19 lines
130 KiB
Plaintext
19 lines
130 KiB
Plaintext
Octaue tragedie, que Agamenon dicitur, pro argumento premittere possumus quod Thiestes et Atreus fratres fuerunt. Atreus autem genuit Agamenonem et Menelaum, qui acceperunt in uxores duas sorores filias Tindari et Lede. Uxor Agamenonis dicta est Clitemestra, uxor uero Menelai Helena. Habuit autem Agamenon ex uxore sua Clitemestra filium Horestem et filiam Electram nomine. Agamenon autem rex et dux Grecorum erat contra Troianos. Cum autem profectus esset ad bellum Troianum, Clitemestra adamauit Egistum, quem Thiestes ex filia sua genuerat. Agamenon etiam alias mulieres adamauit, et, finito bello Troiano, Cassandram filiam Priami in coniugem accepit. Unde indignata Clitemestra et concitante eam Egisto, machinata est in mortem Agamenonis; quem, dum exueret se uestibus, Egistus, uocatus in adiutorium cedis, gladio perfodit. Cumque nondum mortuus in uindictam anhelaret, Clitemestra, securi arrepta, caput eius amputauit. Uolebat etiam filium Horestem occidere, sed Electra ipsum subtraxit et cuidam Strophio custodiendum tradidit. Clitemestra filiam Electram carceri mancipauit et Cassandram interfici iussit.
|
|
|
|
Continet ergo hec tragedia actus octo, quorum primus est planctus Thiestis emissi de inferno super sceleribus domus Pelopee, de qua fuerunt tam ipse quam Agamenon. Et circa hoc duo facit, quia primo inducitur Thiestes tamquam emissus ab inferno domum Pelopeam, de qua fuit Agamenon, propter scelera detestans; secundo inducitur chorus magnorum regum infortunatos euentus deplorans carmine secundo, ibi: *regnorum*. In carmine ergo primo, quod scribitur metro archilochico, inducitur Thiestes emersus ab inferno detestans scelera domus sue, de qua fuit Agamenon. Et diuiditur hec pars in tres, quia primo scelera preterita detestatur; secundo iam instancia scelera prenunciat et comminatur, ibi: *sed sera*; tercio Egistum filium suum ad scelus exhortatur, ibi: *parantur epule*. Quantum ad primum dicit: adsum Thiestes linquens, id est relinquens, opaca loca Ditis, id est Plutonis, inferni, id est infernalis; adsum inquam emissus profundo, id est de profundo, specu Tartari, incertus, scilicet existens, utras oderim magis, scilicet uestras sedes, qui hic in superis habitatis, an sedes inferas: fugio inferos, scilicet propter horrorem penalem qui ibi est, fugo superos, scilicet qui me in tantum horrent quod me fugiunt. En horret animus, scilicet meus, et pauor excutit membra mea, scilicet horrendo que uideo; et que sunt illa docet dicens: uideo lares paternos, immo fraternos, id est habitationem et locum quem incoluit pater et frater. Hoc est limen uetustum domus Pelopee, id est uideo habitationem stirpis Pelopis, qui fuit filius Tantali, qui fuerunt antiqui progenitores Thiestis et Atrei fratris sui; hinc, id est ab isto loco, mos est Pelasgis, id est Grecis, auspicari, id est incipere, regium decus, id est in hoc loco solent habere reges, hic, id est in hoc loco, sedent alti thoro, id est in alto thoro, illi quibus, id est a quibus, sceptra gestantur manu superba, hic, scilicet locus habende aule, id est domus regie, hic locus epulis, id est conuiuiis. Et quasi abhorrens conuiuium ibi factum sibi a fratre Atreo, qui tres filios suos apposuit ei ad comedendum, dicit: libet, id est uoluntatis mee est, reuerti, scilicet ad infernum. Quia nonne sacius, scilicet est, uel, id est saltem, incolere lacus tristes, scilicet inferni, scilicet quam locum talis conuiuii, nonne, scilicet sacius est incolere, custodem Stigis, id est paludis infernalis, id est Cerberum canem inferni, iactantem colla tergemina, scilicet quia habet tria capita, nigris iubis?, id est ceruicibus. Ubi ille euinctus corpus celeri rote, scilicet Yxion qui habet corpus euinctum, id est alligatum celeri rote, in se refertur, scilicet mouendo in circuitu, ubi labor irritus, scilicet Sisiphi, tociens luditur, id est deluditur et frustratur, redeunte saxo per aduersum, id est ad oppositam partem ab illa ad quam uoluitur, ubi ales auida, scilicet uultur, tondet iecur, scilicet Ticii, fecundum, scilicet quia numquam consumitur, et, scilicet ubi, exustus, scilicet Tantalus, siti feruida inter undas appetit aquas Stigias decepto ore, quia scilicet quando applicat os ad bibendum aque subterfugiunt, daturus graues penas dapibus celitum, id est deorum, id est punitur propter dapes deorum. Tangit quatuor penas, que in inferno describi solent, quarum prima est Yxionis, qui, cum uoluisset concumbere cum Iunone, effudit semen in nube, de quo geniti sunt centauri, qui Nubigene dicuntur. Yxion autem punitur in inferno circumuolutus continue in rota cui alligatus est. Secunda est Sisiphi, filii Eoli regis uentorum, qui hospites suos precipitauit de turri, et ideo dampnatus in inferno continue uoluit lapidem, qui continue reuoluitur super eum. Tercia est Ticii, qui uoluit concumbere cum Latona, matre Apollinis, quem Apollo dampnauit in inferno et apposuit ei uultures, qui assidue lacerant iecur eius, quod dilaceratum semper reparatur ut iterum dilaceretur. Quarta est pena Tantali, qui coram diis filium suum Pelopem apposuit ad comedendum, unde dii irati dampnauerunt eum in inferno, ubi stat in aqua usque ad mentum et poma pulcherrima pendent ad os eius. Quociens autem uult capere poma uel haurire aquam, tociens fugit utrumque, et ideo manet in continua fame et siti. Sed ille senex, scilicet Tantalus, quota pars est nostre culpe? Quasi dicat: ualde modica. Repetamus omnis, scilicet de stirpe et domo nostra, quos reos ob manus infandas, id est nephanda opera manuum suarum, Gnosius, id est Minos Cretensis, quesitor, id est auctor et prepositus iudiciorum in inferno, uersat urna, id est examinat per sortes missas in urna; si, inquam, omnes isti repetantur, Thiestes, scilicet ego, uincam cunctos sceleribus meis: uincar a fratre, scilicet Atreo. Quasi dicat: ego sum scelerosior omnibus excepto fratre, qui est scelerosior me. Enumerans autem scelera sua dicit: plenus, scilicet ego Thiestes, liberis tribus sepultis in me, scilicet quos michi comedendos apposuit frater, exedi, id est comedi, uiscera mea, id est filios quos de uisceribus meis genui. Nec Fortuna, michi aduersa, hactenus, id est usque ad hoc scelus tantum stetit, sed maculauit patrem, scilicet me, ausa aliud scelus maius commisso, id est maius hoc quod comedi filios meos, quia hoc feci ignoranter, sed aliud quod dicam feci scienter, iubet, scilicet fortuna me, petere concubitus nephandos nate, id est filie mee. Hausi dicta, id est impleui iussa fortune, non pauidus, sed cepi nephas, id est admisi ut facerem. Ergo ut irem parens, scilicet scelerosus, per omnis liberos, nata, id est filia mea, coacta fatis fert uterum grauem, dignum me patre, id est ne transirem aliquem de liberis meis sine scelere, qui tres filios comedi, filiam incestaui et impregnaui. Uersa est natura, id est naturalis cognationis lex euersa est et confusa: miscuit, scilicet natura sic euersa, auo, scilicet michi, nepotem, ex filia, patri uirum, quia ego qui sum pater filie factus sum uir eius, natis nepotes, quia qui sunt michi nepotes ex filia sunt naturales filii mei, nocti diem, scilicet miscuit, id est honestatem turpitudini; quia uocabula que conueniunt honestati nature, ut puta quod hic dicatur pater, ille filius, hic uir, illa uxor, commixta sunt turpitudini dum nata fit uxor et pater uir. Uel alludit ei quod in scelere fraterno contigit, quando propter horrorem sol, reuersus ad orientem, induxit noctem medio die; uel hoc additum est non ad complementum sentencie, sed ad complementum coloris sine sentencia, ut perficeretur tetracolum, quod quandoque fieri Seneca docet in libro Declamationum, ponens exemplum cuiusdam declamatoris nomine Mirridii, qui uolens tetracolum, id est sentenciam quatuor membrorum facere, dixit sic: *seruiebat forum cubiculo, pretor meretrici, carcer conuiuio, dies nocti*; quod autem additum est *dies nocti*, sine sensu est. Et eodem modo hic completur tetracolum, simili modo dum dicitur: miscuit auo nepotes, patri uirum, natis nepotes, nocti diem. Deinde cum dicit: sed sera, denunciat scelus iam committendum. Unde dicit: sed tandem post fata, scilicet mea, id est mortem meam, sera fides, id est tarda fides, sortis inceste, id est illius quod quasi sorte et fortuna dispositum et preordinatum erat de Egisto, qui natus est de incestu, respicit demum, id est in fine, fessos malis, id est Troianos quos Greci iam bello oppresserant et lassauerant. Quasi dicat: iam post mortem meam Egistus, natus de incestu, uindicabit Troianos diu afflictos, scilicet interficiendo Agamenonem. Unde subdit: rex ille regum, scilicet Agamenon ductor ducum, scilicet Grecorum contra Troianos, cuius uexillum mille rates secute texerunt suis uelis maria Yliaca, id est Troiana, post dena lustra, id est decem circuitus Phebi, id est solis - hoc est post decem annos - deuicto Ylio, id est deuicta Troia, adest, daturus iugulum coniugi sue. Iam iam natabit domus alterno sanguine, scilicet Agamenonis et coniugis, quia Horestes in uindictam patris interfecit postea matrem, quamuis de hoc non agatur in hac tragedia. Et nota quod dicit: domus natabit sanguine, per yperbolem significans copiam effusi sanguinis. Uideo enses, secures, tela, caput regium, scilicet Agamenonis, diuisum ictu bipennis, id est securis que et duas pennas habet - hec et dolabra dicitur; iam prope sunt scelera, iam dolus, cedes, cruor, scilicet prope sunt. Deinde cum dicit: parantur epule, tamquam scelus committi desideret, ipsum Egistum concitat dicens: parantur epule, quia conuiuium instruebatur ad dolum, ut procuraretur mors Agamenonis. O Egiste uenit causa natalis tui, scilicet mors Agamenonis. Quasi dicat: ideo natus es ut Agamenonem occidas. Et animans eum ad hoc scelus perpetrandum, dicit: quid pudor grauat uultus?, scilicet tuos. Quasi dicat: ne pudeat te hoc facere. Quid dextra trepida labat, id est titubat, dubio consilio? Quasi dicat: ne dubites. Quid ipse consulis temet, scilicet deliberando, torques, rogas?, scilicet ne hoc facias. Respice an deceat te an decet matrem. Quasi dicat: te, qui natus es ex scelere, et matrem, que scelus commisit, satis decet hoc scelus facere. Sed cur hyberna spacia, id est hyemalia spacia, producunt longa mora repente uices noctis estiue? Quasi dicat: uidetur michi quod quamuis sit nox estiua, tamen nimis prolongatur tamquam esset nox hyemalis. Loquitur tamquam desiderans scelus consummari, et ideo uidetur ei tempus prolixum, quousque perfectum fuerit. Quid detinet polo stellas cadentes?, id est tendentes ad occasum. Quasi dicat: nimis morantur in celo, id est nimis diu apparent tardante die. Unde subdit: quid moratur, id est retardat, Phebum?, id est solem ne oriatur. Et alloquens Phebum uel solem dicit: redde iam mundo diem, scilicet ut expleatur scelus quod desidero.
|
|
|
|
In carmine secundo, quod scribitur metro pindarico, inducitur chorus casus infortunatos magnorum regum deplorans. In libro meo quem habui scribitur primus uersus sic: regnorum magnis fallax, et deest una syllaba ad perfectionem metri. Unde ad suplecionem metri et melioris sentencie erit si preponatur o; sic: o regnorum magnis fallax. Dicit ergo: o Fortuna fallax magnis bonis regnorum, id est que fallis in magnis bonis, cuiusmodi sunt regna; quomodo autem fallat docet dicens: sceptra excelsa in loco precipiti nimis et dubio numquam tenuere placidam quietem certumue diem, scilicet quia ex insperato fallunt; alia cura ex aliis, id est diuersa cura, id est sollicitudo ex diuersis causis, fatigat, scilicet reges, nouaque tempestas, scilicet ex casu inopinato surgens, uexat animos, scilicet regum. Quomodo autem uexentur animi regum sollicitudine, docet similitudine quadam, dicens: equor, id est mare, non furit sic sirtibus Libicis - sirtes sunt tractus aquarum rapaces, uel scopuli supra mare, uel loca arenosa que accedunt et recedunt in mari iuxta Libiam. Unde dicit: furit alternos fluctus uoluere, non Euxini - nomen est periculi in mari aquilonari -, commota ab imis uadis niuali unda turget, id est inflatur; Euxini, inquam, uicina polo, scilicet septentrionali, ubi Boetes, id est sydus illud quod uocatur custos plaustri uel Boetes, siue Artophilax, immunis aquis ceruleis, scilicet quia numquam occidit, uersat lucida plaustra - hoc dicit quia stelle in plaustro sunt multum lucide et clare. Non sic, inquam, furit ut, id est sicut, Fortuna rotat precipites casus regum. Cupiunt metui, scilicet a subditis quandoque, timentque metui, scilicet ab eis aliquando, quia propter metum aliquando interficiuntur; alma nox non prebet tutos recessus, id est tuta receptacula, id est non quiescunt secure de nocte, non sompnus domitor curarum, scilicet quia expellit curas de mente, soluit pectora, scilicet regum a metu. Scelus alternum, id est mutuum inter reges et reges, uel inter reges et subditos, quales arces, id est municiones, non dedit in preceps?, scilicet subuertendo eas. Quasi dicat: omnes dedit. Impia arma quas, scilicet arces, non fatigant? Quasi dicat: non est dicere, quia omnes fatigant. Iura pudorque et sacrata fides coniugii fugiunt aulas, id est domos regias; Bellona tristis, id est dea belli, sanguinolenta manu sequitur, scilicet aulas, Erinisque, id est furia infernalis, que urit superbos, id est accendit cupiditatem superborum, comitata semper tumidas, id est superbas, domos hora qualibet, id est omni tempore indifferenter, quas, scilicet domos, tulit ex alto in planum? Quasi dicat: ualde multas. Et non solum per arma deiciuntur fortunati, sed licet arma uacent cessentque doli, magna sidunt, id est subsidunt et ad imum tendunt, ipso pondere, scilicet magnitudinis sue, ceditque Fortuna oneri. Sicut enim aliquis, oneratus ultra quod potest ferre, cadit sub onere, sic Fortuna, nimia prosperitate quasi onerata, subsidit et cadit. Et hoc manifestat similitudine quadam, dicens: uela inflata secundis, id est prosperis, Nothis, uentis scilicet Australibus, nimium timuere uentos suos, ne nimis impetuoso flatu submergant; turris inserta caput - synodochica constructio -, id est habens caput insertum, nubibus ipsis uapulat, id est uerberatur, Austro pluuio, id est Australi et pluuiali uento, nemusque spargens densas umbras uidit annosa, id est antiqua, robora frangi, scilicet uento; fulmina feriunt celsos colles, et eodem modo aduersitas fortune celsos homines, corpora maiora patent morbis, scilicet plus quam minora, et cum uilia armenta currant in pastus uagos, id est uagantur in pascuis, maxima ceruix placet in uulnus, id est uolens uulnerare aliquod animal, de illis eligit quod est maximum. Quicquid Fortuna tulit in altum, ruitura leuat, id est leuat ut postea ruat. Longius euum est modicis rebus: felix, scilicet est ille, quisquis parte medie turbe, id est mediocriter uiuentis, quietus aura tuta stringit litora, scilicet non elongando se ab eis, timidusque credere, id est et timet committere, cymbam mari alto, legit terram remo propiore, id est remigando propius trahit se ad terram uitando fluctus in profundo mari.
