dante-verification/testi/PierDellaVigna_SiMultae.txt

1 line
2.2 KiB
Plaintext

Item comiti Casertano, super eisdem Si multae, uel del multis aliquae, quas misimus ad uos litterae peruenerunt, res admirationis est plena, quod pro conseruando imperialis coronae honore ad nos celeriter cum ipso, quod habetis, ex fortio non uenistis. Nam non solum litterae, quas frequentius direximus, uerum etiam rumor et fama publica potuerunt referre, qualiter rebelles in nos supra morem hostium et nationis barbarae seuientes, instanter diebus et noctibus nos impugnant, balistis, arcubus, fundis, necnon machinis, quas in summitatibus oppositarum nobis turrium erexerunt, cum quibus non tantum lapides iaciunt, uerum etiam fulgurant sepe ignem; quorum impugnationibus potenter resistentes de die, potentius de nocte resistere nos oportet, propter quod uix per horam sompnum capere possumus,uel quietem. Sane pro sono principis properantis et strepitu uestri aduentus attrita et attenuata sunt corda rebellium et fidelium animi fortius roborati, licet diuulgari faciant proditores, quod non uenitis ad contratam, et ueneritis, non ducitis tamtam gentem, quod possitis resistere uel stare uicinius contra eos. Quocirca nobilitatem uestram et dilectionem instantissime deprecamur, quatenus, omnibus indutiis et mora qualibet abdicatis, cum ipso, quod habetis, exfortio, statim, si placet post litterarum presentium habitum intellectum, nobis et aliis fidelibus succurrere festinetis, scituri pro firmo, quod si aliquam moram aliquo pretextu duxeritis faciendam uel contrahendam, horendum, quod absit, periculum, et dampnum inestimabile, sine spe remedii, Imperium patietur. Ceterum, nec collectio generalis contratae, nec cura inueniendi aliquas gentes, nobis forsitan opportunas, uos per diem detineant uel per horam, sed, curis postpositis uniuersis, nobis tunc exhinde rescribentes, uos cum ea, quam habetis, gente, tantum ad succursum celeriter accingatis. Talia enim inesse sciatis, quae non sunt scripturae uel nuntio committenda: preterea, licet supra dixerimus, quod ipsi rebelles acriter nos impugnant, illud tamen uniuersaliter non notetis, quia nondum mota est ciuitas per Commune, sed hi sunt precipue proditores, qui cum suis fautoribus, consanguineis et amicis, necnon cum quibusdam de terris rebellium condctis pretio, sic inhumaniter certant, utpote de misericordia desperantes.