1 line
2.0 KiB
Plaintext
1 line
2.0 KiB
Plaintext
Responsiua Friderici imperatoris ad precedentem Regiae serenitatis litteras imperialis excellentia intellexit, quae, si non haberent in medio contradictionis obstaculum, fuissent apud nos fortassis propositum consecutae. Sed quia modico fermento tota massa corrumpitur, et uniuersalem destruit unius falsitas singularis, constat illa regia scripta sine uirtute medii conclusisse, quod euidenter ex factis nostris ostendimus, quae sunt omnibus manifesta. Notorium est enim et mundus celare on potest, qualiter dudum pater ille Apostolicus innocentiam nostram utroque gladio impugnarit, dum nobis ad mandatum suum transfretantibus ultra mare idem aduersius noster et hostis Syciliae regnum inuasit, et ipsum non in parte, sed multimode, lacerauit Postmodum uero, post reditum nostrum in regnum ad multam instantiam et interpositionem nostrorum Alemanniae principum pace cum Ecclesia reformata, deuotione resumpta, etsi seruitia nostra precesserint, dictus tamen Apostolicus manus suas fortius aggrauauit, et quicquid excogitare poterat ad precipitium nostrum excogitauit, motu proprio, sine causa in nos ex communicationis sententiam promulgando, litteris et nutiis nostrae diffamationis titulos predicans uniuersis. Nouissime autem ad supplantationem nostram aspirans ut aduersus turrim Dauid turrim construeret ex aduerso, prelatos quoscumque potuit ad Synodum particulare Concilium euocauit Orientem preponere cupiens Aquiloni. Uerum mirabilis Dei prouidentia, per quam uiuimus et regnamus, Huiusmodi prauitatis ipsius cospirationem uertens in nichilum, cardinales et prelatos tam Franciae quam aliarum prouinciarum prouinciarum in manibus nostris conclusit, quos omnes tamquam nostros hostes et aduersarios detinemus. Nam ubi non deficiebat persecutor, non debebat deesse defensor, presertim cum imperium transcendat hominem, et leonis uestigia animalia singula pertimescant. Non igitur miretur regia celsitudo, si prelatos Franciae in angusto tenet Augustus , qui ad Cesaris angustias nitebantur. |