|
|
|
|
Secundus actus huius tragedie est deliberacio Clitemestre in mortem Agamenonis. Et diuiditur hec pars in duas, quia primo inducitur Clitemestra propositum suum indicans et nutrix dissuadens; secundo Egistus Clitemestram in mortem Agamenonis concitans, et Clitemestra Egistum finaliter ad suum consilium admittens, ibi: *quod tempus*. Prima pars in modum dyalogi continet sermones decem et octo. Primo ergo inducitur sermo Clitemestre, que primo secum loquens concitat animum suum ad scelus perpetrandum, dicens: o segnis anime, quid, id est ad quid, expetis, id est desideras et inquiris, tuta consilia? Quid fluctuaris?, scilicet deliberando inter opposita. Melior uia, scilicet per quam speres dilectionem uiri tui, clausa est, scilicet tibi. Licuit quondam tutari, id est tueri et defendere, fide casta pudicos thoros coniugis et sceptra iuncta, scilicet Agamenonis qui est rex et coniunx meus que sum regina; periere mores, scilicet coniugis mei, ius, decus, pietas, fides, quia alienas amat et superinducit concubinas et pelices, et pudor, scilicet qui redire nescit cum perit - pudicitia enim coniugalis reparari non poterit sicut nec uirginitas. Da frena, scilicet malicie, id est permitte fieri quicquid malicia excogitat, et prona, scilicet existens ad malum, incita omnem nequiciam: semper tutum est sceleribus ire per scelera, quia scelera non nisi scelere defenduntur. Euolue nunc tecum, o Clitemestra, omnes femineos dolos, ut scilicet de illis eligas, uel per illos instruaris quid tibi faciendum sit, quod ulla, id est euolue et ad mentem reduc quicquid est quod ulla coniunx perfida atque sui impos, id est non potens se ratione regere pre feruore ire et zelo uindicte, amore ceco, scilicet ausa est, quod manus nouercales ause sunt, quod uirgo, scilicet Medea - uirgo enim hic non integritatis, sed etatis uel sexus nomen est -, Phasiaca, id est Colchica, ubi currit Phasis fluuius, ardens impia face trabes - hoc dicit quia palacium regis combussit cum rege et filia -, uirgo inquam fugiens Thessalica regna, id est quando fugit de Grecia acta in exilium per regem Creontem, ut ex precedenti tragedia patet, ferrum, uenena, scilicet euolue ut de istis eligas ad prosequendum scelus; uel profuge domo, id est de domo, Micena - Micena ciuitas fuit in qua regnauit Agamenon - coniuncta socio, scilicet Egisto, sicut Medea fugit de domo Colchica coniuncta Iasoni, furtiua rate. Et quasi hoc modicum sit et insufficiens ire sue, contempnit illud dicens: quid loqueris timida furta, scilicet cogitando furtiue recedere sicut fecit Medea, et exilium, scilicet Medee de Grecia, et fugas?, scilicet de patria propria. Sors, id est fortuna, dedit ista; te, scilicet que regina es Micenarum et filia Lede, decet maius nephas. Secundo cum dicit: regina, ponitur sermo nutricis scelus dissuadentis; unde dicit: o regina Danaum, id est Grecorum, et inclitum, id est nobile, genus Lede, scilicet quia filia fuit Lede uxoris Tindari, matris Castoris, Pollucis et Helene, quid uersas, scilicet in cogitatione, tacita, scilicet michi non indicando, quidue impotens consilii, id est non potens tibi consulere quia ira oppressit rationem ut non ualeat sane consulere, geris feroces, id est crudeles, impetus, id est motus impetuosos, tumido, id est irato, animo? Licet ipsa sileas, scilicet uolendo celare quod cogitas, totus, id est perfectus, dolor est in uultu. Proinde quicquid est, scilicet quod cogitas, da spacium ac tempus tibi, id est ne subito in actum prorumpas, sed spaciose et diu delibera; quod non quit, id est non potest, ratio, scilicet in tempore paruo et subito, sepe sanauit mora, scilicet quia per moram transit passio et tunc ratio libera melius consulit. Tercio cum dicit: maiora, ponitur sermo Clitemestre indicans in generali agitationem mentis sue. Unde excusans se de mora quam suasit nutrix, dicit: maiora, scilicet mala, cruciant, id est torquent et affligunt me, quam ut possim moras pati, id est intensa mentis afflictio non permittit me morari; flamme, scilicet irarum, exurunt medullas et cor meum, id est nimis inflammata sum ira, timor, scilicet de reditu mariti, mixtus dolori, scilicet quo angor propter concubinas quas diligit, subdidit stimulos, id est stimulat et exacuit iram meam, inuidia, scilicet quam habeo de pelicibus quas plus me diligit, pulsat pectus, scilicet meum; hinc, id est ex alia parte, cupido turpis, scilicet qua cupio concubitum Egisti, premit animum, scilicet meum, iugo, scilicet suo libidinoso, et uetat uinci, id est tam fortis est cupido quod prohibet se uinci ab animo meo: et inter istas faces, id est ardores ire et concupiscentie, mentis obsesse, rebellat pudor, id est pudicus amor, fessus quidem et deuinctus et pessumdatus, ita scilicet, ut non possim preualere inter passiones ire et libidinis que obsident mentem meam. Fluctibus, id est motibus dubiis tamquam fluctibus, agor, id est agitor et moueor; unde motum et instabilitatem mentis sue manifestat per similitudinem, dicens: ut, cum uentus hinc, id est ex una parte, rapit profundam, id est mare, hinc, id est ex alia parte, estus, id est fluxus maris, unda incerta dubitat cui malo, scilicet uento uel estui, cedat. Quasi dicat: sic est de mente mea. Proinde omisi regimen, id est gubernaculum rationis, e manibus meis - loquitur per similitudinem gubernatoris nauis qui, omisso gubernaculo, dimittit nauem ut sequatur impetum uenti uel aque; quocumque me ira, quo dolor, quo spes feret, huc ire pergam. Quasi dicat: exponam me totaliter passionibus meis sequendo impetum earum. Unde, rediens ad similitudinem inductam, dicit: dedam, id est subdam et committam, ratem, id est mentem meam, fluctibus, id est motibus passionum: ubi animus errat, scilicet non ualens iudicare quod rectum est propter obnubilacionem rationis, optimum est casum sequi. Uulgaris est ista sentencia et non secundum iudicium rationis dicta. Quarto nutrix hanc sentenciam redarguit dicens: ceca est temeritas, id est excecata presumptio, sequi casum ducem, quia scilicet casus frequenter ad periculum impellit. Quinto respondens Clitemestra dicit quod non est de periculo cura, quia cui fortuna est ultima, id est qui in ultimo prosperitatis sue constitutus est ut nichil speret ultra, quid timet? Quasi dicat: nichil, sicut apparet de desperatis quia nullum periculum timent. Sexto nutrix consolans Clitemestram dicit: tuta est, scilicet fortuna tua et non constituta in ultimo, latetque culpa tua, scilicet pro qua times perdere prosperitatem tuam, si pateris, id est si permittis. Quasi dicat: si uolueris latebit culpa adulterii tui cum Egisto, ita quod maritus nichil sciet, et sic erit prosperitas fortune tue secura. Septimo contra dictum nutricis obicit Clitemestra dicens: omne uicium domus regie perlucet, id est ualde lucet et perspicuum est quasi omnibus; et ideo culpa mea, que sum de regia domo, latere non poterit ut tu promittis. Octauo arguit eam nutrix dicens: piget prioris, scilicet tu doles de priori culpa, scilicet qua adulterata es cum Egisto, et nouum struis, id est et iam uis committere et facere, crimen nouum? Quasi dicat: multum te exhibes in hoc reprehensibilem. Nono respondet Clitemestra dicens: profecto, id est certe, stulta res est nequicie modus, id est mensura: qui semel commisit scelus non potest illud defendere nisi scelere, sicut supra dixit; unde cessare a scelere est quodam modo se ream manifestare, quod stultum est. Sentencia hec uulgaris est et contra rationem. Decimo nutrix hanc sentenciam redarguit dicens: auget quod metuit, id est augmentat metum suum, qui obruit, id est occultat, scelus scelere. Undecimo Clitemestra contra hoc respondet dicens: et ferrum et ignis sepe loco medicine est. Quasi dicat: dicis quod augmentum sceleris augmentat metum, tamen non propter hoc nunc uidetur omittendum, quia grauibus malis utitur homo aliquando loco medicine ut euitet maius malum; et ideo dicit: sepe loco medicine est et ferrum et ignis. Duodecimo instruens Clitemestram nutrix dicit quod tam grauia remedia non sunt primo attemptanda, sed postquam leuiora remedia desperantur. Unde dicit: nemo temptauit extrema, scilicet remedia, primo loco. Terciodecimo respondens Clitemestra dicit: in rebus malis preceps uia, id est indeliberata, capienda est. Sentencia hec non rationis sed passionis est. Quartodecimo nutrix uidens eam non admittere rationem, alio modo reducere eam satagit, dicens: at sacrum nomen coniugii; quasi dicat: si non detestacio sceleris te reuocat, at, id est tamen, sacrum nomen coniugii, scilicet quia es et diceris coniunx Agamenonis, reflectat te, scilicet a committendo scelere. Quintodecimo hoc euacuat Clitemestra dicens: uidua, scilicet ego, per decem annos, scilicet quibus occupatus erat Agamenon in bello Troiano, respiciam uirum?, id est habebo nunc ad eum respectum tamquam ad uirum? Quasi dicat: non. Sextodecimo adhuc nutrix alio modo uolens reducere eam, dicit: meminisse; quasi dicat: si non est tibi cura de uiro, qui tanto tempore absentauit se a te, saltem meminisse debes sobolis tue ex illo, et saltem ratione sobolis reflectere animum tuum a scelere quod cogitas. Decimoseptimo Clitemestra adhuc hunc respectum euacuat, multa enumerans crimina Agamenonis. Et quia dixit nutrix quod debuit meminisse sobolis, primo obicit Agamenoni malam tractacionem sobolis, dicens: equidem et iugales. Ubi nota quod Agamenon ex Clitemestra filiam habuit nomine Effigeniam quam, ut redimeret prosperitatem uentorum de insula Aulide in litus Troianum, uaticinio Calcantis oportuit immolare Diane. Misit ergo Agamenon Ulixem ad uxorem Clitemestram, rogans ut mitteret ei filiam suam Effigeniam, quia daturus erat eam Achilli uxorem. Facta ergo fide matri super hoc, tradidit eam Ulixi; quam Agamenon, ad se adductam, immolauit Diane. Unde dicit: equidem memini et iugales, id est matrimoniales, faces, id est nupcias, filie, scilicet Effigenie, et generum Achillem: prestitit, scilicet Agamenon, fidem matri, scilicet michi quod ista fierent, id est fecit quod ego credidi ista, sed decepta fui, quia illa, scilicet filia, redemit, scilicet per mortem suam, moras classis, id est multitudinis nauium, immote, quia scilicet defuit uentus et ideo quieuerunt in insula Aulide, et impulit maria, id est fecit quod classis impulit maria motu suo, maria dico fixa langore pigro, scilicet propter defectum uenti. Piget et pudet, scilicet me super hoc, Tindaris, id est Clitemestra filia Tindari - de se loquitur tamquam de alia -, genus celi, id est de stirpe et genere celesti - soror enim erat Castoris et Pollucis, qui fuerunt filii Iouis et stellificati sunt in celo -, peperit caput lustrale Dorice classi, id est Effigeniam cuius capite lustrata, id est purgata est culpa ratione cuius detinebatur classis Dorica, id est Greca, ne proficisceretur in Troiam. Dorica dicitur uel a Doricon ciuitate Thessalie, uel a parte Grecie que a Doro, filio Neptuni ex Elipi, nomen et originem traxit. Reuoluit animus thalamos uirginis mee, id est promissos filie mee, quos ille, scilicet Agamenon, dignos fecit domo Pelopea. Domus enim Pelopea semper assueta fuit sceleribus et fraudibus, de qua erat Agamenon; et ideo fecit filie mee thalamos dignos tali domo, id est fraudulentos et sceleratos, cum pater stetit quasi ad nupciales aras ore sacrilego, scilicet inuocans deos dum immolat filiam. Horruit Calcas, scilicet uates, responsa uocis sue, scilicet quibus predixerat filiam meam immolandam, et focos, id est ignes sacrificos, recedentes, id est abnuentes recipere sanguinem sacrificii immolati, scilicet horruit Calcas. O domus, scilicet Agamenonis, uincens semper scelera sceleribus, emimus uentos cruore, scilicet Effigenie immolate, bellum, scilicet emimus, nece, id est morte filie mee. Sed mille rates fecerunt, id est parauerunt, pariter, id est simul, uela?, redemptis iam uentis. Non est classis soluta, scilicet ut proficisceretur, prospero deo, immo magis aduerso, pro quo placando oportuit patrem immolare filiam: Aulis, id est insula illa in qua steterant naues, eiecit portu, id est de portu, rates impias, id est per impietatem iam purgatas. Sic auspicatus, scilicet Agamenon, bella, id est isto modo incipiens bellum, non melius gerit, scilicet quia sicut cum scelere incepit, sic cum scelere continuat. Nota: Achilles transiens uersus Troiam uenit ad opidum Lernesium, et expugnans illud cepit Briseidam, et patrem, uirum ac tres fratres eius interfecit. Agamenon autem ueniens in Lesbon insulam rapuit Criseidam. Et dum ibi moram faceret, pestis uexauit populum, qua corrupti et mortui sunt. Calcas uero, consulens Phebum, accepit responsum quod numquam cessaret pestis nisi Criseida restitueretur patri suo. Quo audito Achilles compulit Agamenonem eam restituere patri, unde iratus Agamenon rapuit Achilli Briseidam. Iste tamen raptus alibi ascribitur Menelao, et forte factum utriusque fuit. Dicit ergo: captus, scilicet Agamenon, amore capte, scilicet Criseide, immotus prece Zminthe, scilicet patris eius regis Lesbon, Zminthe dico Phebei ducis, scilicet quia gens illius insule specialiter colit Phebum, tenuit spolia, id est Criseidam raptam, iam tunc ferens ardorem, id est ardentem amorem, sacre uirginis; sacram uocat quia deorum protectione custoditam, unde propter eius raptum fuit populus punitus. Non illum, scilicet Agamenonem, flexit Achilles indomitus, id est fortis et inuictus, minis, id est per minas, non ille qui solus uidet fata mundi, id est sol uel Phebus, quia nec propter oraculum Phebi uolebat eam restituere, fidelis augur in nos, quia augurium Calcantis de immolanda Effigenia fideliter seruauit, leuis in captas, id est leuiter portans augurium de captis dum dissimulat reddere quod augur precepit; non populus eger, scilicet propter pestem inductam, et rogi relucentes, id est ignes parati ad comburendum cadauera mortuorum et ex peste assidue moriencium, scilicet flexerunt Agamenonem ut restitueret uirginem raptam; inter stragem ultimam Grecie ruentis marcet uictus sine hoste, scilicet trahendo moram in Lesbon cum adire deberet bellum, ac Ueneri uacat reparatque amores, quia tandem compulsus fuit per Achillem restituere patri Criseidam, et iratus rapuit Briseidam Achilli. Et ideo subdit dicens: neue umquam foret desertus, scilicet Agamenon, a pelice uel thorus, scilicet eius, celebs, id est castus, diligit Briseidam ablatam Achilli, nec puduit, scilicet Agamenonem, rapere uulsam uxorem de sinu uiri. Quasi dicat: tam peculans et impudens est quod rapit uxores de sinu uirorum suorum. En Paridis hostem - uerbum magne indignationis est. Quasi dicat: uidete et considerate qualem hostem habet Paris, qui dum deberet bellare contra Paridem et repetere Helenam, uacat amoribus et uenereis. Furit gerens uulnus nouum succensus amore Frigie uatis, scilicet Cassandre filie Priami, et post trophea Troica, id est uictorias Troianas, ac uersum, id est destructum et euersum, Ylium, remeat maritus capte, id est Cassandre capte et captiuate, et gener Priami, scilicet redit, quia duxit filiam eius. Et conuertens ad se sermonem tamquam nouo uulnere concitata, se ipsam in uindictam animat dicens: o anime accingere, scilicet ad uindicandum, non apparas leuia bella, id est non modicum bellum paras, que intendis aggredi Agamenonem. Scelus occupandum est, scilicet in aggrediendo, quia alia uia bona non patet. O pigra, quem expectas diem? An uirgines uidue domi, scilicet existentes, morantur, id est faciunt morari, te, et Horestes, scilicet filius meus, similis patri? Quasi dicat: numquid filie tue nondum desponsate et iuuenis filius tuus tardant te ne facias quod intendis? Quasi dicat: non debent te ista tardare, quia magis pro hiis debes aggredi quod intendis, ne superducta nouerca affligantur. Unde subdit: horum, scilicet filiorum et filiarum, mala uentura, scilicet ex nouerca superinducta, te moueant, scilicet ut facias scelus intentum, quis turbo, id est impetuosa turbacio, rerum imminet?, scilicet si nouerca superinducatur. Quasi dicat: nimis erit magna. Quid misera cessas?, scilicet ab intento. En adest natis tuis nouerca furens, scilicet quam superinducet uobis Agamenon. Si aliud nequit, scilicet fieri in remedium contra ista, ensis exigatur per latus tuum et perimat duos, scilicet te et uirum. Quasi dicat: nisi melius possit fieri, interime primo maritum et postea te ipsam ne uideas ista mala. Misce cruorem, scilicet tuum cum cruore uiri, perde uirum pereundo, id est sic occide uirum ut cum eo pereas: non est misera mors commori, cum eo cum quo uelis, scilicet mori. Decimoctauo ponitur sermo nutricis efficaciter dissuadentis Clitemestre intentionem et propositum suum. Unde dicit: o regina frena temet, id est cohibe temet, et siste impetus, id est impetuosos motus animi tui, et cogita quanta, id est quam magna scelera sunt que temptas: uenit, id est in ueniendo est, uictor ferocis Asye, scilicet Agamenon qui uicit Troiam que est in Asya - Frigia enim, cuius metropolis est Troia, quedam regio est Asye -, ultor Europe - Grecia enim, pro cuius iniuria illata pro raptu Helene uindicanda et ulciscenda Troiam adiit, est in Europa -, trahit captiua Pergama, id est Troiam captiuam, et Frigas diu, id est diutino bello, uictos; conaris nunc o insana hunc aggredi fraude - quasi dicat: detestabile est hoc -, quem Achilles non uiolauit ense fero, quamuis toruus, id est iratus, manum procacem, id est importunam, armasset, scilicet contra Agamenonem, scilicet ut compelleret reddere Criseidam, ut supra tactum est, uel ut repeteret Briseidam quam abstulerat; non Aiax melior, id est forcior, scilicet Aiax Telamonius - fuerunt enim duo, quorum alius dictus est Aiax Oleius -, furens morte decreta, id est quando furibundus decreuit sibi ipsi mortem quia Ulixes contra eum obtinuit arma Achillis; non Hector, scilicet uiolauit Agamenonem, Hector inquam sola mora, id est sola causa more existens, Danais, id est Grecis, et bello, scilicet quia nisi ipse fuisset, cito fuisset bellum terminatum et Danai ad propria reuersi; non certa tela Paridis, scilicet uiolauerunt Agamenonem. Et dicit certa tela, quia cum Achilles tinctus fuisset a matre in aquis Stigiis, per quas factus est inuulnerabilis preter quam in planta pedis, tam certe direxit in eum Paris tela, quod in loco uulnerabili ad mortem percussit eum. Non Mennon niger, scilicet uiolauit Agamenonem. Mennon filius fuit Aurore et in bello Troiano interfectus est ab Achille; qui niger dicitur quia, cum corpus eius rogo comburendum esset impositum, uersum est in fauillam nigram et fumum, de quo genite sunt aues nigre que Mennonides dicuntur. Non Xantus, id est fluuius ille uiolauit Agamenonem, Xantus inquam gerens corpora immixta armis, propter multitudinem interfectorum qui proiecti sunt in fluuium, Symoisque, id est alter fluuius Troianus non uiolauit eum; Symois inquam agens, id est mouens uel ducens, fluctus purpureos, id est sanguineos, cede, id est occisione hominum; non Cignus proles equorei dei, scilicet uiolauit Agamenonem. Cignus filius fuit Neptuni, qui inuulnerabilis erat ferro, quem Achilles suffocando interfecit, cuius corpus pater conuertit in auem que Cignus dicitur. Non phalanx Cressa, id est Cretensis, cum Theseo bellicoso, scilicet uiolauit Agamenonem; non Amazon, id est femina bellicosa, peltata, id est gerens peltas, id est scuta, scilicet formata ad modum lune, et picta pharetras - synodoches est -, id est habens pharetras pictas, et manu securifera?, id est ferente secures, scilicet uiolauit Agamenonem. Hunc, scilicet tantum et tam clarum uirum, reducem domi, id est iam redeuntem ad domum suam, paras mactare et cede impia maculare aras? Quasi dicat: crudele et horribile est hoc. Ultrix Grecia non feret, id est non permittet, hoc facinus inultum. Prepone, id est pone ante mentem tuam, equos et arma et fretum horrens classibus et solum exundans alto, id est nobili, sanguine Troianorum, et tota fata domus Dardanie, id est Troiane, capte, regesta, id est reportata et reducta, Danais, id est Grecis, id est ad honorem Grecorum per Agamenonem. Comprime truces, id est crudeles, affectus ipsaque, id est tu, pacifica tibi mentem tuam, scilicet dimittendo hanc iram.
