1 line
1.0 KiB
Plaintext
1 line
1.0 KiB
Plaintext
Eximie nobilitati uiro, quem summa commendat strenuitas, extollit bonitas et gesta ingentia reddunt carum, domino B. de Cremona militari lampade radianti, G. potestas Bononie, consilium et populus uniuersus ad uota successus prosperos cum salute. De fama spectabili uestri nominis gloriosi et de preclaris meritis bonitatis uestre multifariam confidentes, uos in potestatem nostre ciuitatis elegimus unanimiter, concorditer et gratanter, Christi gratia faciente; de quo gaudent omnes et singuli nostre terre, considerantes quod res publica perseuerat incolumis, cuius cursus docti committitur arbitrio gubernantis. Eapropter exellentiam uestram rogamus dignis laudibus commendandam, quatenus electionem factam sic comiter et gaudenter uelitis recipere prelibatam, uos taliter preparantes ut, cum ambaxatores nostros uobis miserimus, sicut decet honorifice ueniatis, scientes quod duos milites et totidem iudices atque notarios uobiscum debetis ducere ac tenere, et pro uestro feudo tantam pecuniam habebitis a communi, et fenum et paleam abundanter. |