1 line
1.8 KiB
Plaintext
1 line
1.8 KiB
Plaintext
Aretinis fidelibus suis, ut parent se armis et equis, cum, expeditis negotiis Lombardia e, intendat in Regnum Ut uestrae deuotionis integritas, quam nostrae prosperitatis auidam fore confidimus, firmam de felicis aduentus nostri uicinitate fiduciam et plenam de nostrorum grata dispositione processuum causam iucunditatis assumat, ad notitiam uestram presentium tenore perducimus, quod negotiis superiorum partium Lombardiae, in quibus nos hactenus necessaria et utilis causa detinuit, salubriter ordinatis ad uotum, iam Cremonam aduenimus, ubi Ezelinum de Romanis, dilectum fidelem nostrum, cum nepte sua H. regi Sardiniae, dilecto filio nostro, matrimoniali commercio copulanda, necnon et ambassiatores ciuitatum a Papia inferius, quos celeriter ad nostram presentiam uenire mandauimus, pro huiusmodi regionis negotiis disponendis utiliter, de die in diem continue expectantes. Ad partes Tusciae, continuatis dietis, instanter intendimus dirigere gressus nostros, uolentes igitur, ut status ipsarum partium, quas, uelut carum et nobile membrum Imperii, quadam affectione precipua serenitas nostra uidere desiderat, in felici aduentu nostro, quem uobis in proximo pollicemur, tam uiriliter quam prouide reformetur, ut incauta nostrorum corda rebellium, de quibus finalis et desiderata uictoria nostrae potentiae gladio reseruatur, sicut in absentia nostra gloriati sunt hactenus, sic ex uicinitate nostrae potentiae terreantur. Fidelitati uestrae, quam semper inuenimus ad beneplacita nostra paratam, hortamur attentius et mandamus, quatenus, ad requisitionem Friderici de Antiochia, sacri Imperii in Tuscia uicarii generalis, dilecti filii nostri, sic in equorum et armorum apparatu continuo persistatis, ut in aduentu nostro, ciuitatis uestrae subsidio magnifice nostris uiribus aggregato, ad confusionem nostrorum rebellium intendere ualeatis. |