dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola22.txt

1 line
1.2 KiB
Plaintext

Uenerabili in Christo fratri et amico speciali domino M. Dei gratia Imolensi episcopo multa sapientia et honestate fulgenti, B. eadem gratia Florentinus episcopus in uero salutari salutem. Cum Petrus et Maria ciuitatis nostre litigent coram nobis ad diuortium celebrandum, ipsa Maria proposuit, in iudicio constituta, se uelle de iurisdictione uestra producere quosdam testes, ad id quod asserit legitime comprobandum. Super quibus dignetur inspicere uestra discretio reuerenda, ne quis ex talibus sit infamis, periurus, subornatus, seruituti obnoxius, corruptus uel falsus; qui a publicis actibus repelluntur, cum ueraces esse debeant et fideles: nam, ut ait Salomo *liberat animos testi fideles, et profert mendacia uersipellis*. Qua de re benignitatis uestre prudentiam rogitamus, quatenus testes quos dare uoluerit prefata mulier uel procurator ipsius, absente parte uiri superius nominati citata, si prefixo uoluerit termino interesse, uelitis ad ueritatem discendam compellere nostris precibus et amore, facientes eosdem per uestrum notarium examinari prudenter, secundum interrogationes quas cedula continet interclusa, et eorum dicta manu publica uestrique sigilli robore communita nobis per eundem latorem presentium destinetis.