|
|
|
|
In secunda parte carminis tercii inducitur Egistus cum Clitemestra tractans de morte Agamenonis et eam ad occidendum eum concitans. Ponuntur autem in modum dyalogi sermones uiginti, quorum primus est Egisti aduentum Agamenonis timentis et plangentis. Unde dicit: tempus quod semper horrui animo ac mente adest extremum rebus meis, id est uite et prosperitati mee. Et quasi animus eius ex timore cogitaret fugam, reuocat eum dicens: o anime quid, id est quare, uertis terga?, id est disponis fugere. Quid, id est quare, deponis arma primo impetu? Crede deos seuos, id est crudeles, moliri, id est ordinare et disponere, tibi perniciem, id est mortem, et dira fata, id est crudeles euentus fortune. Oppone uile caput, scilicet tuum, suppliciis meritis, id est que meruisti adulterando uxorem Agamenonis, excipe aduerso pectore ferrum et ignes, id est ad hoc dispone te quia hoc eueniet tibi. Secundo Clitemestra quasi deridens et despiciens planctum Egisti, dicit: o Egiste: non est pena sic nato, scilicet sicut tu natus es, mori. Quasi dicat: si considerares quam turpes sunt natales tui, mors esset tibi optanda tamquam beneficium et non reputanda pena. Tercio cum dicit: tu nos, inducitur Egistus Clitemestram in odium Agamenonis excitans. Unde dicit: tu socia periculi, scilicet quod timeo, quia scilicet comitas mecum in culpa pro qua periculum timeo, tu sata, id est genita, Leda, scilicet uxore Tindari, comitare nos, id est sequere nostrum consilium: ille, scilicet Agamenon, ductor ignauus, id est quia dum debuit ducere exercitum in Greciam tamquam ignauus indulsit Ueneri, sicut supra tactum fuit, fortis, id est durus, pater, quia immolauit filiam propriam, reddet tibi tantum sanguinem, id est satisfaciet tibi pro tanto sanguine filie effuso? Quasi dicat: non poterit tibi umquam satisfacere. Sed quid, id est quare, pallor circuit genas trementes et optutus iacens, id est torpens, uultu languido stupet? Quasi dicat: quare stupes et tremis tu habens uultum pallidum et aspectum languidum? Quarto cum dicit: amor, inducitur Clitemestra ostendens se penitere de eo quod cogitauerat contra uirum suum Agamenonem, dicens: amor iugalis, id est coniugalis, uincit, scilicet impetum nostrum, ac flectit retro, scilicet ab intento; unde in hoc uolens sibi sociare Egistum, dicit: remeemus, scilicet ab illo scelere quod facere proposuimus, illuc, id est ad illum statum mentis quiete, unde non decuit nos abire, scilicet ab amore et fide coniugis; sed repetatur nunc fides casta, scilicet erga coniugem, nec dicendum est quod hoc est modo nimis tarde, nam uia ad bonos mores numquam est sera, id est tarda: pene, id est fere, innocens est quem penitet peccasse. Quinto cum dicit: quo raperis, inducitur Egistus Clitemestram de penitencia arguens et ad scelus exhortans et dicens: o amens, scilicet Clitemestra, quo raperis?, id est subito ab intento tuo auerteris. Credis aut speras coniugium Agamenonis fidele tibi?, scilicet fore in posterum. Quasi dicat: si hoc credis aut speras decepta es. Ut nichil subesset animo, scilicet tuo, quod faceret graues metus, id est magnos timores - quasi dicat: etsi nichil sit in animo tuo propter quod timere debeas Agamenonem -, tamen Fortuna superba, scilicet que Agamenoni iam contigit ex Troia deuicta, et impotens, scilicet regi ratione propter superbiam, daret spiritus tumidos, id est animos inflatos, flatu nimis magno, scilicet ire et doloris appetentis uindicari de iniuriis. Quod autem nunc graues uindictas uelit expetere, ex hoc apparet quod stante adhuc Troia fuit ille grauis sociis - quod patet quia ausus lacessere Achillem et multo magis alios -, quid rere, id est quid opinaris, Troiam, scilicet deuictam, addidisse ad animum trucem, id est crudelem, suapte natura?, id est propria natura. Quasi dicat: ex quo crudelis fuit ante Troiam deuictam, multo erit modo crudelior. Rex fuit Micenarum, scilicet prius, ueniet tyrannus, scilicet Micenarum nunc: prospera efferunt, id est extollunt, animos. Turba pelicum, id est concubinarum quas superinduxit tibi, effusa circa, scilicet Agamenonem, quanto apparatu uenit! Quasi dicat: magno ualde. Sed sola famula ueridici dei, id est Phebi predicentis uera, id est Cassandra prophetissa Phebi, longe eminet, scilicet ceteris pelicibus, tenetque regem, scilicet Agamenonem: o Clitemestra feresne, id est sustinebis, uicta consortem thalami tui? Quasi dicat: non credo. Et quamuis tu uelles sustinere: at illa, scilicet Cassandra, nolet, scilicet sustinere sociam thalami. Ultimum, id est maximum et summum, malum est nupte, pelex possidens palam domum mariti. Nec regna possunt habere socium, nec tede, id est nupcie, sciunt. Sexto cum dicit: Egiste, inducitur Clitemestra arguens Egistum de eo quod prouocat eam contra maritum suum. Unde dicit: o Egiste quid, id est quare, me rursus rapis in preceps, id est impellis ut precipitanter agam, iramque, scilicet meam, iam residentem, id est ab impetu suo quiescentem, incitas flammis? Quasi dicat: nolo quod hoc facias. Uictor, scilicet Agamenon, permisit sibi aliquid in captas, id est concessit sibi ipsi libertatem cognoscendi captas: nec coniugem nec dominam, scilicet me, decet hoc respicere, id est non debeo curare de hoc. Lex alia est socio, scilicet thoro, alia in thoro priuato. Quasi dicat: quod acciperet aliquam tamquam michi sociam in thoro, contra legem coniugalem esset, sed quod ad priuatum thorum aliquam accipiat, michi non derogat. Quid - quasi dicat: adde ad hoc - quod animus, scilicet meus, memor turpis commissi, scilicet quod commisi tecum, non patitur me ferre, id est dare et imponere, uiro, scilicet meo, leges seueras?, scilicet ut coherceam eum uel penitenciam et uindictam queram de eo, pro eo cuius simile ego commisi. Ille cui opus est uenia, scilicet sicut est michi, det ueniam facile, id est faciliter. Septimo cum dicit: ita est, inducitur Egistus inculcans austeritatem et rigorem Agamenonis ut concitet Clitemestram. Et primo quodam modo condescendit dicto Clitemestre, dicens: ita est, scilicet sicut tu dicis, et ita deberet esse, licet pacisci mutuam ueniam?, scilicet dum uterque alteri culpam remittit. Secundo docet quod non erit ita de Agamenone; unde dicit: iura regnorum sunt tibi ignota, haud noua?, id est non noua sed consueta. Et qualia sunt illa docet dicens: iudices maligni sunt nobis, scilicet reges, equi sibi, scilicet sunt iudices; quasi dicat: pro eodem casu quo sibi parcunt et quodammodo equi sunt, pro eodem sunt nobis maliciosi et iniqui, putant id esse maximum pignus, id est maximam certitudinem, regni, si solis, id est eis, licet quicquid non licet aliis. Octauo cum dicit: ignouit, inducitur Clitemestra arguens per exemplum quod Agamenon ignoscet sibi, quia Menelaus ignouit Helene adulterium Paridis. Unde dicit: ignouit, scilicet Menelaus, Helene, scilicet sorori mee que adulterata est cum Paride, quod patet quia redit, scilicet Helena, iuncta Menelao, scilicet fratri Agamenonis qui fuerat primo uir eius, que, scilicet Helena, afflixit malis paribus Asyam et Europam, scilicet quia propter eam commissum est prelium inter Greciam, que est in Europa, et Troiam, que est in Asya. Nono cum dicit: sed nulla, inducitur Egistus ostendens exemplum non esse sufficiens quod adductum est. Unde dicit: sed nulla - quasi dicat: uerum est quod Helena adulterata est cum Paride sicut tu mecum -, sed nulla, scilicet pelex, abstulit Atridem, id est Menelaum filium Atrei, furtiua Uenere - sicut multe pelices et precipue Cassandra abstulit tibi furtiua Uenere Agamenonem -, nec cepit, scilicet aliqua pelex, animum, scilicet Menelai per amorem, animum dico obstructum, id est clausum, coniugi sue, hoc est auersum ab amore coniugis sue; sed sic est de Agamenone, quia alie ceperunt animum eius, quarum amore ardet, sed tibi, que es coniunx eius, obstructus est animus eius, quia te non diligit. Iam querit ille crimen, scilicet ut inueniat occasionem contra te, et parat causas, scilicet contra te. Nichil crede esse commissum, scilicet quod sit turpe tibi, id est quamuis ita esset et ita crederes, nichil tamen prodesset tibi ad optinendum amorem Agamenonis, quia: quid prodest honesta, scilicet coniunx, carens flagitio, ubi dominus, id est maritus, odit? Quasi dicat: nichil, quia talis maritus fit nocens, scilicet sine causa, non queritur, id est non habet causam unde queratur, id est conqueratur; uel sic: sit nocens, scilicet uxor, imponente ei marito nocenciam quamuis sit honesta, non queritur, id est non inuestigatur utrum sit nocens uel non. Spreta, scilicet tu, a tanto uiro et profuga num repetes Spartem, scilicet ciuitatem Lacedemonie ubi nata fuisti, patriasque sedes? Quasi dicat: credis tu quod euades fugiendo ad patriam tuam? Quasi dicat: non erit ita, quia repudia regum non dant exitum, id est euasionem a pena. Leuas, id est confortas, metum, scilicet tuum, falsa spe, scilicet falso sperando quod euades. Decimo inducitur Clitemestra se consolans per hoc, quod accusari non poterit apud maritum quia nemo conscius est culpe sue. Unde dicit: nemo nisi fidus, id est de quo satis possum confidere quod non accusabit me, nouit delicta mea. Undecimo Egistus hoc excludit dicens: fides non intrauit umquam limen regium, id est in domo regia numquam est fidelitas. Duodecimo Clitemestra contra hoc uolens adhibere remedium, dicit: merebor opibus, id est dando opes et diuitias, ut obligem fidem precio, id est dabo dona ut fides michi seruetur. Terciodecimo hoc remedium excludit Egistus dicens: fides parata precio uincitur precio, scilicet maiori. Quartodecimo Clitemestra Egistum redarguit de malo consilio, dicens: pudor pristine mentis, scilicet quem habui antequam tecum adulterium committerem, surgit residuus, id est renouatur pro residuo uite mee; quid obstrepis?, id est obloqueris. Quid, id est quare, blandiloqua uoce dictas mala consilia?, scilicet michi contra uirum meum. Scilicet - despectiue legendum est -, quasi dicat: ideo sic loqueris mecum quasi generosa, scilicet talis qualis sum ego, nubet tibi exuli, relicto rege regum?, scilicet Agamenone. Quintodecimo Egistus docet quod sue nupcie non sunt despiciende; unde dicit: et cur ego natus Thieste uideor Atrida, id est Agamenone, inferior? Decimosexto Clitemestra tamquam despiciens dictum suum, in natales suos inuehit dicens: si parum est, scilicet tibi ad laudem, adde et nepos, scilicet quia genuit te ex filia sua. Decimoseptimo Egistus natales suos excusans dicit: gignor auctore Phebo. Quasi dicat: quod natus sum ex incestu filie, auctore Phebo factum est, qui hoc precepit fieri, et ideo haud, id est non, pudet generis, id est generationis mee. Decimoctauo Clitemestra Egistum redarguit quod in patrocinium turpitudinis generis sui deos inuocat, dicens: uocas Phebum auctorem nephande stirpis, scilicet tue, quem, scilicet Phebum, reuocantem frena sua expulistis celo nocte subita. Hoc dicit quia patruus Egisti, scilicet Atreus, dedit Thiesti filios suos epulandos; pro cuius sceleris detestacione sol a meridie reuersus est ad ortum suum et inducta est nox media die. Quid aduocas probro, id est uicio, deos? Tu doctus surripe geniales, id est nupciales, thoros fraude, quia me, que nupta sum fraudolenter, oppressisti dissuadendo spem reditus uiri mei; tu inquam quem scimus, id est experte sumus, uirum esse tantum illicita Uenere, secede propere, id est celeriter, asporta ab oculis meis dedecus domus clare, scilicet Agamenonis: hec regia, id est hoc palacium regis, uacat uiro, id est uacare debet ad opus uiri mei Agamenonis. Decimonono Egistus se humilians, affectum suum in Clitemestram ostendit, dicens: exilia haud, id est non, sunt michi noua, scilicet quia a magno tempore assueui eis; unde subdit: assueui, id est assuetus sum, malis, scilicet tolerandis. O regina si tu imperas non tantum cedo, id est abscedo, domo, scilicet regia, Argisue, id est ciuitate regia: non moror, id est in nullo differam, aperire ferro pectus, scilicet meum, graue erumpnis iussu tuo, id est ad iussum tuum non differam interficere me ipsum. Uicesimo Clitemestra aliquantum reducta ad Egisti uoluntatem, ipsum, ut de agendis secum deliberet, aduocat dicens: siquidem cruenta Tindaris, scilicet ego, inuita sinam hoc, scilicet ut te ipsum interficias. Que peccat, sicut ego, debet et fidem, id est fidelitatem, culpe, scilicet ut illam celet et defendat et saluet participem. Secede pocius mecum, id est eamus simul seorsum, ut iuncta consilia, scilicet tua et mea, explicent statum rerum dubium ac minacem, id est ut euoluamus et remedium adhibeamus statui dubio rerum qui nobis minatur malum.
