dante-verification/testi_1/GuidoFaba_epistola1.txt

1 line
537 B
Plaintext

Discretionis tue litteras facie leta uidimus et animo recepimus iucundati, que nobis tuam salubrem continentiam referentes, peroptatum gaudium nuntiarunt. Quare, prout audire desideras, intimamus, quod omnia nobis in prosperitate successum prospere famulantur et nihil presentialiter deesse uidetur ad gratie complementum; dum tamen scientiam discas thesauro quolibet meliorem, in qua uigilanter debes summo conamine laborare: quod diceris diligenter attendens; nec est ab incepto opere desistendum, donec fructus respondeat laboranti.