dante-verification/testi_2_commento/Commento_Allegorie.txt

1304 lines
162 KiB
Plaintext
Raw Blame History

This file contains ambiguous Unicode characters

This file contains Unicode characters that might be confused with other characters. If you think that this is intentional, you can safely ignore this warning. Use the Escape button to reveal them.

Quoniam uniuscuiusque poete finis sit mentes hominum moribus informare, unde in principio huius libri alibi est dictum quod ethice idest morali philosophie supponitur, ideoque unaqueque transmutatio in hoc libro descripta merito ad mores est penitus reducenda.
Prima igitur transmutatio est de chaos in quatuor elementa, que sic uersibus est descripta:
*Nature dominus cupiens adesse misertus
quatuor in species traxit inane chaos
cunctaque formauit summe pietatis amore
ut sibi complaudant participentque bonum.*
Reducitur ergo hec transmutatio ad hoc morale, scilicet quod homines debent complaudere deo, qui sic totam naturam reformauit.
Secunda transmutatio est terre in hominem, qui uel creatus fuit diuino semine uel creatus fuit ex terra a Prometheo. Prima sic est descripta:
*Quod dicatur homo diuino semine creatus
comunis ratio uult hominique deo.*
Sed per Prometheum intelligo unum philosophum, qui philosophatus est, hominem factum fuisse ex terra et inspiratum esse anima de celis orta. Unde sic dictum est:
*Prometheus hominem limo plasmasse refertur
nam primum dixit est homo factus humo
de rota solis animam traxisse putatur
de celis ortam philosophatus eam.*
Et nota quod Prometheus sic interpretatur: pro idest prouisio, me idest mentis theos, idest diuine. Unde Prometheus idest prouisio diuine mentis. Unde dictum est:
*Est quoque diuine mentis prouisio dictus
qua fuit in uerbo uiuificatus homo.*
Tertia transmutatio est mundi in quatuor etates. Nam prima etas fuit aurea, per quam debemus intelligere quod homines tunc temporis fuerunt iusti. Secunda fuit argentea, in qua homines fuerunt minus iusti tanto quanto preualet aurum argento. Tertia fuit enea, in qua homines fuerunt litigiosi, per es quod facit magnum stridorem in percutiendo. Quarta fuit ferrea, in qua homines fuerunt sanguinolenti. Unde dictum est:
*Aurea prima fuit, quia iustos rettulit etas
cepit in argentum degenerare sequens
tertia litigiis iam declinauit in era
ultima par ferro sanguinolenta fuit.*
Quarta transmutatio fuit temporis in quatuor partes, scilicet in uer, estatem, autumnum et yemen. Unde dictum est:
*Quod deus in partes uariauit quatuor annum
hoc uegetabilium temperat omne genus.*
Quinta transmutatio est Gigantum in simias. Nam per Gigantes uolentes Iouem aggredi intelligo homines superbos per diuitias non credentes deum esse fere. Ita sunt superbi. Per ipsos fulminatos et conseruos in simias intelligo quod mali homines conuertuntur in bestias, qui suum creatorem non cognoscunt, et solum faciem retinent. Unde dictum est:
*Non deus est aiunt tumidi telluris alumni.
Pellere sic celo uelle uidentur eum.
Ac temere elatos subito confulminat illos
precipites discant sceptra tenere deum.
Hinc sata progenies scelerati sanguinis heres
fert hominis faciem, nil rationis habens.*
Sexta transmutatio est Licaonis in lupum, cuius allegoria est quod Licaon fuit quidam rex Arcadie, qui dum regnaret homines interficiebat et depredabatur. Clam tamen. Sed dum deus satis sustulisset, uoluit eum punire, et fecit totum populum concurrere ad domum suam et eum expulerunt de ciuitate, et tunc palam cepit predari et interficere homines. Et exinde habita fabula quod mutatus est in lupum, qui est animal rapax. Unde dictum est:
*Hospitis insidians domino clam cede Licaon
teste deo pulsus fit lupus inde palam.*
Septima transmutatio est de lapidibus in homines. Allegoria talis est. Nam legitur quod quodam tempore totus mundus periit aqua tempore, sed postmodum adhuc deus misit diluuium propter peccata hominum. Non tamen fuit generale, sed in quadam parte mundi, et non euaserunt in quam pluribus ciuitatibus nisi duo, scilicet Deucalion et Pirra. Isti ergo iuerunt ad montes, ubi erant montanarii qui erant sicut lapides, et eos traxerunt ad ciuitatem et instruxerunt eos. Et sic conuersi sunt in homines. Unde dictum est:
*Deucalion homines montanos traxit in urbes
hosque monens lapides post dedit esse uiros.
Pirra modo simili duris mulieribus egit
sicque reformatum constat utrumque genus.*
Alii sunt qui dicunt quod per Deucalion transmutantem lapides in uiros debemus intelligere hominem qui generat si plus emittat de semine et a simili de Pirra. Unde dictum est:
*Uir generare uiros mulieres femina fertur
si plus in coitu seminis alter habet.
Diluuio uasto purgans deus atra nocentum
sustulit insontes pro reparando genus.*
Octaua transmutatio est terre in Phytonem. Nam per Phytonem intelligo quamcumque fallaciam et quodcumque scelus mundanum. Per Phebum intelligo hominem sapientem, qui scit omnes fallacias mundanas interimere. Sed per hoc quod amor transfixit Phebum intelligo quodlibet homo sapiens possit fallacias huius mundi interimere. Non tamen debet nimis spernere alios, quia alii punguntur stimulo luxurie et uulnerantur. Unde dictum est:
*Horrida de terris serpit fallacia Phyton
celesti sapiens quam ratione domat.
Cum tamen elatas uires contemnit amoris
magna reluctanti uulnera figit amor.*
Nona transmutatio est de Daphne conuersa in laurum. Allegoria est hec. Per Phebum intelligo pudicam personam et castam. Per Daphnem ipsam pudicitiam, quam insequitur casta persona. Per Daphnem conuerti in arborem intelligo quod pudicitia radicatur in corpore illius qui eam insequitur. Laurus designat uirginitatem, eo quod semper est uirens et redolens. Unde dictum est:
*Ille pudicitiam sequitur pro posse fugacem.
Qua tandem pressa rara corona datur.
Laurus odora uirens designat uirginitatem
nam uiret et redolet uirginitatis odor,
lubrica uirginitas fertur de flumine nata
nam dilapsa semel non reuocanda fuit.
At si continuis seruet quis passibus illam
tandem radicata se uiridente corona.*
Decima transmutatio est de Io conuersa in uacam. Per Io intelligimus feminam et hominem aliquem, quia dum est castus deus iungitur sibi, quando uero non est castus mutatur in uacam. Fuit tamen uerum de ista Io quod iuit multum per mundum meretricando. Tandem deus misertus eius. Abstinuit se ab illo peccato, sed facta est uaga quod ibat querendo totum mundum, sed tandem iuit in Egiptum et ingressa est religionem. Et facta est bona et per consequens habita fuit dea et uocata est dea et data est deo Osiri in uxorem. Unde dictum est:
*Uirgo pudens umbrante deo coniungitur illi
brutescit mundo quando soluta datur.
Ille uoluptati uariis affectibus use
seruandam tradidit. Condolet inde pater.
Sed cantu domini sibi cetera uana secante
mundo cantandam se dedit esse uagam.
Mox uite stabilis, mox religionis honeste,
de boue fit mulier, de muliere dea.
Forma pedis faciunt scissuraque policis *io*
a pede dicta suo sunt elementa duo.*
Undecima transmutatio est de Siringa in canellas. Nam per Pan intelligo illum qui primo adinuenit musicam, scientiam de consonantiis dictam a moys quod est aqua. Sed per Siringam filiam fluminis intelligo ipsam musicam que est filia fluminis, quia inuenta est iuxta aquas. Unde dictum est:
*Pan tenus exagitans inuentam flumine musam
primus arundineum iunxit ab amne melos.*
Duodecima transmutatio est de oculis Argi in pauonem. Nam per Argum intelligo uanitatem huius mundi uel hominem uanum, qui solum curat de mundanis. Similiter per pauonem intelligo hominem uanum qui non curat de anima, sed solum de corpore, sicut facit pauo, qui cum cauda sua adornat totum corpus suum et caput. Sed posteriora remanent detecta, quia tenet culum detectum. Unde dictum est:
*Illecebras mundi gemmatus pauo figurat
cui preponuntur deteriora bonis.*
Prima transmutatio est Phetontis fulminati a Ioue. In ista fabula multa interponuntur. Primo per Meropem maritum Climene intelligo purum praticum siue praticam scientiam. Sed per Phebum intelligo scientiam speculatiuam. Per Phetontem, qui filius putabatur Meropis, intelligo magistrum praticum sine speculatione. Nam Pheton idem est quod apparens. Sed per Epaphum intelligo magistrum speculatiuum. Nam dicitur ab epi quod est supra et paphos quod est apparentia, inde Epaphus idest super apparens. Per Epaphum ergo iniurari Phetonti intelligo magistrum speculatiuum, qui despicit praticum et non dimittit appellari filium Phebi, immo dicit ipsum filium Meropis. Per Climenem intelligo uanagloriam. Dicitur enim a cleos quod est gloria et mene defectus, inde uanagloria. Cuius filius fuit Pheton, qui fuit uanagloriosus. Per hoc ergo quod Pheton petebat currum solis intelligo magistrum praticum, qui uult speculari et ascendere magisterium nec potest. Per Phebum sibi dissuadente intelligo scientiam speculatiuam, que dissuadet homini pratico ne intromittat se in speculationibus. Non tamen negat eam sibi, quia scientia numquam se negat aliqui. Sed per ipsum Phetontem ascendisse currum et incendisse totum mundum intelligo quod praticus, qui uult speculari, seminat errores in mundo. Potest tamen ad speciale adaptari, quia bene fuit uerum quod Pheton fuit quidam praticus, qui uoluit determinare de cursu solis, et inde dixit quod faciebat ipsum ascendere et descendere. Per incendia intelligo errores quos seminauit et uerum est quod fulminatus est. Sed per sorores esse mutatas in arbores intelligo quod Pheton de arboribus bene determinauit et uera, scilicet qualiter electra habentur ex gummis, et ideo dicuntur plorasse de autore suo. Et bene uerum fuit quod Cignus fuit rex ligurum, idest lombardorum, scilicet ultra Placentiam. Appellatur enim ligures legumina legentes. Sed citra Placentiam usque in Ymolam uocatur Emilia. Iste Cignus doluit de morte Phetontis et uoluit describere uitam et gesta eius. Sed uox est attenuata in cignum, quia non debuit ipsum laudare in hiis que laudauit, sed in multis sic. Unde dictum est:
*Preceptor nouus est Pheton. Sapientia Phebus.
Reddat magistrum gloria uana Climen.
Est Epaphus super apparens operatio pura
cui Pheton metuit filius esse Merops.
Natus humo Pheton et Phebo uiuificante
stultius humanis deserit alta poli.
Seminat errores qui sunt incendia mundo
quem super Eridanum fulminat ira dei.
Uertitur in plantas lacrimantum turba sororum
quas fore gummiferas ille locutus erat.
Rex ligurum Cignus casum Phetontis amici
descripsit querulo carmine factus olor.*
Quarta transmutatio est de Calistone in ursam. Nam per Iouem intelligo, quia ita fuit, regem cretensem, qui philocaptus erat in quadam nomine Calisto, que erat uirgo. Sed Iupiter transformauit se in uirginem et ita iuit in locum eius et uiolauit eam. Et sic facta est ursa quia uirgo, dum amisit uirginitatem, est sicut ursa. Genuit ergo filium, qui cum esset XU annorum fuit sibi dictum quod erat filius meretricis, quapropter uoluit matrem interficere. Sed deus admouit illud peccatum et ad signum, scilicet quod nullus umquam deberet offendere patrem nec matrem, dato quod mali essent, deus transtulit eos in signa celestia. Ideo dictum est:
*Uirginis in specie quam Crete rex uiolauit
uirgo fuit pugnans uirginitate frui.
Infamis partu mox deformatur in ursam,
natus ob hoc ferro perdere temptat eam.
Sed manus alma dei uetuit miserantis utrumque
signa polo fulgent ad monimenta rei.*
Quinta transmutatio est de coruo albo in nigrum. Nam per coruum intelligo garrulum, qui delectatur solum in alios accusando, qui prius non erat garrulus. Unde dictum est:
*Gratus erat domino lingue tam docte minister
displicuit factus garulitate niger.*
Sexta transmutatio est de Uulcano. Nam per Uulcanum intelligo hominem sapientem. Per Palladem intelligo sapientiam. Per Uulcanum uelle concubere cum ea intelligo hominem sapientem aliquando affligi luxuria, ubi multa est pugna et rara uictoria. Sed per Eritonium genitum intelligo peccatum quod Pallas idest sapientia abscondit. Nam homo sapiens, dato quod non possit se aliquando abstinere a luxuria, tamen debet se celare. Pandrasos idest totum damnans, eo quod sapiens homo damnat se. Erse idest afflictio. Sed Aglauros est memoria preteriti quia, dato quod sapiens damnet se et affligat, tamen post tempus adhuc pungitur stimulo et sic reminiscitur. Per cornicem garulam intelligo uirginitatem que accusat memoriam peccati. Unde dictum est:
*Flamma uoluptatis sapienti certat. At inde
exoritur terre noxa biforme genus.
Hanc sapiens cordi cum solicitudine claudit
celandamque tribus commodat inde modis.
Damnat et affligit: tandem obliuiscitur eius
Pandrasos atque Erse; seruat Aglauros eam.
Quando recordatur secretum spectat Aglauros.
Publicat inspectam garulitatis aues.*
Septima transmutatio est de Cornice. Nam per Cornicem intelligo uirginem, que mutata fuit et data comes castitati. Et expellitur ab ea quando homo sapiens pungitur stimulo carnis et assumit uocamina, hoc est incestuositatem taciturnam, quia tenet se celatum. Unde dictum est:
*Facta procum nautam uirgo fugiendo uolucris,
sumpta dee caste uirginitate comes.
Qua dea mox est pro garrulitate repulsa,
incestam tacite noctis amicat auem.*
Octaua transmutatio est de noctua. Nam in Lesbo insula uerum fuit quod una puella, que tenebatur casta, tamen fecit quod iacuit cum patre, ipso ignaro. Sed postmodum scitum fuit, quapropter dicitur quod non audebat apparere coram aliis propter uerecundiam. Et ideo in noctuam est conuersa. Unde dictum est:
*Nictimene ignaro noctu commixta parenti
obsequio noctis, noctua nomen habet.*
Nona transmutatio est de Esculapio. Nam uerum fuit quod Apollo fuit quidam homo, et habuit filium Esculapium et dedit Chironi, qui fuit magnus magister et factus est summus in medicina. Uerum etiam fuit quod fuit mortuus fulmine celesti. Unde post mortem eius latuit medicina quingentis annis. Unde dictum est:
*Fulmine celesti et terrena carne creatus,
est Esculapius quo medicina nitet.
Matris adulterium patria uirtute feritur,
non sinit hunc genitor cum genitrice mori.*
Decima transmutatio est de Chirone, unde dicitur quod Chiron fuit medius homo et medius equus, quod sic debet intelligi. Nam Chiron fuit quidam bonus medicus, quo ad medicinam humanam et quo ad medicinam equinam. Unde dictum est:
*Humane medicus nature ac doctus equine
Chiron parte uirum parte figurat equum.*
Sed dicitur quod erat immortalis, idest quod sapiens immortalis est, quo ad sapientiam suam. Per hoc quod transmutatus est in signum celeste intelligo quod quilibet sapiens transmutatur in signum celeste, quod immortale est, quia fama sapientis immortalis est. Unde dictum est:
*Qui uirtute nitet claris inscribitur astris
sic homo fit fama non moriente deus.*
Undecima transmutatio est de filia Chironis. Et fuit uerum quod filia Chironis fuit quodam tempore optima, in tantum quod sciebat que futura erant enarrare. Sed tamen incepit deuiare per luxuriam sicut equa. Unde propter hoc habet fabula quod conuersa est in equam et hoc possumus applicare ad quemcumque huiusmodi. Unde dictum est:
*Cum promissa deo Chironis nata fuisset
trans hominem nouit que deitatis erant.
Eius abusa fuit mores induta ferinos
luxuria nimia dum similatur eque.*
Duodecima transmutatio est de Phebo. Nam per Phebum intelligitur homo sapiens, qui aliquando delirat a sapientia et dat se uitiis terrestribus. Sed per hoc quod ipse percussit Ciclopides Iouis intelligo predicatores qui magis infestantur a talibus quam ab aliis. Nam Ciclopides dicuntur habere unum oculum, eo quod predicatores debent solum habere unam cogitationem, scilicet ad deum solum. Per hoc quod factus est pastor uaccarum intelligo quod sapiens ita deuians fit sicut pastor, quia sequitur uitia. Sed per Mercurium qui aufert sibi uaccas intelligo uerbum dei, qui aufert tandem uitia de cordibus eorum, et reducit ad bonum statum. Sed per Batum qui accusat Mercurium sibi ipsi intelligo hominem simplicem et fatuum, qui non cognoscit talia furta, sed pro tanto dicitur mutari in saxum. Unde dictum est:
*Delirans sapiens cedit diuina loquentes,
fit ductor uitiis ex deitate cadens.
His argumento sibi mos rationis abactis,
saxeus hoc furtum non putat esse dei.*
Tertia decima transmutatio est de Mercurio qui transmutauit Aglauros. Per Mercurium intelligo hominem bone fame docentem alios. Per dominam Ersem intelligo personam aptam ad doctrinam recipiendam. Sed per Aglauron intelligo inuidos, qui semper derogant bonis. Unde dictum est:
*Dogma dat ingratis fame facundus amore
quam tamen inuidia perstimulante negat.*
Sed per dominam Palladem intelligo sapientiam et uirtutem boni hominis, qui uadit ad domum inuidie et imponit in cordibus inuidorum, ut magis fiant inuidi. Unde dictum est:
*Inuidiam ingratis addit non inuida uirtus
ut pene capiant hinc alimenta sue.*
Sed per dominam Aglauron uolentem excludere Mercurium intelligo inuidos, qui uolunt disputare cum sapientibus, ut accipiant sibi famam. Sed tandem succumbunt eis et sic mutantur in saxa. Unde dictum est:
*Inuidus a fama nitens abolere disertum
non ualet. In niueam uertitur inde petram.*
Quarta decima transmutatio est de Ioue in taurum. Nam uerum fuit quod Iupiter erat rex Crete et incalescebat in filiam regis Agenoris et misit illuc lenonem. Et fecit pactum cum Europa, quod ueniret ad mare et illic esset Iupiter in naui et exportaret eam. Et ita fuit. Sed forte nauis habebat signum taurinum et ideo dicitur conuerti in taurum. Unde dictum est:
*Iupiter Europam blando lenone rogatam
in rate qua tauri stabat imago tulit.*
Sed quantum ad mores notum est, sicut ipse Ouidius tangit cum dicit *Non bene conueniunt* etc., quod per Iouem regem intelligo quemcumque rectorem qui, dum debet esse in maiestate, aliquando pro una meretrice induitur uestes serui et ibit de nocte, ut possit eam habere. Et tunc dicitur conuerti in taurum, quia subicit se mulieri. Unde dictum est:
*Maiestatis honor, lasciuo uictus amore,
uilet, taurino subiciturque modo.*
Prima transmutatio tertii libri est de Cadmo. Nam Cadmus fuit quidam maximus philosophus in Thebis, hoc fuit uerum, qui suos discipulos misit Athenas, ut disputarent cum quodam alio doctore qui derogabat ei, quem intelligo per serpentem. Sed per hoc quod mortui sunt intelligo quod succubuerunt illi in disputatione. Quod sciens Cadmus iuit illuc et primo percussit eum saxo, quia fecit sibi grossam questionem, et ideo nichil fecit illi. Deinde percussit eum iaculo, idest quod fecit fortiorem questionem, que ualde illum implicauit. Sed quodammodo se defendebat. Deinde percussit eum lancea et interfecit eum, idest quod fecit sibi fortissimam questionem, in qua eum uicit. Sed per homines armatos natos ex dentibus illius intelligo errores, quos ille seminauit per mundum propter ignorantiam suam, et per hoc quod ipsi interfecerunt se precepto Palladis intelligo quod per sapientiam ipsius Cadmi omnes errores remoti sunt. Sed per hoc quod quinque remanserunt pro sociis Cadmi intelligo quinque uocales, quas retinuit Cadmus ad edificandum Thebas, idest ad principium scientiarum. Et hoc dictum est:
*Discipuli Cadmi gimnasii greca petentes
altius edocto succubuere uiro.
Arte sua Cadmus fidens ut pelle leonis
pulsat eum saxo. Questio cassa fuit.
Impetit hunc ferro, uiua ratione subegit.
Dissipat et dictis dicta perempta suis.
Non tamen extincte uocales quinque fuerunt
a quibus incipiens condidit artis opus.*
Secunda transmutatio est de Actheone. Et dicitur quod fuit uerum quod Actheon fuit quidam dominus qui erat deditus uenationi. Dum autem ipsum cederet uenari, quia uidebat quod erat inane opus, reliquit officium illud. Tamen multitudinem canum quos habebat retinuit, qui consumpserunt eum, eo quod nichil lucrabatur. Unde dictum est quod uidit Dianam nudam, eo quod Diana est dea uenationis et nullius utilitatis, quapropter conuersus est in ceruum, idest quod propter paupertatem uel propter uenationem, quam timebat eo quod multa pericula insunt, factus est ita timidus sicut ceruus. Unde dictum est:
*Dicitur Actheon nudam uidisse Dianam
uenandi studium dum quid inane uocat.
Abstinuit timidus effectus imagine cerui
sed consumpsit eum cura retenta canum.*
Sed hoc morale potest haberi, quod per Actheon, qui consumpsit opes retentione canum, possumus intelligere hominem miserum, qui consumpsit sua inaniter et fit seruus de domino. Unde dictum est:
*Actheon ceruus dominus prius et modo seruus.
Diues erat primum, descendit pauper ad imum.
Iste notat miserum: cui dum substantia rerum
sumitur in uanum, fit fera preda canum.*
Tertia transmutatio est de Semele. Nam per Semelem intelligo uitem. Per Iouem concubuisse cum ea et impregnasse eam Baccho intelligo influentiam supercelestem, que impregnat uites uino. Sed per Iunonem persuadentem ei quod petat Iouem in propria forma intelligo influentiam aeream, que nutrit ipsas uites usque ad augustum. Sed per Iouem fulminare Semelem intelligo ardorem ethereum, qui consumit totum humorem qui est in terra. Per hoc quod Iupiter assumpsit Bacchum femori suo intelligo quod, consumpto humido terrestri in uite, uue nutriuntur ab influentia superiori. Sed per hoc quod dedit nutriendum ninphis aquarum intelligo quod uinum debet nutriri per aquam, ita quod apposita aqua temperet uinum. Unde dictum est:
*Impletam Baccho Semelem exterminat ardor
que uetule credens ebria facta fuit.