|
|
|
|
Tercius actus huius tragedie est applausus chori de reditu Agamenonis. Et scribitur metro pindarico, in quo primo hunc applausum ponit; secundo Euribaten nuncium Agamenonis inducit, ibi: *sed ecce*. Applaudit autem aduentui Agamenonis primo inuocando Phebum; unde dicit: o pubes inclita, id est iuuenes nobiles, canite Phebum!, id est canendo laudate Phebum. Et exequendo quod hortatur conuertit sermonem ad Phebum dicens: tibi, o Phebe, festa turba coronat caput, scilicet serto laureo, tibi, scilicet o Phebe, stirps Inachia, id est Argolica - sic dicta a rege Inaco, a quo et fluuius eiusdem nominis a Thessalia trahens originem per Argolicos transit -, innuba, id est turba uirginum de stirpe Inachi nondum nupciis tradita, fundit de more, id est sicut moris est, comas uirgineas quaciens laurum, scilicet portando ramos lauri ad honorem Phebi; tu quoque, o manus Thebana, comitare choros nostros, queque bibis fontes gelidos Erasini, id est illius fluuii, queque Eurotan, id est fluuium illum, queque Ysmenon, id est fluuium illum bibis, Ysmenon inquam tacitum, id est tacite currentem, ripa uirenti: quam, scilicet manum Thebanam et inhabitantem terram iuxta predictos fluuios, Mantho sata Tyresia, id est Mantho filia Tyresie, prescia, scilicet futurorum, monuit celebrare, id est celebriter colere, deos Latonigenas, id est genitos Latona, scilicet Phebum et Dianam. O Phebe relaxa arcus uinclo, id est corda uinciente et curuante, id est relaxa arcus tensos, poneque, id est depone, humero pharetras graues leuibus telis, id est sagittis leuibus ad uolandum, chelisque, id est cythara, pulsa manu citata, id est ueloci, resonet uocale, id est ad uocis cantum moduletur: nichil acre magnumque uelim intonet altis modis, id est nichil magnificum aut terribile intonet, sed quale soles flectere leuiore lyra, scilicet quando non ad bellum, sed ad iocunditatem canis, cum musa docta recenset tuos usus, id est tuas modulaciones quibus assuetus es, recenset simplex carmen, id est aliquam simplicem modulacionem de mediocribus uel paruis rebus, sicut de amoribus et aliis similibus. Et licet, id est licitum est, scilicet ut sones corda grauiore, scilicet tale carmen quale canebas, scilicet ad iocunditatem et uictoriam, cum dei, id est dii, fregere Titanas, id est destruxerunt gigantes uolentes eos impugnare, fulmine misso, uel cum montes sunt impositi montibus altis. Gigantes, dum uellent impugnare deos, construxerunt sibi gradus ut ascenderent in celum ponendo unum montem super alium. Unde sequitur: struxere, scilicet gigantes, gradus, ut ascenderent in celum, trucibus monstris, id est sibi qui erant truces, id est crudeles et monstruosi; stetit Ossa imposita Pelion, id est super Pelion, Olimpus pinifer, id est qui fert pinus, pressit ambos, scilicet Ossam et Pelion. Nota: Ossa nomen est montis Thessalie et ponitur a poetis frequenter in feminino genere ut hic. Pelion similiter mons est in Thessalia. Olimpus etiam mons est Macedonie tante altitudinis, ut in eius cacumine nec uentus senciatur, nec nubes se colligant, quia excedit istum aerem humidum in quo aues celi uolant. Dicitur Olimpus ab olon, quod est totum, et phos, lux; quasi: totus lucens, quia propter altitudinem est quasi celum, et ideo sepe pro celo ponitur. Hic mons diuidit Macedoniam uel Achaiam a Tracia. Et nota quod ab illo loco: arcus uinclo Phebe relaxa, usque huc, sensus est: petit Phebum dimittere exercitium arcus et sagittarum et canere cythara propter reditum Agamenonis, et petit quod non moduletur in cythara aliquid terribile et bellicum, sed quod faciat uel mediocrem et delectabilem modulacionem, uel, si uelit aliquid grauius facere, faciat talem modulacionem iocundam, qualem fecit quando gigantes, uolentes expugnare deos, deuicti sunt. Post inuocationem Phebi inuocat Iunonem que fouit specialiter Grecos contra Troianos. Unde dicit: o regia Iuno coniunx et soror magni, scilicet Iouis, consors sceptri ades, scilicet nobis cum fauore: nos Micene, scilicet quibus presidet rex Agamenon, tua turba te colimus. Tu sola tueris Argos, id est ciuitatem que dicitur Argos, sollicitum suplexque tui numinis, id est supliciter et sollicite colens tuum numen - ponitur hic Argos indeclinabile et neutri generis. Tu regis manu, scilicet tua, bella pacem; tu nunc uictrix, scilicet quia uicisti Troiam quam propter Paridem, qui pretulit tibi Uenerem, persecuta es, accipe claros Agamenonios, scilicet triumphos; uel accipe, id est in fauorem tuum ad nos, Agamenonios, id est milites et comites Agamenonis claros propter uictoriam de Troia optentam. Tibi, o Iuno, tibia multifora, id est multis locis forata, canit buxo, scilicet quia solebat fieri de buxo, canit inquam solempne, id est solempnem modulacionem, uel canit solempniter ut ponatur nomen pro aduerbio, tibi puelle mouent docta fila, scilicet cytarizando, carmine molli, tibi matres Graie iactant uotiuam lampada - accusatiuus grecus -, id est flammam ex uoto tibi promissam. Portabant ad honorem Iunonis uel faces uel candelas facientes magnas flammas. Cadit ad tua delubra, id est templa - sic dicta quia fontes habebant quibus diluebantur homines ante templi ingressum -, candida coniunx tauri, quia sacrificabatur ei uacca alba, nescia aratri, nullo iugo signata collum - synodoches est. Tercio cum dicit: tuque o magni, inuocat Palladem dicens: tuque o Pallas, inclita nata, id est nobilis filia, magni Tonantis, scilicet Iouis, que sepe petisti Dardanias, id est Troianas, turres cuspide, scilicet ut prosterneres eas propter odium Paridis, qui non solum Iunoni, sed etiam tibi pretulit Uenerem, te colit matrona maior minorque, id est socrus et nurus, permixto choro, id est mixtim et indifferenter, et ueniente dea, scilicet te nunc de uictoria Troiana, sacerdos reserat templa, scilicet ut in eis admittaris et ibi colaris laudibus et sacrificiis. Tibi, id est ad tuum cultum o Pallas, turba redimita, id est ornata et coronata, coronis nexilibus uenit, tibi reddunt grates grandeui lassique senes compote uoto, id est uoto possidente quod desiderant, libantque, scilicet senes, trementi manu uina, scilicet in sacrificium. Quarto cum dicit: et te Triuia, inuocat Dianam dicens: et memores, scilicet nos beneficiorum tuorum, o Triuia, id est Diana, precamur uoce grata, scilicet ut faueas nobis: tu Lucina, id est Diana - luna enim in siluis Diana, in celo Lucina, in terra Proserpina dicitur -, iubes maternam Delon. Nota: fingitur quod Iuno, irata contra Latonam impregnatam a Ioue, interdixit ei orbem; sed recepta est in Delo, insula tunc natante et separata, scilicet a residuo orbe: agitabatur uentis nunc ad unam partem, nunc ad aliam. Cum autem peperisset gemellos, scilicet Phebum et Dianam, facta est insula stabilis precepto Phebi et Diane. Et hoc est quod dicit: iubes maternam Delon sistere, Delon inquam existentem Cyclada, id est insulam - ponitur enim species pro genere, uel forte Delos una est de Cycladibus -, errantem prius uentis huc atque illuc; nunc iam stabilis, scilicet facta, tenet terras fixa radice, respuit auras, id est non amplius cedit auris, assuetaque sequi rates religat, scilicet eas firmiter tenendo. Tu uictrix. Nota: Niobe, filia Tantali, septem habuit filios et totidem filias; unde, inuidens Latone, prohibuit cultum eius. Que conquesta est Phebo et Diane, unde Phebus, assenciente Diana, omnem prolem eius interfecit transfigendo sagittis, ipsamque in saxum marmoreum conuertit, quod stat in supremo culmine montis qui Sisiphus dicitur. Unde dicit: tu, o Diana, uictrix numeras funera, id est prolem datam funeri, matris Tantalidos, id est Niobes filie Tantali: stat nunc, scilicet Niobe, flebile saxum summo uertice Sisiphi, id est illius montis, et adhuc antiqua marmora fundunt nouas lacrimas. Colit impense, id est attente, uir feminaque numen geminum, scilicet Phebi et Diane, uisa uindicta de Niobe que cultum eorum despexit. Quinto cum dicit: omnis, inuocat Iouem dicens: teque, o pater ac rector pollens fulmine, ante omnis, scilicet inuocamus et colimus, cuius nutu tremuere simul extremi poli, o Iupiter auctor nostri generis libens cape dona, scilicet sacrificiorum, abauusque, scilicet quia Agamenon secundum lineam paterne generationis quintus erat a Ioue - fuit enim filius Atrei, filii Pelopis, filii Tantali, filii Iouis -, respice tuam prolem non degenerem, scilicet Agamenonem. Deinde cum dicit: sed ecce uasto, annunciat aduentum Euribatis qui fuit miles Agamenonis, dicens: sed ecce miles concitus, id est festinus, gradu uasto, id est gressu magno, properatque gerens signa manifesta leticie, namque gerit lauream hasta summo ferro, id est in ferro quod est in summitate haste. Et quasi ex appropiacione melius discernens, ostendit in speciali quis sit miles, dicens: Euribatesque semper fidus regi, scilicet Agamenoni, adest.
|
|
|
|
Quartus actus huius tragedie est narracio de reditu Agamenonis et Grecorum. Et scribitur metro archilochico. Continet autem hec pars decem sermones in modum dyalogi inter Euribaten et Clitemestram; in quorum primo inducitur Euribates, miles Agamenonis, nuncians eiusdem reditum ad propria. Unde exhortando Micenas, quorum rex erat Agamenon, ad leticiam et sacrificia, dicit: adoro suplex delubra et aras celitum, id est deorum, et patrios lares, fessus post longa spacia, uix concredens michi, scilicet de iocundo nuncio quod uobis apporto. Soluite uota superis, id est diis, scilicet pre gaudio et leticia: uictor Agamenon decus altum telluris Argolice, scilicet existens, remeat tandem ad penates suos, id est deos proprios et domum propriam. Secundo Clitemestra huic nuncio congratulans, dicit: felix nuncius uenit ad aures meas, coniunx, scilicet meus Agamenon, petitus, id est desideratus, michi per annos decem, ubi moratur? Pelagus premit an terras? Tercio respondens Euribates dicit: incolumis, scilicet coniunx tuus, auctus gloria, laude inclitus, impressit reducem pedem expetito, id est desiderato, litori, id est iam de nauibus exiuit ad terram. Quarto Clitemestra applaudens nuncio dicit: colamus in diem, id est per totum diem, deos etsi, id est quamuis, propicios, attamen lentos. Quasi dicat: colamus deos pro reditu uiri mei, qui etsi propicii sint ipsum reducendo, tamen lenti fuerunt, in quantum tarde reduxerunt eum. Tu pande iuuat, id est utile est ut pandas, frater coniugis mei, scilicet Menelaus, quas sedes teneat, et pande soror mea, scilicet Helena, quas sedes teneat. Quinto Euribates insinuat quod infortunia passi sunt in mari, dicens: uotis posco meliora et obtestor deos, scilicet ut eueniant meliora quam sciam dicere: nam fari certa, id est dicere certos rumores de fratre et sorore tua, sors dubii maris uetat. Ut sparsa classis excepit mare tumidum - ypallage est -, id est ut mare tumidum excepit classem sparsam, ratis socia non potuit uidere ratem, et ideo scilicet nichil scio dicere de fratre et sorore; quin ipse Atrides uagus equore immenso tulit grauiora dampna pelago quam bello, remeatque, scilicet ad propria, similis uicto, trahens uictor de tanta classe exiguas et laceras, id est paucas et dilaceratas, rates. Sexto Clitemestra curiosior facta inquirit diligentius de uexatione classis in mari: fare, id est dic, quis casus hauserit rates nostras, scilicet dispergendo eas, aut que Fortuna maris dispulerit duces, scilicet ab inuicem. Septimo Euribates se ab hoc excusat dicens: poscis acerba fatu, id est quod acerbum est narrare, iubes nuncium infaustum, id est infelix, miscere leto. Mens egra, scilicet mea cogitando ea que interrogas, refugit loqui atque inhorrescit tantis malis. Octauo Clitemestra instat amplius ut referat Euribates casus maris; unde dicit: exprome, scilicet quod quero, et hoc ideo quia qui refugit scire clades suas grauat, id est aggrauat, timorem, quia dubia mala plus torquent, id est affligunt. Nono Euribates prosequitur narrationem de infortunato casu maris. Unde dicit: ut omne Pergamum, id est tota Troia, cecidit Dorica face, id est Greca flamma, preda diuisa est, properantes, scilicet Greci, petunt maria. iramque miles exonerat latus fessum ense, scuta neglecta iacent per summas puppes, scilicet omisso exercicio bellico, remus aptatur ad manus militares, omnisque mora est nimium longa properanti, scilicet redire domum. Ut, id est postquam, regia rate signum recursus, id est reditus, fulsit et clara tuba emouit regimen lentum, id est dedit signum mouendi naues de portu lento regimine, prora signauit primas uias, auroraque aperit cursus quos secent mille rates. Hinc, id est exinde, aura lenis allapsa uelis primo impellit rates; unda tactu leuis uix tremit afflatu tranquillo zephiri mollis splendetque pelagus classe et latet pariter; splendet, scilicet pulcritudine apparatus nauium, sed latet quo ad superficiem aque. Iuuat, id est delectabile uidetur nauigantibus, uidere nuda litora Troie, iuuat, scilicet uidere, loca sola, id est solitaria, Sigei relicti - Sigeum est promunctorium in mari Ellesponto iuxta Troiam. Omnis iuuentus simul properat lentare, id est tardare, remos, quia dum obiciuntur, aque tardius mouentur et forcius impellunt nauem, adiuuat, scilicet iuuentus, uentos manu et mouet brachia ualida nisu alterno, id est alternando fortitudinem. Equora sulcata uibrant, id est tremunt, et latera, scilicet nauium, increpant, scilicet cum sonitu percuciendo, caneque spume, scilicet que causantur ex sulcacione nauium et percussione remorum, dirimunt, id est diuidunt, mare cerulum, id est diuisum ostendunt per naues. Ut, id est postquam, forcior aura plenos sinus, scilicet uelorum, tendit, posuere, id est deposuerunt, tonsas, id est remos - a tundendis et decuciendis fluctibus sic dictos -, ratis credita, id est commissa, scilicet est, uento, scilicet omisso remigio, nauitaque fusus transtris, id est multitudo nautarum residens in transtris, id est lignis transuersalibus in quibus sedent nauigantes, aut notat quantum uela procul fugiunt terras recedentes, aut narrat bella: minas Hectoris fortis, currusque, scilicet narrat unus, et corpus empto rogo redditum, id est redemptum ad comburendum, Iouem Herculeum, id est simulacrum Iouis Herculei quod erat in templo ubi occisus est Priamus, sparsum cruore regis Priami, scilicet narrat alius. Tum, id est tandem dum sic narrant, Tirrenus piscis, id est porcus marinus siue delphines qui abundant in mari Tirreno, qui, scilicet piscis, reciprocus ludit iacente salo, id est tranquillo mari, transilitque tumidum mare dorso pando, id est recuruo - quale dorsum habent delphines qui in serenitate, si immineat tempestas, solent saltus super mare facere -, hic inquam piscis exultat cum freto, id est toto mari, agitque gyros, id est circuitus, et adnatat comes lateri, scilicet nauis, letus anteire, id est precedere, naues et sequi cursus, scilicet nauium. Nunc chorus, id est multitudo talium piscium adunata, lasciuit tangens prima rostra, scilicet nauium, nunc ambit et lustrat, id est circuit, millesimam ratem, id est classem mille nauium. Iam tegitur omne litus, id est latet turbato aere tamquam tectum esset, et campi latent, quia iam aspici non possunt aere incipiente inspissari et turbari, et iuga, id est dorsa summa, montis Idei, patent dubia, id est non clare discernuntur; et iam quod acies peruicax, id est uisus perseuerans et immobilis, uidet unum, id est solum, fumus Yliacus, id est Troianus, apparet nota atra, id est signo nigro, scilicet tantum distat quod non discernitur, sed apparet esse quiddam nigrum. Iam releuabat Titan, id est sol, lassa colla, scilicet equorum suorum, iugo, scilicet tendendo ad occasum parabat auferre iugum currus sui de collis equorum, iam lux prona in astra, id est appropinquabat ad noctem in qua apparent astra, iam dies preceps erat, scilicet ad occasum. Nubes exigua crescens sordido globo inquinat iubar Phebi nondum occidentis, scilicet ex toto, sed iam ad occasum tendentis; occidens uarius, scilicet in colore nubium, fecit freta suspecta, quia scilicet suspicabamur tempestatem futuram in mari ex talibus signis. Nox prima, id est principium noctis, sparserat celum stellis, scilicet quia prima pars noctis erat serena, iacent uela deserta uento. Tum, id est tandem, murmur graue minitans maiora, scilicet mala, cadit summis collibus, id est auditur tamquam cadens a summis collibus, litusque et petre longo tractu gemunt, id est murmur faciunt ad similitudinem