dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola41.txt

1 line
527 B
Plaintext

Testis sit mihi Deus et acta iudicii proferant in medio ueritatem, quod in causa que inter A. et a M. uertebatur mihi a uestra clementiam delegata, de sapientum consilio iustum iudicium iudicaui. Cum autem a sententia per me lata M. appellauerit ad sedem apostolicam supradictus, asserens contra iustitiam se grauatum, eius appellationi deferens ut decuit reuerenter, et ad prosequendum eam terminum statuens competentem, ipsum ad pedes uestre destino sanctitatis, ut in hac parte fiat quicquid uestre beatitudini conplacebit.