At calor aquarum ninphis commisit alendum
nam furias Bacchi temperat haustus aque.*
Quarta transmutatio est de Tiresia. Nam per Tiresiam, qui fuit quodam tempore homo postea mulier, possumus intelligere motum nature generatiue agendo et patiendo. Per ipsum percutere angues connexos intelligo influentiam lune, qui commouet generantia ad inuicem. Sed dum post UII annos adhuc percussit eos intelligo cursum lune, qui finitur in octo annis, et tunc adhuc percurrit. Sed per Tiresiam dedisse sententiam quod Iuno habet in duplo de luxuria quam Iupiter intelligo quod aer habeat tria operari in terra, quia producit, uegetat et luxuriat. Sed ether solum unam, quia habet maturare fetus productos. Unde dictum est:
*Tiresias motus nature dicitur yme.
Est uir dum generat femina quando parit.
Octenni spatio dum nexos uerberat angues
luna suum cursum dum generamus agit.
Influit in terra tribus aer. Nempe maritat
producit, uegetat, luxuriante sinu.
Ether maturat solum, sed fetibus aer
orbat humum clausus prouidet ignis ei.*
Sed moraliter potest haberi hoc, quod per Tiresiam possumus intelligere hominem peccato sodomie subditum, qui est nunc uir nunc femina et multa alia. Unde dictum est moraliter:
*Pro re feminea dum sexum pensat utrumque
Tiresias mutat cum muliere uirum.
Post lune cursum dum sexos querit eosdem
factus homo lites inter utrumque secat.
Cuius iudicio uero uaga femina fertur
luxurie triplo compar habenda uiro.
Iurgia iudicium dicunt muliebria cecum,
quod fore diuinum turba uirilis habet.*
Quinta transmutatio est de Echo. Nam per dominam Echo intelligo sonum, qui causatur ex repercussione aeris in aliquem locum. Per ipsam ire per siluas intelligo quod in siluis et montibus precipue generatur talis uox. Unde dictum est:
*Montibus et siluis Echo respondet opacis
aere nam clauso uerba remissa sonant.*
Sexta transmutatio est de Narciso. Nam per Narcisum intelligo quemcumque hominem famosum. Per ipsum capi amore umbre sue intelligo illum qui nimis confidit in fama sua, que est sicut quedam umbra. Per ipsum esse conuersum in florem intelligo quod fama huius mundi est sicut flos, quia sicut flos cito uanescit, ita fama huius mundi. Unde dictum est:
*Uanuit in flore fame candore repulso
que nimis illexit corporis umbra fugax.*
Septima transmutatio est de illis que se necuerunt cum Aceste. Nam per Bacchum, quem ceperunt in Chia insula, intelligo uinum quod emerunt, ut traducerent ultra mare ad uendendum. Per Naxon ad quam uolebat ire Bacchus intelligo insulam in qua est optimum uinum. Per Delon intelligo insulam que etiam abundabat uino. Per puppem non moueri et per uela transmutari in herbas intelligo quod illi biberunt totum uinum quod debebant uendere, quapropter ipsi ebrii erant. Unde uidebatur eis quod totus mundus esset herba. Per ipsos mutatos in pisces intelligo quod ipsi ita ebrii erant quod ceciderunt in mare et se necuerunt. Unde dictum est:
*Egregio Baccho iuuenes quem puppe ferebant
in furias acti se necuere freto.*
Octaua transmutatio est de Aceste, qui ductus fuit ad Pentheum. Nam per Pentheum intelligo hominem bonum et discretum, qui nolebat quod Bacchus ueniret Thebas, idest quod uolebat corrigere eos de potu. Sed per Acestem intelligo quemlibet dissolutum. Nam Acestes idest dissolutus. Per ipsum carcerari et catenari est intelligendum quod ipse est ebrius. Per ipsum dissolui a cathenis intelligo quando furia uini recessit. Unde dictum est:
*Est homo morosus Pentheus seu religiosus
qui docet et redocet Bacchus ut ipse nocet.*
Nona transmutatio est de Pentheo interfecto. Nam per Pentheum intelligo hominem morosum qui, dum castigaret illos ab ebrietate, mortuus est et interfectus. Nam sua mater et matertera, dum essent bene ebrie, furia uini mote, interfecerunt Pentheum, eo quod ipsas corrigebat. Unde dictum est:
*Penthea morosum damnantem uina peremit
rapta parens furiis ebria turba domus.*
Prima transmutatio quarti libri est de domina Dirce que conuersa est in piscem. Per Dircem intelligo personam superbam in hoc mundo. Per ipsam conuerti in piscem intelligo quod superba persona huius mundi non potest durare, immo submergitur ut piscis in aqua.
Secunda trasmutatio est de domina Semiramis conuersa in columbam. Per Semiramin intelligo personam humilem in hoc mundo. Per ipsam conuerti in columbam dolore matris conuerse in piscem intelligo humilem dolentem de superbia alterius proximi sui. Et sic talis eleuatur super alios quemadmodum columba, nam *Qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur*. Unde dictum est simul de hiis duabus sic:
*Mergitur ut piscis confusa superbia mundi
ast humiles nati desuper alta uolant.*
Tertia transmutatio est de Almone conuertente alios in pisces, donec ipsa conuersa fuit. Nam ista fuit quedam meretrix, que stabat in uno portu et homines alliciebat ad se et denudabat eos bonis suis. Quemadmodum pisces nudi sunt. Sed uenit unus qui mutauit eam in piscem, quia denudauit eam. Unde et cetera:
*Allicit ut pisces meretrix et nudat amantes
dum tamen ex ipsis unus inhamat eam.*
Quarta transmutatio est de moris que transmutata sunt in colore. Nam uerum est quod morus prius producit mora alba, deinde cum sunt matura efficiuntur nigra. Tamen potest haberi hoc morale, quia per hoc possumus notare quod in amore qui est dulcis in principio et albus aliquando latet mors, quia ad ipsum sepe consequitur mors sicut consecutum fuit in istis duobus. Unde dictum est:
*Alba prius morus nigredine mora colorans
signat quod dulci mors in amore latet.
Tincta suos fetus de sanguine mortis amantum,
principio candet fine nigrescit arbor.*
Quinta transmutatio est de Marte et Uenere, qui ad inuicem coibant clam. Nam per Martem et Uenerem intelligo homines uirtuosos, qui tamen aliquando decipiuntur per luxuriam, quia in hac pugna rara est uictoria. Tamen clam faciebant sicut sapientes. Per solem intelligo mentem et rationem hominis, que manifestauit eos Uulcano. Nam per Uulcanum intelligo deum uel personam loco dei, cui fit confessio peccatorum. Nam Uulcanus idest uolens candorem. Unde dictum est:
*Iudicio ueri corrupta libidine uirtus
dum patet, illicito prensa furore rubet.*
Sexta transmutatio est de Leuchotoe. Nam per Leucothoem intelligo personam castitati deditam. Per solem intelligo spiritum diuinum, qui illuminat mentes hominum bonorum. Per ipsam esse sepultam et mortuam a patre intelligo quod aliquando caste persone detrahuntur a proposito. Sed per solem mutantem ipsam in thus intelligo odorem castitatis et uirginitatis magnum, quemadmodum in thure. Unde dictum est:
*Thurea uirga bonum mundo spirauit odorem
candida Leucotoe lucis amata deo.*
Septima transmutatio est de Clicie. Nam per Cliciem inuidentem sorori intelligo hominem libidinosum et stultum, qui inuidet sapientiori se. Si quam sapientiam habet in se statim amittit illam et hoc intelligo per hoc quod sol, qui est ipsa sapientia, de cetero noluit plus ire ad eam. Sed per ipsam inspicere solem intelligo talem uelle, postmodum imbui sapientia, quam prius habebat, sed non potest. Ideo amissa ea euanescit sicut flos et hoc est quod dicit ipsam mutatam in florem. Unde dictum est:
*Perturbans Clicie plus se sapientis honorem
perspicit amissum flore nigrante iubar.*
Octaua transmutatio est de Daphnide pastore. Nam fuit uerum quod ille pastor habebat quandam pelicem, qua spreta, cepit aliam. Quapropter illa timens, ne etiam eam sperneret, mactauit eum saxo et ideo dicitur fabula quod conuertit eum in saxum. Unde hoc morale potest haberi, quia nemo debet confidere in meretricibus. Unde dictum est:
*Contulit in saxum que saxis obruit illum
cui placuit primum, pelice spreta dolens.*
Nona transmutatio est de Sythone, qui aliter erat masculini sexus aliter feminini. Per quem debet intelligi quilibet deturpatus illo pessimo peccato sodomie, quia tales dicuntur nunc esse generis masculini, cum supponunt, aliter dicuntur generis feminini, cum faciunt se supponi. Unde dictum est:
*Qui modo femineos mores quandoque uiriles
egerit, ambiguum fertur habere genus.*
Decima transmutatio est de Celmo conuerso in adamantem. Per Celmum intelligo hominem qui in iuuentute est bonus et catholicus, sed in senectute efficitur malus uel deuiat a fide, quia non credit deum sicut prius. Et talis dicitur mutari in adamantem propter duritiam suam. Unde dictum est:
*Durior est adamante senex incredulus illi
quem pubescentem credidit esse deum.*
Undecima transmutatio est de Curetibus natis ex imbre, quod debet sic intelligi. Nam Curetes sunt quidam populi in longiquis partibus, qui semel fuerunt ita obsessi fame propter tempestates quod oportuit eos uti fungis, qui nascuntur in instanti ex aliquo imbre humectante terram. Et ideo dicuntur nati ex imbre quia pasti sunt ex fungis qui nascuntur ex imbre.
Duodecima transmutatio est de Croco et Milace conuersis in flores, quod debet sic intelligi. Nam per Croconem et Milacem intelligo quemlibet iuuenem sicut ipsi erant. Per ipsos conuerti in flores intelligo quod iuuentus in homine est sicut flos, quia sicut flos parum durat et cito euanescit, ita a simili iuuentus hominis parum durat et cito preteriit. Unde dictum est sic de hiis duabus similiter:
*Sunt ex imbre sati fungis pro pane cibati.
Florentes pueri cras hodie uelut heri.*
Tertia decima transmutatio est de Hermafrodito, quod naturaliter potest sic intelligi. Nam Salmacis est quedam cellula in matrice in qua, si mulier recipiat sperma hominis, nascitur hermafroditus, idest homo habens utrumque sexum. Unde dictum est:
*Cellula matricis que concipit hermafroditum
Salmacis est medio cum sit usa Uenus.*
Uel potest aliter intelligi ad mores retrahendo, ita quod per Salmacem intelligamus uoluptatem que, dum unitur sermoni idest dum homo habet hoc in cogitatione et uerbis, fit libidinosus, quod importatur per Hermafroditum. Et dum ita est uellet quod omnes alii ita facerent. Unde dictum est:
*Sermo uoluptati coniungitur Hermafroditus
nascitur excurrens plurima sermo uagus.
Luxuria tandem capitur concretus, at illi
pareat ut eneruet Salmacis illa uaga.*
Quarta decima transmutatio est de Mineidibus in uespertiliones, quod debet sic intelligi. Nam ipse erant bone potatrices. Unde per telam et stamina et fila mutata in uites intelligo quod uendebant illud quod filabant, ut possent bibere. Sic quod, tandem ebriate, uidebatur sibi quod domus esset plena timpanis et feris, sicut sepe contingit ebriis. Unde tandem, consumptis omnibus bonis, recesserunt de nocte propter uerecundiam et hoc habet fabula, quia mutate sunt in uespertiliones. Unde dictum est:
*Dum consumpsissent Mineides omnia uino
stamina, de patria nocte uolasse ferunt.*
Quinta decima transmutatio est de Ticio. Per Ticium uolentem concubere cum Latona intelligo hominem deditum ad uaticinandum futura, qui semper desiderio sciendi futura in hoc exardet. Quapropter uultur, que est auis uaticinio dedicata, dicitur corrodere precordia sua, quia tota dicit super hoc cogitat. Unde dictum est:
*Qui trahit in pastus Ticii precordia uultur
cura futurorum semper inhausta fuit.*
Sexta decima transmutatio est de Tantalo, quod debet sic intelligi. Nam Tantalus representat quemlibet auarum et fuit bene uerum quod interfecit filium suum propter auaritiam. Quapropter dicitur permanere in inferno, sic quod poma et aqua fugiant ipsum et sic est intelligendum debet quod fiet de quocumque auaro. Unde dictum est:
*Tantale, quod linphas et quod tibi poma releges?
Inter diuitias diues auarus eget.*
Decima septima transmutatio est de Sisipho. Nam uerum est quod Sisiphus fuit quidam hospes qui omnes suos hospites mactabat uel irruebat saxa in eos. Quapropter dicitur habere illam penam, scilicet quod uoluit saxa per montem et ita intelligendum est quod fiet de quocumque simili. Unde dictum est:
*Sisiphus ille latro qui multos fraude necabat
obrutus in baratro saxa ferendo labat.*
Decima octaua transmutatio est de Yxione. Nam Yxion fuit quidam rex qui, dum uellet facere exercitum supra regnum alterius, accepit centum armatos ad equum et iuit illuc in modum nubis idest uelociter. Quemadmodum et pro tanto dicitur quod iacuit cum nube, et genuit centauros idest centum armatos, uel genitos ex aura. Sed per Iunonem, que est regina celi, cum qua Yxion uoluit concubere, intelligo alium regem a quo Yxion petebat auxilium. Dedit ergo Iuno ei nubem idest centum armatos, et noluit dare se ipsam sicut apparet in fabula quod Iuno noluit consentire. Unde dictum est quod est super rota per quam intelligo fortunam, in qua este confidebat, que ducit homines ad modum rote. Ideo dictum est:
*Qui regale forum per nubem cepit equorum
Yxion mota uergit ad ima rota.*
Decima nona transmutatio est de Belidibus. Nam per illas Belides intelligo quemcumque luxuriosum. Per hoc quod posite sunt in inferno, ut auriant aquam et numquam deueniant ad finem, intelligo quod luxuria numquam habet finem, quia quanto plus homo operatur in luxuria, tanto plus uellet adhuc operari. Unde dictum est:
*Non explentur aquis rimosis Belide uasis.
Sic dum se reparet fine libido caret.*
Uigesima transmutatio est de Athamante et Inone. Nam uerum fuit quod Athamas et Ino reges Thebarum, dum colerent Bacchum, inebriati sunt. Quapropter Iuno idest uoluntas dei et actio uoluit eos punire, unde Athamas existens ebrius occidit unum ex filiis, Ino dum esset ebria necuit se cum alio. Sed quod sint mutati in deos intelligi quod fama fuit et est et erit de eis, eo quod existentes in tam magno honore se necuerunt. Et quia fama immortalis est sicut deus ideo dicuntur conuersi in deos. Unde dictum est:
*Spernebant superos Athamas Inoque. Furores
misit eis stigios actio digna dei.
Ebrius occidit genitum; perterrita mater
ebria cum reliquo est precipitata mari.
Sed regale decus uulgi mirata libido
in mare demersos fert maris esse deos.*
Uigesima prima transmutatio est de comitibus ipsius Ino, quarum quedam mutate sunt in saxa, quedam in uolucres. Quod debet sic intelligi, quod alique illarum dum essent bene ebrie precipitabant se de saxis alique dum consumpsissent omnia recedebant, et sic conuertebantur in aues. Unde dictum est:
*Saxa fuisse ferunt que monstro diriguerunt,
fugerunt comites que referuntur aues.*
Uigesima secunda transmutatio est de Cadmo et uxore, qui conuersi sunt in serpentes, quod debet sic intelligi. Nam Cadmus et uxor fuerunt quodam tempore in magno statu in Thebis, unde intendebant magnis operibus. Sed tandem deuenerunt ad hoc, dum essent senes, quod non curabant de regimine, sed solum de terrestribus. Quapropter dicitur quod conuersi in serpentes, qui sunt animalia terrestria ualde, eo quod serpunt per terram. Unde dictum est:
*Cadmus et Hermione dum non sublimia querunt
serpentes in humum pectora prona ferunt.*
Uigesima tertia transmutatio est de Ioue conuerso in aurum pluuium, quod debet sic intelligi. Nam Iupiter fuit rex Crete, qui audiuit quod rex Acrisius habebat Danem filiam pulcerrimam et clauserat eam in turri. Quapropter Iupiter tantum fecit cum custodibus dando sibi aurum et etiam puelle quod habuit eam. Quapropter dicitur in aurum conuersus. Ex quo potest haberi quod nulla femina est que non decipiatur per aurum. Nam dicitur moraliter: *Si dederis dona femina nulla bona*. Quapropter ita dictum est metrice:
*Iupiter ut Danem, sic tu quamcumque requires.
Aurea si plueris munera, uictor eris.*
Uigesima quarta est de guttis Gorgonis. Nam gorgon quasi georgon a geos quod est terra. Interpretatur opus terre Per guttas cadentes intelligo prouentus qui habentur ex terra. Sed per serpentes natos ex guttis intelligo auiditates que inferuntur homini ex prouentibus terre, quia plura cupit habere. Unde dictum est:
*Gorgon opus terre. Gutte prouentus habentur.
Serpentes auidi qui generantur eis.*
Uigesima quinta transmutatio de Athlante conuerso in montem. Nam quidam dicunt esse istoriam talem, quia Athlas fuit quidam rex magnus ad quem iuit Perseus ut obsideret eum. Et obsedit eum in monte et eum depulit siue intefecit. Quapropter dicitur conuertisse eum in montem. Sed moraliter sic debet intelligi. Nam Athlas fuit quidam magnus astrologus, quapropter dicitur substinuisse celum, eo quod per scientiam suam considerabat motum siderum. Unde dicitur quod Hercules semel substinuit pro eo, quod potest intelligi quia forte substinuit unam questionem sub eo. Et iterum aptabat sidera, quia forte mouebat errores qui erant in se de illa scientia per reprehensionem Herculis. Et dicitur quod habebat ortum idest studium, quia regebat scolas. Et habebat poma aurea in ipso idest pretiosissima dogmata, et erat serpens in custodia, per quem serpentem intelligo suum ingenium, quod erat custos dogmatum. Et habebat mille greges per hoc intelligo discipulos. Et habebat septem filias que Pleiades appellantur, que conuerse sunt in signum celeste, per hoc intelligo septem artes liberales, que immortales sunt sicut sidera. Sed uenit adhuc Perseus idest homo uirtuosus per se et simpliciter cum capite Gorgonis. Nam Gorgon idest terror a terra, quia dictum quod est opus terre. Et disputauit cum eo et subcubuit ei, quapropter cessit de illis partibus ipsi Perseo. Sed quod sit mutatus in montem debet intelligi quod ille mons semper denominatus fuit ab eo. Unde dictum est:
*Gessit Athlas celum, nam de celestibus egit.
Ortum gimnasium, dogmata poma putes.
Peruigil est serpens animus speculator operti.
Discipulos gregibus equiparare potes.
Illius genitas septenas arbitror artes.
In qua regnabat parte magister erat.
Perseo uirtus signatur Gorgone terror
territus huic cessit montificatus Athlas.
Athlas astrologus Perseo philosophanti
subcubuit. Uicti nomina collis habet.*
Uigesima sexta transmutatio est de gramine mutato in lapidem, quod debet sic intelligi. Nam Gorgon idest opus terre. Sed quia ea que proueniunt ex terra, ut puta diuitie, aggrauant animam, ita gramina terre super que posita est Gorgon fiunt lapides, non ergo aliud dicere est nisi quod per gramina mutata in lapides intelligimus grauedinem prouentuum terre in anima. Unde dictum est:
*Ut telluris opes animas onerare putamus,
gramina sic lapides Gorgone tacta damus.*
Uigesima septima transmutatio est de multiplicatione illorum corallium, quod debet intelligi. Nam per multiplicationem corallium intelligo multiplicationem uitiorum, que si tegantur, multiplicantur sicut multiplicati sunt corallii tecti in mari. Sed si manifestantur, euanescunt et non ulterius procedunt, sicut nec corallia extra mare. Unde dictum est:
*Graminis in motum, passim radicibus actis,
uimina corallii multiplicantur aquis.
Sic nisi depromas que serpunt cordibus imis
crimina criminibus multiplicare sinis.*
Potest insuper haberi alia allegoria. Nam per corallium intelligo quodcumque uitium, unde sicut corallium si sit in aere fit lapis, si sit in aqua fit uimen, ita uitium si sit coram sapiente fit lapis. Sed absconditum fit uimen. Unde dictum est:
*Aere corallium lapidescit, uimen in undis,
sic uitium coram fit sapiente lapis.*
Uigesima octaua transmutatio est de illis sororibus. Nam per sorores illas intelligimus tres terrores qui inferuntur animis nostris. Una est Stenio idest debilitas, alia est Euriale idest fluctuans. Inter has est unus oculus discurrens, quia, posita fluctuatione, causatur debilitatio. Sed hunc oculum capit Perseus idest homo uirtuosus. Sed tertia est Medusa que saxificat. Homo igitur uirtuosus uult hanc occidere et accipit scutum sapientie et gladium uirtutis scilicet eloquium et eam superat. Qua superata, nascitur equus alatus idest fama que uolitat per mundum, qui edificat fontem dedicatum poetis, eo quod poete semper sunt in acquirendo famam. Unde dictum est:
*Sunt Forco genite Steno Eurialeque Medusa
terrores animis parturit orchus yans.
Terror inest animis conspecta Gorgone triplex
Steno debilitat fluctuat Euriale
has inter geminas unus discurrit ocellus
quem sibi uirtutis inuolat apta manus.
Tertia saxificat mentes horrenda Medusa
nam se spectantes et memorare facit.
Hec uoluit condam coram sapiente uagari
horruit anguicomum saxificumque caput.
Ista duas superat magno terrore sorores
hanc animi uirtus exuperare petit.
Reddit eum tutum cui dat sapientia scutum
porrigit eloquium quo feriat gladium.
Nascitur ex monstris deuictis fama uolucris
que uehit ad celos more uolantis equi.