gemitus; unda agitata uentis nocituris, id est nocumentum illaturis, tumet: cum subito luna conditur, id est absconditur, nubibus scilicet interpositis, stelle cadunt, id est cadere uidentur - uel propter fulgura, uel propter assub descendencia et discurrencia hoc dicit -, pontus tollitur, id est attollitur, in astra, id est ualde in altum tamquam ad astra - est enim yperbole -, celum perit, scilicet a conspectu. Nec est nox una, scilicet sola ex occasu solis, sed duplicatur ex absencia solis et adductione nubium; unde sequitur: densa caligo obruit tenebras, et subducta omni luce, scilicet lune et stellarum que solent confortare noctem, fretum, id est mare, celumque miscent: hoc dicit propter magnitudinem undarum que in altum eleuate quasi celo miscentur. Zephirus aduersus, id est contrarius, Euro et Nothus, scilicet contrarius, Boree, undique, id est ex omni parte, simul incumbunt, scilicet mari, rapiuntque pelagus euersum infimo solo. Quisque, scilicet uenti, mittunt sua tela et infesti emoliuntur fretum, id est extra suam disposicionem ponunt mare, turbo, id est impetus, conuoluit mare: Strimonius Aquilo, id est flans a Tracia - que Strimonia a fluuio qui Strimon dicitur nuncupatur -, contorquet altas niues, id est ab alto uenientes, Austerque Libicus arenas, scilicet contorquet, et Sirtes agit, id est facit loca periculosa ex arena congesta; nec manet in Austro, scilicet stabilis, sed nunc hinc nunc inde flat: fit Nothus, scilicet transeundo ad illam partem unde flat Nothus, grauis nimbis, id est impetuosis pluuiis, auget, scilicet Nothus, undas imbre, Eurus orientem mouet quaciens regna Nabathea - Nabathea regio a Nabaioth filio Ysmael nuncupata, iacet inter Iudeam et Arabiam, et, surgens ab Eufrate, usque in mare Rubrum porrigitur -, et sinus Eoos, id est orientales. Quid Chorus. Secundum Uegetium, De re militari, Chorus est collateralis Austro a parte orientali; secundum alios uero flat inter occidentem et Aquilonem. Est autem Chorus uentus tempestuosus in Italia. Unde dicit: quid Chorus rapidus, id est impetuosus, exerens Occeano ora?, id est faciem. Quasi dicat: multum aggrauat tempestatem. Ad similitudinem bestiarum loquitur, que dicuntur exerere ora quando parant se ad nocendum, et sic Chorus exerit ora Occeano, reddens eum dispositum ad nocendum. Crederes, scilicet in tempestate tanta, mundum totum sedibus suis reuelli, ipsosque deos rupto celo decidere, scilicet in mare uel in terram, et atrum chaos induci rebus, scilicet crederes. Uenit estus, scilicet nunc ad naues, resistit, scilicet renitente uento; uel uenit estus, id est fluxus maris, resistit, scilicet nauibus ne procedant, et uentus reuoluit estum retro; mare non recipit sese, scilicet propter contrarios impetus uenti et fluxus, imberque et fluctus miscent undas suas. Nec datum est denique erumpnis, scilicet nostris, id est nobis inter erumpnas, hoc leuamen, id est solacium, uidere saltem et nosse que pereant malo, scilicet naues socie uel illi qui pereunt: tenebre premunt lumina, id est oculos ne uideant, et nox inferna, id est infernalis, dire Stigis, id est tam tenebrosa est nox ac si sit infernalis et dire Stigis, id est paludis infernalis. Excidunt tum ignes, scilicet coruscationum, et dirum fulmen micat elisa nube, tantaque dulcedo male lucis, scilicet que prouenit ex fulmine et coruscatione, est miserisque: hoc lumen optant. Ipsa classis, id est multitudo nauium, premit se, et prora nocuit prore et latus lateri, quia propter talem compressionem minus potest quelibet nauis se ipsam iuuare. Pontus dehiscens, id est quasi hyatum faciens ex diuisione undarum, rapit illam, scilicet nauem, in preceps, hauritque, id est sorbet, mare et reuomit alto redditam, que scilicet dum prius tenderet in preceps uidebatur absorta; hec, scilicet nauis, sedit onere, id est descendit et submergitur, illa submittit undis latus conuulsum, scilicet ex collisione mutua, hanc fluctus decimus tegit, id est operit; hec, scilicet nauis, lacera, id est dilacerata, et populata, id est spoliata, omni decore fluitat leuis, nec manent illi uela nec tonse, id est remi, nec rectus malus ferens antempnas, id est ligna in quibus uela dependent, sed structa, id est fabricata, turpis natat toto Ionio, id est mari sic dicto a terra quam alluit, scilicet Ionia que est una pars Grecie. Ratio et usus nil audet in magnis malis, qualia scilicet tunc paciebamur; horror tenet artus, id est membra nostra, omnis nauita relicto officio, scilicet suo, stupet, scilicet tamquam desperatus de remedio, remus effugit, scilicet abstractus uehemencia fluctuum. Ultimus timor cogit miseros in uota, scilicet diis facienda, Troes, scilicet qui captiui abducebantur, et Danai, id est Greci, eadem rogant superos, scilicet deos. Quid fata possunt! Quasi dicat: multa et mira, sicut est istud quod Troes et Danai in uotis conueniunt, qui semper contrariorum erant uotorum, Pyrrus inuidet patri, scilicet Achilli, quia uellet fuisse mortuus sicut ille fuit, Ulixes Aiaci, scilicet inuidet, reputando quod feliciter contigit Aiaci quod mortuus est in terra, Atrides minor, scilicet Menelaus filius Atrei, qui dictus est minor respectu Agamenonis qui fuit frater eius maior, Hectori, scilicet inuidet, optans fuisse mortuus loco eius, Agamenon Priamo, scilicet inuidet, iudicans felicius ei contigisse quam sibi; quisquis iacet, scilicet mortuus, ad Troiam, felix uocatur, qui meruit cadere manu, scilicet hostis, quem seruat fama, scilicet adquisita exercicio bellico, quem tellus uicta, id est tegit, scilicet tamquam sepultos, felix uocatur. Pontus atque unde ferent, scilicet nos, ausos nil nobile? Ignaua freta, id est maria, consument uiros feroces?, id est militares et bellicosos. Perdenda mors est?, scilicet nostra, quia nichil lucrabimur per eam, nec uictoriam de hoste, nec famam aut laudem, sicut illi qui ad Troiam mortui sunt. Saciate tantis malis quisquis celitum, id est deorum, nondum es, scilicet saciatus, tandem, scilicet cum saciatus fueris, id est cum suffecerint tibi mala que patimur ad uindictam, serena numen tuum, scilicet faciendo serenitatem aeris et tranquillitatem maris; et unde debes hoc facere quia Troia, scilicet cuius hostes sumus, uel, id est saltem, daret lacrimas cladibus nostris, scilicet compaciendo nobis. Si durant odia tua, scilicet adhuc quisquis es celitum, placetque, scilicet tibi, genus Doricum, id est Grecum, mitti exicio, id est morti, quid iuuat, id est quid utile est, hos, scilicet Troianos, quibus perimus, id est propter quos perimus, perire simul nobiscum? O celites sistite mare infestum, scilicet classi nostre: uehit ista classis Danaos, id est Grecos, simul et Troas, scilicet quos ducimus captiuos. Nec plura possunt, scilicet loqui; quasi dicat: siluerunt post ista non potentes plura dicere: mare occupat uocem, id est aufert uocem nimium incuciendo terrorem. Ecce alia clades, scilicet que superuenit. Pallas, scilicet dea belli filia Iouis, armata fulmine Iouis irati, id est quo utitur Iupiter quando iratus est, temptat minax, scilicet nobis, quicquid aut hasta aut egide, id est scuto, aut furore Gorgoneo, scilicet qui conuertit homines in monstra, aut igne patrio, scilicet fulmine, potest - quasi dicat: per omnem uiam qua potest temptat nocere nobis -, et noue procelle spirant celo. Solus Aiax, scilicet Oleius - Aiax enim Telamonius mortuus erat Troie -, luctatur malis, id est reluctatur contra ista mala. Hunc, scilicet Aiacem, tenso rudente, id est fune nauis, cogentem, id est cum ui trahentem, uela sua, cadens flamma, scilicet de celo, perstrinxit, scilicet leuiter tangendo. Libratur aliud fulmen, scilicet in eundem Aiacem: hoc certum, scilicet fulmen, Pallas reducta manu, scilicet ad fortiter mittendum, toto impetu excussit, imitata patrem, scilicet Iouem in iaciendo fulmina; transit, scilicet hoc fulmen, Aiacem et ratem et tulit secum partem ratis et Aiacis. Ille, scilicet Aiax, nichil motus extat ambustus, id est totus in circuitu incensus, ut ardua cautes, id est rupis, salo, id est mari, dirimit insanum mare, scilicet cadendo in ipsum, rumpitque pectore fluctus, scilicet natando contra ipsos, et complexus nauem, scilicet suam, manu traxit in se et mari ceco, id est tenebroso, collucet Aiax, ardens scilicet in mari et inflammatus fulmine; omne fretum resplendet, scilicet ex flamma Aiacis ardentis. Tandem occupata rupe, scilicet ab ipso Aiace, intonat, id est impetuoso sono eloquitur, furibundum, id est uerba ex furore proueniencia, dicendo: iuuat, id est utile est, se superasse nunc pelagus atque ignes, uicisse celum, Palladem, fulmen, mare, id est iactabat se contra hec omnia preualuisse. Et adiecit: non me fugauit terror dei bellici, id est Martis, solus tuli, id est sustinui, et Martem una, id est simul, et Hectorem. Hector enim habuit deos comitantes eum in prelium et pugnantes cum eo, de quibus fuit Mars; unde XIII Ouidii de Transformatis dicitur: *Hector adest, secumque deos in prelia ducit*. Nec tela Phebea, scilicet que mittebantur manu Paridis et quibus interfecit Achillem, pepulerunt me gradu, id est de gradu et loco meo, uicimus istos cum Frigibus, scilicet aliis. Ex istis tandem accensus furore contempnit Palladem, dicens: tandem horream, id est debeo horrere nunc, aliena tela, scilicet Iouis, mitti dextera inherti?, scilicet Palladis. Quid si ipse, scilicet Iupiter, mittat? Quasi dicat: nec sic horrebo. Cum auderet furens plura, id est cum ausu furibundo plura diceret, pater Neptunus exerens caput undis imis subruit rupem, id est super quam sedit Aiax hec loquens, pulsam, id est depulsam, tridente - fingitur Neptunus portare tridentem propter triplicem aquarum potestatem, a qua humectat et infrigidat et inundat - soluit, id est dissoluit, montem; quem cadens, scilicet Aiax, secum trahit, iacetque uictus terra et igne et pelago. Alia pestis maior uocat nos naufragos. Est unda humilis, id est bassa respectu terre adiacentis, mendax uadis scrupeis, id est propter uada scrupea mentitur et decipit nautas qui putant ibi transire et pereunt - scrupea sunt saxa aspera acuminata que ibi latent -, ubi fallax Caphareus, promunctorium scilicet insule Euboe, tegit saxa clausa rapidis uerticibus, scilicet aquarum; estuat fretum scopulis feruetque fluctus semper alterna uice, alternando scilicet uices ex estu ad hanc partem et ad illam. Arx, id est turris alta et munita, prerupta imminet, scilicet illi loco, que utrimque, id est ex utraque parte, spectat geminum mare, scilicet Ionium et Frixeum: hinc, id est ex una parte, scilicet spectat oras, id est fines terre uel regni, Pelopis tui, id est qui est progenitor tuus, et Isthmon, id est promunctorium in quo sita est ciuitas Argos, qui, scilicet Isthmon, recuruatus alto solo - est enim mons stans recuruatus in mari - uetat, id est prohibet, maria Ionia iungi Frixeis, scilicet quia separat inter ea, hinc, id est ex alia parte spectat Lemnon, id est insulam illam, nobilem, id est famosam, scelere, scilicet Uulcani qui, cum pararet inferre stuprum Minerue et illa uirginitatem suam defenderet, effudit semen in pauimentum, de quo genitus est Erictonius qui primo usum quadrige adinuenit; hinc, id est ex alia parte spectat Calcedonam - nomen est regionis uel ciuitatis - Aulidaque, id est insulam illam, tardam ratibus, quia ibi tardata est classis Grecorum: hanc arcem occupat ille genitor Palamedis, scilicet quem, conuictum prodicionis ab Ulixe, Greci apud Troiam condempnauerunt, unde pater eius Nauplius iratus fecit Grecos hic naufragare, ducendo eos preuio igne et lumine in saxa. Unde dicit: et efferens ex summo uertice, scilicet de arce sua, clarum lumen manu, nephanda face, scilicet lumen prebente, ducit classem in saxa perfida. Rates fixe herent rupibus acutis; uada breuia unde inopis, quia deficit ibi copia aque ad portandum naues, comminuant has, scilicet rates, pars, scilicet nauium, uehitur, scilicet habens copiam aque, huius, scilicet alterius nauis, pars prima sedet scopulo; hanc, id est aliam nauem, relegentem alia spacia, id est uolentem per aliam transire uiam, ferit retro, scilicet scopulus, et fracta, scilicet nauis, frangit alias, collidendo cum eis. Iam timent rates terram - uel propter Nauplium patrem Palamedis qui eos duxit ad naufragium, uel ne tempestate colliderentur ad litus - uoluntque maria, id est eligunt profundum maris. Furor, scilicet Grecorum, cecidit in lucem, id est in Nauplium qui dolose prebuit eis lucem, quem precipitantes submerserunt offerentes eum sacrificium Neptuno: postquam litatum, id est sacrificatum, est, Phebus redit in lucem, id est claruit dies, et dies ostendit dampna tristis noctis, quia multa dampna passi sunt de nocte que propter tenebras uidere non potuerunt, sed clarescente die patuerunt eis. Decimo inducitur Clitemestra primo dubitans utrum dolendum sit uel gaudendum. Unde dicit: utrumne doleam, scilicet pro hiis que narrasti, an leter uirum reducem? Leter, id est letabor, remeasse, scilicet uirum, at cogor lugere uulnus graue regni. O pater, scilicet Iupiter, quaciens regna altisona, redde iam deos placatos Grais, id est Grecis. Secundo applaudit reuersioni, exhortans alios ad gaudendum et sacrificandum. Unde dicit: nunc ueletur omne caput fronde, id est faciant sibi serta de frondibus in signum leticie, tibia sacrifica, id est que solet modulari in sacrificiis, effundat modos, id est modulaciones, dulces, et niuea, id est candida, uictima cadat ante aras. Tercio uidens Cassandram notat et indignatur eius aduentum. Unde dicit: sed ecce tristes adsunt Yliades, id est mulieres Troiane, incompte comas, id est non habentes comas comptas, super quas excelso gradu Phebas, id est sacerdotissa Phebi, scilicet Cassandra, effrena, id est non frenans se propter furorem uaticinii, quatit lauros entheas, id est aptas furentibus.
|
|
|
|
Quintus actus huius tragedie est furor et uaticinium Cassandre. Circa primum duo facit, quia primo ostenditur quomodo Cassandra furiam uaticinandi concepit; secundo quomodo Agamenon cum ea colloquium habuit, ibi: *tandem reuertor*. Prima pars continet sermones septem, quorum primus est chori Troianorum deflentis ruinas Troie. Et scribitur planctus hic metro dactilico tetrametro. Plangens ergo chorus Yliadum ruinam Troie duo facit, quia primo plangit ruinam Troie; secundo ostendit Priamum inter alias clades plus plangendum, ibi: *quid nunc*. Circa primum duo facit, quia primo commendat mortem per quam effugiuntur mala presencia; secundo plangit Troie ruinam, ibi: *uidimus*. Quantum ad primum, dicit: heu quam dulce malum additum, scilicet est, mortalibus; et specificans quid sit istud malum, dicit: durus, id est stabilis et firmus, amor uite, quo scilicet quisque nititur saluare uitam propriam et uitare mortem, cum pateat effugium malis, scilicet per mortem; unde sequitur: et libera mors, scilicet que liberat ab aduersitatibus, uocet miseros, id est uidetur uocare eos ad mortem per aduersitates, portus placidus, scilicet est mors, quiete eterna, quia scilicet mortui sunt extra tumultum et sollicitudinem uiuorum. Hunc, scilicet portum, nullus terror mouet, scilicet amouet, quin scilicet possint omnes refugere ad ipsum, nec impotens procella Fortune, id est nec impetuosa aduersitas fortune que impotens dicitur quia cedentes sibi impotentes ad bene uiuendum facit, aut flamma, scilicet fulminis, iniqui Tonantis, id est Iouis, quem iniquum dicit quia sic uidetur illis in quos uindicat. Pax alta, scilicet est in morte, nullos metus ciuium timet, scilicet qui mortuus est, nec maria insana Choris asperis, id est propter Choros - uentos scilicet illos aspere flantes -, non acies feras, id est exercitus feros, scilicet timet, nubemque pulueream motam, id est causatam, barbaricis cateruis equitum - solet enim ex pedibus equorum in exercitu eleuari magnus puluis; non muros cadentes, scilicet timet sicut nos Troiani, flamma hostica populante, id est destruente, populos cum tota urbe. Quasi dicat: non timebit quod muri urbis sue cadent, uel quod urbs et habitatores destruentur igne immisso ab hostibus, sicut contigit Troie. Solus contemptor leuium deorum, id est mutabilium, qui nunc dant prospera nunc aduersa, qualis est ille qui uitam presentem contempnit, perrumpet omne indomitum bellum, quod uinci non potest quia dum mortem non timet, sed eam sponte amplectitur, non poterit ei nocere uictoria partis aduerse; et ideo