dante-verification/testi/PierDellaVigna_VtIustorum.txt

1 line
4.2 KiB
Plaintext

Reprehendit iustitiarium et acerbe minatur eidem, quia nimis tepide se gerit in officio sibi commisso Ut iustorum et delinquentium merita digni censura iudicii tractarentur, prouidit ex alto iustitia reges et presides orbis terrae actibus humanis preficere, ut iustis per retributionis tramitem responderetur ad gloriam et delinquentibus, qui iuris regulas abdicant, responderetur ad penam. Igitur diuinae pietatis arbitrium dissolutum, hactenus Regni regimen digne comitans, ipsius prefecturae fastigium in nobis, uelut in successore legitimo, collocauit, ut transgressorum insolentias potestas nobis tradita flecteret et puniret, ac subditorum fidelium, qui a semita mandatorum nostrorum non deuiant, obsequia, dignae retributionis commercio compensaret. Cumque ad id exequendum non possumus per uniuersas mundi partes personaliter interesse, licet simus potentialiter nos ubique, prouidimus tamen de fidelibus Regni aliquos, uelut nostri membra corporis regimini, certis et determinatis prouinciis presidere, ut, quod in potentia gerimus, per eos uelut ministros iustitiae deduceretur ad actum. Nuper enim exclamantium et conquerentium fidelium nostrorum ad audientiam nostram sedulo clamore peruenit, quod in decreta tibi prouincia, iuris ordine non seruato et timore nostrae maiestatis abiecto, excessus perpetrantur illiciti et transgressionum insolentiae assiduae committuntur, status Regni pacifici dulcedine lacessita. Estne istud de laude prouidi presidis? Quod nunc prouincia cui prefeceris predicat, quod stratae uiolantur et predia, homines occiduntur, committuntur et furta, mouentur rixae, excitantur iurgia, die noctuque perpetrantur enormia, feruntur et arma, nec per te plectuntur exinde transgressores? Immo, ut auribus nostris innotuit, cum ad te deferuntur, scelerum patratores huiusmodi reseruantur, et qui personali supplicio sunt plectendi, pecuniario apud te interueniente suffragio, a pena pro commissis sceleribus debita liberantur. Ad quorum exemplar alii elationis spiritum assumentes, in uiros iustos deseuiunt et pacificos indesinenter offendunt, dum impunes transire respiciunt, quos ad personalem penam iuris sanctio merito condempnaret. Certe, si honorem tuum attenderes, si nostrum beneplacitum obseruares, procederes solertius in predictis et in commisso tibi regimine accuratius uigilares. Attendendo, quid inde tibi laudis acquiritur, quod premium a dextera nostrae maiestatis expectas, cum te incrassante in ciuitate qualibet iurisdictionis tuae, ubi uiget fertilitas et uictualium copia affluenter exuberat, per partes alias iurisdictionis eiusdem scelerum nequitia perpetratur? Deponas nempe nutrire cutem et Epicuri studeas uitam eicere! Ut ad exercendum tibi commissum officium fias agilior, postponas etiam, quae corpus nutriunt ad quietem, cum non sit quiescendum presidi, sed continue sit agendum. Et sic te in commissum tibi modicum regimen uigilanter et prudenter exerceas, quod de decreta tibi prouincia premissae transgressiones et uitia depellantur. Quare fidelitati tuae, sub obtentu gratiae nostrae, districte, firmiter et expresse precipiendo mandamus, quatenus per partes prouinciae iurisdictionis tuae sine dispendio morae discurras, tam prouincialibus et indigenis singulis, quam aduenis et concurrentibus uniuersis iustitiam ministrando et sic a prefatis transgressionibus prouinciam ipsam optime purgare procures, et exinde tribulos lesionis euellere; quod prefata facinora et transgressionum enormitas deleantur, transgressores, homicidas et fures ac publicorum uiolatores itinerum ac armorum illicitorum etiam delatores, tam preteritos quam futuros, ultionis debitae gladio audacis more presidis, uiriliter puniendo, ut per te hucusque commissa incuria per curae sollertiam redimatur et soporis hucusque habiti, obiecta grauedine status pacis et iustitiae, per uigilantiae sollertis excubias reformetur. Sic autem te gerere studeas studiose sollicitum, quod ex effectu laudabilium operum in conspectu nostro commendandus occurras, sciturus, quod si aliter inde feceris, preter indignationem nostri culminis quam incurres, sic contra te ad afflictionem penalem nostra procederet auctoritas, quod dolere merito poteris, nostrum te spreuisse mandatum et tantae negligentiae inertiam commisisse.