Uirginis predicte idem Bernardus etiam dicit quomodo nobilitauit ipsa Beata uirgo ita naturam humanam quod eius factor, idest creator Deus, non dedignauit eius factura fieri, scilicet homo in utero ipsius Uirginis, in cuius persona Salamon in Ecclesiastico in preallegato XXIIII° capitulo, prenunciando hoc, ait: Creator omnium et qui creauit me requieuit in tabernaculo meo. Item dicit eam facellam karitatis in celo, et merito, cum ipsa sit uirga de radice Iesse egressa, idest de incendio diuini amoris interpetratur; enim Iesse idest incendium. Item dicit quomodo ipsa uirgo in terra est fons spei, unde in dicto capitulo Ecclesiastici ita prenunciata ipsa uirgo ait: Sic aqueductus exiui de Paradiso. Dixi: rigabo ortum plantationum, et inebriabo fructum partus mei. Quod enim uere dici possit fons nobis hominibus in spe, audi Augustinum in oratione ad Mariam dicentem: O Maria, multum audeo, multum gaudeo, cum sicut est, nos enim tibi, teque nobis mira uicissitudo confederat, ut scilicet pro nobis habeas id esse quod es, nos uero pro te id esse quod sumus; si enim nulla nostra precessisset transgressio, non esset secuta nostra redemptio, et si non fuisset necessarium redimi, non fuisset necessarium te parere redemptorem, ut quid enim necessarium quod pro peccatoribus pareres si deesset qui peccasset? Unde per hoc etiam beatus iste Bernardus de dicta domina nostra scribit: Sic securum habes accessum ad Deum, o homo, ubi habes Filium ante Patrem et ante Filium Matrem. Filius ostendit Patri cicatrices et uulnera, Mater filio pectus et ubera, nec ulla post esse repulsa, ubi tot karitatis occurrunt insigna, subdendo hic quomodo adeo gratiosa est quod sepe preuenit petitionem nostram in optata re.
|
|
|
|
Ueniamus post hoc ad dictam secundam partem, in qua Bernardus, post captatam beniuolentiam dicte Beate Uirginis, procedit iuxta stilum Augustini supradictum ad petendum illud in eodem modo quo petiit auctor et orator ab ipsa beata Uirgine illius orationis: Salue regina, in qua, primo captata eius beniuolentia dicendo Salue Regina misericordie, uita, dulcedo, spes nostra; secundario facit eius petitionem dicendo aduocata nostra illos tuos misericordie oculos ad nos conuerte et Yhesum, benedictum fructum uentris tui, nobis ostende etc. Nam petit Bernardus eodem modo secondario ut ipsa Uirgo faciat auctorem attingere et uidere sua gratia intellectualiter diuinam essentiam sicut ab infima lacuna, idest a Cocito lacu et stagno in fundo Inferni et centro terre existente, uidit usque ad hoc celum Impireum, et conseruet sanos eius auctoris affectum post talem uisionem, iuxta illud documentum Iuuenalis docentis nos orare debere taliter uidelicet: Orandum est ut sit mens sana in corpore sano etc., quod quidem nichil aliud est petere quandoque beatam uitam humanam, unde Seneca in suo libro De Beata Uita sic ait: Beata est uita que conuenit nature sue, mente sana existente.