perrumpit bellum quantumcumque forte, quia dum se per mortem subtrahit, facit ut non sit contra quem bellum geratur; ille par regi superisque, id est diis par est, qui non tristis uidet uultus atri, id est nigri, Acherontis, id est fluuii infernalis, qui Stiga tristem, id est paludem infernalem, scilicet uidet, audetque ponere finem uite, id est qui audet mori et ire ad habitacionem mortuorum. O quam miserum est nescire mori, scilicet ex quo per mortem tot mala euaduntur, ut predictum est. Deinde cum dicit: uidimus, plangit ruinam Troie. Ubi notandum quod, sicut narratur II Eneydos, Greci post decennale bellum, desperati uincere Troiam armis, ingentem equum fecerunt de ligno, quem compleuerunt militibus armatis, tamquam in honorem Palladis que est dea belli, ut impetrarent reditum prosperum. Sicque intrantes naues et simulantes reditum in Greciam, latuerunt cum tota classe iuxta locum qui Tenedos dicitur. Interim Troiani exeuntes, putantes Grecos rediisse, contemplantur equum ligneum. Quidam autem Grecus dictus Sinon, inuentus a pastoribus et ductus ad Troianos, finxit se a Grecis debuisse immolari pro redimendo uento prospero ad reditum; sed habita opportunitate effugit et latuit inter uluas limosas. Et cum quereretur cur Greci fecerint equum illum, dixit quod ad placandum Palladem quam offenderant; et ideo ita magnum fecerunt ne posset introduci in uillam, quia si introductus esset, secundum uaticinium Calcantis, non solum Troia staret inuicta, sed etiam deuincerent Greciam et subicerent Troianis. Hiis uerbis credentes Troiani Sinonem admiserunt ad pacem et effractis portis ciuitatis Troiane introduxerunt equum. Quo facto duxerunt choreas et tripudiauit iuuentus Troiana. Cum uero nocte sequenti soporati essent, Sinon claustra equi aperuit; et exeuntes milites cede et incendio uastauerunt ciuitatem. Sicque capta est Troia dolo que armis uinci non poterat. Dicit ergo: uidimus patriam, id est Troiam que erat caput patrie, ruentem funesta nocte, cum uos, o ignes Dorici, id est Greci, quia a Grecis accensi et immissi, raperetis Dardana tecta, id est domos Troianas. Non illa, scilicet Troia, bello uicta, scilicet fuit, nec armis, ut quondam cecidit pharetra Herculea, id est sicut uicta fuit armis ab Hercule. Quam, scilicet Troiam, non uicit Pelei Thetidisque natus, scilicet Achilles uerus, aut falsus Achilles, scilicet Prothesilaus, qui fuit amicus Achillis et pugnauit in armis eius; unde dicit: nimiumque carus feroci Pelide, id est Achilli filio Pelei, cum fulsit acceptis armis, scilicet Achillis, strauitque Troas, id est Troianos, aut cum, id est nec uicit Troiam, Pelides ipse, id est Achilles, cum luctu, scilicet quo defleuit Prothesilaum interfectum ab Hectore, sustulit animos feroces, id est animosior et ferocior effectus est contra Troianos, Troadesque summis muris, id est existentes in summis muris, timuere celerem saltu, id est Achillem celeriter saltantem ad inuadendum Troianos uel ad dandum insultum muris; sed quid perdidit, scilicet Troia, extremum, id est illud quod est extremum, decus, id est maximum decus, in malis; et quid sit illud specificat dicens: fortiter uinci - non enim uicta est Troia fortiter pugnando, sed dolo capta est, ut dictum est. Troia restitit, scilicet bellando contra Grecos, annis bis quinis, id est decem, peritura fato, id est infelici euentu, unius noctis. Uidimus dona simulata, id est equum qui simulabatur esse factus ut esset donum Palladis, dona inquam molis immense, id est magnitudinis eximie, credulique, scilicet nos uerbis Sinonis, duximus dextra nostra, scilicet in ciuitatem Troianam, munus Danaum, id est Grecorum, fatale, id est ad fatum et mortem nostram factum, sepe sonipes, id est equus ille ligneus, gestans reges conditos, id est absconditos, cauernis, bellumque, scilicet absconditum gestans, tremuit in primo limine, scilicet porte quando introducebatur in ciuitatem; et licuit, id est licitum erat nobis, uersare, id est reuersare, dolos, scilicet in Grecos, ut ipsi Pelasgi, id est Greci, caderent capti fraude sua. Sepe parme, id est scuta rotunda, commote, scilicet ex motu equi, sonuere, id est sonuerunt, tacitumque murmur, quod erat infra uterum equi, percussit aures, id est auditum est, et Pyrrus male parens, id est obediens, Ulixi subdolo fremuit, scilicet existens infra equum cum Ulixe; cui dum Ulixes precepit ut tacite se haberet, Pyrrus male obediuit fremendo ex ira et desiderio uindicte. Troica pubes, id est iuuentus, secura metus, id est a metu, quia iam nichil timuit inducto in ciuitatem equo et Grecis nusquam comparentibus, gaudet tangere funes, scilicet quibus equus tractus est in ciuitatem. Hinc, id est ex una parte, Astianax, scilicet filius Hectoris, uel desponsura, id est Polixena nuptura, rogo Hemonio, id est sepulcro uel cineribus combusti Achillis qui fuit dux Hemonie, ducunt turmas, scilicet faciendo choreas, gregis equeui, id est equalis etatis secum, hec, scilicet Polixena, femineas, ille, scilicet Astianax, uiriles. Matres feste, id est festiue et gaudentes, ferunt diuis, id est diis, uotiua munera; patres festi, id est festiui et gaudentes, adeunt aras, unus uultus, scilicet est in tota urbe, quia omnes gaudebant; et quod numquam uidimus post ignes Hectoreos, scilicet quibus corpus Hectoris combustum est, leta est Hecube, scilicet regina mater Hectoris et uxor Priami. Deinde cum dicit: quid nunc, mouet questionem luctuosam et soluit. Querit autem, cum multa sint dolenda in tanta clade, quid magis dolendum sit. Unde dicit: o dolor infelix, quid nunc primum, quidue extremum paras deflere? Menia nostra fabricata manu diuum, id est deorum, an templa usta super deos suos? Et respondens questioni dicit: non uacat lacrimare istis malis, sed deflendus est nobilis rex Priamus; unde dicit: o magne parens, Yliades, id est Troiani, flent te. Uidi, uidi - hoc ex persona ducentis chorum dicitur, et ingeminat ex certitudine et dolore - telum Pyrri in iugulo senis, scilicet Priami, uix tingi exiguo sanguine, quia scilicet senes parum habent de sanguine. Secundo cum dicit: cohibete, inducitur Cassandra prohibens turbam a deploracione sui suorumque, quia sufficit eis lugere funera propria. Unde dicit: o Troades cohibete lacrimas quas omne tempus petit, cuiusmodi sunt lacrime quibus deplorantur ruine Troiane et casus Priami, et ipse, id est uos, lugete lamentabili gemitu uestra funera, scilicet propria; remouete questus, id est planctus, cladibus, id est a cladibus meis: erumpne, id est miserie, mee recusant, id est renuunt, socium. Ipsa, scilicet ego, sufficiam malis nostris, id est ad deplorandum mala nostra. Tercio cum dicit: lacrimas, inducitur chorus ostendens se non sufficere nec etiam Cassandram ad deflendum casus suos. Et circa hoc duo facit, quia primo se ad flendum insufficientem ostendit; secundo Cassandram incipientem iam furere arguit, ibi: *sed cur*. Quantum ad primum, dicit: iuuat, id est utile est o Cassandra, miscere lacrimis lacrimas, quia magis affligitur qui secreto dolet et fletum cohibet quam qui in publicum fletum prorumpit. Unde dicit: secrete cure, id est sollicitudines, magis lacerant, scilicet et affligunt, quos exurunt, iuuat, id est utile est, deflere suos in medium, id est in publicum; quamuis enim dura uirago, scilicet sis o Cassandra, paciensque mali, nec poteris flere duras ruinas, tamen iuuat nos flere; non ales Hedonis, id est Tracia, scilicet Philomena, que cantat nobile carmen uerno ramo, tristis modulata Itin in uarios sonos, id est sua modulacione uaria plangens Itin, scilicet poterit sufficere ad deflendum ruinas nostras; nec ales Bistonis, id est Tracia, id est Prognes uxor Therei regis Tracie, que uersa est in hirundinem, que residens in tectis garrula deflet impia furta siluis, id est facta in siluis, diri mariti, scilicet Therei. Nota: Pandion, rex Atheniensium, habuit duas filias, Prognem et Philomenam. Thereus autem rex Tracie duxit Prognem, que desiderans uidere Philomenam, rogauit quod posset adire ut uideret sororem, uel quod maritus quereret eam apud patrem et adduceret ad Prognem. Quam cum Thereus maritus a patre optinuisset uoluit ei uim inferre; sed Philomena restitit, propter quod Thereus abscidit ei linguam et ducens secum constituit ei habitaculum in silua, ubi frequenter oppressit eam. Tandem illa, per descriptionem facti intextam tele, certificauit Prognem que, dum Bachanalia exerceret, uenit ad locum ubi soror erat et reduxit eam secum domi. Et uolens uindicari de marito apposuit ei Itin filium suum ad comedendum; quem cum comedisset misit ei caput per sororem Philomenam. Qui dum extracto gladio persequeretur eas, miseracione deorum Thereus in upupam, Prognes in hirundinem que colit tecta, Philomena in auem sui nominis, que nunc sua modula- cione dicitur flere Itin, mutati sunt. Nulla inquam istarum auium poterit lugere condigne domum tuam, id est ruinam domus tue, scilicet Priami et aliorum, licet ipse Cignus clarus inter olores niueos colens Hystrum Tanaymque, id est fluuios illos, uelit extrema loqui, id est facere planctum quem solet facere in extremis instante morte, scilicet poterit condigne lugere domum tuam; licet Alciones. Nota quod Ceix, filius Luciferi, rex Tracie, uxorem habuit Alcionem, que, uirum submersum in mari dolens, conuersa est in auem que Alcion dicitur, que nidificat in litore maris. De hac aue mira narrat Ambrosius in Hexameron: habet autem uocem plangentis et dicitur deflere mortem uiri sui. Dicit ergo: licet Alciones sonent fluctu plangente leuiter Ceica, scilicet qui fuit uir Alciones, cum male confise, scilicet de mari quod submersit Ceicam, iterum audaces credunt pelago tranquillo, scilicet nidificando iuxta pelagus. Et dicit Ambrosius: *ubi undosum fuerit mare, positis ouis subito mitescit et cadunt omnes uentorum procelle*. Pauideque fouent fetus suos nido titubante, scilicet fluctu allidente cum nido; quamuis inquam Alciones sic sonent plangente fluctu, non poterit condigne flere domum tuam, nec si turba tristis imitata uiros molles, id est castratos, que turrite parenti, scilicet Cibele uel Berecinthie, rauco pectore ferit buxum concita, id est festina uel accelerata, laceret tecum, o Cassandra, brachia ut lugeat Atin Frigium, id est de Frigia, non poterit condigne lugere domum tuam. Nota quod Cibele siue Berecinthia uxor Saturni et mater deorum dicitur; ipsa autem signat terram, que turrita fingitur propter ciuitates et castra que fundantur in terra. Hec Atin iuuenem Frigium dilexit et ex zelotipia castrauit, propter quod sacerdotes eius castrantur et in festo eius faciunt sonitum et tinnitum, scilicet clamando ita quod redduntur rauci. Et canunt tuba et percuciunt cymbala et tympana in memoriam quod, nato Ioue, Cibeles, ne Saturnus deuoraret eum, abscondit eum in Ida silua; et ne pater audiret uagitum pueri, fiebant soni et tinnitus in Idea silua. Sacerdotes autem lacerant brachia in signum quod Claudia, uirgo uestalis, infamata crimine, furioso gestu uisa est inuocare deam, que purgauit eam a crimine, dum secuta est eam solam trahentem nauem quam nec trahere poterat tota multitudo. O Cassandra, non est modus, id est mensura, lacrimis, quia que patimur, scilicet in ruina Troie et domus regie, uicere modum, id est excedunt mensuram. Deinde cum dicit: sed cur, arguit Cassandram iam furentem concepto spiritu uaticinandi. Unde dicit: sed cur, o Cassandra, diripis capiti, scilicet tuo, sacratas infulas? Infula uitta sacerdotis alba in modum diadematis a qua uitte ab utraque parte dependent que infulam uinciunt. Quarto cum dicit: uicere, inducitur Cassandra concedens quod sua mala tanta sunt quod plangi non possunt condigne. Unde dicit: iam mala nostra uicere metus omnis, quia plura sunt et maiora quam umquam timuimus. Equidem nec placo celites ulla prece, quia frustra rogarem quod cohiberent se ab ulteriori uindicta cum fecerint quicquid possunt; unde sequitur: nec habent quo, id est in quo, noceant si uelint seuire. Ipsa Fortuna consumpsit uires suas, scilicet in nocendo, et hoc declarat in se quia nec patriam habet nec cognatos. Que patria restat, scilicet michi hic uel alibi, quis pater, que iam soror? Tumuli atque are bibere sanguinem meum, quia scilicet pater meus interfectus fuit ad aras et soror mea ad Achillis tumulum. Quid illa felix turba gregis fraterni? Quasi dicat: nonne occisa est ut ex dictis patet? Nempe, id est certe, exhausta est regia, id est domus palacii, miseri senis, scilicet Priami, relicti, id est superstites de hiis qui non sunt occisi, uident uacuam, scilicet regiam, ceterasque nurus uiduas, id est uiduatas, uident per tot thalamos, preter Lacenam, id est Helenam Lacedemoniam - illa enim non fuit uidua quia, interfecto Paride, rediit ad Menelaum uirum priorem. Hecuba illa mater tot nurum, id est nuruum - est enim syneresis -, regum, quia desponsate erant filiis regum, et regimen Frigum, fecunda in ignes, scilicet quia multi filii eius occisi fuerunt, quorum corpora ignibus funeralibus incinerata erant secundum consuetudinem antiquorum; experta nouas leges fatorum, id est nouorum euentuum leges, quia non est auditum prius de tali euentu, scilicet quod tam nobilis regina uersa est in canem, sicut factum est de Hecuba. Unde dicit: induit uultus feros, scilicet caninos: rabida latrauit circa suas ruinas, Troie scilicet et liberorum suorum, superstes Troie, Hectori, Priamo, sibi, id est uiuens post Troiam, Hectorem, Priamum et se ipsam, quia scilicet postquam exuit uitam humanam induit caninam. Quinto inducitur chorus docens quomodo Cassandra concepit spiritum uaticinii cum furia. Unde dicit: repente, id est subito, silet Phebas, id est sacerdotissa Phebi, et pallor genas possidet tremorque creber, id est frequens, totum corpus, scilicet possidet; stetere uitte, scilicet capitis ex horrore, capillis erectis; unde sequitur: horrescit coma mollis, anhela, id est frequenter anhelitum trahencia, corda fremunt incluso murmure, lumina incerta, id est oculi incerti, nutant, id est titubant, et oculi uersi retro torquentur, rursus rigent immites, scilicet oculi. Nunc alcior solito, scilicet existens, leuat caput in auras graditurque celsa, nunc parat reserare fauces reluctantes - quasi dicat: parat se ad loquendum et tamen loqui non potest -, nunc custodit male uerba ore clauso Menas, id est sacerdotissa, impaciens dei, id est non potens pati deum. Sexto cum dicit: quid me furoris, inducitur Cassandra furens, et in furia quodammodo uaticinans futuram cedem Agamenonis. Unde primo quasi indigna ad uaticinandum, cum sit captiua, dicit: quid me noui incitam, id est exagitatam, stimulis furoris - quasi dicat: doleo hoc ita esse quia non decet me captiuam -, o sacra iuga Parnasi, quid me rapitis inopem mentis?, id est me cui iam deficit mens propter furorem conceptum. Parnasus mons est biceps in quo solebant dormire qui uaticinandi spiritum conceperunt; unde hoc dicit quasi displiceat sibi quod uaticinari debeat. O Phebe recede, scilicet a me, extingue flammas, scilicet furoris et uaticinii, infixas pectori meo. Cui, id est ad opus cuius, uagor nunc uesana?, id est furibunda. Cui bachor, id est discurro, furens? Iam Troia cecidit, quid ago uates falsa? Quasi dicat: ex hoc quod Troia cecidit, uidetur michi quod uaticinatura sum falsa dum preuideo mala uentura Agamenoni. Secundo uaticinando furiosa quedam interserit. Unde dicit: ubi sum?, scilicet ego. Lux alma, scilicet diei, fugit et nox alta, id est profunda, obscurat genas, id est obtenebrat et obnubilat uultum meum, et ether, id est calor ethereus, hoc est quem solent haurire uaticinantes, latet membris abditis, id est membris meis occultis, scilicet interioribus, hoc est in precordiis. Sed ecce dies prefulget sole gemino Argosque geminum, id est ciuitas gemina, attollit domos duplices: hoc delirando et furendo dictum est. Tercio uaticinando narrat que uiderit. Unde dicit: cerno, id est uideo, nemora Idea? - Ide nomen est montis nemorosi iuxta Troiam. Pastor, id est Paris - qui cognominatus est pastor quia more pastorum coluit agros et nemora -, sedet arbiter, id est iudex, fatalis inter deas potentes. Alludit ei quod fingitur tres deas, id est Iunonem, Palladem et Uenerem, sedere iuxta fontem in Idea silua, in quem dea discordie proiecit pomum aureum in quo scriptum erat: *detur pulcriori*. Certantes autem dee de pulcritudine, elegerunt iudicem Paridem, qui