Cuius ab incursu Parnasius emicat amnis
nam uates fame scribere pulsat amor.*
Sed de interfectione bellue intelligo quod Perseus habetur pro uirtuoso in quo sunt penne angelice. Per belluam intellige diabolum, et quodlibet uicium progrediens ex eo. Unde dictum est:
*Angelicis pennis uirtus humana leuata
et maris et terre monstra maligna domat.*
Prima allegoria quinti libri est de Perseo iterum. Nam per Casiopem intelligo superbiam. Per Andromaden religatam intelligo mentem rationalem, que propter superbiam remouetur a deo et datur deuoranda diabolo. Sed per Perseum intelligo uirtutem, que accipit mentem rationalem in suam uxorem et liberat eam a diabolo cum pulcris uerbis. Sed per Phineum intelligo superbiam, que est caput aliorum uitiorum, que insurrexit contra uirtutem cum omnibus aliis uitiis. Sed Perseus omnia interemit et saxificauit. Unde dictum est:
*Mens rationalis elate crimine carnis
rapta deo monstris dilaceranda datur.
Ac sibi nubentem euigilat illam
demone confecto faminis ense sacri
tempore sed leto uirtutem frangere mentis
crimina consurgunt principe ducta suo.
Hec secat eloquio uirtus protecta sophya
sed domat omne malum cognita causa mali.*
Secunda transmutatio est de Protheo saxificato. Nam Protheus dicitur a procul et theos quod est deus, per quem intelligo quemlibet tyrannum. Per Perseum cum capite Gorgonis intelligo hominem uirtuosum, qui cum suo eloquio et uirtute saxificat malos idest quod confundit eos in tantum quod assimilantur saxis. Unde dictum est:
*Quemlibet exterret uirtus inspecta tyrannum,
Protheus namque procul dicitur esse theos.*
Tertia transmutatio est de Polidecte saxificato, per quem intelligo hominem plenum peccatis uariis et diuersis. Sed per Perseum intelligo uirtuosum, qui confundit omnia talia crimina ex suo eloquio et sapientia. Unde dictum est:
*Crimina designat Polidectus plura tenentem
que uirtute probi saxificata silent.*
Quarta transmutatio est de Pireneo, per quem intelligimus doctorem uilem, tamen conantem se exaltare uocando Musas ad se. Et cum ipse uocauit eas, ipse Muse non possunt manere cum eo, quia ignorat eas, ergo recedunt. Sed ille uult eas sequi et tunc precipitatur, quia tandem cognoscitur rudis. Unde dictum est:
*Doctor sepe nouus Musas arcere laborans,
dogmate peruerso decidit arte rudis.*
Quinta transmutatio est de Tipheo, qui depulit deos in Egyptum. Per Tipheum intelligo homines huius mundi, qui ita dediti sunt terrenis quod dicunt deum non esse, sicut dicit psalmus: *Dixit insipiens in corde suo non est deus*. Sed quod depulerit in Egyptum intelligo quod Egyptii fuerunt primi qui coluerunt deos in ydolis suis, ideo dicuntur dei ibi latuisse lagis quam alibi. Unde dictum est:
*Exclusere deos populi terrena sequentes
prima sed Egyptus ydola fecit eis.*
Sexta transmutatio est de Ioue conuerso in arietem. Nam dicitur latuisse in ariete eo quod aries est dux gregis et quia apparuit filio scilicet Dionisio in forma arietis. Nam uerum est de illo Dionisio quod apparuit sibi aries et quod fecit ideo fieri templum, quia cogitauit esse deum qui appareret sibi. Unde dictum est:
*Uisa Dionisio linphas monstrantis ymago
est data ueruecis assimilare Iouem.*
Septima transmutatio est de Apolline, qui latuit in coruo, hoc pro tanto quia Apollo deus est uaticinii et quia coruus est quedam auis apta ad uaticinium. Ideo dicitur quod Apollo latuit in coruo. Unde dictum est:
*Pingitur in specie corui diuinus Apollo
ista quod auguriis aptior extat auis.*
Octaua transmutatio est de Baccho qui dicitur latuisse in yrco, hoc pro tanto quia Bacchus elegit sibi yrcum ut ex ipso sibi fieret sacrificium, eo quod yrcus est multum animal nociuum uitibus. Nam semper uadit corrodendo uites. Et ideo uoluit quod de suo inimico fieret sibi sacrificium. Ideo in capro dicitur latuisse. Unde dictum est:
*Pingitur ore capri Bacchus nam uitibus hostis
mactatur Baccho uictima grata caper.*
Nona transmutatio est de luna que latuit in cerua. Hoc dicitur pro tanto quia luna est uelocior planeta omni alio. Et quia cerca est animal uelocius ceteris ideo depingitur ut cerua.
Decima transmutatio est de Iunone que dicitur latuisse in iuuenca, hoc pro tanto per Iunonem aerem intelligo qui est fecundus, eo quod productiuus est omnium rerum. Et quia iuuenca dicitur fecundum animal inter cetera, ideo dicitur latuisse in iuuenca. Et non, ut dicunt quidam, propter Io que, dum conuersa est in uacam, data est Iunoni, eo quod illam uacam habebat odio sibi. Unde dictum est de his duobus:
*Et Lunam celerem pre cunctis cerua figurat.
Aera fecumdum Iuno iuuenca notat.*
Undecima transmutatio est de Uenere que latuit in pisce, hoc pro tanto quia piscis multum abundat fetibus. Nam unus piscis facit mille oua, simul postea dicitur quod masculus spermatizat supra ea et generantur infiniti pisces. Et quia Uenere est illud per quod generantur fetus ideo dicitur latere in pisce, uel quia dicitur nata mari ideo dicitur latere in pisce. Sed in mari dicitur nata pro tanto quia Uenus nullum aliud est quam quidam humor salsus. Et quia mare salsum est, ideo in mari dicitur esse nata, uel quia Uenus est quedam spuma, que nichil aliud est quam sanguis exagitatus. Et quia etiam in mari exagitatione aquarum causatur spuma ideo in mari dicitur esse nata. Unde dictum est:
*Pisce Uenus gaudet, nam fetibus omnia replet
corpora dum luxu cuncta natare facit.*
Duodecima transmutatio est de Mercurio, qui latuit in ciconia, pro tanto quia Mercurius dicitur uerbum dei uel eloquium, ex quo eloquio fiunt concordie et paces ubi erat guerra. Et quia ciconia est auis humilis et paci dedicata, quod patet quia semper alludit pacem nido suo, ideo pingitur Mercurius in ciconia et non in alia aue. Unde dictum est:
*Ibide signatur concordia Mercurialis
que plaudit nido pacis amica suo.*
Tertia decima transmutatio est de Tipheo fulminato. Nam fuit uerum quod Tipheus fuit quidam magnus usurarius ditissimus et terrenis deditus, in tantum quod amicos dei et deum spernebat. Quapropter fulminatus fuit. Sed quod sit sub Ethna, hoc est solum similitudinarie, quia Ethna est quidam locus emittens ignem et ideo dicunt ibi esse Tipheum. Eodem modo intelligo de similibus. Unde dictum est:
*Religionis opem nitens lacerare Tipheus
mollibus oppressus euomit ore focum.*
Quarta decima transmutatio est de Plutone rapiente Proserpinam. Et allegoria istius naturalis est nec hoc est inconueniens in hoc loco, eo quod hic Ouidius introducit has Musas loqui, quarum interest inquirere entitatem. Unde per Plutonem hoc intelligo solum terre quod est infra corticem. Nam Pluto idest polutorum receptor. Sed per dominam Cererem intelligo corticem terre que habet producere omnia. Nam Ceres idest creans res. Sed per Proserpinam intelligo humores ipsius terre, uel per ipsam potest intelligi luna secundum aliam proprietatem. Nam Proserpina idest prope terra serpens. Modo luna serpit propius terram omnibus planetis. Modo in estate humor ipsius terre capitur a solo terre, quia terra tunc remanet arida. Et hoc est quod Pluto rapit Proserpinam. Sed de Ciane dico quod bene est uerum quod est quidam fons in longinquis partibus, qui habet hanc proprietatem quod in estate, quando humor terre descendit, ad solum tunc decrescit aqua. Sed quia ununquodque appetit perfectionem suam et perfectio fontis est esse plenum aqua, ideo tunc uidetur flere raptum Proserpine. Unde dictum est:
*Pluto solum terre. Proserpina luna uel humor.
Cortex exterior dicitur esse Ceres.
Proxima telluri pre cunctis luna planetis
filia dicatur quam prope serpit humi.
Tempus in estiuum flammas ructante Tipheo
humor ad externis pergit ad antra soli
Cinthia dum rapitur, Ciane fons excidit undis
inde dolet casum deficientis aque.*
Quinta decima transmutatio est de Cerere, Messie et filio conuerso in stellionem. Et est naturalis alegoria. Nam Ceres idest cortex terre, que amisit Proserpinam idest humorem propter calorem. Sed Messie importat autumnum. Nam Messie idest medium, sicut autumnus medius est inter yemen et estatem. Modo Ceres uadit ad Messiem ut bibat, idest quod terra uadit ad autumnus ut bibat. Messie dat sibi polentam idest potum turbidum idest quod in autumno humectatur terra aquis, tamen tunc sunt turbide aque. Per filium Messies intelligo tales fructus acerbos qui tunc nascuntur in autumno, qui arrident ipsi terre bibenti. Quapropter terra conuertit eos in uermes, quia superuenit yems cum frigore et nimbis, et tunc illi fructus conuertuntur in uermes usque ad uer. Unde dictum est:
*Queritat humorem tellus, sitiensque subintrat
Messies tectum turbida mulsa bibens.
Irrigat autumni tellurem turbidus aer
frigoris atque estus inter utrumque tepens.
Autumni fetus terram deridet, et inde
fit uermis latitans frigore uere parens.*
Sexta decima transmutatio est de Ciane ostendente zonam. Nam uerum est quod Cianes est quidam fons in Sicilia qui habet hanc proprietatem, quod in estate, quando terra desiccatur, scilicet quando Proserpina rapitur, ipse decrescit. Unde tunc decreuerat, sed sicut parem ad sensum quando aqua decrescit apparet signum circa fontem quousque aqua fuerat. Et istud signum est zona quam Ciane ostendit Cereri idest terre, de Proserpina rapta idest de humore sibi rapto. Unde dictum est:
*Dum Ciane rapti demonstrat signa liquoris
cernitur in ripe mergine lapsus aque.*
Decima septima transmutatio est de Ascalapho qui mutatus est in bubonem. Ascalaphus fuit quidam magnus astrologus, hoc est uerum, et dicitur accusasse lunam comedisse septem grana. Hoc est quod in determinando tota sua scientia erat contra lunam et quia ordinem habet ad alios planetas dixit ipsam esse in septimo gradu. Ideo septem grana dicitur comedisse. Quapropter luna conuertit eum in bubonem. Hoc est quod maxime intendebat contra lunam et luna est luminare noctis, ideo dicitur conuersum in bubonem que est auis nocturna, et non etiam quamcumque auem nocturnam, sed in bubonem, qui est magnus inter alias aues nocturnas, ad denotandum quod ipse erat magnus in scientia lune. Et dicitur filius Acherontis qui est fluuius terrestris, ut denotetur quod ipse solus contrariabat de luna ut habet influentiam suam in terra. Et ideo dictum est sicut:
*Dixerat Ascalaphus terrestria pabula lunam
mandere, septeno cum petat ima gradu.
Hic fuit astrologus lune ratione laborans
ex hoc nocturne consimilatur aui.*
Decima octaua transmutatio est de filiabus Acheloi. Per tres filias intelligimus tres modos quibus omnis melodia perficitur, qui sunt uox, flatus et tactus. Uox quoad cantum, flatus quoad fistulas, tactus quoad citharam. Et hoc per ipsas esse filias Acheloi fluuii intelligo quod omnis modus melodie fit in humido. Nam si non esset de humido in gutture, male exiret uox, et si flatus non esset humidus non caneret melodiam, similiter tactus non causaret melodiam nisi fieret in humido, puta in aere. Sed per ipsas esse partim aues partim uirgines intelligo quod omnis melodia que fit ex cantu est in his duobus et non in aliis. Sed per caput esse uirgineum et aliam partem auem intelligo quod tanta differentia est inter melodiam que fit ex uoce hominis et illam que fit ex uoce auis quanta est inter caput et membra. Unde dictum est:
*Uoce tuba cithara decantat musa triformis.
Hec tres sirenes corda canore trahunt.
Mater Calliope pater est Achelous amnis.
Ex humore bonum prodit et arte melos.
Hec mare peruolitant dum cantu queritur humor.
Uox hominis cantat prima, secundat auis.*
Decima nona transmutatio est de Proserpina, que manet sex mensibus cum marito et sex cum matre. Per ipsam manere medio tempore cum marito intelligo quando fugit ab aspectu nostro, quia tunc uidetur ire ad infernum. Sed per ipsam manere totidem cum matre idest cum terra intelligo quando apparet nobis. Unde dictum est:
*Luna planetarum terra demissior ambit
hinc regit imperiis inferiora suis.
Plenior adlucens mediato tempore nobis
et per tantumdem deficiendo latens.*
Uigesima transmutatio est de Arethusa. Nam uerum est quod Arethusa est quidam fons in Elide regione in ciuitate Pise, a qua denominata est ciuitas Pisarum que constructa fuit ab illis. Iste fons est prope uoraginem unam, et ibi est Alpheus fluuius et ambo subintrant uoraginem, et ponunt caput in Siciliam, prope Cianem. Unde dictum est metrice:
*Alpheum fugiens terras Arethusa subintrat,
mixtaque Siccaniam flumina grata rigant.*
Uigesima prima transmutatio est de Linco conuerso in lincem. Nam uerum fuit quod Tritolemus fuit primus qui adinuenit in partibus istis usum terre et frugum. Sicut Osiris maritus Ysidis fuit primus qui inuenit in Egypto. Quapropter dicitur esse legatus Cereris idest terre. Similiter fuit uerum quod Lincus fuit quidam tyrannus in partibus septentrionis. Et delectabatur in occisione hominum, unde omnes agricolas interficiebat. Ideo dicitur uoluisse interficere Tritolemum, sed mutatus est in lincem. Hoc est quod sicut linx est animal bibulum et ferum contra sanguinem humanum, ita ille Lincus, et ideo in lincem dicitur conuersus. Et dicit quod illa regio est postea habitata a predonibus et feris, hoc est uerum quia illi non nascuntur fruges, eo quod est prope niues perpetuas et ideo terra non potest producere quapropter omnes habitantes ibi sunt latrones. Unde dato quod sunt cristiani illi, Ungari, adhuc depredantur latinos. Unde dictum est:
*Dum petit agricolas sitiens mactare tyrannus
sanguineus, bibuli nomina lincis habet.
Hi fugiunt ea terra feris inculta relicta est.
Quot sunt predones barbara terra tenet.*
Ultima transmutatio huius libri est de Pieridibus conuersis in picas, propter quod sciendum est quod de Musis diuersa est opinio. Nam dicunt musici, sub quibus poete comprenduntur, quod Muse dicuntur a moyson quod est querere. Unde nouem Muse dicuntur nouem modi uel nouem uie, quibus mediantibus octo principales toni dicuntur reperiri. Quomodo ergo erit de nona musa? Dicunt quod per ipsam habetur tonus qui generaliter se habet ad illos octo. Et ideo Calliope dicitur regina illarum aliarum. Sed naturales aliter dicunt. Nam dicit Robertus quod per nouem Musas intelligimus nouem instrumenta necessaria ad uocem formandam. Nam cum per uocem fiat cantus et melodia, ideo Muse cantatrices dicuntur nouem instrumenta formandi uocem scilicet quatuor dentes, duo labia, summitas lingue, concauatio palati superioris et canna pulmonis. Ita dicit Robertus super summulis. Sed Macrobius dicit aliter. Dicit enim quod in ordine planetarum est quedam corea pulcerrimam melodiam conferens, nec sentimus eam propter longam consuetudinem que fuit in anima priusque ad corpus deueniret. Unde per nouem Musas cantatrices intelligimus septem planetas in ordine melodiam facientes et circulum celestem et circulum terrestrem inter quos planete situati sunt. Similiter Grecismus de his Musis uult gracitare quod omicto ad presens quia omnibus potest patere. Sed Fulgentius aliter dicit et sic dicit enim quod per nouem Musas intelligimus nouem proprietates administratiuas, cuiuslibet ad perfectionem alicuius scientie cupientis deuenire, quos apparet per eorum nomina et interpretationem. Prima enim uocatur Clio, quod idem est quod gloria, eo quod primum quod nos inducit ad scientiam est ex inde famam acquirere. Secunda uocatur Euterpe, quod interpretatur grande iuuamen, eo quod illud quod nos secundo inducit ad scientiam est, quod ea mediante grande iuuamen habemus. Tertia est Melpomene, que interpretatur super oblectatrix, eo quod nisi ipsa scientia oblectet hominem numquam deueniet ad culmem. Quarta uocatur Talia, que interpretatur capacitas, eo quod necesse est homini scientiam cupienti multorum capacitatem habere. Quinta uocatur Polimia, que interpretatur multa memoria, eo quod quinto est homini necessarium, eorum que apprendit longam memoriam habere. Sexta uocatur Erato, que interpretatur similium inuentio, eo quod sexto necessarium est homini, qui multa apprendit et in longa memoria tenuit aliquid simile inuenire his que didicit, aliter enim numquam diceretur perfectus. Septima uocatur Tersicore, que interpretatur diiudicans, eo quod homini est necessarium scire diiudicare inter ea que adinuenit et didicit. Aliter enim non diceretur inuenisse. Octaua est Urania, que interpretatur celestis, eo quod homini est necessarium octauo quod inter diiudicata eligat quod probabilius est. Ille autem qui hoc scit facere dicitur habere Uraniam, idest esse celestis ingenii. Nona uocatur Calliope, que interpretatur optimus sonus, a calon quod est bonum et phonos sonus. Et ista est regina aliarum. Sed in ista corea Musarum introducitur Apollo, unde Apollo est decacordo idest decima corda, et hoc pro tanto quia nouem Muse moraliter accipiendo ad eloquentiam ordinantur. Apollo autem deus est sapientie. Sed quia eloquentia sine sapientia parum prodest imo nocet ideo introducitur Apollo. Unde dictum est:
*Primum scire petit fame dulcedine Clio
Euterpe uocis grande iuuamen habet.
Instat Melpomene super oblectans meditando
Ipsa Talia sinu premeditata capit.
Ne concepta fluant memorat Polimia multum
inuenit hinc Erato que similantur eis.
Tersicore super inuentis diiudicat ipsa
eligit Uranie que meliora probat.
Calliope regina sonat decreta sorori.
His est uirginibus facta corea nouembre
Castalios circum latices, ubi pulcer Apollo
spirat ouans medio plectra mouere choro.*
Sed quod nichil dictum est de transmutatione ideo dicamus. Dico ergo quod per nouem musas superius nominatas intelligo nouem consonantias, sed quia unicuique est suum oppositum ideo per nouem Pierides intelligo nouem dissonantias. Et dicuntur Pierides filie Pieri idest filie Pierantis a peiero peieras, as idest iuro contra uerum, eo quod iste iurabant contra uerum. Et ideo Calliope uertit eas in picas, hoc est quod illas dissonantias assimilat picis. Posset etiam bene dici quod per Musas intelligimus sapientes et discretos uerum loquentes. Sed per rides intelligimus garulos. Et dicuntur mutari in picas, quia comuniter tales a uulgaribus appellantur pice. Unde illud: garula pica tace. Unde dictum est:
*Musa nouem flectit concordia semina uocum
et totidem uitiis peierat artis opus.
Ergo Calliope docti uox optima cantus
picas discordes arguit esse sonos.*
Prima transmutatio sexti libri est de Neptuno et Pallade debentibus nomen imponere ciuitati. Nam uerum fuit quod Cicrops edificauit Athenas et dum edificasset dubitauit utrum deberet nomen imponere ciuitati a portu ciuitatis uel a studio quod ibi fuit in principio. Sed considerauit quod portus ciuitatis afferebat sibi diuitias, quibus mediantibus ipsi superbibant et stipendiabant equites ut alios subiugarent, quod non erat bonum signum hominibus. Sed studium afferebat sibi pacem et tranquillitatem. Quapropter nomen imposuit a studio, unde dicta est Athene ab athanatos, quod est immortale, eo quod scientia immortalis est. Per Neptunum intelligo portum ciuitatis, per ipsum emittere equum intelligo illud quod sequebatur ex diuitiis. Per Palladem deam sapientie intelligo studium, per ipsam emittere oliuam, que est signum pacis, intelligo quod ex studio progreditur pax et concordia. Unde dictum est:
*Immortale dedit sapientia nomen Athenis
postponens paci bellica signa maris.*
Secunda transmutatio est de Hemo et Rodope conuersis in montes. Nam uerum fuit quod Hemus et Rodopes fuerunt domini cuiusdam ciuitatis uel regionis et propter diuitias suas uolebant quod populus adoraret eos sicut deos. Quapropter diuino miraculo accidit quod ipsi, facti tumidi sicut montes, deuenerunt ad miseriam maximam. Unde dicuntur mutati in montes propter superbiam. Unde dictum est:
*Qui se a subiectis diuos iussere uocari
in montes gelidos intumuisse dantur.*
Tertia transmutatio est de Pigmea matre Indorum, que conuersa est in gruem. Nam uerum est quod Indi sunt quidam populi cubitales, qui in quinque anni pariunt et in octo senescunt. Sed per ipsos, eo quod parui sunt, intelligimus superbos. Nam ut dicit Salomon: *Si uideris paruum humilem da laudem deo*. Sed per Pigmeam matrem suam intelligo superbiam que est mater superborum. Et per ipsam conuersam in gruem et persequentem suos populos intelligo superbiam, que persequitur homines superbos quorum est mater, quemadmodum grues persecuntur illos paruulos, qui satis habent contendere cum gruibus quia aliquando rapiuntur ab eis in ethera. Unde dictum est:
*Ne mage presumant minuit natura superbos
et iubet infestet ut sua mater eos.*
Quarta transmutatio est de Antigone mutata in ciconiam. Nam uerum fuit quod Antigone fuit pulcerrima, in tantum quod omnes despiciebat in tantum confidebat in pulcritudine sua et per hanc ergo debemus intelligere quamlibet ei similem. Quapropter domina Iuno idest dispositio diuina dicitur eam mutasse in ciconiam, quia ciconia est fetidissimum animal. Nam omnia fetida comedit. Et est auis que multum applaudit sibi cum suo rostro. Et quia illa Antigone delectabatur in pulcritudine corporis, quod est fetidissimum, et quia etiam applaudebat sibi propter pulcritudinem, ideo dicitur conuersa in ciconiam quia est sicut ciconia. Unde dictum est:
*Que se corporea iactabat in ethera forma
est auis immunda concrepitatque sibi.*
Quinta transmutatio est de filiabus Cinare regis conuersis in gradus templorum. Nam uerum fuit quod Cinara habuit septem filias que, dum essent in prosperitate, contemnebant deum et ecclesias, ideo contemnabent et irridebant euntes ad ecclesias. Quapropter uoluntate diuina deuenerunt ad tantam miseriam et paupertatem quod oportuit eas stare super ianuis ecclesiarum ut peterent elimosina, ideo dicuntur conuerse in gradus templorum, quia quasi homines ibant super ipsas tamquam super gradus templi. Unde dictum est:
*Templa recusantes Cynare per prospera nate
templorum misere procubuere gradus.*
Sexta transmutatio est de Ioue in taurum. Nam fuit uerum, ut dictum est alibi, quod Iupiter, qui fuit filius Saturni regis cretensis quia de eo semper hic loquimur rapuit Europam in ymaginem tauri et ipsam exportauit in naui, in qua erat signum tauri. Sed moraliter possumus intelligere per Iouem quemcumque potentem, qui cum subicit se mulieri dicitur conuerti in taurum, quia dimittit se equitari a muliere sicut taurus.