|
|
|
|
Post hoc procedamus ad dictam tertiam partem, in qua primo fingit auctor, completa petitione beati Bernardi, Dominam Nostram eleuasse occulos ad lumen deitatis implorantes gratiam; qua obtenta fingit auctor se uidisse substantiam diuinam, et in tali uisione finisse eius desiderium: circa que duo uideamus quid auctor includere uelit, et quantum ad primum dico intentionem auctoris fore in sua persona uelle ostendere possibile esse hominem in hac uita per uirtutem contemplatiuam et diuinam gratiam reuelatiuam intellectualiter intueri essentiam diuinam - auctoritatibus quas scripsi supra in fine precedentis capituli, addendo has alias: dicit Ugo de Sancto Uictore respondendo ad illud uerbum Iohannis Deum nemo uidit unquam per illa uerba Apostoli: Quod est Dei manifestum est illis, subaudi gratia et reuelatione diuina, et sic Deus illis reuelauit, ostendens quod ratio humana per se insufficiens esset nisi reuelatio diuina illis adesset, que duobus modis fit, scilicet interna aspiratione et discipline eruditione. Unde Glosa Exodi, XXXIII° capitulo, ut iam dixi supra, ait: In hac carne uiuentibus et inextimabili uirtute crescentibus contemplationis acumine potest ecterni Dei claritas uideri, unde Augustinus in libro suo De Trinitate ait ad hoc etiam: Sic ymago nostra mens est Dei, quo capax est eius, eiusque particeps esse potest; item eadem Glosa Exodi eodem capitulo superius hic allegato super illis uerbis Non uidebit me homo et uiuet, dicit Dominus: Tollamque manum meam et posteriora mea uidebis, tu Moises subaudi, faciem autem meam uidere non poteris quandiu hic mortaliter uiuitur, uidelicet per quasdam ymagines Deus potest sed per ipsam sue nature speciem non potest, unde Thomas in prima, questio XII°, sic ait: Omne quod eleuatur ad aliquid quod excedit eius naturam oportet quod disponatur aliquas disponere ad talem formam que sit supra suam naturam et sic oportet quod ex diuina gratia supercrescat ei uirtus intelligendi, et tale augumentum uirtutis intellectiue illuminationem uocamus intellectus et ipsum intellectum et ipsum intelligibile lux uocatur; et quod sub predicto tertio et intellectu dicebat Psalmus: Faciem tuam requiram Domine, non tamen intelligas quod homo possit comprehendere Deum in suo uniuerso; nam dicit Crisostomus quod Ipsum quod est Deus nec angeli nec prophete uiderunt, unde ait Dionisius: Deum neque sensus neque phantasia nec opinio nec ratio nec scientia comprehendit - ad secundum quod dicit auctor hic quod uidendum dictum lumen deitatis eius desiderium finiuit, ostendit quod solum in eo lumine est perfecta beatitudo, unde Phylosophus in III° De Anima inquit: Homo non est nec dicitur perfecte beatus quandiu sibi restat aliquid desiderandum; item et Thomas in secunda secunde ait: Perfecta beatitudo solum est in uisione Dei et cognitione, cum non possit homo dici perfecte beatus si desiderat ulterius scire uel considerare; nam, dicit, res recipit perfectionem secundum rationem sui obiecti, scilicet Scire quod sit res secundum suam essentiam, ut ait idem Phylosophus in dicto libro De Anima, at in uisione dicti luminis deitatis hoc solum habetur etc., et subdit: Ad perfectam beatitudinem requiritur quod intellectus pertingat ad primam causam siue ad eius essentiam, et sic perfectionem suam habebit per unionem ad Deum sicut ad obiectum in quo solum beatitudo hominis consistit, et sic postquam cognouit primam causam non potest desiderium nostrum ulterius appetere, ut idem Thomas in III° Contra Gentiles probat. Item Augustinus in suo libro De Soliloquio ad hoc ait: Cum suis? talis ut nichil prorsus te terrenorum delectet, michi crede, eodem punto uidebis quod cupis; ad hoc etiam Seneca in suo libro De Beata Uita inquit: Consummatum est summum bonum nec quicquam amplius desiderat nichil enim extra totum est, non magis quam ultra finem. Inde dicit auctor quod licet uiderit dictum lumen deificum intellectualiter per gratiam contemplando, ut dictum est, non tamen referre potest lingua illud, deficiente memoria et reminiscentia sua, ut contingit