adiudicauit pomum Ueneri que promisit ei Helenam pro munere. O reges, scilicet Agamenon et Menelae, timete genus furtiuum, id est uxores uestras que furtiue uacant adulterio: ille agrestis alumpnus - hoc uel de Paride qui supra dictus est pastor, uel de Egisto intelligi potest, qui adulterabatur cum uxore Agamenonis; qui agrestis alumpnus dicitur quia non rebus militaribus et bellicosis datus erat, sed rudis et agrestis erat tamquam desidie et libidini deditus. Unde, De remedio amoris dicitur: *Queritur Egistus quare sit factus adulter? In promptu causa est: desidiosus erat* - euertet domum, scilicet rapiendo uxorem si de Paride exponitur, uel insidiando morti Agamenonis si de Egisto legitur. Et quasi uideat quomodo Clitemestra parat se ad occidendum uirum, dicit: quid ista uecors, scilicet Clitemestra, prefert tela districta, scilicet ad percuciendum, manu feminea? Quem uirum petit, scilicet ad occidendum, Lacena, id est Clitemestra - dicta Lacena sicut et Helena soror sua, quia de Lacedemonia erant -, cultu, id est pro cultu, gerens dextra ferrum Amazonium?, id est securim cum qua solent pugnare Amazones. Et sub metaphora leonis subdit descriptionem mortis Agamenonis, quem primo ab Egisto uulnere confossum, Clitemestra cum securi decollauit. Unde dicit: que nunc alia facies, scilicet rerum uisarum, hoc dicit quia predicta uidet aperte in se; sequencia autem sub metaphora leonis: uersat oculos meos?, scilicet mentales. Marmaricus leo, id est Agamenon, quem comparat leoni Marmarico, quia leones Marmarici sunt ferocissimi - est autem Marmaria regio Libie -, audacis dee, id est Palladis que est dea belli, cuius obsequio deditus erat Agamenon, quia militaris et bellicosus erat, uictor ferarum, id est Troianorum, passus morsus cruentos sub dente ignobili, id est passus uulnera cruenta ab Egisto ignobili, iacet, scilicet mortuus, uexatus colla, scilicet propter percussiones Clitemestre amputantis caput eius cum securi. Quarto conuertens sermonem ad suos arguit eos quod eam solam reputabant saluam, quia dilecta fuit ab Agamenone, quia post mortem Agamenonis Clitemestra precepit Cassandram interfici, ut infra dicetur. Unde dicit: o umbre meorum, id est simulacra mortuorum Troianorum, quid me solam e meis, scilicet Troianis, uocatis sospitem?, id est saluatam. O pater, scilicet Priame, sepulte tota Troia, quia scilicet ubique in Troia iacent funera tua propter filios et filias ubique interfectos, te sequor, scilicet occidenda sicut tu occisus fuisti; o frater, scilicet Hector, auxilium unicum frigum, id est Troianorum, terrorque Danaum, id est Grecorum, non ego amplius uideo, scilicet in te, antiquum decus, scilicet armorum et milicie, aut calentes manus tuas exustis ratibus - hoc dicit quia Hector portauit ignes ut combureret naues Grecorum -, sed, scilicet uideo, membra, scilicet tua, lacera, id est lacerata, et fortes lacertos saucios uinclo graui. O Troile congresse Achilli nimium cito, quia nimis iuuenis; o Deiphebe munus noue coniugis, id est qui occisus es in munus noue coniugis, scilicet Helene que fuit noua coniunx Paridis, geris uultus incertos, scilicet quia dilaceratum uulneribus ut uix per illum possit certitudinaliter cognosci. Quinto ex consideracione predictorum optat accedere ad infernum. Unde dicit: iuuat, id est utile michi iudico, uidere seuum canem Tartari, regnaque auidi Ditis, scilicet Plutonis qui est deus inferni. Hec ratis atri Phlegetontis, id est fluuii infernalis in quo est nauis quam regit Caron transuehens animas ad inferna descendentes, hodie uehet regias animas, uictamque, scilicet Priami, uictricemque, scilicet Agamenonis. Precor uos o umbre, id est simulacra mortuorum, precor te pariter o unda iurata superis, id est per quam superi, hoc est dii, solent iurare: reserate paulum, id est modicum, terga migrantis poli, id est celi relicti a tergo et quasi transeuntis a nobis, ut leuis, scilicet propter paucitatem, turba Frigum, id est Troianorum, prospiciat Micenas, scilicet et uideat interfectionem Agamenonis. Et conuertens sermonem ad Troianos, dicit: spectate, miseri: fata, id est fatales euentus, uertunt se retro, quia iam uertuntur in uindictam de hostibus nostris. Instant sorores, id est furie tres infernales que dicuntur sorores, squalide, id est sordide, iactant sanguinea uerba, id est hortancia ad effusionem sanguinis; iuuat, id est utile eis uidetur, ingredi per Stigios lacus, id est infernales lacus, leua, id est sinistra manus predictarum sororum, fert faces semiustas, ardentque pallentes gene et uestis atri funeris, id est uestis funeralis et nigra, cingit ylia exesa, id est macilenta, metusque, id est terrores, nocturni strepunt, id est tumultuant, et ossa uasti corporis, id est gigantis qui uoluit expugnare celum, corrupta situ longinquo iacent limosa palude, scilicet inferni. Et ecce senex defessus, scilicet Tantalus, non captat, id est non satagit capere, aquas ludentes, id est deludentes et decipientes, ora: et hoc quia dolet mortem Agamenonis cuius progenitor erat. Unde sequitur: oblitus sitis, mestus futuro funere, scilicet Agamenonis; Dardanus pater, scilicet Troianorum, exultat, scilicet quia uidet uindictam de hoste generis sui, ponitque gradus decoros, id est ambulat decorus et hylaris. Septimo cum dicit: iam peruagatus, inducitur chorus Troianorum ostendens quomodo Cassandra furendo cecidit quasi in extasim, et Agamenon ad ipsam consolandum accessit. Unde dicit: iam ipse furor peruagatus fregit se, caditque flexo gradu ante aras, qualis taurus gerens uulnus incisa ceruice. Releuemus tandem artus suos entheos, id est furiosos: Agamenon cinctus uictrice lauro adit, scilicet Cassandram sic cadentem, coniunxque pariter tulit illi, scilicet Agamenoni, gressus obuios; redit, scilicet cum coniuge ad Cassandram, iuncta, scilicet concordi gradu, id est equali passu. In secunda parte huius carminis ostenditur quomodo Agamenon alloquitur Cassandram. Ubi primo inducitur Agamenon de reditu suo gaudens et dicens: reuertor tandem sospes, id est sanus et saluus, ad lares patrios, id est ad deos patrios uel ad domum meam et patriam; o cara terra, scilicet Micenarum, salue. Tot, id est multe, barbare gentes dedere, id est dederunt, tibi spolia, scilicet per me deuicta, tibi Troia potentis Asye, id est que est regio potens in Asya, Troia inquam, felix diu submisit, id est subdidit se iam uicta. Et conuersus ad Cassandram dicit: cur ista uates, scilicet Cassandra, effusa corpus, id est habens corpus effusum ad terram, ac tremens, labat, id est titubat, ceruice dubia?, quia scilicet non tenet caput in certo situ. Et conuersus precipit famulis ut curent de ea; unde dicit: o famuli attollite, scilicet iacentem Cassandram, refouete latice gelido, id est frigida aqua, sicut solet fieri cadentibus ex defectu cordis pre dolore. Iam recipit diem, id est recuperat statum suum, marcente uisu, id est deficiente aliquo modo, quia nondum ex toto ad statum suum rediit. Et alloquens eam per se consolando, dicit: suscita sensus tuos, id est expergiscere a grauitate in qua es: ille portus, scilicet Grecie, optatus, id est quem in erumpnis optauimus, adest, id est uenit. Festus, scilicet dies, in quo scilicet letari decet et non grauari sicut tu grauaris; estimabat enim Agamenon eam sincopasse ex tristicia et dolore. Secundo inducitur Cassandra respondens; et tamquam desiderio patrie suspirans, dicit: et Troie festus fuit, scilicet et tamen nunc euersa est. Tercio Agamenon inuitat eam ad cultum deorum, dicens: ueneremur aras. Quarto Cassandra hoc renuit dicens: cecidit ante aras pater, scilicet meus Priamus. Quinto exhortatur specialiter ad cultum Iouis, dicens: precemur pariter Iouem. Sexto et hoc renuit Cassandra dicens: Iouem Herculeum?, id est precabor ego Iouem Herculeum? Quasi dicat: non faciam. Nota: Iupiter Herculeus dicitur ymago Iouis cum pictura historie de generatione Herculis, cuiusmodi ymago erat in templo in quo Priamus occisus erat. Et ideo hunc Iouem precari aut uenerari renuit. Septimo arguit Cassandram ex eo quod loquebatur tamquam ad Troiam esset. Unde dicit: credis te uidere Ylium?, id est Troiam. Quasi dicat: si hoc credis decepta es. Octauo respondet Cassandra dicens quod non solum credit uidere Troiam, sed et Priamum, scilicet quia uidit hic imminere mortem principis et regis, sicut ibi uidit mortem Priami. Nono Agamenon uolens delirantem reducere, dicit: hic Troia non est, scilicet ubi tu modo es apud Argos et Micenas. Decimo respondet Cassandra dicens: ubi Helena est, ibi Troiam puto, id est cladem similem cladi Troiane. Undecimo Agamenon eam consolans dicit: ne metue dominam famula, id est quamuis sis famula, ne metuas dominam, scilicet Clitemestram, quia ego protegam te. Duodecimo respondet Cassandra oblique ad dictum Agamenonis, dicens: libertas adest. Quasi dicat: bene dicis quod non debeo metuere oppressionem domine, quia cito moriar et ita ero libera. Terciodecimo Agamenon, uolens excludere a Cassandra timorem mortis, dicit: secure uiue, scilicet quia tuebor te ne moriaris. Quartodecimo respondet huic Cassandra, dicens: mors michi est securitas, id est non spero aliam securitatem nisi illam quam per mortem assequar. Quintodecimo Agamenon timorem mortis ab ea excludit dicens: nullum est, id est instat, tibimet periculum, scilicet mortis. Sextodecimo Cassandra Agamenoni periculum suum predicit, dicens: at, pro sed, magnum, scilicet periculum, tibi est, id est tibi instat. Decimoseptimo Agamenon hoc uelut contempnens, dicit: quid potest timere uictor?, scilicet talis qualis ego sum. Decimoctauo respondet Cassandra dicens: quod non timet, id est id quod non reputat timendum potest uictor timere. Decimonono Agamenon ad famulos suos conuersus, precipit ut Cassandram custodiant quousque furor eius transierit, reputans quod omnia premissa delirando dixerit. Unde dicit: o famuli, qui estis michi fida turba, retinete hanc, scilicet Cassandram, dum, id est donec, excuciat deum, id est furorem a deo uaticinante per eam immissum, ne quid, id est ne aliquid, peccet furor impotens, scilicet ad se regendum. Et exinde Agamenon uota reddens diis, scilicet Ioui et Iunoni, dicit: at te, o pater, scilicet Iupiter, qui torques seua fulmina, pellisque, id est depellis, nubes et regis sydera et terras, ad quem uictores, scilicet de quorum numero ego sum, ferunt spolia triumphi, id est uictorie sue, et o Argolica Iuno, te sororem uiri pollentis, id est excellentis, cuncta, scilicet Iouis, libens colam pecore uotiuo donisque Arabum, id est thure, et suplice fibra, id est humili sacrificio animalium, in quo tractantur et considerantur fibre animalium; et ideo sacrificium tale uocat hic fibram.
|
|
|
|
Sextus actus huius tragedie, scilicet laus ciuitatis Argos, ponitur hoc carmine octauo, quod scribitur metro uario, nunc asclepiadeo, nunc saphico, nunc alio. Laudat autem chorus ciuitatem Argos in qua regnauit et occisus est Agamenon, eo quod Hercules fortissimus ibi natus est. Unde dicit: Argos nobile nobilibus ciuibus, Argos carum nouerce irate, id est Iunoni que fuit nouerca Herculis, semper ingentes, id est magnos et nobiles, alumpnos educas, equasti imparem numerum deorum, quia ante Herculem deificatum numerus deorum fuit impar, sed post ipsum deificatum factus est par: ille tuus Alcides, id est Hercules qui in te natus et educatus fuit, magnus, scilicet in laboribus et factis eximiis, meruit adlegi celo, id est deificari, labore bis seno, id est duodeno. Cuius natiuitatem describens docet quomodo Iupiter extendit noctem in duplum quando generauit eum. Unde dicit: cui, scilicet Herculi, Iupiter rupta lege mundi geminauit, id est duplicauit, horas noctis roscide, id est rorem infundentis; quomodo autem in hoc rupit legem mundi docet dicens: iussitque, scilicet Iupiter, Phebum tardius agitare currus celeres, id est iussit solem oriri tardius quam solebat communi lege, et o candida Phebe, id est luna, tuas bigas remeare lente, scilicet iussit Iupiter, ut scilicet lento motu protraheres noctem; stellaque que mutat nomen alternis, scilicet uicibus, quia modo dicitur matutina modo uespertina, retulit pedem, scilicet non tendendo ad occasum, mirataque est se dici Hesperum, id est tam diu manere noctem antequam mutato nomine diceretur stella matutina; Aurora mouit caput ad solitas uices, scilicet uolens more solito fugare noctem, et relabens, id est retrahens se, imposuit caput humero senis mariti, scilicet Occeani. Sensit ortus, sensit occasus Herculem nasci: ille, scilicet Hercules, uiolentus non poterat creari una nocte, scilicet solita, et ideo geminata fuit. Tibi, o Hercules, mundus concitatus, id est a suo cursu turbatus, substitit, o puer, scilicet Hercules, subiture celum, id est qui transferendus es in celum. Te sensit leo Nemeus, scilicet quem tu occidisti et pellem eius pro spolio tulisti, leo inquam pressus arto lacerto, id est stricto brachio, ceruaque Parrasis, id est Calixtonis filie regis Arcadie cuius cornua aurea abstulit Hercules, scilicet sensit te; sensit horridus taurus populator, id est uastator, agri Arcadii, linquens, id est relinquens, arua Dictea, id est Cretensia; de hiis sepe dictum est supra. Domuit, Hercules, draconem fecundum morte, quia scilicet dum unum caput auferretur ut sic moreretur, excreuerunt capita tria; propter quod Hercules postea igne combussit eum et sic non creuerunt ei amplius capita. Unde subdit: uetuitque, id est prohibuit, nasci collo pereunte, scilicet quo ad fecunditatem suam, fratresque natos geminos, id est Trigerionem regem Hispanie, fratres dico existentes tria monstra, id est tres monstruosi homines, ab uno pectore fregit, id est domuit et deuicit, incusso stipite insultans, scilicet eis; duxitque pecus Hesperium, id est occidentale, ad ortus, id est ad orientem, pecus inquam spolium Gerionei triformis. Egit, id est fugauit, gregem Treicium, id est equicium regis Tracie, quod improprie uocat gregem, quem, scilicet gregem, non pauit tyrannus, scilicet Diomedes rex Tracie, gramine fluminis Strimonii ripisue Hebri, scilicet alterius fluminis, sed ipse dirus, id est crudelis, prebuit cruorem hospitum seuis stabulis, scilicet quia interfecit hospites et apposuit suis equis ad comedendum, quem Hercules interfecit et apposuit eum deuorandum equis propriis. Unde dicit: ultimusque sanguis aurige, scilicet Diomedis, tinxit cruentos rictus, scilicet equorum quia ipsum dominum suum ultimo comederunt. Uidit Hypolite ferox, id est uirgo de gente Amazonum quam Theseus uxorem duxit et de ea genuit Hypolitum, rapi e medio pectore, scilicet regine Amazonum, spolium et sagittas - abstulit enim Hercules arma eius iussus a rege Euristeo, sicut in prima tragedia tactum est; Stimphalis, auis scilicet cuius ala espansa obnubilat solem, percussa nube, id est in nube, decidit celo, id est cecidit e celo, quia ipsas in nubibus existentes sagittis defixit Hercules; arborque fertilis aureis pomis insueta carpi extimuit manus, scilicet Herculis: hoc dicit propter pomerium filiarum Athlantis, cuius arbores portauerunt poma aurea ad que custodienda deputatus est draco peruigil, fugitque, scilicet arbor, in auras, que prius inclinata erat ut Hercules facilius colligeret poma eius, leuiore ramo, quia scilicet ablatis pomis erat ramus leuior. Frigidus custos, scilicet draco, nescius sompni audiuit sonitum, scilicet Herculis, crepitante, id est sonante, flamma, scilicet ignis quem fecerat Hercules ad sopiendum draconem, cum iam Alcides, id est Hercules, plenus, id est onustus, fuluo metallo, id est auro, linqueret, id est relinqueret, omne nemus uacuum. Canis inferorum, scilicet Cerberus, triplici cathena tractus ad celum, id est ad superos, tacuit, scilicet a latratu, nec ullo ore, cum tamen haberet tria capita, latrauit metuens colorem ignote lucis, scilicet que est apud superos et qua carent inferi. O Hercules, mendax domus Dardanie, id est Troie que mentita est Apollini et Neptuno de mercede quam promiserant pro muris eius edificandis, succidit, id est succubuit, te duce - Hercules enim Troiam deuicit et regem eius Laomedontem occidit et Priamum filium eius captiuauit -, et sensit arcus, scilicet Troia, iterum timendos, quia scilicet in hoc ultimo bello timebantur eo quod uaticinatum erat quod numquam Troia caperetur sine sagittis Herculis; te duce, o Hercules, concidit Troia totidem diebus quot annis, scilicet concidit nunc.