Septima transmutatio est de Ioue conuerso in aquilam. Nam uerum fuit quod Iupiter habebat aquilam in uexillis suis. Ideo quia, dum expulisset Saturnum de regno, et Titanus eius frater uenit contra Iouem ut introduceret Saturnum, tunc Iupiter dicitur exiuisse ciuitatem et apparuit sibi aquila et debellauit inimicos suos. Quapropter accepit aquilam in uexillis suis et ideo romani etiam portant aquilam, ut profiteantur se descendisse a Ioue. Quapropter, dum esset captus amore cuiusdam scilicet Asteries, dicitur iuisse armata manu et cum uexillis apertis et eam rapuisse et pro tanto dicitur esse conuersus in aquilam. Unde de his duabus dictum est:
*Maiestas uilet dum se subicit mulieri.
Fit quoque nobilitas pro muliere rapax.*
Octaua transmutatio est de Ioue conuerso in cignum. Per Iouem intelligo potentem. Per cignum, qui est auis obiurgiosa, in tantum quod dum ipsa canit alie non audent canere, intelligo iurgia que, si insint domino potenti, tunc potens dicitur coniungi Lede idest lesioni, quasi dicat quod homo potens, si sit obiurgator, tunc de facili ledit alios. Unde dictum est:
*Iurgia dat cignus in quem conuersa potestas
miscetur Lede. Lesio damna parit.*
Nona transmutatio est de Ioue conuerso in satirum idest pastorem quendam, hoc debet intelligi quia Iupiter mediante quodam rustico sibi lenone habuit Antiopem, cuius amore captus erat et ideo dicitur conuersus in satirum pastorem.
Decima transmutatio est de Ioue conuerso in Amphitrionem, hoc debet intelligi quod Iupiter captus erat amore uxoris Amphitrionis. Quapropter tantam pecuniam dedit Amphitrioni quod permisit eum concubere cum uxore, unde fuit leno sue uxoris. Ideo dicitur conuersus in Amphitrionem. Unde dictum est de hiis simul:
*Expletur regalis amor per ruris alumnum
perque uirum nuptam diues adulter habet.*
Undecima transmutatio est de Ioue mutato in aurum. Hoc intelligo quod, dum audiret Danem clausam in turri, tantum fecit cum custodibus dando sibi aurum quod habuit eam.
Duodecima transmutatio est de Ioue mutato in ignem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam mulieris, tantum sciuit operari cum coquo quod habuit eam et ideo dicitur conuersus in ignem, eo quod coquus operatur ignem.
Tertia decima est de Ioue conuerso in pastorem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam nomine Menosies, fecit tantum cum pastore quodam illius quod habuit eam et ideo dicitur conuersus in pastorem.
Quarta decima est de Ioue mutato in serpentem. Hoc intelligo quod, dum Iupiter esset captus amore cuiusdam nec posset eam habere, accepit quamdam uetulam pro lenone et tantum fecit quod habuit eam. Et ideo dicitur conuersus in serpentem, eo quod uetule sunt magis sagaces quam serpentes. Et iste quatuor mutationes comprehenduntur in duobus uersibus, unde dictum est:
*Hanc et custodes auro sibi placat amator
hanc coquus, hanc pastor, hans sibi lenit anus.*
Quinta decima transmutatio est de Neptuno conuerso in iuuencum. Nam debemus intelligere quod Neptunus rapuit quamdam cuius amore captus erat in puppe, que habebat signum iuuenci in ipsa.
Sexta decima transmutatio est de Neptuno conuerso in Enipheum. Nam uerum fuit quod Neptunus erat captus amore cuiusdam que habebat maritum et amicum. Quapropter Neptunus accepto habitu amici, qui uocabatur Enipheus, iuit ad illam et iacuit cum ea. Ideo dicitur mutatus in ipsum. Unde dictum est:
*Dux maris hanc rapuit signata puppe iuuenco,
hanc adit ut solitus alter adulter erat.*
Decima septima transmutatio est de Neptuno conuerso in arietem. Hoc debet intelligi quod dum Neptunus esset captus amore Bisalpide iuit ad eam cum puppe in qua erat uerues idest aries in signum. Et ideo dicitur conuersus in arietem.
Decima octaua transmutatio est de Neptuno conuerso in equum. Hoc debet intelligi quod Neptunus captus fuit amore cuiusdam mulieris de rure, quod interpretatur per Cererem. Quapropter iuit cum puppe que habebat signum unius equi.
Decima nona transmutatio est de Neptuno similiter conuerso in equum, quod debet intelligi sic. Nam Neptunus, dum esset captus amore cuiusdam Meduse que fuit filia Forci, iuit ad eam cum puppe in qua erat signum equi et ideo dicitur conuersus in equum.
Uigesima transmutatio est de Neptuno conuerso in delphynum. Nam Neptunus, dum esset captus amore cuiusdam que uocabatur Melanthus, iuit ad eam in puppe que habebat signum delphynis et rapuit eam. Et huc usque semper locutus est de Neptuno et Ioue ut homines fuerunt. Unde de hiis quatuor simul dictum est sic:
*Hanc rate qua ueruex fulgebat cepit. Et idem
hanc rate ruricolam qua retinebat equus.
Et rate consimili petiit te flaua Medusa.
Qua nituit delphyn puppe Melanton adit.*
Uigesima prima transmutatio est de Apolline conuerso in hominem robustum, hoc est quod aliquando fingebat se robustum ut posset uacare amatis suis.
Uigesima secunda est de Apoline conuerso in accipitrem. Hoc est quod Apollo, per quem quemlibet sapientem intelligimus, aliquando conuertit se in accipitrem idest in raptorem, quia aliquando uiolenter rapit aliquam cuius amore sit captus.
Uigesima tertia transmutatio est de Apolline conuerso in leonem. Nam per Apollinem intelligimus sapientem qui aliquando, amore captus, sit seuus. Ideo dicitur conuerti in leonem.
Uigesima quarta transmutatio est de Apolline conuerso in pastorem. Nam per Apollinem intelligimus quendam sapientem, qui captus erat amore cuiusdam Yses filia Macharei et, ut posset eam habere, fecit se simplicem et ideo dicitur conuersus in pastorem. Unde de hiis quatuor dictum est simul per antiteton, que est quedam figura quando redduntur singula singulis:
*Fit sapiens durus raptor seuus quoque simplex
rusticus accipiter ut leo pastor amans.*
Uigesima quinta trasmutatio est de Baccho conuerso in uuam. Nam Bacchus fuit quidam filius Iouis regis qui alio nomine dictus fuit Dionisius qui, captus amore Erigones, fecit ergo eam inebriari uino et sic cum ea concubuit et ideo conuersus in uuam.
Uigesima sexta transmutatio est de Saturno conuerso in equum. Nam Saturnus fuit quidam miles antiquus et senex, qui captus erat amore cuiusdam que uocatur Phylara. Iuit ergo iste super optimo equo et eam superposuit et exportauit et ideo dicitur conuersus in equum. Unde de hiis duabus dictum est simul:
*Hanc corrupit amans madefacta pectora uino
hanc tulit antiquus miles amator equo.*
Uigesima septima transmutatio est de Arachne conuersa in araneam que, quamuis sit ultima in ordine, est tamen prima in intentione. Per Palladem intelligo sapientem. Per ipsam texere telam de laudibus et uictoriis deorum intelligo quod homo sapiens continue studet in laudando et predicando deum. Sed per Arachnem intelligo iuuenem nolentem deum laudare et contendem cum sapiente. Per ipsam texere telam in qua posuit crimina deorum intelligo illos iuuenes qui, quando audiunt laudes dei a sapientibus, despiciunt eos et irrident de ipsis et hoc est quia nimis confidunt in uoluptatibus terrenis. Quapropter dicuntur mutari in araneam, que est animal terrestre ualde fragile que facit telam ualde mutabilem et corruptibilem. Ita dicuntur homines qui confidunt in terrestribus esse fragiles et sua opera cito deficiunt sicut tela aranea. Unde dictum est:
*De superis ualidam texit sapientia laudem
matura iuuenem cum grauitate mouens.
Mens tamen insipiens contra iuueniliter ausa
contemnit superos cum monitrice sua.
Uanaque de sanctis ludens deludia texit.
Fit tamen hec uermis et sua tela cadit.*
Uigesima octaua transmutatio est de Niobe conuersa in saxum. Nam per Niobem intelligo superbiam carnis. Sed per ipsam habere septem filios in quibus delectatur precipue intelligo septem organa corporis, scilicet pedes, manus, pectus, linguam, nasum, oculos et supercilia, in quibus delectatur caro. Sed per septem suas filias intelligo septem operationes ex istis organis procedentes, scilicet successum pedum, gestum manuum, resupinationem pectoris superbi, obiurgationem lingue, contorsionem nasi, crudelitatem oculorum et indignationem superciliorum. In istis enim organis et in istis operationibus delectatur superbia carnis uel caro superba. Sed per Amphionem eius maritum intelligo delectationem carnis progredientem ex ipsis organis uel causam passionum ex organis illis. Sed per Latonam intelligo religionem, in qua latent religiosi, unde Latona quasi latitona. Per Phebum suum filium intelligo sapientiam, per Dianam castitatem, nam sapientia et castitas sunt filie religionis. Per Niobem obiurgantem Latonam intelligo superbiam carnis, que despicit religionem et hominem retrahit a cultu eius. Unde Latona idest religio conuocat filios suos, scilicet sapientiam et castitatem in adiutorium suum. Contra superbiam uenit ergo sapientia et impugnat organa illa et deprimit. Deinde uenit castitas et interemit omnes operationes eorum. Sed statim depressis organis Amphion idest delectatio carnis occidit. Postmodum Niobe mutatur in saxum, quia caro ipsa tunc desistit ab illis. Sed tunc Niobe deflet, quia reducitur ad contritionem suorum peccatorum. Sed uentus idest spiritus diuinus, qui omnia eleuat et portat ad cacumen montis in patria sua idest ad cacumen patrie paradisi. Unde dictum est:
*Pes, manus, os, pectus, oculi, cilium, quoque nasus
organa sunt septem carne tumente sata.
Concreat his operas totidem uanissima mater
cum quibus intexit religionis opem.
At sua progenies sapientia castaque uirtus
organa cum uitiis comminuere suis
occidit Amphion mulcens testudine carnem
quam flentem celsa spiritus arce locat.*
Uigesima nona transmutatio est de rusticis conuersis in ranas. Nam per Latonam intelligimus religionem. Per ipsam peperisse Phebum et Dianam intelligimus quod religio bona parit castitatem et sapientiam. Sed per ipsam concipere sitim intelligo quod religiosi aliquando egent istis mundanis ad sustentationem sui. Sed per ipsam uelle bibere aquam fontis mediocris intelligo quod religiosi aliquando uolunt uti mundanis sustentationibus que sunt communia omnibus, quia deus dedit. Sed per rusticos despicientes eam et uetantes intelligo malos qui nolunt subuenire fratribus de suis bonis. Immo obiurgant et contemnunt eos. Quapropter religio conuertit eos in ranas, quia sicut rane sunt animalia que non possunt trahi de lucto, ita tales qui religionem despiciunt numquam trahuntur de lucto. Et aliter potest intelligi. Nam per Latonam sitientem intelligo religionem sitientem salutem hominum. Unde per ipsam uelle bibere de aqua comuni ut substentaretur intelligo quod uult homines ad se attrahere, quia dimittit eos in lucto huius mundi. Sed per rusticos contemnentes intelligo homines contemnentes religionem. Unde tales ipsa mutat in ranas, quia eos in huius mundi lucto demittit. Unde dictum est:
*Religio sitiens laicis humere latinis
ut ualeat cultus in reparando suos.
De comune datis prohibetur sumere supplex
lite profanatum turbinibusque suis.
Religio sanctas tollens ad sidera palmas
hos anathematos luctea monstra facit.*
Trigesima transmutatio est de Marsia excoriato. Nam per Palladem intelligo artem rationis que aliquando inducit sophistam. Per ipsam sonare tibiam coram diis intelligo ipsam uti sophismatibus coram sapientibus. Nam sicut tibia solum consistit in uoce, ita etiam sophista est solum uocalis. Et per ipsam dilatare genas intelligo boatus quos faciunt sophiste. Sed superi risere idest sapientes despiciunt tales. Sed ipsa descendit super Tritonem idest quod ars rationis ita spreta a sapientibus reuertitur ad trinam cognitionem philosophye naturalis scilicet phisice, et philosophye moralis scilicet ethice, et philosophye rationalis scilicet logice. Et ibi uidet deformitatem sophismatum, tunc deicit ea. Sed Marsia accipiens tibiam et utens ea est homo sophista qui solum utitur in fallaciis. Uult ergo disputare cum Apolline idest cum sapientie. Sed Apollo deuicit eum cum cithara idest ueris argumentis a corde procedentibus et non cum uocibus, quod denotatur per citharam, que non consistit in uoce, sed tenetur a latere sinistro super cor. Et excoriauit eum idest detexit fallacias suas per distintiones, unde sibi apparuerunt uiscera, quia tales dum sunt ita excoriati apparent quales sunt. Et tunc conuertitur in fluuium, quia uerba illorum fluunt in modum aque. Possumus etiam intelligere per Marsiam contemnentem Apollinem illos qui utuntur alienis uerbis et questionibus, et quando accipiuntur illa uerba ab eo tunc remanent excoriati. Quapropter dictum est sic metrice:
*Uentosos calamos ars se speculata refutat
dum rubet elusas intumuisse genas.
Excipit hos fatuus contra doctumque tumescit
cui cithara cordis consonat apta manus.
Disputat ore sonans non est ratione sophista,
at sapiens imo pectore uera canit.
Doctor indocti clamantis uiscera nudat
fit fluuius cuius uerba repulsa fluunt.*
Trigesima prima transmutatio est de Pelope habente humerum eburneum. Nam per Tantalum, qui erat pincerna Iouis, intelligo hominem auarum. Unde per ipsum occidere filium debes intelligere quod auarus, dum expendit aliquos denarios, occidit filium, quia denarii sunt sui filii, uel dicitur filius occidi quia expendit substantiam filiis scilicet denarios qui sunt substantia sui filii. Sed per superos nolle comestione de illo intelligo sapientes, qui cauent sibi a comedendo cum auaris, sed Ceres bene comedit. Per Cererem intelligo terram que recipit omnia. Nam tales auari semper remanent in terra aliquando sine sepultura remanent ossa super terram. Et hoc intelligo per hoc quod Pelops detexit sibi humerum, quia ossa auarorum deteguntur in terra. Unde dictum est:
*Dat mandi genitum quotiens expendit auarus
terra uorat carnes, ossa detecta nitent.*
Trigesima secunda transmutatio est de Tereo, Progne, Philomena qui mutati fuerunt in aues. Nam Ouidius hanc istoriam describit, que uera fuit tamen, modo poetico idest fictitio. Pro ut potest ad mores adaptari. Unde per hoc quod Prognes conuersa fuit in auem et Philomena etiam intelligo uelocitatem quem habuerunt in fugiendo a manibus Terei. Sed in speciali Prognes conuersa dicitur in irundinem propter duo primo, quia irundo habet rubicundum pectus ad modum sanguinis et quia Prognes etiam rubiconda erat cede fili sui. Ideo in talem auem dicitur conuersa propter aliud etiam, quia Prognes non fuit extra tecta ciuitatis, sed intus latuit et quia irundo etiam manet in tectis. Ideo dicitur conuersa in irundinem. Sed quia Philomena fugit extra ciuitatem in nemora et quia non habebat linguam ideo dicitur conuersa in Philomenam auem, que non habet linguam et que tantum manet in nemoribus, etiam propter aliud, quia ipsa toto tempore conquesta fuit de uirginitate amissa, quemadmodum Philomena auis nititur conquerelari. Sed Thereus ita fetidissimum peccatum commisit. Ideo dicitur conuersus in upupam, que est auis fetidissima, eo quod uiuit dentino stercore et quia etiam terreus tyrannus superbus erat. Ideo dicitur conuersus in upupam, que habet crestam de pennis in capite, que denotat superbiam. Unde dictum est:
*Naso per istoriam incestum condemnat amorem
et notat obscenus quam male finit amor.
Pectore rubra trucem matrem designat yrundo
ampia uelut quondam nunc quoque tecta colens.
Et ueterem renouat cantu Philomena querelam
quodque latens coluit pergemit illa nemus.
Tereus incesto turpi fit spurca uolucris
upupa, quod signat crista tyrannis erat.*
Trigesima tertia transmutatio est de Borea qui rapuit filiam Erictei. Nam uerum fuit quod Erictheus habuit filiam nomine Orithiam, quam dicitur rapuisse Boreas idest quidam rex in septentrionalibus partibus, qui ita nominabatur ab illo uento ibi dominante, qui uenit per mare in naui armata manu in adiutorio Boree, et rapuit Orithiam. Et genuit ex ipsa duos filios, qui tempore pueritie fuerunt similes matri, idest quod usque a duodecim annos fuerunt pigri propter humidum in capite existens. Sed adueniente adolescentia exposuerunt alas ad similitudinem patris, idest quod post tempus pueritie effecti sunt agiles ualde. Et hoc est naturale. Nam tunc humidum consumitur et superuenit humor colericus qui est calidus. Et quia illud quod est de natura calidi est leue, ideo tunc homines dicuntur agiliores quam in aliis etatibus. Unde dictum est:
*Quam rapuit Boreas rapuit rex tracius illam
nauigiis uento per mare uectus eo.
Crure fuit celeris tamquam pennata propago
cum pubertatis cepit inesse calor.*
Prima transmutatio septimi libri est de Arpiis stercorantibus mensas Phynei. Nam per Phyneum intelligo hominem auarissimum et per tres Arpias intelligo tres species auaritie. Prima species est cupiditas alieni, et ista uocatur Aelo, dicta ab aueo, es. Secunda species est occupatio alieni, et ad hoc nititur auarus uel per furtum uel per usuram uel per uiolentiam, et ista uocatur Occipite, dicta ab occupo, as. Tertia species est cellatio acquisiti, quia auari celant ut possunt diuitias suas, et ista uocatur Celeno, dicta a celo, as. Et dicuntur hee Arpie esse uirgines, eo quod auaritia uirgo est, in hoc quod sterilis est, et nil boni pariens. Sed dicitur quod fedabant epulas Finei, eo quod auarus nichil comedit quod non sit fedatum auaritia. Sed Iason et socii superuenerunt et fugauerunt illas Arpias, quia auarus homo, dum aliqui nobiles superueniunt, certe tunc depellunt auaritiam propter uerecundiam. Sed per Zethum et Calaym alatos intelligo dilectionem dei et proximi, unde dicit Prosper. Unde istis geminis uirtutum qui caret alis celorum ad regnum non habet unde uolet. Isti ergo duo fugant auaritiam a cordibus hominum. Sed dum Zethus et Calays recedunt Arpie adhuc redeunt idest ille species auaritie. Unde dictum est:
*In tribus Arpiis rapidi signantur auari
primus auens Aelo uult aliena furor,
occupat Occipite furto, uel fenore, uel ui,
celat anelanti rapta Celeno sinu.
Uirginis ora gerunt quando nil gignitur illis
quas miseras condit raptor auarus opes.
Hee rapiunt ceco mensas et fercula fedant
quas dum suscipitur, turba superna fugat.*
Secunda transmutatio est de uellere aureo. Nam Ouidius sub quadam fictione ueritatem istorie exprimit in hunc modum. Nam uerum fuit quod Frixus et Heles fictione nouerce exulauerunt a patre et dum exularent apparuit sibi mater, que dedit sibi arietem cum uellere aureo. Idest quod, accepta dote matris que mortua erat, recesserunt in naui, que uocabatur aries propter signum arietis quod habebat, et forte Heles propter aliquod accidens cecidit in mari de naui et submersa est. Sed Frixus transiuit mare et uellus dedicauit Marti, idest aurum quod habebat imposuit turri in regno Oetes, ut custodiretur in prelio. Sed ibi erat draco peruigil idest quidam custos ad hoc deputatus ut custodiret serpens. Ibi duo tauri indomiti idest duo comites illius custodis, qui emitebant flamas de ore idest qui erant deputati ad consulendum illi principali. Per dentes intelligo stipendiarios quod habebant. Sed uenit Iason armata manu ut raperet. Sed quia non poterat, domuit tauros idest quod illos duos remunerauit cum denariis et postea seminauit dentes, idest cum denariis etiam decepit stipendiarios. Sed ipsi irruerunt in eum, quia non habuerant quantum uolebant. Ideo proiecit lapidem idest aceruum auri inter eos, in cuius diuisionem se ipsos interfecerunt. Sed postea sopiuit idest cum ueneno aspidis uenenauit principalem custodem, et hoc cum auxilio Medea. Et postea rapuit quod erat in turri et recessit cum Medea filia regis Oetes. Unde dictum est:
*Martia turris erat pretiosi uelleris arbor
quas posuit uectas per mare Frixus opes.
Nauis erat ueruex ueruecis imagine picta
diuitie nauis aurea lana fuit.
Est draco prefectus cui stat custodia turris
dentes armigeri qui comitantur eum.
Indomiti tauro college sunt duo fortes
armati ferro corpora, corda foco.
Prefectum magico sommo deuicit Iason
collegas donis conciliando sibi.
Is quoque prefecti famulos placauit ad horam
sed subitis armis mox petiere uirum.
Ille sed inter eos graue pondus contulit auri
pro quo gesserunt bella cruenta simul.