interdum in homine somniante aliquid letum uel triste et non recordante de re, sed in passione remanente ut remansit Nabucodonosor, exemplificando de foliis Sibille Cumane que olim sua uaticinia scribebat in foliis palmarum et si aliqua de dictis foliis mouebantur a uentis nunquam carmina et iudicia scripta in illis ponebat in ordine aliorum, unde rogabat eam Eneas, Uirgilio dicente in UI° sic: Alma uiros; foliis tantum nec carmina manda, / ne turbata uolent rapidis ludibria uentis, / ipsa canas oro etc. Fuerunt enim Sibille decem: hoc premissa Cumana, item Samia de ynsula Samo, item Persea, item Libica, item Delfica, item Cimeria, Ytalica, item Elithyria, Babilonica que excidium Troie predixit, item Ellespontia, item Frigia, item Albunea, Tiburtina que Christum prenumptiauit, dicendo: Iudicii signum, tellus sudore madescit, et celo rex adueniet per secla futurus, sed licet ut carne presens ut uindicet orbem. Et nota hec nomen Sibilla appellatiuum esse; nam Sibilla grece latine profetissa dicitur. Post hec auctor procedit ad dicendum quomodo respiciens in ipsam deitatem et eius profunditatem, idest in mente diuina, uniuersum mundum in se habentem - de qua Boetius loquens de ipso Deo ait: Mundum mente gerens - dicit quod intimauit in ea esse omnia substantialia uniuersi, idest omnes formas substantiales, que, scilicet adiunctione sui ad materiam faciunt quoddam esse essentiale ut ignitas, et omnia accidentia, idest omnes accidentales formas que adiunctione sua non faciunt quid sed quale, ut albedinem, item earum morem, idest earum operationem et actus et effectus diuersos, unde Ouidius: Pectoribus mores tot sunt quot in ore figure, quod tangit etiam iste auctor supra in UIII° capitulo huius Paradisi dicendo ibi: {E non pur le nature prouedute / son ne la mente chè da sé perfecta, / ma esse insieme colla lor salute}, dicendo quod hec in dicta mente sunt quasi conflata: dicuntur conflata uasa que ex massa ad formam reducuntur ita uniformiter ut eorum pluralitas sit quoddam simplex lumen, idest apparentia, ut dicit textus hic, subdendo auctor hic quod unum punctum circa predicta est sibi maius letargum (quod dicitur oppressio cerebri cum obliuione et somnolentia) quam fuerit spatium XXU seculorum (que capiunt MMUIIcL annos, faciendo quodlibet seculum CX annorum secundum Uguccionem) antiquitus hominibus ad inueniendum modum nauigandi primitus, quod fuit tempore Iasonis greci qui primam nauem construxit, que uocata est Argo, dum transfretauit ad Colcon, quam ystoriam scripsi supra in Inferno in capitulo XUIII°, de qua Argo prima naue ait Ouidius in persona Medee conquerentis de ipso Iasone in eius Epistula sic: At semel in nostras quoniam noua puppis arenas, et Ultimus ex sociis sacram conscendit in Argon, et in libro De Ponto inquit: Equor Iasonio pulsatum remige primum, umbra cuius talis prime nauis ammirari fecit Neptunum Deum marinum, cum antequam nunquam uiderat in mari aliquem nauigantem, ut dicitur hic in textu. Et redeundo adhuc ad id quod dicitur hic de substantiis et accidentiis ydealibus in dicta mente diuina apparentibus, ad idem loquens Alanus in suo Anticlaudiano sic ait: Uisus in hoc speculo respirat lumen amicum / inuenit et gaudet, fulget in lumine lumen. / Cernit in hoc speculo uisu speculata Sophia / Quod quid diuinus in se complectitur orbis / hic uidet ingenitas species speculatur ydeas / Celestis hominum formas premordia rerum / causarum causas rationum semina leges. Inde probat auctor quomodo a dicto lumine deitatis non poterat discedere propter aliud aspectum, cum in eo sit totalitas bonitatis et bonum sit obiectum uoluntatis nostre humane. Unde Thomas in II° Contra Gentiles dicit quod Impossibile est quod intellectus attingens diuina possit a tali actu discedere, et Dionisius ait: Deus conuertit omnia ad se ipsum tanquam ad ultimum finem, et ipse est ultimum finis noster, cum solum ipso fruendum est, cum sit obiectum uoluntatis nostre maius, ut maius bonum quod bonum intellectus est ultima beatitudo secundum Phylosophum in III° De Anima.
