dante-verification/testi/PierDellaVigna_QuiaVestrae.txt

1 line
4.7 KiB
Plaintext

Petrus de Uinea principibus Alamanniae, super captione currus Mediolanensis missi ad Urbem Quia uestrae nitor conscientiae postulat et affectus integerrimae fidei representat, ut de prosperis auspiciis Romani principis domini Friderici possitis relatione ueridica nouellari, ea quae su eius notis equilis hiis diebus in Ytalia effulsere euidenti ostendimus ueritate. Uerum cum imperialis maiestas sui diadematis iura perquireret et Imperii sui uectigalia uindicaret, Lombardorum precipue Mediolanensium nefanda temeritas et audacia detestanda una cum suis confederationibus ausi sunt uertere faciem contra solem: filii Belial secreta sibi proditionis confingunt, discipulos sibi congerunt, non tamen congregata conseruant. Egredientes ut mures ridiculi de cauernis, moliuntur insidias ponere in leonem, inhiati sunt sanguinem, ab ubertate domus uenerunt ebrii: non tamen adipe sunt pinguium saturati. Et dum castrametati sunt iuxta Lolium perditionis filii, ut rationis segetem perderent et zizaniam - quae a uulgo dicitur lolium - seminarent, o quanta erat, multitudo militum, quanta numerositas bellatorum!, ubi superbia pulsauit tympanum, uoluptas tuba concinit, resonat cithara, plaudit lira, et sic uoluptatis ager cum pudendi decoris insignibus pullulauit. Sed dum gloriatur in curribus et in equis, pars electi principis ex aduerso cepit in nomine Domini gloriari. Sed quia facile est Deo celi multos in paucis concludere, principes fortitudinis dominus Fridericus diuisis a se quos habebat in expeditione comitatibus Lombardiae, quia ipse rex Salomon pacificus heres pacis, quod suum erat, pacifice exigebat, et cum sint uiri sanguinum, non parauerat eos sanguine calicis exhaurire. Sed quia Leuiathan filii execrantur contumaciter uerbum Dei , noluerunt acquiescere, sed inualescebant eorum uires, et uociferando dicebant: *Persequamur eos, quia spolia partiemur*. Sicque dominus, cui de caelo uictoriae ministrantur, assumpsit secum scutum bellum et gladium, et itineris sui comiten angelum Domini excercituum habens secum, loricam induit sicut gigas, ac prelium iniit secum habens Regni milites et paucos Theutonicos, ac quosdam Lombardos, quos in expeditione ducis militiae contigerat remansisse; et dum uiri fortes cum forti principe intrant bellum, exclamauerunt tubis, et audita est uox tonitrui et stuporis: *Euge, euge, ad Mediolanum impiger aduola, Friderice!*. Quo audito Mediolanensis proteruitas statim fuit perterrita compagine: proiciunt tympana, sumunt arma, et dum a trementi cuiuslibet dextera retineri uix poterat gladius, quilibet mutus in suo pectore tacitos uertit questus: *Heu, heu, animae nostrae, quia sic torques nos acriter atrox et immisericorditer immisericors, Friderice?*. Fit clamor ad sidera: *Ue, ue tibi, misera Lombardia!*. Quid plura? mactatur senex, puer diripitur, iuuenis ut uitulis immolatur, campimadescunt sanguine, et interfectorum exuberant ubertate. Quam male signa iacent, et quam bene sternitur hostis! Certe Friderici gladius cedem sitiens haurit sanguinem, uorat carnem, et dum incaute rebellis extollitur, eius caute contumacia profligatur; et sic princeps audaciae, seuiens in Lombardos , subuertit rotas curruum et inebriatus est gladius sanguine occisorum. Quia, cum rebellium turba deprimitur, alios mors glutit per gladium, et innumeros catenae acerbitas stringit et religat iuxta collum. Currus quidem Mediolanensis, currus gloriae, miserabiliter, capitur, una cum filio ducis Uenetiarum, Mediolanensis Potestate: turpiter captiuatur qui, cum esset stipatus militae militiae, fluctuare uisus est postmodum nuda crate. Quam habuerit princeps uictoriae ad laudis titulum, quoniam illum ad almae Urbis populum destinauit. Nunc uero rebelliones nequissimi, olim gaudentes, quomodo eorum in similitudinem uituli comedentis fenum et paleam mutauerunt!, et qui nutriebantur in croceis, ima perlustrant carcerum et amplectantes stercora expectant sententiam dampnatorum. Nunc uero omnium Mediolanensium et rebellium ligatura nota perfusi infamiae, ruboris stigmate perpetuo insigniti, crassas quodammodo ceruices pedibus applicant, et se suosque dantes muros diruunt, fossas replent, et ad consequendam misericordiam, et ad inuentionem omnimodam elaborant. Sed quia nullus semel ore receptus patitur sanguis mansuescere fauces, imperator magnanimus eorum stragem magis gestiens quam salutem, solum pudorem reputat bello non uincere, quin potius uiam ruinae contradicentibus aperire, et ut nullus resistendi sumat audaciam, truculenter reproborum satagit ad uindictam. Quocirca uos qui estis fide prediti, mente preclari, natione nobiles , uirtute locupletes, ita cum omni reuerentia tam uictoriosi principis celebretis magnificentiam, formidetis potentiam, magnificetis honorem, ut per exhibitionem bonorum operum grata mereamini consequi beneficia premiorum.