Turris Iason opes, et te, Medea, reportat
officio cuius uincit amantis amans.*
Tertia transmutatio est de Esone iuuene facto, quod debet sic intelligi. Nam, dum Eson uideret filium uenisse cum tam magnis diuitiis et cum pulcra uxore, ita gauisus est quod uidebatur iuuenis factus esse, uel potest esse quod Medea, quia magica erat, sciebat facere aliquas medicinas cum quibus. Ipse Eson manebat in bona etate. Nam hoc sciunt facere medici. Unde dictum est:
*Arte nurus magice uixit iocundior Eson,
et redit in iuuenem prosperitate senex.*
Quarta transmutatio est de Pelia. Nam credo quod uerum fuit quod Medea, dum uideret Peliam odire Iasonem, cogitauit eum interficere. Sed non est credendum quod fecerit quod filie ita percussissent eum, sed forte cum quibusdam uenenis loco potationum uenenauit eum et hoc mediantibus filiis, quia dicebat quod teneret eum in bona etate. Unde dictum est:
*Medee fertur Pelias obiisse uenenis
grandia sacrilega monstra gerentis ope.*
Quinta transmutatio est de Cerambo mutato in auem. Nam Cerambus fuit quidam maximus lecator, qui omnia cum diluuio uentris consumebat, in tantum quod factus est pauper et recessit de terra. Ideo dicitur conuersus in auem. Unde dictum est:
*Diluuio uentris consumens cuncta Cerambus
deseruit patriam luxibus ille uagis.*
Sexta transmutatio est draconis in saxum. Per draconem iuisse super arborem et comedisse aues, sed tandem mutatus est in saxum, intelligo Troia que consumpsit multos grecos, sed tandem capta fuit ab eis. Sed quo ad aliam expositionem littere dico quod per Orpheum ego intelligo hominem eloquentem, sed per draconem intelligo inuidum, qui aliquando uult mordere caput sapientis idest uult reprehendere. Sed tunc sapiens saxificat eum, quia fit eum mutum. Unde dictum est:
*Saxeus hic serpens est immutabile fatum,
liuidus aut docto non nocuisse rigens.*
Septima transmutatio est iuuenci in ceruum. Nam per filium Bacchi intelligo quemdam bene ebriosum qui, dum semel esset ebrius, furatus fuit unum iuuencum. Sed illi cuius erat insecuti sunt eum. Ipse autem iens inuenit quosdam cum uno ceruo et dixit eis si uolebant cambire et libenter fecerunt. Et quia hoc fecit propter ebrietatem ideo Bacchus dicitur mutasse. Unde dictum est:
*Bacchatus potuit ceruo mutare iuuencum
sic furtum Bacchus occuluisse datur.*
Octaua transmutatio fuit de Coritho. Nam Corithus fuit quidam magicus uel sacrilegus, qui dum mortuus esset non dimittebatur sepeliri. Sed filius uolens eum sepelire fulminatus fuit a Deo uel a casu uel diuino iudicio. Unde dictum est:
*Sacrilegus fuerat priuatus honore sepulcri,
quod dantem genitum perculit ipse Deus.*
Nona transmutatio est de Mera conuersa in canem, per quam intelligo quamcumque mulierem que, dum delectatur in male dicendo et latrando, dicitur conuerti in canem.
Decima est de filiabus Euripili mutatis in ceruas. Nam per Herculem furari sibi uacas intelligo sapientem reprehendente insipientes. Sed per illas obiurgare Iunonem intelligo stolidas feminas, que ignorant quid fiant. Unde dictum est:
*Facta canis fertur mulier per iurgia lingue,
ac stolide matres cornua fronte ferunt.*
Undecima transmutatio est de Telchinis. Nam per ipsos intelligimus inuidos, qui aspectu suo dicuntur deturpare omnia prospera. Et ideo dicuntur habere proprietatem Meduse.
Duodecima transmutatio est de filia Alchidame. Nam uerum fuit quod habuit unam filiam que grauida est facta ex uno. Sed uicine uolentes eam occultare patri dixerunt quando peperit quod peperit unam columbam, quia loco filii posuerunt columbam. Unde dictum est:
*Mergitur inuidie corrumpens prospera uisus.
Se peperisse patri filia finxit auem.*
Tertia decima transmutatio est de puero in cignum. Nam uerum fuit quod Yries habuit unum filium, qui optime sciebat canere, unde multum diligebatur a Philo, in tantum quod faciebat sibi quecumque uolebat. Sed semel cum peteret unum seruitium et ille noluit sibi facere, ipse proiecit se de monte et mortuus est. Et dicitur autem conuersus in cignum, quia semper mansit fama de cantu suo. Nam cignus est auis optime canens.
Quarta decima transmutatio est de matre eius. Nam cum mater audiret quod filius mortuus erat, tantum plorauit quod mortua est, et propter maximum fletum dicitur conuersa in fluuium. Unde dictum est:
*Factus olor puer est cantu delapsus amanti.
que sunt mersa dedit nomina mater aquis.*
Quinta decima transmutatio est de Combe filia Olphie, que dicitur conuersa in auem. Hoc non uult aliud dicere nisi quod, dum reperta esset in adulterio, fugit a priuignis uelut auis.
Sexta decima transmutatio est de Progne et Tereo et aliis, qui dicuntur conuersi in aues, hoc est dicere quod propter peccata sua depulsi fuerunt a populo et fugerunt ut aues. Unde dictum est:
*Edita fertur auis que fugit uulnera uelox.
Exilio regum multiplicantur aues.*
Decima septima transmutatio est de Lampo conuerso in feram, hoc est quod unusquisque qui concubuit cum matre sicut ille est sicut fera, que non cognoscit in coytu matrem. Quod nichil aliud est dicere nisi quod similia attemptantes fiunt sicut fere, que non discernunt in coytu matrem ab aliis.
Decima octaua transmutatio est de Foco. Per Focum intelligo fatuum qui uult contendere cum Apolline idest cum sapiente. Sed conuertitur in piscem, quia tacet sicut piscis, qui est animal taciturnum, et precipue in focam que est piscis tumidus. Hoc notat superbiam talium. Unde dictum est:
*Est fera qui uenerem maternos uertit in ortus
confusus fatuus a sapiente silet.*
Decima nona est de Eumeli. Nam fuit quidam qui uoluit cum filia concubere, quapropter rapta fuit sibi. Ideo dicitur conuersa fuisse in auem.
Uigesima transmutatio est de Phineo et de Peripha et de nepte, qui dicuntur conuersi in aues, hoc est quod fuerunt fugitiui in modum auium et sic omnes similes dicuntur aues. Unde dictum est:
*Ingemit ablatam cupidus corrumpere natam.
Sic omnes profugos fabula fingit aues.*
Uigesima prima transmutatio est de Aconitis. Nam per Cerberum debemus intelligere curam terrenorum. Nam Cerberus est idem quod terra. Sed per spumam eius generari Aconita intelligo quod per anxietatem terrenorum generantur peccata, mortalia odia, inimicitie, guerre et omnes pestes. Sed per Herculem trahentem intelligo hominem uirtuosum, qui pessundat et dissipat curas terrenorum. Unde dictum est:
*Uirtus terrenam rabiem manifestat et angit
illa sed in cautis dira uenena creat.*
Uigesima secunda transmutatio est de Medea, que uoluit toxicare Theseum. Nam per Theseum intelligo hominem uirtuosum. Per Medeam nouercam intelligo malas personas, que odiunt uirtuosos et decipere conantur, sed quando uirtuosus homo cauet sibi ab illis dolis et permanet in uirtutibus, tunc populus decantat eius laudes, quia habetur in magna fama. Unde dictum est:
*Cantatur probitas multo spectata labore
quando nouercales non bibit illa dolos.*
Uigesima tertia transmutatio est de illa Sithoni muliere conuersa in auem. Nam uerum fuit quod Sithonis prodidit ciuitatem Minoi. Nam Minos promisit sibi aurum maximum et dedit sibi unam ianuam. Sed dum intrasset depulit eam tamquam proditricem et ideo dicitur conuersa in auem, quia obfuit uelut auis. Sed dicitur conuersa in monedula, quia monedula est auis nigerrima que designat proditionem, nam proditores nigri sunt interni. Secus etiam propter aliud quia monedula habet hanc proprietatem, quod si inuenit aurum furatur ipsum, et quia ista poposcerat aurum, ideo et cetera. Unde dictum est:
*Nigra moneda notat speciem mulieris auare
que fit ab infami proditione fugax.*
Uigesima quarta transmutatio est de formicis conuersis in homines. Hoc debet sic intelligi. Nam in insula Etiopie sunt homines habentes proprietates formice. Nam formice in maxima quantitate pullulant, ita illi etiam sunt multum pullulantes forte propter ragionem, quia infiniti nascutur. Et sicut formice sunt paruule respectu aliorum animalium et nigre, ita illi sunt parui et nigri. Similiter formice sunt ualde laboriose, ita et illi. Nam probant philosophi quod formica sit fortius animal de toto mundo habitu respectu ad quantitatem, quia ipsa portat tantum plumbi quantum ipsa est, quod nullum animal de mondo facit. Et habet hanc proprietatem, quod si elongetur a spelunca sua ipsa statim sentit tramitem aliarum nec umquam deuiat. Quod est mirum, cum ipsa sit ita depressa ita quod quodlibet granum deberet sibi uideri mons. Et nota quod Mirmidon idest formica. Unde dictum est:
*Mirmidon in greco fertur formica latine
unde et Mirmidonum nomina uulgus habet.
Corpore namque breues nigri sunt et macilenti
parca laboratrix prolificansque cohors.*
Uigesima quinta transmutatio est de bellua Themis et de cane Cephali conuersis in saxa. Nam uerum fuit quod bellua apparuit in illis partibus et quod multi canes uenabantur eam. Sed inter alios, canis Cephali mirifice insequebatur eam. Tandem quod deuenerunt super unum montem et de illo monte precipitati unus post alteram et confracti saxis. Ideo dicuntur conuersi in saxa. Unde dictum est:
*In saxum canis est uelox et bellua uersus
quo nimio cursu lapsus uterque fuit.*
Prima transmutatio octaui libri est de rege Niso et Silla filia sua. Nam uerum fuit quod Minos obsedit ciuitatem Nisi et quod filia sua prodidit patrem propter amorem. Sed per Sillam abstulisse capillum purpureum intelligo quod abscidit caput patris, in quo erat fiducia totius regni. Et quia hoc fuit magnum monstruum, ideo poete describunt ipsam conuersam in alaudam et regem conuersum in nisum. Et hoc pro tanto quia fugerunt extra ciuitatem. Sed in nisum precipue propter conuenientiam nominis et propter superbiam et uelocitatem illius auis, nam ipse superbus et astutus erat. Sed illa conuersa est in alaudam pro tanto quia solum de nocte uadit, quemadmodum Silla post proditionem patris non audebat apparere, etiam quia Nisus nimis persequitur illam. Ideo ad denotandum quod pater debet persequi filias proditrices, ideo et cetera. Etiam quia habet cirrum in capite unde cirris dicitur, et pro tanto in ipsam dicitur conuersa. Unde dictum est metrice:
*Purpureus crinis caput est quod filia Nisso
Silla suo secuit sanguinolenta patri.
Ne tamen huic monstro desint monimenta poete
aptant ad metrice proprietatis aues.*
Secunda transmutatio est de Minotauro. Nam Pasiphe uxor fuit Minois, qui habebat unum notarium nomine Taurum, cuius amore ipsa capta erat. Unde Dedalus construxit sibi uacam, hoc est quod in domo Dedali magistri lignaminis ipsa coiuit cum eo, et grauida fuit. Sed Minos etiam illa die coiuit cum ea et concepit ex utroque, unde peperit simul unum qui assimilabatur illi notario et alium qui assimilabatur Minoi. Unde dictum fuit quod peperit Minotaurum. Unde Minos uolens hoc latere misit illum qui assimilabatur notario ad quamdam arcem ubi erat carcer, in quo reponebantur capti, et precipue illi de Athenis. Et pro tanto dicitur quod pascebat corpora hominum. Unde dictum est:
*Riualis Minois eratque tabellio Taurus
Pasiphe peperit de quibus una duos.
Unus erat regi, Tauro simillimus alter.
Hinc Minotaurum progenuisse datur.
Taurigenam Minos atre prefecerat arci
in qua pascebant corpora capta ferum.
In lare dedaleo Pasiphe subdita Tauro
tegimen quo latuit lignea uaca fuit.*
Tertia transmutatio est de Adriana rapta a Baccho. Nam hoc uerum fuit quod Dionisius Bacchus adinuenit eam et desponsauit. Sed quod mutauerit eam in signum celeste debes scire quod est quoddam signum stellarum in modum corone, unde appellatur corona. Quod signum Bacchus uoluit appropriare uxori sue. Unde dictum conuersa in ipsam. Unde dictum est:
*Suscipiens Bacchus stellas de more corone
serta mee dixit coniugis esse uolo.*
Quarta transmutatio est de Dedalo et Ycaro qui, dum essent capti a rege Minoe, iuerunt et recesserunt per mare. Et hoc est quod dicitur quod iuerunt cum aliis, quia cum remis et forte filius manebat super puppim et cecidit in mare. Unde dictum est:
*Dedalus et natus uelorum fugerat alis
sed mersus puer est dum petit alta ratis.
Ycarei nati memores estote parati
iussa paterna pati, medium tenuere beati.
Credite dicenti, nati, tam sepe parenti
ut medium pariter contineatis iter.*
Quinta transmutatio est de Perdice. Nam Perdix fuit quidam homo qui erat optimi ingenii. Unde per Dedalum intelligo ingenium cuiuscumque. Iste ergo Perdix ex ingenio suo multa adinuenit. Unde factus est ita superbus ex ingenio quod cepit deuiare, et factus est quidam ebriator et lecator in tantum, quod amisit ingenium suum et artes suas quas habebat. Et tandem precipitauit se de quadam arce, confidens ingenio suo. Et ideo dicitur conuersus in perdicem tum propter conuenientiam nominis, tum proprietate talis uocis. Nam homo cum deuiat efficitur perdix, tum etiam propter proprietatem talis auis que uolat semper iuxta terram. Unde dictum est:
*Dedalus ingenium est quo Perdix precipitatur
uanior effectus artis ab arce cadens.*
Sexta transmutatio fuit de morte Meleagri. Nam dum interfecisset aprum et patruos suos propter unam meretricem, mater interfecit eum arte magica. Nam cum quodam torre accenso fecit artes magicas, ut possibile est, et consumpsit eum. Et pro tanto dicitur quod sic fatatum erat. Unde dictum est:
*Torre puerperii quo sacrum accenderat ignem
heu natum magica perdidit arte parens.*
Septima transmutatio est de sororibus Meleagri que conuerse fuerunt in uolucres, hoc est quod propter dolorem fratris fugerunt extra ciuitatem. Unde dictum est:
*Quas fecit profugas Meleagri pena soreres
in uolucres uersas Naso poeta canit.*
Octaua transmutatio est de ninphis conuersis in insulas. Nam ille ninphe, que mulieres erant, habitabant iuxta Acheloum fluuium et dum essent in littore fluuius creuit in tantum quod eas absorbuit et necuerunt. Sed deuenerunt ad quasdam insulas et ibi sepulte fuerunt. Unde ille insule nominate sunt ab illis Echinades, quia forte ibi regnant Echinii idest Aricii, uel quia filie fuerant Echinii secundum fabulam. Unde dictum est:
*Amnicole spreto germane flumine rapte
nomina dant terris quas subiere maris.*
Nona transmutatio est de Perimele. Nam per fluuium corrupisse eam intelligo quod aliquis corrupit eam in fluuio in aliqua naui. Unde pater eam submersit in aqua et deuenit ad quamdam insulam, ubi sepulta fuit, et insula nomen accepit ab ea. Unde dictum est:
*Corruptam tenus amne pater natam equore mersit
unde sepulcralis insula nomen habet.*
Decima transmutatio est de Philemone et Baucide. Nam Philemon et Baucis fuerunt iustissimi et caritatiui homines, unde omnes pauperes suscipiebant in domo sua. Unde per Iouem et Mercurium intelligo pauperes dei. Nam qui recipit unum pauperem in nomine dei recipit deum. Unde casa sua conuersa est in templum, eo quod in fama fuit quemadmodum templa, uel quia edificatum fuit ab eis. Et ipsi conuersi sunt in arbores propter duo: primo quia post mortem fama sua uiruit quemadmodum uirent arbores, etiam quia in illo templo erant due arbores scilicet quercus et tilia, a quibus ipsi denominati fuerunt post mortem. Unde dictum est:
*Tollitur in templum casa numina suscipientum
sed contemnentum tecta ruina grauat.
Cultores superum pro sanctis rite coluntur
arboris in morem dum sua fama uiret.*
Undecima transmutatio est de Proteo. Nam per Proteum manentem in mari egiptiaco intelligo animum nostrum, qui manet in mari egiptiaco, quia in isto mundo qui plenus est amaritudine sicut mare. Sed per Proteum mutari in uarias formas intelligo nostrum animum clausum in corpore et oppressum ab ipso mutari in diuersas formas, eo quod omnes formas in se apprendit. Unde dictum est:
*Protheus est animus tenebroso in carcere clausus
cuncta uidens formas concipiensque nouas.*
Duodecima transmutatio est de Mestre filia Erisictonis. Nam uerum fuit quod Erisicton fuit homo ditissimus, sed propter superbiam suam cepit dissipare bona et ideo dicitur contempsisse Cererem. Similiter propter gulam suam consumpsit omnia, in tantum quod nichil habebat nisi filiam, sed illam postea uendidit pretio. Sed quod ipsa transmutata fuit in pastorem potest intelligi quod ipsa fugit in habitu pastorali et postmodum adhuc uendita fuit et forte cum equo iterum ad patrem rediit, et ideo dicitur conuersa in equam. Aliquando fugiit currendo et ideo dicitur conuersa in auem et sic de aliis. Unde dictum est:
*Ut pia nata patrem frustra nutriret edacem
uendendam uariis se dedit illa modis.*
Tertia decima transmutatio est de Acheloo. Nam uerum fuit quod Achelous est quidam fluuius in partibus Calidonie, qui tempore Herculis suffocabat omnes illas terras. Unde missum fuit per Herculem, qui omnia monstra domabat. Uenit ergo Hercules et ipsum reduxit in alueum. Sed adhuc ipse cepit ire nunc istorsum nunc illorsum oblique in modum serpentis. Unde dicitur quod conuersus est in serpentem, quapropter Hercules eum rectificauit. Cum autem Achelous diuisisset se in duos ramos, iterum Hercules deuicit eum, quia rectificauit. Sed postmodum conuersus est in taurum, quia dum rectificasset eum cepit ire per duo loca. Unde duo cornua fecit in modum tauri, quapropter Hercules abstulit sibi unum cornu et reduxit in unum alueum per quem intrat mare et dicitur quod illud cornu datum est domine Copie, hoc est quod reducto ita illo fluuio illa terra fuit postmodum copiosa. Unde dictum est:
*Dictus ab obliquo est Achelous flumine serpens
sed tamen Alcides rectificauit eum.
Quem duo fecerunt fluuialia cornua taurum
alterius raptu est terra relicta ferax.*
Prima allegoria est de Hercule et Iunone. Nam per Herculem intelligimus hominem uirtuosum. Sed per Iunonem nouercam intelligimus uitam actiuam. Nam tres sunt uite scilicet uita actiua, que designatur nobis per Iunonem, que est dea regnorum; contemplatiua, que designatur nobis per Dianam uel Palladem; et uita uoluptuosa, que designatur nobis per Uenerem. Modo uita actiua dicitur esse nouerca hominis uirtuosi et parat sibi infinitos labores. Nam qui ponit delectationes suas in uita actiua multos labores sustinet, sed homo uirtuosus omnes illos superat. Unde dictum est:
*Uirtutis ualide uita est actiua nouerca
Herculis ut Iuno quem superare nequit.*
Secunda transmutatio est de Antheo et Hercule, quia de Busiride istoria fuit. Nam per Antheum possumus intelligere philosophum in istis terrenis. Sed per Herculem intelligimus philosophum in altioribus. Unde Hercules, disputans cum Antheo penes terram, in infimis non poterat Antheum uincere, sed postea cum eleuauit de terra uicit eum. Uel aliter per Antheum natum terre intelligimus libidinem, que nascitur ex terra, quia ex carne nostra que terra est. Nam libido soluis carnis est uitium. Sed per Herculem intelligimus uirtutem contra quam surgit libido. Sed uirtuosus homo tunc separat se a terra et illam libidinem elleuat in altum et statim eam deuicit. Unde dictum est:
*Contra uirtutem pugnans terrea libido
deperit a tactu si separetur humi.*
Tertia transmutatio est de Gerione. Nam Gerion fuit quidam tyrannus hiberus, qui habebat tria capita idest tria regna. Et quia multa armenta habebat, dicitur quod erat pastor. Unde et cetera:
*Gerion est dictus triplex tria regna gubernans
pastor ab armentis dictus et ipse suis.*
Quarta transmutatio est de Cerbero. Nam consueuit dici quod per Cerberum intelligimus terram, que est os inferni. Sed per tria capita intelligimus tres partes mundi scilicet Asiam, Africam et Europam et cetera. Sed aliter nunc dico quod per Cerberum qui habet tria capita intelligo ortum triplicis ire, de qua dicit Seneca quod est peius uitium aliis quod sic probat. Nam illud est peius uitium aliis quod corrumpit illud quo homo est homo. Sed ira est huius quia per iram corrumpitur ratio in homine per quam homo est homo. Sed per alia uitia non sic, quare ira est peior. Sed triplex est ira, nam quedam est in nobis a natura. Nam sunt aliqui qui semper irascuntur propter aliquod accidens existens in eis. Quedam est ira que in nobis causatur per aliquod nobis illatum, ut si aliquis offendat alium ex hoc irascitur contra illum. Quedam est ira que est in nobis a casu et a fortuna, sicut si unus amicus aliquando cum aliquo loquatur a casu propter aliqua uerba irascuntur simul et ideo per Cerberum intelligimus hanc iram triplicem. Unde dictum est:
*Cerberus in nobis uim signat triplicis ire
nate, causate, casibus atque date.*
Quinta transmutatio est de Tauro. Nam iste Taurus fuit ille qui concubuit cum Pasiphe et genuit Minotaurum, qui ita superbiuit eo quod concubuerat cum regina, quod cepit ire per mare et factus est magnus predo. Et depredabatur omnes quos reperiebat. Unde Hercules iuit et interfecit eum. Unde dictum est:
*Per mare delatus post uictus ab Hercule Taurus
uir ferus et Crete depopulator erat.*
Sexta transmutatio est de cerua quam deuicit Hercules. Nam per ceruam illam intelligo quandam ciuitatem in Elide regione que uocabatur Cerua, que edificata erat in figuram cerue, quia habebat duos colles in modum cornuum cerue et quia forte quando edificata fuit fuit edificata sub augurio cerue. Unde dictum est:
*Elidis urbs fuerat fundata sub omine cerue
Cerua per Herculeas spicula passa manus.*
Septima transmutatio est de Arpiis, que Stimphalides dicuntur a fluuio, que stercorabant mensas Phinei, per quas intelligimus tres species auaritie, ut dictum fuit. Sed Hercules, dum iuisset illuc cum Iasone, deuicit eas cum suis sagittis.