|
|
|
|
Ueniamus inde ad quartam partem in qua auctor, dicto de unica substantia diuina, uenit ad tangendum de Trinitate personarum trium diuinarum dicendo quomodo uidit intellectualiter, subaudi in ipsa subsistentia diuina, Trinitatem personalem, et sic congruenter reducit eos ad comparationem yridis (cuius semicircularis arcus est unicus in esse et in apparentia tricolor), unde Ysiderus: A sole resplendet dum caue nubes ex aduerso radium solis accipiunt et arcus speciem fingunt, et quia aqua tenuis, aer lucidus nubes caligantes irradiant, tres uarios colores faciunt, uiridem scilicet, album et rubeum, ut dicit Phylosophus in III° sue Metaure, alludendo in hoc auctor Iohanne dicenti in IIII° capitulo Apocalipsis: Ecce posita erat sedes in celo, et supra sedem sedens, et qui sedebat similis erat iaspidi, et iris erat in circuitu sedis, et sic dicit hic, scilicet quomodo Filius a Patre reflexus erat et uidebatur in numero personarum, et tertius circulus ut ignis equaliter eos spirabat, scilicet Spiritus Sanctus, unde Ugo de Sancto Uictore ad hoc sic ait: De mente, idest a Patre, procedit sapientia, idest Filius, et amor, idest Spiritus Sanctus, ab utroque. Et Augustinus in suo libro De Trinitate: Coeternus est Filius Patri, sicut splendor coequus est igni, et esset ecternus si ignis foret ecternus. Ita sancta Trinitas una substantia simpliciter est et indiuidua, trina in personis et ipse Spirits Sanctus coequaliter a Patre et a Filio procedens, et Thomas in prima: Tres personas diuinas dicimus coequales. Nam si esset in dictis personis inequalitas, que dicitur per negationem maioris et minoris secundum Phylosophum in UIIII° Methaphysice, iam esset ponere non esse unam essentiam diuina, quod falsum est. Et breuiter, ut ait Augustinus in libro suo De Trinitate: Tenendum est quod sancta Trinitas sit unus et solus Deus, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus - Que Trinitas unius eiusdem substantie esse dicitur, creditur et intelligitur, ut scribit Magister in primo Sententiarum, et subdit: de qua Trinitate cum modestia et timore agendum est et attentissimis auribus, atque dicitur uotis audiendum, ubi queritur unitas Trinitatis, quia nec periculosius alicubi erratur, nec laboriosius aliquid queritur, nec fructuosius aliquid inuenitur - unde Augustinum in dicto libro De Trinitate ait: Non pigebit me sicubi hesito querere nec pudebit sicubi erro discere, unde qui legit hoc et certus est pergat mecum, si hesitat querat mecum etc.; et ex hoc auctor subdit hic quomodo eius dictum circha conceptum suum de dicta Trinitate est remissum et raucum in tantum quod non sufficit quod non sit modicum, quasi dicat quod melius esset tacere de hoc quam curiose ingredere et loqui de ea. Unde in Ecclesiaste dicitur: Cogitatio de ecternis magnum uult silentium, et Seneca scribit Aristotilem dicisse: Nunquam nos uerecundiores esse debere quam cum de Deo agitur, ne quid temere impudenter aut ignorantes affirmemus aut scientes mentamur. Inde dicit auctor hic iterum quotiens dicta unica circulatio deitas unica in suo esse, idest in ipsa substantia diuina predicta, uidebatur, scilicet triplex reflexione luminis et resultatione trium personarum trinitatis predicte; item dicit etiam quomodo in ipsa circulatione uidit pictum de nostra effigie humana, referendo se auctor in hoc ad humanitatem Christi filii Dei, et uolens intueri quomodo ymago Dei in ipsa humanitate Christi conuenit, etiam in ipsa circulatione deitatis deficit mens ipsius auctoris, et merito: nam circa hoc dictus Magister Sententiarum in I° ait: Non Pater et Filius simul ymago ambo, sed Filius solus est ymago Patris, unde in hoc uult tangere hic auctor difficultatem humanam in tali uisione et in tali contemplatione Trinitatis et unitatis diuine, unde per phylosophiam generationem eius quis narrauit? Et Ugo de Sancto Uictore scribens circa hoc difficillimum ait, Augustinum allegando dicentem Spiritus Sanctus a Patre est etiam, sed non quomodo natus, sed quomodo datus Filius etiam a Patre, ut ipse ostendit in Iohanne dicens: Ego ex Deo processi et ueni, et ita Filius a Patre est procedendo, et nascendo Spiritus a Patre, non nascendo sed procedendo: uterque