1 line
1.8 KiB
Plaintext
1 line
1.8 KiB
Plaintext
Significat Cremonensibus, fidelibus suis, processum suum de Regno in Romaniolam et se liberatum ab infirmitate Tantus nos amor et cura Ytalia e sedandae sollicitat, tanta sollicitudo comitatur et preuenit curas nostras de fidelibus nostris a persecutionibus hostium releuandis, quod nullae Regni nostri deliciae, nulla quies nec aulica potuerunt nos solacia detinere, quin, expeditis in Regno cum instantia et anxietate magna negotiis, quae tanto expetendo et expediendo negotio congruebant, ad egressum Regni celeriter properantes, obmissa quiete motibus nostris infesta, estiuis caloribus et castrensi pulueri nos daremus, personae ac fidelium nostrorum periculis non parcentes, ut, inter palustres oras montium orbe circumdatas, depopulationes et cedes hostium agerentur, nobis ad salutem et quietem fidelium dirigentibus deliberato consilio gressus nostros. Accidit igitur, inter occupationes et curas publicas, quibus inuictus curarum animus non potuit obstitisse, personam nostram prae infirmitate corporis incurrisse discrassiam, quam cum uirtute sic uicimus, ut imperialiter existentibus nobis in castris die cretica terminata uictoriosum processum et felicem uictoriam Cesaream non presumeret ulterius impedire. Quapropter, actore Domino, qui regibus et principibus dat salutem, in pristinam conualescentiam restituti, fortiores facti et timores estiui temporis contempnentes, cepimus iter adductis uiribus et, undique potentia congregata, prosequimur, in Romaniolam procedentes, quocumque rebelles occurrerint, per nostram potentiam sub nostris pedibus oppressuri. Et, ut uos omnes et singuli, tam de resumpta conualescentia quam de successibus securis confortari uelitis plenius et letari, istud uobis significamus ad omnem dubietatem penitus amouendam, quia, Rege regum cum suo misericorditer Principe dispensante, optata salus et sperata hostium uictoria subsequentur. |