Octaua transmutatio est de leone, quem interfecit Hercules. Nam per Leonem intelligimus superbiam, sicut per Arpias auaritiam et per Cerberum iram. Unde sicut Hercules iram deuicit et auaritiam, ita deuicit superbiam. Unde dictum est de hiis duabus simul:
*Arpias uirtus furias transfigit auaras
dat leo uirtuti terga superba lues.
Nescio si nostis quod triplex nos grauat hostis
mundus et immundus spiritus atque caro.*
Unde notabiliter dictum fuit hic deuitiis quom ortum habent:
*A se producit caro luxuriamque gulam.
Mundus auaritiam tristitiamque parit.
A Sathana tria sunt elatio liuor et ira
ex hiis nascuntur singula queque mala.*
Nona transmutatio est de Amazonibus que non conuersantur cum hominibus, que erant ita superbe quod omnes homines deuincebant. Sed Hercules eas deuicit. Unde dictum est:
*Hec eadem uirtus muliebrem uincere fastum
nouit qui reges expoliare solet.*
Decima transmutatio fuit de pomis aureis. Nam Athlas fuit quidam maximus philosophus et astrologus, qui uiguit magno tempore. Per poma aurea intelligo dogmata sua que ipse dabat. Sed Hercules fuit adhuc solemnior, unde cepit sibi poma aurea idest quod pretulit eum in ingenio et cepit destruere et contradicere dogmatibus suis. Unde et cetera:
*Dogmata sollicitus cepit Alcides Athlanti
cum dormitaret ingeniosus homo.*
Undecima transmutatio est de Centauris, quod uicit Hercules. Nam per Centauros intelligo homines armatos ad equum. Nam ille qui primo uidit homines equites cogitauit ipsos esse unum corpus. Unde Centauros uocauit, qui secundum fabulam nati sunt ex Ysione et nube specie Iunonis, quia Ysion fuit primus qui adinuenit eos, eo quod erat captus amore Iunonis idest regnorum. Unde cum centum equitibus ibat superando omnia regna. Sed tandem superati sunt a Laphytis cum Hercule. Unde dictum est:
*Centauros equites superauit plebs Laphytharum
Herculis auxilio conficientis eos.*
Duodecima transmutatio est de apro. Nam per Herculem intelligo ueritatem. Per per aprum intelligo iram que multum pugnat contra ueritatem. Sed homo uirtuosus eam deuicit.
Tertia decima transmutatio est de Ydra. Quidam dicunt quod per Ydram intelligimus unam questionem, quam sustinuit Hercules sub Athlante, que habebat septem capita idest septem dubia, quorum uno succiso nascebantur duo per replicationem. Uel aliter per Ydram intelligimus quoddam stagnum aquarum, nam Ydros enim grece, aqua latine dicitur. Sed istud stagnum occupabat multa arua unde multum nocebat. Iuit ergo Hercules ut consumaret illud, unde circumcirca posuit infinita ligna et imposuit ignem et desiccauit aquas.
*Uincit aprum uirtus horrendam cum domat iram
et desiccat aquas ingeminantis Ydre.*
Quarta decima transmutatio est de Diomede traco, qui interficiebat homines et dabat equis. Et hoc potuit esse quia forte expoliabat homines et ex substantia eorum pascebat equos. Unde uersus:
*Qui pascebat equos humana carne tyrannus
Hercule mactatur cum feritate sua.*
Quinta decima transmutatio est de Caco. Per Cacum intelligo demonem qui subuertit homines quos uirtus acquisiuit. Unde Hercules idest uirtus strangulat illum ejecentem fumum de cauerna idest de inferno ad quem ducit homines. Unde dictum est:
*Uirtus alma suos subtractos demone uersim
ut redimat tetrum strangulat ante malum.*
Sexta decima transmutatio est de leone nemeo, de quo dic sicut dicitur de alio leone, sed alia est de hoc quod substulit celum. Nam Hercules fuit quidam maximus philosophus qui multum instabat superioribus, unde dicebatur substinere celum, hoc est quod per scientiam suam ipse substinebat scentiam astrorum, que in celo sunt. Unde dictum est:
*Et celum gessisse datur celestibus instans
terrarum uirtus omnia monstra domans.*
Decima septima transmutatio est de camisia uenenata que Herculem interfecit. Nam per Herculem intelligo uirtuosum. Per Nessum intelligo sensum carnalem, qui dedit camisiam uenenatam idest libidinem carnalem Deianire. Per Licam qui est nuntius carnis, scilicet per diabolum ipsi herculi idest uirtuoso et ipsam induit, quia homines libidinosi sunt. Sed Hercules tendit ad superiora eleuans spiritum ad alta et dimittit carnem consumi. Unde dictum est:
*Consumit tandemque uirtum muliebre uenenum
sed tamen hoc superat spiritus astra petens.*
Et nota quod per Licam tu potes intelligere gulam, que est latrix ueneni, que mittitur a Deianira idest a carne et hoc dico decipiente Nesso idest sensu carnali. Unde dictum est:
*Si gula durescat latrix ignaua ueneni
quod tulit a sensu decipiente caro.*
Decima octaua transmutatio est de Galantide conuersa in mustellam. Nam Galantis fuit quedam femina que sciebat optime ministrare parientibus, unde omnes eam uolebant. Et si non poterant parere, ipsa sciebat dicere incantationes tales quod statim pariebant. Unde eam uocauit Alcmena cum parere non posset.
Et quia ipsa cum ore suo faciebat alias parere ideo etc. Et propter conuenientiam uocabuli, quia in greco Galantis tantum ualet quam mustella in latino. Similiter propter flauedinem mustelle et agilitatem. Unde et cetera:
*Que satis in partu leuiabat carmine matres
mustelle speciem que parit ore tulit.*
Decima nona transmutatio est de Lotho conuersa in arborem. Nam fuit quedam mulier nomine Lothos que cepit fugere ueretrum Priapi. Hoc est quia cepit respuere omnes homines et castitatem obseruare. Et ideo dicitur conuersa in arborem, quia fama eius uiruit quemadmodum arbor uiret. Sed in talem arborem, quia communicabat nomine illius arboris. Unde et cetera:
*Uirgo uiret fama fugiens obscena Priapi
nominis hic eius planta liquore rubet.*
Uigesima transmutatio est de Driope, que etiam fuit conuersa in eandem arborem. Nam illa Driope habebat unum filium. Et dum iret sub illa arbore cepit unum ramum et statim stillauit liquor in modum sanguinis. Unde cogitauit quod esset sanguis et quod illa Lothos, de qua dictum est, esset in illa arbore. Ideo ad similitudinem illius Driope petiuit omnes amicos et respuit maritum et deuouit castitatem. Et ideo dicitur conuersa in arborem, quia eius fama uiruit, et in eandem quia ad similitudinem et exemplum illius Lothos hoc fecit. Unde dictum est:
*Quod ramis admirans simplex et credula mater
in simili fama continuisse datur.*
Uigesima prima transmutatio est de Iolao filio Herculis, qui mutatus fuit de sene in iuuenem et debet intelligi quod aliquis mutatus de sene in iuuenem uel de iuuene in senem. Quo ad mores, sicut uidemus sepe fieri quod isti barones dum sunt senes uidentur lasciuire ac si essent iuuenes ut obliuiscantur senectutis. Ut puta in uestibus et in aliis huiusmodi. Similiter sicut uidemus quod aliqui iuuenes dum promouentur ad aliquam dignitatem, ipsi demostrant se maturos in moribus ac si essent senes, sicut fuit de Octauiano. Unde per Heben que iuuenem fecit Iolaum intelligo moralem habitum, qui habetur ex uita actiua. Et ideo dicitur quod fuit filia Iunonis, per quam intelligimus uitam actiuam. Et ideo de Iolao et filiis Phebea regi, qui etiam mutati fuerunt, dictum est sic:
*Ad iuuenile senem reuocat lasciuia uite
de pueris iuuenes fortia facta leuant.*
Uel aliter per Eben intelligo filiam Iunonis idest ethicam, que est moralis philosophya, in qua student isti regentes, sed ipsa est desponsata Herculi idest uirtuti. Ista autem Hebes, desponsata uirtuti que erat in Iolao, facit eum apparere iuuenem de sene. Unde uersus:
*Nata potestatis uirtuti nupta regentes
ethica defectos non sinit esse probos.
Pro quibus exorat contemplatoria uirtus
aut quibus est summi gratia parta dei.*
Uigesima secunda transmutatio est de Cimera. Nam per Cimeram, qui est mons quidam, intelligo meretricem que in principio est superba et fastigians quemadmodum lea. Sed in medio dum tu cois cum ea est sicut ircus idest quod fetet quemadmodum ircus. Sed in fine est sicut ydra que te uenenat, quia spoliat te denariis. Sed dicitur fabulose quod Bellorofon uoluit superare hoc monstrum, per hunc debemus intelligere sapientem. Sed Pallas idest sapientia sua prestitit sibi Pegaseum equum uolantem idest mentem ad celestia uolantem, cum qua superauit hoc monstrum. Unde dictum est:
*Omnis reuera meretrix est dicta Cimera
que prius est forma fastigiante lea,
ad medium sapit hircino fetore capellam
fine uenenatis mordet ut ydra dolis.*
Uel sic:
*Est lea per fastus, capra sordibus, ydra per haustus
Thais imaginibus dicta Cimera tribus.
Sed tamen hoc monstrum sapientis Bellorofontis
mens domat auxilio celiuolantis equi.*
Uigesima tertia transmutatio est de Biblide conuersa in fontem. Nam uerum fuit quod Biblis dilexit fratrem Caunum et insecuta est eum per totum mundum. Sed tandem deuenit ad quandam arborem que pendebat super uno fonte, et propter dolorem suspendit se ad illam arborem et per putredinem paulatine stillauit in illum fontem. Quapropter fons ille denominatus est Biblis a nomine illius et ideo dicitur fabulose quod conuersa est in fontem. Unde dictum est:
*Biblidis ardentis fratrem fons nomina gessit.
Qua se suspendit quem super arbor erat.*
Uigesima quarta et ultima transmutatio est de Yphide conuersa de femina in masculum. Nam Yphis fuit quidam iuuenis qui, dum esset XIIII annorum uel pauciorum, patiebatur se supponi ab aliis, unde sicut mulier erat. Sed post XIIII annos sensit uenerem in se ipso et noluit amplius supponi, sed supponere, et accepit uxorem. Unde dictum est:
*Ante fuit mulier Yphis muliebria passus
conubio sumpto se dedit esse uirum.*
Prima transmutatio est de Orpheo. Orpheus sapientissimus homo fuit et eloquentissimus. Et ideo dicitur filium Apollinis dei sapientie et Caliopes muse eloquentie. Iste accepit Euridicem uxorem. Euridices idest profunda diiudicatio, quam desponsauit Orpheus, quia profunde diiudicabat. Sed dum ista profunda diiudicatio iret uagando per prata idest dum delectaretur in mundanis et Aristeus idest mens diuina ab aristos et theos, quod est deus, insequeretur eum, tunc serpens idest diabolus momordit eam et occidit idest quod diabolus traxit eum de bona uia. Sed Orpheus, uidens se amisisse profundam mentem, cepit rogare deum humiliter et reddita est sibi sub hac lege ne retrospiceret idest ne dimitteret se temptari. Sed fregit legem et ideo adhuc rapta est, quapropter Orpheus dimittens inferos idest temptatores reuersus est ad Deum et cepit spernere mulieres, dans animam suam Deo. Et cepit amare uiros idest uiriliter agere unde mortuus est mundo. Nam tales moriuntur mundo et sic rehabuit Euridicem. Unde dictum est:
*Orpheus est sapiens cuius mouet omnia cantus
iudicium penetrans deuorat Euridicem.
Hec inferna petit morsu serpentis iniqui
dum fugit hec inter orbis amena deum.
At sapiens reuocat sanctis rationibus illam
que respecta sibi mersus ad ima ruit.
Manibus exclusus sese ad celestia tollens
per Mercurii opus se probat esse uirum.
Et mundo moritur mundi muliebria damnans
Euridicemque suam post modum tutus habet.*
Secunda transmutatio est de quodam conuerso in saxum. Nam dicitur quod Hercules attraxit Cerberum de inferno. Hercules fuit quidam maximus philosophus, qui traxit Cerberum idest determinauit de triplici manerie ire scilicet nate, causate et fortuite, ut homines sibi cauerent. Quod cum uideret unus philosophus in tantum obstupuit quod nunquam uoluit de illa materia tangere tantum subtiliter, determinauerat Hercules. Et ideo dicitur conuersus in saxum. Unde et cetera:
*Dum Stige monstraret Alcide nascier iram
philosophus quidam perstupuisse datur.*
Tertia transmutatio est de Oleno et Lethea conuersis in saxa. Nam isti fuerunt coniuges et collaudabant se. Ideo reputabant se meliores et iustiores omnibus aliis uicinis. Unde unus fauebat alii in presumptione sua. Unde dicuntur conuersi in saxa propter talem presumptionem. Unde dictum est:
*Uxoremque uirum durans presumptio fecit
saxa. Suos uultus hec probat ille fauet.*
Quarta transmutatio est de Athi conuerso in pinum. Nam per dominam Cererem hic intelligo gloriam, que est frequens fama cum laude. Per Athim intelligo iuuenem in florem iuuentutis. Quando ergo iuuenis cauet sibi a luxuria, tunc dicitur amari a gloria, quia gloriosus est. Sed per Sagarim ninpham cuius amore captus est intelligo molitiem carnis que aliquando facit iuuenem deuiare. Sed tunc uenit gloria et detruncat illam molitiem, que truncata conuertitur Athis in pinum quia ascendit in altum gloria sua sicut pinus et uiret sicut pinus, unde detruncauit sibi testiculos et genitalia. Unde dictum est:
*Gloria mollitiem truncat cum mollibus actis
qua iuuenis rapta surgit in alta uirens.*
Quinta transmutatio est de Ciparisso in cipressum conuerso. Nam Ciparissus fuit iuuenis bone indolis, unde diligebatur ab Apolline idest a sapientibus, quia sperabant de ipso bonum. Sed accidit casus quod habebat unum ceruum quem diligebat et interfecit eum ignare. Quo interfecto statuit mori. Unde suspendit se ad unam cipressum et sic arbor accepit nomen ab eo. Nam cipressus in greco idem quod cipressus. Et si tu diceres quare poeta describit mortem istius et non multorum aliorum, ratio est quia ex morte huius resultabat nomen eternum illius arboris. Unde poete solum describunt actiones que sunt notabilia et miranda. Unde dictum est:
*Extinctum deflens ignaro nomine ceruum
dat nomen ligno quo Ciparissus obit.
Indolis ante bone dilectus Apolline dictus
mox de se lacrimas per sua fata dedit.*
Sexta transmutatio est de Ganimede conuerso in signum quod est Aquarius. Ista mutatio posset ad bonum reduci. Sed quia Augustinus dicit ad litteram de hoc in libro De Ciuitate Dei, ideo ne uidear dicere contra eum, dico sicut ipse. Dicit enim quod Iupiter fuit rex crentensis, qui captus erat amore Ganimedis filii Trois. Iuit ergo circa ciuitatem in qua erat cum exercitu et cum aquilis depictis. Ideo dicitur conuersus in aquilam et rapuit eum ui et conuertit eum ad malos usus. Unde Augustinus appellat eum stupratorem puerorum, ut increpet adorantes tales deos et fecit ipsum seruitorem sciphi ut delectaretur in eo. Unde dictum est:
*Iupiter in bellis aquilarum signa ferendo
arripuit puerum cuius amator erat.*
Septima transmutatio est de Iacinto in florem conuerso. Nam Iacintus fuit quidam iuuenis bone indolis et ideo diligebatur ab Apolline idest a sapientibus. Sed accidit quod ludendo mortuus est. Sed dicitur conuersus in florem Iacintum, quia assimilabatur ei in colore purpureo, etiam propter litteras insculptas in illo flore scilicet i. a. Ia. quod est prima sillaba sui nominis. Unde dictum est:
*Iacinti pueri splendente sub indole rapti
flos similis simili gramate nomen habet.*
Octaua transmutatio est de Cerastis qui mutati fuerunt in tauros. Nam ceros grece est cornu latine. Isti autem fuerunt pessimi in tantum quod sacrificabant de sanguine humano suis ydolis. Sed domina Uenus que hic accipitur pro iure nature mutauit eos in tauros, quia facti sunt feri ut tauri. Unde dictum est:
*Qui male libabant humano sanguine templis
dat ius nature cornibus esse feros.*
Nona transmutatio est de filiabus Propeti que conuerse fuerunt in uacas deinde in silices. Nam ille in principio ceperunt spernere Uenerem et despicere utentes ea. Sed tandem dum gustassent dulcedinem libidinis facte sunt publice meretrices et pro tanto dicuntur conuerse in uacas. Sed tandem expulso pudore ostendebant genitalia. Ideo dicuntur conuerse in silices, quia erant immobiles et dure quemadmodum silices, quia sanguis faciei induruerat. Unde dictum est:
*Que mage damnabant Uenerem mox fronte bouina
saxifica demum concubuere palam.*
Decima transmutatio est de statua eburnea Pigmalionis conuersa in unam feminam. Dicunt quidam quod ille despiciebat omnes feminas propter turpitudinem. Unde fecit unam statuam eburneam femineam, cum qua cepit dormire et ita spermatizabat in ea ac si esset femina. Unde dicitur conuersa in feminam.
*Pigmalion statue se commiscebat eburne
quam dedit huic uiuam pro muliere Uenus.*
Sed quia littera Ouidii reclamat, eo quod dicit expresse quod genuit ex illa Epaphum, ideo dicamus aliter, quod Pigmalion habebat quandam uxorem pulcerrimam ut ebur. Sed erat immobilis et sine blanditiis et nesciebat operari sicut alie in coytu et ideo dicebatur statua esse. Sed Pigmalion rogauit deam Uenerem ut conuerteret eam. Hoc est quod per consuetudinem coeundi ipsa didicit se plicare et blandiri sicut alie. Et ideo dicitur conuersa de statua in feminam. Unde et cetera:
*Absque iocis mulier statue similatur eburne
edoctam fertur uiuificare Uenus.*
Undecima transmutatio est de Mirra conuersa in arborem sui nominis. Nam uerum fuit quod Mirra iacuit cum patre per modum contentum in fabula. Quod dum pater sciuisset, uoluit eam interficere, sed illa recessit. Et cum iam esset in tempore partus, se suspendit ad quandam arborem que uocata est mirra propter istam. Sed dum esset suspensa, quedam mulier uidit quod erat pregnans, eam scindit per medium et filium attraxit, qui uocatus fuit Adonis. Unde dictum est:
*Mirra suum nomen plante suspensa reliquit
conscia decepto concubuisse patri.
Cuius ab execta tractus puer extitit aluo
quem scit amorosum fertur amasse Uenus.*
Sed Fulgentius allegorizat eam naturaliter, dicens quod Mirra est quedam arbor in Arabia, cuius pater est sol. Nam sol generat omnia. Dicit enim philosophus: *Homo hominem generat et sol*. Multo ergo fortius generat plantas. Et dicitur precipue Mirra filia solis, quia ex beneficio solis magis nascitur in una parte quam in alia. Et dicitur iacere cum patre, quia sol in uere ingrauidat eam quodam succo, deinde in estate desiccat ita eam quod scinditur cortex et stilat quoddam gummi, quod uocatur adonis. Adon enim grece idest suauitas latine. Sed domina Uenus capitur amore eius, quia ex isto adone quod latine dicitur mirra fit quedam confectio que concitat hominem ad uenerem. Et introducit Fulgentius Petronium expertum fuisse hoc, qui etiam scripsit super hoc libro. Unde dictum est:
*Plantarum pater est sol cuius texta calore
exudat succi mirra suaue genus
nomen adonis habens. Ueneri quod fertur amatum
Pigmentum uenerem concitat illud enim.*
Duodecima transmutatio est de Ypomane et Athalanta conuersis in leones. Nam Athalanta fuit pulcerrima et uerum est quod spernebat coniugem propter castitatem suam. Sed quod illi qui uincebantur amputarentur caput, hoc debet intelligi quod multi petebant eam, sed quia spernebat omnes uidebatur sibi quod perderent caput. Tandem uenit Ypomanes, qui uicit eam cum tribus pomis aureis, que dederat sibi Uenus, hoc est cum tribus gratiis quas habebat que uenerem inducunt scilicet eloquentia, pulchritudo et nobilitas. Sed quod coyrent in templo Cibeles hoc fuit uerum et pro tanto dicuntur conuersi in leones, quod feri fuerunt reputati sicut leones. Unde dictum est:
*Casta petitorum fugiens connubia uirgo
fertur ut abiectis execuisse caput.
Hanc iuuenis uicit Ueneris cui gratia triplex
eloquium, forma, nobilitatis honor.
Sed dum concubitu Cibeleia templa profanant
rebus abhorrendis extat uterque leo.*
Tertia decima transmutatio est de Adoni conuerso in florem. Nam Adonis erat quidam luxuriosus et ideo dicitur quod diligebatur a dea Uenere. Sed uolens Uenerem euitare fatigabat se immensis laboribus. Et tandem dicitur quod Uenus conuertit eum in florem caducum, hoc est quod dulcedo Ueneris est sicut quidam flos caducus, quia parum durat illa dulcedo. Et fecit dolorem mortis eius haberi in memoria omni anno, hoc est quod peccatum Ueneris et contritio eius deberet haberi omni anno. Unde dictum est:
*Fortibus officiis Ueneris dulcedo perempta
flos breuis ac longi causa doloris adest.*
Quarta decima transmutatio est de sociabus Proserpine conuersis in mentas, nam per Proserpinam intelligo humorem lune qui magis deposcitur a quibusdam herbis quam ab aliis. Et ille que magis appetunt eum dicuntur magis redolere. Per socias ergo Proserpine intelligo herbas que multum appetunt humorem lune et tales dicuntur conuerti in mentas, quia sunt herbe olentes. Unde dictum est:
*Lunaris socius herbis deplangitur humor
que mage gliscentes plus redolere putem.*
Prima allegoria undecimi libri est de serpente conuerso in saxum. Nam per serpentem intelligo inuidiosum sapientibus. Per caput Orphei intelligo hominem bone fame. Uult ergo serpens deuorare caput Orphei idest uult reuocare bonam famam. Sed tandem obmutescit, quia bona fama preualet inuidie, et ideo dicitur conuerti in saxum. Unde dictum est:
*Serpens inuidie famam corrumpere docti
nititur, at nequiens saxificatus obit.*
Secunda transmutatio est de mulieribus que Orpheum interfecerunt conuersis in arbores. Nam per Orpheum intelligo uirtuosum. Sed per Euridicem uxorem intelligo profundam mentem, quam amisit aliquantulum per aliquam punitionem peccati. Sed ut possit eam inuenire despicit mulieres idest muliebriter uiuentes et sequitur uiros idest uirtuosos, et ideo dicitur mortuus ab eis idest mortuus eis, sicut homo dicitur mortuus mundo quando non agit mundana. Tunc inuenit Euridicem idest mentem profundam. Et ille dicuntur conuerti in siluas idest in uarios errores. Unde uersus:
*Luxuriosa cohors perimens uirtutis amicum
fertur in errorum se uariasse nemus.*
Tertia transmutatio est de Mida, qui omnia conuertebat in aurum. Nam per Midam intelligo auarum, qui conuertit omnia in aurum, idest quod per usuras et rapinas omnia conuertit in aurum. Et ideo dicitur non posse comedere, quia isti auari comedunt parum comedunt. Sed per ipsum lauare se in Patolum et spernere omnes diuitias intelligo quod si auarus lauerit se in fonte pietatis efficitur largus et distribuit sua pauperibus. Unde dictum est:
*Exemplo Mide nobis signatur auarus
qui cum plus habeat plus eget ipse miser.