enim procedit a Patre sed ineffabili et dissimili modo; non est itaque Spiritus Sanctus genitus, quia cum sit a Patre et Filio, si genitus esset iam haberet duos Patres, et sic in trinitate esset confusio, in qua sic et duo patres et duo filii essent. Quid autem sit gigni, quid sit procedere in hac uita sciri non potest, unde Augustinus in II° De Trinitate de hac genitura dicit: Non aliud est illi esse de patre, idest nasci de patre, quam uidere patrem; aut aliud uidere patrem operantem quam pariter operari, sed quis intelligit quasi dicat: nemo. Nam Quomodo filius a patre sit genitus impossibile est scire: mens deficit, uox silet, non hominum tantum sed angelorum. Super angelos et super omnem sensum est; credere iubemur, discutere non permictimur: nam licet scire quod natus est filius, non autem disceptare quomodo. Ad id autem quod fingit auctor se hic uidere deitatem in circulari figura sequitur Termigistum qui, uolens Deum describere, sic ait: Deus est intellectualis spera tanquam quod perfectum deducens res et finiens ut centrum quod habet finire lineas et ab ipso linee deducuntur, unde Phylosophus in I° De Celo et Mundo dicit quod Circulus est quod perfectum cum in eo finis reddeat ad principium, comparando hic ipse auctor talem eius implicitam uisionem circa dictam conuenentiam et conformitatem dicti talis circulis et ymaginis simul impliciti geometre mensuranti aliquem circulum reducendo principium ad finem per eum ignotum, de quo Phylosophus in I° Methaphysice inquit: Nichil enim ita mirabitur uir geometricus quam si diameter commensurabilis fiat, unde dicit auctor quod illud non ualens ex se discutere, per quendam fulgorem, id uidit quod uidere cupiebat, accipiendo hic dictum fulgurem pro reuelatione diuina, unde Thomas in prima ait: Licet illa que sunt altiora cogitatione hominis non sint inquirenda ab ipso homine, sunt tamen a Deo reuelata suscipienda per fidem, unde Ecclesiasticus super hoc puncto ait, III° capitulo: Plurima super sensum hominis ostensa sunt tibi. Unde Tullius in libro De Natura Deorum dicit quod Olim quidam rex petiit a quodam phylosopho quid esset Deus; qui petiit terminum et rex dedit primo tres dies, quibus finitis dedit tantundem, et ter, et quater; cui rex ultimo dixit: *Tu deludis me*, cui phylosophus ait: *Non facio domine, sed Deus est ita immensus quod quanto de eo plus cogito tanto plus in eo deficio et quid dicam non inuenio*.
|
|
|
|
Et per hoc dicit ultimo hic auctor, scilicet in hac quinta et ultima parte, finisse eius phantasiam circa hoc suum poema, ulterius non ualendo nec uolendo, nec desiderando plus speculari et contemplari (dicitur phantasia secundum Phylosophum in III° De Anima: Motus a sensu factus secundum actum sine qua intellectus ita intelligere non potest sicut uisus non potest uidere sine coloribus), et sic, impleto eius desiderio et eius uelle, idest eius desiderabili uoluntate et rationaliter, egit ut dicitur: nam rationabiliter ulterius uidere uelle non poterat nec desiderare, habita illa gratia de qua Ambrosius sic ait: Ut Deus, qui natura inuisibilis et etiam a uisibilibus posset sciri opus fecit quod opificem uisibilitatem sui manifestauit ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur qui hoc fecit quod ab homine impossibile est fieri, qui est ille amor, ut dicitur hic in fine, qui mouet solem et alias stellas, scilicet ipse Deus benedictus in secula seculorum. Modo, si tantus uir Petrus Lombardus, Magister Sententiarum, in suo opere ita in principio eius premisit: In hoc autem tractatum non solum pium lectorem, sec etiam liberum correctorem desidero, ac etiam Augustinus, scribens ad Fortunatum inquiens: *Talis sum in scriptis aliorum, qualis uolo esse intellectores meorum*, quanto magis ego Petrus premissus, dissuadente michi ingenii paruitate et materie difficultate, cum Materias grandes ingenia parua non sufferant, ut ait Yeronimus, id facere debeo in hoc comentulo meo. Quapropter merito correptorem imploro et coadiutorem, qui suppleat defectus eius et corrigat errores, ut sic adipiscar illud laudis premium, quod confert Lex quedam ita dicendo: Qui insubtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui prius inuenit.
|