dante-verification/testi/PierDellaVigna_QuodAdPublic...

1 line
3.3 KiB
Plaintext

Fridericus fidelibus suis, de seruitiis collatis Ecclesiae per eum, et de creatione noui pontificis. Quod ad publicae notitiae fores, quae post firmatam, utinam melioribus auspiciis, pacem inter nos et Ecclesiam contigerunt, insinuatio nostra sero perduxerit, causa fuit tractatus de pacis consummatione continuus, et firma fiducia de summi inconstantia sacerdotis. Sed nec minus haec calami nostri tardauit officium, dum sanctius credebamus sub hylaritatis spe tua uota suspendere, quam conceptam de pace letitam amaritudinis nuntiis occupare. Quia tamen ulterius obumbrare non possimus, quod, tacentibus omnibus, ipsarum rerum euidentia loquitur, et dissimulare diuitius fama preambula non permittit, ecce quod ueritatis stilo describus, quod teste testium omnium primo, si tempus et causa permitterent, ualde libentius taceremus. Parcat igitur nobis communis auditus, et tuus, si causae nostrae iustitiam prescribi spatio temporis non sinamus, presertim cum in eo non porrigat nostrae uoluntatis intentio, uel scripturae, quod derogare cuiusquam famae uel iuri per detractionis obloquium intendamus, sed presentibus litteris innocentiam nostram purgare sufficiat, ut in nullo prorsus inficiant alienam. Quantum autem et qualiter ad presentis guerrae discrimen, tamquam ouis ad occasionem et agnus ad uictimam tracti sumus inuiti, deuotionem tuam nostrae mansuetudinis litterae sepe sepius docuerunt. Sed et preteritum animi nostri propositum subsequens uoluntatis indicium declarauit. Dum, sublato de medio Gregorio, quondam summo pontifice, qui uelut paternae dilectionis ignarus in filium uitricans, tanti discriminis origo fuit et causa, quasi preteritarum irarum obliti, nedum sumus filiali, compassione uiduitatem Ecclesiae prosecuti, uerum etiam ad restituendum sibi noui sponsi solacium, opem et operam dedimus efficacem, stuporem sensibus omnium inducentes: ita quod desiderium nostrum in electionem noui puilis uel presulis admodum mirabantur. Angebat nos tamen uniuersalis mali compassio, et firma fiducia de substuendo pastore pacifico delectabat. Quapropter sicut te latere non credimus, nostros reserauimus carceres, quos in nostrum exterminium temere nauigantium copia repleuerat prelatorum; exercitus soluimus, quibus Urbem, urbium caput, prae foribus angebamus; fratres per diuersa loca dispersos in unum reduci, parata uiarum securitate, curauimus, ut Ecclesiae de pastore liberius, nobis et mundo de Patre facilius, prouiderent. Quorum uotis in istum summum pontificem, ispiratione diuina, sicut nostra tenere debet opinio, concordatis, gauisi sumus gaudio magno ualde, probabiliter estimantes orthodoxam et uniuersalem Ecclesiam radio noui luminis illustratam: Romanum Imperium noua in iustae letitiae generatione letatum, quod de filium geniut, quem Patrem orbis et fidei fore merito gloriatur. Igitur offerentibus nobis tam personae meritis quam innocentiae nostrae iustitiam, prorsus indubitabilem spem de pace, cursim ad ipsam processimus, offerentes eamdem, primitus quam prestolaremur oblatam. Dedum qualiter non solum nostra sed omnium sit expectatio, proh dolor!, personarum ac Patris iniquitate frustrata, ne narrationis unius longae contextu tam aures tuae quam oculi etiam fastidirent, eiusdem causae processum et seriem alteri paginae duximus committendum, ut, uelut mutato ferculo, perfecta lectura presentium, noua nouorum perceptio tuum delectet auditum.