Si tamen hec labes pietatis fonte lauetur
sanior efficitur cum sua gaza fluit.*
Quarta transmutatio est de auribus Mide conuersis in auricolas asininas. Nam per Apollinem intelligo sapientem. Per Pan intelligo aliquem sophistam qui uult contendere cum Apolline. Sed deuincitur iudicio sapientum. Sed per Midam qui iudicabat Pan melius cantasse quam Apollo intelligo hominem qui solum considerat uoces et non medullam intrinsecam. Et talis dicitur ob audire, quemadmodum asinus. Et ideo habet fabula quod aures sue conuerse sunt in auriculas asininas. Unde dictum est:
*Qui magis ore probat factos quam pectore cantus
auricolas asini rite tenere datur.*
Quinta transmutatio est de edificatione Troie. Nam Laumedon dicitur inuocasse Neptunum et Apollinem, hoc est proprietatem marinam et proprietatem menium. Sed propter suam auaritiam noluit dare aurum quod spoponderat Neptuno, hoc est quod noluit expendere denarios in custodia maris. Neptunus idest mare indignatus est et immisit aquas, hoc est quod per mare multi aggressi fuerunt eum et perdidit dominium maris. Et quod plus data est ad deuorandum belluis marinis idest quod per mare accipiebant terram siue ciuitatem. Sed tunc petiuit Herculem in subsidium idest fortes milites. Sed Hercules petiuit equos. Ille tunc propter auaritiam denegauit et ideo ciuitatem amisit. Unde dictum est:
*Menibus et ponto mansissent Pergama tuta
si rex tutele non uetuisset opes.
Nec sua nata foret belluis decreta marinis
si daret Alcide rector auarus opes.*
Sexta transmutatio est de Peleo et Tetide uariante se in uarias formas. Nam Peleus fuit filius Eaci regis. Iste uoluit uiolare Tetim deam maris idest uoluit dominium maris habere. Sed Tetis uariabat se nunc in arborem, nunc in auem, nunc in tigridem, idest quod mare se uariabat, quia nunc erat procelosum propter uentos, nunc montuosum, nunc asperum ut tigris. Et sic ab ea Peleus est deuictus. Sed alias ipse cum nauibus ualde bene ordinatis intrauit mare et tandem dominus fuit. Tamen in mari dicitur filium genuisse scilicet Achillem, qui patri preualuit. Unde dictum est:
*Tamquam coniugio Peleus sibi subdere pontum
dum cuperet, uario turbine uictus erat.
Tandem propositum ratibus tulit ordine uinctis
fertur in hoc natus preualuisse patri.*
Septima transmutatio est de Dedalione fratre Ceicis conuerso in accipitrem, cuius allegoria istorialis est talis. Nam uerum fuit quod iste habuit unam filiam pulcerrimam, que mortua est. Pro cuius morte fuit passus tantum dolorem quod recessit de terra et factus est predo. Et quia accipitres uiuunt ex rapina, ideo datus est locus fabule quod sit conuersus in accipitrem. Unde dictum est:
*Dedalion patriam nate pro morte reliquit
uersus in accipitrem, nam populator erat.*
Sed allegoria moralis hec est. Nam iste Dedalion fuit maximus philosophus, qui dicitur conuersus in accipitrem propter ingenium suum intensum. Nam accipiter est animal ualde solers et prouidum. Qui philosophus ex ingenio suo parit sibi filiam, quia gloriam maximam et honorem. Sed ista filia dicit se sapientiorem Diana uel pulcriorem, quapropter Diana abscidit linguam. Hoc est quod aliquando homo propter sapientiam et eloquentiam iactat se et quia hoc est contra mores et ideo dicitur abscindi linguam. Sed quod cum ipsa coiuerit Mercurius et Apollo idest quod in ipso erat eloquentia et sapientia. Per filios natos ex ea intelligo proprietates sapientie et eloquentie, que ex ipsis consequuntur. Unde uersus:
*Ingenium accipitri rapido simulatur acutum
de quo sepe solet gloria magna sequi.
Que parit eloquio furentem corda disertum.
philosophum clara post ratione parit.
Sed contra morale decus dum gloria surgit
fingitur et lingua commoriente silet.*
Octaua transmutatio est de Ceice et Alcione conuersis in aues, que alciones nominantur. Nam uerum fuit quod Ceix fuit rex qui submersus fuit in mari eundo per mare quapropter uxor sua dolore mortua est. Sed quod sint conuersi in aues tales est propter conuenientiam nominis et propter proprietatem auium illarum, que semper manent in littore maris et faciunt uocem multum querulam, quemadmodum isti faciebant dum moriebantur. Et pro tanto datus est locus fabule quod conuersi sunt in aues tales. Unde dictum est:
*Quam breuis est requies mundi longumque periclum
designant querule proprietatis aues.*
Nona transmutatio est de Esaco filio regis Priami in mergum conuerso, cuius allegoria est. Nam Esacus raptus amore designat nobis hominem luxuriosum luxuria gule uel coitus. Iste talis dicitur se submersisse in mari hoc est in Uenere, que est sicut quoddam mare periculosum. Et quia Uenus dicitur nata in mari pro tanto dicitur conuerti in mergum propter proprietates eius, quia mergus est macer, ita homines capti amore sunt macri, etiam quia tota die se submergit in mari quemadmodum homo libidinosus se submergit in libidine. Unde et cetera:
*Esacus in specie mergi fert luxuriosum
quem gula consumit, quem male uexat amor.*
Prima transmutatio duodecimi libri est de serpente conuerso in saxum. Nam dicitur quod apparuit serpens comedens nouem aues idest consumens nouem annos circa Troiam. Per hunc serpentem intelligo fatalem dispositionem. Nam fatatum erat a deo quod in X° anno Troia caperetur. Et quia fatum immutabile est quemadmodum saxum, ideo dicitur serpens conuerti in saxum. Unde dictum est:
*Saxeus hic serpens est immutabile fatum
depopulans annis Pergama capta nouem.*
Secunda transmutatio est de Cigno conuerso in auem sui nominis. Nam iste Cignus erat quidam rex qui dominabatur mari, ideo dicebatur filius Neptuni qui est deus maris. Et uenit in adiutorium troianorum, ut habent istorie. Et magnam stragem dabat grecis, quapropter Achilles aggressus est eum. Sed de eo non poterat incidere hoc est quod fortissimus erat. Sed tandem Achilles insequens eum et ipso fugiente submersit eum in quodam lacu. Et quia ipse nominabatur Cignus et etiam quia cignus est auis aquatica, ideo habet fabula quod conuersus est in cignum. Unde dictum est:
*Rex fuit equoreus Cignus quem uicit Achilles
ex quo Neptuni filius esse datur.
Submersumque lacu cigni sumpsisse figuram
consona uox facto rite uocauit eum.*
Tertia transmutatio est de Ceneo conuerso de femina in masculum, postea in auem fenicem. Nam Ceneus fuit pulcerrimus puer qui, dum iret per littus maris, unus nauta marinus supposuit eum et quia hoc est proprium mulierum, ideo dicebatur femina, quam deflorauerat Neptunus. Sed postmodum dum fuit magnus numquam dimisit se occurrere in illo peccato et ideo dicitur conuersus in masculum. Sed quod haberet hanc proprietatem scilicet quod esset inuincibilis, hoc est dicere quod fuit probissimum in bello, sicut apparuit in bello centaurorum. Sed quod sic conuersus in fenicem post mortem, hoc est quod post mortem habita fuit fama specialis quemadmodum unica est fenix, uel propter proprietatem fenicis que uolat in altum, sicut fama sua uolauit in altum. Unde dictum est:
*Cenis quem puerum corrumpit nauta marinus
dicitur equoreo uirgo subacta deo.
Inde uiri speciem sumpsisse uirilibus actis
fertur at hic fenix unicus alta petens.*
Quarta transmutatio est de Periclimeno in auem conuerso. Nam Periclimenus fuit quidam rex, quem aggressus est Hercules, qui habebat a Neptuno quod trasmutabat se in uarias formas, hoc est quod habebat proprietatem multorum animalium. Sed tandem conuersus est in aquilam, hoc est quod propter insecutionem Herculis ipse fugit in altum sicut aquila super unam turrim, et ibi Hercules sagittauit eum. Unde dictum est:
*Alitis altiuole bellum de morte gerenti
abstulit altiuagam tecta sagitta fugam.*
Quinta transmutatio est de Achille conuerso in cinerem. Nam Achilles occisus fuit a Paride, ut dictum est in summa textus, qui talis et tantus combustus fuit. Et conuersus in cinerem paucum ad ostendendum quod uita huius mundi nichil est et nostrum corpus est sicut cinis. Unde dictum est: *Memento quod cinis es et in cinerem reuerteris*. Sed fama eius semper erit, propter quod apparet quod quam bona opera et bona fama numquam pereunt, quemadmodum perit corpus. Unde dictum est:
*Soluitur in tenuem corpus terrestre fauillam
effugiunt auidos inclita facta rogos.*
Prima transmutatio tertii decimi est de Aiace conuerso in iacinctum. Nam uerum fuit quod Aiax interfecit se propter nequitiam et iram quam habuit de armis Achillis. Sed dicitur conuersus in florem ad ostendendum quod gloria militie huius mundi uanescit quemadmodum flos. Sed magis in Iacinctum, quia in illo flore est descripta littera querele scilicet ia uel ai, que etiam conuenit nomini ipsius Aiacis. Unde dictum est:
*Gloria militie uanescit imagine floris
cui sua pro fructu scripta querela manet.*
Secunda transmutatio est de Ecuba conuersa in canem. Nam Ecuba fuit uxor regis Priami et dum Troia esset destructa et filii Priami omnes essent mortui deuenit ad regem Polimestorem, qui Polidorum eius filium interfecerat. Et effodit sibi lumina, quapropter ipsa fuit lapidata et dilacerata in modum canis. Unde dictum est:
*Facta canis fertur Ecuba nam strage suorum
concipiens rabiem dilacerata fuit.*
Tertia transmutatio est de fauillis corporis Menonis filii Aurore in menonides. Nam dicitur quod Menon fuit filius Aurore, pro tanto quia regnabat in Ethiopia orientali, ubi prius apparet Aurora. Et uerum est quod iuit in exercitum ut iuuaret troianos et mortuus fuit ab Achille et combustus. Sed quod fauille sint conuerse in uolucres, dicit Plinius De naturalibus quod sunt quedam uolucres que habent hanc proprietatem, quod si uident ignem in tantum eum affectant quod preliantur donec proiiciunt se in ignem et comburuntur et postmodum ex fauillis suis adhuc renascuntur sicut facit fenix. Et forte quando Menon comburebatur, ille uolucres proiecerunt se in rogum et postmodum ex fauillis renate sunt, et ideo dictum fuit quod nate erant ex Menone. Sed quod omni anno uadant ad sepulcrum Menonis dicit Augustinus quod hoc est paganum, sed quod Aurora defleat non est propter aliud nisi quod de mane terra balneatur propter rorem. Ideo datur locus fabule quod ipsa plorat filium. Unde dictum est:
*Partibus aurore Menon regnauit. Et inde
fertur ab Aurora proximitate satus.
Plinius est auctor uolucres in partibus illis
circiter accensos bella mouere rogos.
In quos delapse pereunt. Mox uda fauilla
rore leui similes edere fertur aues.
Quod quia Menonio prius est in funere uisum
menonides dici constituere senes.
Dicitur Aurora nato lacrimare perempto
nam similes lacrimis luctea rorat aquas.*
Quarta transmutatio est de filiabus Anii regis in columbas. Nam uerum fuit quod Anius habuit quatuor filias. Sed quod haberent hanc proprietatem, scilicet quod omnia que ipse tangebant conuerterentur in fruges, uinum et oleum, debet intelligi quod ipse erant cupide habendi ista. Unde omnes denarii quod habebant impendebant in agris, unde facte sunt ditissime agrorum, quod cum sciuisset Agamenon coegit eas ut pascerent exercitum. Unde facte sunt pauperes, quapropter fugerunt. Et ideo dicit fabula quod conuerse sunt in uolucres. Sed quod in columbas magis quam in alias ratio est quia columbe sunt aues nimis luxuriose, et ideo iste per meretricium ceperunt prostituere pauperiem suam. Ideo dicuntur conuerse in columbas. Unde dictum est:
*Ex quarum tactu fiebant omnia fruges
agrorum dites crede fuisse bonis
que nutrire diu grecorum castra coacte
pauperiem profuge prostituere suam.*
Quinta transmutatio est de fauillis filiarum Orionis in iuuenes duos, qui Coroni sunt dicti, quod sic debet intelligi. Nam uerum fuit quod filie Oronis uoluerunt immolari pro populo. Et dum immolate essent, ordinatum fuit quod ibi fierent ludi funebres apud rogum scilicet quod pugiles astiluderent, sicut factum fuit Hectori, Anchise et aliis probissimis. Dum ergo ita fierent ludi, duo iuuenes inter alios obtinuerunt, et ideo secundum consuetudinem coronati sunt et pro tanto Coroni uocati sunt. Et quia denominationem habuerunt ab istis mulieribus, ideo datus est locus fabule quod sint nati ex fauillis corporum suorum et pro tanto dictum est:
*Ad quarum tumulos pugiles cepere coronas
uirgineus fertur hos genuisse cinis.*
Sexta transmutatio est de Galathea, Poliphemo et Achide. Nam Galathea idem est quod candida deitas. Nam Galathos grece idest album uel candidum latine. Inde Galli dicti sunt quia albi. Inde Galassia idest uia alba lactea que est in celo. Sed theos idest deus, inde Galathea candida deitas. Sed Poliphemus idest plurima corruptio a poli quod est pluralitas et phemos quod est corruptio, inde femina quia plurimum corrupta. Sed Achis idem est quod cura, inde Achates idest curiosi. Et inde monachus a monos quod est unum et Achis cura idest cura unius. Igitur Poliphemus amat Galatheam idest quod plurima corruptio impugnat pudicitiam, que dicitur candida deitas. Sed illa candida deitas spernit corruptionem et amat Achim idest curas, ut euitet libidinem. Sed Poliphemus obruit Achim et conuertit in fluuium, idest quod corruptio aliquando aufert curas a pudicitia et possit inferre libidinem. Et tunc fugiunt cure in modum fluuii. Unde dictum est:
*Forma pudicitie uitat contagia carnis
sic Galathea fugit quod Poliphemus agit
Hec tamen Achim amat, nam curas denotat Achis
sed curas fugere multa libido facit.*
Septima transmutatio est de Glauco conuerso in deum marinum. Uolunt quidam dicere quod uerum fuit quod dum piscaretur ipse, comedit de quadam herba que habuit illam proprietatem, quod fecit illum submergere in mare. Et quia illud mare denominatum est ab ipso, ideo dictum est quod conuersus sit in deum maris. Sed moraliter intelligendum est aliter. Nam Glaucus designat nobis hominem luxuriosum, ut patebit in sequenti allegoria, qui dicitur submergi in mare et conuerti in piscem, quia per luxuriam homo fluit et natat quemadmodum piscis. Ideo dicitur quod Uenus nata fuit in mari et equitat pisces. Unde dictum est:
*Ille sed equorei signatur imagine monstri
cui uaga pro luxu posteriora natant.*
Prima allegoria quarti decimi libri est de Glauco, Silla et Circe. Nam Glaucus idem est quod luscus uel cecus, et dicitur filius Antedonis, nam Antedon idest spectans in obliquum. Silla uero idest confusio, unde dicitur in poetria *confusio Sille*. Sed Circes idest manuum operatio. Glaucus igitur amat Sillam idest cecus amator amat confusionem libidinis, sed despicit Circem idest operationem manuum. Circes igitur conuertit inguina Sille in ora canina, quia sicut canes sunt uoraces, in tantum quod numquam satiantur, immo reuertuntur super id quod uomunt, ita femina libidinosa dicitur uorare cuncta. Sed tandem conuertitur in saxum nauifragum, quia amor meretricis est sicut quoddam naufragium. Unde dictum est:
*Glaucus in obliquum spectans, confusio Silla
dicitur, ast illam cecus amator amat.
Spreta canum huic Circe manuum labor inguina replet
nam data delitiis femina cuncta uorat.
Mox in naufragum conuertitur horrida saxum.
naufragium quoniam fert meretricis amor.*
Secunda transmutatio est de hominibus in simias. Nam in quibusdam partibus Grece sunt quedam generationes hominum fallacium et periurorum, qui dicuntur esse conuersi a summo Ioue in simias. Hoc est quod nec ipsi nec sui pares sunt appellandi homines sed simie. Unde dictum est:
*Non homo sed potius dicatur simia quisquis
ridiculus mendax et simulator erit.*
Tertia transmutatio est de Sibilla. Nam Sibilla non est nomen proprium, sed est nomen officiale sicut poeta. Nam Sibilla idest diuinator uel diuinatrix, unde quecumque erat diuinatrix dicebatur Sibilla. Sed quod uixerit mille annis debet intelligi quod in mille annis fuerunt reperte X Sibille idest diuinatrices. Sed quod fuerit dilecta ab Apolline debet intelligi sic, quod Apollo est deus diuinationis et claritatis, ideo quicumque dicebatur a poetis dilecta ab Apolline. Unde dictum est:
*Intra mille annos bis quinque Sibillas
que diuinarunt una Sibilla notat.
Que quia cuncta uidet Phebo dilecta refertur
hoc quia prophetizans femina nomen habet.*
Quarta transmutatio est de Poliphemo quem excecauit Ulixes. Nam hic Poliphemus idem est quod prudens solum quoad mundum, sicut sunt superbi ex luxuria magna, et ideo dicitur habere unum solum oculum, quia solum respicit mundana ille qui superbit per luxuriam. Sed Ulixes idem est quod sapiens omnium. Nam dicitur ab olon quod est totum, unde olor idest cignus, quia totus albus et xenos quod est sensus, inde omnium sapiens scilicet mundanorum et celestium. Uel dicitur ab olon quod est totum et xenos quod est peregrinus, quasi omnium peregrinus. Iste igitur cecat Poliphemum quia reprehendit uitia et commendat uirtutes. Et sic ulciscitur illos quos Poliphemus detrahit, quia retrahit eos a uitiis illius Poliphemi commendando sibi uirtutes. Unde dictum est:
*Monoculus Poliphemus hic est elatio carnis
lumineque grandi deteriora capit.
Hanc sapiens cecat mundo peregrinus in isto
ulciscens praua quos trahit ille uia.*
Quinta transmutatio est de uentis inclusis in corio datis Ulixi ab Eolo. Nam Eolus pro tanto dicitur rex uentorum, quia ipse fuit quidam rex in partibus Sicilie ubi plurimum regnant uenti. Sed quod coerceret ipsos potest esse hoc modo, quia ipse didicit ueneficia magica, per que ipse inducebat uentos et eos coercebat. Unde cum quibusdam incantationibus ipse constrinxit uentos in corio, quod ipse dedit Ulixi. Unde dictum est:
*Rex fuit equoreus compescens flamina sacris
Eolus, hinc uentis imperitasse datur.
Cuius ab officio patriam remeabat Ulixes.
Sacra tamen comitum soluit auara manus.*
Sexta transmutatio est de Antiphate. Nam dicitur quod Ulixes misit ambaxiatores ad Antiphatem, quos Antiphates comedit. Nam Antiphates fuit quidam tyrannus, qui omnes forenses depredabatur et sic uorabat omnia sua. Et ideo dicebatur comedere homines, quia omnia eorum bona comedebat. Sic fecit de sociis Ulixis. Unde dictum est:
*Dicitur Antiphates faciens obliqua tyrannus
dum uorat insontes immeritosque fugit.*
Septima transmutatio est de sociis Ulixis conuersis a Circe. Hanc conuersionem poete diuersimode allegorizant. Nam uidetur dicere Horatius quod Circes fuit quedam meretrix pulcerrima, amore cuius omnes desensabantur. Et ideo dicebatur filia Solis, cuius radii desensant uisum nostrum. Ista autem alliciebat homines et exspoliabat bonis suis, dans eis concubitum, et ideo dicebatur conuertere eos in sues. Nam secundum quod dicit Boetium, qui uiuit more alicuius bestie conuertitur in illam. Unde qui nimis iracundus est dicitur conuerti in leonem, qui nimis timidus uertitur in ceruum, qui nimis uoluptuosus est uertitur in suem, sicut conuersi fuerunt socii Ulixis. Sed Ulixes qui habetur pro sapiente, uidens socios conuersos, accepit florem Mercurialem idest eloquentiam, qui dicitur caduceus idest faciens lites cadere, et bene flos dicitur ipsa eloquentia, quia floret et quia per se accepta idest sine sapientia corruit sicut flos. Sed accepto ense idest acumine rationis et sapientie, cum ipsa eloquentia deterruit Circem et liberauit suos socios. Sed Boetius uidetur intelligere hanc mutationem corporalem esse quod apparet in quarto, cum ipse probat quod mutatio animalis plus noceat quam mutatio corporalis solum, sicut fuit mutatio sociorum Ulixis et hoc ipse prosequitur in carminibus. Et bene est possibilis talis mutatio corporum et quo ad obiectum et etiam quo ad radios uisuales. Quo ad obiectum est possibile per uirtutem herbarum. Nam ex succo quarundam herbarum cum incantationibus superponitis transmutantur membra hominum, sicut faciunt isti pulcrones, quia ostendunt se infirmos ut lucrentur. Et ita faciebat Circe. Est etiam possibile quo ad uisum, quia magici cum diabolicis illusionibus faciunt apparere hominem capram. Licet non sit sicut fecit quidam cuidam Cardinali, qui fecit apparere in yeme uuas pulcerrimas et dixit circumstantibus ut inciderent cum gladiis. Sed ablatis illusionibus inuenerunt se habere cultellos super genitalibus. Et ita faciebat Circes, quia cum suis incantationibus faciebat homines apparere sues et etiam cum herbis suis aliquo modo eos transmutabat. Unde dictum est:
*Filia solis erat meretrix pulcerrima Circe
desensabantur cuius amore uiri.
