1 line
2.5 KiB
Plaintext
1 line
2.5 KiB
Plaintext
Fridericus regi Franciae significat aliqua facientia ad tractatum pacis reformandae inter ipsum et dominum papam Uirum industrium et illustrem R., comitem Tholosanum, dilectum affidem et fidelem nostrum, nuper ad presentiam nostram a Sede Apostolica reuertentem gratanter recepimus, et circa ea, quae pacis sunt, domini papae et nostrae uoluntatis plenitudinem referentem, tamquam rem hylarem audiuimus et intelliximus diligenter, ut pote qui de innata nobis mansuetudine guerrarum discrimina semper odiuimus, dummodo pacifice regnare possemus et qui ex officii debito, quo Romanum Imperium moderamur cum Romano pontifice, quem pre ceteris terrae principibus patrem principum profitemur, bella plus quam ciuilia gerere crudelius credimus et nefandius reputamus; ad pacis pulchritudinem in gentibus reformandam maiestatis nostrae potentiam ardenti desiderio flectimus, ipsamque nedum oblatam, nobis gratanter admittimus, sed nos eam offerre plurimum effectamus. Uolentes igitur uotis Apostolicis in hiis et in omnibus, sicut tenemur nos reddere compotes et ex corde conformes, ad hoc, deliberatione prehabita, direximus aciem mentis nostrae, ut pacis consilia cogitantes et desiderantes quod nobis et toti mundo concordiam inire possemus, tractatum pacis gratanter duximus admittendum. Cum igitur negotii qualitas, per paucissimos zelatores pacis, peccatis exigentibus, hactenus procurata, multos ex multis expostulet, et nunc de latere nostro et, uiros idoneos, tamquam a principiis moti discriminis nostris consiliis assistentes, processuum omnium necnon circumstatiarum instructos, ad Apostolicam et uestram presentiam transmittere nequeamus, instantenobis discordia, qua residens Sedi Petri , ad presens sibi proficere reputans, processibus nostris, quae potuit, impedimenta iam in Lombardiae partibus preparauit, secundo etiam legatorum nostrorum aduentui resistente; dominum papam duximus postulandum et filiali deuotione rogandum, ut ex fratibus suis aliquem, quos secum habet ad presens, licet faciente fragilitate sortis humanae perpaucos, ad nos debeat destinare, cui intima cordis nostri quaedam intendimus reserare, quae nondum in aures cuiuspiam de nostri pectoris thalamo descenderunt, per quae non nisi dispositione diuina, cuius sunt occulta iudicia tantorum bonorum, confirmata sit series, quod pacem indubitanter credimus prouenturam. Ecce itaque, comitem supradictum, uelut amore tam desideratae pacis accensum, hylariter laborantem, ad Sedem Apostolicam propterea destinamus, cui super hiis, quae domino papae et uobis ex parte nostra retulerit, indubitanter serenitas uestra credat. |