|
|
|
|
Septimus actus huius tragedie, qui est de occisione Agamenonis et persecucione prolis eius et interfectione Cassandre, ponitur in hoc carmine nono et ultimo, quod scribitur metro archilochico. Et diuiditur in tres, quia primo agitur de occisione Agamenonis; secundo de persecucione prolis eius, ibi: *fuge*; tercio de nece Cassandre, ibi, parum ante finem: ast ista. Primo ergo inducitur Cassandra describens et narrans mortem Agamenonis, dicens: res magna agitur intus, scilicet in palacio regio, par annis decem, id est ei quod factum est per annos decem. Eheu quid hoc est? Consurge anime et cape precium furoris, id est uide illud factum quod est tamquam merces et precium furoris tui: uicti Friges, id est Troiani, uicimus, quia iam occidetur uictor noster. Bene est Troia resurgis, scilicet dum hostis tuus occiditur; iacens, scilicet uicta et prostrata, traxisti Micenas pares, scilicet tibi, uictor tuus, scilicet Agamenon, dat terga, scilicet uincitur. Pudor prouide mentis numquam tam clara ostendit, id est nichil quod umquam cum pudore et cum prouidencia erat faciendum tam euidenter apparuit, oculis meis; quod patet quia uideo et intersum et fruor; ymago dubia non fallit uisus meos: spectamus, scilicet certitudinaliter. Epule instructe celebrantur domo regia quales fuerunt dapes ultime Frigibus. Quasi dicat: tale epulum paratur nunc in domo regia quale erat apud Troianos ultimum, antequam ciuitas esset capta. Lectus nitet ostro Yliaco, id est purpura Troiana, id est uestibus purpureis quas attulerunt uictores de Troia, trahuntque merum, id est uinum, in auro Assaraci ueteris, id est in poculis aureis regis Troianorum, que Assaracus pater Laomedontis parauerat. Et ipse, scilicet Agamenon, iacet sublimis, id est in sublimiori lecto, picta ueste, id est indutus ueste picta, gerens corpore exuuias superbas Priami, scilicet regis Troianorum. Iubet uxor, scilicet Clitemestra, detrahere cultus hostiles, id est deponere et exuere uestes quas habuit de spoliis hostium, induere pocius amictus textos manu coniugis fide, scilicet Clitemestre, id est iubet induere uestes quas ipsa manu propria parauit. Cerno, scilicet hec que narro, animo atque horreo: regem, scilicet Agamenonem, perimetne exul, scilicet Egistus, et adulter, scilicet Egistus, uirum, scilicet perimet? Quasi dicat: horrendum est hoc. Uenere fata, id est iam instat mors. Dapes extreme uidebunt sanguinem domini, scilicet Agamenonis, et cruor, scilicet eiusdem domini, incidet Bacho, id est uino, quia dum esset uacandum conuiuio et dapibus effundetur sanguis et cruor Agamenonis. Mortifera, scilicet Clitemestra, uinctum, scilicet Agamenonem, tradet neci perfide, et hoc quomodo factum sit narrat dicens: uestis induta, qua indui deberet et quam optulit sibi Clitemestra: negat manibus exitum, scilicet propter strictitudinem manicarum, laxique sinus et inuii claudunt, id est inuoluunt, caput. Et dum sic erat implicatus ueste semiuir, scilicet Egistus, dextra trementi haurit latus, scilicet confodiens illud ferro, nec penitus agit, id est non totaliter cogit ferrum intus: stupet, id est stupidus et tremidus efficitur, in medio uulnere. At ille, scilicet Agamenon, ut aper hyspidus, id est spinosus et pilosus, altis siluis, cum uinctus casse, id est rethi, tamen temptat egressus, motuque, id est dum mouet se, artat uincula et furit in cassum, id est frustra, et cupit dissicere, id est dissipare, undique fluentes sinus cecos, id est excecantes, et implicitus querit hostem suum; scilicet: sic fuit de Agamenone. Tyndaris, id est Clitemestra filia Tyndari, furens, scilicet ira, armat dexteram, scilicet manum, bipenni, qualisque colla taurorum ad aras, prius oculis designat, scilicet ut dirigat ictum ad locum ubi uult percutere, antequam petat ferro, id est antequam percuciat, sic huc et illuc librat impiam manum. Habet, id est percussus est, peractum est, scilicet scelus. Pendet caput amputatum exigua parte male, id est maxille, et hinc, id est ex hac parte ubi corpus iacet, cruor exundat trunco, id est de corpore truncato, illinc, id est ex illa parte ubi caput iacet, ora iacent cum fremitu, scilicet exprimencia habitum faciei quando homo fremit propter iram et appetitum uindicte. Nondum recedunt, scilicet post hoc factum Egistus et Clitemestra, sed ille, scilicet Egistus, petit, scilicet uulnerando, iam exanimem laceratque corpus, scilicet uulneribus, illa iuuat fodientem. Uterque, scilicet Egistus et Clitemestra, tanto scelere respondet suis, scilicet propinquis, id est proportionaliter agunt ad propinquos suos; quod patet quia hic, scilicet Egistus, est Thieste natus, qui cum uxore fratris sui adulterium et cum filia propria incestum commisit, hec, scilicet Clitemestra, Helene soror, scilicet est, que relicto uiro suo Menelao adulterum Paridem secuta est. Ecce Titan, scilicet sol, stat, scilicet propter tantum scelus, emerito die, id est quia ualde meruit dies in quo tale facinus commissum est, dubius curratne sua, id est propria, uia, an Thiestea, id est redeat ad ortum suum, sicut fecit quando Thiestes in conuiuio fratris sui comedit tres liberos suos. In secunda parte huius carminis ostenditur quomodo Clitemestra persecuta est prolem Agamenonis et suam: habuit enim filium Horestem et filiam Electram. Et primo agitur de occultacione Horestis ne comprehenderetur a matre; secundo de persecucione Electre, ibi: *hostis parentis*. Circa primum duo facit, quia primo Electra hortatur Horestem ut fugiat; secundo eum occultandum cuidam Strophio dicto commendat, ibi: *Phocide relicta*. Circa primum tria facit, quia primo hortatur Horestem ut fugiat, dicens: o auxilium unicum paterne mortis, fuge, scilicet matrem que te querit ad mortem, fuge, euita manus scelestas, id est sceleratas, hostium, scilicet matris Clitemestre et Egisti adulteri. Domus est euersa funditus, regna occidunt, id est cadunt in morte patris tui. Secundo quasi territa aduentu Strophii dicit se uelle occultare Horestem, dicens: quis iste concitus, id est festinus, agit currus celeres? Uenit enim iste Strophius ad salutandum Agamenonem amicum suum post reditum de bello Troiano. O germane, scilicet Horestes, furabor uultus tuos ueste, id est occultabo te sub ueste. Tercio redarguit se quod timet extraneos, cum tamen domus propria sit timenda. Unde alloquens animum suum, dicit: o anime quos demens refugis?, id est quare times extraneos. Unde dicit: externos fugis? Quasi dicat: non oportet. Domus, scilicet propria, timenda est. Pone, id est depone, iam o Horesta, metus trepidos, id est noli timere: intueor fida presidia amici, scilicet Strophii. In tercia parte huius carminis octaui ostenditur quomodo Electra commendauit Horestem occultandum Strophio amico Agamenonis. Et primo Horestem Strophio tradit; secundo ipsa ad Cassandram confugit, ibi: *excessit*. Prima pars continet sermones quinque, in quorum primo Strophius inducitur duo faciens: primo causam aduentus sui reddens; unde dicit: Strophius, scilicet ego, inclitus, id est gloriosus et famosus, palma, id est uictoria, Elea - nota: Elides ciuitas erat ubi Olimpiades constituebantur, in quibus uicerat Strophius iste, et ideo dicitur inclitus palma Elea ab Elida ciuitate - reuertor, scilicet ad ciuitatem Argos, relicta Phocide, id est patria mea - fuit enim de Phocide ciuitate Grecie. Causa ueniendi fuit gratari amico, scilicet Agamenoni, cuius manu impulsum Ylium cecidit Marte decenni, id est bello decennali, concussum. Secundo inducitur Strophius causam luctus inquirens; unde uidens Electram lugentem, dicit: quenam ista rigat uultum lugubrem lacrimis, pauetque mesta? Et quasi propius discernens que sit, dicit: agnosco genus regium. Et ad Electram sermonem dirigens, dicit: o Electra, que causa luctus est in domo leta?, id est que leta esse deberet propter reditum prosperum Agamenonis. Secundo inducitur Electra respondens et dicens: pater, scilicet meus Agamenon, peremptus iacet materno scelere, natus, scilicet Horestes, queritur comes neci paterne, quia scilicet mater mea uellet eum occidere cum patre, Egistus tenet arces, id est loca munita regni et ciuitatis, quesitas, id est conquesitas, Uenere, id est adulterio quod commisit cum matre. Tercio inducitur Strophius compaciendo plangens et dicens: o nulla felicitas longi temporis, scilicet est, quia scilicet prosperitates presentes cito transeunt. Quarto Electra fratrem suum Horestem Strophio occultandum commendat, dicens: obtestor te, o Strophi, per piam memoriam parentis, scilicet mei, per sceptra, id est regna patris mei, nota, id est famosa, terris, scilicet omnibus, per deos dubios, scilicet incertos, qui nunc prosperitatem nunc aduersitatem absque certitudine dant: recipe hunc Horestem, scilicet fratrem, et pium furtum, scilicet quem pietate mota furto sustuli ne mater eum apprehendisset, occule, id est occulta et cela. Quinto inducitur Strophius Horestem admittens ad occultandum. Unde dicit: etsi, id est quamuis, Agamenon cesus, scilicet ab uxore et adultero, docet timendum, scilicet occultare Horestem, tamen aggrediar et libens furabor te, Horesta. Secunda, id est prospera, fidem poscunt, id est rogant, aduersa exigunt, scilicet tamquam debitam inter amicos. Ut autem melius occultaretur Horestes, uestiuit eum insignibus cum quibus rediit a uictoria Olimpiadum. Unde dicit: o Horesta cape hoc decorum insigne frontis, scilicet quod ego tamquam uictor porto, insigne dico decorum ludicri certaminis, id est propter certamen ludicre quod deuici, scilicet certamen Olimpiadum; tenens, scilicet Horestes, frondem uictricem leua protegat caput uirenti ramo - mutat hic personam loquens de Horeste in tercia persona, et iterum mutans personam loquitur ei in secunda persona, dicens: et ista demum palma, id est hoc insigne palme et uictorie, Pisei Iouis, quia hoc certamen institutum erat ad honorem Iouis - quem uocat Piseum a Pisa ciuitate Elidis, apud quam currule certamen fiebat -, prestet tibi, o Horeste, uelamen, scilicet ne agnoscaris, atque eadem prestet tibi omen, id est bonum euentum: fuge. Et ad socium qui cum eo uenerat conuersus, dicit: tuque o comes, scilicet qui me huc comitatus es, assidens frenis paternis, scilicet in curru paterno frena moderans, condisce fidem, id est sis fidelis celando hanc occultacionem, exemplo patris Pilade, scilicet qui fuit fidelissimus. Uos ueloces equi nunc teste Grecia, quia scilicet uestra uelocitate uici in certamine curruli, que uictoria nota est per totam Greciam, fugite loca infida, id est in quibus non est confidendum, sed pocius diffidendum, precipiti, id est ueloci et accelerato cursu. Deinde cum dicit: excessit, inducitur Electra ad Cassandram fugiens. Et facit tria, quia primo letatur de fuga Horestis, dicens: currus, scilicet Strophii abducens Horestem, excessit, scilicet fines nostros, abiit, effreno, id est non tardato, impetu effugit aciem, id est aspectum. Iam operiar, id est expectabo, hostes meos et opponam ultro, id est spontanee, caput uulneri. Secundo describit matris gestum recenter de cede mariti uenientem. Unde dicit: adest uictrix cruenta, id est cruore polluta, coniugis sui et gerit signa cedis, id est occisionis uiri, ueste maculata, scilicet ex respersione sanguinis. Manus etiam madent nunc recenti sanguine uultusque truculenti, id est crudeles, ferunt pre se, id est gerunt ante se et pretendunt, scelera. Tercio Electra timens matrem ad Cassandram confugit. Unde dicit: concedam ad aras, id est simul cum Cassandra cedendo ire uadam ad aras. Et ad ipsam Cassandram sermonem dirigens, dicit: o Cassandra patere me metuentem paria tibi, iungi uittis tuis, id est ornamentis tuis sacerdotalibus. In ultima parte huius carminis agitur de persecucione matris Clitemestre in Electram. Et habet tres, quia primo agitur quomodo Clitemestra Electram corripuit; secundo quomodo Egistus matri respondentem acrius redarguit, ibi: *furibunda*; tercio quomodo mater eam custodie penali addixit, ibi: *Egiste*. Prima pars continet sermones uiginti unum in modum dyalogi; quorum primus est Clitemestre filiam corripientis super egressu de domo matris et dicentis: o uirgo hostis parentis, scilicet matris, impium atque audax caput, quo more petis publicos cetus? Secundo respondet Electra mordaciter dicens: uirgo, scilicet ego, deserui domum adulterorum, scilicet tui et Egisti. Tercio mordaciter redarguit mater filiam dicens: quis credat esse uirginem?, scilicet te que sic egressa es de domo materna. Quarto Electra respondens dicit, interrogando: gnatam tuam? Quasi dicat: ex quo sum gnata tua quis non credet me esse uirginem? Hoc dicit occulte arguendo matris adulterium. Quinto mater hortatur ut modestius loquatur. Unde dicit: modestius cum matre, scilicet loquere. Sexto Electra irridens matrem, dicit: eia tandem doces, quod non decet talem qualis tu es, scilicet pollutam adulterio. Septimo mater comminatur dicens: geris animos uiriles tumefacto corde, id est superbo, sed disces agere feminam, scilicet habendo humiliorem et molliorem animum, domita, id est castigata, malo, scilicet pene. Octauo Electra matri mordaciter respondens, dicit: ni fallor forte ferrum decet feminas - yronice hoc dicit propter matrem que ferro aggressa est patrem. Nono mater filiam redarguens, dicit: et o demens reputas te esse parem nobis?, scilicet quia tam proterue respondes nobis. Decimo Electra in hoc, quod mater pluraliter dixit nobis, indignata, primo resumit hoc uerbum et querit pro quo sic pluraliter loquitur, dicens: nobis? - materialiter. Quis iste est alter, scilicet pro quo loqueris pluraliter, Agamenon tuus? Quasi dicat: non. Undecimo mater comminatur filie, dicens: post hec, id est postquam Agamenon mortuus est, cicius frangam uerba indomita uirginis impie, interea regina michi, scilicet existens, hoc est reputacione mea, sed non tua. Duodecimo arguit filia matrem quod se reginam uocat, dicens: tu uidua loquere, scilicet et non ut regina, uir tuus, scilicet per quem fuisti regina, caret uita. Terciodecimo Clitemestra petit sibi reddi Horestem filium suum, dicens: edissere, id est expone michi, ubi sit gnatus, scilicet meus, frater tuus. Quartodecimo respondet Electra dicens: exiit, scilicet frater meus, Micenas, id est recessit nec est in dominio tuo, scilicet in regno Micenarum. Quintodecimo exhortatur iterum mater ut reddat filium, dicens: redde michi nunc natum. Sextodecimo Electra a matre petit patrem, dicens: et tu redde parentem, id est patrem michi. Decimoseptimo querit mater de filio, dicens: quo loco latitat?, id est filius meus. Decimoctauo respondet Electra dicens: tuto, scilicet loco latitat, quietus, non metuens regna noua, id est nouum regem Egistum, scilicet quem fecisti regem quantum in te est: iuste parenti, id est matri, satis, est scilicet scire quod filius est in loco tuto absque determinacione, irate, scilicet matri, parum, est hoc scire, quia nisi plus sciat non poterit peruenire ad eum occidendum. Decimonono comminatur mater filie, dicens: morieris hodie, scilicet nisi reddas filium. Uicesimo respondet filia dicens: recedo ab aris, scilicet que sunt michi in refugium, dum moriar hac manu, scilicet tua. Et hoc quacumque morte uolueris: siue iuuat te, id est placeat tibi, mersisse ferrum iugulo, scilicet meo, seu placet resecari colla, scilicet mea, more pecudum, intenta ceruix, scilicet mea, expectat uulnus, scilicet tuum. Scelus peractum est. Quasi dicat: non parcas hoc propter scelus uitandum, quia iam commisisti scelus in patre; et ideo subdit: ablue hoc sanguine, scilicet meo, dextram, scilicet tuam, respersam cede, id est occisione mariti, atque obsoletam, id est sordidatam. Uicesimo primo Clitemestra ad Egistum conuersa de filia conqueritur, rogans ut eam interficiat. Unde dicit: o consors pericli pariter ac regni mei, Egiste gaudes, scilicet quod filia mea sic maledicit michi. Nata, id est filia mea, lacessit, id est prouocat, impie genitricem probris, id est conuiciis, occulit, id est occultat, fratrem, scilicet suum, abditum, id est absconditum. Deinde cum dicit: furibunda, inducitur Egistus arguens primo Electram, et dicens: o uirgo furibunda, opprime sonum uocis infande, id est nephande, et uerba indigna aure materna. Secundo Electra Egistum despiciens, natales ei improperat dicens: artifex etiam sceleris infandi, id est nephandi, monebit, scilicet me - indignatiue legendum est -, natus per scelera, scilicet quia pater genuit eum de filia propria, suis, scilicet parentibus - patri uidelicet et matri -, nomen ambiguum - ambigit enim mater utrum filium uel fratrem debeat eum uocare, et pater ambigit utrum filium aut nepotem debeat eum uocare: utrumque enim est; et ideo subdit: idem, scilicet Egistus, sororis, scilicet sue, natus et patris nepos. Deinde cum dicit: Egiste, agit quomodo Clitemestra filiam pene et carceri addicit. Et primo mater eam pene addicit; secundo Electra mortem petit, ibi: *concede*. Circa primum duo facit, quia primo Egistum arguit quod eam non statim interficit, dicens: o Egiste cessas, id est negligis, demetere, id est abscindere, caput impium, scilicet Electre, ferro?, id est gladio. Statim reddat animam, scilicet moriendo, aut fratrem, scilicet quem abscondit. Secundo Electram carceri et pene addicit, dicens: abstrusa, scilicet Electra, ceco, id est obscuro, carcere et saxo exigat euum, id est transigat tempus uite sue, torta per omnes modos penarum forsan uolet referre, scilicet ad nos, quem nunc occulit, id est abscondit. Inops, egens, inclusa, obsita pedore, id est fetore, uidua ante thalamos, id est ante nupcias separata ab omni uiro, exul, inuisa, id est odiosa, omnibus, sero, id est tarde, negato ethere, scilicet libero, succumbet malis, id est morietur afflicta penalitatibus. Deinde cum dicit: concede, Electra petit mortem. Et ponuntur hic uerba quatuor. Primo enim Electra abhorrens hanc penam, petit mortem dicens: concede mortem, scilicet michi antequam sic affligar. Secundo Clitemestra hanc peticionem recusans exaudire, dicit: si recusares, scilicet mortem, darem, quia sic foret afflictiua magis, sed quia optas non do. Rudis tyrannus est qui penam exigit morte, quia scilicet mors est nimis breuis pena. Tercio obicit Electra dicens: ultra mortem aliquid est?, id est numquid est aliquid magis penale quam mors. Quarto respondet Clitemestra dicens: uita, scilicet aliquid est penalius ultra mortem, si, id est dummodo, cupias mori. Et conuertens sermonem ad famulos precipit eam addici pene carcerali, dicens: o famuli abripite monstrum, scilicet Electram quam tamquam monstrum contempno, et auectam, scilicet eam, ultra Micenas, ut sic sit exul ut supra comminata est, in ultimo angulo regni uincite, id est ligate, septam, id est circumdatam, nocte specus tenebrosi, id est in carcere tenebroso uinculate eam, ut carcer domet, id est castiget, inquietam uirginem. Deinde cum dicit: ast ista, precipit interfici Cassandram. Et continet hic actus sermones quatuor, quorum primus est Clitemestre comminantis mortem Cassandre. Unde dicit: ast ista captiua coniunx, scilicet Cassandra, pelex, id est concubina superducta uxori, regii thori, persoluet penas capite suo. Trahite, scilicet illam ad mortem, ut sequatur coniugem ereptum michi, id est quem ipsa eripuit michi. Secundo inducitur Cassandra prompto animo admittens mortem; et ad famulos uolentes eam trahere ex precepto Clitemestre, dicit: ne trahite, scilicet quia non uado uobiscum inuita, sed ultronea, cuius signum est quia ipsa, scilicet ego, precedam uestros gradus. Propero perferre prima nuncium, scilicet de morte Agamenonis, Frigibus meis, quia scilicet mortua apparebo eis et nunciabo que facta sunt: mare repletum ratibus euersis, id est submersis in redeundo, nunciabo eis Micenas, scilicet regionem Agamenonis, captas, scilicet ab Egisto, nunciabo etiam ut, id est quomodo, fata paria malis Troicis, id est Troianis, tulerint, id est abstulerint, scilicet de medio, ductorem mille ducum, id est Agamenonem, et nunciabo eum periisse dono femine: stupro, dolo. Nichil moramur, id est in nullo tardamus aut moram petimus, rapite, scilicet me, grates ago, scilicet interficientibus me. Iam iam iuuat uixisse, id est ut uiderem istam ulcionem in hostes Troianorum, iuuat, id est placet, post Troiam, scilicet uixisse. Tercio precipit Clitemestra ut moriatur, dicens: o furibunda morere. Quarto Cassandra respondet dicens: ueniet et uobis furor, scilicet quando Horestes in ulcionem patris occidet te matrem suam. |