Qui pauet est ceruus, leo qui non temperat iram
sorde uoluptatum uir capit esse suem
cuiuscumque fere uiuit de moribus ullus
illa potest dici bestia factus homo.
Floret qui eloquii et rationis acumine tutus.
Subicit hanc sapiens liberat atque suos.
Arte tamen magica fiunt miracula quedam
que fallunt sensus effigiemque mouent.*
Octaua transmutatio est de Pico a Circe in auem conuerso. Uolunt quidam dicere quod conuersus est in auem picum propter superbiam sue forme, eo quod habet mores pici. Tamen aliter potest intelligi. Nam uerum fuit quod Picus rex dilectus fuit a Circe, que erat magistra magice artis et auguriorum. Unde Picus uoluit adiscere ab ea scire facere auguria. Sed quia maximus uenator erat, uoluit adiscere facere auguria per aues et per auem picum precipue, et didicit. Unde semper cum iret uenatum faciebat auguria per auem picum, ut sciret quid futurum esset sibi in uenatione. Et ideo dicitur quod conuersus est in picum per Circem. Unde dictum est:
*Dogmate Circeo picus mutatus in illam
fertur in auguriis qua fuit usus auem.*
Nona transmutatio est de comitibus Pici qui conuersi fuerunt a Circe in uaria monstra ferarum. Nam, dum ipsi uidissent regem scire ita bene augurari, uoluerunt etiam adiscere a Circe augurari. Unde aliqui didicerunt auguriari per unum modum, alii per alium modum, et ideo dicuntur conuersi in uaria monstra ferarum, secundum quod auguriabantur per uaria monstra. Unde et cetera:
*Sunt comites Pici conuersi in monstra ferarum
augurium uariis quod didicere modis.*
Decima transmutatio est de canente uxore Pici conuersa in auras. Nam quidam uolunt dicere quod ipsa submersit se in Tiberi et ideo uocatus fuit ille locus canens. Sed hoc ego non affirmo. Primo quia auctor non facit mentionem de Tiberi, sed solum de ripa, etiam quia sic non haberet ordinem ad supradicta. Dico ergo quod ista optime canebat et ideo uocabatur Canens et manebat in ripa Tiberis et pro tanto ille locus uocabatur Canens ab ea. Sed quod sit conuersa in auras intelligo quia uox cantantis non potest teneri nec habere ex uoce tali preter delectationem nisi aura. Ideo dicitur conuersa in auram. Unde dictum est:
*Femina dicta Canens uocales cessit in auras
nam locus ex illa nil nisi nomen habet.*
Undecima transmutatio est de sociis Diomedis conuersis in aues a Uenere. Nam quod Uenus esset inimica Diomedis et persequeretur eum hoc non est nisi quod ipse caste uiuebat. Sed socii uidentes ipsum odiosum Ueneri eum reliquerunt in mari et dati libidini facti sunt profugi. Unde ceperunt ire de portu in portum cum meretricibus. Unde datur locus fabule quod sint conuersi in aues a Uenere. Unde dictum est:
*Quod Uenus indigenas in aues conuertit aquosas
portibus hos uariis uana libido tulit.*
Duodecima transmutatio est de Apulo pastore reprehendente uel obiurgante ninphas, qui conuersus est in oleastrum. Nam per ipsum intelligimus garrulum et sussurratorem qui tota die obiurgat ninphas idest bonas personas blasfemando eas, et sic uerba amara proferebat. Talis autem assimilatur oleastro idest oliue siluestri, que nullum fructum producit, et si producat producit baccas amarissimas et habet folia amarissima. Et ideo datus est locus fabule quod sit conuersus in oleastrum. Unde dictum est:
*Rusticus est tamquam foliis oleaster amaris
Iurgia uerborum quisquis amara mouet.*
Tertia decima transmutatio est de nauibus Enee conuersis in ninphas. Istoriale fuit quod, dum Eneas inciperet bellum contra Turnum, ipse iuit ad Euandrum pro auxilio. Interim Turnus Troiam nouam quam Eneas condiderat in Ytalia obsedit. Sed cum non posset habere ciuitatem, uoluit incendere nauilium Enee super quo uenerat Eneas. Sed intrinseci habito consilio a domina Cibele, que dabat consilia, submerserunt in aquas sic quod ignis non potuit nocere. Unde datur locus fabule quod conuerse sunt in ninphas. Unde dictum est:
*Responso Cibeles classis submersa timore
ignis in equoreas fertur adapta deas.*
Quarta decima transmutatio est de naui Alcionis conuersa in saxum. Nam dum Alcion iret per mare, qui fuit quidam grecus, incidit in quoddam saxum, quod fecit nauem submergi, ita quod nauis abscondita est sub saxo. Et quia solum saxum repertum est, ideo dicitur conuersa in saxum. Unde dictum est:
*Dicitur in saxum nauis mutata sub undis
que fuit in saxum dilacerata latens.*
Quinta decima transmutatio est de Ardea ciuitate Turni conuersa in auem sui nominis. Nam uerum fuit quod Eneas dum debellasset Turnum et interfecisset, iuit ad ciuitatem Ardeam et eam combussit. Sed quia prius edificata fuerat sub auspicio uolucris Ardee, ideo in combustione ciuitatis illa uolucris ibi apparuit. Et postmodum in illo loco ceperunt habitare ille uolucres et pro tanto datur locus fabule, tum propter hoc quod dictum est, tum propter conuenientiam nominis, tum propter querulam uocem quam faciunt, quod conuersa sit in uolucrem. Unde dictum est:
*Ardea fit uolucris urbs quam absumpserat ardor
maxime cui luctus nomen idemque manet.*
Sexta decima transmutatio est de Enea deificato. Nam istoriale est quod, cum Eneas transiret per Numicum fluuium, submersus est ibi et nunquam fuit repertus. Et quia sui comites nunquam repperierunt eum, dixerunt quod erat deificatus. Et ideo gentes que ex ipso descenderunt sicut romani ipsum adorabant pro deo et uocabant eum indiges. Nam indiges idest ex inde geniti, nam romani geniti erant ex eo, uel indiges idest in deis agens uel indiges idest nullo egens. Et ideo datur locus fabule quod Numicus exuit ipsum mortalitate et deificauit eum, quid homo qui moritur exuitur mortalitate et remanet sola anima que est similis deo, eo quod rationalis et immortalis est, unde pro meliori cuiuscumque hominis mortalis est mori, quia deificatur. Unde legitur quod quidam iuit ad Iouem et petiuit ab eo quod sibi tribueret aliquod munus quod esset pro meliori mortalitatis sue, quod cum petiuisset statim cecidit mortuus ad pedes eius. Ideo patet quod pro meliori est mori. Unde dictum est:
*Nusquam repertus quem merserat unda Numici
creditur Eneas indiges esse deus.*
Decima septima transmutatio est de Uertumno qui se conuertebat in uarias formas animalium et arborum. Nam Uertumnus dicitur a uertotis et annus, et inde Uertumnus accipitur pro anno qui scilicet annus habet se uariare in uarias formas, secundum quod sunt uarie conditiones temporis. Sed Pomona idest influentia celestis, que influitur tempore ueris in arboribus ex qua producuntur fructus arborei. Annus igitur prediligit Pomonam pre aliis, hoc est tempus ueris et estatis quando producuntur fetus arborei, ex eo quod arbores adornant magis mundum quam omnia alia. Unde Uertumnus conuertit se in annum. Per annum intelligo yemen, que figurata est in forma annus quia frigida est et cana propter niues. Sed ut sic non potest habere Pomonam, quia in illo tempore non producit fructus, et ideo postea conuertit se in iuuenem pulcerrimum idest in tempus ueris, quod figuratur in modum iuuenis propter pulcritudinem rerum et temporis. Et tunc habuit Pomonam idest influentiam illam, ex qua producuntur fructus et postea maturantur in estate et colliguntur in autumno. Unde dictum est:
*Sit tibi Uertumnus uarie qui uertitur annus
cui magis pomorum natio pulcra placet
hanc sibi lenit yems ut annus pre fuga sed illam
solibus estiuis annua forma capit.*
Decima octaua transmutatio est de Anaxarete conuersa in saxum. Nam uerum fuit quod illa diligebatur ab Yphi qui, dum non posset potiri ea, se suspendit. Et dum portaretur ad ecclesiam illa uidit eum et dicitur conuersa in saxum, quia forte ex terrore deperdita est sicut de multis accidit qui dum obuiant alicui spiritu deperduntur. Uel dicitur conuersa in saxum sicut allegorizat ipse Ouidius, quia ipsa fuit dura sicut saxum, eo quod non mota est precibus illius. Immo permisit prius eum mori. Unde dictum est:
*Mansit Anaxaretes stupefacto corpore cernens
funus amatoris conscia facta sui.*
Decima nona transmutatio est de Romulo et Hersilia uxore sua deificatis. Quod Romulus fuerit filius Martis debet intelligi quod ipse natus fuit sub constellatione Martis. Et quia semper martialis fuit et in preliis delectatus, ideo dicitur filius Martis, quemadmodum Eneas filius Ueneris dicebatur quia sub tali constellatione natus fuit et in uenere delectabatur. Sed quod ipse sit deificatus debet intelligi per hunc modum. Nam semel ipse exiuerat ciuitatem cum omnibus iuuenibus et iuerunt iuxta paludem capree et ibi faciebant certamina. Sed tandem orto dissidio inter eos, Romulus fuit ibi mortuus in prelio, et cum esset mortuus superuenit maxima tempestas, uel hoc esset quia multa mala fecerat et ita raptus est a diabolis, uel hoc esset propter aliud. Corpus suum numquam fuit repertum, et quia illi qui eum interfecerunt non ausi fuerunt dicere quod interfecissent, quia rex erat, ideo romani adulantes origini sue cogitauerunt et dixerunt quod raptus erat in celum. Et ei statuerunt templum quod uocabatur templum Quirini et ideo, quia mortuus erat in Marte, datus est locus fabule quod Mars rapuit eum in celum. Sed quod Hersilia uxor sua sit deificata sic debet intelligi quod, dum sciret maritum suum mortuum in colle Palatino, iuit illuc et ascendit super collem et se precipitauit. Romani autem adulantes origine sue dixerunt quod Romulus rapuerat eam in celum, unde mutato nomine statuerunt sibi templum quod dicebatur templum Hore. Et ideo datus est locus fabule quod deificata fuit. Sed de fonte ex quo excaturiuit aqua calida hoc fuerit ut describunt istoriales. Nam multa talia miracula apparuerunt Rome, uel hoc esset diuina potentia que hoc facere uolebat, quia uolebat ibi esset principium mundi, uel nescio qua uirtute nature que presaga est. Sicut dicitur quod tempore Augusti regis scaturiuit ex uno fonte oleum in tanta quantitate quod tota Roma abundabat. Et ideo de hiis nulla allegoria est. Sed de Romulo et uxore sic dictum est:
*Fertur Marte satus quoniam per bella leuatus
Romulus, et cesus fertus in astra datus.
Hersiliamque deam statuit sibi Roma quod esset
colle Quirinali lapsa dolore uiri.*
Prima allegoria quinti decimi est de lapillis nigris conuersis in albos per Herculem. Nam dicunt quidam quod fuit uerum quod Micillus iussus fuit diuino spiritu quod ipse iret edificatum ciuitatem in Ytalia. Sed dum uellet ire condemnatus est ad mortem, quia discedebat a patria, per lapides albos et nigros, quod cum uideret Hercules idest deus qui non permittit bonos perire sine causa, conuertit lapillos nigros in albos. Unde hoc est exemplum omnibus ut bene faciant et ueridice loquantur sicut fecit ille, quia si sic fecerint, deus ostendet miracula per eum sicut fecit per istum. Unde uersus:
*Liberat insontes uirtus altissima mire
cui facile est lapides albificasse nigros.*
Secunda transmutatio est de Euforbo qui dicitur conuersus in Pictagoran. Nam dum esset in exercitu troiano ipse interfectus fuit a Menelao. Ho fuit uerum. Sed quod anima eius transiuerit in corpus alterum et factus sit Pictagoras non uult aliud dicere nisi quod ille Euforbus, qui uates erat in Troia, habebat eandem opinionem cum Pictagora et ideo, cum mortuus esset, dictum fuit quod anima eius transiuerit in corpus Pictagore. Unde dictum est:
*Factus Pictagoras Euforbus dicitur esse
nam fuit ambobus unica secta uiris.*
Tertia transmutatio est de secta Pictagore. Nam Pictagoras adducit ad probandum quod anima transmutaretur de corpore in corpus, quod est falsum et erroneum. Dicebat omnia entia de mundo transmutabilia scilicet que sunt sub celo, quod quamuis sit uerum possumus tamen sensum allegoricum habere scilicet quod cum ita sit quod omnia sub celo existentia sint transmutabilia et caduca, solus deus est immutabilis. Et quia immutabilibus non est habenda fides, ideo nos debemus spernere omnia que sub celo sunt cum mutabilia et adherere ipsi deo qui immutabilis est, ut nostra mutabilitas possit perfici ex immutabilitate dei. Ideo dictum est:
*Omnia mutantur deus immutabilis extat
sic proprie solus dicitur esse deus.
Nam cum mobilibus non sit perfectio rebus
perfectus stabili culmine cuncta mouet
ut tamen huic firmo connexi perficiamur
rebus in occiduis non sit habenda fides.*
Quarta transmutatio est de Egeria uxore Nume in fontem. Nam dicunt quidam quod Numa imperator in silua Aricie extra Romam habebat quemdam spiritum qui sibi responsa dabat, et hoc potest esse uerum. Nam secundum quod legitur in cronicis multi spiritus apparebant Rome et habebant tantam familiaritatem cum eo quantam cum sua uxore, unde nominabat eum Egeriam nomine uxoris sue. Et ideo quando Numa fuit mortuus uxor sua inconsolabiter deflens eum, iuit ad locum ubi erat spiritus, eo quod ibi solebat ut plurimum conuersari Numa, unde imaginabatur quod adhuc ibi esset anima eius. Sed cum non cessaret ibi petere animam Nume, forte spiritus ille submersit eam in fontem qui ibi erat. Et ideo dicitur conuersa in fontem, qui nomine illius uocatus est fons Egeria. Unde dictum est:
*Fons erat unde Nume quondam responsa dabantur
demone qui regi consocialis erat.
Egeria at coniunx dum luget funera regis
fonte tenus fonti nomina mersa dedit.*
Quinta transmutatio est de Yppolito conuerso de mortuo in uiuum, de iuuene in senem, de Yppolito in Uirbium. Iste Yppolitus fuit filius Thesei et fuit castissimus homo, in tantum quod omnes feminas odiebat. Unde cum mortua esset sua mater, dixit quod ex morte sue matris tantum solamen habebat quod ex illa hora poterat omnes mulieres despicere. Et pro tanto dicitur conuersus de iuuene in senem, quia licet iuuenis in tempore, senex tamen moribus et uirtute erat. Similiter dicitur conuersus de mortuo in uiuum, quia dum ipse esset mortuus fama sua fecit eum diutius uiuere. Similiter mutatum est nomen de Yppolito in Uirbium, quia dum esset mortuus dixerunt homines quod non erat dignum quod uocaretur Yppolitus, quasi equorum rector, ab ypos quod est equus. Sed Uirbius quasi bis uir idest bis uirtuosus scilicet in uita et post mortem. Unde dictum est:
*Yppolitus iuuenis casta uirtute senescit
mortuus et mundo uiuit in arce dei.
Dignior in melius nomen mutasse ferinum
qui bis discretus nomen habebat eques.*
Sexta transmutatio est de Tage qui natus est ex gleba terre. Nam dicitur iste natus ex terra, quia fuit primus qui adinuenit artem uaticinii per terram. Nam quinque sunt artes uaticinandi sicut quatuor sunt elementa et umbre infernales pro quinto. Nam quedam est que fit in terra et ista uocatur geomantia a geos quod est terra et mantos diuinatio. Quedam est que fit per aquam et ista uocatur ydromantia. Quedam uocatur aeromantia et ista fit per aerem. Quedam est que fit per ignem et ista uocatur piromantia. Quedam est que fit per umbras infernales et ista uocatur nigromantia, quia igitur Tages primo adinuenerat geomantiam, que fit in terra. Sicut dicit Lucanus: *conditor artis finxerit ista Tages*. Et ideo dicitur natus ex terra. Unde dictum est:
*Ex tellure Tages primus geomanticus exit
qui per aruspicium nosse futura dedit.*
Septima allegoria est de mutatione haste Romuli in arborem. Nam dicunt quidam quod dum exiret extra ciuitatem cum hasta sua quam semper portabat deiecit eam, et cum deiecisset numquam reperta, est ideo comites uolentes applaudere dixerunt ipsam conuersam in arborem. Uel quia forte cum deiceret eam abscondita est in trunco arboreo ideo dicitur conuersa in arborem. Uel aliter est melius quod hasta sua dicitur conuersa in arborem, quia sibi apparuit in somno quod hasta sua uirebat, quod indicabat quod ex probitatibus suis Roma dominaretur. Unde dictum est:
*Hastam romuleam iactam nec ab inde repertam
in frutecta sibi delituisse ferunt.
Aut hinc frondescens apparuit hasta Quirino
quod uiruit bellis inclita Roma suis.*
Octaua transmutatio est de Cippo, cui nata fuerunt cornua in capite, hoc debet intelligi sic. Nam iste fuit maximus romanus, qui exulauerat et somniauerat quod sibi nascebantur cornua. Quapropter misit pro Tage, qui indiuinauit quod debebat esse rex romanus si ipse intrabat ciuitatem, quod cum audiuisset nolens quod Roma efficeretur de libera serua per eum. Conuocauit senatores et populum et dixit: *Ego habui in uaticiniis quod debeo esse rex romanus et quia hoc ego nolo, interficiatis uel faciatis de me quicquid placet uobis*. Sed romani uidentes tantam humilitatem et fidelitatem constituerunt ipsum dominum multorum extra ciuitatem. Unde dictum est:
*Cornua per somnum Cippus sibi nata reuelans
que pretendebant regna latina sibi
si Romam intraret. Populo mirandus habetur.
Sponte quoque exclusus premia digna tulit.*
Nona transmutatio est de Esculapio conuerso in serpentem, quem duxerunt romani Romam propter epidemiam qua urgebantur sedanda. Nam sciendum est quod fuerunt tres autores medicine. Primus auctor fuit quidam uocatus Apollo et iste solum medebatur cum uerbis, unde tota sua medicina erat in prolatione quorundam uerborum. Sed post istum uenit alter qui uocabatur Esculapius filius Apollinis, cuius medicina erat melior quia medebatur cum uerbis et cum experimentis. Nam cognoscebat quasdam herbas cum quibus ipse liberabat homines et ne dum liberaret immo suscitabat mortuos. Dicitur enim quod semel obuiauit duobus serpentibus ad inuicem preliantibus et tandem unus alterum interfecit et dum interfecisset statim iuit et accepit quandam herbam et imposuit ori illius et suscitatus est. Unde Esculapius notauit illam herbam et cepit et cum ea suscitauit tres mortuos scilicet filium Minois regis et Yppolitum filium Thesei et alium, sed tandem mortuus est fulmine. Unde fabulose dictum est quod Iupiter fulminauit eum. Unde latuit medicina per multos annos quousque uenit Yppocras, cuius medicina fuit melior, quia ille adinuenit medicinam respiciendo humores, qualitates et naturas hominum, et adinueniendo remedia uniuscuiusque morbi. Sed Esculapius dum uiuus esset in Grecia et teneretur pro deo, romani miserunt pro eo propter epidimiam qua habebant. Ille autem uenit cum eis in forma serpentis, hoc est dicere quod ipse erat callidus ut serpens uel quia didicerat medicinam a serpente. Unde dictum est:
*Est Esculapius medicine callidus auctor
serpens et mira pene salute deus.*
Decima et ultima transmutatio totius Ouidii est de Cesare Iulio conuerso in sidus uel deificato. Nam quod Cesar Iulius deificatus esset debet intelligi quod ipse Cesar fuit ualentissimus et probissimus et uirtuosissimus in istis mundanis. Unde opera et acta sua reluxerunt quemadmodum sidus per totum mundum, eo quod totum mundum subiugauit Rome. Ideo habet fabula quod conuersus sit in sidus. Sed quod apparuerit sidus Augusto sacrificanti hoc bene fuit uerum. Unde ipse cogitauit quod esset sidus patris sui et ita fecit dici per totum mundum. Sed catholici tenent quod fuerit sidus annunciationis Christi quod apparuit Magis et duxit eos usque in orientem. Nam Christus uera conuersione et sancta conuertit se in hominem ut lauaret et purgaret nostra crimina. Quibus purgatis nos a simili conuertemur in Deum, hoc est participaremus diuinitatem. Nam participatione omnes beati sunt dei. Unde dictum est:
*Iulius est sidus quoniam pre signibus actis
preditus est mundo solus in orbe nitens.
Stella diuina fuit ortus prenuntia Christi
Quam putat Augusti Cesaris esse iubar.
Illa prophetat regem per secula regum,
qui splendore suo preterit omne iubar.
sordibus obscuro laturum lumina mundo
atque lauaturum crimen edacis Ade.
Rex igitur uite forme mortalis amictu
subiectis dominus sustulit esse parem.
Ut nos a simili quod sit conuersio facta
nitamur formam participare Dei.*
Et quod hoc fuerit uerum apparet. Nam dum Augustus esset in tanta prosperitate, totus populus uolebat eum adorare pro deo. Ipse autem noluit, sed inuit ad Sibillam profetissam ut consuleret eam. Dixit illa: *Non permittas te adorari quia uenturus est ille qui uerus est deus et rex totius mundi*. Dixit Augustus: *Ostende michi eum*. Dixit illa: *Ascende super pedes meos ne contingas terram et respice speram solis*. Tunc ille respexit: *Et uidit beatam Uirginem cum Filio suo*. Et tunc dixit ei: *Uide ille uerus deus et uerus rex est*. Tunc Augustus reuersus est Romam et prohibuit ne populus adoraret ipsum pro deo.